Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Benedicit Deum, quod per Christum nos praedestinarit, et omni gratia cumularit, itaque instaurarit omnia quae in caelis et quae in terra sunt.
Secundo, vers. 11, excitat Ephesios ad laudem Dei, utpote qui eos ad hanc gratiam prae aliis sorte vocaverit.
Tertio, vers. 15, agit gratias Deo ob fidem et charitatem Ephesiorum, orans ut perfectam in Christo sapientiam adipiscantur, scilicet ut penetrent magnitudinem suae vocationis, Deique potentiam qua eos ad Christum convertit, quaque Christum a morte suscitavit, et supra omnes angelos exaltavit, constituitque caput supra omnem Ecclesiam.
Textus Vulgatae: Ephesios 1:1-23
1. Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, omnibus sanctis, qui sunt Ephesi, et fidelibus in Christo Jesu. 2. Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro et Domino Jesu Christo. 3. Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in caelestibus, in Christo, 4. sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in charitate. 5. Qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum, secundum propositum voluntatis suae, 6. in laudem gloriae gratiae suae, in qua gratificavit nos in dilecto Filio suo. 7. In quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum secundum divitias gratiae ejus, 8. quae superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia: 9. ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae, secundum beneplacitum ejus, quod proposuit in eo, 10. in dispensatione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, quae in caelis, et quae in terra sunt in ipso; 11. in quo etiam et nos sorte vocati sumus praedestinati secundum propositum ejus, qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suae. 12. Ut simus in laudem gloriae ejus nos, qui ante speravimus in Christo: 13. in quo et vos, cum audissetis verbum veritatis (Evangelium salutis vestrae), in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis sancto, 14. qui est pignus haereditatis nostrae in redemptionem acquisitionis, in laudem gloriae ipsius. 15. Propterea et ego audiens fidem vestram, quae est in Domino Jesu, et dilectionem in omnes sanctos, 16. non cesso gratias agens pro vobis, memoriam vestri faciens in orationibus meis: 17. ut Deus, Domini nostri Jesu Christi pater gloriae, det vobis spiritum sapientiae et revelationis, in agnitione ejus: 18. illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quae sit spes vocationis ejus, et quae divitiae gloriae haereditatis ejus in sanctis, 19. et quae sit supereminens magnitudo virtutis ejus in nos, qui credimus secundum operationem potentiae virtutis ejus, 20. quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis: et constituens ad dexteram suam in caelestibus, 21. supra omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc saeculo, sed etiam in futuro. 22. Et omnia subjecit sub pedibus ejus: et ipsum dedit caput supra omnem Ecclesiam, 23. quae est corpus ipsius, et plenitudo ejus, qui omnia in omnibus adimpletur.
Versus 1: Omnibus Sanctis, Et Fidelibus In Christo Jesu
1. Omnibus sanctis, — id est omnibus Christianis, qui sancti sunt vocatione, baptismo, debito et obligatione: quia in baptismo sanctificati, vocati sunt ad sancte vivendum, debentque in omni vita et conversatione esse sancti, ut dixi Rom. I, 7. Unde explicans subdit:
Et fidelibus in Christo Jesu, — id est credentibus in Christum. Est hebraismus: Hebraeum enim נאמן neeman et nomen est significans fidelem, et participium significans credentem. Rursum, credere in Christo, et credere in Christum, idem sunt, ut dixi. Ubi nota: Conjunctio et est hic explicativa, et significat id est, uti et Galat. VI, 16, et Coloss. VI, 8.
Versus 3: Benedictus Deus
3. Benedictus Deus. — Dupliciter, ait Hieronymus, hic locus legi potest: «Benedictus Deus, et Pater Domini nostri Jesu Christi: ut sit benedictus Deus, qui universorum conditor est, et hucusque distinctio; deinceps inferatur, qui est et Pater Domini nostri Jesu Christi. Vel ita, ut Deus et Pater ad Dominum nostrum in commune referatur: Benedictus Deus ejus, qui assumptus est, hominis; et Pater ejus, qui in principio apud Deum fuit Deus Verbum. Non quo alius assumptus homo, et alius sit sermo qui assumpserit; sed quo unus atque idem pro varietate causarum, nunc sublimis, nunc humilis praedicetur.» Simili sensu dicit Christus Magdalenae: «Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum; Deum meum, et Deum vestrum,» Joan. xx, 17. Et secundus hic sensus planior est, magisque fluit. Unde correctissima exemplaria inter Deus et Pater nullam diastoles notam, aut comma interjiciunt.
Qui benedixit nos, — id est, qui benefecit nobis, copiose cumulavit nos suis bonis et beneficiis. Dei enim dicere non est aulicum (aulici enim aurea saepe promittunt, sed parum re ipsa praestant), sed simplex est, sincerum et efficax: Deus enim plura facit et praestat, quam promittat. Idem imitantur viri fideles et cordati.
Omni benedictione (id est omni bono, beneficio et dono, non terreno, ut sunt honores, opes, forma, robur, voluptates: has enim non venit conferre nobis Christus; sed) spirituali, — puta fide, gratia, peccatorum remissione, justitia, amicitia Dei, virtutibus, bonis operibus, per ea nos destinando, et si in iis perseveremus, nos ad gloriam aeternam eligendo, ut dicatur nobis: «Venite, benedicti, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi,» ait Chrysostomus; haec enim summa est et extrema benedictio. Unde addit:
In coelestibus, — scilicet donis, puta coelesti gratia, coelesti vita et moribus nunc, et postea coelesti gloria. Secundo, S. Hieronymus, «in coelestibus,» scilicet locis, inquit, et sedibus (sic enim capitur vers. 20) quas nobis Deus praeparavit, et ad quas nos destinat; «in» id est per Christum, per Christi sanguinem et merita, non per Simonem Magum, qui se jactabat esse mediatorem, esse Dei virtutem, Act. viii, 10.
Hinc patet, omnem gratiam, omnemque dispositionem ad justificationem, ipsumque fidei initium non tantum esse gratiae Dei, sed etiam (quod male de fide et fidei initio negarunt nonnulli) esse ex meritis Christi. Apostolus enim dicit, quod Deus nos benedixit omni benedictione spirituali in Christo; ergo per Christum omne bonum spirituale nobis obvenit; atqui fides et gratia excitans nos ad credendum, est bonum spirituale, imo omnis boni fons et initium: ergo fides et prima gratia, ipsumque fidei initium obvenit nobis per merita Christi. Ita Augustinus, De Praedest. Sanctorum, cap. xix.
Nota, benedictionem non tantum beneficentiam, bonum et donum significare, sed largitatem, copiam et abundantiam bonorum et donorum, ut dixi II Cor. IX, 6.
Rursum, pro in coelestibus graece est ἐν τοῖς ἐπουρανίοις, in supercoelestibus, quod aliqui ad Deum referunt, q. d. Deus existens in supercoelestibus, id est, in coelo quod est super omnes coelos, imo existens super coelum empyreum in spatiis illis vacuis, quae supra coelum et mundum sunt, benedixit nos. Secundo et melius, ut dixi, refertur ad nos, q. d. Deus nos in coelestibus donis, vel locis benedixit, ut scilicet per coelestia gratiae bona perveniamus ad caelestia gloriae loca.
Nota tertio: Pro in Christo, Erasmus et Vatablus legunt in Graeco Χριστῷ, Christo, q. d. ait Vatablus: Deus benedixit nos omni dono supernaturali, ut tandem locum habeamus in coelo cum Christo. Sed haec lectio, uti dura et obscura est, ita est et falsa. Unde Chrysostomus, Theophylactus, Ambrosius, Hieronymus, et passim alii legunt, ἐν Χριστῷ, in Christo. Hinc rursum videas Graeca exemplaria novi Testamenti magis dubia, varia et corrupta esse quam Latina.
Versus 4: Sicut Elegit Nos In Ipso
4. Sicut elegit nos in ipso. — q. d. Deus actu benedixit, id est benefecit, nobis donando suas gratias et dona; sicut ab aeterno ad ea nos praedestinavit, et elegit in ipso, id est per ipsum, scilicet Christum et Christi merita praevisa.
Ex hoc capite insignes et graves Theologi contendunt singulos electos ad gloriam ex solo beneplacito Dei ad eam electos esse: ita ut ab aeterno Deus ante praevisa merita non tantum propria, sed et ipsius Christi, singulos, qui salvabuntur, ad gloriam et salutem hanc efficaciter elegerit. Deinde decreverit illos Christo nascituro repraesentare, ut Christus pro iis passionem suam et merita offerret. Tertio, Christo jam incarnato Deus illi proposuerit singulos a se ab aeterno electos, ut pro iis merita sua Christus offerret, quibus eis gratiam ac omnia salutis media impetraret; et mox Christum Patri obtulisse pro iis merita sua dicunt. Inde quarto, singulos ex Christi meritis accepisse gratiam a Christo petitam et impetratam, cui ipsi electi cooperantes per propria merita re ipsa gloriam sint adepti: hunc enim providentiae ordinem censent esse optimum, et probatur maxime ex vers. 11, ubi sic ait: «In quo etiam et nos sorte vocati sumus, praedestinati secundum propositum ejus qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suae.»
Ecce, inquiunt, «in quo,» scilicet Christo, «vocati sumus,» quia vocatio et gratia actualis est ex meritis Christi; sed «praedestinati sumus secundum propositum et consilium voluntatis Dei.» Ecce solum Dei propositum ponit causam praedestinationis nostrae, non ergo illa facta est ex meritis Christi.
Verum omissa quaestione de meritis propriis, quae alii non pauci graves Theologi censent esse praevisa, et causam electionis singulorum ad gloriam, de qua re alibi dicendum est; quod ad praesentem locum et quaestionem de Christi meritis attinet, verius videtur id quod alii illustres Theologi docent, nimirum Christi solius praedestinationem, electionem et incarnationem factam esse sine ullius, etiam ipsius Christi merito, ex solo Dei beneplacito, ut docet D. Augustinus, De Praedest. Sanctorum, cap. xv; caeterorum vero hominum praedestinationem, et quatenus est praedestinatio, sive praedilectio omnibus communis, et quatenus electio est unius prae aliis, sive aliis neglectis, esse ex meritis Christi, ob quae placuit Deo praedestinare eos et eligere tam ad gloriam, quam ad gratiam. Hoc enim exigunt merita, honor et dignitas Christi, ut scilicet electorum omnium et praedestinatorum primus sit, per quem eligantur caeteri omnes et praedestinentur.
