Cornelius a Lapide

Galatas IV


Index


Synopsis Capitis

Prosequitur id quod dixit in fine cap. III, scilicet Judaeos quasi parvulos et servos sub lege quasi tutore et paedagogo fuisse: Christianos autem quasi filios jam adultos non lege, sed spiritu adoptionis agi, et clamare, Abba Pater; ac proinde indignum esse si ad infirma et egena legis elementa revertantur.

Secundo, vers. 13, ostendit, quanta aviditate, studio et reverentia Galatae se, suamque praedicationem antea complexi sint, ut pudeat eos, si tam leviter ab ea resiliant.

Tertio, vers. 21, novum argumentum adfert ex allegoria Abrahae, cujus ex Sara libera filius et haeres Isaac significabat Christianos, quasi ingenuos Dei filios, liberos esse a lege veteri, et benedictionis Abrahae fore haeredes: Ismael vero ex serva Agar genitus et ejectus, significabat judaizantes a benedictione Abrahae Deique excludendos.


Textus Vulgatae: Galatas 4:1-31

1. Dico autem: Quanto tempore haeres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium; 2. sed sub tutoribus et actoribus est usque ad praefinitum tempus a patre: 3. ita et nos cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes. 4. At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, 5. ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus. 6. Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra clamantem: Abba, Pater. 7. Itaque jam non est servus, sed filius. Quod si filius, et haeres per Deum. 8. Sed tunc quidem ignorantes Deum, iis, qui natura non sunt dii, serviebatis. 9. Nunc autem cum cognoveritis Deum, imo cogniti sitis a Deo: quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus denuo servire vultis? 10. Dies observatis, et menses, et tempora, et annos. 11. Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis. 12. Estote sicut ego, quia et ego sicut vos: Fratres, obsecro vos: Nihil me laesistis. 13. Scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis jam pridem, et tentationem vestram in carne mea 14. non sprevistis, neque respuistis: sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Jesum. 15. Ubi est ergo beatitudo vestra? Testimonium enim perhibeo vobis, quia, si fieri posset, oculos vestros eruissetis, et dedissetis mihi. 16. Ergo inimicus vobis factus sum, verum dicens vobis? 17. Aemulantur vos non bene: sed excludere vos volunt, ut illos aemulemini. 18. Bonum autem aemulamini in bono semper, et non tantum cum praesens sum apud vos. 19. Filioli mei, quos iterum parturio donec formetur Christus in vobis. 20. Vellem autem esse apud vos modo, et mutare vocem meam: quoniam confundor in vobis. 21. Dicite mihi qui sub lege vultis esse: legem non legistis? 22. Scriptum est enim: Quoniam Abraham duos filios habuit: unum de ancilla, et unum de libera. 23. Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est: qui autem de libera, per repromissionem. 24. Quae sunt per allegoriam dicta. Haec enim sunt duo testamenta. Unum quidem in monte Sina, in servitutem generans: quae est Agar. 25. Sina enim mons est in Arabia, qui conjunctus est ei, quae nunc est Jerusalem, et servit cum filiis suis. 26. Illa autem, quae sursum est Jerusalem, libera est, quae est mater nostra. 27. Scriptum est enim: Laetare, sterilis, quae non paris; erumpe, et clama, quae non parturis: quia multi filii desertae, magis quam ejus, quae habet virum. 28. Nos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii sumus. 29. Sed quomodo tunc is, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum qui secundum spiritum: ita et nunc. 30. Sed quid dicit Scriptura? Ejice ancillam, et filium ejus: non enim haeres erit filius ancillae cum filio liberae. 31. Itaque, fratres, non sumus ancillae filii, sed liberae; qua libertate Christus nos liberavit.


Versus 1: Dico Autem: Quanto Tempore Haeres Parvulus Est

4. 1. Dico autem. — Redit ad dicta cap. praeced., vers. 24 et 25, ubi dixit: «Lex paedagogus noster fuit in Christo; at ubi venit fides, jam non sumus sub paedagogo.» Id latius hic probat et prosequitur, incipitque ab exemplo parvuli, qui sub tutoribus est: graece enim pro dico autem, est λέγω δέ, quod clarius verti potest, Quod dico, tale est; aut, illud autem est, quod dico: sic enim solet loqui Paulus cum sua dicta interpretari incipit, dicitque λέγω δέ.

Quanto tempore haeres parvulus est (Graece νήπιος, id est infans, hoc est, ea quae nondum sapit aetate) nihil differt a servo. — Quia quasi servus regitur a tutore et paedagogo, nec dominio haereditatis suae uti potest, perinde atque si servus esset, non dominus; imo servo, scilicet paedagogo suo, subjectus est, estque sub tutoribus et actoribus.


Versus 2: Sed Sub Tutoribus Et Actoribus Est

2. Actoribus. — Οἰκονόμοις, id est, oeconomis et dispensatoribus, qui res et bona parvuli administrant; Syrus, procuratoribus.

Ad praefinitum tempus. — Graecum προθεσμία significat, teste Budaeo, diem praescriptam, ad quam durabat jus et administratio tutorum, eaque adveniente expirabat, scilicet, qua parvulus annorum erat viginti quinque: uti multis in locis etiamnum moris et juris est.


Versus 3: Ita Et Nos Cum Essemus Parvuli, Sub Elementis Mundi Eramus Servientes

3. Ita et nos. — Scilicet Judaei, de quibus dixit cap. praec., vers. 25: «Jam non sumus sub paedagogo;» eo enim redit, ut dixi hoc cap., vers. 1.

Cum essemus parvuli, — pueri rudes et imperfecti, tum in cognitione, tum consequenter in amore Dei, justitiae et salutis. Ita Anselmus.

Sub elementis mundi eramus servientes, — id est sub littera, et quasi alphabeto legis veteris: lex enim imperfecta primo data est mundo, hoc est Judaeis, et per Judaeos omnibus mundi gentibus, ut totius mundi homines doceret fidei et pietatis rudimenta; Evangelium vero, quod legi successit, horum perfectionem docet. Ita Hieronymus. Sicut ergo Justinianus suas Institutiones vocat elementa juris, id est principia et rudimenta; et sicut vocamus elementa Grammaticae, Philosophiae, Musicae, harum artium principia: ita hic elementa vocat Apostolus elementalem, introductoriam et institutoriam legem. Sicut enim pueri, ait Anselmus, discunt elementa et conjunctionem elementorum, sed ipsas voces et sententias ex elementis conflatas non intelligunt, donec ad altiores disciplinas perveniant, ad quas non pervenissent, nisi elementa praemisissent: ita Judaei elementa habuerunt suarum caeremoniarum, quarum significationem non intellexerunt, donec ad Christi fidem per haec «elementa,» quasi elevamenta pervenerunt.

Nota: «Mundum» vocat homines mundi, primo Judaeos, deinde alios omnes metonymice: voluit enim Deus in uno mundi angulo, Judaea scilicet scholam aperire ubi rudimenta fidei et pietatis doceret homines, donec doctissimas veritatis scholas aperiret per Christum in toto mundo.

Secundo, magis proprie et naturaliter «elementa mundi» dicuntur illa, quae vers. 10 explicat dicens: «Dies (scilicet festos Judaeorum) observatis, et menses, et tempora, et annos:» hos enim dies, menses et annos vocat «elementa mundi,» tum quia alludit ad Gen. 1, ubi per dies septem Deus elementa mundi creavit et produxit, ac denique die septimo, id est sabbato, requievit, ideoque in creationis illius et quietis memoriam jussit a Judaeis observari et coli sabbatum: ut dies hi dicantur elementa; tum quia in illis elementa sunt creata, et die sabbati eorum creatio metonymice est repraesentata; tum quia per dies, menses et annos, quasi elementa, tempora mundi omnia, et omnium, quae in mundo sunt, generatio, corruptio, successio, mundusque ipse decurrit, regitur, perficitur. Unde in memoriam et gratiarum actionem divinae providentiae et gubernationis Dei, qua singula tempora, totumque mundum per solis ac lunae vices, per dies, menses et annos disponit, regit, gubernat et perficit Deus, voluit sabbata, neomenias aliosque dies et menses festos coli a Judaeis, ut per haec quasi rudimenta corporalia discerent Deum creatorem et gubernatorem omnium agnoscere et colere, donec per Evangelium melius edocti, altiusque provecti et promoti, scirent Deum adorare in spiritu et veritate.

Aliter Erasmus: «Mundum,» inquit, vocat per catachresin quidquid est visibile, caducum, temporarium, visibiles scilicet et corporales caeremonias legis veteris: nam haec vocat «elementa mundi,» Coloss. II, 20, in quibus sita erat Judaizantium superstitio, dicentium: Ne gustaveritis, ne tetigeritis, ne contractaveritis, ut ibidem refert Apostolus. Sed nomen «mundi» non ita accipitur, nec eo ita abuti solet Apostolus; et Coloss. cap. II, alio sensu accipit «elementa mundi,» ut ibi ostendam. Dicam etiam plura de his elementis vers. 9.

