Cornelius a Lapide

Galatas VI


Index


Synopsis Capitis

Primo, hortatur ad bona opera, praesertim misericordiae et beneficentiae in Christianos, maxime doctores et catechistas, utque non quaerant laudes et gloriam hominum, sed studeant seminare bona opera, quibus metant vitam aeternam.

Secundo, vers. 12, gloriationi Judaeorum in circumcisione opponit suam in cruce Christi, dicens: Mihi absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, in quo neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed nova creatura.


Textus Vulgatae: Galatas 6:1-18

1. Fratres, et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris. 2. Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. 3. Nam si quis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit. 4. Opus autem suum probet unusquisque, et sic in semetipso tantum gloriam habebit, et non in altero. 5. Unusquisque enim onus suum portabit. 6. Communicet autem is, qui catechizatur verbo, ei, qui se catechizat, in omnibus bonis. 7. Nolite errare: Deus non irridetur. 8. Quae enim seminaverit homo, haec et metet. Quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem: qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam. 9. Bonum autem facientes, non deficiamus: tempore enim suo metemus non deficientes. 10. Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. 11. Videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu. 12. Quicumque enim volunt placere in carne, hi cogunt vos circumcidi, tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur. 13. Neque enim qui circumciduntur, legem custodiunt: sed volunt vos circumcidi, ut in carne vestra glorientur. 14. Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi: per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. 15. In Christo enim Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed nova creatura. 16. Et quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos, et misericordia, et super Israel Dei. 17. De cetero nemo mihi molestus sit: ego enim stigmata Domini Jesu in corpore meo porto. 18. Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro, fratres. Amen.


Versus 1: Fratres, Et Si Praeoccupatus Fuerit Homo In Aliquo Delicto

1. Fratres, et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis. — Nota: Praecipit hic Apostolus correptionem fraternam cujuslibet delicti (hoc enim significat, cum ait, in aliquo delicto); oculos tamen maxime intendit, ut recte annotavit Hieronymus, ad delictum, quod tota epistola est insectatus, scilicet judaismi; jubet ergo judaizantes corripi, sed leniter. Idem jussit Rom. xiv, 1; quem enim ibi vocat «infirmum in fide,» hic vocat «praeoccupatum in aliquo delicto;» illum ibi jubet assumi, hic instrui: est enim haec epistola quasi epitome et compendium epistolae ad Rom., cum eaque in sententiis, rationibus et discursu valde consentit, ut dixi in proemio. Unde sicut prioribus cap. epistolae ad Rom., acriter judaismum est insectatus, ita et hic; et sicut ultimis, id est cap. xiv et xv ad Rom., lenit istam acredinem, jubetque Judaizantes tolerari, ita et hic jubet eosdem leniter instrui.

Nota: Non loquitur de obstinatis in malo: hi enim docente S. Gregorio, quia destinata malitia et voluntate peccant, dure sunt increpandi: duritia enim, ait Tertullianus, frangenda est et vincenda, non suadenda; sed de praeoccupatis, qui in fide et moribus fragiles, recentes et imbecilles falsa Judaeorum persuasione seducti, et in judaismum aliaque vitia impulsi sunt: hi enim dicuntur praeoccupati, id est praeventi, antequam lapsum advertere, vel cavere possent. Unde pro delicto graece est παράπτωμα, quod lapsum non destinatum, sed casualem significat, cum quis alio respiciens, vel non advertens, in lapidem impingens, vel in fossam incidens, ruit et collabitur.

Instruite, — καταρτίζετε, id est, ut Syrus, erigite; vel, ut magis genuine Vatablus, instaurate, redintegrate, restituite, q. d. Sicuti restaurantur artus et membra hominis lapsu luxata, ita fidem et mores luxatos proximorum restaurate. Hinc Erasmus putat nostrum Interpretem vertisse instaurate, at corrupte jam legi instruite, pro instaurate. Sed non est verisimile: omnia enim exemplaria habent instruite: itaque recte, non verbotenus, sed clariori sensu vertit Interpres; nam instauratio fidei et morum, non est aliud quam in iisdem lapsorum instructio.

In spiritu lenitatis, — id est cum mansuetudine, blande, leniter. Nota: Spiritum vocat affectum internum lenitatis, qui est donum Spiritus Sancti, ait Chrysostomus, quique spirare, et quasi inhalare dicitur verbis monitoriis suam lenitatem et dulcedinem, ut ipsa verba et gestus spirent internam quamdam lenitatem et suavitatem corripientis; correptio enim est quasi pilula per se amara, quia correpti vitium detegit et incusat; hinc saccharo et dulcedine vocis, et commodae insinuationis, vel etiam extenuationis culpae, oblinenda est, et amarities illius dulcoranda.

Pulchre et vere S. Chrysostomus, hom. 52 ad Populum, asserit linguam nostram quasi fieri linguam Christi, si in loquendo, docendo, corripiendo, imitemur Christi mansuetudinem. Et S. Dionysius, epist. 8 ad Demophilum, quae est de benignitate, docet Mosem propter mansuetudinem (erat enim teste Scriptura mortalium mitissimus) meruisse colloquium et familiaritatem Dei tantam, ut Dei famulus κατ' ἐξοχήν diceretur, cum quo prae ceteris Prophetis Deus ore ad os, facie ad faciem quasi amicus cum amico loqueretur. Moxque subjungit: Hoc eximiae in se dilectionis argumentum Christus capit, si pascamus gregem ipsius modestissima gubernatione. Atque in fine addit pulchrum exemplum visionis cujusdam S. Carpo ostensae, qua Christus Carpi indignationem et vindictae appetitum contra Gentiles quosdam, qui duos a fide Christi abduxerant, redarguens eidem dixit: «Percute adversum me, paratus enim sum etiam iterum pro salvandis hominibus pati: gratum mihi illud est, dum non alii homines peccent.»

Hinc et S. Augustinus hoc loco in praxi hunc correptionis modum perutilem praescribit: «Nunquam,» inquit, «alieni peccati objurgandi suscipiendum est negotium, nisi cum internis interrogationibus examinantes nostram conscientiam, liquido nobis coram Deo responderimus, dilectione nos facere,» scilicet sola dilectione proximi nos moveri ad eum corripiendum, additque: «Dilige, et dic quod voles; nullo modo male dictum erit, quod speciem maledicti sonuerit, si memineris senserisque te in gladio verbi Dei liberatorem hominis esse velle ab obsidione vitiorum.» Quod si quis impatientiae motus nobis surrepat, nosque dum nobis bene monentibus resistitur, irasci contingat, cogitemus, inquit, «quam non debeamus super aliorum superbire peccata, quando et ipsa eorum objurgatione peccamus, cum facilius nos ira peccantis iratos, quam miseria misericordes facit.» Et S. Basilius in Reg. fusius disputatis, Reg. 51, docet Superiores, aliosque qui animarum morbos curare satagunt, debere imitari probos medicos, videlicet «ut aegris non irascantur, sed adversus morbum ipsum pugnent.»

Considerans teipsum, ne et tu tenteris. — Est enallage numeri: nam transit a plurali numero ad singularem; consequenter enim dicere debuisset: «Considerantes vos, ne et vos tentemini;» sed quia pluralis hic distribuit, et supponit pro singulis (vos enim, id est singuli vestrum), hinc apte hanc distributionem explicat dicens in singulari, «Considerans teipsum, ne et tu tenteris.» Praesertim, quia hoc mollius dicitur: durius enim dicitur toti communitati, «Considerate vos, ne et vos tentemini;» quia hoc est totam Ecclesiam vel communitatem monere, et monendo tacite culpare et incusare. Efficax haec est ratio persuadens misericordiam et misericordem ac lenem correptionem, si cogites te ejusdem tentationis et miseriae consortem et obnoxium, Deumque solere permittere tentari eos, qui in lapsos duri sunt et inclementes. Hinc saepe in Vitis Patrum legimus, seniores, qui durius discipulos suos libidine aliove vitio tentatos arguerant, eadem mox tentatione pulsatos fuisse; ut discerent misereri, et tentatis compati, ac eos consolari et animare.

