Cornelius a Lapide
Index
Argumentum
Missa est Roma e carcere per Tychicum diaconum, ut patet cap. IV, vers. 1, et cap. VI, vers. 20, anno Christi 62, ut ait Baronius.
Ubi nota: Epistolae, quas scripsit Apostolus e carcere, quasi concluso utre, plus eructant sapientiae et spiritus: anhelans enim ad martyrium, ejusque desiderio aestuans illas scripsit, quasi ultimas et cycneas suas cantiones. Talis est haec, talis ad Colossenses, talis ad Philippenses, talis denique ad Timotheum secunda. Ex hac sane Epistola, quae, inquit Hieronymus, subtilissima est, agnoscas Pauli fervorem, profunditatem, spiritum, indolem. Videtur enim musto plenum hic pectus ejus altissima spirare et convolvere, ut sublimitatem conceptuum suorum sermo ejus assequi non possit, nedum exprimere. Hinc prae aliis epistolis haec longas, implexas, convolutas habet sententias; abundat hyperbatis, anantapodotis, ellipsibus aliisque quae dixi Can. 38.
Prior Epistolae hujus pars dogmatica est, disputatque profundissime usque ad cap. IV de arcano divinae praedestinationis, illiusque beneficium admiratur. Scilicet primo, quod Deus praedestinarit nos homines sibi inimicos reconciliare, idque per mortem Filii sui. Secundo, quod Gentes atheas in hac praedestinatione praetulerit Judaeis Deum volentibus. Tertio, quod ita Deus ab aeterno sua providentia res disposuerit, ut inter tot myriades hominum, qui tunc in mundo erant, et ante Christum fuerant, soli Ephesii, aliique pauci fideles acceperint praedicationem et doctrinam Evangelii, fidem, remissionem peccatorum omnemque benedictionem Christianam.
Deinde eos in fide stabilit, carpitque Philosophorum ac Poetarum, et suborientes Ephesi Simonis Magi, ejusque asseclarum errores: nam, ut ait Chrysostomus, multi Philosophorum in hac urbe (Epheso) fuerunt. Dicitur et Pythagoras hinc prodiisse. Illinc est omnis schola Ionica, e qua prodiit Plato. Unde et Platonicorum errores Ephesi grassantes carpit et perstringit hic Paulus.
Erat enim Ephesus Asiae minoris metropolis, idololatriae, et quae ex ea sequitur, magiae et praestigiis magicis ac erroribus dedita. Unde Ephesii conversi a Paulo, coram eo libros magicos plurimos combusserunt, ut dicitur Act. xix, 19. Fuit quoque Ephesi celeberrimum templum Dianae, quam πολύμαστον, id est multimammeam, vocabant: ita enim pingebatur, ut multas haberet mammas, quo significarent eam omnium bestiarum et viventium esse nutricem, ait Hieronymus in prologo.
Posterior Epistolae pars ethica est, qua, a capite IV ad finem Epistolae, cuique hominum aetati et conditioni recte et christiane vivendi modum praescribit. Stylus profundus est et grandiloquus, quia sapientissimus sapientibus scribit contra sapientes Philosophos.
Denique occasio scribendae hujus Epistolae fuit, quod, sicut praedixerat Ephesiis ad se Miletum evocatis Paulus, Act. xx, 29, inquiens: «Ego scio, quoniam intrabunt post discessionem meam lupi rapaces in vos, non parcentes gregi; et ex vobisipsis exurgent viri loquentes perversa, ut abducant discipulos post se: propter quod vigilate,» ita revera acciderit: nimirum ex Judaeo-christianis (cum adverterent per Evangelium suam legem et Synagogam aboleri) qui erant Ephesi, et in reliqua Asia, plures factos esse apostatas et haereticos, qui Pauli hostes infensissimi, ejus et Evangelium et studia omnia evertere conabantur.
Id patet primo, ex eo quod qui ex Asia erant Judaei, primi fuerunt, qui Hierosolymis contra Paulum turbas concitarunt, et in ipsum manus injecerunt, ut dicitur Act. xxi, 27. Secundo, ex eo quod ipse Paulus ad Timotheum cum querela scribit, epist. II, cap. I, vers. 15: «Scis, inquit, hoc, quod versi sunt a me omnes, qui in Asia sunt (Judaei scilicet Judaizantes), ex quibus est Phygellus et Hermogenes.» Addit Metaphrastes in sermone De S. Petro et Paulo, Phygellum a S. Petro actum (quod tamen non videtur probabile) Episcopum Ecclesiae Ephesinae, eumque Judaeos credentes a fide avertisse.
Timens ergo Paulus, ne Gentiles Asiani et Ephesini ad fidem Christi a se conversi, ab hisce lupis seducerentur, ad eos, adhuc in Christi fide constantes, hanc scribit Epistolam (ad Gentes enim, non autem ad Judaeos, esse scriptam patet cap. III, vers. 1, et cap. II, vers. 11), ut eos in fide et officio contineat, quod et fideliter praestiterunt. Testis est S. Ignatius, qui post quadraginta annos ad eosdem Ephesios scribens, eorum in fide constantiam, et haereseos ac haereticorum odium hisce verbis dilaudat: «Novi nonnullos per vos transeuntes habere perversam doctrinam peregrini et maligni spiritus, quibus negastis transitum, ad spargendam zizaniam, obturatis auribus ne reciperetis errorem, quem docent.» Et unde hoc habebant Ephesi, superius indicat, cum ait: «Vos itaque estis ejusmodi a talibus instructoribus eruditi, a Paulo Christi pleno, et fidelissimo Timotheo.» Et iterum: «Honestissimum supra modum laudat (Onesimus Episcopus vester) vestrum decentem compositumque ordinem, quodque omnes secundum veritatem vivitis, et quod nullus sit inter vos haeresi locus, sed nec auditur nomen ullius, quam solius Jesu Christi veri pastoris et magistri, et estis, ut Paulus vobis scripsit, unum corpus et unus spiritus, propterea quod vocati estis in una spe vocationis vestrae.»