Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Pergit urgere Galatas, ut jugum legis veteris non admittant, ne expertes fiant fructus et justitiae Christi, in quo nec proderit circumcisio, nec praeputium, sed fides quae per charitatem operatur.
Hinc secundo, vers. 13, vocat eos ad libertatem Christianam, eamque sitam esse docet in charitate et spiritu, itaque a priori epistolae parte, scilicet dogmatica, transit ad alteram, puta ethicam.
Inde tertio, vers. 17, docet carnem concupiscere adversus spiritum, et contra: atque tam carnis quam spiritus opera recenset.
Textus Vulgatae: Galatas 5:1-26
1. State, et nolite iterum jugo servitutis contineri. 2. Ecce ego Paulus dico vobis: quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. 3. Testificor autem rursus omni homini circumcidenti se, quoniam debitor est universae legis faciendae. 4. Evacuati estis a Christo, qui in lege justificamini: a gratia excidistis. 5. Nos enim spiritu, ex fide, spem justitiae exspectamus. 6. Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium: sed fides, quae per charitatem operatur. 7. Currebatis bene; quis vos impedivit veritati non obedire? 8. Persuasio haec non est ex eo, qui vocat vos. 9. Modicum fermentum totam massam corrumpit. 10. Ego confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis: qui autem conturbat vos, portabit judicium, quicumque est ille. 11. Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc praedico, quid adhuc persecutionem patior? Ergo evacuatum est scandalum crucis. 12. Utinam et abscindantur qui vos conturbant. 13. Vos enim in libertatem vocati estis, fratres: tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per charitatem Spiritus servite invicem. 14. Omnis enim lex in uno sermone impletur: Diliges proximum tuum sicut teipsum. 15. Quod si invicem mordetis, et comeditis: videte ne ab invicem consumamini. 16. Dico autem: Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis. 17. Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem: haec enim sibi invicem adversantur: ut non quaecumque vultis, illa faciatis. 18. Quod si spiritu ducimini, non estis sub lege. 19. Manifesta sunt autem opera carnis: quae sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria, 20. idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae, 21. invidiae, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quae praedico vobis, sicut praedixi: quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. 22. Fructus autem Spiritus est: charitas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, 23. mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Adversus hujusmodi non est lex. 24. Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. 25. Si spiritu vivimus, spiritu et ambulemus. 26. Non efficiamur inanis gloriae cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes.
Versus 1: State, Et Nolite Iterum Jugo Servitutis Contineri
1. State, — firmi et constantes persistite in fide et libertate Christi, de qua praecessit in fine cap. praeced. Imo Graeci, Ambrosius, Syrus, Augustinus, nectunt «state» cum ultimis verbis cap. praecedent., sicque ordiuntur hoc caput: τῇ ἐλευθερίᾳ οὖν (hanc enim notam illationis habent Graeca), ᾗ Χριστὸς ἡμᾶς ἠλευθέρωσε, στήκετε, hoc est libertate igitur, qua Christus nos liberavit, «state.»
Nolite iterum jugo servitutis contineri. — q. d. Olim servistis idolis et daemonibus, cur iterum servire vultis, non idolis, sed umbris et crassis onerosisque caeremoniis legis Moysi? Nota: Pro «contineri» graece est ἐνέχεσθε, id est, ut Vatablus, ne implicemini; Erasmus, ne illaqueemini, q. d. Judaizantes ad legem vos quasi ad retia et laqueum pelliciunt, iisque vos illaqueant, ac ita implicant, ut vos e tot tamque variis sinuosae legis praeceptis et ambagibus expedire et extricare non possitis.
Versus 2: Si Circumcidamini, Christus Vobis Nihil Proderit
2. Si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit, — si circumcisionem apprehenditis, ut necessariam ad salutem, si spem justitiae et salutis in ea ponitis, Christus, id est Christi redemptio, fides, gratia, baptismus, religio, scilicet Christianismus ipse, nihil vobis proderit. Hoc autem videmini facere, o Galatae; hocque vobis Judaizantes persuadent: cum enim sitis Gentiles, et in gentilismo baptizati, factique Christiani, cur baptismo circumcisionem adjungitis? nullam sane justam aliam causam huic vestro facto praetexere potestis, nisi quod putetis circumcisionem ad justitiam et salutem prodesse, nec baptismum ad eam sufficere; nec enim praetexere potestis quod Judaei praetexunt, videlicet ad honorem suae legis et gentis adhuc se circumcidere: hic enim adhuc justus est titulus et causa servandae legis, modo salutis spem in ea non ponant. Ita Anselmus.
Versus 3: Testificor Omni Homini Circumcidenti Se
Testificor (μαρτύρομαι, contestor quasi testis fidelissimus et verissimus, imo quasi vester Apostolus denuntio) omni homini circumcidenti se, quoniam debitor est universae legis faciendae, — quia per circumcisionem adscribi se curat militiae Ecclesiaeque Judaicae, ac illam illiusque leges et onera, sponte sua subit, amplectitur et profitetur: est enim circumcisio tacita legis veteris onerosissimae professio, quemadmodum baptismus est professio legis novae et christianismi. Ita Anselmus et alii. Est nova ratio petita ab obligatione tot onerum legis pene importabilium, q. d. Ut quid circumcidimini? ut quid leges veteres tam multas, tam duras, tam molestas suscipitis? ut quid sponte jugum hoc induitis? quid enim aliud est circumcisio, quam harum legum et horum onerum spontanea susceptio et obligatio?
Versus 4: Evacuati Estis A Christo, Qui In Lege Justificamini
4. Evacuati estis (scilicet per vos ipsos, vos ipsi evacuastis) vos a Christo, — id est a Christi redemptione, gratia, salute omnique efficacia et influxu meritorum ejus, ut amplius nihil boni in vos influere et derivare possit, sed vos omnibus suis beneficiis quasi vacuos relinquat.
Qui in lege justificamini (id est, qui justitiam ex circumcisione aliisque legis operibus quaeritis. Unde explicans subdit), a gratia (id est a gratuita justificatione, quam per Christi fidem et gratiam in baptismo adepti estis) excidistis, — quia scilicet gratiae Christi, diffidendo illi, et ad legem recurrendo, fuistis et ingrati et injurii, ut propter injuriam hanc gravem et mortiferam, Christus gratiam suam et justitiam datam vobis subtraxerit.
Nota: κατηργήθητε, id est «evacuati estis», passivum est, sed hic accipitur in conjugatione et significatione hitpael, ut scilicet passionem ab eodem agente significet, sive actionem reflexam in seipsum, in qua idem est agens et patiens, q. d. Evacuati estis a vobis ipsis, ipsi vos evacuastis.
Hinc secundo, dicit «a Christo;» sicut enim puteus ruderibus obrutus, ab aquis evacuatur et exhauritur: ita vos Christo Christique gratia antea pleni, jam eam e cordibus vestris evacuastis et exhausistis, itaque fructum omnem passionis ac redemptionis Christi perdidistis et abjecistis. Rursum «evacuati estis a Christo,» quia Christus in sua Ecclesia antea vos continens, jam ab ea vos rejecit et quasi evacuavit. Unde Graecum κατηργήθητε plane et clare verti posset, aboliti estis a Christo et christianismo, id est non estis amplius Christiani; et, ut Syrus vertit, descivistis a Christo. Posset secundo, per hypallagen accipi cum Vatablo, «evacuati estis a Christo,» id est Christus evacuatus est a vobis, q. d. Christus factus est vobis vacuus, id est otiosus et inefficax, invalidus et quasi enervatus (hoc enim est καταργεῖσθαι, illique respondens hebraeum פרע para); Christi labor vobis inanis est et cassus, Christi passio et redemptio in vobis est irrita, quia vim nullam, nullam efficaciam nullumque fructum, hoc est nullam gratiam in vos transfundit; vacant in vobis Christi insignia, nomen et dignitas Christiani: ergo vel ista ponite, si legem ambitis; vel, si retinere vultis, valedicite legi: alterutrum enim vacet necesse est. Similis hypallage in hoc eodem verbo Graeco est Rom. VII, 5, ut ibi dixi.