Refert Cassianus, lib. V De Instit. renunt., II, 30, Abbatem Machetem dixisse: «Tribus in rebus judicavi fratres meos, et in eosdem tres defectus prolapsus sum, ut sciant gentes quoniam homines sunt.» Alius ex Patribus antiquis quoties audiebat aliquem cecidisse, flebat amare dicens: «Ille hodie, et ego cras.» Ita quisque dicat dum proximi lapsum videt: «Homo sum, et humanum a me nihil alienum puto.» Nam, ut ait S. Gregorius, hom. 34 in Evang.: «Vera justitia compassionem habet, falsa justitia dedignationem.» Narrat Cassianus, collat. 2, cap. xiii, quod monachus quidam junior graviter tentatus spiritu fornicationis, seniorem quemdam, sed rudem et indiscretum, adierit; cumque tentationem ei declarasset, ab eo duriter acceptus et objurgatus, desperans decreverit redire ad saeculum, et uxorem ducere. Rem ex vultu monachi deprehendit Abbas Apollo; igitur suaviter eum demulcens consolatus est, et in proposito corroboravit: ac mox adiens cellam senioris, qui juvenem ita dure acceperat, oravit Deum ut seniori tentationem juvenis immitteret, ut in senectute, inquit, discat compati junioribus dum tentantur. Mox tentatio seniorem invasit, adeo, ut quasi amens huc illucque discurreret. Rem eminus spectabat Apollo, ac seniorem adiens: «Scito, ait, Deum permisisse te hac tentatione pulsari, ut per experientiam discas compati junioribus in tentatione, nec austere eos repellas, adigasque in desperationem, uti istum juvenem pene adegisti, utpote qui teipsum jam videas parva tentatione ita agitatum, ac pene superatum fuisse; sed benigne eos excipias, consoleris et corrobores, juxta illud Isaiae L, 4: 'Dominus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam sustentare eum qui lassus est verbo.'» Sic enim fecit Christus, de quo praedixit Isaias, cap. xlii, vers. 3: «Arundinem quassatam non confringet, et linum fumigans non extinguet;» idque re ipsa praestitisse Christum refert Matthaeus xii, 20.

Quare prudenter et apposite S. Augustinus, lib. II De Serm. Domini in monte, cap. xx, in particulari hasce tres regulas corripiendi proximum assignat: «Pie,» inquit, «cauteque vigilandum est, ut, cum aliquem reprehendere vel objurgare nos necessitas coegerit, primo, cogitemus utrum tale sit vitium quod nunquam habuimus, vel quo jam caruimus; et si nunquam habuimus, cogitemus et nos homines esse, et habere potuisse. Secundo, si vero habuimus et non habemus, tangat memoriam communis fragilitas, ut illam reprehensionem aut objurgationem non odium, sed misericordia praecedat: ut, sive ad correctionem ejus, propter quem id facimus, sive ad perversionem valuerit (nam incertus est exitus), nos tamen de simplicitate oculi nostri securi simus. Tertio, si autem cogitantes nosmetipsos invenerimus in eo esse vitio, in quo est ille quem reprehendere parabamus, non reprehendamus, neque objurgemus: sed tamen congemiscamus, et non illum ad obtemperandum nobis, sed ad pariter cavendum invitemus.»


Versus 2: Alter Alterius Onera Portate

2. Alter alterius onera portate. — Graece ἀλλήλων τὰ βάρη βαστάζετε, id est alii vicissim aliorum onera bajulate, q. d. ut Chrysostomus, Anselmus, Theophylactus: Infirmitatum mutuarum pondera ferte, ea vicissim tolerando, eis compatiendo: verbi gratia tu feras proximi choleram et verba cholerica, ille ferat tuam melancholiam et phlegmaticos mores; «ut qui celer est et iracundus,» ait ex Chrysostomo Theophylactus, «ferat segnem tardumque, segnis autem ferat vehementem illius impetum,» nimirum cogitet esse onus, quod proximum gravat magis quam se, illique compatiatur.

Secundo et generalius, «onera,» vel, ut graece est βάρη, hoc est gravamina quaecumque proximum gravant, sive vitia, sive morbi, sive curae, sive melancholia, seu quidvis aliud eum gravans, feras cum eo, ei compatiendo, illum adjuvando, roborando, sustentando, et quasi onera cum eo succollando, ut nimirum sis spes claudo, oculus caeco, baculus seni. De qua re vide S. Augustinum in Psal. CXXVI.

Tertio, et genuine ad mentem Apostoli, Basilius, in Regul. brevior., Reg. 278: «Peccatum,» ait, «est onus grave animam premens, imo deprimens et detrahens ad infernum;» sicut enim jumentum bajulans onus nimis grave, ac viribus suis impar, sub eo collabitur: ita sub peccato quasi sub onere collabitur anima in reatum gehennae, et sub onere gemit, nec ab eo se relevare et surgere potest. De peccato enim hic agi patet ex versu praecedent., ubi hoc onus vocavit «delictum,» et ex eo quod subdit vers. 5: «Unusquisque enim onus suum, peccatorum scilicet suorum, portabit.»

Ex quo patet omne peccatum quidem hic vocari onus; Apostolum tamen proprie oculum intendere ad peccatum apostasiae et judaismi; ad hoc enim proprie respexit vers. 1. Unde judaismum apte vocat onus, sicut cap. v, vers. 1, vocat eumdem jugum servitutis, quia onerosas leges et ceremonias suis subditis judaismus imperabat, q. d. Si quis praeventus sit aliquo delicto, praesertim infidelitatis aut judaismi, ut sub eo collapsus quasi sub onere gemat, noli eum dure increpare, pungere, stimulare; sed leniter eum instrue et subleva, et quasi porta cum eo onus tua doctrina, consilio, consolatione, confortatione, ut a peccato et judaismo resurgat, sibique, Ecclesiae et Christo restituatur; explicat enim quod dixit vers. 1: «Hujusmodi instruite in spiritu lenitatis,» q. d. Tanta debet haec esse lenitas, ut quasi cum eo quem corripitis, portetis et bajuletis illius onus et delictum, vel potius hoc onus ab eo devolvatis, et devolvendo quasi in vos ipsos suscipiatis, ut is qui lapsus est a peccato resurgere possit; sicut qui asinum sub onere lapsum sublevat, onus ab eo devolvit, illudque inter brachia quasi in se suscipit, ut hoc onere levatus asinus resurgere possit.

Unde S. Basilius supra: «Hoc onus,» ait, «inter nos vicissim alii ab aliis tollimus (et tollendo quasi in nos suscipimus), quoties operam damus, ut hi qui peccarunt et lapsi sunt, resipiscant.» Sic Christus, inquit Isaias cap. liii, vers. 4, «vere languores nostros tulit, et dolores nostros ipse portavit,» quia peccata nostra et peccatorum poenas in se suscepit, bajulavit, ac bajulando solvit et expiavit.

Ergo portamus onus, id est peccata proximi, cumque hoc onere levamus, primo, per compassionem et lenitatem, lenemque instructionem et correptionem; et hoc proprie intendit Apostolus hic. Secundo, per orationem, si oremus pro eo, ut eum Deus hoc onere levet. Tertio, et perfectissime per poenitentias, si Christi exemplo proximi peccata voluntariis jejuniis, ciliciis aliisque poenis luenda et expianda suscipiamus.

Nota, hic peccata esse et dici onera, eaque maxima et gravissima. «Videte,» inquit S. Augustinus, homil. 22 in haec Apostoli verba, tom. X, «hominem oneratum sarcina avaritiae, videte illum sub hac sarcina sudantem, anhelantem, sitientem, et laborando sarcinam addentem. Quid expectas, o avare, amplectens onus tuum et sarcinam sub humeros tuos? Quid expectas? Quid laboras? Quid inhias? Quid concupiscis? nempe satiare avaritiam: illa te potest premere, tu illam non potes satiare. An forte non est gravis? Usque adeo sub hac sarcina sensum etiam perdidisti? Non est gravis avaritia? Quare ergo te de somno excitat, quae te aliquando etiam dormire non sinit? Et forsasse habes cum illa alterum onus pigritiae, et ista duo nequissima onera sunt, secumque pugnantia premunt te et dilaniant te. Non enim paria imperant, non enim similia jubent. Pigritia dicit: Dormi; avaritia dicit: Surge; pigritia dicit: Noli pati frigidos dies; avaritia dicit: Tolera in mari etiam tempestates; illa dicit: Quiesce; illa non sinit quiescere, jubet non solum: Procede, sed et: Naviga trans mare, quaere terras quas ignoras.»

Addit S. Augustinus, Christum nobis excutere hanc sarcinam cupiditatis, et suam charitatis imponere, quae non gravat, sed levat, sicut alae avem non gravant, sed levant.

Nota secundo, quomodo haec onera invicem portare debeamus, hocque esse charitatis proprium officium pulchra similitudine cervorum docet S. Augustinus ibidem, hom. 21, et lib. LXXXIII Quaest., Quaest. LXXI, ubi ait: «Dilectionis officium est invicem onera nostra portare. Sicut enim de cervis nonnulli scripserunt, cum fretum ad insulam transeunt pascuorum gratia, sic se ordinant, ut onera capitum suorum, quae gestant in cornibus, super invicem portent, ita ut posterior super anteriorem, cervice projecta, caput collocet. Et quia necesse est unum esse, qui ceteros praecedens non ante se habeat cui caput inclinet, vicibus id agere dicuntur; ut lassatus sui capitis onere, ille qui praecedit post omnes redeat, et ei succedat, cujus ferebat caput cum ipse praeiret. Ita invicem onera sua portantes, fretum transeunt, donec veniant ad terrae stabilitatem istam. Fortasse cervorum naturam intenderat Salomon, cum ait: Cervus amicitiae et pullus gratiarum tuarum colloquantur tecum; nihil enim sic probat amicum, sicut oneris amici portatio, v. g. iram fratris tui tunc portabis, cum tu adversus eum non irasceris, ut rursus eo tempore quo te ira praeoccupaverit, ille te tranquillitate sua supportet. Et item si quis loquacitatem in se vicerit, et pertinaciam nondum vicerit; alius vero adhuc loquax sit, sed jam pertinax non sit: debet ille hujus loquacitatem, et iste illius pertinaciam, donec illud in illo, et hoc in isto sanetur, charitate portare.» Deinde exemplo Pauli et Christi idipsum demonstrat, dum subdit: «Et Paulus dixit: Non quae sua sunt unusquisque quaerat, sed quae aliorum. Cui sententiae connexuit: Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Jesu; ad hoc duntaxat, ut quemadmodum in eo quod Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, et sine peccato cum esset, peccata nostra suscepit, non attendens sua, sed nostra: ita et nos libenter ad ejus imitationem invicem onera nostra portemus; hoc ergo exhibeamus illi, cujus infirmitatem portare volumus, quod ab illo nobis vellemus exhiberi, si forte nos in ea essemus, et ipse non esset. Omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrifacerem, ait Paulus. Omnibus omnia factus est, cogitando scilicet, etiam in eo vitio se esse potuisse unde cupiebat illum liberare.»