Probatur haec sententia primo, quia vers. 3 dixit Apostolus: «Benedixit nos in omni benedictione spirituali in Christo,» id est per Christum; atqui magna, imo maxima, benedictio spiritualis est haec praedestinatio et electio efficax ad gloriam: quam enim majorem benedictionem a Deo desiderare possim, quam ut sim electus ad beatitudinem, ac consequenter certissime hac beatitudine donandus? ergo haec praedestinatio et electio per Christum et Christi merita facta est nobisque obtigit.
Secundo, si electio cujusque ad gloriam non est ex meritis Christi: ergo nec praedestinatio gratiae et mediorum ad eam assequendam erit ex meritis Christi; hoc autem est falsum, ergo et antecedens, ex quo id sequitur. Sequela majoris probatur: efficax intentio finis necessario imperat et elicit electionem mediorum ad finem necessariorum; atqui hic finis est gloria, media necessaria ad eam sunt gratia, adoptio et merita: ergo si Deus ante praevisa Christi merita efficaciter nos intendit glorificare, efficaciter etiam intendit nos in filios adoptare, gratiam et merita dare, quibus gloriam nobis praedestinatam assequeremur. Sicut qui intendit ire Romam, hoc ipso tacite et in confuso intendit transire Alpes, quia Alpium transitus est via et medium necessarium, ut finem, id est Romam, attingat: pari enim modo gratia, justificatio et merita, sunt media necessaria et connaturalia ad finem, id est, gloriam assequendam: incarnatio autem et merita Christi ad hunc finem, id est ad gloriam nostram, non sunt medium necessarium et connaturale, sed arbitrarium ex Dei libera voluntate, qui hoc medium elegit et instituit, cum alia multa eligere et instituere potuisset. Ergo hoc ipso, quo Deus intendit nos glorificare, intendit et nobis gratiam et justitiam, quasi medium per se ad glorificationem necessarium, dare; non autem hoc ipso intendit dare nobis gratiam et justitiam per merita Christi, qui ea nondum instituit et elegit: ergo si ante merita Christi nos praedestinavit ad gloriam, etiam ante merita Christi praedestinavit ad gratiam, justitiam et adoptionem. Minor probatur hic vers. 5: «Praedestinavit, inquit, nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum:» ergo non tantum adoptio nostra, sed et praedestinatio adoptionis facta est per Christum; quia quando Deus nos elegit ad gloriam, hoc ipso praedestinavit et statuit nos sibi in filios adoptare. Rursum, hic ait: «Elegit nos in ipso,» scilicet Christo: ergo non tantum executio electionis, sed et ipsa electio nostra per Christum facta est.
Dices: Elegit nos in Christo, non qua Christus homo est, sed qua Deus et Verbum ac Sapientia Patris.
Contra: Omnibus pene versibus vocant eum «Jesum Christum;» Jesus autem nomen est, non Verbi qua Deus est, sed qua incarnatum, ait S. Augustinus; est enim nomen huic homini, Christo scilicet, in circumcisione impositum; ergo loquitur de Christo ut homine, non ut Deo. Secundo, vers. 7 ait: «In quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum:» ergo clarum est, eum loqui de Christo homine, qui suum pro nobis sanguinem effudit. Tertio, vers. 10, docet quod Deus proposuerit omnia instaurare in Christo, scilicet lapsum hominem restaurando (per hominem enim angelos et omnia restauravit); hoc autem factum est per Christum hominem; ut homo enim, mediator fuit et redemptor omnium. Quae omnia rursum magis confirmant sententiam, quam hic probare conamur: si enim Deus proposuit instaurare nos in Christo, ergo etiam praedestinavit et elegit nos in Christo: ipsa enim praedestinatio et electio Dei est ipsum Dei propositum instaurandi nos.
Dices secundo: «Elegit nos in ipso,» id est ad habendam fidem in ipso, vel ut nos ipsi, id est Christo et Christi Ecclesiae incorporaret.
Contra: Nihil dicit Apostolus de fide, nec de incorporatione: unde ergo illa hic accersis et supples, cum verba Apostoli per se et nude sumpta plana sint? Secundo, «in Christo» idem esse, quod per Christum et Christi merita, docet Ambrosius, Chrysostomus, Photius et alii passim; imo ita se explicat Apostolus vers. 5, 7, 10.
Probatur tertio, ex cap. III, vers. 11, ubi Apostolus ait, «praefinitionem saeculorum (id est praedestinationem, qua quos voluit quolibet saeculo praedestinavit et praedefinivit salvare)» factam esse per Christum, id est, per Christi merita praevisa. Ad argumentum petitum ex vers. 11, respondeo illud in quo, scilicet Christo, non tantum referri ad vocati sumus, sed etiam ad praedestinati, quod sequitur, q. d. Per Christum vocati sumus in tempore, sicut ab aeterno per Christum ad hanc vocationem praedestinati sumus ex consilio et beneplacito Dei: id enim clare fixit vers. 3, 4 et sequent.; cum enim toties nomen Christi hic repetiisset Apostolus, noluit hoc vers. 11 semel positum iterare. Adde, non loqui Apostolum hic de electione et praedestinatione immediata ad gloriam (quam satis constat factam ex meritis Christi), sed ad gratiam. Unde ait: «Sicut elegit nos ut essemus sancti,» id est, elegit nos ad gratiam, justitiam et sanctitatem. Id magis patebit vers. 5. Vide Can. 13.
Ante mundi constitutionem. — Πρὸ καταβολῆς τοῦ κόσμου, id est, ut Hieronymus, ante jacta mundi fundamenta. Hoc addit contra Platonicos dicentes Deum creasse omnia non ex nihilo, sed ex materia sibi coaeterna et increata.
Ut essemus sancti. — q. d. Elegit nos, non ut ventri et veneri serviamus, uti serviunt Epicurei, sed «ut essemus sancti,» id est puri, casti, immaculati.
Perstringit hic primo, Platonicos, quos secutus Origenes docuit animas ante corpora extitisse, et vixisse in coelo inter angelos, illasque electas a Deo, quae ibidem sancte vixerant, ut in sancta corpora in terram mitterentur, ibique fierent magistrae animarum peccatricum, quae e coelis in corpora sibi similia dejectae sunt, uti refert hic S. Hieronymus. Contra, ait Apostolus nos electos, non quia sancti eramus, sed «ut essemus sancti.»
Secundo, perstringit errorem Semipelagianorum, qui docuerunt Deum illos elegisse ad fidem et gratiam, quos praevidebat eam desideraturos, acceptaturos, ea bene usuros, itaque sanctificandos. Contra quos docet Apostolus Deum nos elegisse non ex praevisa sanctitate usuque gratiae, sed «ut essemus sancti,» ut gratia bene uteremur et sanctificaremur. Unde et vers. 11, ait nos praedestinatos secundum beneplacitum, non nostrum, sed Dei, nosque a Deo non ex praescientia futurae bonitatis, sed sorte vocatos esse.
Rursum tertio, Chrysostomus et Theophylactus sic exponunt, q. d. Elegit nos Deus ob virtutem nostram, ut permaneamus sancti. Non enim, inquiunt, eligitur unus prae altero, nisi qui melior est. Sed respondeo, hoc verum esse apud homines: hi enim meliores eligunt ad officia et dignitates (ac utinam semper); non tamen apud Deum: Dei enim electio a gratia et mero ejus beneplacito pendet, eligitque Deus hominem, non quia est melior, sed ut fiat bonus et melior. Secundo, non ait Apostolus, ut permaneremus, sed «ut essemus sancti»: loquitur ergo de prima gratia, eamque docet pure et gratis dari a Deo.
Et immaculati. — Graece ἀμώμους, id est inculpati, irreprehensibiles; μῶμος enim graece reprehensionem significat. Inde Momus deus est, inquit Hesiodus, nocte matre, et somno patre progenitus, qui nihil operis edit, sed aliorum deorum opera curiose contemplatur, et si quid in iis viderit omissum, aut perperam factum, id summa cum libertate carpit. Unde opus perfectum dicitur, in quo Momus nihil habet quod redarguat, et irreprehensibile vel judice Momo: sic hic dicitur: «Ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus,» q. d. Ut essemus omnino sancti et puri, ut non homo aut momus, sed Deus ipse; cujus sincerissimum et exactissimum est judicium, quique omnia dicta, facta, imo et cogitata, cordisque fundum penetrat, nullam in nobis graviorem maculam, naevum aut culpam cernat, quam arguat.
Hinc patet primo, in homine justo et sancto peccata non tegi per justitiam Christi illi imputatam, sed omnino tolli, ita ut Deus ea videre et carpere non possit. Secundo, concupiscentiam in homine justo non esse peccatum, quod Deus culpare possit. Tertio, ita sancte, integre ac perfecte nos omnia nostra opera facere debere, quasi memores in conspectu Dei nos ea facere, ut Deus eorum inspector nihil in eis inveniat quod judicet et damnet.
In charitate. — Adamus refert ad elegit, q. d. Elegit nos in charitate, id est per charitatem, quia scilicet dilexit nos. Secundo, Chrysostomus et Theophylactus referunt ad sequentia, in charitate προορίσας ἡμᾶς, in charitate, id est per charitatem, qua nos amavit, praedestinavit nos. Unde et Syrus vertit, per charitatem praesignavit nos sibi. Tertio, planius et facilius refertur ad proxime praecedentia, q. d. Elegit nos Deus ut in sanctitate sine macula et culpa serviamus illi, non ex timore poenae, sed ex charitate et liberali amore, «ut amor Dei,» inquit Ambrosius, «sanctam faciat nostram conversationem.» Sic et Anselmus.
Versus 5: Qui Praedestinavit Nos In Adoptionem Filiorum Per Jesum Christum In Ipsum
5. Qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum. — Nota: Idem est, «elegit nos ut essemus sancti, et praedestinavit nos in adoptionem filiorum,» nam Sancti sunt filii Dei adoptivi; Apostolus tamen idem repetit et inculcat, tum quia plenus erat recordatione suavissima tantae dilectionis et electionis Dei, tum quia haec electio et praedestinatio Dei licet una sit, multa tamen involvit: quia per illam Deus elegit et praedestinavit nos ad sanctitatem, ad suam amicitiam, ad suam filiationem, ad suam haereditatem: nam formaliter aliud est esse sanctum, aliud esse Dei amicum, aliud esse filium Dei; potuissetque Deus nos eligere ad sanctitatem, et tamen nolle nos adoptare sibi in filios, imo nolle nos evehere ad suam amicitiam. Quis enim est homo quantumvis sanctus, qui sibi deberi putet, ut Deus secum amicitiam ineat, aut foveat, et quasi amicus cum amico agat et conversetur? Dei ergo clementiae, gratiae et liberalitatis fuit, quod per gratiam et charitatem simul et sanctos, et amicos, et filios nos efficere voluerit, quodque haec tria charitati indivulse annexuerit, scilicet justitiam, sive sanctitatem, amicitiam et filiationem Dei.