Versus 5: Nos Enim Spiritu Ex Fide Spem Justitiae Exspectamus
5. Nos enim spiritu ex fide spem justitiae exspectamus. — Probat Judaizantes, qui justificari volunt ex lege, excidisse a Christo et christianismo, nec esse amplius Christianos: quia «nos,» inquit, qui veri et puri Christiani sumus, non ex lege, circumcisione aliisve corporalibus caeremoniis, sed «spiritu,» id est per spiritum gratiae et charitatis, «ex fide,» scilicet Christi, acceptum, «spem justitiae,» id est justitiam speratam «exspectamus.»
Nota: Vocat spiritum ex fide, quia fides est, quae hominem excitando ad spem, poenitentiam et orationem, impetrat spiritum gratiae Dei quo justificamur. Rursum, «spem justitiae» aliqui accipiunt gloriam aeternam, quam speramus per justitiam nostram adipisci. Secundo et melius, per hypallagen «spem justitiae» explices justitiam sper, id est speratam, q. d. Justitiam, quam omnes speramus, quam omnes habemus in votis, ad quam omnes anhelamus, illam Judaei exspectant ex lege carnali, sed falso: nos vero Christiani vere illam exspectamus, quaerimus et accipimus ex spiritu, quem accepimus ex fide Christi.
Versus 6: Nam In Christo Jesu Neque Circumcisio Aliquid Valet
6. Nam in Christo Jesu (in Christi doctrina, Ecclesia, religione, id est in christianismo, juxta Can. 37) neque circumcisio aliquid valet (supple, ad justitiam, Christianamque, hoc est sanctam et beatam vitam), neque praeputium (id est neque judaismus, neque gentilismus: vide quam deprimat judaismum, cum ei gentilismum aequiparat: ita Chrysostomus): sed fides quae per charitatem operatur, — id est fides non sola, nec inanis et otiosa, sed quae charitate perficitur, ut vertit Syrus, et in charitatis opera se diffundit, qualis fuit fides Magdalenae poenitentis, Christique pedes lacrymis abluentis: nam fides, quae charitatem et opera non habet, fides est daemonum, non Christianorum, ait Anselmus.
Quod notent Novantes, qui soli fidei justitiam arrogant. Quocirca hoc syllogismo hinc deducto noster Campianus, Angliae martyr (ut habet ejus Vita), in carcere disputans cum lutheranis, eos convicit: Fides quae valet coram Deo ad justitiam Deique amicitiam, sive in qua est vis et valor justificandi, est illa, teste Apostolo, quae per charitatem operatur, ideoque charitati plane unita et conjuncta est; atqui fides sola justificans quam statuunt Lutherani, non est fides quae per charitatem operatur; praesupponitur enim ab iis esse sola, ideoque a charitate sejuncta in valore justificandi: ergo fides sola justificans quam statuunt Lutherani, non est fides quae coram Deo valet ad justitiam Dei quae amicitiam; adeoque contradictionem involvant haec duo; fidem esse solam, et tamen esse justificantem: ut enim justificet fides, sibi jungi postulat charitatem: non ergo est sola, quae charitati est sociata.
Nota: fides non operatur per charitatem, sicut causa efficiens operatur per instrumentum suum: sed sicut dispositio operatur per formam ad quam disponit: uti calor per formam ignis dicitur operari ligni inflammationem, lignumque ignire et in ignem convertere; ita fides per charitatem operatur opera bona, efficiendo scilicet actus charitatis Dei et proximi, ac imperando actus aliarum virtutum. Charitas enim est quasi forma non essentialis, sed accidentaria, quae fidei et omnibus bonis operibus vitam, valorem et meritum tribuit in ordine ad ultimum finem.
Charitas enim fidei, et reliquis omnibus virtutibus dat primo, statum virtutis: ubi enim est charitas, ibi exulat vitium, regnat virtus, suumque habet statum et regnum; aliasque virtutes hoc eodem statu et regno suo donat, ut inde homo absolute virtute praeditus, justus, sanctus denominetur. Secundo, charitas tribuit eisdem dignitatem, vim et efficaciam merendi: facit enim hominem divinum, Dei amicum et filium, ac consequenter opera illius efficit divina, digna et grata Deo, ut iis Deus promittat aeterna praemia. Tertio, tribuit eisdem ordinem ad ultimum finem: charitas enim totum hominem omniaque quae in eo sunt, dirigit ad Deum, Deique amorem et laudem. Ita D. Thomas.
Nota secundo, pro «operatur» graece est ἐνεργουμένη, quod verbum significat internam vim, occultam efficaciam et energiam, q. d. Fides charitate formata, eaque quasi anima sua animata, per intimam quamdam vim et spiritualem suum influxum opera virtutum vitalia operatur.
Versus 7: Currebatis Bene; Quis Vos Impedivit Veritati Non Obedire?
7. Currebatis bene, — in vita et doctrina Christiana, quasi in via et stadio ad aeternae gloriae consequendum bravium.
Quis vos impedivit (graece ἐνέκοψε, id est interpellavit a cursu hoc, eumque incidit; S. Anselmus legit, quis vos fascinavit?) non obedire (ut a cursu aversi, eumque reflectentes, non obediretis) veritati, — doctrinae Christi et Christianae: sed deciperemini et decurreretis ad errores judaismi? Notat Hieronymus in vetustis codicibus non inveniri vox «non obedire veritati», et sine eo sensus plane sibi constat.
Nemini consenseritis, — Judaizanti scilicet, volenti vos pellicere a cursu Evangelii ad judaismum. Sed nota: Haec verba delenda sunt; delent enim ea Biblia Romana et Graeca.
Versus 8: Persuasio Haec Non Est Ex Eo, Qui Vocat Vos
8. Persuasio haec (qua vobis persuasum est, aut potius qua Judaei, qui vos in cursu Christianae vitae impediunt, vobis persuadere conantur, legalia necessaria esse Christiano ad salutem) non est ex eo, qui vocat vos, — id est, non est ex Deo Patre, qui vos ad fidem, gratiam et salutem vocavit per Christum; sed potius ex diabolo est ejusque ministris. Ita Anselmus.