Eramus servientes. — Graece δεδουλωμένοι, in servitutem redacti. Theophylactus hic adaptat parabolam parvuli, qui sub tutoribus est, q. d. Sicut parvulus nihil differt a servo, et servit quasi ac regitur a suis tutoribus et actoribus: ita et nos cum essemus parvuli in Christi cognitione et amore Dei ac salutis, quasi servi sub elementis mundi jam dictis, et lege veteri quasi tutoribus et actoribus serviebamus.


Versus 4: At Ubi Venit Plenitudo Temporis, Misit Deus Filium Suum

4. At ubi venit plenitudo temporis, — quae est quasi praefinitum tempus a Patre, ut dixit in parabola vers. 2, q. d. Ubi impletum est tempus a Deo Patre praefixum fini legis et initio gratiae ac Evangelii, quo a lege quasi paedagogo, tutore et actore, hoc est, a statu et conditione servili transferremur in libertatem fidei et filiationis Christi. Ita Anselmus, Theophylactus et alii. Aliter S. Bernardus, serm. 1 De Adventu: «Quando venit, inquit, plenitudo temporis, misit Deus Filium suum. Nimirum plenitudo et abundantia temporalium, oblivionem et inopiam fecerat aeternorum. Opportune ergo tum advenit aeternitas, quando magis temporalitas praevalebat.» Verum hoc symbolicum est, non litterale. Ad litteram enim plenitudo temporis non est copia temporalium, sed temporis praefixi adimpletio.

Misit (Graece non est ἔπεμψε, sed ἐξαπέστειλεν, id est emisit, legavit quasi legatum vel Apostolum cum mandatis suis) Deus (Pater legans et mittens) Filium suum, — ad homines: misit ergo Filium, non ut Filius locum mutaret, coelum relinqueret, terram adiret; sed ut manens ubi prius erat, tam scilicet in terra, quam in coelo, novam personam, scilicet hominis et legati pro Deo apud homines, assumeret.

Factum ex muliere. — S. Augustinus, lib. III De Trinit., legit, «natum ex muliere, factum sub lege»: et sic habent Graeca Regia, γεννώμενον ἐκ γυναικός, γενόμενον ὑπὸ νόμου; sed Noster cum Theophylacto et aliis Graecis, legant utrobique γενόμενον per o micron, id est «factum,» idque melius, ut dixi Rom. 1, 3.

Nota: «Mulier» hic non corruptionem, sed sexum muliebrem significat, competitque virgini, qualis fuit beatissima Virgo Maria. Secundo, «factum ex muliere» significat Christum sine patris semine conceptum et formatum ex sola matris substantia et purissimis sanguinibus. Hinc tertio patet Christum non sumpsisse corpus e coelo, quod transeundo per beatam Virginem quasi per canalem in terram detulerit, uti olim docuerunt Valentiniani, et jam Anabaptistae; sed Christi corpus ex Virgine factum ac formatum esse.

Factum sub lege, — quia Christus licet legi, etiam qua homo, non esset subjectus, utpote persistens in persona Filii Dei, qui legis fuit dator et conditor; tamen eam sponte sua servavit, sponte se circumcisioni aliisque caeremoniis lege praeceptis submisit ac subjecit: «factum» ergo significat, non obligationem, sed usum; non jus, sed factum. Ita Anselmus.


Versus 5: Ut Eos Qui Sub Lege Erant, Redimeret

5. Ut eos qui sub lege erant, redimeret. — ἐξαγοράσῃ, id est, mercaretur, inquit Erasmus, emendo eximeret, ac dato pretio in Christianam vindicaret libertatem, et, ut Noster vertit, redimeret non a peccato, sed a servitute legis veteris, de qua praecessit.

Ut adoptionem filiorum reciperemus. — Nota voculam «ut,» q. d. Ideo Filius Dei factus est ex muliere filius hominis, ut filios hominis faceret et adoptaret filios Dei. «Ideo,» ait Bernardus, «Deus factus est homo, ut homo fieret Deus.»

Nota secundo: Haec adoptio fit per gratiam, qua non tantum jus ad haereditatem Dei Patris, sed et naturae divinae participationem, ipsumque Spiritum Sanctum ac Dei filiationem nanciscimur, ut dixi Rom. viii, 15.

Nota tertio, omnes justos, etiam ante Christum, fuisse filios Dei adoptivos; Apostolus tamen omnes ante Christum vocat servos. Primo, quia licet justi vere essent filii Dei, non habebant tamen statum filiorum, sed servorum, qui erant sub lege, ac consequenter sub spiritu timoris ac servitutis. Secundo, quia jus filiationis non habebant ex lege, sed ex fide et gratia Christi venturi, et sic magis ad legem novam quam veterem pertinebant, ut fuse et eleganter docet S. Augustinus, lib. III Contra duas epist. Pelagian., cap. IV. Tertio, quia pro illo statu carebant fructu adoptionis: nec enim poterant coelestem haereditatem cernere, antequam Christus eam aperiret. Quarto, quia Christus a jugo et servitute legis nos liberando, iis unicum adoptionis et amoris spiritum in lege nova substituit. Ita Chrysostomus, Anselmus et Augustinus.


Versus 6: Quoniam Autem Estis Filii, Misit Deus Spiritum Filii Sui

6. Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui, — id est, Spiritum Sanctum, qui a Filio aeque ac a Patre procedit.

Nota: Est argumentum a signo vel effectu ad causam, vel potius ad causae ostensionem, ut cum dico: «Quia ibi fumus est, ibi ignis est»: licet enim ignis sit prior et causa fumi, fumus tamen prius ostendit se nobis, ut ex eo colligamus ibi esse ignem: ita hic prius est Deum in nos mittere Spiritum suum, quam nos esse filios Dei, quia per Spiritum filii fimus: ex eo tamen quod sumus filii, quasi a posteriori recte colligimus Deum jam ante misisse in nos Spiritum suum. Vox ergo «quoniam,» vel «quia,» non causam in se, sed causam cognitionis, vel potius necessariam consequentiam et connexionem significat.

Secundo et simplicius, «quoniam» proprie significat causam non filiationis, sed clamoris, q. d. Quia estis filii Dei, Deus misit Spiritum suum, non qui filios vos faciat, sed qui vos filios jam factos doceat clamare: «Abba, Pater.» Aliter hoc ex Graeco vertit Maldonatus in Notis manuscr.: ὅτι enim, id est, «quoniam,» accipit pro «quod»; sic ergo transfert, «quod autem filii sitis, (hinc apparet quod) miserit Deus (in vos) Spiritum Filii sui.» Verum sic multa supplenda et addenda sunt, quae non habentur in textu, scilicet omnia parenthesi hic inclusa. Melius ergo Noster, magisque proprie τὸ ὅτι vertit, «quoniam.»

Clamantem, — hoc est clamare (id est, magna piae mentis devotione precari) facientem, ut scilicet devote, ardenter et fidenter, filiali affectu invocemus Deum Patrem: hic enim est non tam oris quam mentis clamor, de quo Dominus ad Mosen licet silentem: «Quid,» inquit, «clamas ad me?» Exodi xiv, 15. Ita Theodoretus, Anselmus et alii.

Abba. — Hebraice אב ab, chaldaice et syriace Abba, et terminatione Latina et Graeca Abbas, idem est quod «pater.» Vide dicta Rom. viii, 15. Hic locus uti terret torpidos et tepidos, qui raro hunc spiritum filiationis et filialis clamoris experiuntur; ita pios et serventes, qui eum persentiscunt, consolatur, et in spem salutis et cernendae haereditatis paternae, scilicet divinae, erigit.


Versus 7: Itaque Jam Non Est Servus, Sed Filius

7. Itaque jam non est servus, — aliquis scilicet inter vos, o Christiani Galatae! Est enallage personae, transit enim a secunda ad tertiam, idque familiare est Apostolo, ut dixi Canon. 38. Graeca tamen quaedam habent in secunda persona, sed singulari, οὐκέτι εἶ δοῦλος, non es (scilicet quisquis per Christum Dei filius factus es) amplius servus, sed filius.

Quod si filius, et haeres per Deum. — Ita legunt quoque SS. Augustinus et Ambrosius; sed Hieronymus legit, «haeres per Christum»; Graeca vero et Syrus, κληρονόμος Θεοῦ διὰ Χριστοῦ, «haeres Dei per Christum»; idque plenius est: per Christum enim cui inserti sumus, haereditas aeterna Dei et omnia bona obveniunt nobis a Deo, Deique gratia et misericordia.


Versus 8: Sed Tunc Quidem Ignorantes Deum, Iis Qui Natura Non Sunt Dii, Serviebatis

8. Sed tunc, — cum infideles et pagani essetis: hoc enim ex antithesi sequente et tempore praeterito, quo versabantur in ignorantia Dei, intelligendum relinquit Apostolus.