Hos onerum et infirmitatum proximi bajulos eleganter ossibus comparat S. Basilius in Ps. xxxiii ad illa verba, «Custodit Dominus omnia ossa eorum»: «Quemadmodum,» ait, «ossa ingenita sibi vi praeteneram carnis mollitiem suffulciunt, et pressius contrahunt: itidem sunt in Ecclesia quidam, qui possint sua ipsorum constanti firmitudine debilium fulcire ac ferre imbecillitatem. Et sicuti ossa inter se connectuntur secundum commissuras articulorum, et hae consertiones nervis firmantur et ligamentis, quae ossibus adhaerescunt: idem prorsus contigerit, si charitatis pacisque colligatio in Ecclesia Dei veluti cognationem quamdam conficiet spiritualium ossium, et in unum conspirantem. De ejusmodi ossibus a concordi partium harmonia emotis solutisque, et quasi a commissuris suis et artubus eluxatis, Propheta inquit: Dissipata sunt ossa nostra secus infernum. Et quidem ossa haec, si qua interim turbela, si qua conquassatio occupaverit, orans sit: Sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea. Ubi vero propriam servaverint harmoniam, a Domino custodita, ait: Ne unum quidem ex his conteretur. Quum sane digna sunt, quae in Deum transcribant gloriam ac referant, inquit: Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi? Vidisti itaque ossium naturam ratione praeditorum.»

Hinc sequitur tertio, eos qui aliorum onera portant, aliorum infirmitatibus condolent et compatiuntur, esse in virtute osseos et robustos, et consequenter hanc compassionem signum esse perfectionis Christianae; sicut e contrario non compati, sed rigide proximum peccantem arguere et condemnare, signum est latentis alicujus vitii et imperfectionis. Docet id Cassianus, Collat. 41, cap. xi: «Evidens,» ait, «indicium est animae necdum vitiorum faecibus eliquatae, in criminibus alienis non affectu misericordiae condolere, sed rigidam judicantis tenere censuram. Nam quemadmodum perfectionem cordis poterit obtinere, is qui non habet illud quod Apostolus plenitudinem legis consummare signavit? alterutrum, inquiens, onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi; sed nec illam virtutem possidet charitatis, quae non irritatur, non inflatur, non cogitat malum, quae omnia suffert, omnia sustinet, omnia credit. Justus enim miseretur animas pecorum suorum, viscera autem impiorum sine misericordia; ideoque iisdem vitiis monachum subjacere certissimum est, quae in alio inclementi atque inhumana severitate condemnat. Rex enim rigidus incurret mala, et qui obturat aures suas, ne audiat infirmum, et ipse invocabit, et non erit qui exaudiat eum.» Citat haec verba Cassianus ex Prov. cap. xxi, juxta Septuaginta. Exempla compatientium et supportantium alios attuli Num. cap. xi, vers. 12.

Et sic adimplebitis legem Christi. — Legit noster Interpres ἀναπληρώσετε per ε, id est «adimplebitis»; jam Graeca habent ἀναπληρώσατε in imperativo, hoc est «adimplete»: sed idem est sensus, si videlicet mutuos defectus et peccata toleremus, portemus, sublevemus, nos adimpleturos legem Christi, quae jubet: «Diliges proximum tuum sicut teipsum.»

Ubi nota: Lex Christi est amor. «In hoc,» inquit, «cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem,» Joan. xiii, 35; et xv, 12: «Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos.» In hac autem dilectione mutua difficillimum, quodque maxime exigit a nobis Christus, est, ut alter alterius onera portemus; ut si hoc impleamus, legem dilectionis proximi, ac consequenter legem Christi simus impleturi, qui magnus est stimulus, ut idipsum faciamus; non enim dicit: Facietis, sed plane: «Adimplebitis legem Christi.»

Notat secundo Chrysostomus et Theophylactus non dicere Apostolum πληρώσατε, id est implete: sed ἀναπληρώσατε, hoc est readimplete, denuo implete, vel simul ac communiter omnes implete, ut scilicet quod alterius cholera, vel delicto diminutum fuit in legis observatione, id aliorum sarciat charitas; sic ut quisque quod proximo deest in implenda lege, suppleat sua tolerantia et charitate legem implendo, v. g. Qui verbis asperis et cholericis proximum offendit, violat legem, quae dicit: «Diliges proximum tuum.» Si proximus hoc vitium patienter ferat, condonet, compatiatur, supplebit, in quo alter defecit, et pro eo implebit legem quae dicit: «Diliges proximum tuum.» Rursum et magis ad mentem Apostoli: qui judaizantem et peccantem portat, instruit, corrigit, ejus in lege defectum adimplet, quia illum tollit et emendat, hominemque fidei et legi restituit, ut eam rursus faciat impleatque.

Sic S. Bernardus, tract. De Praecepto et Dispens., paulo post init., docet eum qui peccando legem violavit, poenitendo, veniam petendo, orandoque, «Dimitte nobis debita nostra,» lapsum hunc et violationem legis rursum sarcire et implere: «Illum,» inquit, «sane dico securum, qui etsi interdum obedientiae limitem praeterit, consilium non respuit poenitentiae: pars siquidem regulae (legis monasticae) est regularis correctio, et in ea reperitur non solum bonae vitae instructio, sed et emendatio prava.»


Versus 3: Si Quis Existimat Se Aliquid Esse, Cum Nihil Sit, Ipse Se Seducit

3. Nam si quis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit, — si quis existimet se esse spiritualem, egregium, magnum et perfectum in virtute et Christianismo, ideoque superbe, dure et contemptim proximum peccantem, ac praesertim judaizantem, increpet ac redarguat: hic nihil est, quia suo fastu, arrogantia, duritie, contemptu ostendit se nullius esse virtutis. Ita S. Hieronymus (aliter Anselmus: «Nihil est, scilicet, ex se: quia quidquid habet, a Deo habet;» sed prior sensus plus habet energiae et connexionis); ideoque talis se seducit, graece φρεναπατᾷ, id est, ut Hieronymus, mentem suam decipit; quae deceptio maxima est et perversissima, cum scilicet quis sibi caece blandiens, sibi ipsi imponit, persuadens sibi se esse, quod revera non est.


Versus 4: Opus Autem Suum Probet Unusquisque

4. Opus autem suum probet unusquisque, — q. d. Quisque non lapsum, vitam, mores, opera alterius examinet, ut instar Pharisaei considerans Publicani vitam, putet se prae eo sanctum esse; sed potius quisque probet et exacte examinet suum opus, id est singula sua opera, num ea faciat ex vana gloria, ex simulatione, ex odio et invidia, an vero pure ut placeat Deo: sic enim multos videbit defectus, ut non existimet se esse aliquid. Quod si nullos vel paucos videat, videaturque opus suum esse purum et perfectum, gloriam, id est, ut graece, καύχημα, gloriationem, habebit in semetipso, ut scilicet, in conscientia, in se suisque operibus gloriari possit; «sed in Domino et Domini gratia, cujus virtute ea fecit, et non in altero,» id est, non per respectum ad alterum, graece οὐκ εἰς τὸν ἕτερον, non in alterum: quod Chrysostomus explicat, non contra alterum, q. d. Non gloriabitur respiciens alterum graviter lapsum, quod eo sit melior, uti Pharisaeus gloriabatur contra Publicanum eum contemnendo, et se prae eo laudando; sed modeste in se suaque conscientia in operibus Dei gratia factis gloriabitur. Ita Chrysostomus, Theophylactus, Anselmus.