Versus 9: Modicum Fermentum Totam Massam Corrumpit
9. Modicum fermentum totam massam corrumpit. — Graece, μικρὰ ζύμη ὅλον τὸ φύραμα ζυμοῖ, id est, ut Hieronymi Commentarius vertit, modicum fermentum totam conspersionem (id est farinam conspersam et subactam, quam vulgo pastam vocant) fermentat, hoc est suo acore imbuit, inficit, corrumpit et acidam facit. Est adagium significans parvum alicujus partis vitium, totum pervadere ac depravare; unde ad varia aptari potest. Hinc I Cor. cap. V, vers. 6, aptat illud fornicario, qui quasi fermentum totam Corinthiorum Ecclesiam suo exemplo et infamia aspergebat et corrumpebat: ita et hic aptat Judaizantibus, q. d. «Modicum fermentum,» etc., hoc est, pauci Judaizantes et errantes totam Ecclesiae vestrae, o Galatae, multitudinem corrumpunt: de hisce enim Judaizantibus agit in praecedentibus et sequentibus vers. 7, 8, 10 et 12. Ita Anselmus et Hieronymus qui ait: «Arius in Alexandria una scintilla fuit, sed quia non statim oppressa est, totum orbem ejus flamma populata est: quia sermo eorum uti cancer serpit in corpore, et unius pecudis scabies totum commaculat gregem.»
Secundo, recte ac valde apte hoc adagium accipi potest de ipsa doctrina et errore Judaizantium, q. d. «Modicum fermentum,» etc., id est modicus, imo unus error in fide, qualis est hic de servandis legalibus, totam fidei substantiam, ipsamque religionem ac Christianismum evertit; vel, ut magis precise et proprie Chrysostomus et Theophylactus, modicum fermentum est circumcisio, quae sola, si eam recipiatis, in perfectum judaismum vos trajiciet, sicuti fermentum, licet modicum, totam massam ad se rapit, et in suum saporem et acorem transmutat: de circumcisione enim egit vers. 2, 3, 6, et de ea dixi vers. 3, quod qui se circumcidit, debitor est universae legis: videntur enim Judaizantes praecipue Galatis circumcisionem persuasisse, quasi rem modicam et levem, sed tacuisse reliqua legis onera, quae circumcisi subibant et profitebantur. Unde ea hic detegit Paulus, dicitque circumcisionem esse possessionem totius judaismi, totiusque christianismi corruptionem, uti fermentum exiguum massam totam inficit et corrumpit.
Versus 10: Ego Confido In Vobis In Domino
10. Confido in vobis (id est de vobis) in Domino (in clementia et gratia Domini, quod ipse vos in fide Christi, ad quam vos vocavit, stabiliet, quo fiet) quod nulli aliud sapietis, — id est quod non credetis aliud scilicet, quam quod a Domino per os meum accepistis, et edocti estis de lege et libertate Christiana; non sequemini novitios doctores novasque eorum persuasiones.
Qui autem conturbat vos (judaismum novasque sectas inducendo, itaque totam Ecclesiam vestram turbando et lacerando), portabit judicium, — id est poenam et vindictam Dei, quam scilicet Deus acerrimus haeresum vindex justo suo judicio illi infliget; est metonymia: judicium, id est condemnationem et poenam judicio et judicis sententia irrogatam.
Versus 11: Ego Autem, Fratres, Si Circumcisionem Adhuc Praedico
11. Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc praedico, quid adhuc persecutionem patior? Fingebant Judaizantes Paulum apud Judaeos judaizare, apud Gentes judaismum impugnare: hoc figmentum hic refellit Paulus: Cur enim, inquit, Judaei tam acerbis odiis me persequuntur, nisi quia publice contrarium doceo, et ubique Evangelium stabilio, circumcisionem tollo et aboleo quantum possum? Rursum,
Ergo evacuatum (κατήργηται, abolitum est) scandalum crucis, — q. d. Si ita est de me, ut ipsi fingunt, ergo non est quod ipsi scandalizentur in cruce Christi, quam praedico: crucem enim et ipsi admittunt, voluntque videri Christiani, modo simul cum cruce Christi lex Mosis admittatur. Imo et puri Judaei, qui non nisi pro judaismo pugnant, non adeo curant praedicationem crucis, nisi quia per illam evertitur lex et judaismus; adeo ut, si crucem cum judaismo combinarem et praedicarem, me non persequerentur. Jam vero cum ita in mea praedicatione crucis Christi scandalizantur et offenduntur, patet me passim et aperte docere, per crucem Christi legem esse abolitam, atque ex cruce, non ex lege nos justificari, ideoque eos mihi tam esse infensos, me ubique insectari, quia scilicet ita praedico crucem Christi unam et solam viam et medium ad justitiam et salutem, ut tollam legem et circumcisionem.
Versus 12: Utinam Et Abscindantur Qui Vos Conturbant
12. Utinam et abscindantur qui vos conturbant. — «Abscindantur,» scilicet ab Ecclesia, vestroque consortio, ne quasi fermentum totam Ecclesiam corrumpant: sic enim fornicarium ab Ecclesia abscindi jussit, I Cor. V, 3. Hic sensus planus est, et gravitate apostolica dignus.
Aliter tamen Ambrosius, Chrysostomus, Theophylactus, Hieronymus, Augustinus et alii, q. d. Utinam exsecentur omnino membro genitali, cujus occasione delinquunt, dum se et vos circumcidere volunt!
Dices: Quomodo Apostolus mala Judaizantibus imprecatur? hoc est enim contra charitatem, ac indicium animi impatientis et vindictae cupidi. «Tam enim detestanda, ait Hieronymus, est abscissionis passio, ut et qui invitis eam intulerit, legibus publicis puniatur, et qui seipsum castraverit, infamis habeatur.»
Respondet primo Hieronymus, Apostolum ut hominem hoc ex passione dixisse; sed absit non modo ab Apostolo, sed et a Spiritu Sancto, haec id quod passio maledicentiae.
Unde aliam responsionem addit Hieronymus, scilicet non ex odio, sed partim ex zelo justitiae (quomodo S. Petrus Simoni Mago, Actor. VIII, 20, et Eliseus pueris se irridentibus maledixit, IV Reg. II, 24), partim ex amore exsectionem eis imprecatum esse, ut scilicet in eo quo peccant, scilicet in sua circumcisione puniantur, et puniti, hac ignominia corrigantur et emendentur.
Respondent tertio, S. Chrysostomus et Theophylactus, non esse maledicentiam, sed astysmum et licentiam: Apostolus enim festiva urbanitate jocatur in circumcisos, q. d. Si volunt, non solum circumcidantur, sed et exsecentur.
Quarto, S. Augustinus et Anselmus putant non esse maledictionem, sed benedictionem, q. d. Utinam Judaizantes spadones fiant et castrent se spiritualiter per castitatem et continentiam propter regnum coelorum, ut sic desinant cogitare et praedicare Judaicam circumcisionem, incipiantque coelum ac coelestia cogitare, et ad ea per legem et consilia Christi tendere. Inter has quatuor responsiones secunda planior est et solidior.
Denique hinc Origenes castravit se, ne concupiscentiae motus ejus castitatem turbarent: sed perperam, ut recte Chrysostomus. Nec enim haec est mens Apostoli, nec membra corporis, sed vitia resecanda sunt; alioqui et oculos et aures et linguam resecare liceret. Adde, hac castratione membrum, non concupiscentiam truncari: haec enim in castratis saepe etiam magis, quam in viris, ut docet S. Basilius, lib. De Virginitate, in turpia desideria et tactus inardescit. Unde Eccli. XX, 9, dicitur: «Concupiscentia spadonis devirginabit juvenculam;» et cap. XXX, vers. 21: «Videns oculis, et ingemiscens, sicut spado complectens virginem et suspirans.»
Qui vos conturbant. — Οἱ ἀναστατοῦντες, id est, ut Chrysostomus, qui vos statu, scilicet libertatis, Evangelii et christianismi dimovent et labefactant. Ambrosius legit, qui vos subvertunt.