Iis qui natura non sunt dii (sed fictione falsaque opinione hominum, puta idolis), serviebatis, — id est, colebatis ea latria et sacrificiis.


Versus 9: Quomodo Convertimini Iterum Ad Infirma Et Egena Elementa?

9. Nunc autem cum cognoveritis Deum, imo cogniti sitis a Deo: quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa? — Nota, «cogniti sitis a Deo,» scilicet quasi filii a patre cogniti et dilecti. Ita S. Augustinus et Hieronymus. «Nullum,» inquit, «ignorat Deus, sed tamen eos cognoscere dicitur, qui errorem pietate mutaverint.» Secundo et melius, «cogniti,» id est, scire facti, edocti a Deo; est enim hebraismus, sive significatio participii passivi hophal; הידיע hodia enim in hiphil significat «scire fecit, docuit»; in passiva vero hophal הודע huda significat «scire factus,» id est «edoctus,» est. Jam Latini et Graeci, quia idem verbum per hiphil et hophal transferre non possunt in tam activam et passivam significationem; hinc suo verbo vel participio saepe neutro, vel passivo, illud exprimunt; sed vim ejus et energiam adaequare non possunt. Simile I Cor. viii, 3. Sic et alibi dicitur Deus cognoscere, cum nos cognoscere facit. Sic Spiritus Sanctus dicitur clamare, postulare, cum nos clamare facit et postulare, Rom. viii, 26. Haec enim verba sunt significationis hiphil, q. d. Cum edocti sitis ab ipso Deo, qui interius per illustrationem gratiae suae, exterius per os nostrum vos docuit Christi fidem ac viam justitiam et salutem; quomodo iterum ad rudimenta legis convertimini, ut ab eis edoceamini? Ita Chrysostomus, Ambrosius, D. Thomas. Unde Graeca Regia vers. seq. habent, εἰς πάλιν ἄνωθεν, «quibus denuo ab alto,» id est ab initio, servire vultis, veluti si vir repuerascat, ad paedagogum redeat, eique serviat et subsit; aut veluti si metaphysicus ex Metaphysica ad primam Grammaticae classem descendat, aut cursor a meta ad carceres recurrat, q. d. Metae, id est justitiae et saluti, eratis proximi, quomodo ad carceres recurritis? eratis Theologi docti a Deo, quomodo ad legem, quasi ad Grammaticae elementa postliminio revertimini?

Convertimini. — Ἐπιστρέφετε, convertimini, revertimini, gressum cursumque reflectitis, retrogredimini.

Ad infirma et egena elementa. — Quaeritur, quaenam haec? Respondeo: Primo, Augustinus et Ambrosius solem, lunam et idola accipiunt, quae olim Galatae, cum Gentiles essent, adorabant: de idolis enim falsisque ipsorum diis egit vers. praecedente. Hinc Tertullianus, lib. De Praescript., cap. xxxIII: «Notat Apostolus, inquit, Hermogenem, qui materiam non natam introducens, eam Deo non nato comparat, et ita matrem elementorum deam faciens, potest ei servire, quam Deo comparat.» Verum obstat, quod Galatae non volebant reverti ad gentilismum, sed ad judaismum, quodque tota epistola Apostolus non contra idola, sed contra Judaicas caeremonias agit.

Secundo et probabilius, Chrysostomus, Theophylactus, Œcumenius, haec «elementa,» inquiunt, sunt sol et luna, ad quae volebant converti Galatae, non ut iis servirent quasi diis, uti olim fecerant ante susceptum christianismum; sed ut per eorum cursum sabbata, neomenias aliaque festa Judaica describerent et observarent. Vocat haec «infirma et egena,» respectu Dei, cujus ope et influxu assiduo egent ut firma consistant, et sine quo infirma, egena, imo evanida sunt: si enim Deus manum suam conservantem subtraheret, statim in nihilum, ex quo venerunt, reciderent. Quod de sole et luna loquatur, patet: haec sunt proprie «elementa mundi,» id est, primae mundi partes, uti ea vocavit vers. 3. Secundo, quia ait: «Quomodo iterum convertimini,» ad ea scilicet, quae prius colebatis); Galatae autem, utpote Gentiles, nunquam Judaicas caeremonias, sed solem et lunam ante coluerant.

Verum tertio et optime, Hieronymus, Theodoretus, Anselmus, et Tertullianus, lib. V Contra Marcion., cap. IV, per haec «elementa» intelligunt Sacramenta et observantias dierum et mensium, festorum, ac aliarum caeremoniarum legis veteris, quae quasi prima religionis et pietatis rudimenta data fuerunt Judaeis, ac per eos toti mundo, quae creationis et gubernationis mundi sunt elementa, principia, symbola, ut dixi vers. 3. Haec sunt «egena,» ut Tertullianus legit, «mendica,» quia gratiam, sanctitatem, Dei cultum et religionem non continent, nec conferunt, sed ad hoc Christi fide, gratia, Sacramentis indigent. Sunt et «infirma,» quia per se inefficacia ad justificandum, ut justos, pios, sanctos, spiritu et virtute praeditos efficiant: nam sine fide Christi justificare neminem poterant; imo cum ea non justificabant per se, et ex opere operato, uti novae legis Sacramenta, sed tantum ex opere operantis, id est, ex fide et devotione ea suspicientis: unde et quasi infirma abolita sunt per mortem et legem Christi.

Patet hic sensus clare ex sequentibus: has enim caeremonias Judaicas explicans subdit: «Dies observatis, et menses, et tempora, et annos,» q. d. Haec sunt elementa, quibus servitis, quaeque colitis, videlicet dies, menses et anni Judaici. Secundo, quia hic sensus planus est et proprius: hac enim elementa, nimirum hos dies ex lege festos colebant et observabant, non autem solem et lunam: valde enim improprie dicitur, quod qui primam diem mensis festam colit, lunam colat et novilunium; aut qui diem Dominicum colit, colat et solem, cui quasi primo et nobilissimo planetae prima ac nobilissima dies tribuitur, scilicet Dominica, quae inde Solis dies dicitur.

Dices: Huic sensui obstat vox «iterum,» cum ait: «Convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus denuo servire vultis;» quia Galatae, utpote Gentiles, antea non sacris, non sacrificiis judaicis, sed soli, lunae idolisque servierant: unde dici poterant ad haec, non autem ad illa, iterum se convertere.

Respondeo: «Convertimini iterum,» id est conversione cultuque vestro, sacra Judaica jam abolita, iterum stabilire vultis: respicit enim ad statum legis, de quo vers. 2 promiscue dixit omnes fuisse sub lege quasi paedagogo, q. d. Fuimus primo sub lege; nunc Christus eam abolevit, quomodo ergo iterum eam stabilire et ad eam vos convertere vultis?

Secundo et melius respondet Adamus: Vox «iterum» non ad totam orationem, sed tantum ad partem refert, tantum enim significat iteratam servitutem in genere, licet in specie alia fuerit et alia. Primo idolis servierant; secundo jam judaismo serviebant: unde cap. v, vers. 1, in genere ait: «Nolite iterum jugo servitutis contineri,» q. d. Nolite iterum fieri servi, servistis daemonibus, nolite iterum servire umbris legalibus. Sic Lutherano converso ad Catholicam fidem, si postea labatur ad calvinismum, dicere possumus: Quomodo iterum ad calvinismum, hoc est, iterum ad errores, relaberis? vox enim «iterum» non afficit, nec denominat «calvinismum,» sed vocem «relaberis»; est enim relapsus in haeresim, licet aliam et aliam, quia primo fuit Lutheranus, nunc Catholicus factus relabitur in haeresim, et fit Calvinista.


Versus 10: Dies Observatis, Et Menses, Et Tempora, Et Annos

10. Dies observatis, et menses, et tempora, et annos. — S. Augustinus, epist. 119, et Enchirid. LXXIX, et Anselmus, uti per «elementa» acceperunt solem, lunam et idola, ita per dies hos consequenter accipiunt dies faustos vel infaustos juxta astrologiam judiciariam, vel Gentilium superstitionem. Secundo et melius, Chrysostomus, Hieronymus et alii supra sic explicant: «Dies observatis,» scilicet Judaicos, uti sabbata; secundo, «et menses,» id est, neomenias sive novilunia, atque mensem septimum, qui totus pene sacer erat et festus in lege veteri; tertio, «et tempora,» stata scilicet festa quatuor temporum anni, puta festum veris, videlicet pascha; festum aestatis, scilicet pentecostes; festum autumni, nimirum festum expiationis; festum hiemis, videlicet encaenia; quarto, «et annos,» annum scilicet septimum remissionis, et quinquagesimum jubilei: hi enim anni festi erant. Nota synecdochen: per observantias dierum, mensium, annorum intelligit omnes caeremonias legis veteris, quasi ex parte totum.

