Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Primo docet, Gentiles peccatis mortuos per Christum vivificatos esse, non merito operum, sed gratis per fidem Dei, qui in Christo nos denuo quodammodo creavit ad opera bona peragenda.
Secundo, vers. 11, ostendit, qua Christus Gentes, quae prius alienae erant a Deo Deique promissionibus, Judaeis in una Ecclesia sibi et Deo conjunxerit.
Inde tertio, vers. 19, concludit, nos jam non esse hospites et advenas; sed esse concives Sanctorum, et domesticos Dei, atque in Ecclesia super aedificatos esse supra fundamentum Apostolorum et Prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu.
Textus Vulgatae: Ephesios 2:1-22
1. Et vos, cum essetis mortui delictis et peccatis vestris, 2. in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi hujus, secundum principem potestatis aeris hujus, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiae, 3. in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus, in desideriis carnis nostrae, facientes voluntatem carnis et cogitationum, et eramus natura filii irae, sicut et ceteri: 4. Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam charitatem suam, qua dilexit nos, 5. et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo (cujus gratia estis salvati), 6. et conresuscitavit, et consedere fecit in coelestibus in Christo Jesu: 7. ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo Jesu. 8. Gratia enim estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis: Dei enim donum est; 9. non ex operibus, ut ne quis glorietur. 10. Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Jesu in operibus bonis, quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus. 11. Propter quod memores estote, quod aliquando vos Gentes in carne, qui dicimini praeputium ab ea, quae dicitur circumcisio in carne, manu facta: 12. quia eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israel, et hospites testamentorum, promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo. 13. Nunc autem in Christo Jesu vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi; 14. Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriae solvens, inimicitias in carne sua: 15. legem mandatorum decretis evacuans, ut duos condat in semetipso in unum novum hominem, faciens pacem, 16. et reconciliet ambos in uno corpore, Deo per crucem, interficiens inimicitias in semetipso. 17. Et veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis, et pacem iis qui prope. 18. Quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem. 19. Ergo jam non estis hospites, et advenae: sed estis cives sanctorum, et domestici Dei: 20. superaedificati super fundamentum Apostolorum, et Prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu: 21. in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino, 22. in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in Spiritu.
Nota: Pendet hic locus totus a cap. praeced.; quia enim ibi vers. 19, dixerat potentiam, quam Deus in Ephesiorum a gentilismo ad christianismum conversione ostendit, esse similem illi potentiae, qua Christum suscitavit a mortuis, et constituit ad dexteram suam: hinc hoc loco idipsum declarat, dicens ipsos per hanc conversionem cum Christo resurrexisse, et cum eo collocatos esse ad dexteram Patris in coelo.
Versus 1: Et Vos, Cum Essetis Mortui Delictis Et Peccatis Vestris
1. Et vos, cum essetis mortui delictis et peccatis vestris. — Supple, «convivificavit Christo, conresuscitavit, et consedere fecit in coelestibus,» ut dicit v. 5 et 6; ibi enim post longam parenthesin (qua de more digreditur et abripitur Paulus vi spiritus et copia rerum, ut dixi Cap. 38) regreditur et explet sententiam vers. 1 inchoatam, mutata tamen persona secunda in primam; pro vos enim dicit nos.
Cum essetis mortui (privati vita gratiae) delictis et peccatis vestris, — per delicta et peccata vestra. Ita Hieronymus.
Quaeres, quomodo distinguantur delicta et peccata.
Respondet S. Hieronymus, delicta esse peccata in cogitatione inchoata; peccata esse, cum opere consummantur. Verum Apostolus in lege versatus omnino ad eam respexit; in lege enim Levit. VII, 7 et 37, distinguitur delictum a peccato, et triplex hostia pro delicto ab hostia pro peccato. Ubi Rabbini Judaeorum Hebraeum חטאת chattat, quod Septuaginta ἁμαρτίαν, Noster peccatum vertit, explicant esse illud, quod committitur contra praecepta legis affirmativa, quae ipsi tot numerant, quot sunt ossa in corpore humano, nempe 248; אשם ascam vero, quod Septuaginta πλημμέλειαν, id est erratum, Noster delictum vertit, esse illud quod committitur contra praecepta negativa, quae ipsi numerant tot, quot sunt dies in anno, videlicet trecenta sexaginta quinque.
Secundo, contrarie S. Augustinus, Quaest. XX in Levit., Lyranus, Abulensis et alii per «peccatum» intelligunt culpam commissionis; per «delictum,» omissionis.
Sed verius videtur, «peccatum,» cum a delicto distinguitur (saepe enim confunduntur, ut patet Levit. V, 5 et 6), esse id, quod scienter contra legem committitur; «delictum,» quod ignoranter vel per oblivionem, praesertim juris et praecepti. Ita ex Procopio et S. Hieronymo Ribera, lib. IV De Templo, cap. V. Et probatur, quia pro delicto Septuaginta vertunt, πλημμέλειαν, id est erratum, et ἀγνόημα, id est ignorantiam. Secundo, quia ita vertit Noster Levit. cap. V, vers. ultim.: «Quia per errorem deliquit Domino,» ubi hebraice est אשם ascam, id est delictum. Tertio, id patet Psal. XVIII, 13: «Delicta quis intelligit? ab occultis meis munda me.» Ecce delicta dicit non intelligi, non cognosci, esseque occulta, quasi scilicet per ignorantiam vel oblivionem commissa sint. Et Psal. LXVIII, 6: «Deus, tu scis insipientiam meam, et delicta mea a te non sunt abscondita.» Ergo delicta sunt, quae per insipientiam, id est imprudentiam et inadvertentiam, commissa, nobis, sed non Deo, sunt abscondita. Et hoc innuit Graecum παράπτωμα, quo Apostolus hic utitur, quod Noster delictum vertit: Graecum enim παρά significat praeter, cum scilicet quis praeter mentem, obiter, inadvertenter impingit, labitur et delinquit. Contra S. Jacobus, cap. IV, vers. 17, «peccatum» vocat quod scienter committitur: «Scienti, inquit, bonum facere, et non facienti, peccatum est illi.»
Versus 2: In Quibus Aliquando Ambulastis Secundum Saeculum Mundi Hujus
2. In quibus aliquando ambulastis, — conversati estis, ut explicat vers. sequent.; ambulatio enim significat peccati iterationem et consuetudinem. Unde subdit:
Secundum saeculum mundi hujus, — id est, secundum consuetudinem saecularium, qui saeculariter et mundane vivunt in hoc mundo.
Secundum principem potestatis aeris hujus. — q. d. Secundum voluntatem et impulsum principis, qui potestatem suam exercet in hoc aere: vel potius, qui est princeps potestatis, id est daemonum, qui dicuntur potestas, quia potestatem exercent in hoc aere; potestas enim, uti est nomen ordinis angelorum, qui potestatem exercent in terra, ita est et daemonum, qui eamdem, quam habuerunt cum essent angeli, retinent jam facti daemones, sed in malum, ut hominibus noceant. Id patet cap. I, vers. 21; et cap. VI, vers. 12; Coloss. I, 16.
Nota: Hic princeps est Lucifer, vel alius daemon, qui sub eo praeest potestatibus, id est, daemonibus qui in hoc aere dominantur.