Versus 13: Vos Enim In Libertatem Vocati Estis
13. Vos enim in libertatem vocati estis, — ut per Evangelium sitis liberi ab onerosa et inutili servitute tot legalium caeremoniarum: haec enim est libertas Christiana, quam tota epistola opponit servituti judaicae.
Vide ergo quam contra mentem Apostoli haec torqueant Novantes, dum volunt Christianos esse liberos ab omni lege positiva, id est non debere obedire Praelatis et magistratibus, ac consequenter nec parentibus: hoc enim est contra legem naturae et decalogi, quae jubet honorari patrem et matrem, estque evertere omnem politiam, omnem rempublicam, omnem ordinem hierarchicum, omnemque societatem et convictum humanum: cum nulla unquam gens fuerit quantumvis barbara, quae non suos habuerit magistratus, quorum legibus et directioni se subjiceret. Videbant enim omnes aliter pacem et quietem publicam servari non posse, nec gentem posse substare. Si enim semel persuasum sit hominibus, legem Praepositorum sive civilium, sive ecclesiasticorum, non obligare in conscientia, sed tantum ad poenam in foro exteriori luendam, liberrime homines legem violabunt, quandocumque putabunt id se vel secreto, vel impune facturos. Unde Christus, Paulus et Apostoli passim jubent Christianis, ut obediant Caesari et magistratibus etiam infidelibus, non modo propter eorum iram et vindictam, sed etiam propter conscientiam, Rom. XIII, 5. Vide Can. 19.
Dices: Saltem a pari Christiani cum sint liberi, non debent gravari tot canonibus et legibus, quia alioqui par subeunt onus et parem servitutem, atque si subjicerentur tot legibus veteris Testamenti.
Respondeo non esse paritatem: Primo, quia pauciores longe sunt leges Ecclesiae quae populum spectant; omnes enim ad quinque Ecclesiae praecepta revocantur: canones vero, qui clericorum vitam, mores ac ritus spectant, plures sunt; sed nemo eos subire cogitur, nisi qui sponte sua vult fieri clericus; et Pontificis ac Episcoporum est providere, ne nimis multi edantur canones et censurae, sed potius contrahantur: quod multi viri cordati exoptant ne nimis grave jugum, quale fuit Judaeorum, clericis imponatur, illorumque conscientiae illaqueentur. Secundo, quia leges veteres onerosiores erant ac difficiliores, ut patet in tot sacrificiis et lustrationibus. Tertio, quia umbrae erant legum novi Testamenti; hae ergo faciliores in illarum locum succedunt, et tolerabilius est veritati, quam umbris servire. Quarto, veteres leges inutiles erant, quia internam pietatem et justitiam non promovebant, sed populum continebant, ne ad idola et idololatriam deflueret, ut passim docent Patres: leges vero Ecclesiasticae ad spiritum devotionis, pietatis, charitatis excitandum feruntur et ordinantur, ut patet ex lege jejunii, lege audiendi Sacri, lege confitendi et communicandi.
Tantum (scilicet cavete, et providete) ne libertatem (hanc a Judaicis caeremoniis) in occasionem detis carnis, — ut occasione hujus libertatis volentes (ut fit et ut jam faciunt Novantes) nimium eam extendere, libere ruatis in omnia carnis desideria, ut caro, et carnalis concupiscentia ex hac libertate occasionem accipiat plura concupiscendi, magisque suas concupiscentias explendi. Unde Graeca clarius habent τῇ σαρκί, id est carni, supple, detis occasionem, libere scilicet quidvis concupiscendi, et carnaliter vivendi, quasi jam libera sit, nullisque praeceptis tensetur, sed velut equus indomitus facere possit quidquid libuerit. Ita Hieronymus.
Sed per charitatem Spiritus servite invicem. — Vocem «spiritus» non habent jam Graeca, nec S. Augustinus, nec Hieronymus; recte tamen additur, ut opponatur tum carni, tum caeremoniis legis.
«Cum legis jugum, inquit Chrysostomus, detraxisset, ne subsilirent, aliud illis imponit jugum, nimirum charitatis, illo quidem validius, sed multo levius ac jucundius,» q. d. Nolo vos servire caeremoniis, nec carni, sed ab eis esse liberos, ut serviatis invicem per spiritum charitatis; et ex spiritali charitate alter alteri succurrat, opituletur, serviat. Charitas spiritus opponitur charitati carnis, quam obscoeni et infames Adamitae aliique carnales jactant et exercent.
Notat primo Chrysostomus, Apostolum hic tangere mali, puta erroris et schismatis, radicem, cur scilicet aliqui Galatarum alios ad judaismum abducere voluerint, fuisse arrogantiam et dominandi studium: illi hic adhibet remedium, scilicet charitatem, q. d. «Quoniam dum aliis alii vultis dominari, dissecti fuistis, servite vobis invicem, sic denuo in unum redigemini: sicut enim ignis admotus cerae facile mollit eam, sic et amoris calor omnem fastum et arrogantiam vehementius quam ignis solvit.» Hucusque Chrysostomus.
Notat secundo Chrysostomus non dici, amate, sed servite, quia charitas liberos facit servos non coactionis, sed charitatis, ut ex charitate qui ea flagrat, ad infima et servilia obsequia quibuslibet, praesertim afflictis, aegris et pauperibus, exhibenda se demittat: quae servitus spontanea et sancta, non servitus, sed ingenua et ambienda Christianis libertas est.
Nota tertio: Commoda transitione a libertate legis ad libertatem carnis transit ad alteram epistolae partem, id est, a dogmate ad ethicam et mores Galatarum componendos.
Versus 14: Omnis Lex In Uno Sermone Impletur: Diliges Proximum Tuum Sicut Teipsum
14. Omnis lex (scilicet proximum spectans, qua, ut praecessit, per charitatem servitur invicem) in uno sermone impletur: Diliges proximum tuum sicut teipsum. — Patet ex dictis Rom. XIII, 8. Aliter S. Augustinus, lib. VIII De Trinit., S. Thomas, Anselmus, q. d. Omnis lex est de charitate vel Dei, vel proximi: charitas autem proximi indicat, includit et praesupponit charitatem Dei: propter Deum enim amandus est proximus; ergo qui diligit proximum, et implet legem, quae dicit: «Diliges proximum,» etc., diligit et Deum, impletque legem, quae dicit: «Diliges Dominum Deum tuum,» etc.
Versus 15: Si Invicem Mordetis, Et Comeditis
15. Si invicem mordetis, et comeditis (Ambrosius pro comeditis, legit, criminamini, q. d. Si invicem roditis et laceratis detractionibus, odiis, calumniis, invidiis), videte ne ab invicem consumamini. — Sicut enim duo canes rixantes, invicem mordent et conficient, ita et duo invidi, duo obtrectatores, duo rixantes invicem, imo seipsos ipsi conficiunt. Vere Poeta:
Justius invidia nihil est, quae protinus ipsum Auctorem rodit excruciatque suum.
Ideoque Invidiam Siculi non invenere tyranni Tormentum majus.
Vide invidiae proprietates, quas enumero Philipp. I, 18. Sapienter et pie S. Augustinus, in mentibus, num. 179: «Homini, ait, religioso parum esse debet inimicitias non excitare, vel excitare male loquendo, nisi etiam eas extinguere studeat bene loquendo.»