Hinc patet contra haereticos, festa Christianorum hic non damnari: nam sic et dies Dominicus damnaretur, quem tamen et ipsi servant haeretici; sed tantum damnari festa Judaeorum, quae a Christianis pulchre distinguit S. Nazianzenus, oratione in Sanctam Pentecosten, dicens: «Festos dies Judaeus agit, verum juxta litteram; legem enim corpoream consectans, ad spiritalem legem non pervenit: festa etiam Gentilis agit, verum juxta corpus, luxu scilicet et comessatione» (unde Lucianus, in Saturnal.: «Ne quid intra festi tempus agito, neque publicum, neque privatum, nisi quae ad lusum, quae ad voluptatem animique oblectationem pertinebunt;» imo saepe festa et sacra Gentium obscoena erant, ut sacra Veneris, Priapi, Bacchi, in quibus omnem turpitudinem exercebant). «Festos Christiani agimus, verum ut spiritui gratum est.» Ita Nazianzenus.

Et diserte Hieronymus: «Dicat,» inquit, «aliquis: Si dies observare non licet, et menses, et tempora, et annos, nos quoque simile crimen incurrimus quartam sabbati observantes, et parasceven, et diem Dominicam, et jejunium Quadragesimae, et Paschae festivitatem, et Pentecostes laetitiam, et pro varietate regionum diversa in honore Martyrum tempora constituta. Ad quod, qui simpliciter respondebit, dicet, non eosdem Judaicae observationis dies esse, quos nostros; nos enim non azymorum pascha celebramus, sed resurrectionis et crucis; nec septem juxta morem Israel hebdomadas in Pentecoste numeramus, sed Spiritus Sancti veneramur adventum:» haec ille. Ubi nota: tempore S. Hieronymi ab Ecclesia festa Martyrum celebrari solita, eaque laudari haec a S. Hieronymo.


Versus 11: Timeo Vos, Ne Forte Sine Causa Laboraverim In Vobis

11. Timeo vos, — id est, vobis, vel de vobis. Est antiptosis Hebraica, juxta Can. 20.


Versus 12: Estote Sicut Ego, Quia Et Ego Sicut Vos

12. Estote sicut ego, — ut, sicut me videtis Judaica festa caeremoniasque negligere, nec observare, utique Evangelica libertate: ita et vos ea non observetis, sed eadem mecum libertate utamini, q. d. Ego, Judaeus licet, ducem me libertatis vobis praebeo, intrepide ergo me sequimini, quidquid alii Judaei de necessitate legis veteris vobis suggerant et jactent.

Quia et ego sicut vos, — ego gentiliter vivendo, me vobis Gentilibus accommodo quantum possum salva conscientia. Ita Hieronymus.

Nihil me laesistis, — sed vos ipsos laesistis, q. d. Non iratus haec dico, sed vos amans, et vestri miserans. Notat Hieronymus Apostolum increpationem cap. III, vers. 1, factam, blanditiis hic et obsecratione emollire.


Versus 13: Per Infirmitatem Carnis Evangelizavi Vobis

13. Per infirmitatem carnis evangelizavi vobis. Primo, S. Hieronymus sic explicat, q. d. Prima et infirma tantum fidei rudimenta vobis dedi, atque per haec rudimenta rudes vos tantum ruditer erudivi. Secundo, idem Hieronymus accipit per «infirmitatem carnis,» Pauli morbos et capitis dolorem. Tertio, optime idem accipit persecutiones, labores, paupertatem, aerumnas, afflictiones, pericula, ut videretur omnino abjectus Apostolus, vilis, infirmus et miserabilis. Eamdem vocat hic «tentationem in carne,» quia inde Galatae tentari potuissent, Paulumque cum suo Evangelio abjicere. Ita et Chrysostomus, Theophylactus et alii.


Versus 14: Et Tentationem Vestram In Carne Mea Non Sprevistis

13 et 14. Et tentationem vestram in carne mea non sprevistis, — πειρασμόν μου, «tentationem meam,» sive mei. «Tentationem» active accipit Erasmus, qua scilicet ego Paulus vos Galatas sermone humili et incondito tentavi; sed melius passive capitur, ut tentatio sit idem quod objectum tentationis, per metonymiam, juxta Canon. 30, q. d. «Tentationem vestram,» id est, me tot contumeliis oneratum, persecutionibus agitatum, flagris caesum, pauperem, afflictum et abjectum, qui vobis poteram esse tentationis objectum, ut me meumque Evangelium aspernaremini, non sprevistis, sed tanquam angelum, imo tanquam Christum ipsum excepistis.


Versus 15: Ubi Est Ergo Beatitudo Vestra?

15. Ubi est ergo. — Graece τίς ἦν οὖν, «quae ergo erat»; sed noster, uti et Syrus, legit ποῦ, idque melius est et significantius, et facile mos vicino litterarum lapsu in τίς verti et depravari potuit.

Beatitudo vestra? — Graece μακαρισμός, id est beatificatio vestra, qua me tanta fidei causa patientem, beatum, ac vos propter me, beatos praedicabatis, atque ab aliis praedicabamini. Ita Theophylactus. Nimirum dicebatis: O nos beatos, qui talem habemus Apostolum! O felices, quibus Paulum videre et audire contingit! Uti fertur S. Augustinus, tria in votis habuisse, scilicet primo, videre Christum in carne conversantem; secundo, Romam in flore imperii triumphantem; tertio, Paulum in cathedra concionantem et fulminantem.


Versus 16: Ergo Inimicus Vobis Factus Sum, Verum Dicens Vobis?

Quasi ergo dicat: Ubi sunt pristinae vestrae voces, laudes, judicia, o Galatae? quomodo tam cito, tam temere animos erga me et Evangelium mutastis? Ita me deperibatis, ut oculos vestros, si fieri potuisset, mihi dedissetis: quo abiit amor et ardor? «Ergone inimicus factus sum vobis verum dicens vobis?» neminem scilicet ex lege, sed omnes ex Christi fide justitiam petere debere.


Versus 17: Aemulantur Vos Non Bene

17. Aemulantur vos. — Judaizantes depereunt vos, ambiunt vos, vos sibi conciliare, sibique legi subjicere satagunt. Est metaphora a procis deducta, qui sponsas ambiunt cum zelo et zelotypia: graece enim est ζηλοῦσιν, «zelantur vos,» de quo dixi II Cor. XI, 2.

Non bene (quia non ad bonum et profectum vestrum), sed excludere vos volunt, — a Christo et Christiana libertate. Noster et alii passim legunt in Graeco ἐκκλεῖσαι, id est excludere; quaedam tamen, ut Regia, legunt ἐγκλεῖσαι, id est includere; quae lectio sensum habet aptum et commodum; nam alludit ad procos callidos, qui cum divites ambiunt sponsas, eas quasi dominas honorant, eis serviunt, per omnia se eis accommodant; sed ubi eis potiti sunt, matrimoniumque cum eis inierunt, illas cubiculis includunt, custodes apponunt, habentque quasi servas captivas, q. d. Sicuti proci jam dicti, sic Judaizantes blandiendo, mira et magna pollicendo vos ambiunt, ut judaismo subjiciant; et includant legi et servituti legis quasi ergastulo et custodiae, sicque libertate vos privent, et excludant a christianismo.

Ut illos aemulemini, — q. d. Non aemulantur, non insectantur vos amore amicitiae, ut vobis consulant, sed amore concupiscentiae, ut scilicet, ad se et sui amorem illiciant, ut illos insectemini, ut de vobis quasi suis discipulis et asseclis apud plebem jactare se possint, q. d. Suam gloriam, non salutem vestram, aemulantur, ideoque vos excludere volunt a Christo, ut non Christum, sed illos aemulemini et consectemini.


Versus 18: Bonum Autem Aemulamini In Bono Semper

18. Bonum autem aemulamini in bono semper. — Graeca jam habent, καλὸν δὲ τὸ ζηλοῦσθαι ἐν καλῷ πάντοτε, hoc est bonum autem, scilicet est, «aemulari in bono semper.» Ita legit Augustinus et Syrus, q. d. Bonum est alios imitari et sectari, sed non in quavis re, verum in re bona. Vel simpliciori hebraismo, «bonum est aemulari in bono,» id est bonum, ut sit beth contactus: sic enim Hebraei dicunt, tangere, percutere in manu, id est tangere, percutere manum; sic hic «aemulari in bono,» est, «aemulari bonum.» Noster legit (ζηλοῦτε), per epsilon, in imperativo, «bonum aemulamini,» id est ambite et ardenter sectamini, sed in bono.