Secundo, dicitur «potestas aeris,» qui in aere miscet ventos, tonitru, fulgura et tempestates, quibus frugibus, bestiis et hominibus nocet; vel potius, quia in aere, id est in mundo hoc (ut sit synecdoche) inter homines potestatem suam exercet, eos tentando, vexando, et quoquo modo nocendo. Ita D. Thomas. Unde Patres docent aerem hunc usque ad diem judicii plenum esse daemonibus, qui homines exerceant, ut boni probentur et perficiantur, mali indurentur, et cum daemonibus in die judicii ad communem damnationem in tartara detrudantur. Praeclare S. Augustinus in Sententiis, num. 130: «Cum homo, ait, secundum se vivit, non secundum Deum, similis est diabolo: quia nec angelo secundum angelum, sed secundum Deum vivendum fuit, ut staret in veritate, et veritatem de illius, non de suo mendacium loqueretur. Unde non frustra dicitur, omne peccatum esse mendacium: quia non peccatur nisi ea voluntate, quae contraria est veritati, id est Deo.»
Spiritus. — Graece est πνεύματος, id est, spiritus in genitivo, quem aliqui per appositionem, ut aer cohaereat cum spiritu, sic explicant: «Secundum principem potestatis aeris,» qui scilicet aer, est spiritus. Sed obstat quod sequitur: «Qui operatur in filios diffidentiae;» nec enim aer in eos operatur.
Secundo, Erasmus sic ordinat: «Secundum principem cujus potestas est et aeris et spiritus,» id est, et in aera, et etiam in spiritum, «qui operatur in filios diffidentiae.»
Tertio, Adamus refert ad aeris, q. d. Secundum principem aeris hujus, in quo degunt spiritus, id est daemones: princeps enim hic in aere quasi in spiritu spiritus versatur, ait Theophylactus.
Quarto, Vatablus refert ad principem, q. d. Secundum principem spiritus, id est spirituum, puta daemonum. Sed hi omnes supplere debent copulam et, vel aliquid simile.
Quinto ergo, plane et simpliciter, per appositionem et epexegesim, spiritus refertur ad potestatis: explicat enim quid sit potestas aeris, nimirum dicit eam esse spiritum, «qui operatur in filios diffidentiae,» id est, esse spiritus (est enallage numeri; singularis enim ponitur pro plurali), puta esse daemones, «qui,» quasi spiritus maligno suo impulsu et afflatu «operantur,» id est vim, energiam (graece enim est ἐνεργοῦντος) et malignitatem suam exercent (incitando scilicet, et impellendo ad gulam, crapulam, fornicationem, superbiam, vindictam, haeresim, omniaque scelera) «in filios diffidentiae,» graece ἐν τοῖς υἱοῖς τῆς ἀπειθείας, quod clarius vertas, in filios incredulitatis, impersuasibilitatis et inobedientiae, id est incredulos, indociles, rebelles. Ita Syrus; ἀπείθεια enim est insuasibilitas, cum quis est intractabilis, contumax, non vult regi disciplina, sed pro arbitratu fertur quo lubet. Unde S. Basilius, aut potius ejus interpres in Reg. brev., Reg. 268, vertit filios contumaciae, hic est, inquit, qui opera quae contumaciae sunt exercent, aut qui faciunt voluntatem et opera diaboli: hic enim est contumaciam princeps et pater, ut jure vocari possit ipsa contumacia. Caeterum idem sunt filius contumaciae et filius irae. Nam Christus ait: «Qui contumax est in Filium, non videbit vitam aeternam, sed ira Dei manet super eum» — hucusque S. Basilius. Noster vertit diffidentiae, quia tales Deo non fidunt, id est non credunt, practice scilicet, hoc est, non obediunt: qui enim credit dicenti, facile illi obedit, illique fidit, et ab eo se regi patitur. Hinc credere in Scriptura per metalepsin saepe significat obedire, ut Psalm. CXVIII, 66, ac consequenter non credere significat non obedire. Potest secundo, proprie sumi diffidentia, quia tales ob inobedientiam et vitia sua, Deo salutique diffidunt, deque ea desperant.
Nota: Vox filius, cum jungitur genitivo vitii aut virtutis, significat debitum vitio aut virtuti: sic dicitur filius inobedientiae, id est addictus, deditus inobedientiae, ut ex ea quasi prognatus, eamque quasi proles matrem imitari videatur, id est, plane inobediens et rebellis. Cum vero filius jungitur genitivo poenae, vel praemii, idem est, quod dignus: ut filius mortis, filius gehennae, filius resurrectionis, id est, dignus morte, gehenna, resurrectione.
Versus 3: In Quibus Et Nos Omnes Aliquando Conversati Sumus; Et Eramus Natura Filii Irae
3. In quibus (inter quos) et nos omnes aliquando conversati sumus.
Facientes voluntatem carnis. — Graece θελήματα, id est voluntates, q. d. Explentes appetitus et desideria concupiscentiae, sive ea quae carni, id est concupiscentiae carnali, cogitationi et phantasiae libebant, quaeque concupiscentia volebat, id est appetebat.
Nota: «Voluntas» hic appetitum significat, non rationalem tantum, sed et sensualem, animalem, carnalem et brutalem; caro enim, id est concupiscentia tam in rationali, quam in animali appetitu residet, ut dixi Galat. V, 17.
Nota secundo: Pro cogitationum graece est διανοιῶν, quod Ambrosius vertit, consiliorum; S. Hieronymus, mentium: quia, inquit, alia sunt peccata carnis, ut gula, libido; alia mentium, ut haereses, sectae, invidiae, etc. Sed simplicius accipiemus carnem pro concupiscentia qualibet, sive carnali, sive mentali; cogitationes pro ipsa imaginatione, quae varias concupiscentiae species et modos imaginatur, concipit, effingit: nam qui concupiscunt, perinde ut qui amant, sibi somnia fingunt.
Et eramus natura filii irae. — Quia, inquit Illyricus, peccatum originale, quod nos facit filios irae, non est accidens, sed forma, substantia et natura nostra. Sed hoc tam stolidum est, et contra Aristotelem omnesque Philosophos, quam impium: si enim peccatum Adae est substantia, ergo cum omnis substantia a Deo creata sit, sequetur, peccatum a Deo eoque solo esse creatum, et Adae posterisque inditum.
Dico ergo: «eramus filii irae natura,» non in se et sua substantia, uti a Deo est condita, sed in sua naturali qualitate et conditione, uti per Adam et peccatum originale corrupta est: tunc enim vitium pro natura inolevit, ait S. Augustinus.
Secundo, «natura,» id est a nativitate, et ab ortu naturae: ita Chrysostomus, D. Thomas. Tertio, «natura,» id est naturali ingenio, indole, proclivitate, qua a puero quasi naturaliter sumus in mala proclives. Ita Hieronymus. Graecum enim φύσις, primo, naturam; secundo, nascentiam, ortum, generationem; tertio, naturalem indolem et propensionem significat. Hinc quarto, adverbialiter, τῷ φύσει, id est natura, idem est quod plane, omnino per metalepsin; quod enim natura est tale, hoc plane et omnino est tale. Hinc vice versa quod omnino est tale, natura dicitur esse tale: sicque homo totus addictus ebrietati, dicitur natura sua, id est omnino, esse ebriosus. Dicit ergo Paulus: «Eramus natura,» id est, ex naturae nostrae corruptione et propensione, ita carni et concupiscentiis eramus dediti, ut «natura,» id est omnino, essemus peccatores et filii irae. Ita Hieronymus, Syrus et alii. Hic plenus est Apostoli sensus: nec enim tantum spectat corruptionem naturae in Adamo, sed etiam et multo magis quod ex ea secutum est, scilicet ut singuli ex Adamo nati, carni et peccatis serviant toti quasi naturaliter, itaque sint filii irae, donec Christi gratia liberentur et reformentur: agit enim de peccatis actualibus, ut patet ex praecedentibus.
Filii irae, — id est, digni et obnoxii irae ac vindictae Dei. Vide dicta in fine vers. 2; sic enim dicitur filius mortis, id est dignus morte.