Qui praedestinavit. — Nota ex S. Augustino, De Praedest. Sanctorum, cap. x, «praedestinatio est gratiae per Deum praeparatio,» qua scilicet creatura rationalis instruitur, dirigitur et ordinatur ut perveniat ad vitam et haereditatem aeternam: est enim haec praedestinatio liberale Dei decretum, quo ab aeterno decrevit Deus et angelos et homines per casum Adami lapsos ad se vocare, et sine ullis meritis propriis sanctificare, sibique in filios et haeredes adoptare, id est, decrevit eos vocare et adducere ad fidem, gratiam, sanctitatem omnemque perfectionem, et tandem ad gloriam et haereditatem aeternam.
Estque duplex haec praedestinatio. Alia completa Sanctorum et Beatorum, tota scilicet illa series providentiae Dei gratiarum et mediorum omnium, ex quibus effectum et consecutum est, ut praedestinati a Deo vocarentur, vocati justificarentur, justificati in justitia libere perseverarent, perseverantes vitam finirent, itaque bearentur et glorificarentur. De hac loquitur saepe S. Augustinus.
Altera praedestinatio est non completa, sed inchoata, scilicet ex parte Dei, qua Christianos omnes Deus praedestinat ad gratiam christianismi, in qua si perseverare velint, Christique gratia uti, eique in finem usque cooperari, complebunt suam praedestinationem, et beatitudinem ad quam creati et praedestinati sunt, assequentur.
De hac secunda loquitur hic Apostolus: idque primo, colligitur ex eo quod totam hanc epistolam inscribit Ephesiis, non electis ad gloriam certoque beandis, sed «sanctis et fidelibus in Christo Jesu,» ut ipse ait vers. 1. Omnes ergo Ephesios Christianos vocat praedestinatos; inter quos quis asserat neminem fuisse reprobum, aut postea damnatum? quis asserat Apostolum voluisse omnes Ephesios fideles certos reddere de sua perseverantia, de sua salute et gloria, eamque omnibus revelare et propalare?
Secundo, ex eo quod de ipsis dicit vers. 5: «Qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum, etc., in qua gratificavit nos in dilecto Filio suo;» et vers. 4: «Sicut elegit nos in ipso, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in charitate.» Ubi clare vides eum loqui [de] electis, non ad gloriam, sed ad gratiam et sanctitatem, per quam adoptamur in filios Dei.
Tertio, ex eo quod cap. iv, vers. 3 et sequent., praedestinatos non securos, non certos esse velit, sed vigiles et sollicitos, utpote quorum incerta et dubia sit salus, et in quorum arbitrio sit virtus et vitium, perseverare et cadere, salvari et damnari, uti pulchre docet S. Chrysostomus hic, homil. 2 in moral. Vide Can. 13.
Nota hic notari omnes causas praedestinationis: primo, efficientem, cum ait, qui, scilicet Deus, praedestinavit; secundo, meritoriam, per Christum; tertio, materialem, nos; quarto, exemplarem, in ipsum, Christum scilicet, ut Christo quasi capiti et exemplari conformemur, hic per Dei cognitionem, amorem et gratiam; in futuro, per gloriam. Ita Anselmus, Ambrosius, D. Thomas, et docte Augustinus, De Praedestinat. Sanctor., cap. xv. Posset secundo, sic accipi, in ipsum, id est, in gloriam Christi, q. d. Christi gloria finis est nostrae praedestinationis. Tertio, Erasmus et Adamus, in ipsum, id est, in se, q. d. Ut Deus nos duceret in seipsum, et faceret nos unum cum seipso: sed hoc duriusculum est; nec enim filii sunt unum cum patre, sed patri conjuncti sunt, non per identitatem naturae, aut personae, sed per filiationem vel adoptionem, ut praecessit.
Quinto, notat causam formalem, cum ait: «Secundum propositum voluntatis suae:» haec enim praedestinatio non est aliud quam propositum, sive decretum liberale voluntatis Dei. Sexto, finalem, cum ait, «In laudem gloriae gratiae suae,» id est ut laudetur gloria, splendor, et, ut Ambrosius legit, claritas gratiae Dei, vel gloriosa gratia Dei, qua nimirum mirabilior Deus apparuit in redimendo homine, quam in creando. Septimo, effectus sunt, redemptio, peccatorum remissio, et quod «glorificavit nos,» id est, gratos et charos sibi reddidit, gratia, amicitia, charitate sua nos donando.
Secundum propositum (S. Hieronymus vertit, secundum placitum) voluntatis suae; — graece enim est εὐδοκία, quo nomine Septuaginta Hebraeum רצון ratson vertunt et explicant, novis rebus nova verba fingentes, inquit Hieronymus, additque: «εὐδοκία componitur ἀπὸ τοῦ εὖ καὶ τοῦ δοκεῖν, id est a bene et a placito, quod nos dicere possumus beneplacitum; quia non statim omne quod placuit et bene placere potest: sed ibi tantum εὐδοκία, id est beneplacitum, dicitur, ubi quod placuit, recte placitum comprobatur.» Ita Hieronymus.
Ubi nota: Propositum, quod proprie vers. 11 Apostolus vocat πρόθεσιν, vers. 9 vocat εὐδοκίαν, hoc est beneplacitum, et vers. 11 rursum vocat βουλήν, id est consilium voluntatis divinae: idem ergo sunt propositum, beneplacitum et consilium Dei, liberale scilicet Dei decretum, quo praedestinavit, id est statuit et proposuit, nos vocare ad fidem et sanctitatem christianismi per Christum; quod non solis electis, sed omnibus Christianis competit.
Versus 6: In Qua Gratificavit Nos In Dilecto Filio Suo
6. In qua (gratia) gratificavit nos in dilecto Filio suo. — Graecum ἐχαρίτωσεν, Calvinus vertit gratiosos, vel acceptos habuit. Hinc enim stabilire nititur suam justitiam imputativam, q. d. Apostolus: Nos re ipsa in nobis sumus peccatores, ideoque Deo odibiles, sed in Christo, id est cooperti justitia Christi nobis imputata, gratiosi et amabiles fimus in oculis Dei.
Verum respondeo, ἐχαρίτωσεν non significat gratiosos habuit, ut vult Calvinus, sed gratiosos fecit, et, ut Noster vertit, gratificavit, scilicet gratiam suam nobis communicando et infundendo. Ita Chrysostomus: «Gratiosos, inquit, nos reddidit, hoc est, non solum peccatis liberavit, sed et dilectos effecit. Sicut enim si quis scabrosum quemdam peste, morbo, senio, paupertate pariter ac fame corruptum nactus, formosum mox adolescentem reddat, qui quosvis venustate superet, vehementem splendorem ex genis emittat, ipsaque fulgura oculorum repercussionibus obscuret: quem deinde et in ipso aetatis flore constituat, atque insuper et purpura et omnigeno mundo vestiat atque exornet: non aliter animam nostram Deus et elaboratam, et pulchram, et desiderabilem ac dilectam reddit.»
In dilecto Filio suo. — q. d. Gratiam hanc adepti sumus non meritis nostris, sed per merita dilecti Filii Dei, vel per amorem, quo Pater Filium diligit, cui nos fratres esse voluit, cuique pro nobis, nostraque gratia et adoptione ad hanc suam fraternitatem roganti et oranti, Pater omnia concessit et indulsit.
Nota: Graece non est «Filio suo,» sed tantum τῷ ἠγαπημένῳ, in dilecto, scilicet absolute in omnibus, ac prae omnibus, sine quo nemo caeterorum diligitur, quique causa est cur caeteri omnes diligantur. Ita Hieronymus. Sic Christus, Psal. xxviii, 6, quo forte alludit hic Apostolus, vocatur «dilectus quemadmodum filius unicornium;» quia sicut hinnuli vel pulli unicornium valde amabiles sunt et gratiosi, ita et Christus. Secundo, quia Christus quasi monoceros potentissimus solo B. Virginis sinu captus est, ut dixi Num. xxiii, 22; ibi enim de eo dicitur: «Cujus fortitudo similis est rhinocerotis, vel monocerotis:» Hebraeum enim ראם reem et rhinocerotem, et monocerotem sive unicornem significat. Tertio, quia unicornis cornu habet bifurcum instar crucis, ait Justinus Martyr, estque modicum et validum: talis est et crux Christi. Quarto, unicornis tactu sui cornu aquas purgat a veneno serpentum: sic Christus tactu Jordanis aquas baptismi, peccati purgatrices et expiatrices effecit. Quinto, quia Christus quasi unicornis, cornu, id est fortitudinem omnem suam, habet in capite, id est divinitate, inque communione et unione cum Deo. Sexto, sicut dejectis cedris per tonitru, apparent et exiliunt hinnuli unicornium, quod ad litteram significat Psaltes citato Psal. xxviii, 6; ita allegorice Christus mundo apparuit post dejectas cedros, id est superbiam, impietatem, idololatriam per vim tonitrui Evangelii; tuncque patuit ejus species, decor et gratia. Ipse ergo est dilectus Patris, dilectus noster, amor noster, desiderium, gaudium, exultatio, quies, saties, salus animae nostrae, ut cum sponsa in Canticis dicamus: «Dilectus meus similis est capreae hinnuloque cervorum. Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia, donec aspiret dies, et inclinentur umbrae.»
Versus 7: In Quo Habemus Redemptionem
7. In quo habemus redemptionem, — non tam activam (hanc enim non habemus nos, sed Christus), quam passivam, qua scilicet Christi sanguine quasi pretio redempti sumus a servitute peccati, mortis et inferni. Unde per epexegesin explicans subdit:
Remissionem peccatorum. — Haec ergo redemptio est remissio peccatorum et justificatio nostra.
Versus 8: Quae Superabundavit In Nobis In Omni Sapientia Et Prudentia
8. Qua (scilicet gratia) superabundavit in nobis (abunde in nos a Deo effusa est) in (id est cum) omni sapientia et prudentia, — q. d. Non per scholas Philosophorum, sed per gratiam christianismi, veram sapientiam et prudentiam adepti sumus.