Versus 16: Dico Autem: Spiritu Ambulate
16. Dico autem (q. d. Epitome, fundamentum, radix, caput et summa totius Epistolae, meaeque scriptionis est haec): Spiritu ambulate, — non lege, non carne, q. d. Radix omnis vestri mali est defectus spiritus: si enim eum haberetis, excluderetis tam legalem quam carnalem vitam.
Spiritu ambulate, — vitam, actiones et mores instituite secundum dictamen, instinctum, impulsum Spiritus ac gratiae immissae et inditae vobis a Spiritu Sancto, qui suadet et monet vos ut spiritualiter vivatis, spiritualia virtutum opera; orationis, fidei, spei, charitatis, misericordiae, pietatis edatis. Hunc Spiritum copiosum et vehementem acceperunt in Pentecoste Apostoli et primi Christiani, eisque obsequendo, ac ferventer cooperando, angelice scilicet vivendo, ignea charitate et zelo praedicando, discurrendo, laborando, patiendo, satagendo omnes trahere ad Christum et salutem, hunc Spiritum in dies magis auxerunt et accenderunt. Quo jam abiit ille spiritus? Accende, Domine Jesu, illum ignem in nobis quem venisti mittere in terras, voluistique vehementer accendi.
Versus 17: Caro Concupiscit Adversus Spiritum
17. Caro concupiscit adversus spiritum. — Hinc Manichaei voluerunt in homine duas esse animas: unam spiritalem et bonam, a bono Deo datam; secundam carnalem et malam, a malo Deo. Philosophi nonnulli volunt in homine duas esse animas, unam sensitivam, qua cum bestiis sentit, comedit, generat; secundam rationalem, qua cum angelis ratiocinatur et intelligit: hoc enim videntur arguere contrarii appetitus et operationes in eodem homine.
Verum nota primo: Certum est tantum in homine unam esse animam rationalem, sed quae simul eminenter contineat animam vegetativam et sensitivam. Unde in seipsa habet utriusque potentias, appetitus et functiones; ergo non mirum in eadem anima esse appetitus contrarios, eosque ferri in contraria objecta, iisque praesentibus excitari et irritari: quia anima hominis virtute duplex est, imo triplex.
Nota secundo: «Caro» metonymice significat concupiscentiam, quae in carne, quasi figulus in figulina et luto, suas ideas et imagines imprimit, sua desideria excitat, et format causas, ut dixi Can. 34.
Nota tertio: Concupiscentia haec non tantum residet in appetitu sensitivo, scilicet in concupiscibili et irascibili, sed etiam rationali, ut docet S. Augustinus, lib. VIII Confess., cap. V. Nam sicut in concupiscibili excitat appetitum gulae et veneris, in irascibili appetitum invidiae, irae, rixae; ita in rationali, id est in voluntate et ratione, suscitat appetitum excellentiae, curiositatis, vanae scientiae: omnes enim potentiae per peccatum originale hoc concupiscentiae fermento infectae sunt; dicuntur tamen caro, vel carnalis appetitus per synecdochen a potiori parte, quia hic est potissimus, creberrimus, vehementissimus appetitus in homine, qui fere semper carnales concupiscentiae motus in eo suscitat. Hinc opera carnis, id est concupiscentiae, vocat hic Apostolus non tantum fornicationem, ebrietates, comessationes, quae vere carnalia sunt opera appetitus sensitivi et carnalis; sed etiam idolorum servitutem, invidias, etc., quae sunt opera spiritualia, id est mentalia appetitus rationalis: haec, inquam, vocat opera carnis, id est concupiscentiae, quae residet non in appetitu sensitivo, sed rationali.
Nota quarto: «Caro concupiscit adversus spiritum,» quia carnalia concupiscit; «et spiritus adversus carnem,» quia spiritalia, coelestia et aeterna bona appetit. Hoc bellum, vel potius duellum in anima gerit hinc caro, inde spiritus: unde utriusque ducis aciem et milites disponit, et invicem opponit Apostolus; ac primo carnis, dicens: «Manifesta sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia,» etc. Deinde spiritus aciem instruit, subdens: «Fructus autem Spiritus est charitas, gaudium, pax.» Vide hoc bellum graphice descriptum a Prudentio in Psychomachia. Idem in se ad vivum depingit S. Augustinus, lib. VIII Confess., cap. xi. Audi et de eo Cassianum, collat. 4, cap. xi: «Caro, inquit, luxuriis ac libidine delectatur: spiritus ne ipsis quidem naturalibus desideriis acquiescit. Illa concupiscit satiari somno, repleri cibo; hic vigiliis et jejuniis ita saginatur, ut ne ad ipsum quidem necessarium vitae usum, somnum cibumque velit admittere. Illa cupit exuberare copiis universis; hic ne ipsius quidem exigui panis quotidianam substantiam habere contentus est. Lavacris illa nitescere, et quotidianis adulantium cuneis appetit constipari; hic squalore sordium et inaccessibilis eremi vastitate congaudet. Honoribus illa et laudibus confovetur; hic irrogatis sibi persecutionibus injuriisque laetatur.» Vide et Thomam à Kempis in aureo suo libello De Imitatione Christi, lib. III, cap. LIV, motus naturae et gratiae, hoc est, carnis et spiritus, simplici stylo, sed solerter et solide opponentem.
Hinc recte dixit Abbas Poemenius in Vitis Patrum, lib. VII, cap. xxv: «Concupiscentia, puta voluntas mala, est daemon nos impugnans;» aut, ut ibidem ait Abbas Achilles, «est manubrium daemonis.»
Denique duellum hoc intelligi et geri putat Augustinus in homine peccatore sub lege, non sub gratia constituto: verum id retractat, lib. I Retractationum, cap. xxiv: patet enim etiam in Sanctis hoc duellum, hanc luctam esse, eoque majorem et sensibilem magis, quo magis spiritualiter vivere et carni resistere nituntur. Unde idem Augustinus, serm. 43 De Verbis Domini: «Spiritus, inquit, concupiscit adversus carnem, in hominibus bonis, non malis, qui Spiritum Dei non habent, contra quem caro concupiscat.» Praeclare vero idem in illud Psal. LXXV: «Et factus est in pace locus ejus,» hujus luctae modum describit: «Indicitur, inquit, tibi bellum non solum adversus suggestiones diaboli, sed adversus teipsum. Quomodo adversus teipsum? adversus tuam consuetudinem malam, et adversus vetustatem vitae tuae malae, quae trahit te ad solitam consuetudinem et refrenatur a nova; indicitur enim tibi quaedam nova vita, et tu vetus es; novitatis gaudio suspenderis, vetustatis onere praegravaris: incipit tibi esse bellum adversum te; sed ex qua parte tibi displices, jungeris Deo; et ex qua parte jam jungeris Deo, idoneus eris ad vincendum te, quia ille tecum est qui omnia superat. Attende quod dicit Apostolus: Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. Unde mente? quia displicet tibi vita tua mala. Unde carne? quia non desunt suggestiones, et delectationes malae: sed ex eo quod mente jungeris Deo, vincis quod in te non vult sequi (scilicet tuam carnem et concupiscentiam reluctantem). Praecessisti enim ex parte, et ex parte tardaris. Trahe te ad illum, qui te sursum tollit; pondere quodam vetustatis gravis, clama et die: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus, ab eo a quo gravor? corpus enim quod corrumpitur aggravat animam.» Deinde hujus luctae causam et finem modumque victoriae ita describit: «Quare autem permittitur ut diu contra te litiges, donec absorbeantur omnes cupiditates malae? ut intelligas in te poenam tuam. In te ex teipso est flagellum tuum, fit rixa tua tecum. Sic vindicatur in rebellem adversus Deum, ut ipse sibi sit bellum, qui pacem noluit sibi habere cum Deo. Sed tene membra tua adversus concupiscentias tuas malas: surrexit ira, tene tu manum conjunctus Deo. Potuit surgere, sed non invenit arma. Apud iram tuam impetus est, apud te arma sunt, fit impetus inermis, et discit jam non surgere, qui frustra surrexit.» Vide dicta Rom. VII, in fine.