Ubi nota prosopopoeiam Hebraeam: mors enim quasi mater, peccatorem talem, qui dignus est morte, fingitur genuisse ad mortem, ut seipsam illi communicet, illique mortem inferat, ut mors peccatoris a morte, quasi a matre prognata; morsque illum quasi filium suum quem gignat et ducat ad mortem, amplecti videatur.
Aliter Chrysostomus et Theophylactus, «Eramus filii irae,» id est eramus ipsa Dei ira, et nihil aliud: sic enim filius hominis non est alius quam homo. Alii tertio, apud Hieronymum, «filii irae,» id est diaboli, qui dicitur mors et ira ob feritatem, quam in homines exercet. Sed primus sensus simplicissimus est, et optime respondet idiotismo Hebraeorum.
Pulchre S. Bernardus, serm. 1 De Purificatione B. Mariae: «Eramus, inquit, et nos filii irae; cujus irae filii? nempe filii ignorantiae, ignaviae, captivitatis. Ignorantia mulieris seductae excaecaverat nos; mollities viri abstracti et illecti a propria concupiscentia enervaverat nos; malitia diaboli expositos juste a Deo captivaverat nos. Sic ergo nascimur universi primum quidem viae civitatis habitaculi prorsus ignari; deinde imbecilles et ignavi, ut, etsi nota nobis esset via vitae, propria tamen praepediremur et detineremur inertia; postremo captivi sub pessimo crudelissimoque tyranno, ut, licet prudentes essemus atque robusti, ipsa tamen miserae servitutis appetiremur conditione.»
Versus 4: Propter Nimiam Charitatem Suam, Qua Dilexit Nos
Propter nimiam charitatem. — Graeca διὰ τὴν πολλὴν, propter multam charitatem: et ita legit Hieronymus et Ambrosius, multam, id est magnam, per enallagen, qua quantitas discreta ponitur pro continua, id est multitudo pro magnitudine: magnam, inquam, per emphasim, id est immensam et nimiam. Nimia dicitur respectu hominum tam miserorum et indignorum, non respectu Dei: Deum enim, qui est ipsa bonitas increata, decet haec immensa sui communicatio et nimia charitas in homines. Sic Agesilaus rex cum ingens donum cuidam plebeio daret, illeque ex verecundia recusaret, dicens hoc esse nimis magnum pro se: At, inquit rex, non est magnum nimis pro Agesilao.
Versus 5: Et Convivificavit Nos In Christo
5. Et convivificavit nos in Christo. — Conjunctio et nectit sequentia; dicit enim: «Et convivificavit, et conresuscitavit, et consedere fecit:» per anadiplosin enim conduplicat et ad emphasim. Secundo, «convivificavit nos,» id est nos ad similitudinem Christi communi cum eo vita spirituali donavit. Tertio, «in Christo,» id est cum Christo, vel, instar Christi. Unde Graeca et Latina multa tantum habent Christo.
Versus 6: Et Consedere Fecit In Coelestibus In Christo Jesu
6. Et consedere fecit in coelestibus, — quia nos, id est carnem nostram, Christus in suo corpore coelis invexit. Ita Chrysostomus. Verum quia loquitur Apostolus de nostra, qui per peccata mortui eramus, suscitatione et sessione, hinc secundo, aptius dicitur Christus nos coelis invexisse, ibique collocasse et sedere fecisse per spem, affectum, tendentiam ad vitam coelestem, per quam re ipsa post mortem nos coelis invehet, et sibi consedere faciet: hoc enim praeteritum «consedere fecit,» partim praeteritum, partim futurum significat: «fecit» scilicet, id est et fecit et faciet. Simili modo Prophetae de futuris ob eorum certitudinem loquuntur in praeterito, quasi jam facta essent: licet enim futura sint in re, tamen in Dei praescientia jam facta sunt. Deus ergo inchoate nos consedere fecit Christo in coelis, quia locum et cathedram ibi jam nobis paravit, ad eamque nos sua gratia dirigit, ut certa spe locum illum praecipiamus, nobis vindicemus, quasi jam illum occuparemus, ibique sederemus; jam perfecte et proprie faciet nos consedere, cum ex hac vita transferet nos in coelum. Ita Hieronymus. Quid ergo hic quasi talpae, terrae et terrenis inhiamus, cum domus et sedes nobis parata sit in coelo, ibique jam Christo quasi assideamus?
Notat S. Gregorius, lib. VI Moral. cap. VIII, Paulum cum in carcere catena vinctus esset, ob spei tamen certitudinem et animositatem dixisse se et nos sedere cum Christo in coelestibus. «Sancti itaque viri, inquit, foris despecti sunt, et velut indigni omnia tolerant; sed dignos se supernis sedibus confidentes, aeternitatis gloriam cum certitudine exspectant; cumque laborant foris adversitate persecutionis, ad munitam recurrunt intrinsecus arcem mentis, et inde cuncta sub se ire despiciunt, inter quae transire corporaliter etiam seipsos cernunt: minas non metuunt, quia et tormenta patiendo contemnunt. Hinc enim per Salomonem dicitur: Justus quasi leo confidit; et: Non contristabit justum quidquid acciderit ei.»
In Christo, — cum Christo. Hebraeum enim ב, id est in, subinde valet idem quod עם im, id est cum.
Versus 7: Ut Ostenderet Abundantes Divitias Gratiae Suae
7. Ut ostenderet in saeculis supervenientibus (in sequentibus temporibus) abundantes divitias (id est excellentem exuberantiam) gratiae suae, in bonitate (graece ἐν χρηστότητι, id est per benignitatem, supple, quam ostendit) super nos (id est, erga nos), in Christo Jesu, — hoc est, per Christum Jesum.
Versus 8: Gratia Estis Salvati Per Fidem, Et Hoc Non Ex Vobis
8. Gratia estis salvati (id est, gratis justificati estis) per fidem (justitia enim est salus inchoata, sicut salus plena et perfecta, est justitia consummata: ut dixi Rom. XI, 5), et hoc non ex vobis. — Pronomen hoc demonstrat, non τὸ estis salvati, sed τὸ per fidem, q. d. Quod per fidem salvati sitis, hoc non ex vobis est, quia fides non est ex vobis, sed Dei donum est. Unde Vatablus haec per parenthesin intercipit hoc modo: (et hoc non est ex vobis, Dei enim donum est); tunc enim sequens antithesis, «non ex operibus,» optime cohaeret, ut non redundet, sed opponat opera fidei, q. d. Per fidem justificati estis, non per opera, «ut ne quis glorietur» se suis operibus adeptum esse et meruisse justitiam et salutem.
Hinc patet Apostolum hic excludere non opera fidei et quae ex fide profluunt, uti sunt actus spei, poenitentiae, charitatis, etc., sed quae sunt sine fide et fidei opponuntur, sicut natura opponitur gratiae; id est, excludere opera facta propriis naturae viribus, in quibus gloriabantur Philosophi et Gentiles, quasi suo marte factis et gestis. Vide Cap. 2 et 3.
Versus 10: Ipsius Enim Sumus Factura, Creati In Christo Jesu In Operibus Bonis
10. Ipsius enim sumus factura. — Graece ποίημα, id est, ut Ambrosius, figmentum; Vatablus, creatura; Erasmus, opus. Loquitur non de prima creatione hominis, qua creati sumus omnes in Adamo; sed de secunda, quam explicat subdens: «Creati in Christo Jesu.» Quod licet Nazianzenus apud Theophylactum sic exponat, «per Christum, qui est Verbum,» id est, per Christum non hominem, sed Deum, in Adamo creati sumus in gratia: melius tamen alii passim intelligunt Christum hominem; hic enim dicitur Jesus, q. d. Per Christum redemptorem rursum quasi creati sumus, quia in baptismo spiritu Christi regenerati et velut creati, factique sumus fratres Christi, nova creatura, filii Dei et cives Sanctorum.