Nota: Prudentiam Christianam et veram intelligit eam, quae nos docet recte, pie et christiane vivere, quaeque mores nostros Christo, Christique legi et spiritui conformat, ut vitam beatam assequamur, quam Sapiens vocat «scientiam sanctorum,» et angelus ad Zachariam «prudentiam justorum,» Lucae 1, 17. Pari modo «sapientiam» intelligit Christianam, quae summa est, fidem scilicet Dei trini et unius, aliorumque divinorum mysteriorum, quibus justificari et salvari debemus: maxime autem intelligit fidem Christi redemptoris. Unde explicans subdit: «Ut notum faceret sacramentum quod proposuit, instaurare omnia in Christo.» Hoc etiam Graeca clarius hic, et magis connexe significant: sic enim habent, ἧς ἐπερίσσευσεν εἰς ἡμᾶς ἐν πάσῃ σοφίᾳ καὶ φρονήσει γνωρίσας ἡμῖν, etc., quam (scilicet gratiam) abunde effudit in nos cum omni sapientia et prudentia (vel, ut Vatablus vertit, de qua ubertim nobis effudit omnem sapientiam et prudentiam), patefaciens nobis, etc.; ἐπερίσσευσεν enim non passive hic capitur, ut significet abundavit; sed active, ut significet abunde effudit, ut notat Chrysostomus et Theophylactus. Et patet, quia alioqui γνωρίσας, quod sequitur, non habebit suppositum, nisi scilicet idem subintelligas quod subintelligitur in verbo ἐπερίσσευσεν, si active capiatur, abundare fecit, scilicet Deus, patefaciens nobis mysterium, etc.
Nota: Gratiae copiam significat per divitias, et per superabundavit.
Versus 9: Ut Notum Faceret Nobis Sacramentum Voluntatis Suae
Ut notum faceret. — Noster legit γνωρίσαι, jam legunt γνωρίσας, id est, ut Hieronymus, notum faciens; vel potius, cum notum fecisset: est enim aoristus participii.
Sacramentum voluntatis suae, — sacram et arcanam voluntatem suam. «Sacramentum» enim hic idem est quod arcanum vel mysterium, altum scilicet et secretum Dei consilium et decretum de vocandis Gentibus aeque ac Judaeis ad salutem per Christum: hoc enim hactenus incognitum fuerat mundo, putabantque Judaei hanc salutem et benedictionem Abrahae ad se solos pertinere; jam vero notum fecit Deus illam etiam ad gentes extendi.
Quod (scilicet sacramentum) proposuit (statuit, decrevit exequi, supple et implere) in eo, — dilecto scilicet Filio suo, ut dixit vers. 6; eo enim omnia haec referuntur, ut patet ex initio vers. 7, q. d. Non per Simonem Magum, ut ipse jactat, non per Platonem, non per Pythagoram aliosque Philosophos qui veram sapientiam et viam ad beatam vitam se docere profitentur et falso jactant; sed per dilectum Filium suum verum mediatorem, et unicum redemptorem nostrum suam voluntatem de redimendis Judaeis et Gentibus Deus implere decrevit.
Nota, τὸ αὐτῷ per spiritum tenuem significat, in ipso; sed per spiritum asperum, uti jam legunt, αὑτῷ, significat, in seipso, q. d. In seipso proposuerat et decreverat hoc sacramentum Deus. Ita Vatablus. Vel, ut Syrus, hoc arcanum proposuerat Deus exequi in seipso, id est per seipsum. Sed prior Interpretis nostri sensus magis est e mente et spiritu Pauli, qui hic praesertim nihil nisi Christum spirat, magisque vers. 6 et 7 connexus est. Ita Theophylactus, et passim alii.
S. Hieronymus hic distinguit praedestinationem et propositum, quod praedestinatio sit rei, quam multo ante, quam fiat, in animo facere destinamus; propositum vero sit rei vicinae, ut paene cognitionem et propositum sequatur effectus. Hoc verum est apud homines, quorum brevis est vita, ac consequenter proposita arcta et brevia. Hinc est valgo praedestinationem Deo, propositum hominibus tribuimus, ut Deus praedestinet, homo proponat: in Deo vero idem est propositum et praedestinatio; omne enim decretum Dei, omneque propositum aeternum est, et ab aeterno: hoc ergo propositum ab aeterno parturiit Deus, inquit Chrysostomus, ac consequenter nos nostramque adoptionem parturiit ab omni aeternitate clementissimus et optimus Pater.
Versus 10: In Dispensatione Plenitudinis Temporum, Instaurare Omnia In Christo
10. In dispensatione plenitudinis temporum. — q. d. Cum dispensata, id est constituta, distributa et ordinata ab eo tempora, essent evoluta et impleta; aut sit hypallage: «in dispensatione plenitudinis,» id est in plenitudine dispensationis, id est distributionis, temporum. Ita Anselmus et D. Thomas. Secundo et melius, q. d. Cum dispensata, id est erogata, expensa, evoluta esset plenitudo temporum, id est plenum et omne illud tempus, quod ex Dei ordinatione praecurrere debebat Christum, sic Christum dixit missum in plenitudine temporis, id est impleto tempore, quod Pater ab aeterno incarnationi ejus praefinierat, Galat. iv, 4.
Instaurare omnia in Christo. — Graece ἀνακεφαλαιώσασθαι, id est recapitulare, ut legit S. Hieronymus, q. d. Proposuit Deus omnes homines et angelos, cum inter se admodum essent disjuncti, imo inimici, unire, et ad unum caput Christum revocare et conjungere: Christum enim dedit caput super omnem Ecclesiam, ut ait vers. 22. Et hinc cap. ii, vers. 19, infert: «Ergo jam non estis hospites et advenae, sed estis cives sanctorum et domestici Dei,» q. d. Christus nos revocavit ad societatem angelorum, ut eorum simus fratres, et cives coelestes in eadem Dei domo, id est Ecclesia, sub eodem duce et capite, qui est ipsemet Christus. Hic sensus genuinus est. Ita Chrysostomus, Theophylactus, Anselmus, imo et S. Augustinus, Enchiridii LXII, qui legit et explicat nostrum instaurare: «In Christo, inquit, instaurantur quae in coelis sunt, cum id quod inde in angelis lapsum est, ex hominibus redditur. Instaurantur autem quae in terris sunt, cum ipsi homines, qui praedestinati sunt ad aeternam vitam, a corruptionis vetustate renovantur.» Instaurat ergo Christus ea quae in coelis sunt, cum sedes gloriae, daemonum lapsu vacuas, et numerum angelorum hoc eodem lapsu imminutum, per homines restaurat et implet, cum, ut ait S. Gregorius, lib. xxxi Moral., cap. xxxv, «hic humiliati homines redeunt, unde apostatae angeli superbiendo ceciderunt;» sicque homines et angelos ad unam domum, scilicet Ecclesiam, et ad unum caput revocat. Dissociata enim et divisa per Adae peccatum erat haec Ecclesiae domus, et uno pariete, angelorum scilicet societate, integro et perfecto, inquit Chrysostomus, paries alter corruerat, nos scilicet homines ab Ecclesia et societate angelorum collapsi eramus in societatem jugumque daemonis: Christus ergo hunc domus parietem, id est nos homines, Ecclesiae restituit, sicque totam domum, scilicet Ecclesiam angelorum et hominum restauravit, ut jam una ex utrisque integra (uti ante lapsum Adae fuerat) et perfecta sit domus, sibi, quasi capiti et lapidi angulari devincta, astricta et unita: hoc enim significat Graecum ἀνακεφαλαιώσασθαι, id est recapitulare.
«Tanto itaque dono, tanto honore, ait Chrysostomus, tanta benignitate cum nos dignatus sit Deus, ne dedecoremus benefactorem, ne tantam gratiam inanem reddamus: vitam angelicam, angelicam plane, oro ac supplico, virtutem et conversationem ostendamus.»
Secundo, ἀνακεφαλαίωσιν, id est recapitulationem, ait Hieronymus, vocant oratores, cum in epilogo ea, quae tota oratione sparsim ac fuse dicta sunt, summatim repetuntur, et simul judici in memoriam revocantur. Hebraei quoque summam rei vocant caput rei, ut patet Num. i, 2; et sic de Christo dicitur Hebr. x, 7: «In capite (id est in summa) libri (S. Scripturae) scriptum est de me.» Sic ergo Christus fuit caput et recapitulatio omnium operum Dei visibilium et invisibilium: omnia enim Christi adventum praesignarunt, vel ad eum directa sunt et diriguntur, omnesque eorum dotes, gratias, perfectiones unus in se complectitur Christus; ut, si Christum intuearis, non sit quod scruteris et recorderis alicujus veterum patrum, aut gestorum, aut alicujus operis Dei; omnia enim tibi exhibet Christus, q. d. Quaecumque olim gesta sunt in coelo et in terra, quaecumque in eis sunt vel fuerunt (in Graeco enim non est sunt, sed tantum, quae in caelis et quae in terra, supple, sunt vel fuerunt), quidquid in Mose, Josue, Abrahamo, Davide, omnibusque veteribus historiis, regibus, Prophetis, Patriarchis excellens est et laude dignum, quidquid gratiae, quidquid virtutis, quidquid praeclare dictum, quidquid heroice gestum; si quid in lege est memorabile, si quid in templo Salomonis speciosum, si quid in sacrificiis Deo gratum; imo si quid inter coelestes spiritus est sanctum, gloriosum, illustre: id multo excellentiori ratione brevioriaque compendio habemus in Christo. Ita Hieronymus, Chrysostomus et Theophylactus: «Christus enim, inquit Theophylactus, est verbum consummans et abbrevians in justitia.» Hic sensus sublimis est, et bene respondet tum Graeco ἀνακεφαλαιώσασθαι, tum spiritui, sensui et amori D. Pauli in Christum.
Tertio, Irenaeus, lib. III, cap. viii, docet in Christo omnia esse recapitulata, quia in natura humana omnes res et rerum species ac gradus quasi in summa continentur. Unde homo dicitur microcosmus, ac consequenter cum Verbum divinum humanam naturam assumpsit, tunc quasi res omnes in summam redactas sibi conjunxit, et ad se quasi ad auctorem et primam originem, ad Verbum scilicet, quo creata sunt, revocavit, sicque incarnatione sua Christus magnam rebus omnibus attulit dignitatem, omnesque quasi deificavit. Hic sensus symbolicus est. Primus maxime est litteralis: agit enim Paulus de restauratione lapsi hominis et Ecclesiae. Unde subdit: «In quo etiam nos sorte vocati sumus.»