Haec enim sibi invicem adversantur, ut non quaecumque vultis, illa faciatis. — Velletis enim non concupiscere, non sentire motus irae, gulae, libidinis, iis non impediri a prompta et perfecta charitate, temperantia, castitate, oratione; et tamen hoc non facitis, nec facere in hac vita potestis. Rursum, multa heroica virtutum opera fervide et alacriter facere velletis, sed saepe non potestis; quia resistit nimis et reluctatur caro. Pulchre Anselmus: «Concupiscentiae non permittunt vos implere quod vultis, nolite et vos eis permittere implere quod ipsae volunt: et ita nec vos, nec illae facietis quod vultis. Quamvis ergo concupiscentiae fiant in nobis, non tamen perficientur, quia eis non consentitis: sic et quamvis bona spiritus opera fiant, non tamen perficiuntur, quia sine dolore, lucta et resistentia concupiscentiae, plene, hilariter et perfecte ea facere non potestis.» Haec et plura Anselmus.
Versus 18: Quod Si Spiritu Ducimini, Non Estis Sub Lege
18. Quod si spiritu ducimini, non estis sub lege. — Occupatio: objicere poterant Galatae: Tu nos solvis a lege veteri, et ecce graviori servituti subjicis, dum perenni concupiscentiae ejusque rebellioni nos facis obnoxios, ut sub ea, ac consequenter sub lege quae motus hos concupiscentiae prohibet, gemamus. Respondet Apostolus: «Si spiritu ducimini,» si spiritus ac gratiae instinctum, ductum, impulsum sequimini, non estis sub concupiscentia, sed illi dominamini, ac consequenter non estis sub lege: quia non coactione legis, aut metu poenae, quam lex minatur, et transgressoribus intentat, sed spontanee ac proprio motu et spiritu, facitis quae lex jubet, et cavetis ac restringitis concupiscentiae motus quos lex prohibet.
Non estis sub lege — cogente scilicet et terrente, ac multo minus estis sub lege accusante et damnante: estis tamen sub lege obligante, sed ita ut sponte et liberaliter ex spiritu faciatis ea quae lex jubet. Hinc potius videmini esse extra, vel supra legem; nec esse sub lege, sed sub spiritu. Unde enumeratis fructibus Spiritus, subdit: «Adversus hujusmodi non est lex.» Ita Anselmus et Theophylactus.
Versus 19: Manifesta Sunt Opera Carnis
19. Manifesta sunt opera carnis. — Hoc est opera et actus, ad quos excitat caro, hoc est concupiscentia, ut dixi vers. 17.
Fornicatio. — Graeca addunt μοιχεία, πορνεία, adulterium, fornicatio; et sic legit Ambrosius. De singulis carnis operibus vide Hieronymum, Anselmum et D. Thomam.
Immunditia. — Est mollities, qua se molles contra naturam polluunt et contaminant.
Impudicitia. — Gestus, oscula, tactus impudici. Huic nihil jam respondet in Graeco.
Luxuria. — Ἀσέλγεια, lascivia, quaevis alia libido petulantior, et, ut Hieronymus, extraordinaria; qui addit: «Ipsarum quoque opera nuptiarum si non verecunde et honeste, ac quasi sub oculis Dei fiant, ut tantum liberis serviatur, immunditiam et luxuriam nominavit Apostolus.» Quod accipe, si inverecundia et libido sit mortalis, puta si in opere conjugali utantur alio vase et membro, quam illo quod natura generationi destinavit, aut si extra vas naturale semen profundant, vel profusionis periculo se exponant; tunc enim conjuges peccant mortali libidine, quae eos excludit a regno coelorum; alias fere in conjugio venialis tantum est libido.
20. Idolorum servitus. — Graece εἰδωλολατρεία, idololatria; servitus ergo idem est quod cultus idolorum. Ita Syrus.
Sectae. — Graeca αἱρέσεις, haereses, id est electiones, cum quis communem Ecclesiae doctrinam relinquens, novum dogma eligit, ut in religione malit suam opinionem et electionem, quam majorum traditionem sequi, quae magna est temeritas et praesumptio.
Irae. — Ira est appetitus vindictae: si gravem vindictam et grave malum appetas, optes, vel pares ei cui irasceris, ira est mortifera, et excludet te a regno coelorum; non autem, si ira tantum sit venialis, id est si sit excandescentia tantum animi, appetitus vindictae et mali, sed levis. Apostolus ergo iram, rixam, dissensiones, etc., sumit in actu et gradu perfecto: tunc enim excludunt hominem a regno coelorum, ut ait vers. sequenti.
Versus 21: Qui Talia Agunt, Regnum Dei Non Consequentur
21. Comessationes. — Dices: Ergo comessari, hoc est intempestive epulari et convivari, est peccatum mortale, qui excludit a regno Dei, ut ait Apostolus.
Respondeo primo: Hinc ex Apostolo aliqui censent tam gulam in comedendo, quam in bibendo ebrietatem esse peccatum mortale, non tantum si rationem adimat, sed et si gravis sit ingurgitatio et ingluvies. Probatur primo, quia dives Epulo damnatus est, non quia ebrius, sed quia quotidie epulabatur splendide. Secundo, quia Isaias, v, 22, vae, id est damnationem aeternam, minatur iis qui potentes sunt ad bibendum. Tertio, quia potest esse tanta cibi ingurgitatio, ut sit valde turpis et difformis rationi, sitque plusquam bestialis; si ergo pollutio est peccatum mortale, quae tamen rationem non eripit, cur non sit ingurgitatio, quae aeque difformis rationi videtur?
Verum communis Doctorum sententia mitior est, docetque comessationem et excessum in comedendo non esse peccatum mortale, nisi quis graviter sanitatem laedat, et gravem morbum incurrat; aut nisi quis sponte ita se ingurgitet ut vomere cogatur (quod ipsum adhuc nonnulli asserunt non esse peccatum mortale), vel certe si satur et repletus, ea mente ac fine vomat, ut rursum se ingurgitare possit: hoc enim valde turpe est et bestiale. Unde cum communi horum sententia respondeo, et
Dico primo: Pro comessationes graece est κῶμοι, id est temulenta et lasciva ebriorum dicta et facta, ut sunt turpes cantiones, saltationes, verba, tactus, oscula, contumeliae. Unde Comus apud Philostratum dicitur Bacchus, et κωμάζειν est comessari, vel, ut alii dicendum volunt, comassari, et lascivire. Ita Theophylactus, Photius, Hesychius et Graeci in Lexicis, favetque Hieronymus, quin et Anselmus: «Comessationes, ait, id est inhonesta et luxuriosa convivia.» Vide dicta Rom. xiii, 13.