Nota: Justificatio impii dicitur creatio, non physica, quia non fit ex nihilo; sed moralis, quia nullo impii merito, vel opere illi obtingit. Secundo, quia tota meritis Christi tribuitur, sicut creatio tota omnipotentiae Dei attribuitur. Ita Chrysostomus. Justus ergo per novitatem vitae, et sublimitatem gratiae est quasi novus mons, inquit Hieronymus, imo quasi novus mundus virtutum, creatus et conditus a Christo.
Argutatur hic Beza: pronomen ipsius, cum ait Apostolus: «Ipsius factura sumus,» scilicet Dei, ceteros excludit: falluntur ergo qui naturam delectu et liberum arbitrium fingunt a gratia adjuvari; hinc enim discimus, inquit, opera bona in solidum Deo et gratiae Dei deberi.
Sed mirum est Bezam non advertere Apostolum loqui de justificatione: hac enim fimus nova factura et creatura Dei; non autem de operibus, quae justificationem sequuntur. Unde sicut secundum naturam sumus factura et opus Dei solius, qui nos creavit, et tamen accepta a Deo natura multa opera naturalia et moralia facimus libere tam bona, quam mala: ita prorsus in justificatione, justitiam, per quam recreamur et fimus quasi nova creatura, a Deo solo infusam accipimus; ea tamen accepta per eamdem libere opera fidei, spei, charitatis et justitiae Christianae operamur. Adde, aliter nos creari, aliter recreari, sive renovari, per justificationem. «Qui creavit te sine te,» ait S. Augustinus, «non salvabit,» ac consequenter non justificabit, «te sine te:» quia scilicet tuam cooperationem et liberam dispositionem, qua ad justitiam te per actus fidei, spei et poenitentiae disponas, a te requirit.
Creati in Christo Jesu in operibus bonis (in, id est ad opera bona facienda: unde sequitur) quae praeparavit Deus, ut in illis ambulemus. — Si enim Deus opera bona praeparat, si in iis ambulamus: ergo Deus ea non creat in nobis, sed tantum ad ea nos destinat et dirigit, ut in iis libere nos exerceamus; hoc enim significat vox ambulemus. Ita Chrysostomus, Syrus, Œcumenius, imo et Beza, Vatablus et Erasmus, Hebraei enim saepe ב bet, id est in, sumunt pro hamed, id est ad; sic I Cor. VII, 15: «In pace,» id est ad pacem, «vocavit nos Deus.» Similia sunt Jacobi IV, 1; Coloss. III, 23, et 1 Cor. VII, 15. Et Graecum ἐπί ἔργοις ἀγαθοῖς tam ad opera bona, quam in operibus bonis, verti potest; ἐπί enim cum dativo saepe significat ad, teste Budaeo: sic Isocrates dicit, ἐπί θάνατον ἁρπάζειν, id est ad mortem rapere; et Homerus, ἐπίπτονται ἐπ᾽ ἄνθεσιν, id est provolant ad flores.
Notat Chrysostomus hoc addere Apostolum, ne quis ex eo quod exclusit opera a salute et justitia, addens: «Non ex operibus;» putet pariter a vita Christiana ea excludere voluisse, ut Christiano sola fides sufficiat. Dicit ergo nos creatos esse ad opera bona, q. d. Christiani facti sumus, non ut in otio, aut in carnalibus voluptatibus gulae et libidinis vitam inertem et epicuream deinceps agamus; sed ut bonis operibus insistamus: hoc enim insinuat vox ambulemus, scilicet non sufficere ordiri et inchoare bona opera, sed in iis nos esse debere assiduos et continuos, ut in iis ambulemus, non per duos vel tres annos, sed per omnem vitae nostrae viam et cursum. Hoc enim significat Graecum περιπατήσωμεν, id est circumambulemus, inquit Theophylactus et Chrysostomus. Qui addit in morali homil. 5: «Non, inquit, ut unum duntaxat, sed ut omnia operemur praecipit. Nam sicut quinque nobis sensus sunt, quibus omnibus pro rerum exigentia uti oportet, ita et omnibus utendum est virtutibus.»
Quae praeparavit Deus. — Nota: Praeparat nobis Deus bona opera, cum praeparat et dat nobis gratiam, tum habitualem, tum actualem, puta cum pios indit instinctus et impulsus voluntati, ac pias illuminationes intellectui: hisce enim intellectus et voluntas praeparantur, flectuntur, incitantur ad bona opera capessenda; sic effectus praeparantur, cum eorum causa paratur et ponitur: sic praeparatur messis, cum semen in terram jacitur; praeparatur bellum, cum milites arma, quibus bellum gerendum est, parant.
Unde secundo, per hypallagen praeparat nobis Deus bona opera, id est nos ipsos, puta intellectum et voluntatem, praeparat ad bona opera modis jam dictis.
Tertio, praeparat nobis bona opera, cum bonos socios, praeceptores, confessarios, concionatores, sancta exempla, aliaque incitamenta et occasiones bene agendi nobis objicit, v. g. dum pauperem mendicantem et languidum diviti misericordi objicit, praeparat illi materiam et objectum invitans ad actum eleemosynae. Unde Graecum οἷς προητοίμασεν, proprie verti potest, quibus, scilicet bonis operibus, praeparavit Deus, supple materiam, occasionem, causam, vel viam, q. d. Deus stravit viam bonis operibus, ut in hac via bonorum operum, ac consequenter in ipsis bonis operibus ambulemus et conversemur. Aptius tamen Noster vertit, quae praeparavit: sicut enim via dicitur parari regi, ut in illa ambulet, ita Deus dicitur praeparare nobis bona opera, ut in iis ambulemus; ipsa ergo sunt via ad coelum, non autem operibus fit via, nisi dicas fieri viam viae, seu ad viam; sicut enim fit via ad hortum ut in eo rex ambulet, ita Deus facit nobis viam et introitum ad bona opera, ut in iis ambulemus. Denique haec omnia jam dicta non tam parat Deus cum in tempore ea actu et re ipsa dat et suggerit, sed etiam in mente sua praeparavit ea ab aeterno, cum praeordinavit et praedestinavit illa cuivis homini suo tempore dare et exhibere. Quam sapiens et felix est, qui has bonorum operum occasiones, vias, modos, gratias impulsusque, quos illi in dies praeparat et suggerit Deus, sollicite observat, advertit, amplectitur, exequitur!
Versus 11: Propter Quod Memores Estote Quod Aliquando Vos Gentes In Carne
11. Propter quod memores estote, — q. d. Quia tantam per Christum redemptionem et gratiam Deus vobis fecit et exhibuit, hinc hortor vos, o Ephesii, ut tota vita sitis illius memores, praesertim quod e gentilismo, idololatria omnibusque sceleribus ad hanc christianismi gratiam vos evocarit, ut illi quas potestis gratias et laudes referatis.
Eratis Gentes in carne. — Opponit «Gentes in carne, circumcisioni in carne,» id est Judaeis: cum ergo constet Judaeos vocari circumcisionem in carne, quia carnem, id est praeputium carnis habebant circumcisum, sequitur Gentiles vocari «Gentes in carne,» quia, ut Vatablus, praeputium habebant gentilitium et incircumcisum, ac consequenter quasi Gentiles et Pagani incircumcisi vivebant gentiliter secundum carnem in idololatria, gula, libidine, etc. Unde sequitur: «Qui dicimini praeputium,» id est praeputiati, «ab ea quae dicitur circumcisio in carne, manu facta,» id est a Judaeis, qui vocantur circumcisio ob carnem praeputii circumcisam.