In ipso — redundat, more Hebraeo; unde illud hic non legunt Ambrosius, Hieronymus, Chrysostomus. Hebraei enim repetunt pronomen cum suo antecedente. Idem ergo hic est «in ipso,» quod «in Christo,» uti paulo ante dixit. Nimirum ita satiari nomine Christi non poterat Paulus, ut eum, ut ita dicam, superflue, et singulis saepe versibus nominaret. Hinc nomen «Jesu» in parvis et paucis hisce quatuordecim epistolis suis repetit ducenties decies novies, «Christi» nomen quadringenties et semel.
Versus 11: In Quo Etiam Et Nos Sorte Vocati Sumus
11. In quo, — ἐν ᾧ potest referri ad ἀνακεφαλαιώσασθαι, ut in quo significet ad quod, scilicet recapitulare, vocati sumus, nimirum ut recapitulemur et instauremur, et ad Christum quasi caput nostrum revocemur. Secundo et planius, referas ad immediate praecedens, «in ipso,» scilicet Christo, «in quo,» id est per quem, vocati sumus, supple ad instaurationem, recapitulationem et unionem jam dictam cum Christo in christianismo.
Sorte vocati sumus. — Chrysostomus et Theophylactus sic explicant, quasi Deus prudenti suo consilio nos ad sortem hanc vocaverit: quia priusquam vocaret nos, illa jam sorte nos esse dignos praeviderat. Verum hoc non est sorte vocari, sed merito, et hoc dicere de vocatione ad primam gratiam, est Pelagianum; sed excusandus est Chrysostomus, quod loquatur de vocatione non ad primam gratiam et fidem, sed ad justitiam: de hac enim egit Apostolus, vers. 4, 5, 7, et de hac verum est dicere quod Deus neminem vocet ad justitiam suamque amicitiam, nisi quem per actus fidei, spei, poenitentiae, etc., ad illam se praeparare, et dignum, id est idoneum, se efficere praeviderit. Sed hoc non est ad mentem Apostoli: Apostolus enim loquitur de vocatione prima ad fidem et christianismum: ad hanc enim sorte vocati sumus, et, ut graece, ἐκληρώθημεν, id est sortiti sumus, hoc est, sine merito vocati sumus: est enim metaphora ab aleatoribus, qui aleae jactu de lucro, aliave re sortiuntur; sic enim Deus hic inducitur quasi dixisset: Jaciant omnes homines sortem, et sorte ac aleae jactu decidatur, qui vocandi sint ad fidem et salutem, qui non vocandi et negligendi; jactaque super omnes alea et sorte, cecidit super nos Ephesios sors haec et alea, ut vocaremur, ita ut ex parte nostra fuerit sors et fortuitum vocari ad fidem, gratiam, baptismum et christianismum: quia nihil agebamus ut vocaremur, ac ne cogitabamus quidem de vocatione, imo aliqui eam fugiebant et adversabantur; ex parte tamen Dei non fuit sors, sed electio, et destinatum propositum nos vocandi, ut sequitur. Ita Anselmus, D. Thomas, et passim Latini cum S. Augustino in Psal. xxxiv, ubi ait: «Sorte, id est gratia: nam ubi sors est, non est electio, sed voluntas Dei; ubi enim dicitur: Iste fecit hoc, iste non fecit, merita considerantur: et ubi merita considerantur, electio est, non sors; quando autem Deus merita nulla invenit, sorte voluntatis suae nos salvos fecit, quia voluit, non quia digni fuimus: haec est sors.»
Hinc patet totam praedestinationem, primumque ejus effectum, hoc est vocationem, non ex bono usu liberi arbitrii, sed ex mera Dei voluntate pendere; habito tamen primo hoc effectu, caeteros qui ex eo consequentur, mereri possumus, scilicet justificationem ex congruo, glorificationem ex condigno.
Potest secundo, ἐκληρώθημεν, id est sortiti sumus, cum Ambrosio et Hieronymo sic accipi, q. d. In sortem filiorum, et ad partem haereditatis Dei sumus asciti: inde enim haereditaria sors dicitur haereditas, quod olim illa inter haeredes sorte divideretur; ut sorte divisa est terra sancta inter duodecim tribus Israel, Josue xv; et forte ad illam sortem Israel alludit hic Paulus. Sic ad Coloss. i, 12, dicit nos vocatos «in partem sortis Sanctorum,» id est ad partem haereditariam, sive ad haereditatem Sanctorum.
Secundum propositum ejus, qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suae. — Hinc patet, sortem jam dictam, id est vocationem ad fidem et gratiam, licet nobis sit sors fortuita et immerita, in Deo tamen procedere ex proposito et decreto non casuali, sed prudenti, adeoque ex consilio divino, quod hac de re habitum est in consistorio SS. Trinitatis: habuit enim Deus rationes justissimas, licet nobis saepe ignotas, hos vocandi, alios, et non alios: v. g. cur Judaeos primo vocaverit ante alias Gentes, causa fuit, quia iis proprie et primo promissus fuerat Christus; cur deinde secundo loco vocarit Samaritanos, Palaestinos, Syros, causa fuit, quia hi Judaeis erant vicinissimi, et ex parte Judaeorum fratres; cur tertio proserpente paulatim Apostolorum praedicatione, Paulus in Graecia praedicarit Ephesiis, Corinthiis, Philippensibus, eosque ad Christi fidem vocarit, potius quam Megarenses, Thebanos, Lacedaemones; causa videtur esse, quia Ephesus, Corinthus, Philippi, primariae erant urbes, eaque aetate florentissimae, tum opibus, tum copia hominum. Itaque eo se contulit Paulus, quia majorem in eis sperabat messem et fructum praedicationis suae. Unde I Corinth. xvi, 8, ipsemet Paulus hanc causam dat: «Permanebo, inquit, Ephesi usque ad Pentecosten: ostium enim mihi apertum est magnum et evidens.»
Sic cur Romani prae caeteris Occidentalibus vocati sint primi, causa fuit, quia Roma erat caput orbis: eo ergo statim se contulit S. Petrus, et convertit deinde Paulus, ut Roma quasi capite conversa, fides per universum orbem facillime propagaretur, et, ut inquit S. Leo, serm. 1 De Nativitate Apostolorum Petri et Pauli, «ut lux veritatis, quae in omnium gentium revelabatur salutem, efficacius se ab ipso capite per totum mundum effunderet,» uti clarissime factum videmus, cum Constantinus et Romani Imperatores fuerunt conversi. Erant enim Romae omnium gentium homines, ita ut quod Roma audiret et disceret, hoc omnes gentes audirent et discerent. Pari modo, cur Itali prius Germanis, Anglis, Francis vocati sint, causa est, quia viciniores erant Romae, ex qua Pontifex ibi residens praecones Evangelii primo in proximas urbes et gentes misit, ut ita sensim ulterius in alias et alias, et tandem ad nos, ac denique ad remotissimas in Norvegia, Islandia, Moscovia proserperent, et fidem propagarent: sic enim caput humanum primo in collum sibi vicinissimum, deinde in pectus, tertio in femora, ac deinde in pedes sensum et motum influit; hic enim est naturalis et commodissimus ordo.
Hae rationes nobis notae sunt et probabiles; sed in his, et aliis magis particularibus vocationibus tam gentium et urbium, quam hominum singulorum, v. g. cur Magdalenam tam illustri ratione et modo vocaverit prae aliis meretricibus, cur Paulum prae aliis Judaeis persecutoribus, Deus alias plures et sublimiores habet rationes, intentiones et fines nobis incognitos secundum consilium voluntatis suae, ut inquit Apostolus, et in iis dicendum est illud Rom. xi: «O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei!»
Versus 12: Ut Simus In Laudem Gloriae Ejus
12. Ut simus in laudem gloriae ejus, — ut per nos laudetur et celebretur gloria Dei, ejusque gloriosa misericordia; ut simus Deo laudi et gloriae, ut laudemus et glorificemus Deum, gloriosam ejus in nos clementiam admirando, ac ubique depraedicando.
Nos qui ante speravimus in Christo. — Primo, S. Hieronymus refert haec ad praescientiam divinam, in qua ante mundum conditum praescivit Deus nos credituros et speraturos in Christo. Secundo, Theophylactus sic explicat: Speramus in Christo bona, quae nobis contingent in futuro saeculo, speramus inquam nunc, antequam illud et illa adipiscamur. Tertio et genuine: «Nos,» scilicet Apostoli et Judaei, qui ante alias Gentes credidimus, et credendo speravimus bona promissa a Christo (per metalepsim enim sub spe intelligit fidem, nimirum per speravimus intelligit credidimus) q. d. Nos Judaei, quibus antea promissus a Prophetis, et jam ante alias Gentes exhibitus et evangelizatus est Christus, et apud quos coepit Ecclesia, et per quos propagatur, primi sumus per quos laudatur et celebratur gloria Dei, gloria Evangelii Christi. Ita Ambrosius, Anselmus et Tertullianus, lib. v Contra Marcion. Hic sensus patet ex antithesi vers. sequentis.
Versus 13: In Quo Et Vos, Cum Audissetis Verbum Veritatis
13. In quo (supple Christo, sperastis) et vos, — o Ephesii Gentiles, sicut et nos Judaei ante vos speravimus in ipso. Secundo et potius, refer ad vers. 11: «In quo,» id est per quem, vos, o Ephesii, supple sorte vocati estis, ut sitis in laudem gloriae ejus; sicut nos Judaei, qui ante vos credidimus, et speravimus in Christo, per ipsum ad hanc fidem et spem sorte vocati sumus.
Cum audissetis verbum veritatis, Evangelium salutis. — Graeca τὸν λόγον τῆς ἀληθείας, τὸ Εὐαγγέλιον τῆς σωτηρίας, id est, ut Syrus, verbum veritatis, quod est Evangelium salutis, q. d. Qui Simonem Magum, qui Platonem, qui veteres poetas ac philosophos docent, falso veritatem promittunt: solum enim Evangelium docet veritatem veramque viam ad salutem; solum Evangelium est verum nuntium, vera doctrina salutis et veritatis.
In quo et credentes signati estis. — Graece πιστεύσαντες, id est postquam credidistis; hoc ergo signaculum spiritus non est ipsa fides, sed fidem consequitur.