Secundo, si cum Latinis «comessationes» sola et proprias intelligere hic malis, completas accipe, id est longa et nocturna convivia, quibus ita sese ingurgitant, ut a mensa non recedant, nisi et mentem et corpus cibo et potu obruerint, uti gentes aliquae satis notae faciunt; de quibus Isaias, cap. xxviii, vers. 8: «Omnes mensae eorum plenae sunt vomitu;» hi enim rationem, tempus, et saepe castitatem ac valetudinem prodigunt, et consequenter peccant mortaliter. Sicut ergo in praecedentibus Apostolus irae subjungit rixas quasi irae perfectionem, et dissensionibus sectas, invidiae homicidia: ita et ebrietati comessationem subjungit, quasi ebrietatis perfectionem, de qua Proverb. cap. xxiii, vers. 20: «Noli esse in conviviis potatorum, nec in comessationibus eorum.»
Ad primum respondeo, epulari splendide per se tantum esse veniale; sed, si excessus sit ad vomitum usque et crapulam, esse mortale, ut dixi. Secundo, per accidens saepe esse mortale, quia conjungitur cum ebrietate, libidine, detractione, fastu, immisericordia, contemptu pauperum et aliorum; uti dives Epulo negligebat Lazarum in gravi necessitate constitutum.
Ad secundum respondeo eodem modo. Adde, Isaiam se explicare, dum subdit: «Vae vobis qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem,» vel, ut hebraice est, ad miscendam siceram, id est inebriativa varia, verbi gratia, varia vina fortia, quae commista magis inebriant; posterius enim hemistichium more Hebraeorum explicat prius; ergo idem est esse potentes ad bibendum vinum, quod fortes ad miscendam ebrietatem: quales multi sunt, qui se suosque convivas inebriare student, ut, nisi e convivio ebrii, suique et mentis impotes recedant, nec hospes convivas bene excepisse, nec convivae bene se exceptos arbitrentur: qui sensus et opinio brutalis est, nec hominum, sed porcorum.
Ad tertium: Ingluvies est res faeda in se, uti et egestiones faecium per nares, os, alvum, in homine faedae sunt: sed tamen bono hominis et rationi non ita repugnat, ut ei graviter contrariari censeatur, nisi rationem homini adimat, vel crapulam aut morbum conciliet, uti jam dixi. Secus est de pollutione: seminis enim effusio a natura et a Deo tantum ad prolis productionem ordinata et permissa est, ideoque matrimonii septis et legibus inclusa. Alias enim proles rite concipi et educari non posset, ac proinde qui extra matrimonii usum semen effundunt, rem valde faedam valdeque difformem rationi, naturae et Dei ordinationi faciunt, ideoque peccant mortifere.
Regnum Dei non consequentur. — βασιλείαν τοῦ Θεοῦ οὐ κληρονομήσουσιν, regnum Dei non haereditabunt; vel, ut Ambrosius, regni Dei haereditatem non consequentur.
Versus 22: Fructus Autem Spiritus Est: Charitas, Gaudium
22. Fructus autem Spiritus est: charitas, gaudium. — Opponit operibus carnis, id est concupiscentiae, «fructus,» id est opera, «Spiritus,» quae scilicet a spiritu gratiae procedunt, quaeque Spiritus Sanctus per suam gratiam in nobis parit et producit, ut iis Dei regnum mereamur et consequamur, a quo opera carnis suos operantes excludunt.
Nota, hos fructus esse habitus, vel potius actus (fructus enim actum et opus significat) diversissimos variarum vel virtutum, vel proprietatum et effectuum, quos virtutes in anima pariunt, uti est gaudium, pax, etc. Secundo, non omnes fructus Spiritus hic numerantur (omnes enim virtutes sunt fructus spiritus et gratiae, ipsiusque Spiritus Sancti); sed tantum aliqui vulgo magis conspicui, et operibus carnis jam enumeratis oppositi. Unde tertio, notat Anselmus et Theophylactus, primum fructum Spiritus poni charitatem, quia primus et nobilissimus est ac caeterorum parens: reliqui enim sequentes charitatis sunt fructus.
Gaudium quod oritur ex conscientia serena, sancta, purgata a peccatis, vitiis, animi perturbationibus; «secura enim mens est quasi juge convivium.» Et Cyprianus, lib. De Disciplina et bono pudicitiae: «Voluptatem, inquit, vicisse voluptas est maxima: neque enim ulla major est victoria, quam quae a cupiditatibus refertur.» E contrario fructus carnis et concupiscentiae est dolor et tristitia. Nam, ut docet Chrysostomus, homil. 13 in Acta: «Impura voluptas similis est voluptati qua afficiuntur scabiosi cum se scalpunt. Huic enim voluptati, quae brevis est, succedit longior dolor et molestia.»
Pax qua tranquilla mens nullis passionibus perturbatur, ait Hieronymus. Sancta enim anima sentiens se terrore peccatorum et poenarum liberatam, esse in gratia et Dei amicitia, mira animi pace et tranquillitate perfruitur, eamque in proximos derivat, ut cum omnibus, quantum potest, pacem colat. Haec pax tantum est bonum, ut exsuperet omnem sensum, ait Apostolus Philipp. IV, 7; adeoque licet nullam aliam Deus virtuti posuisset mercedem quam pacem hanc, praemium dignissimum foret quod merito omnes excitaret ad quosvis etiam arduos virtutis labores subeundos, ut pace hac fruerentur.
Patientia. — Ut pacem habeas et cum aliis serves, patientia est opus, et ut adversa quaevis, et maxime mores aliorum tibi difformes saepe et inconditos, praesertim cholericos et fastuosos, prudenter et patienter feras. Pro patientia graece est μακροθυμία, id est longanimitas, vel, ut Ambrosius, lenitas; itaque «patientia» proprie non est in Graeco jam.
Benignitas, χρηστότης, suavis et benignus affectus, ut in loquendo, respondendo, benefaciendo benignum te ostendas. Potest enim quis esse bonus et beneficus, qui tamen non sit benignus, cujus scilicet natura et modus agendi est rudior, rusticior, asperior: contra quae militat benignitas, ut naturam et conversationem flectat ad comitatem, civilitatem et dulcedinem verborum et morum. Haec magnum est indicium sanctitatis et Spiritus Sancti, qui, ut dicitur Sap. vii, 22, sanctus est, suavis, benignus, humanus; ideoque vulgus benignitate hominis sanctitatem metitur, eaque trahi, capi, flecti et regi vult.
Bonitas. — Graece ἀγαθωσύνη, id est bonus et benevolus affectus ad benefaciendum proximo. «Bonitas» ergo idem est, quod beneficentia, quam Zeno ita definit, ait Hieronymus: «Bonitas est virtus quae prodest, sive virtus ex qua oritur utilitas, aut effectus, qui sit fons utilitatum.» Haec evidens est nota Spiritus Sancti, eaque insignis fuit in Christo. «Vos scitis,» ait Petrus, Act. x, 38, «Jesum a Nazareth, quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto et virtute, qui pertransiit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo.» Si vis habere Spiritum Christi, nemini malefac, benefac omnibus.
Versus 23: Mansuetudo, Fides, Modestia, Continentia
23. Mansuetudo. — «Mansuetus, ait Anselmus, dicitur, quasi manu assuetus, tractabilis, ductilis, flexilis; tractari, duci, pati, facere, ferre assuetus.» Opponitur irae et animositati, quae nihil vult pati, nullius jugum aut mores ferre, sed statim sese vindicare, imo pro verbis verbera reddere.