Nota: Sicut metonymice scelus vocamus scelestum, ita ad majorem contemptum et detestationem, Judaei Gentes praeputiatas, vocabant praeputium; se vero circumcisos extollendo, vocabant circumcisionem. Secundo, vi manu facta non refertur ad carne, sed ad circumcisio; haec enim manu fiebat. Patet ex Graeco. Addit manu facta, ut eam distinguat a circumcisione spirituali, quae fit per spiritum et gratiam Christi. De qua ad Roman. II, vers. ult. Ita Hieronymus.
Nota: Circumcisio apud Judaeos maximum erat decus et gloria, sicuti praeputium maximum erat dedecus et ignominia. Unde et apud Aegyptios, qui Judaeis vicini sunt, circumcisio nonnisi sacerdotibus, sapientibus et nobilibus concedebatur. «Apud Aegyptios, inquit Origenes in cap. II ad Roman., nullus geometriae, astrologiae et geneseos, qua nihil divinius putant, secreta rimabatur, nisi circumcisione suscepta. Sacerdos apud eos, aruspex, aut quorumlibet sacrorum minister, vel, ut illi appellant, Propheta, omnis circumcisus est. Litteras quoque sacerdotales, quas hieroglyphicas vocant, nemo discebat nisi circumcisus. Omnis hierophantes, omnis vates, omnis coeli (ut putant) infernique mystes et conscius apud eos esse non creditur, nisi fuerit circumcisus.»
Versus 12: Quia Eratis Illo In Tempore Sine Christo, Alienati A Conversatione Israel
12. Quia eratis (ita legendum cum Ambrosio, Hieronymo et Graecis, non qui, vel quod eratis: dat enim causam cur Ephesii et aliae Gentes et essent, et vocarentur praeputium, et Gentes in carne: «quia» scilicet «eratis») sine Christo (hoc est, sine cognitione Christi, lege, gratia, religione, vita, id est sine christianismo), alienati a conversatione Israel. — Graece τῆς πολιτείας, id est, primo, a civilitate, vel a republica Israel, inquit Erasmus. Secundo, Syrus, a gubernatione Israel; significat enim politia, ipsam reipublicae administrationem et gubernationem, qua scilicet hic Deus Israelem quasi populum suum sanctis legibus, caeremoniis et prophetiis gubernabat. Tertio et melius, Noster, a conversatione, hoc est, a ratione et norma vivendi Israelitarum, patrum et patriarcharum, praesertim Jacobi, qui dictus est Israel, a quo Israelitae descendunt, qui unum Deum sancte colebant, et secundum ejus legem sancte vivebant, cum vos coleretis idola, essetisque sine lege et concupiscentiae ductum ac impulsum sequeremini: Graecum enim πολιτεύεσθαι significat conversari. Ita Budaeus et alii.
Hospites testamentorum, — id est peregrini, sive extranei et alieni a testamentis, id est a pactis, quae Deus cum Judaeis inivit: testamentum enim significat quodvis pactum, ut dixi I Corinth. XI, 25. Alludit ad rempublicam et conversationem Israel jam dictam. Unde «hospites» vocat alienos a jure civium, civitatis et reipublicae.
Promissionis spem non habentes. — Chrysostomus, Theophylactus, Oecumenius, referunt vocem promissionis ad praecedentem testamentorum, q. d. Eratis hospites et alieni a testamentis et pactis promissionis, id est promissoriis, quae bona promittunt Israeli. Verum longe plenius et concinnius haec per comma dividunt Biblia Romana et alia correctiora, ut «promissionis» nectatur cum eo quod sequitur, spem non habentes. Promissionem intelligit resurrectionis et vitae beatae ac aeternae, uti se explicat coram Agrippa rege Paulus, Actor. xxvi, 6: «Et nunc, inquit, in spe, quae ad patres nostros repromissionis facta est a Deo, sto judicio subjectus; in quam duodecim tribus nostrae nocte et die deservientes sperant devenire, de qua spe accusor a Judaeis, rex. Quid incredibile judicatur apud vos, si Deus mortuos suscitat?» Unde hanc spem vocat «spem Israelis,» Act. cap. xxviii, vers. 20: «Propter spem, inquit, Israel, hac catena circumdatus sum,» q. d. hic Paulus: Vos, o Gentes, beatitudinis Judaeis promissae spem nullam habebatis in gentilismo.
Sine Deo — vero. Colebatis enim idola et deos falsos; multi etiam erant inter vos athei, qui divinitatem e mundo tollebant.
Versus 13: Nunc Autem In Christo Jesu Vos Qui Aliquando Eratis Longe, Facti Estis Prope In Sanguine Christi
13. Nunc autem in Christo Jesu (per Christum Jesum) vos qui aliquando eratis longe (a Deo, a spe promissae beatitudinis, a testamentis et pactis, a republica et conversatione Israel, a Christo denique et salute), facti estis prope (id est propinqui Christo, Israelitis, beatitudini et Deo) in sanguine (id est per sanguinem, puta per merita passionis et mortis) Christi.
Versus 14: Ipse Enim Est Pax Nostra, Qui Fecit Utraque Unum, Et Medium Parietem Maceriae Solvens
Ipse enim est pax nostra. — «Pax,» id est pacem faciens, uti explicat vers. seq. et ad Coloss. I, 20: «Pacificans, inquit, per sanguinem crucis ejus, sive quae in terris, sive quae in coelis sunt.» Per metonymiam ergo effectus pro causa ponitur. Hinc videas quo sensu et qua figura Apostolus dicat Christum esse nostram justitiam, sapientiam, redemptionem, simili nimirum qua hic dicit Christum esse pacem nostram, non formalem, uti patet, sed causalem. Unde explicans subdit:
Vers. 14. Qui fecit utraque unum, — id est utrumque populum, Judaicum et Gentilem, conciliavit et univit in sua Ecclesia. Ita Hieronymus.
Nota: Non dicit utrumque in masculino, sed utraque in neutro, quia, ut patet ex seq., hoc vers. et 20 respicit ad metaphoram domus, vel urbis et reipublicae ac politiae, ut dixi vers. 12, ejusque gemina membra, partes et parietes: ἀμφότερα ergo, id est utraque, tacite respicit τείχη (quod graece est neutrius generis), id est muros et parietes, q. d. Duo sunt symbolici parietes, Judaei scilicet et Gentes, olim muro distincti, quos Christus, muro, qui medius erat, disjecto, conjunxit in unam domum, scilicet Ecclesiam. Hinc sequitur:
Et medium parietem maceriae, — Graece μεσότοιχον τοῦ φραγμοῦ, id est, ut Vatablus, interstitium maceriae, hoc est septi, sepis aut muri, puta sepem aut murum, qui medius erat et dividebat parietem unum ab altero. Proprie autem maceria est septum, vel interstitium factum ex congerie lapidum vel lignorum, quod hebraice גדר geder dicitur. Sic apud Comicum jubet Mitio maceriam dirui, ut fiat una domus.
Solvens, — id est solvit et diruit Christus: Hebraei enim carent indicativo, et pro eo utuntur participio. Vide Can. 29.
Quaeres, qui hic paries et murus medius, sive parietis interstitium separans Judaeos a Gentibus, quod solvit et diruit Christus?
Primo, respondet S. Hieronymus et Chrysostomus, esse peccata et inimicitiam inter Deum et homines, sive Judaeos, sive Gentiles. Verum quia sequitur: «Ut duos,» scilicet populos, «condat in semetipso,» hinc melius alii passim accipiunt dissidium, quod erat inter Judaeos et Gentes.