Signati estis, — ἐσφραγίσθητε, hoc est, sigillati estis, sigillo obsignati estis: sicut enim sigilli impressione obsignantur litterae regis, ac tabulae publicae, ut authenticae a dubiis, genuinae a falsis secernantur, certoque constet has esse litteras et tabulas regis: ita vos Christiani Ephesii, quasi «epistola Christi, scripta non atramento, sed spiritu Dei vivi, non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus,» signati, id est obsignati, estis Spiritu Sancto quasi sigillo, ut constet vos esse non fictam, sed authenticam Christi epistolam, vos vere esse fideles conscriptos a Deo, vere esse populum et Ecclesiam veri ac summi Dei. Dices: Ergo fideles ex hoc sigillo certi omnino sunt se esse in vera fide et gratia. Respondeo: Nego consequentiam, quia sicut sigillum hoc non est eis physice et omnino certum et evidens (quis enim certo scit, quis jurare audeat se signatum esse Spiritu Sancto tanquam sigillo), sed tantum probabile, et subinde moraliter quasi certum ex signis et conjecturis: ita pariter non est eis certum et clarum, se esse in vera fide et gratia Dei. Vide dicta Rom. viii, 16.
Spiritu promissionis, q. d. Signati estis non signo corporali, puta circumcisionis, quasi pecudes, ait Chrysostomus, uti Judaei signati sunt; sed quasi Christiani, et filii rationales, signati estis «spiritu promissionis,» id est promisso, quem scilicet per Prophetas Deus promisit, ut per Ezech. xxxvi, 26: «Dabo vobis cor novum, et spiritum novum;» per Joelem, cap. II, vers. 28, et alios. Hic spiritus promissus a Deo, est charitas, justitia, pax et gaudium conscientiae, quae accepistis, postquam credidistis, in baptismo; quaeque jam experimini et ostenditis in conversione morum, et sanctitate ac innocentia vitae Christianae. Aliqui sic intelligunt, «signati estis Spiritu,» id est donis Spiritus Sancti, linguarum, prophetiae et similibus visibilibus, quae olim dabantur in baptismo. Sed haec non dabantur omnibus, sicut jam nemini dantur, imo incertum est an Ephesii hoc tempore ea receperint: parvo enim tempore, et tantum in primordiis Ecclesiae haec dona visibiliter data sunt.
Sancto. — Hinc Didymus, lib. De Spiritu Sancto, probat Spiritum Sanctum non participatione alterius, sed suapte natura bonum ac sanctum esse, ac consequenter esse Deum; quia nimirum in sigillo, quo character bonitatis et sanctitatis imprimitur, Spiritus archetypus est bonitatis et sanctitatis, ut qui signatur Spiritu Sancto, formam et speciem sanctitatis ejus assumat. Ubi adverte, sicut imago cerae impressa refert, et plane conformatur suo sigillo, quod imaginem illam imprimit: ita sanctitatem in anima nostra expressam a Spiritu Sancto, illi quasi sigillo imprimenti, et quasi archetypo sanctitatis conformari, planeque exprimere et repraesentare sanctitatem Spiritus Sancti. Quanta ergo animae nostrae est dignitas! quanta cura sanctitas hic tuenda et conservanda est!
Versus 14: Qui Est Pignus Hereditatis Nostrae
14. Qui est pignus hereditatis. — q. d. Signati estis Spiritu Sancto quasi sigillo, non tantum ut constet vestrae fidei tabulas esse veras, a vero Deo cordi vestro inscriptas, sed etiam ut tabulas spei vestrae obsignet, ut scilicet ex hoc quasi sigillo certam habeatis spem et jus ad futuram haereditatem: unde hic Spiritus et sigillum est, et etiam pignus haereditatis caelestis.
Nota: Pro pignus graece est ἀρραβών, id est arrha; nam, ut docet S. Hieronymus, Chrysostomus et ex Augustino Beda, Spiritus hic melius dicitur arrha quam pignus: quia pignus datur in mutuo, et soluto debito repetitur et aufertur; arrha autem datur in contractu vendentis et ementis, ut firmus sit contractus; datur, inquam, quasi pars anticipata futurae plenae solutionis: hic autem Spiritus datur quasi pars et praegustus futurae nostrae haereditatis et felicitatis. Addunt alii, Spiritum Sanctum esse pignus quoad fidem et spem; haec enim dona deficient, et in coelo transibunt in visionem et possessionem Dei; arrham autem dici quoad charitatem quae nunquam excidit, sed permanebit et perficietur in beatitudine. Si tanta et tam suavis est arrha, quam Deus hic suis elargitur, quanta erit haereditas ipsa, quam suo tempore praestabit!
In redemptionem acquisitionis, — id est, ut perfecte redimatur, et in perfectam libertatem vindicetur ipsa acquisitio, scilicet ut, cum haereditatem jam dictam cernemus et adibimus, liberemur ab omni malo, tentatione, morbo, morte, aerumna, nos, qui sumus acquisitio, id est acquisita possessio Dei et Christi.
Nota primo: «Redemptio» hic tam active accipi potest, qua scilicet nos redimit Spiritus Sanctus et Christus, quam passive, qua nos redimimur: haec enim terminus est activae.
Nota secundo: Redemptio nostra est duplex. Prima, inchoata, qua hic redimimur a servitute peccati, et asserimur in libertatem gratiae filiorum Dei. Secunda, completa in coelo, qua ab omni prorsus concupiscentia, poena, miseria liberati asseremur in libertatem gloriae Beatorum. Hanc secundam hic intelligit Apostolus: hoc enim significat praepositio in, q. d. Spiritus Sanctus est pignus haereditatis, in, id est ad, redemptionem perfectam assequendam.
Nota tertio: Pro acquisitionis graece est περιποιήσεως, quod nonnulli vertunt, vindicationis, assertionis; melius Noster, Theophylactus, Photius, quin et Vatablus, Budaeus, Erasmus, acquisitionis; περιποιεῖσθαι enim non tantum asserere, sed comparare ac acquirere significat, uti omnes Graeci fatentur. Jam acquisitio vocatur acquisita possessio, substantia, peculium, scilicet populus Christianus, quem Christus tot laboribus, doloribus, lacrymis, imo et sanguine et morte sua sibi et Deo acquisivit.
Versus 15: Audiens Fidem Vestram
15. Ego audiens dilectionem (quam scilicet ostenditis) in omnes sanctos, — id est Christianos. Non cesso gratias agens. — Graecismus; pro non cesso gratias agere, ut legit Hieronymus.
Versus 17: Ut Deus Domini Nostri Jesu Christi, Pater Gloriae
17. Ut Deus Domini nostri Jesu Christi, — hoc est, Deus Pater, qui est Deus tam omnium hominum, quam Christi secundum humanam naturam; ita ut omnes gloriemur nos eumdem cum Christo homine habere Deum patrem.
Pater gloriae. — Adamus et alii putant esse hyperbaton, ut genitivus gloriae pertineat, non ad Pater, sed ad Deus, sicque legunt, et parenthesi intercipiunt cum Plantinianis Bibliis: «ut Deus (Domini nostri Jesu Christi Pater) gloriae,» q. d. Ut Deus gloriae, id est gloriosus, qui est Domini nostri Jesu Christi Pater, det vobis, etc. Sed haec lectio nimis implexa et obscura repugnat Graecis et Romanis: Graeca enim sic habent, ἵνα ὁ Θεὸς τοῦ Κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ, ὁ Πατὴρ τῆς δόξης, id est, ut Romana distinguunt, ut Deus Domini nostri Jesu Christi Pater gloriae; et ita legunt et distinguunt S. Hieronymus, Chrysostomus, Theophylactus, Anselmus et alii.
Quaeres: Quomodo Deus dicitur «Pater gloriae?» Respondet Anselmus, esse «Patrem gloriae,» id est Christi, qui est gloria Patris. Sic et Nazianzenus apud Theophylactum, per gloriam accipit divinitatem Filii, ut Pater aeternus dicatur Deus respectu humanitatis Christi, dicatur vero Pater respectu divinitatis ejusdem. Sed hoc obscurius videtur et remotius.
Dico ergo: Pater, id est, auctor omnis gloriae et gloriosae nostrae redemptionis per Christum; Pater enim Hebraeis auctorem et causam efficientem significat, tribuiturque Deo respectu creaturarum inanimatarum. Sic dicitur Job xxxviii, 28: «Quis est pluviae pater?» id est productor. Sic Apostolus vocat Deum, patrem, id est auctorem, misericordiarum. Ita Theophylactus: «Dicitur,» ait, «Pater gloriae, quia ingentia, celebria et praeclara nobis bona dedit.»
Ubi nota, aliud est esse «Deum gloriae,» uti Deum vocat Stephanus, Act. vii, 2, vel «Dominum gloriae,» uti eum vocat Apostolus, 1 Cor. cap. II, vers. 8, vel «Regem gloriae,» uti eum vocat David, Ps. xxiii, 7; aliud vero est esse «Patrem gloriae.» Dicitur Deus «Dominus» vel «Rex gloriae,» id est gloriosissimus, plenus gloria et majestate, q. d. Regalis, dominica, divina est gloria; sicut enim Regem vocamus regiam majestatem vel jestatem, sic Deus dicitur divina gloria et majestas, hoc est, gloriosa et augusta divinitas; gloria gloriosa ergo idem est, quod majestas gloriosa; ipsa enim majestas et divinitas est origo et fundamentum gloriae: gloria vero ex majestate et divinitate emanat et resultat, sicut radius a sole; est enim haec gloria, Dei et divini nominis claritas et celebritas, qua ab angelis, hominibus creaturisque omnibus dignus est Deus laudari, celebrari, glorificari, ob immensam suam sapientiam, potentiam, sanctitatem, majestatem; sicut enim dux belli per fortitudinem suam praeclarasque victorias, egregii sibi ducis nomen et gloriam acquirit: ita Deus ob naturalem suam perfectionem et excellentiam, immensam habet in se gloriam, ob quam dignus est, debetque ab omnibus glorificari. Hinc in veteri Testamento Deus Mosi et Judaeis per ingens lumen se spectandum exhibuit, dicunturque Moses et Hebraei vidisse gloriam Domini, id est, corpus mire lucidum, quod luce sua repraesentabat gloriam Domini, id est, Deum gloriosum; et a Psalte dicitur Deus «amictus lumine sicut vestimento:» lumen enim et radii symbolum sunt claritatis et gloriae: unde Sanctis quasi beatis et gloriosis radios appingimus.