Fides. — Est virtus Theologica, ait Hieronymus, quae haeresi opponitur, qua credimus omnia credenda, etiamsi naturam, sensum et rationis captum superent: sed haec fides non tam est fructus, quam radix et principium spiritus et gratiae. Unde secundo, et aptius Anselmus: «Fides, inquit, est fidelitas et veracitas in promissis,» quae opponitur fraudi et mendacio: Spiritus enim Sanctus, ut dicitur Sap. vii, 23, est «stabilis, certus, securus,» ac consequenter fidelis, suosque stabiles, veraces, fideles, hoc est sui similes facit. Tertio, non improbabiliter cum nonnullis accipi potest fides, ut sit idem quod credulitas, qua facile et simpliciter quis proximo credit, non eum suspicatur fallere vel mentiri. Sic enim, I Cor. xiii, dicitur: «Charitas omnia credit,» quia scilicet non est suspicax. Haec enim fides ac candida simplicitas indicium est animi candidi, columbini et sancti, ac consequenter Spiritus Sancti.
Modestia. — Virtus est, quae modum ponit, et moderatur omnes actiones exteriores, scilicet incessum, vestitum, sermonem, risum, lusum, ac totum hominem exterius recte componit, provenitque ex interna mentis et passionum moderatione. Nam, ut ait Ambrosius, lib. I Offic. xviii: «Ex actibus exterioribus homo cordis nostri absconditus, aut levior, aut jactantior, aut turbidior, aut gravior, aut constantior, et purior et maturior aestimatur.» Et ut Sapiens, Eccli. xix, 27: «Amictus corporis, et risus dentium, et ingressus hominis enuntiant de illo.» Hinc recte praecipit S. Augustinus, in Regula 3: «In omnibus motibus vestris nihil fiat, quod cujusquam offendat aspectum, [sed] quod vestram deceat sanctitatem.»
Continentia est temperantia, ut vertit Vatablus. Secundo, ut Anselmus, continentia a venere et libidine, et differt a castitate: quia «continentia, ait Anselmus, in luctamine est, castitas in pace.» Non enim castitas, sed continentia dicitur, ubi adhuc ei resistit adversitas voluptatis. Continentia ergo est inchoata et militans ac pugnans castitas. Tertio et melius, «continentia,» juxta Aristotelem, generalis est virtus, aut potius complexio virtutum, qua continens vitiorum omnes illecebras et tentationes frenat ac cohibet. «Continentiam, ait Hieronymus, non solum in castitate debemus accipere, sed etiam in cibo et potu: in ira quoque et vexatione mentis, et detrahendi libidine; inter modestiam autem et continentiam hoc interest, quod modestia in viris perfectis est, consummataeque virtutis, de quibus Salvator ait: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram; et de seipso: Discite a me, quoniam mitis sum, et humilis, et mansuetus corde. Continentia vero in via quidem virtutis est, sed necdum pervenit ad calcem: quia cupiditates adhuc in ejus, qui se continet, cogitatione nascuntur, et mentis polluunt principale, licet non superent, nec ad opus pertrahant cogitantem: non solum autem in desideriis et cupiditate continentia necessaria est, sed etiam in tribus reliquis perturbationibus, dolore scilicet, laetitia et timore.»
Nota: Graeca hic, uti et alibi, decurtata sunt: in Graeco enim deest «patientia, modestia, castitas.» Unde novem tantum fructus numerant Graeca, ut et Augustinus et Hieronymus. De his fructibus et virtutibus tractat Augustinus, tract. 78 in Joan., et D. Thomas, in II II, ubi agit de singulis virtutibus.
Adversus hujusmodi non est lex, — nulla est lex quae hos fructus Spiritus et eorum observatores arguat, compescat, condemnet; ac proinde «si spiritu ducimini, non estis sub lege,» ut dixi vers. 18, eo enim respicit ac redit.
Versus 24: Qui Sunt Christi, Carnem Suam Crucifixerunt Cum Vitiis Et Concupiscentiis
24. Qui sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. — Est complexio praecedentis antithesis, sive belli, quod est inter opera carnis et fructus Spiritus, q. d. Hi sunt milites, haec acies, haec opera tam carnis, quam spiritus; qui vero miles est Christi, ejusque spiritu agitur, vivit, militat, hic carnem suam crucifixit cum vitiis et concupiscentiis, id est, non tantum vitia et concupiscentias, sed ipsam carnem corruptam, quasi fomitem concupiscentiarum castigat et crucifigit per jejunia, cilicia, labores, poenitentias. Ita Anselmus.
Secundo et melius, caro non carnem proprie, hoc est corpus, sed concupiscentiam in carne residentem significat; ita enim carnem accipit, vers. 17, et deinceps, q. d. Qui Christi spiritu aguntur, hi carnem, id est concupiscentiam et naturam vitiatam, cum suis habitualibus vitiis, et cum suis motibus actualibus, scilicet concupiscentiis, crucifixerunt et «compresserunt, inquit S. Augustinus, timore illo casto, qui permanet in saeculum saeculi, quo cavemus offendere illum quem toto corde, anima, mente diligimus.»
Nota: Concupiscentia est quasi anima; vitia sunt ejus quasi potentiae; concupiscentiae, illius sunt actus. Haec Christiani crucifigunt, id est comprimunt et mortificant cum dolore instar Christi crucifixi, qui propterea in cruce summo dolore mortificatus fuit. Alludit enim ad carnem Christi crucifixam quasi ideam et exemplar mortificationis.
Nota secundo: Sancti crucifigunt et comprimunt vitia haec, primo, per metum gehennae et Dei; secundo, per rationem et voluntatis constantiam ac fortitudinem, firmumque Deo placendi propositum; tertio, per custodiam oculorum et sensuum; quarto, per orationes; quinto, per jejunia, vigilias aliasque austeritates.
Versus 25: Si Spiritu Vivimus, Spiritu Et Ambulemus
25. Si spiritu vivimus, — si internam habemus vitam et animam gratiae, spiritus et justitiae.
Spiritu et ambulemus, — secundum spiritus et gratiae dictamen ductumque incedamus, conversemur, agamus, operemur. Graecum enim στοιχῶμεν significat certo ordine, serie et norma incedere, de quo dixi cap. iv, vers. 23. Aliter Chrysostomus et Theophylactus, q. d. Ordine, lege et norma Spiritus Christi et christianismi incedamus, extra hunc ordinem ad legem, ad judaismum non deflectamus, pedem non efferamus.
Versus 26: Non Efficiamur Inanis Gloriae Cupidi
26. Non efficiamur inanis gloriae cupidi, — κενόδοξοι, id est inanis, vel vanae gloriae cupidi. Qui enim laudem quaerit apud homines, inanem, id est vacuam, laudem quaerit: quia haec gloria est quasi bulla tumida et vento inflata ac turgida, sed inanis et vacua, quae nihil habet rei, soliditatis et substantiae, qua mentem et appetitum hominis implere et explere valeat: plena enim et solida gloria, quae mentem explet, tantum est apud Deum. «Plenae gloriae, ait Hieronymus, cupidi sunt qui gloriam Dei desiderant, et laudem virtute condignam,» a Deo scilicet commendari et laudari.
Invicem provocantes, — ad rixas, lites, jurgia, pugnas: has enim, uti et invidiam, suscitat cupido gloriae et excellentiae, dum, verbi gratia, Pompeius non patitur parem, Caesar non patitur superiorem.