Ubi nota: «Bonum» potest accipi vel in genere neutro, q. d. Id quod bonum et honestum est zelate, sed eatenus, qua bonum est, qua bene et honeste fit. Secundo et apte ad praecedentia et sequentia, «bonum» hic accipi potest in genere masculino, q. d. Nolite Judaizantes aemulari in malo, videlicet in judaismo: hi enim non bene aemulantur vos, quia excludere vos volunt a Christo, sed viros bonos et Christianos imitamini et aemulamini, me videlicet meique similes; sicuti me non judaice, sed gentiliter viventem, in bono, puta in libertate vitaque Christiana (hic enim «bonum» capi debet in genere neutro, scilicet, in bono, id est in re bona) aemulati estis cum praesens essem vobis: idem ergo facite cum absens sum; bonum enim semper sequendum est, etsi absit is qui illud docuit. Innuit Apostolus absentiam suam fuisse in causa ut alio dilaberentur, et ad judaismum abducerentur. Ita Chrysostomus.


Versus 19: Filioli Mei, Quos Iterum Parturio Donec Formetur Christus In Vobis

19. Filioli mei (vos enim ego per Evangelium genui Christo), quos (relapsos a Christo ejusque adoptione ad judaismum) iterum parturio (ut a judaismo revocem, Christoque rursum pariam) donec formetur Christus (id est Christi fides, spes, libertas) in vobis, — ut scilicet non a lege, sed Christo et Christi fide omnem gratiam, justitiam, salutem exspectetis. «Apostolus hic,» inquit Chrysostomus, «matrem refert de liberis trepidantem: vides paterna, imo materna viscera, vides anxietatem, vides qualem emittat ejulatum multo tristiorem, quam solet esse parturientium,» q. d. Uti B. Virgo Christum corporaliter peperit, at sine dolore, sic et ego quasi spiritalis puerpera Christi, pario, imo ingenti cum labore et dolore parturio et enitor, ut Christum Christique fidem et spiritum in vobis efformem, ut Christus sit omnia in omnibus vobis.

Praeclare et pie S. Ambrosius, lib. De Isaac et Anima, cap. VIII: «Illic (in cruce et baptismo),» inquit, «parturivit te mater tua, illic parturivit te quae genuit te. Ibi enim nascimur, ubi renascimur: parturiuntur autem in quibus Christi imago formatur. Unde quoniam formatus in sponsa Christus erat, ait: Pone me ut signaculum in cor tuum, ut sigillum in brachium tuum. Sigillum Christus in fronte est, ut semper confiteamur; in corde, ut semper diligamus; in brachio, ut semper operemur; ut, si fieri potest, tota ejus species exprimatur in nobis. Ipse est signaculum nostrum, quem Pater signavit Deus,» etc.

Notent, qui animas convertere, Christoque parere student, sibi laborandum et sudandum esse parturientis instar. Hinc illud Job XXXIX, 1 et 3: «Numquid parturientes cervas considerasti? incurvantur ad fetum, et pariunt, et rugitum emittunt» (cervarum enim partus, de quo ad litteram loquitur, difficillimus est, teste Aristotele et Plinio, ideoque seseli herba illum adjuvant cervae) mystice accipit S. Gregorius, in citatum Jobi locum, de praedicatoribus, qui quasi cervae in dolore, lacrymis et rugitu parturiunt Christo proles. «Video,» inquit, «Paulum, quasi quamdam cervam quosdam in partu suo magni doloris rugitum emittentem; ait enim: Filioli mei, quos iterum parturio, etc. Consideremus quid doloris habuerit, quid laboris; quae et postquam potuit concepta edere, rursum compulsa est extincta suscitare.» Ita S. Gregorius, lib. XXX Moral., cap. XXI.

Rursum a S. Paulo discant Episcopi et Praelati, ut non tam patres, quam matres suis subditis se exhibeant. Pulchre S. Bernardus Praelatos alloquens, serm. 25 in Cant.: «Discite,» ait, «subditorum matres vos esse debere, non dominos. Studete magis amari, quam metui: et si interdum severitate opus est, paterna sit, non tyrannica.»


Versus 20: Vellem Autem Esse Apud Vos Modo, Et Mutare Vocem Meam

20. Vellem autem esse apud vos modo, et mutare vocem meam, — ut affectus, quos epistola scripta non capit, voce viva exprimerem, ut scilicet quasi mater nunc blandirer, nunc gemerem, nunc obsecrarem, nunc objurgarem vos, ut solent matres naturales se in omnes affectus vertere, nunc orare, nunc plorare, nunc gemere, nunc arguere, ut filios permoveant, eisque persuadeant, id quod cupiunt: viva enim vox longe est efficacior litteris mortuis. Ita S. Hieronymus, Chrysostomus et D. Thomas.

Ecce quo se dimittit amor: Paulus quasi pater videtur cum pueris suis hic puer fieri et repuerascere. Agesilaus rex, ut filiolo suo blandiretur, deposita purpura et sceptro, solebat cum ipso ludere, et equitare in arundine: cumque hac de causa a quodam e suis levitatis notaretur: «Nunc, inquit, tace; cum vero filios et ipse habueris, tunc tibi per me licebit regis insaniam illudere.» Idem hic diceret Paulus: modum nescit, pudorem nescit, laborem nescit maternus amor, nil sibi puerile, nil indecorum aestimat.

Confundor in vobis, — pudore suffundor, erubesco. Ita aliqui, sed male; nam graece est ἀποροῦμαι ἐν ὑμῖν, id est haereo, inops sum consilii, perplexus sum, nesciens quomodo debeam scribere apposite vobis, ut vos permoveam, quod Noster proprie vertit, confundor. Aliud enim est pudere et erubescere, aliud confundi, hoc est animo turbari, ut nescias quid sit agendum. Rursus Maldonatus in Notis manuscr., duas alias affert explicationes. Prior est, «confundor in vobis,» id est non sum consecutus fructum praedicationis meae quem exspectabam, itaque confundor. Secundus, ἀποροῦμαι, id est haesito et dubito an Christiani sitis, an Judaei.


Versus 21: Legem Non Legistis?

21. Legem non legistis. — Νόμον οὐκ ἀκούετε, legem non auditis? hoc majoris est energiae, q. d. Si me non audistis, legem ipsam quam ambitis, audite; ipsa vos a se ad Christum amandabit.


Versus 22: Abraham Duos Filios Habuit

22. Abraham duos filios habuit, unum (scilicet Ismael) de ancilla (videlicet Agar, quae, utpote ancilla, secundaria erat uxor Abrahae), unum (scilicet Isaac) de libera, — nimirum Sara, quae primaria fuit uxor Abrahae, domina et materfamilias, cujus alius erat haeres: nam concubinarum, qualis erat Agar, filii non erant haeredes, sed eis pater dabat munera, quae volebat, ut dicitur Gen. XXV, 5 et 6.


Versus 23: Qui De Ancilla, Secundum Carnem Natus Est

23. Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est. — Ismael genitus est naturaliter, nimirum per carnis vires, per carnalem ac naturalem generationem, quae habet, ut ex juvencula, qualis erat Agar, Abraham, licet senex, posset suscitare proles.

Qui autem de libera, per repromissionem. — Isaac genitus est non virtute carnali et naturali, quia haec in anu et sterili Sara defecerat, ut ex ea naturaliter suscitare prolem non posset senex et ipse Abraham; sed «per repromissionem» genitus est, puta per virtutem divinam et supernaturalem Dei, qui Abrahae ex Sara supra naturam generationem Isaaci promiserat, Gen. XVII, 18.


Versus 24: Quae Sunt Per Allegoriam Dicta

24. Quae sunt per allegoriam dicta. — «Allegoria» Rhetoribus est continua metaphora, estque in verbis et vocibus: hic vero, et passim apud Ecclesiasticos scriptores, significat typum et figuram, qua non voces, sed res et gesta in veteri Testamento significabant res et sacramenta novi Testamenti. Unde subdit:

Haec enim (graece αὗται, «ipsae,» Sara videlicet et Agar) sunt (id est per allegoriam, significant) duo testamenta, — novum scilicet et vetus. Ita Hieronymus, Chrysostomus, Theodoretus, Anselmus. Vide Can. 6, ubi dixi hoc loco quatuor esse Scripturae sensus. Primus, litteralis, est planus litterae sensus, scilicet Abraham ex Agar genuisse Ismaelem naturaliter, Isaacum ex Sara supernaturaliter. Secundus, allegoricus, cum ait: «Quae sunt per allegoriam dicta; haec enim sunt duo testamenta.» Tertius, tropologicus, cum ait, vers. 29: «Sed quomodo tunc is qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum qui secundum spiritum: ita et nunc.» Quartus, anagogicus, cum ait, vers. 26: «Illa autem quae sursum est Jerusalem, libera est, quae est mater nostra.»