Pater vero gloriae dicitur Deus, quia gloriam immensam, quam in se habet quasi Dominus, rex, fons et origo gloriae, creaturis communicavit, et communicat, dum scilicet coelos, solem, elementa, homines, angelos aliasque creaturas excellentes et gloriosas produxit; dum (quod proprie hic spectat Apostolus) per Christum gloriose nos redemit, et de diabolo, morte, peccato ab inferno triumphavit; dum gloriosam gratiam, Sacramenta et miracula partim per Christum, partim per Apostolos (unde II Cor. III, 8, docet Apostolatum novi Testamenti esse ministerium gloriae) contulit, instituit, patravit, quibus ad aeternam beatitatem et gloriam regni caelestis dirigamur: hoc enim proprie est praesentis loci. Vocat ergo Apostolus Deum Patrem gloriae, ob gloriosam fidem, sapientiam, cognitionem, spem et gratiam novi Testamenti per Christum exhibitam Ephesiis aliisque Christianis. Hinc explicans, subdit:
17. Ut Pater gloriae det vobis spiritum sapientiae et revelationis, in agnitione ejus, illuminatos oculos cordis vestri. — q. d. Oro, ut Deus pater et auctor gloriosae sapientiae, fidei, spei et gloriae coelestis, det vobis spiritum sapientiae et revelationis, quae scilicet inspiret vobis et revelet hanc suam arcanam gloriam et sapientiam; «in agnitione ejus,» id est, ut agnoscatis illum esse patrem gloriae jam dictae; «illuminatos,» inquam, vobis det, ait Ambrosius, «oculos cordis vestri,» ut ejus lumine illustrati, agnoscatis eum talem, ut dixi.
Taxat Simonem Magum, qui inducebat Deum quemdam et patrem incognitum, teste Epiphanio, haeresi 27, q. d. Adeo noster Deus et Pater non est incognitus, non celat, non abscondit se, ut sit pater gloriae et claritatis, tanquam ipsa increata gloria et claritas, quae sui notitiam et claritatem ubique diffundit; oro ergo eum, ut clara sui cognitione vos, o Ephesii, illuminet, ut eum clare agnoscatis.
In agnitione. — Caute hic legendus S. Hieronymus, qui distinguit ἐπίγνωσιν, id est agnitionem, qua agnoscimus olim cognita, sed quae jam nosse desimus, sive qua olim cognita recordamur, a γνώσει, id est cognitione, qua prius incognita nosse incipimus: Quia, inquit, quidam sic intelligunt, quod patrem olim in coelo cognoverint animae, sed detrusae in corpora, rursum per revelationem spiritus illius coperint recordari, illumque demum agnoscere.
Verum hic est error Origenis, et ex ejus sententia, non autem ex sua dicit hoc Hieronymus. Ubi nota: Solet Hieronymus in Comment. multa ex aliis transcribere, unde solet eos, quos secuturus est, in proaemio nominare et praemittere: sicut in proaemio hujus epistolae nominat Origenem ejusque commentarium in hanc epistolam. Ita ipse se excusat in sua Apologia Contra Rufinum. Dico ergo: Agnitio hic idem est quod cognitio prima, vel certe agnitio est illa, qua Gentiles et Philosophi Deum Patrem, quem prius in gentilismo obscure, involute et in confuso cognoverunt, jam per Evangelium penitus, clare, explicate et distincte, ut auctorem gratiae et gloriae agnoscere coeperunt.
Versus 18: Ut Sciatis Quae Sit Spes Vocationis Ejus
18. Ut sciatis quae sit spes vocationis ejus, — ut scilicet, quae et quanta bona sperare debeatis ex vocatione, qua vos vocavit ad christianismum, id est ex christianismo ipso ad quem a Deo vocati estis.
Quae divitiae gloriae hereditatis ejus in sanctis, — id est, quam dives, copiosa et abundans sit gloria hereditatis, id est hereditas gloriae (est enim hypallage) quam Deus promisit et confert sanctis, id est, Christianis qui juxta Christi doctrinam et legem christiane ac sancte vivunt.
Versus 19: Et Quae Sit Supereminens Magnitudo Virtutis Ejus
19. Et quae sit supereminens magnitudo virtutis ejus in nos qui credimus, — τὸ ὑπερβάλλον μέγεθος, id est, ut Hieronymus, sublimis magnitudo; Ambrosius, excelsa magnitudo «virtutis,» graece δυνάμεως, id est potentiae, «ejus in nos,» q. d. Ut sciatis quantam potentiam Deus ostenderit in nostra conversione a gentilismo ad christianismum, qua scilicet nos ex idololatris fecit Dei veri cultores; ex ebriis, sobrios; ex libidinosis, castos; ex superbis, humiles; ex lupis, oves; ex iracundis, mites; ex barbaris, comes et humanos; ut cor barbarum, carnale, ferum nobis abstulerit, et pro eo dederit nobis cor mentemque Christianam, spiritualem, humanam, imo angelicam et divinam. Hanc potentiam et potentem sui mutationem mirantur etiamnum Indi et Japones, cum ab idolis convertuntur ad Christum, et ex ea agnoscunt veritatem fidei et vim gratiae Christi.
Secundum operationem potentiae virtutis ejus, κατὰ τὴν ἐνέργειαν τοῦ κράτους τῆς ἰσχύος αὐτοῦ, id est secundum energiam, hoc est efficaciam et vim, potentiae fortitudinis ejus.
Versus 20: Quam Operatus Est In Christo Suscitans Illum A Mortuis
20. Quam operatus est (graece ἐνήργησεν, id est, per energiam potenter et efficaciter operatus, vel, ut Tertullianus vertit, inoperatus est) in Christo suscitans illum a mortuis. — q. d. Illa Dei virtus, potentia et energia, qua nos resuscitavit ab idololatria, peccatis, morte et inferno, similis illi est, quam Deus ostendit in Christo, cum illum a morte suscitavit, et ad suam dexteram evexit; nam, ut ex S. Augustino et Chrysostomo, docet S. Thomas, I II, Quaest. CXIII, art. 9, difficilius est, majorisque potentiae, peccatorem justificare, quam coelum et terram creare: quia magis contraria sunt peccatum et gratia, quam aliquid et nihil, et longe magis distat a Deo, illique contrarium est peccatum et peccator, quam nihil; sunt enim duo extrema summe et in immensum distantia et contraria, Deus et peccatum. Denique gratia et justitia est ordinis supernaturalis et divini, ut summa potentia opus est, ut peccator per peccatum depressus et abjectus infra omnes creaturas, supra omnes attollatur, et assurgat ad justitiam, fiatque Dei amicus, filius et consors divinae naturae.
Et constituens ad dexteram suam in coelestibus. — Graece ἐκάθισεν ἐν δεξιᾷ αὐτοῦ, id est sedere eum fecit in dextera, id est ad dexteram suam. Ita Hieronymus. De hac sessione dicam ad Coloss. cap. III, vers. 1.
Versus 21: Supra Omnem Principatum, Et Potestatem Et Virtutem, Et Dominationem
21. Supra omnem principatum, et potestatem et virtutem, et dominationem. — Adamus putat Apostolum hic non recensere ordines angelorum, sed tantum contra Gnosticos docere Christum supra omnes, quantumvis principes, potentes, dominantes, et supra omnia quantumvis potentia et eminentia evectum esse. Verum S. Dionysius, S. Pauli discipulus, Hieronymus, Chrysostomus, Theophylactus, et passim Patres et Scholastici ex hoc loco, et Coloss. cap. I, vers. 16, accipiunt et distinguunt quatuor choros angelorum: imo Ecclesia hinc inter novem angelorum choros ponit Principatus, Potestates, Virtutes et Dominationes: nec enim aliunde colligi possunt.
Nota: Coloss. I, 16, alio ordine hos angelorum ordines enumerat Apostolus; descendendo enim sic ait: «Sive Throni, sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates.» Unde S. Gregorius, S. Thomas et alii Latini putant Virtutes esse inferiores Potestatibus, et Virtutes esse primos in tertia hierarchia. Rursum Principatus ponunt medios in secunda, ut illa constet Dominationibus, Principatibus et Potestatibus; tertia vero Virtutibus, Archangelis et Angelis. Contra S. Dionysius Virtutes immediate subjicit Dominationibus, ponitque eos medios in secunda hierarchia, ut ea constet Dominationibus, Virtutibus, Potestatibus. In tertia vero primo ponit Principatus, secundo Archangelos, tertio Angelos. Huic sententiae favet hic locus et S. Dionysius, qui Caelestis Hierarch. cap. VI, se haec accepisse ait a magistro suo, scilicet Hierotheo, vel certe Paulo, qui in tertium coelum raptus haec ibi audivit, imo conspexit.
Nota secundo: Pro virtutem graece non est ἀρετή, sed δύναμις, id est potentia, robur, fortitudo. Rursum pro dominationem graece est κυριότης, id est dominium, sive auctoritas, et jus domini in servum, vel in rem suam.
Nota tertio, haec abstracta sumi pro concretis, «Principatus,» id est principes; «Potestates,» id est potestate praediti; «Virtutes,» id est robusti, fortes; «Dominationes,» id est dominantes: sunt enim nomina angelorum. Vide Can. 21.
Et omne nomen, — id est, omne quod nominatur et celebratur: sic enim Hebraei vocant אנשי השם ansche hasschem, viros nominis, id est celebres. Perstringit nomina deorum, quos fingebant Gnostici et Poetae, Hesiodus, Orpheus et alii Gentium Theologi, qui mira fabulabantur de rebus coelestibus. Perstringit etiam triginta Aeones Valentini, qui tantum erant nominum portenta, et crimina insana potius quam numina, quos describit D. Pamelius in Tertulliano, initio libri Contra Valentinianos; triginta hos Valentinus videtur sumpsisse ex Platone, qui in Timaeo mundum dixit factum esse ex cubo ternarii, qui est viginti septem: nam ter tria faciunt novem, et ter novem faciunt viginti septem; eo quod in hoc numero omnis harmonia et consonantia consistat. Tot enim fere Aeones confinxit Valentinus, nimirum triginta. Hisce omnibus Apostolus opponit et anteponit nomen Christi.
Quod nominatur non solum in hoc seculo, sed etiam in futuro. — Hinc discimus, nomina quaedam, gradus et distinctiones angelorum et spirituum coelestium nobis hic esse incognita, quae in coelo revelabuntur, ait Theophylactus.