Et pulchre Hieronymus: «Sensus,» inquit, «iste est: Tu quae te aestimas spiritualem, et de alterius infirmitate robustior es, non debes imbecillitatem jacentis, sed tuam fortitudinem considerare; neque enim, si alius perfecte non potest ad Christianismum a Judaismo transire, idcirco tu perfectus es Christianus; sed si te propria conscientia non remordet, habes in temetipso gloriam, et non in altero. Athleta non ideo fortis, quia vicit infirmum, et languida adversarii membra superavit; sed si robustus est, et in sua fortitudine, non in infirmitate alterius gloriatur. Intelligi potest et aliter: Qui conscientiam habet operis boni, et seipsum considerans, opus suum non reprehendit, non debet de hoc apud alium gloriari, et laudem suam foras fundere et communicare cum cunctis, et ex hominum favore quaerere jactantiam; sed in semetipso habeat gloriam, et dicat: Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.» Sed prior sensus est genuinus, et intime connexus praecedentibus.


Versus 5: Unusquisque Enim Onus Suum Portabit

5. Unusquisque enim onus suum portabit. — Ambrosius, sarcinam suam; graece enim est, ἕκαστος τὸ ἴδιον φορτίον βαστάσει, id est, ut Vatablus, quisque propriam sarcinam bajulabit.

Dices: Haec sententia videtur contraria jam dictae vers. 2: «Alter alterius onera portate.»

Respondet Hieronymus, illam vers. 2 loqui de praesenti saeculo, hanc vers. 5 de futuro, deque judicii die; quia scilicet in hoc saeculo alter alterum consiliis et precibus juvare possumus; cum vero venerimus ante tribunal Christi, nec Job, nec Daniel, nec Noe poterunt liberare animas filiorum suorum, ut dicitur Ezech. xiv, 14; sed quisque operum et peccatorum suorum onus, id est meritas operum poenas et praemia, feret et portabit, q. d. In die judicii Christus non examinabit te de lapsu, vel delicto proximi, aut an eo melius minusve male vixeris, sed te tibi comparabit, statuet te ante faciem tuam, opera tua ad legem mentis et rationis tuae exiget, judicabit, puniet, vel praemiabit. Vide ergo ne te putes esse aliquid prae eo qui cecidit in peccatum aut Judaismum, sed opus tuum proba, et compara tibi ipsi et legi divinae, ut explores an coram Deo tale, tam purum et perfectum sit, quale exiget Christus in suo tribunali.

Perperam ergo hoc Novantes torquent contra Purgatorium, et suffragia quae facimus pro iis, qui sunt in Purgatorio: non enim loquitur Apostolus de Purgatorio, sed de die judicii, in quo hoc quisque suum onus portabit, et a nemine defendi aut juvari poterit: ante diem enim judicii invicem precibus et meritis, tam vivos quam mortuos in Purgatorio existentes juvare possumus; hoc enim requirit communio Sanctorum, quae est in Ecclesia, ad quam utique pertinent illi qui sunt in Purgatorio.

Nota: Quisque cum ex hac vita et mundo discedit, nihil secum effert nisi opera sua. Unde opera sunt quasi sarcina viatorum pergentium ad tribunal Christi, ut ibi illa denudetur, examinetur, et ferentem vel coelo, vel inferno dignum ostendat; qualis enim erit sarcina, talis censebitur esse et ejus bajulus, imo opifex homo, qui hanc sarcinam sibi confecit, id est onus operum suorum, et consequenter onus suppliciorum, vel praemiorum, sive onus poenae oneri culpae commensuratum et debitum sibi, quasi sarcinam confecit et imposuit.


Versus 6: Communicet Is Qui Catechizatur Verbo, Ei Qui Se Catechizat

6. Communicet is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat, in omnibus bonis. — Nota primo, «catechizatur verbo,» id est per verbum, vocem et doctrinam catechizantis, sive docentis, quam catechumenus sive discipulus haurit et excipit. Ita S. Ambrosius.

Secundo, τὸ in omnibus bonis refer non ad proxime praecedens, qui te catechizat, sed remotius ad communicet: non enim vult catechistam, sed catechumenum sua bona, victum et opes communicare cum suo catechista. Ita Hieronymus, Theophylactus et alii.

Ambrosius tamen refert ad qui se catechizat, q. d. Communicet catechumenus suas opes cum catechista, si tamen in omnibus bonis; scilicet disciplinis et moribus, se catechizet; nam si τὰ contra catechizet, audiet id quod sequitur: «Nolite errare, Deus non irridetur.»

Rursum Marcion, ait Hieronymus, sic explicabat: In oratione, bonis moribus et omnibus bonis spiritualibus communicet catechumenus cum suo catechista et magistro, ut ejus doctrinam et mores imitetur, et in se exprimat; sed primus sensus planior est et communior.

Catechizatur. — Catechizo vox graeca est ἀπὸ τοῦ ἠχέω, id est voce sonare; inde vox Echo. Inde κατηχέω idem est, quod voce instruere, quia olim mysteria religionis viva voce tradebantur, et nefas erat ea scriptis committere, ne in infidelium manus et notitiam devenirent, propalarentur, profanarentur ac riderentur. Inde catechista dicitur, qui haec mysteria docet; catechumenus, qui ea audit et discit; catechismus, ipsa doctrina et instructio. Unde patet catechismi et catechizationis antiquitas: tempore enim Pauli fiebat haec catechesis, jubetque hic Paulus catechumenis, ut bona sua omnia communicent cum suis catechistis; imo conciones Apostolorum fere tantum erant catecheses. Talis catechista fuit Paulus, I Corinth. xiv, 19: «In Ecclesia, inquit, volo quinque verba sensu meo loqui, ut et alios instruam,» graece est κατηχήσω, catechizem. Sic Apostolos secuti sunt Patres, ut Cyrillus Hierosolymitanus cujus exstant Catecheses, et Augustinus qui scripsit librum de Catechizandis rudibus, Gregorius Nyssenus, qui edidit orationem catecheticam, quae dicitur Magna, et alii. Unde patet munus catechizandi esse primaevum Ecclesiae et Apostolicum; ut merito D. Joannes Gerson, Cancellarius licet Parisiensis, eo quasi honorifico vereque Christiano perfunctus sit, ipseque pueros erudire, eorumque confessiones assidue audire voluerit, uti etiamnum faciunt viri insignes et Religiosi, quin et doctores, quam magno Ecclesiae bono et fructu. Est enim hoc munus necessarium in Ecclesia: multi enim ita simplices etiamnum et ignari sunt, ut SS. Trinitatis et incarnationis ac redemptionis Christi mysteria nesciant, Symbolum non intelligant, sed illud recitent ut psittacus suum χαῖρε; quibus sane magis utilis et necessaria est catechesis, quam quaevis alia concio. Quare Episcopi et Parochi juxta praeceptum Concilii Tridentini, sess. XXIV, cap. iv et vii, necessario illos vel per se, vel per alios haec docere et catechizare debent: alioqui vae illis. Si enim simplices ob ignorantiam pereant et damnentur, multo certe magis damnabuntur Parochi, qui docere illos noluerunt aut neglexerunt.

Scripsit D. Gerson jam citatus tractatum De Pueris ad Christum trahendis, qui extat part. II operum ejus, ubi multa in hanc rem habet, seque suumque factum de pueris catechizandis defendit, atque inter cetera sic ait: «Adeo jam indignum videtur apud multos, si quis ex Theologis aut famosis in litteris, vel Ecclesiastica dignitate praeditus ad hoc se opus inclinaverit, praesertim circa parvulos, quod mihi in fabulam et improperium cesserit. Convincit autem illos exemplum Christi, qui, Sinite, inquit, parvulos venire ad me; talium enim est regnum coelorum. O piissime Jesu, quis ultra post te verecundabitur esse humilis ad parvulos, quando tu, qui es Deus, usque ad castissimos puerorum amplexus brachia mansuetus inclinas atque circumligas! Da mihi aliquem, qui spiritualis est, qui quaerat non quae sua sunt, sed quae Jesu Christi, quem totum repleverit charitas, humilitas et pietas, et nullum in eo locum inveniat vanitas et cupiditas, cujus conversatio in coelis sit, qui tanquam unus ex angelis Dei, nec benedictione, nec maledictione moveatur, qui nullis stimuletur aut alliciatur formis corporum; sed abstractus in sublimi arce rationis, in sola animarum perspicaci qualitate versetur; et haec intelliget.» Deinde obtrectatorum objectionibus ita respondet: «Sed dicunt occupationem meam (tanquam cancellarii) in majoribus esse debere. Nescio prorsus si quidquam majus esse potest, quam animas ab ipsis inferni portis eripere, et tales parvulorum animas quasi plantare aut rigare, partem non indignam horti Ecclesiastici. Sed asserunt me in praedicationibus publicis ista magnificentius operaturum. Id quidem forte pomposius, sed meo judicio non efficacius, neque fructuosius: nam quo semel est imbuta recens, servabit odorem testa diu. Venite ergo ad me, parvuli, ego vobis doctrinam, vos mihi orationem impendetis: sic angelos nostros vicissim laetificabimus.» Haec sparsim, et plura Gerson citato tract. Plura de catechesi vide apud Antonium Possevinum, lib. IV Biblioth. sanctae, cap. vi, vii, viii, ix.