Sunt duo testamenta, — duo pacta, duo foedera: hoc enim significat Graecum διαθῆκαι, ut dixi I Cor. XI, 25. Prius pactum et foedus fuit initum cum Mose et Hebraeis in Sina, quo Deus promisit se Hebraeorum fore Deum, tutorem et protectorem, daturumque se illis terram Chanaan: Hebraei vicissim acceptantes tam benignum Dei pactum, eique consentientes promiserunt se decalogum aliasque Dei leges judiciales et caeremoniales servaturos, Exod. XXIV. Secundum pactum et foedus fuit initum cum Christo et Christianis in Jerusalem et Sion, quo Deus Christo promisit se fore Christianorum Deum, amicum, patrem, eisque quasi filiis daturum haereditatem suam coelestem: Christiani vicissim per Christum et Apostolos tacite tam liberale Dei pactum amplectentes Christique voluntati, dictis, promissis et praeceptis consentientes, promiserunt se Christi fidem et praecepta servaturos, ut patet ex toto Evangelio, sed maxime ex ultima Christi coena, quam describit S. Joannes, cap. XIII et seq., in qua sanguine suo in Eucharistia foedus hoc sanxit et firmavit, ut narrant S. Matthaeus, Marcus, Lucas et S. Paulus.

Unum quidem a monte Sina (ita Graeca, Syrus, et passim Latina, Latinique, Hieronymus, Ambrosius et alii; aliqui tamen legunt, in monte Sina, sed idem est sensus, q. d. Vetus testamentum a monte Sina traditum et promulgatum est) in servitutem generans, — hoc est, servos generans, videlicet Judaeos, servientes umbris multiplicium, onerosarum et praegravium caeremoniarum, idque timore poenarum, ac spe bonorum terrenorum, abundantiae videlicet frumenti, vini et olei, quae Deus promisit Judaeis, si legem pactumque servarent.

Quae est Agar. — Augustinus et Ambrosius paulo clarius legunt, quod est Agar, q. d. Quod testamentum vetus et servile significat Agar serva. Ita Hieronymus, Chrysostomus, Anselmus.


Versus 25: Sina Enim Mons Est In Arabia

25. Sina enim mons est in Arabia. — Graeca addunt, «Agar»; sic enim habent, τὸ γὰρ Ἄγαρ Σινᾶ ὄρος ἐστὶν ἐν τῇ Ἀραβίᾳ, hoc est, «Agar enim Sina mons est in Arabia,» et ita legunt Syrus, Chrysostomus, Theophylactus, Oecumenius, qui docent Agar esse montem Sina; montem enim Sina ab Arabibus vocari «Agar,» q. d. Apte Agar serva significat montem Sina, et testamentum in Sina conditum pro servis, unde et Arabes Sina vocant «Agar.» Sed hoc ut ita sit, hiulcum est et distortum: nam vers. praeced. dixit Agar esse, id est significare, testamentum vetus: quomodo ergo mox subderet Agar esse montem Sina? Videntur ergo Graeca hic, uti et alibi, esse corrupta, legendumque ut Noster legit, uti et Beza fatetur: haec enim lectio plana est, vera et certa.

In Arabia, — q. d. Etiam Arabes hanc Judaicam servitutem significant; soliti enim sunt ipsi servire: unde adagium, «Arabs tibicen,» cujus meminit Julius Pollux, quia olim sola mancipia musicam exercebant, quae plerumque ex Arabia producebantur. Unde congrue in Arabia, nimirum in Sina, vetus servorum testamentum edidit Deus.

Addit Chrysostomus: «Agar hebraice significat incolatum, Sina tentationem, Arabia occasum; Ismael idem est quod auditio Dei. Significatur ergo,» ait S. Hieronymus, «per Agar, vetus testamentum non fore perpetuum; per Sina, tentationem fore; per Arabiam occasurum; per Ismael Arabia, qui tantum audiat praecepta Dei, non faciat, hominem scilicet rusticum, sanguinarium, qui fratribus hostis sit, significari Judaeos duros, feros, hostes Christianorum, qui legem audiunt et non faciunt.»

Tropologice, idem Hieronymus: «Christiani de Agar nati sunt, qui sacrae Scripturae corticem tantum sectantur, et in timore serviunt; de Sara vero nati sunt, qui spiritum et allegoriam legis veteris sectantur, serviuntque ex amore.» Vide hac de re disserentem S. Augustinum, lib. III Contra duas epist. Pelag., cap. IV, ubi docet Abraham, Noe, Moysen, omnesque justos in veteri Testamento, filios esse novi Testamenti; quia eadem fide incarnationis et passionis Christi justificati sunt, eodem spiritu, eadem gratia, eodem Christi amore vixerunt; contra Christianos, qui jam timore poenae et coacti faciunt legem, filios esse veteris Testamenti, non novi.

Qui conjunctus est ei quae nunc est Jerusalem, — q. d. Sina mons confinis, conterminus et vicinus est Hierosolymae. Ita Hieronymus, Chrysostomus, Syrus. Idque primo, et proprie quoad locum: quia, ut tradunt Borchardus, Adrichomius, Zieglerus in Descriptione terrae sanctae, Judaea, in qua est Jerusalem, confinis est deserto, in quo est Sina; tantum enim interjacet mons Idumaeae. Sed mons hic tota est Idumaea, quae montosa est, et bene magna, ideoque Judaea non tam conjuncta, quam longe a Sina disjuncta dicenda videtur.

Secundo, S. Thomas, conjuncta est Sina Hierosolymae non vicinia loci, sed continuatione itineris, quia Hebraei ex Aegypto recto et continuo itinere per Sina iverunt in Judaeam. Sed et hoc remotius est: sic enim mare Rubrum, ipsaque Aegyptus, id est Aegypti limites et fines, quae transiverunt Hebraei euntes in Chanaan, dicerentur conjuncta Judaeae.

Unde tertio et melius, Theophylactus, Vatablus et alii passim conjunctionem non loci, sed similitudinis accipiunt.

Hinc Glossa Ordinaria, «conjunctus,» inquit, hoc est similis. Graece enim est συστοιχεῖ, id est cognationem et similitudinem habet; στοῖχος enim est ordine progredi, sive in serie stare. Inde Grammatici litteras vocant στοιχεῖα, quod certa serie una alteri jungatur; Philosophi rerum elementa vocant στοιχεῖα, puta terram, aquam, aerem et ignem, quod horum quodque suo ordine et consistat, et aliis nectatur. Idem versus στοῖχοι dicuntur, et acies ordine compositae στοῖχοι vocantur. Unde σύστοιχα, inquit Budaeus, vocantur cognata, et συστοιχία, est series et dispositio rerum inter se cognatarum et similium. Sic ergo mons Sina συστοιχεῖ, id est cognationem habet et similitudinem, estque in eadem quasi serie, proportione et ordine rerum, cum Hierosolyma: quia scilicet illam apta quadam convenientia et allegoria significat et repraesentat.

Primo, quia sicut Sina mons sterilis est in deserto, ita Jerusalem in caeremoniis sterilis est et arida. Rursum in Sina data est lex, in Jerusalem servata. Secundo, sicut Sina est extra terram promissionis: ita Jerusalem haec legalis est extra Christi Ecclesiam, tum militantem, tum triumphantem. Tertio, et magis ad mentem Apostoli, sicut Sina genuit et aluit servos tum Arabes, tum Judaeos, qui in Sina servilem legem acceperunt cum tuba, tonitru, terraemotu, ut iis quasi servi terrerentur, et horum, aliarumque poenarum metu ac timore ad legem servandam adigerentur: ita jam Jerusalem quoad vitam et doctrinam Sinaica et legalis generat Judaeos servos, qui umbris serviant, et timore poenarum, aeque ut illi Sinaici, ad custodiendam legem compellantur. Denique Sina cognationem habet cum Jerusalem, quia Sinaici illi Judaei qui in Sina legem acceperunt, parentes fuerunt Judaeorum, qui jam vivunt in Jerusalem; et sicuti in natura, sic et in indole servili, moribusque Judaicis utrique conveniunt.

Est metonymia, qua Sina et Jerusalem suos incolas civesque significant, scilicet Judaeos, q. d. Quemadmodum Agar serva significabat servile testamentum Judaeorum; sic et mons Sina Judaeos servos generans, significabat Jerusalem Judaeos servos generantem: hoc siquidem innuit vox «enim,» nimirum ut probet testamentum vetus Judaeorum, quorum metropolis erat Jerusalem, a Sina ortum in servitutem, hoc est, servos generare. Sic autem probat: Qualis fuit Sina, talis fuit et Jerusalem; atqui Sina generavit servos, uti jam declaratum est: ergo et Jerusalem servos generavit et generat, veteris scilicet Testamenti.

Accipe schema hujus συστοιχίας, aeque ac ἀντιστοιχίας illi oppositae.

ἀντίστοιχασύστοιχα.

Uxores duae: Agar serva — Sara libera.

Filii duo: Ismael ex carne, servus — Isaac ex promissione, ingenuus.

Testamenta duo: Lex in Sina — Evangelium in Sion.

Civitates duae: Jerusalem terrestris, Synagoga Judaeorum, serva — Jerusalem coelestis et divina, per gratiam mater omnium fidelium, libera.

Filii duo: Judaei qui in caeremoniis et umbris legis manent — Fideles qui gratiam Christi amplectuntur.

Accipe simile schema in elementis.

σύστοιχα — Aqua / Ignis. ἀντίστοιχα — Terra / Aer.