Versus 22: Et Omnia Subjecit Sub Pedibus Ejus
22. Omnia subjecit sub pedibus ejus. — Hinc patet angelos subjectos esse Christo homini, et Christum, ut homo est, regem esse ac dominum coeli et terrae, hominum et angelorum. Ita Chrysostomus et Theophylactus.
Et ipsum dedit caput supra omnem Ecclesiam. — Graeca, ὑπὲρ πάντα τῇ ἐκκλησίᾳ, super omnia ipsi Ecclesiae, id est, Christum dedit caput Ecclesiae, qui est super omnia visibilia et invisibilia praesidens et dominans. Ita Hieronymus, Chrysostomus et Theophylactus, unde Syrus vertit, ipsum qui est caput angelorum tantum hac ratione, quod illis emineat eorumque sit superior.
Probant primo, quia Scriptura et Patres docent Christum propter homines, non autem propter angelos natum et passum esse. Sed responderi posset, Christum primario ad hoc venisse, ut homines lapsos sua cruce et morte repararet, adeoque non moriturum fuisse, imo nec nasciturum, nisi peccasset Adam, quem sua morte redimeret: posito tamen quod propter hominem venturus erat Christus, Deum voluisse ut merita ipsius etiam ad angelos se extenderent: id enim nihil tollit de misericordia Dei in homines lapsos, et maxime decebat Christum Deo hypostatice unitum, qui tam angelorum, quam hominum rex erat et caput. Et sic responderi posset ad locum Apostoli ad Hebr. II, 11: «Qui sanctificat,» scilicet Christus, «et qui sanctificantur,» scilicet a peccato, puta homines lapsi (de his enim agit: nam vox enim dat causam, cur, ut dixit vers. praeced., propter eos Christus debuerit consummari, id est, mori in cruce), «ex uno,» scilicet Adamo, «omnes» prognati sunt. Unde non sequitur: Angeli non sunt prognati ab Adamo: ergo non sunt sanctificati, id est, primam suam gratiam non acceperunt a Christo.
Tropologice, vide Chrysostomum, homil. 3 in morali, quam per Christum supra omnes angelos exaltati sint homines, quamque turpe sit, se, cum membra sint Christi, subdere ventri, irae, daemoni; quamque digne ad sacram communionem se comparare debeant, ut adeo sublimato Christi corpori uniantur.
Apostolus hic recenset quatuor ordines angelorum.
Probatur Christum angelorum esse caput, quoniam est Christus ut homo, angelorum caput, quia ut homo angelis praeest et imperat. Secundo, quia, ut multi volunt, Christus ut homo, angelis gratiam et gloriam meruit: nam D. Thomas, Albertus, Ruardus, Arboreus et alii quos citat et sequitur Suarez, III part., disp. XLII, sect. 1, Gregorius de Valentia et alii docent probabiliter Christum esse causam gratiae non tantum hominum, sed et angelorum, eamque triplicem, scilicet finalem, exemplarem et meritoriam; ac consequenter angelos, per fidem Christi, id est in Christum mediatorem, sanctificatos et gloriam adeptos esse: eos vero, qui Christo homini hanc mediatoris dignitatem superbe inviderunt, sibique arrogare voluerunt, factos esse daemones, et hoc fuisse peccatum Luciferi, quod scilicet Christi mediatoris officium ambiverit: non enim potuit divinitatem in se sibi appetere Lucifer; hoc enim sciebat fieri non posse, imo involvere contradictionem, ut scilicet creatura in creatorem; Lucifer in Deum transmutetur.
Probant hanc sententiam ex hoc loco: «Dedit, inquit, eum caput supra omnem Ecclesiam;» caput enim in sua membra influit; unde subdit: «Quae,» scilicet Ecclesia, «est corpus ipsius, et plenitudo ejus, qui omnia in omnibus (membris suis, ergo et in angelis) adimpletur,» et adimplet. Et vers. 10 dixit in Christo instaurata esse «omnia quae in caelis sunt et quae in terra,» quia scilicet sicut Christus Adamum et homines lapsos instauravit, ita et daemonibus labentibus, eorum lapsum per angelorum gratiam et perseverantiam instauravit et complevit.
Secundo, quia haec dignitas Christum, qui est unigenitus Dei Filius, decuisse videtur, et eadem opera, qua hominibus, potuit et angelis mereri.
Alii tamen graves Theologi contrarium docent, Christum scilicet solis hominibus, non autem angelis, meruisse gratiam et gloriam, eumque dici caput angelorum tantum hac ratione, quod illis emineat eorumque sit superior.
Hinc rursum exclamat Chrysostomus: «Papae! quo rursus et ipsum sanctum, qui est quasi unus culex et pulex, ut alibi ait Chrysostomus, evexit? Quasi quadam machina trahens in magnam ipsam sublimitatem sustulit, inque ipsius coelestem thronum sedere fecit: nam ubi est caput, ibi est et corpus, supra omnia visibilia et invisibilia,» etc. Sed Latina Biblia passim, etiam Romana legunt, et ipsum dedit caput supra omnem Ecclesiam, angelorum scilicet et hominum, militantem et triumphantem. Ita S. Augustinus et alii.
Putant aliqui Christum, qua homo est, caput esse hominum; qua Deus est, esse caput angelorum: sed ex hoc loco recte colligunt Doctores, Christum etiam ut homo est, caput esse angelorum, sicut et hominum, quia ex angelis et hominibus una Ecclesia, et una quasi respublica constituitur. Nam de Christo non qua Deus, sed qua homo et redemptor hic agit Apostolus.
Probant secundo, quia angelus prius est creatus et gratiam accepit, quam homo aut crearetur, aut peccaret: Christus autem non venisset, nisi peccasset homo; ergo prius decrevit Deus dare gratiam angelo, quam Christum incarnari.
Responderi rursum posset negando consequentiam; licet enim in executione prius dederit Deus gratiam angelo, quam Adae aut Christo, in Dei tamen praeordinatione et decreto omnia haec facta sunt unico divinae voluntatis actu, quo totum hunc rerum ordinem, qui de facto extitit, simul et semel elegit et instituit cum mutua contradependentia per praescientiam conditionatam; ut v. g. decerneret in hoc rerum ordine non creare angelos, nec Adam, nec permittere eum labi, nisi simul praevidens et praeordinans Christum, qui ejus lapsum repararet, et qui consequenter sua merita et gloriam ad angelos extenderet: quia decrevit totum hunc rerum ordinem instituere propter Christum, eumque primo intendit, et ad eum cetera ordinavit, quia in Christo statuerat maxime ostendere suam potentiam et gloriam: sed haec quaestio exactius alibi discutienda est.
Versus 23: Plenitudo Ejus, Qui Omnia In Omnibus Adimpletur
23. Plenitudo ejus, — πλήρωμα, id est, complementum, q. d. Ecclesia, tanquam corpus, est complementum Christi tanquam sui capitis: caput enim corpore completur et perficitur; cum enim caput habet omnia corporis membra, ita ut nullum desit, tunc completum plane est et dicitur. Ita S. Chrysostomus, Ambrosius, Œcumenius, D. Thomas, Anselmus.
Nota hic unionem et amorem Christi in Ecclesiam: licet enim in se plenissimus sit et perfectissimus, tamen mancum se, et quasi membris mutilum caput esse putat, nisi habeat Ecclesiam instar corporis sibi adjunctam. Hinc Christus aliquando vocatur tota Ecclesia, ut dixi I Cor. XII, 12. Hinc toties dicitur nos esse, nos crescere, nos agere, nos pati in Christo. Hinc Apostolus ait Christum in se, seque in Christo vivere. Hinc illa Christi vox: «Saule, Saule, quid me persequeris?» Vide Coloss. I, 24. Hinc omnis spes et consolatio nostra.
Qui omnia in omnibus adimpletur. — Est graecismus: omnia, id est, quoad omnia, intelligitur enim κατά. Sensus est primo, Christus in praesenti vita completur omnibus suis membris: singuli enim fideles conferunt ad Christi complementum: completur, inquam, quoad omnia, id est, quoad omnes gratias, virtutes; non quod singuli habeant omnes, sed quod singuli singulas, ita ut simul collecti habeant omnes: nam in hoc excellit charitas, in illo patientia, in isto castitas, et sic singuli singularum virtutum excellentiam et plenitudinem ipsi Ecclesiae, quae corpus est Christi, ac consequenter ipsi Christo, conferent. Ita Hieronymus, Chrysostomus, Anselmus. «Sicut, ait Hieronymus, adimpletur Imperator, si quotidie ejus augeatur exercitus, et fiant novae provinciae: ita et Christus;» et Theophylactus: «Christus, ait, quoad manum, impletur in homine misericorde; quoad pedem, in eo, qui Christi amore peregrinatur, vel visitat aegros; quoad linguam, in doctore,» sicque Christus in omnibus proficit sapientia, gratia et omni virtute, ait Hieronymus.
Secundo, in futura vita Christus omni gloria et omnibus suis electis membris implebitur. Ita Hieronymus et Theodoretus.
Potest tertio verti cum Vatablo et Erasmo, qui omnia in omnibus implet: Graecum enim πληρούμενον est vocis mediae, unde tam active quam passive verti potest. Implet ergo Christus omnia in omnibus, quia scilicet facit ut omnes et singuli omnibus virtutibus proficiant et impleantur. Ita Hieronymus.
Secundo, quia, ut Chrysostomus in morali, implet Christus omnes Eucharistia et seipso, in quo sunt omnes gratiae: ipse enim est fons gratiarum.
Sed prior sensus est genuinus, q. d. Christus non indiget hoc supplemento corporis Ecclesiae, ut qui omnia in omnibus impleat; sed amoris est, quod sibi tam arcte Ecclesiam uniat.
Nota: Christus per se non omnia complevit, sed Apostolis aliisque verbi Dei praeconibus multa complenda reliquit, procurationem nimirum salutis omnium hominum, ut Christus omnibus suis electis quasi membris compleatur. Qui ergo saluti animarum incumbunt, quot animas Christo lucrifaciunt, tot membris Christi corpus, Christumque perficiunt et complent. Quae sane magna est dignitas, magnus stimulus, ut singuli totos se conversioni animarum impendant, easque Christo inserant, compleantque Christi corpus ea parte adhuc mancum. Sic Coloss. I, 24, dicit: «Adimpleo ea, quae desunt passionum Christi, in carne mea, pro corpore ejus, quod est Ecclesia.» Patiendo ergo et laborando pro salute proximorum, passiones et labores Christi, ipsumque Christi corpus, et Christum ipsum adimplemus.