Versus 7: Nolite Errare: Deus Non Irridetur

Nolite errare, — in hac scilicet communicatione bonorum vestrorum, ait Anselmus, ut ab alimonia catechistarum vos excusetis, praetextu paupertatis, necessitatis familiae et prolium: quia licet hominibus haec obtendere possitis, videte tamen ne vos fallatis, falsoque haec obtendatis: Deum enim omnia videntem fallere et irridere non potestis. Ita Hieronymus, Theophylactus, Anselmus.

Secundo, generalius et melius, haec verba more Hebraeo paulo superius inferenda sunt ad id, quod dixit superius, vers. 4: «Opus autem suum probet unusquisque,» q. d. Quisque sincere et coram Deo opera sua probet, hac in re non erret; quia licet hominibus fucum facere possit, Deo tamen illudere non potest. Nam generatim de quovis opere haec esse accipienda, patet ex vers. seq.: «Quae enim seminaverit homo, haec et metet: quoniam qui seminat de carne sua, de carne et metet corruptionem.»

Deus non irridetur. — Pro irridetur graece est μυκτηρίζεται, quod significat nasum suspendere, irridere suspenso naso, uti faciunt, qui cum alios deceperint, a tergo in eos linguam, nasum, digitum in signum irrisionis extendunt.


Versus 8: Quae Enim Seminaverit Homo, Haec Et Metet

8. Quae enim seminaverit homo, haec et metet. — Nota metaphoram. Vita nostra est quasi agricultura tempusque seminandi; futura vita metiendi tempus est, id est mercedem recipiendi pro ratione seminis, hoc est meriti. Sic vulgo dicitur:

Quod sibi quisque serit praesentis tempore vitae, / Hoc sibi messis erit, cum dicent: Ite, venite;

cum scilicet Christus et Apostoli electis dicent: «Venite, benedicti, possidete regnum;» reprobis vero: «Ite, maledicti, in ignem aeternum.»

Qui seminat de carne sua, de carne et metet corruptionem (q. d. Qui operatur carnalia, eaque quasi semen conjicit in carnem suam, ut habent Graeca, ut scilicet carnem suam pascat et oblectet, hic «de carne,» id est carnali opere et voluptate, «metet corruptionem,» et mortem, tum praesentem, tum aeternam. Alludit ad carnales voluptates gulae et veneris, quarum messis et finis est corruptio: vertuntur enim in phlegmata, sordes, menstrua, saniem, omnemque corruptionem. Contra), qui seminant in spiritu (id est operantur spiritualia, quibus spiritum foveant et acuant, hi) de spiritu (id est de opere hoc spirituali) metent vitam aeternam. — Secundo, licet generalis sit sententia Apostoli, tamen, ut dixi, oculos intendit et respicit proprie semen et opus beneficentiae, et praesertim eleemosynae, qua catechumenus alit suum catechistam, q. d. Qui opes suas profundit in carnem suam, ut eam splendide vestiat, alat, infarciat, hic de carne metet corruptionem; qui vero opes suas seminat et profundit in opera pia et spiritualia, in eleemosynas praesertim, ut suos alat catechistas et magistros, hic ex hac eleemosyna et opere spirituali metet vitam aeternam. Ita Hieronymus et Theophylactus.


Versus 9: Bonum Autem Facientes, Non Deficiamus

9. Bonum autem facientes. — «Bonum,» id est bona opera, praesertim eleemosynae et liberalitatis, maxime in catechistas et praecones Evangelii. Sic enim omnibus hisce verbis in genere loquitur de bono opere, ut tamen ejus mens maxime feratur, et respiciat bonum hoc, quo quis alium in fide labentem instruit et confirmat, et vicissim quo is, qui in fide instruitur, communicat suas opes suo instructori, ut inde vivat, ne cogatur doctrinam relinquere, ut sibi victum quaerat et comparet.

Non deficiamus. — Graece οὐκ ἐκκακῶμεν, non fatigemur, non lassemur, non segnescamus.

Tempore suo (videlicet in die judicii et retributionis extremae) metemus non deficientes. — Οὐκ ἐκλυσμένα, id est, ut Theophylactus, indefatigabiles, q. d., ait Theophylactus: Non fatigemur hic bene operando et seminando, ut pro mercede perfectam quietem in qua nulla erit fatigatio, in messe coelesti et aeterna assequamur: in hac enim vita, in messe corporali, v. g. tritici aut frumenti, multus est labor et fatigatio; sed nihil tale erit in messe coelesti. Vel clarius et concinnius, «metemus non deficientes,» id est metemus incessanter et sine fine: quia sicut non defecimus in hac vita seminando, inquit Anselmus, sic non deficiemus in altera metendo fructus vitae et gloriae aeternae. Haec enim est congrua, par et aequa merces, ut qui hic sine cessatione perpetuo laboraverunt infatigabiles, ibi sine cessatione insatiabiles epulentur, omnibusque bonis affluant in aeternum.

Posset secundo, non male sic accipi, «Non deficientes,» id est si non defecerimus. Graece οὐκ ἐκλυόμενοι, non dissoluti, non languentes, id est, si non elanguerimus, sed strenue perseveraverimus in benefaciendo: sola enim perseverantia coronatur, et finis coronat opus.


Versus 10: Ergo Dum Tempus Habemus, Operemur Bonum Ad Omnes

10. Ergo dum tempus habemus (seminandi, benefaciendi, merendi in hac vita), operemur bonum ad omnes (hoc est, omnibus, non modo catechistis, ut dixi vers. 6, sed omnibus omnino, etiam Gentilibus), maxime autem ad domesticos fidei, — hoc est Christianis, qui in domo Dei, id est Ecclesia, quasi domestici nobiscum versantur, benefaciamus, charitatem eis ostendamus, omni ope et opera juvemus, sive docendo, sive monendo, sive consulendo, sive eleemosynam dando, sive alio quovis modo opitulando. Pulchrum hac de re documentum S. Joannis Apostoli narrat hic S. Hieronymus: «Beatus Joannes Evangelista,» inquit, «cum Ephesi moraretur usque ad ultimam senectutem, et vix inter discipulorum manus ad ecclesiam deferretur, nec posset vocem in plura verba contexere, nihil aliud per singulas solebat proferre collectas, nisi hoc: Filioli, diligite alterutrum. Tandem discipuli et fratres qui aderant, taedio affecti, quod eadem semper audirent, dixerunt: Magister, quare semper hoc loqueris? Qui respondit dignam Joanne sententiam: Quia praeceptum Domini est, et si solum fiat, sufficit.» Addit S. Hieronymus, moneri hic omnes ut tempus bene collocent: «Breve,» inquit, «est curriculum hujus vitae. Titus, Vespasiani filius, cum quadam nocte sero recordaretur in coena se nihil boni illa die fecisse, dixit amicis: Hodie diem perdidi; nos non putamus perire nobis horam, diem, momentum, tempus, aetates, cum otiosum verbum loquimur, pro quo reddituri sumus rationem in die judicii.»

Καιρόν, id est tempus sive occasionem, pulchre describit Posidippus, et ex eo B. Thomas Morus et Giraldus, Syntagm. 1:

..... Tu quis? καιρός; ego, omne domans. / Cur summis instas pedibus? Semper rotor. Alas / Cur plantis gestas? Ut levis aura feror. / Dextrae cur inserta novacula? Signum hominis hoc est: / Vis conferri acie quod mihi nulla potest. / Cur coma fronte jacet? Venientem ut prendere possis. / Parte est cur calvum posteriore caput? / Quod, postquam levibus praeceps effugero pennis, / Ne valeat tergo qui revocare velit.

Oh! si bene cogitaremus quam breve tempus sit agonis et cursus nostri, quam volet irrevocabile tempus, quam ab hoc momento pendeat aeternitas: quam fervidi et assidui essemus in omni bono opere! Quod enim jam negligimus, per omnem aeternitatem recuperare non licebit, quia brevi finietur omne tempus vivendi, agendi, merendi. «Juravit angelus,» inquit Joannes, Apocalyp. x, 6, «per viventem in saecula saeculorum, quia tempus non erit amplius,» sed aeternitas et aeterna retributio eorum, quae in tempore hoc gerimus. S. Chrysostomus, hom. 17 in Joann.: «Breve,» inquit, «tempus nobis in praesenti vita praestatur: quo nisi in necessariis utamur, quid illic migrantes faciemus?» Aeternis ergo sanctisque rebus tribuendum est tempus, non malis, non vanis, non otiosis. Suadet id Ethnicus Seneca Lucilio, epistola 1: «Turpissima,» inquit, «temporis jactura est, quae per negligentiam fit; et si volueris attendere, magna vitae pars elabitur male agentibus, maxima nihil agentibus, tota aliud agentibus.»

Hinc S. Gregorius Nazianzenus in Iambicis ait vitam hanc esse mercatum, in quo omnes opes, puta virtutes, comparare possimus; eo exacto, nullus emendi et comparandi supersit locus. Mercatus hic durat tantum uno die, puta vita nostra, quae non est nisi unus dies, imo nisi punctum respectu aeternitatis. Vide ergo ut hoc die copiose merceris, et lucra tua in aeternum duratura adaugeas.