Unde secundo, Ambrosius et Hieronymus respondent hoc interstitium fuisse disparem Judaeorum et Gentilium fidem, legem, cultum: idololatriam scilicet, ex parte Gentium; ex parte vero Judaeorum, fiduciam in lege et caeremoniis suis.
Tertio, Theodoretus et Anselmus interstitium hoc volunt fuisse legem Mosaicam, quam complexi sunt Judaei, aversati Gentiles.
Quarto et optime, Vatablus, Adamus, Erasmus et alii, respondent Apostolum hunc medium parietem explicare, dum statim per appositionem et epexegesin subdit «inimicitias,» q. d. Medius paries divellens Judaeos a Gentibus, erant inimicitiae mutuae, mutuus contemptus, et odium quo Judaei Gentes omnes quasi idololatras et praeputiatas contemnebant et aversabantur; Gentes pariter Judaeos quasi a communi Gentium lege, ritu et vita abhorrentes oderant, uti caeterae aves oderunt et persequuntur noctuam. Haec odia, has inimicitias dissolvit et abolevit Christus «in carne sua,» moriens pro utrisque, et utrisque afflans communem charitatis legem et spiritum, tollensque occasionem inimicitiarum, legem scilicet mandatorum.
Primo enim lex mandabat circumcisionem, quam ridebant Gentes, et ex ea Judaeos vocabant «verpos, recutitos, apellas.» Hinc illa: «Verpe jura mihi per Anchialum:» et, «Credat Judaeus apella, Non ego.» Contra, Judaei spernebant Gentes ut profanas, quia incircumcisas.
Rursum Gentiles nixi lege naturae et rationis, ridebant Judaeos quasi fidentes legi scriptae et tabulis lapideis, dicentes se habere legem non in lapide, sed in mente. Ita Ambrosius. Contra, Judaei spernebant Gentes, quasi sine lege viventes, imo qui decalogum in multis ignorarent et violarent.
Denique Gentiles ridebant tot ritus, baptismata, abstinentias, caeremonias et sacra Judaeorum. Judaei execrabantur Gentes, quod porcina aliisque cibis per legem Mosis immundis vescerentur, multisque aliis immunditiis per eamdem legem vetitis se contaminarent.
Versus 15: Legem Mandatorum Decretis Evacuans, Ut Duos Condat In Semetipso In Unum Novum Hominem
15. Legem mandatorum decretis evacuans. — Nota: Lex Mosis dicitur «mandatorum,» quia nihil continet, nisi mandata, eaque plurima, nec ad ea implenda auxilium et gratiam conferebat. «Lex» ergo τῶν ἐντολῶν, id est mandatorum, idem est, quod lex imperiosa, mandans, nec gratiam conferens: sic enim Hebraei per duo substantiva efferunt, quod nos per substantivum et adjectivum, sive epithetum efferimus; sic «templum sanctitatis» vocant templum sanctum, «viros misericordiae» vocant viros misericordes, «vasa belli» vocant arma bellica. Hanc legem Christus «evacuans,» id est evacuavit et abolevit, «decretis,» hoc est, per alia decreta: quia illa Evangelicis decretis et dogmatibus (hoc enim est Graecum δόγμασι) commutavit, ait Hieronymus, Chrysostomus, Theophylactus, Oecumenius.
Nota secundo: Graece est ἐν δόγμασι. Unde Vatablus et Erasmus vertunt, legem mandatorum in decretis sitam abrogans; sed melius Noster cum Chrysostomo, Theophylacto et Graecis exponit in decretis, id est per decreta, scilicet Evangelii.
Nota tertio: Graecum δόγμασι idem est quod Latinum dogmatibus. Unde Chrysostomus, Theophylactus et Oecumenius intelligunt fidem et doctrinam fidei, q. d. Apostolus: Christus abolevit legem Mosis per fidem, quia justitiam annexuit fidei, non legi. Secundo, ut Hieronymus: «Lex mandatorum subversa est in dogmatibus, postquam circumcisio et sabbatismus, qui relictus est populo Dei, et pascha, et pentecoste, et non apparere in conspectu Dei vacuum, sunt aliter intellecta quam resonant, et ab occidente littera recedentes coepimus vivificantem spiritum sequi,» q. d. Deus mandata legis carnalia evacuavit per eorum intelligentiam spiritualem, sive per dogmata Evangelii.
Verum nota, dogmata Graecis non tantum documenta et doctrinam, sed etiam praecepta et decreta significare; et ita accipit Apostolus ad Coloss. II, 14 et 20, qui locus huic similis est: est enim lex, lux et dogma. «Lucerna, inquit Psaltes, pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis.» Vocat ergo praecepta Evangelii non mandata, sed dogmata, quia Christianos illuminant, docentque quomodo Deum per fidem agnoscere, per spem, charitatem et religionem colere et invocare, eique servire et vivere debeant.
Ut duos condat in semetipso in unum novum hominem, — ut scilicet duos populos, Judaicum scilicet et Gentilem, quasi duos homines, sibi et corpori suo, id est, Ecclesiae suae, cujus ipse caput est, inserat et incorporet, faciatque utrumque hunc hominem, id est populum, velut novum quemdam hominem in novitate vitae ambulantem. Unde pro condat graece est κτίσῃ, id est creet.
Nota: Hic explicat metaphoram praecedentem parietum, maceriae et domus, per aliam metaphoram, scilicet hominis et corporis humani: enim et Gentes sunt quasi duo homines, qui Christo incorporati coaluerunt in unum hominem mysticum, id est, in unum populum Christianum. Unde a genere neutro, quo usus est vers. praeced., transit hic ad masculinum, quia res figurata, scilicet homo et populus, est masculini generis.
Versus 16: Et Reconciliet Ambos In Uno Corpore Deo Per Crucem
Vers. 16. Et reconciliet ambos (scilicet homines, id est populos, Judaeorum videlicet et Gentium) in uno corpore (mystico scilicet, id est Ecclesia, unitos), q. d. Ut ambos hos populos effectos jam unum corpus mysticum, id est, unam rempublicam et Ecclesiam, «reconciliet») Deo per crucem, interficiens (id est plane perimens) inimicitias (quae erant inter Judaeos et Gentes; ac rursum omnium, quae erant inter utrosque et Deum) in semetipso, — id est per semetipsum, puta per crucem et passionem suam. Idem est, quod dixit vers. praeced.: «In carne sua.» Noster interpres legit graece ἐν αὐτῇ spiritu aspero; sed S. Hieronymus, Erasmus, Vatablus, legunt spiritu leni, et vertunt in ea, scilicet cruce; crux enim Graecis est masculini generis: unde apte respondet masculino pronomini αὐτῷ. Hinc Syrus vertit, et cruce sua enecavit odium. Sed eodem redit sensus, sive ad Christum, sive ad crucem referas: Christus enim per crucem haec fecit.
Ex hoc loco moraliter docet S. Leo, serm. 6 De Nativit., Christianos ubique debere colere pacem, eamque quasi victimam gratissimam Deo offerre. «Qui ergo, inquit, non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt, offerant patri pacificorum concordiam filiorum, et in primogenitum novae creaturae, etc., universa adoptionis membra concurrant: quoniam gratia Patris non discordes, neque dissimiles, sed unum sentientes, unumque amantes, adoptavit haeredes. Natalis Domini, natalis est pacis. Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum,» etc.
Versus 17: Et Veniens Evangelizavit Pacem Vobis Qui Longe Fuistis, Et Pacem Iis Qui Prope
17. Et veniens evangelizavit pacem vobis (Gentibus) qui longe fuistis (a Deo, Christo et salute), et pacem his qui prope, — Judaeis scilicet; hac enim periphrasi ex Isaia, cap. LVII, 19, petita, describit Judaeos et Gentes. Vide dicta vers. 12 et 13. Alludit ad vocem angeli ad pastores in Christi nativitate: «Ecce evangelizo vobis gaudium magnum, etc.: gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis,» Luc. II.