Hinc Physici ἀντίστοιχα elementa vocant symbola, ἀσύστοιχα vocant asymbola.

Accipe simile in numeris.

σύστοιχα — Par: 10. Impar: ἀντίστοιχα. — Par: 14. Impar: 18.

Numeri enim pares imparibus sunt ἀντίστοιχα: pares autem paribus sunt σύστοιχοι, aeque ac impares imparibus.

Quae nunc est Jerusalem, — q. d. Quae nunc appellatur Jerusalem, cum olim dicta sit Jebus et Salem, deinde velut ex utrisque composito vocabulo Jerusalem quasi Jebusalem vocata est, quod nomen nunc retinet: postea ab Aelio Adriano Aelia est dicta. Ita Erasmus.

Secundo et melius, «quae nunc est Jerusalem,» id est praesens Judaica Jerusalem: hanc enim opponit Jerusalem illi, quae sursum est, versu sequenti, hoc est Ecclesiae Christi.

Tertio, «quae nunc est,» id est quae mortalis est, caduca et brevi peritura.

Adde, nomen Jerusalem non esse conflatum (ut vult Erasmus et alii) ex «Jebus» et «Salem,» sed ex יראה ireh, id est «videbit,» et antiquo urbis nomine Salem: quia enim Abraham, Genes. XXII, immolaturus filium Isaac in monte Sion, roganti Isaac ubinam esset victima holocausti immolanda, respondit: «Deus videbit et providebit sibi victimam, fili mi»; hinc mons ille dictus est «Dominus videbit,» vel Moria, id est «visio Dei,» ut patet Genes. XXII, 3, 8 et 14, ac consequenter urbs monti huic Sioni, sive Moria, subjecta, dicta est Jerusalem. Ergo conflatur ex ireh, id est videbit, et Salem, hoc est «pacem,» q. d. «Visio pacis.» Ita Andreas Masius in Josue X. Unde patet scribendum esse Jerusalem, non Hierusalem, per I videlicet, ut habet origo Hebraea, non per H.

Et servit cum filiis suis, — scilicet Agar, hoc enim requirit Graecum pronomen femininum αὐτῆς. Unde Lovaniensia Biblia correctissima, verba illa, «Sina enim mons est in Arabia, qui conjunctus est ei, quae nunc est Jerusalem,» parenthesi includunt, ut sequentia, «Et servit cum filiis suis,» referantur ad finem versus praeced., «Quae est Agar,» q. d. Sicut Agar serva Ismaelem et posteros ejus servos generat, ita allegorice significat testamentum vetus generare servos. E contra, sicut Sara libera liberum genuit Isaac et posteros ejus (partus enim sequitur ventrem), ita allegorice significat novum Testamentum generare liberos, ut sequitur.

Nota: Servitus veteris legis et testamenti consistebat maxime in duobus: primo, quod cogeret homines metu poenae, non amore justitiae, Deo et legi obsequi; secundo, quod crassis et corporalibus caeremoniis ad justitiam et salutem inutilibus occuparentur sub illa lege Judaei, earumque multitudine et gravitate quasi servi onerarentur, et quasi opprimerentur.

Contra libertas Evangelii et legis Christianae in eo sita est, primo, quod amore et spiritu nos ducit ad Deo legique serviendum; secundo, quod nos docet Deum in spiritu veritateque colere, ac licet suas ipsa etiam caeremonias habeat, eae tamen spiritui subserviunt, eumque excitant et acuunt.


Versus 26: Illa Autem Quae Sursum Est Jerusalem, Libera Est

26. Illa autem quae sursum est Jerusalem, libera est, quae est mater nostra. — Ita vocat praesentem Ecclesiam novi Testamenti. Pro quo nota, Ecclesiam Christianam, quam significat Sara, id est «princeps» vel «domina,» quaeque opponitur Synagogae Judaeorum, quam significat Agar serva, quatuor his notis insigniri: primo, quod sit de sursum; secundo, quod sit Jerusalem; tertio, quod sit libera; quarto, quod sit mater foecunda.

Quaeritur primo, quomodo de sursum est? Respondeo: Primo, quia Christus ejus caput e coelo descendit, ac rursum in coelos ascendit, indeque Ecclesiam regit. Secundo, quia perfectio Ecclesiae in superis ac coelestibus rebus est, nimirum in fide, spe, charitate. Tertio, quia virtus Sacramentorum ejus e sursum provenit, et Deum ipsum in Ecclesia quasi de sursum advenientem, praesentem habet. Quarto, quia disciplina et conversatio ejus in coelis est, cor et thesaurum habet in coelo apud sponsum suum. Quinto, quia ad aeternam coronam et quietem in coelo anhelat ac tendit. Ita Hieronymus, Ambrosius, Anselmus. Vide Apocal. XXI, 4.

Quaeritur secundo, cur dicitur Jerusalem? Respondeo, quia Jerusalem, ut dixi vers. praeced., idem est quod «visio pacis»: hanc enim Ecclesiae providet ac procurat Deus, ut scilicet gaudeat pace, non terrena, sed spiritali et coelesti; quam Christus abiens, Joan. XIV, 27, ei legavit dicens: «Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis;» quae est pax conscientiae cum Deo, secum, et cum omnibus hominibus quantum est ex parte sua.

Secundo et magis ad litteram, quia, sicut in Sina lata est lex vetus, ita in Sion et Jerusalem lata est lex nova, ibique coepit Ecclesia nova et Christiana. Hinc passim Prophetae Ecclesiam Christianam vocant Sionem, vel Jerusalem.

Quaeritur tertio, cur vocatur libera? Nota: Quadruplex est libertas. Prima, civilis, quae opponitur servituti civili mancipiorum. Secunda, moralis, quae excludit servitutem cupiditatum et vitiorum, metumque rerum adversarum, in qua Stoici perfectionem et beatitudinem ponebant, si videlicet quis de seipso vere dicere posset: «Etiamsi fractus illabatur orbis, impavidum ferient ruinae.» Tertia, spiritualis, ex perfecta charitate, quae foras pellit timorem, proveniens; per quam non servili timore, sed amore filiali, reverentiaque servitur Deo, idque non corporalibus caeremoniis, sed in spiritu et veritate, ut dixi vers. praeced., et hoc est, quod proprie hic spectat Apostolus. Quarta, coelestis, quae excludit omnem corporis et animi servitutem, quae quibusvis aerumnis corporis et animi subjacet, estque consummata hominis felicitas. Dico ergo: Ecclesia jam habet libertatem moralem et spiritualem; spe vero ac voto coelestem praecipit et praegustat, illam re ipsa post resurrectionem adeptura.

Quaeritur quarto, cur nuncupatur mater foecunda? Respondeo, quia ex sterili gentilitate, quae daemonibus serviebat, collecta Ecclesia Christi multos ei filios spiritales peperit et parit; non ex solis Judaeis, ut Synagoga, sed ex omnibus et Judaeis et Gentibus; eosque Christo ad coelum transmittit. Unde sequitur:


Versus 27: Laetare, Sterilis, Quae Non Paris

27. Laetare (o Ecclesia ex Gentibus vocata et collecta, quae eras) sterilis (antea, et deserta a Deo, fide et lege), quae non paris (quae hactenus non soles Deo filios parere; Deo jam desponsata) erumpe et clama. — Ita Septuaginta, quos sequitur Paulus, et, ut habet ad verbum Isaias, decanta laudem, vel, ut hebraice est, jubilum, et hinni, quia per Christum Christique fidem foecundata es, ut multos ei parias filios spiritales prae ea quae habet virum, id est prae Synagoga, cujus maritus erat lex, vel ipse Deus, non qua clemens pater, sed qua terribilis legislator et vindex. Synagoga enim quoad carnem genuit solos Judaeos; Ecclesia vero quasi mater omnes Gentes credentes in Christum complexa est: quoad spiritum vero longe pauciores Deo peperit Synagoga, Prophetas scilicet, Patriarchas, et paucos alios viros sanctos, idque non viribus suis, sed gratia et virtute Christi, qui parens est novi Testamenti. Ita Hieronymus, Anselmus, Theophylactus.

Citat Apostolus caput Isaiae LIV, quod licet Judaei interpretentur de restauratione terrenae Jerusalem; Chiliastae vero, sive Millenarii, de mille annis felicitatis quos fingunt Sanctos post diem judicii in terra acturos in omni carnis voluptate, ut testis est ibidem Hieronymus: tamen ex hoc Pauli loco patet Isaiam loqui de felicitate et foecunditate Ecclesiae Christianae. De qua pulchre S. Ambrosius, lib. I De Virginibus: «Sancta,» inquit, «Ecclesia immaculata coitu, foecunda partu, virgo est castitate, mater est prole: parturit itaque nos virgo non viro plena, sed spiritu: parit nos virgo, non cum dolore membrorum, sed cum gaudio angelorum; nutrit nos virgo non corporis lacte, sed Apostolorum; virgo est Sacramentis et virtutibus, mater est populis, cujus foecunditatem Scriptura testatur: Quoniam plures filii desertae, quam ejus quae habet virum et sponsum; eo quod sive Ecclesia in populis, sive anima in singulis Dei Verbo, sine ullo fluxu pudoris quasi sponso innubit aeterno.» Et S. Hieronymus hic: «Ecclesia,» inquit, «diu sterilis non peperit antequam Christus de Virgine nasceretur: sed cum Christum quasi Isaac, id est risum, mundo peperit de Abrahamo, id est de electo patre cum voce sublimium dogmatum resonante, proles plurimas Deo peperit.» Abraham enim Hieronymo dicitur hebraice quasi אב בר המון ab bar hamon, id est «pater electus cum sonitu.»