Versus 11: Videte Qualibus Litteris Scripsi Vobis Mea Manu

11. Videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu. — «Qualibus,» id est, quam deformibus, q. d. Licet ineleganter et inscite pingam, tamen ex vestri amore hanc epistolam mea manu et charactere licet deformi scripsi. Ita S. Chrysostomus, Theophylactus. Secundo, Augustinus, «qualibus,» id est, quam apertis, quam liberis litteris, Judaizantes nihil veritus, haec scripsi. Tertio, «qualibus,» id est, quam sublimibus. Ita ex S. Hilario in Psalmos nonnulli. Quarto, S. Hieronymus putat S. Paulum hanc epistolam hucusque e vinculis aliena manu scripsisse: hinc vero ad finem usque sua manu scribere, ne Judaei dicerent, quod alias dixerant, supposititiam esse hanc Pauli epistolam. Quinto et optime, «qualibus,» graece πηλίκοις, id est, quantis, quam longis litteris vobis scripsi mea manu, q. d. Ego Paulus, qui alias aliena manu soleo scribere, et tandem mea manu subscribere, hanc epistolam ad vos totam (ut fatetur S. Chrysostomus, Ambrosius, Theophylactus), licet bene magnam, scripsi mea manu, ut ostendam quam mihi curae sit vestra salus, puta fides et religio, ut a Judaismo ad Christianismum vos reducam.


Versus 12: Quicumque Volunt Placere In Carne, Hi Cogunt Vos Circumcidi

12. Quicumque volunt placere in carne. — Pro placere graece est εὐπροσωπῆσαι, id est, bonam faciem, bonum vultum ostendere, speciosum apparere, secundum faciem et speciem externam placere, q. d. Judaizantes, qui bonam faciem et speciem ostendere, eaque placere volunt «in carne.» Est Hebraismus, id est, carni, hoc est, carnalibus Judaeis, suis secundum carnem cognatis. Ita Chrysostomus et Theophylactus; itaque se explicat Paulus vers. sequenti. Secundo, non male alii, «in carne,» id est in observantia carnalis circumcisionis aliarumque carnalium caeremoniarum. Sic enim τὸ in carne accipit vers. seq. cum ait: «Ut in carne vestra glorientur;» sed non est necesse hic accipere ut ibi accipitur, praesertim cum hic desit persona, cui placeatur; nisi «in carne» hic aliter explices, ut scilicet idem sit, ac carnalibus Judaeis, uti explicui.

Hi cogunt vos circumcidi, ut crucis Christi persecutionem non patiantur, — scilicet a Judaeis, qui pro suo Mose et lege pugnant, et persequuntur crucem Christi, et crucis Christi praecones et defensores. Graece est, ἵνα μὴ τῷ σταυρῷ τοῦ Χριστοῦ διώκωνται, ne cruce Christi, id est, ob cruces Christi, persecutionem patiantur, ne crux illos in persecutionem inducat.


Versus 13: Neque Enim Qui Circumciduntur, Legem Custodiunt

13. Neque enim, qui circumciduntur, legem custodiunt (q. d. Judaizantes cum volunt vos pertrahere ad judaismum, non faciunt hoc zelo legis et judaismi: neque enim ipsi licet circumcisi legem custodiunt); sed (tantum) volunt vos circumcidi, ut in carne vestra glorientur, — ut scilicet apud Judaeos glorientur de vestra carnis circumcisione, quod scilicet vos ad circumcisionem et judaismum converterint. Ita Theophylactus, Anselmus et alii. Sic et hodie multi alios ad suam haeresim et sectam pertrahere conantur, non zelo salutis ipsorum, sed ut glorientur se multos habere asseclas, se multos in suam sententiam traxisse. Ita ludunt, et aleam jaciunt super alieno corio, imo anima, temeritate et fraude inexpiabili.


Versus 14: Mihi Autem Absit Gloriari, Nisi In Cruce Domini Nostri Jesu Christi

14. Mihi autem (nota conjunctionem adversativam, autem, q. d. Judaizantes volunt gloriari coram Judaeis «in carne» et carnali vestra circumcisione, jactantes quod ad judaismum vos traduxerint: «mihi autem») absit gloriari (hoc est absit ut glorier, «in carne,» aut alia re) nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, — id est in fide, grata memoria, meditatione et praedicatione beneficii crucis, utpote per quam redempti et justificati sumus, a qua gratiam pie et sancte vivendi et ad beatitudinem aspirandi accepimus. In cruce ergo patet magnitudo peccati nostri, et immensus Dei in nos amor. Hinc in ea sola glorior. Ita Chrysostomus. Vide Augustinum, serm. 20 De Verbis Apost.: «Poterat,» ait, «Apostolus gloriari in sapientia Christi, et verum diceret; poterat in majestate, poterat in potestate, et verum diceret: sed dixit in cruce. Ubi mundi Philosophus erubuit, ibi Apostolus thesaurum reperit, ut qui gloriatur, in Domino glorietur. Quo Domino? Christo crucifixo; ubi humilitas, ibi majestas; ubi infirmitas, ibi potestas; ubi mors, ibi vita; si vis ad illam venire, noli ista contemnere, noli erubescere; ideo in fronte tanquam in sede pudoris signum crucis accepisti,» Hactenus Augustinus.

Et S. Bernardus, serm. 25 in Cant.: «Nihil,» ait, «sibi gloriosius putat, quam Christi portare opprobrium. Grata ignominia crucis ei, qui crucifixo ingratus non est.» Et serm. 1 De S. Andrea: «Crux,» inquit, «pretiosa est, et crux amari potest, et crux habet exultationem. Ita est, fratres mei. Si fuerit qui colligat, semper lignum crucis vitam germinat, fructificat jucunditate, oleum laetitiae stillat, balsamum sudat temporalium charismatum. Non est silvestris arbor, lignum vitae est apprehendentibus eam. Arbor fructifera, arbor salutifera est, alioqui quomodo Dominicam occuparet terram? Illam dico pretiosissimam glebam, cui clavorum est infixa radicibus.» Et epist. 190 ad Innocent. Pont.: «Tria,» ait, «quaedam praecipua in hoc opere salutis nostrae (in cruce Christi) intueor: formam humilitatis, in qua se Deus exinanivit; charitatis mensuram, quam usque ad mortem, et mortem crucis expendit; redemptionis sacramentum, quo ipsam mortem quam pertulit, sustulit.»

Per quem mihi mundus crucifixus est. — q. d. Uti mundus horret crucem, vel crucifixum aliquod cadaver, ita et me exhorret, et vice versa, deliciae et pompae mundi mihi crux sunt, easque, ut crucem ille, aversor et horreo. Ita D. Thomas. Et S. Bernardus: «Quaecumque,» ait, «mundus reputat crucem, ego delicias reputo; et quae mundus delicias, ego reputo crucem.»

Secundo, simplicius, «crucifixus,» id est mortuus, per metalepsim: ex cruce enim et crucifixione necessario sequitur mors ejus qui crucifixus est; dicit tamen Apostolus «crucifixus,» potius quam mortuus, ut persistat in cruce Christi, ex qua omnis haec illi mutatio obvenit, q. d. Ego Christo concrucifixus nova creatura, novus homo esse coepi, et ex arbore crucis Christi novam gratiae et mortificationis vitam sugere. Unde «mundo crucifixus,» id est mortuus, sum, hoc est, non teneor, non delector, non tangor mundanis Judaeorum (ad eos enim proprie respicit, ut patet ex praecedentibus) et quorumvis aliorum opinionibus, favoribus, odiis, opibus, deliciis, gloria, uti isti Judaizantes tanguntur. Et consequenter vice versa «mihi mundus crucifixus,» id est, mortuus est, quia eadem ista mundana me non tangunt, non tenent, non delectant, ac si mortua essent. «Mundus, ait, mihi crucifixus est, ut non me teneat: et ego mundo, ut eum non teneam, id est, ut neque mundus mihi nocere possit, neque ego de mundo aliquid cupiam.» Ita Augustinus; ita et Ambrosius, Theophylactus, Anselmus, D. Thomas, Haymo et S. Ignatius, epist. ad Roman.: «Amor, ait, meus crucifixus est, non mihi placet cibus corruptionis, neque voluptas vitae hujus; panem Dei volo, panem coelestem, qui est caro Christi, Christo concrucifixus sum.»

Pulchre Pinufius abbas apud Cassianum, lib. IV De Institut. renuntiantium, cap. xxxiv et xxxv, novitium, quem ad suum monasterium admittebat, instruens, hanc vitae monasticae ideam, Christum scilicet crucifixum, ei proponit dicens: «Abrenuntiatio nihil est aliud, quam crucis ac mortificationis indicium. Ideoque noveris hodierno die te huic mundo, et actibus ejus ac desideriis esse defunctum, teque secundum Apostolum mundo huic esse crucifixum tibique hunc mundum. Considera ergo conditiones crucis, sub cujus te deinceps sacramento oportet in hac luce versari: quia jam tu non vivis, sed ille vivit in te, qui est crucifixus pro te. Eo ergo habitu ac figura, qua pro nobis in patibulo fuit ille suspensus, nos quoque necesse est in hac vita degere, ut scilicet secundum David affigentes de timore Domini carnes nostras, universas voluntates ac desideria, non nostrae concupiscentiae servientia, sed mortificationi ejus habeamus affixa: sic enim Domini praeceptum implebimus, dicentis: Qui non accipit crucem suam, et sequitur me, non est me dignus.»