Versus 18: Per Ipsum Habemus Accessum Ambo In Uno Spiritu Ad Patrem
18. Quoniam per ipsum (scilicet Christum) habemus accessum (προσαγωγήν, id est, ut Vatablus et Erasmus, aditum, introductionem) ad Deum Patrem, ambo (scilicet tam Judaei, quam Gentiles) in uno Spiritu — id est, per eumdem Spiritum ductorem et impulsorem. Secundo, in uno et unanimi spiritu, id est, voluntate et studio fidei, religionis et charitatis Christianae, ut sit nobis cor unum et anima una. Ita Anselmus. Alludit ad reges, ad quos non patet accessus, nisi per principes, qui sunt regi a cubiculis, gestantque clavem auream regii cubiculi, quique ingressuris suum procurant ductorem et instructorem, ut sciant quo gestu, reverentia, forma, modo debeant alloqui et compellare regem. Ita hic rex est Deus Pater, princeps parans aditum est Christus, ductor est Spiritus Sanctus.
Versus 19: Jam Non Estis Hospites Et Advenae, Sed Estis Cives Sanctorum Et Domestici Dei
Vers. 19. Jam non estis (ut eratis in gentilismo) hospites et advenae, — ξένοι καὶ πάροικοι, peregrini et accolae, vel advenae, qui scilicet aliunde venientes commigrarunt in alienam civitatem et provinciam, quos Romani Colonos vocabant: ex una enim urbe, v. g. Romana, in alias regiones colonias deducebant: sicut Agrippina, Neronis mater, ad Rhenum apud Ubios, ubi genita erat, coloniam ex veteranis deduci imperavit, quae inde Colonia Agrippina etiamnum dicitur, urbs opibus et religione inclyta. Tales apud Judaeos erant Proselyti, seu advenae, qui quasi alieni, utpote e Gentibus oriundi, convertebantur ad Judaismum, et aggregabantur Judaeis et Ecclesiae Dei. q. d. Jam non estis proselyti, sed inquilini Ecclesiae, ut sequitur:
Sed estis cives (συμπολῖται, fellow-citizens) sanctorum (tum angelorum, tum potius patriarcharum Abrahae, Isaac et Jacob, sive Israelis, et posterorum ejus sanctorum Israelitarum, uti Davidis, Samuelis, Isaiae et aliorum Prophetarum, a quibus in gentilismo fuistis extranei et alienati, ut dixit vers. 12) et domestici Dei. — q. d. Estis de domo et familia Dei, puta de Ecclesia Dei, a qua fuistis ante Christum extorres; estis de familia regis Messiae, qui tam Deus est, quam homo, deque Christiana republica, in qua habetis jus civicum ad Ecclesiae Sacramenta, et bona omnia Christi et Christianorum, atque conscripti estis cives et haeredes ejusdem civitatis coelestis, scilicet Jerusalem. Ita Chrysostomus, Anselmus, Theophylactus. Idque pulchre explicat Apostolus Hebr. xii, 22: «Accessistis, inquit, ad Sion montem, et civitatem Dei viventis, Jerusalem coelestem, et multorum millium angelorum frequentiam, et Ecclesiam primitivorum, qui conscripti sunt in coelis, et judicem omnium Deum, et spiritus justorum perfectorum, et Testamenti novi mediatorem Jesum, et sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel.»
Audi et S. Augustinum in Sententiis, num. 156: «Cives terrenae civitatis parit peccato vitiata natura, qui sunt vasa irae: cives vero coelestis patriae parit a peccato naturam liberans gratia, qui sunt vasa misericordiae.»
Versus 20: Superaedificati Super Fundamentum Apostolorum Et Prophetarum, Ipso Summo Angulari Lapide Christo Jesu
20. Superaedificati (redit ad metaphoram fabricae et domus, de qua vers. 14: haec enim domus Deo sacra sive templum, est Ecclesia, quae aedificata est) super fundamentum Apostolorum et Prophetarum, — id est, super Apostolos et Prophetas, qui sunt fundamentum Ecclesiae: Apostolorum enim et Prophetarum fidei, doctrinae, praedicationi, institutioni, quasi fundamento Ecclesia incumbit, q. d. In fundamentum Ecclesiae positi sunt Apostoli; vos Ephesii, caeterique Christiani, illis superaedificati estis, et reliquam structuram domus ejus et templi completis. Ita Chrysostomus, Theophylactus, Oecumenius, ac pulchre Augustinus in illud Psal. LXXXVI, «Fundamenta ejus in montibus sanctis.»
Aliter Anselmus: «Super fundamentum,» inquit, id est super Christum, qui est fundamentum Apostolorum, Prophetarum ac totius Ecclesiae, quod avide arripit et sequitur Beza. Antichristiana, ait, vox est aliud fundamentum ponere: «fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus.» Sed respondet S. Augustinus supra, Christum esse fundamentum fundamentorum, sive primum, cui ipsi Apostoli et tota Ecclesia incumbit; Apostolos vero post Christum esse secundarium fundamentum: sicut in fundamentis domus, sua est latitudo, ut aliud sit imum fundamentum sub terra, aliud superius in ipsa terra superficie, nec hoc secundum priori officit aut repugnat.
Nam Apostolos hic dici fundamenta, non autem Christum, patet, quia Christus vocatur lapis angularis fundamenti, cui fundamentum incumbit. Id clarius est in Graeco: Ἐπί τῷ θεμελίῳ τῶν Ἀποστόλων ὄντος ἀκρογωνιαίου αὐτοῦ Ἰησοῦ Χριστοῦ: ille Χριστοῦ (qui est genitivus) non potest referri ad θεμελίῳ (qui est dativus), sed ad ἀκρογωνιαίου genitivum, id est ad angulari lapide, non autem ad fundamentum, q. d. Fundamentum sunt Apostoli, sed fundamenti lapis angularis est Christus. Sic et Apoc. xxi, S. Joannes videns «sanctam civitatem Jerusalem novam descendentem de coelo,» id est Ecclesiam Christi, subdit vers. 14: «Et murus civitatis habens fundamenta duodecim, et in ipsis duodecim nomina duodecim Apostolorum Agni.» Vides fundamenta Ecclesiae duodecim esse duodecim Apostolos; ideo enim cujusque nomen sub fundamento, vel lapidi fundamentali inscriptum, vidit Joannes, ut sciret haec fundamenta duodecim significare duodecim Apostolos. Sic Matth. xvi, 18, dicit Christus Petro: «Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam.» Si Petrus est petra haec, ergo est fundamentum Ecclesiae: petra enim, supra quam aedificatur Ecclesia, alia esse non potest, quam petra fundamentalis Ecclesiae.
Ipso summo angulari lapide (scilicet existente) Christo Jesu. — q. d. Christus quasi lapis angularis validissimus continet fundamentum et structuram totam Ecclesiae, ejusque utrumque parietem, Judaeos scilicet et Gentes, ipse quasi medius in se quasi angulo in pacis osculo nectit et unit. Ita Hieronymus, Augustinus, Beda.
Dices: Fundamentum in imo ponitur; quomodo ergo hic dicit lapidem angularem esse in summo? Villalpando, in Ezechielem, in fabrica templi, pag. 477, admittit summum lapidem hic intelligi eum, qui in orientali facie contegit, exornat et continet omne aedificium in fastigio, quem frontispicium vocamus. Unde Psal. cxvii, quo alludit hic Apostolus, vocatur anguli caput; si caput, ergo in summo est, non in imo.