Nota: Abraham primo vocatus fuit Abram, quasi dicas אב רם ab ram, id est «pater excelsus»: tuncque ex Agar genuit Ismael. Deinde foedus iniens cum Deo, accipiensque promissionem de Isaaco a se generando, et terra Chanaan ab eo possidenda, mutatum illi a Deo fuit nomen, et pro Abram, ut Genes. XVII, 5, dictus est Abraham, q. d. אב רב המון ab rab hamon, id est «pater magnae multitudinis,» scilicet ex Isaac secundum carnem, et ex Christo secundum spiritum nasciturae et descensurae ab Abraham. Haec genuina est ratio et significatio nominis Abraham. S. Hieronymus tamen vult etiam alludere alio nomen Abraham, scilicet ad אב בר המון ab bar hamon, id est «pater electus cum sonitu et tumultu, vel cum turba et multitudine»; haec enim omnia significat hamon.

Nota secundo: Symbolice Abraham est Deus; hic ex Agar serva, hoc est ex Synagoga, genuit Ismael servum, id est Mosen et Judaeos servos legis veteris, eisque fuit Abram, id est pater excelsus, qui ab alto tonuit legem ex Sina, eisque se exhibuit quasi Dominum majestate venerandum et vindicta terribilem: Abraham vero, hoc est idem Deus, ex Sara, id est Ecclesia, libera genuit Isaac (hoc est, risum et gaudium) quasi liberum et haeredem, puta Christum et Christianos, eisque fuit Abraham, id est pater magnae multitudinis, scilicet ex omnibus Gentibus per Christum, Christique fidem et baptismum regenerandae; vel, ut Hieronymus, fuit Abraham, id est pater electus cum sonitu, quia per Joannem Baptistam, Christum et Apostolos magna voce praedicavit regnum Dei, omnesque credentes eo vocavit, et ad illud elegit omnes, qui in fide et obedientia Christi, in qua baptizati et renati sunt, persistunt.

Ubi nota tertio, Isaac, id est Christum, dici natum ex Sara, hoc est Ecclesia, non quasi Ecclesia sit a parte rei mater Christi, aut prior Christo, cum a Christo coeperit et fundata sit; sed quod in mente Dei et idea divina quodammodo Ecclesia fuerit prior, ac Christi mater. Deus enim voluit primo existere Synagogam, deinde ei surrogare Ecclesiam: itaque habuit Deus primo in mente et intentione ideam Synagogae, deinde Ecclesiae, et ex hac voluntate, decreto et intentione voluit et decrevit quasi in secundo instanti et signo rationis, ut loquuntur Scholastici, creare et producere Mosen, quasi primum ideae hujus filium, qui reliquum ideae exequeretur, ipsamque Synagogam inchoaret et institueret. Pari modo ex voluntate ac decreto condendi Ecclesiam voluit creare et producere Christum quasi primum ideae hujus, id est Ecclesiae, prout erat in mente Dei, filium, qui reliquum ideae exequeretur, ipsamque Ecclesiam quasi primus et angularis illius lapis inchoaret, fundaret, instrueret. Sic Christus et Christiani vocantur vers. seq., et alibi, filii promissionis et praedestinationis Dei: quia eorum, uti et matris, id est Ecclesiae, productio pure et mere fuit opus et creatio solius Dei, divinaeque voluntatis et praedestinationis tanquam patris, et divinae conceptionis ac ideae tanquam matris.


Versus 28: Nos Autem, Fratres, Secundum Isaac Promissionis Filii Sumus

28. Nos autem, fratres, secundum Isaac (instar Isaac, qui non virtute carnis, sed promissionis divinae natus est ex anu et sterili Sara) promissionis filii sumus.


Versus 29: Sed Quomodo Tunc Is Qui Secundum Carnem Natus Fuerat, Persequebatur Eum Qui Secundum Spiritum

29. Sed quomodo tunc is, qui secundum carnem natus fuerat (hoc est Ismael, carnali virtute et generatione prognatus ex Agar), persequebatur eum qui secundum spiritum, — id est Isaac, qui natus est ex Spiritus Sancti promissione et virtute supra naturam ex Sara, quasi typus fidelium et spiritualium filiorum legis novae. Ita Anselmus.

Nota: Alludit Apostolus, vel potius citat rem gestam Genes. XXI, 8, ubi dicitur: «Crevit itaque puer (Isaac) et ablactatus est, fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis ejus: cumque vidisset Sara filium Agar Aegyptiae (Ismaelem) ludentem cum Isaac filio suo, dixit ad Abraham: Ejice ancillam hanc, et filium ejus; non enim erit haeres filius ancillae cum filio meo Isaac.»

Ubi adverte, lusum hunc Ismaelis cum Isaac fuisse irrisionem, subsannationem, vexationem, imo persecutionem, uti hic interpretatur Apostolus; sic ludunt canes cum felibus, et feles cum muribus: sic duellum Joab cum Abner vocatur «lusus,» II Reg. II, 14: «Surgant,» inquit Abner, «pueri, et ludant coram nobis,» id est coram nobis digladientur, pugnent, duellent. Cur Ismael irriserit et persecutus sit Isaacum, causam fuisse putat Hieronymus et alii, quod invideret convivio in ablactatione Isaaci celebrato, ac consequenter primogeniturae ac haereditati Isaaci, itemque promissioni de semine benedicto, id est Christo, ex Isaac nascituro. Agar vero Ismaelem filium irridentem non repressit, unde tam in eam, quam in Ismaelem excanduit Sara, et tam Agar, quam Ismaelem, ejici voluit.

Ita et nunc, q. d. Uti olim Ismael ironice deridens lusit cum Isaac, eum vexando et persequendo, ita nunc Judaei Christum regem libertatis irriserunt, derisionibus vexarunt, crucifixerunt, ejusque libertos Christianos pertinaci odio persequuntur, uti jam vos Galatas vexant et persequuntur, ut sibi subjiciant, pessumdent atque pervertant. Ita Ambrosius, Anselmus. Vide Hieronymum et clarissime Rupertum in Gen. xxi, 9.

Nota: Pro eo, quod habet Paulus: «Non erit haeres filius ancillae cum filio liberae,» Sara in Genesi dixit: «Non erit haeres filius ancillae cum filio meo Isaac.» Non ergo verba, sed sensum sacrae Scripturae reddit Paulus, idque ad majorem energiam et antithesin: Isaac enim solus mansit haeres, quia liber et filius liberae; Ismael vero expulsus fuit, quia servus et servae filius, invidens ac persequens fratrem suum liberum, ideoque haeredem Isaac.

Sic allegorice Christiani, quia liberi, sunt haeredes benedictionis et justitiae Abrahae; Judaei vero ab ea repelluntur, quia servi sunt invidentes, et Christum Christianosque persequentes, qui liberi sunt, ideoque haeredes; idque hic voluit significare Paulus, ideoque Isaac non vocavit Isaac, sed filium liberae.


Versus 30: Sed Quid Dicit Scriptura? Ejice Ancillam

30. Sed quid dicit Scriptura? Ejice ancillam. — Sunt verba Sarae, Genes. xxi, quibus petit ab Abraham marito, ut ejiciat Agar cum Ismaele vexante suum Isaac; quod licet Abraham aegre tulerit, Deus tamen haec verba et postulata Sarae probat, jubetque Abrahamo, ut Sarae in illis obsequatur, tum quia in se aequa erant et justa, tum ob typum et significationem futurorum: volebat enim Deus hac ejectione Agar et Ismaelis ex domo et haereditate Abrahae, significare, pari modo repudiandam a Deo Synagogam cum Judaeis, eosque benedictione, justitia, amicitia, Ecclesia et haereditate Dei expellendos esse, quia Christum et Christianos persequuntur. Ita Patres jam citati.


Versus 31: Qua Libertate Christus Nos Liberavit

31. Qua libertate Christus nos liberavit. — Pro «liberavit» Tertullianus legit, «manumisit,» q. d. Non nostris meritis, prosapiae, talentis, sed Christi gratiae tribuendum est, quod simus filii novi Testamenti et Ecclesiae quasi liberae, liberi, et liberati a veteris legis, Testamenti et Synagogae quasi ancillae, servitute.