Deinde modum, quo Christo concrucifigi debeat, in particulari ita declarat: «Sed forte dicas: Quomodo potest homo crucem suam jugiter portare, vel quemadmodum vivens quis possit esse crucifixus? Audi rationem breviter: crux nostra timor Domini est; sicut ergo crucifixus quis, jam non pro animi sui motu membra sua quoquam movendi vel convertendi habet potestatem: ita et nos voluntates nostras ac desideria non secundum id, quod nobis suave est, ac delectat ad praesens, sed secundum legem Domini, quo nos illa constrinxerit, applicare debemus. Et sicut is qui patibulo crucis affigitur, non jam praesentia contemplatur, nec de suis affectionibus cogitat, non pro die crastino sollicitudine curaque distenditur, nulla possidendi concupiscentia permovetur, nulla superbia, nulla contentione, nulla aemulatione succenditur, non de praesentibus dolet injuriis, non praeteritarum jam recordatur, seque cum adhuc spirat in corpore, cunctis elementis credit esse defunctum, illuc praemittens sui cordis intuitum, quo se non dubitat illico transiturum: ita nos quoque timore Domini crucifixos oportet his omnibus, id est, non solum carnalibus vitiis, verum etiam ipsis elementis mortuos esse, illuc habentes oculos animae nostrae defixos, quo nos sperare debemus momentis singulis migraturos.» Hucusque Pinufius apud Cassianum.

Nota hic, Apostolum non loqui solis Religiosis, sed seipsum exemplum statuere Galatis, et consequenter omnibus Christianis, qui pompis saeculi renuntiarunt in baptismo; itaque debent mundo esse mortui, ut leges mundanas de hypocrisi, de politica simulatione, de luxu, de honore, de vindicta, aliasque similes Christo Christique cruci repugnantes, quasi ad se non pertinentes non curent, v. g. mundi lex dicit: Utere foro, omnibus te accommoda; cum haereticis simula te haereticum, cum politicis politicum; si cum eis in mensa verseris, die licet vetito, carnes comede. Sed Christianus respondebit se huic legi esse mortuum, se Christi legi, religioni, obedientiae astrictum vivere; esto vocetur Papista, hypocrita, Jesuita, non curabit, non sentiet, ac si mortuus esset. Rursus mundus et mundi lex dicit: Nisi duellum ab aemulo oblatum acceptes, ignavus, vilis, inglorius habebere. Christianus, si ei duellum offeratur, huic legi se mortuum esse respondebit per legem Christi, quae duellum vetat, dicetque se minime curare, imo contemnere mundi stolidi stolida judicia: sed sequi se sapientissimum Dei, Christi virorumque Christianorum judicium, qui duellum rem esse infamem, temerariam, stultam, animae et corpori, ipsique reipublicae quae duellis exhauritur, virisque fortissimis et nobilissimis spoliatur, nocentissimam ostendunt: veram autem fortitudinem Christianam spectari in tolerantia injuriarum, mortis, martyrii; tum in forti defensione patriae, reipublicae, fidei, quin et propriae personae; ita ut sibi insultanti et ad duellum provocanti resultare et regerere possit: Si me aggrediaris, experieris vires meas, meos animos, meam in pugnando industriam.

Moraliter S. Bernardus, serm. 7 in Quadragesima, qui est de peregrino, mortuo et crucifixo, tradit tres gradus quibus mori debet mundo et carni Christianus, qui ad perfectionem aspirat. Primus est, ut se gerat tanquam peregrinum, qui, inquit, si forte jurgantes viderit, non attendit; si pubentes aut choros ducentes, aut aliud quodlibet facientes, nihilominus transit, quia peregrinus est, et non pertinet ad eum de talibus. Ad patriam suspirat, ad patriam tendit, vestitum et victum habens non vult aliis onerari. Secundus est, ut se gerat tanquam mortuum, qui non sentit, sed sic vituperantes ut laudantes, sic adulantes audit ut detrahentes: imo vero nec audit, quia mortuus est. Omnino felix mors, quae sic immaculatum servat, imo penitus alienum facit ab hoc saeculo. Sed necesse est, ut qui non vivit in se, vivat Christus in illo. Hoc est enim quod ait Apostolus: Vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus, ac si diceret: Ad alia quidem omnia mortuus sum, non sentio, non attendo, non curo; si qua vero sunt Christi, haec vivum inveniunt et paratum. Tertius est, si non tantum mortuus sit, sed et crucifixus, ut dicat: Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. Omnia quae mundus amat, crux mihi sunt; puta delectatio carnis, honores, divitiae, vanae hominum laudes; quae vero mundus reputat crucem, illis affixus sum, illis adhaereo, illa toto amplector affectu.

Addit deinde Bernardus aliam hujus loci et crucifixi explicationem, non litteralem, sed accommodatitiam: «Quamvis,» inquit, «et in his verbis Apostoli non incongrue posset intelligi, crucifixum ei mundum reputatione, ipsum vero mundo crucifixum compassione: crucifixum enim mundum videbat obligationibus vitiorum, et ipse crucifigebatur ei per compassionis affectum.»

Et ego mundo. — B. Dorotheus, tom. III Bibliot. SS. Patrum, doctrina prima, quae est de renuntiatione, quaerit: «Quo pacto mundus crucifigitur homini?» ac respondet id fieri, «cum homo abrenuntiat mundo, mundum deserit, et exinde solitarius fit relictis parentibus, possessionibus, agris, negotiationibus, rerum copia.» Quaerit deinde, «Quo pacto homo crucifigitur mundo?» ac respondet id fieri «per abrenuntiationem, cum scilicet homo postquam mundi rebus excessit, certat adversus mundi concupiscentias, adversus voluptates, adversus propriam voluntatem, subigitque innatas passiones et vitia.» Ac subdit, suos Religiosos exhortans ad hanc abrenuntiationem: «Nos,» inquit, «videmur quidem nobis ipsis mundum crucifixisse, quia reliquimus eum, et ad monasterium divertimus: at nolumus nos mundo crucifigere. Adhuc enim in animo nostro vigent illius blanditiae, adhuc in nobis ipsius affectum abscondimus, compatimur illius gloriae, compatimur deliciis et voluptatibus, compatimur ornamentis et vestibus, et ob viles et inanes res delabimur plerumque in pristinas ejus passiones. Quod sane nonnisi ex amentia multa provenit, ut, qui pretiosas ac magnas res reliquimus, ob minimas plerumque perturbemur; fitque id a nobis pessime: ut enim mundo et rebus ejus abrenuntiavimus, ita et pristinis ejus passionibus abrenuntiare debemus.»

Verum haec arctior est expositio: Apostolus enim non solis Religiosis, sed omnibus Christianis Galatis loquitur, seque eis in exemplum proponit, ut secum omnes crucifigant se mundo et mundus vicissim eis crucifigatur: haec enim non diversa sunt, ut videtur velle B. Dorotheus, sed eadem et in eodem sibi contraposita, uti jam explicui.


Versus 15: In Christo Neque Circumcisio Aliquid Valet, Neque Praeputium, Sed Nova Creatura

15. In Christo (in Christi fide, religione, Ecclesia, id est in christianismo, in Christiana vita, ac christiane scilicet, bene beateque vivendum) neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium (id est impertinens est gentilismus et judaismus, ut non aptior sis, non dignior in christianismo et Christiana vita, si sis Judaeus; non ineptior, non indignior, si Gentilis), sed nova creatura, — id est anima baptismo et gratia Christi regenerata et renata, imo recreata, et quasi nova creatura spiritualis effecta, novam gratiae vitam sortita, ut deinceps in novitate vitae ambulet; haec scilicet plurimum valet ad Christianam vitam ineundam et prosequendam. Unde Apoc. III, 14, Christus dicitur «principium creaturae Dei;» et Isaiae ix, 6, «Pater futuri saeculi:» quia a Christo coepit nova gens, novus mundus, et, ut canit Sibylla Cumana apud Virgilium, ecloga 4, qui adulando transtulit carmina Sibyllina, quae aperte loquuntur de Christo nascente, ad Salonium, Asinii Pollionis Consulis Romani filium recens tunc natum:

Tu modo nascenti puero, quo ferrea primum / Desinet, et toto surget gens aurea mundo, / Casta fave Lucina.

Gentem auream vocat gentem Christianorum aureis virtutibus, gratiis et donis a Christo acceptis splendentem ac fulgentem instar auri.


Versus 16: Et Quicumque Hanc Regulam Secuti Fuerint, Pax Super Illos

16. Et quicumque hanc regulam secuti fuerint. — Graeca καὶ ὅσοι τῷ κανόνι τούτῳ στοιχήσουσιν, id est, ut Vatablus, quicumque ad hanc incedent regulam, quam scilicet tradidi de justificatione, libertate, doctrina vitaque Christiana, ut extra hanc regulam et orbitam non exorbitent, et deflectant ad legem et normam judaismi, velintque utraque via incedere, vel potius discurrere et vagari sine ordine et semita a christianismo ad judaismum; hoc enim significat Graecum στοιχῶ, scilicet ordine, recta via et tramite incedere, ut dixi cap. IV, vers. 25.

Pax super illos (Gentiles scilicet), et super Israel, — hoc est, et super Judaeos credentes Christo, ait Ambrosius. Secundo et melius, et hic, uti et Ephes. i, 1; Coloss. ii, 8, et alibi saepe, significat id est, «pax super illos, et» id est, «super Israel Dei,» q. d. Qui sequentur hanc regulam christianismi a me praescriptam, ii pacem habent, id est tranquillitatem conscientiae, item misericordiam, scilicet Dei, ut Deus in eos misericors sit et beneficus, suamque gratiam et consolationem misericorditer in eos effundat; iique scilicet sunt Israel Dei, id est ii sunt populus Israeliticus, non secundum carnem descendentes ex Israel, id est ex Jacobo patriarcha, uti Judaei sunt et dicuntur Israel, id est Israelis sive Jacobi filii: sed sunt Israel, id est populus Dei, qui ex Israele, hoc est Jacobo, et consequenter ex Abrahamo, descendunt secundum fidem et spiritum, quia Jacobi et Abrahae fidem et sanctitatem imitantur.

Rursum alludit Apostolus ad significationem Hebraeae vocis Israel: Israel enim hebraice significat videns Deum, ait Theophylactus. Dicit ergo: Qui hanc Christi legem et regulam sequuntur, ii sunt Israel, id est videntes Deum per fidem, et in coelis visuri Deum per speciem, q. d., ait Augustinus: Ii sunt qui ad visionem Dei in coelis praeparantur et recta contendunt. Secundo et melius, Israel hebraice dicitur quasi ישרה אל iisra el, id est qui dominatur, vel praevalet Deo: cum enim Jacob patriarcha timens et fugiens insequentem Esau fratrem suum, angelum, qui Deum repraesentabat, se confortantem vidisset, cum eoque luctaretur, eique praevaleret, nolens eum dimittere, eumque retentans donec sibi benediceret, sinens se vinci angelus, et Jacobo benedicens: «Nequaquam, inquit, Jacob appellabitur nomen tuum, sed Israel; quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines praevalebis?» Gen. xxxii, 28, q. d. Ne timeas Esau fratrem tuum, o Jacob; nam violentis tuis precibus apud Deum licet renitentem obtinuisti, ut contra Esau, et quosvis hostes animo sis futurus infracto, insuperabilis et victor: haec enim est petita a Jacob, data ab angelo benedictio. Dicit ergo Apostolus: Qui hanc Christi regulam sequuntur, ii sunt Israel Dei, id est populus Dei, dominans vitiis, mundo, Judaeis et Judaismo (quos repraesentabat Esau carnalis frater Jacob), quin etiam ipsimet Deo, ut ab eo impetrent quidquid volunt ac petunt ab eo. Ita D. Thomas, Haymo et alii.


Versus 17: Ego Enim Stigmata Domini Jesu In Corpore Meo Porto

17. De cetero nemo mihi molestus sit. — «Nemo» scilicet Judaeorum, rogando me an servus sim Christi, an Mosis, me molestet; nam cujus sim servus, patet ex stigmate meo: ego non stigma circumcisionis praefero, uti faciunt servi legis, sed Christi stigmata. Maldonatus in Notis manuscr. sic vertit, nemo mihi ob apostolatum meum litem intendat; meum enim apostolatum stigmata pro Christo inusta satis probant.

Ego enim stigmata Domini Jesu in corpore meo porto. — Nota: Stigmata a Graecis dicuntur notae alicui inustae, quales servis inurunt domini, ut, si fugiant, ex hisce notis agnoscantur esse servi talis domini. Secundo, stigmata dicuntur cicatrices, v. g. militum vulneratorum. Paulus ergo «stigmata Christi» hic vocat plagas et cicatrices ex verberibus, vulneribus et afflictionibus propter Christum susceptis, corpori suo impressas, de quibus II Cor. xi, 23; quae stigmata coram Deo non dedecora sunt, sed summae laudes. Unde, uti milites, vexilliferi et capitanei sua vulnera et cicatrices ostentant quasi signa fortitudinis et gloriae bellicae: ita ego Paulus haec stigmata, has plagas, quasi trophaea militiae Christi non tantum habeo, sed «porto,» inquit, et ostento. Ita Hieronymus, Chrysostomus, Anselmus, D. Thomas, Haymo, Theophylactus.

Egregie S. Ambrosius in Psal. cxviii, 120. Confige timore tuo carnes meas, serm. 15: «His,» inquit, «configitur clavis, qui mortificationem Jesu in corpore suo portat. His clavis configitur, qui meretur audire dicentem Jesum: Pone me ut signaculum in cor tuum, ut sigillum in brachium tuum. Infige ergo pectori tuo et cordi tuo hoc signaculum crucifixi; infige et brachio tuo, ut opera tua peccato mortua sint. Fortasse hanc imaginem clavi non solum timoris, sed etiam charitatis affigunt: quia valida est ut mors dilectio, durus sicut inferi zelus. His clavis charitatis configatur anima nostra, ut et ipsa dicat: Vulnerata charitate ego sum.»

Simili modo in suis vibicibus et stigmatibus pro defensione sanctarum imaginum susceptis gloriabatur B. Theodoretus Studita, anno Domini 824. Cum enim Leo Armenius Imperator Iconoclasta eum sibi resistentem flagellari juberet, ipse illico sponte zonam solvit, positaque veste corpus nudum obtulit ad verbera; «Voluptati enim,» inquit, «mihi est corpusculi hujus flagellatio, atque ista demum ejus suprema depositio, quo citius nuda anima evolem ad eum quem desidero.» Acriter ergo flagellatus, post verbera exultans scripsit ad Naucratium: «An non,» ait, «diadema gestantium gloria mirabilius stigmata ferre Christi, vivificas ejus passiones seu coronas?» Ita Michael Studita in ejus Vita, et ex eo Baronius.

Moraliter stigmata Christi in corpore suo portant, ait Hieronymus, qui corpus macerant et affligunt amore Christi, utque se Christi cruci configurent et conforment. Rursum ii, qui a Deo morbis et aerumnis affliguntur, ut Christo hic in cruce, post hanc vitam in gloria conformentur. Sic S. Franciscus, ut narrat Bonaventura, cap. XIV Vitae S. Francisci, ab angelo Seraphino crucifixum alis suis continente, Christi crucifixi stigmata, id est clavos per pedes et manus vulnusque lateris instar Christi accepit, quia totus in Christi crucifixi amorem, imitationem et obsequium transire gestiebat. Erant hi clavi non e ferro, sed e carne mortua calli, instar clavorum, capite scilicet crassiore exstante, et cuspide acuta interius reflexa, qui sanctum virum ita cruciabant, ut vix incedere posset: sicut nos torquent in incessu calli pedum e carne mortificata, quos Flandri exteren ooghen, Galli nids d'agache vocant. «Excreverat,» ait S. Bonaventura, «in Francisco insuperabile amoris incendium boni Jesu in lampades ignis atque flammarum, ut Seraphicis desideriorum ardoribus ageretur, et per Seraphim stigmata sibi imprimentem cognovit se non per martyrium carnis, sed per incendium mentis totum in Christi crucifixi similitudinem transformandum.»

Haec stigmata se propriis oculis in S. Francisci corpore mortuo conspexisse testatus est Alexander IV Pontifex, ex cujus ore idipsum audivit S. Bonaventura. Facessat ergo impia Bezae blasphemia, qui hoc loco S. Franciscum hisce stigmatibus notatum vocat horrendum stigmaticum idolum, idque falsum et confictum. Verum de hisce stigmatibus non loquitur hic Paulus, nec constat talia, qualia S. Franciscus habuit, in Paulo fuisse: imo illa ejus itinera et labores valde impedivissent. Unde nec imagines Pauli antiquissimae ea nobis exhibent. Imo Sixtus IV in bulla quadam, quam refert Henricus Sedulius in Notis ad Vitam S. Francisci, vetuit sub poena excommunicationis, ne quis Sanctum alium, quam S. Franciscum, pingat cum quinque stigmatibus, qui tamen nuper e S. Dominici familia ediderunt Vitam S. Catharinae Senensis per imagines expressam, asserunt postea Pium V concessisse, ut et S. Catharina Senensis cum iisdem pingatur, uti habent et testantur recentissimae illae ejus imagines. Sed nulla Pauli imago ea nobis exhibet, ut dictum est.


Benedictio Conclusiva

Mihi absit gloriari nisi in cruce Jesu Christi. Crux est scala beatae aeternitatis. O longa et fortunata aeternitas!