Sed in contrarium facit, quod Apostolus hic dicat in hoc lapide superaedificari Ephesios et Ecclesiam, et aedificationem constructam crescere in templum sanctum in Domino: non ergo intelligit summum lapidem, qui aedificium claudit, sed imum, qui fundamentum et totam fabricam sustinet, et a quo quasi firmissimo incipit tota Ecclesiae structura. Hinc a Psalte dicitur ראש פנה rosch pinna, id est, caput anguli, per metaphoram; quia sicut a capite dependent reliqua membra et totum corpus, ita a lapide angulari dependet totum aedificium, sed diverso situ: caput enim in corpore summum tenet locum, lapis vero angularis in domo tenet imum; sed in imo id praestat aedificio, quod caput in summo praestat corpori, ideoque caput dicitur. Unde ראשית reshit Hebraeis, et caput Latinis, significat id, quod in quaque re primum est ac praecipuum.
Secundo, ergo respondet S. Augustinus in Psal. LXXXVI, et ex eo Anselmus, lapidem hunc angularem esse in summo, quia haec fabrica et domus Ecclesiae non corporalis est, sed spiritualis et coelestis: est enim, ut ait S. Joannes, Apoc. xxi, Jerusalem nova de coelo descendens; ergo fundamentum et lapis ejus angularis in summo est, utpote in coelo. «Si ad terram, inquit Augustinus, aedificaremur, in imo ponendum esset fundamentum nostrum; jam vero, quia coelestis est fabrica nostra, hinc ad coelos praecessit fundamentum nostrum,» quia scilicet origo et principium Ecclesiae est e coelo. Sed hoc symbolicum est et mysticum.
Dico ergo: Pro summo angulari graece est ἀκρογωνιαίῳ, id est, extreme angulari, hoc est imo, sive infimo: extremum enim in aedificio et fundamento est imum, sive infimum fundamenti; ἄκρον enim graece extremum significat, sive id summum sit, sive infimum. Hic autem infimum debere accipi, patet ex fundamento quod lapis hic angularis sustentat. Sic latine, mare altum sive summum, significat profundum sive imum. Alludit Paulus ad saxa illa ingentia et durissima, quae e rubrica aliave petra instar massae in imo fundamenti ponuntur, et immediate terrae solidae substernuntur, quibus deinde fabri alia saxa, rudera, lateres injiciunt, confundunt, et calce conglutinant, altitudine quatuor, sex, aut etiam decem pedum, prout moles et altitudo domus fundamentum majus aut minus exigit: prima enim illa saxa ingentia vocantur hic lapis summus, id est, imus fundamenti, isque angularis, ut utrumque parietem sustineat et nectat, ideoque caeteris validior esse debet, estque in fabrica primarius et capitalis.
Nota: S. Hieronymus in illud Isaiae XIX, «Deceperunt Aegyptum angulum populorum»: «Idioma, inquit, est S. Scripturarum, ut angulum pro regno principisque ponant, eo quod populos contineat, et quod in tota domo fortissimum sit.» Cum ergo anguli fiant ex lapidibus majoribus et solidioribus, hinc principes sive duces populorum vocantur anguli, quemadmodum nos Helvetiorum duces et respublicas vulgari voce Cantones (quasi angulos) vocamus. Ita Zacharias, cap. x, vers. 4, ait: «Ex ipso angulus,» id est, ex Juda prodibit Christus lapis angularis, et princeps Judaeorum et Gentium. Et Jeremias, cap. li, vers. 26, ait de Babylone mox evertenda: «Non tollent de te lapidem in angulum,» id est, ut Chaldaeus vertit, non tollent ex te regem in regnum, et principem in principatum. Sic Psal. cxvii (ad quem hic Paulus alludit) de Christo dicitur: «Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli.» Ubi Lyranus et Abulensis putant alludi ad verum lapidem, qui initio a Judaeis quasi inutilis rejectus sit a fabrica templi, postea vero receptus, accommodatus sit, positusque loco honestissimo, scilicet in caput anguli. Verum hoc est commentum Judaeorum, ait Burgensis. Est ergo metaphora, ab angulis aedificiorum petita, de qua jam dixi: quod enim est angulus, praesertim fundamentalis, in aedificio, hoc est rex in regno, puta Christus in Ecclesia. Simili phrasi et sensu dixit Christus Petro, Matth. xvi, 18: «Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam.»
Versus 21: In Quo Omnis Aedificatio Constructa Crescit In Templum Sanctum In Domino
21. In quo (per quem, scilicet Christum, qui praecessit) omnis (tota) aedificatio (aedificium, fabrica) constructa (συναρμολογουμένη, id est, ut Hieronymus, compaginata; ut Ambrosius, compacta; ut Vatablus et Erasmus, coagmentata) crescit in templum sanctum (in Ecclesiam, quae est domus sancta et templum Dei) in Domino, — per Dominum; vel potius «in Domino,» id est Domini, ut sitis templum sanctum Domini: Hebraeum enim beth, id est in, saepe significat regimen genitivi. Vide Can. 25.
Versus 22: In Quo Et Vos Coaedificamini In Habitaculum Dei In Spiritu
22. In quo (per quem, scilicet Christum jam dictum, vel «in quo,» scilicet templo) et vos coaedificamini in habitaculum Dei (in templum Ecclesiae jam dictum, in quo, quasi in domo sua habitat Deus) in Spiritu Sancto, — per Spiritum Sanctum.
Nota: To sancto non est in Graeco, nec Romanis, sed Plantinianis, et intelligitur in Graeco. Spiritus enim hic est gratia quam Sanctis aspirat Spiritus Sanctus, q. d. Ecclesia est domus et templum Dei, cujus fundamentum sunt Apostoli, lapis angularis est Christus, parietes sunt Judaei et Gentes, qui indies assurgunt cum plures ex Judaeis et Gentibus Christo et Ecclesiae inseruntur et inaedificantur. Vos ergo, o Ephesii, cum aliis Christianis simul inaedificemini huic fabricae, ut sitis lapides, partes et membra hujus templi, ut illud in dies altius assurgat et crescat, fiatque ingens templum et habitaculum Dei, idque per Spiritum Sanctum, quia sua gratia et charitate quasi glutino et calce fideles omnes conglutinat et coagmentat, ut faciant unum parietem, unam domum, unam Ecclesiam.
S. Ignatius tamen in epist. ad Ephes., afferens eamdem metaphoram fabricae, Spiritum Sanctum comparat perpendiculo: «Jesus Christus, inquit, fundavit vos super petram, ut lapides electos, aptos ad divinum aedificium Patris, sublatos in altum per Christum, qui pro nobis crucifixus est, perpendiculo usos Spiritu Sancto, fide vero subductos, et charitate elevatos a terra in coelum.»
Tropologice, S. Hieronymus: «Cum fuerimus vivi lapides ex omni parte dolati, laeves, politi, nullam habentes scabredinem (vitiorum), aedificabimur in templum, et fiemus habitaculum Deo, condeturque in nobis arca testamenti custos legis Domini, et Cherubim scientiae multitudo, ut interiora pectoris nostri in novum vocabulum transeant, dicamurque debir, id est, oraculum, sive responsorium et locutorium Dei.»
Beatus quoque Dorotheus, tom. III Bibliothecae SS. Patrum, doctrina 14, ad aedificationem vel restaurationem domus spiritualis suos ita instruit: «Primum, inquit, jacienda sunt fundamenta; quae fides est, sine qua impossibile est placere Deo. Constitue deinde supra fundamentum aedificium excellentissimum. Intercidit obedientia? adjice lapidem obedientiae. Irasceris fratri a quo injuriam accepisti? apponat virtus alterum patientiae lapidem; singulae deinde adjectae virtutes singuli lapides erunt. Charitas annectet parietem parieti. Bitumen humilitas est, quae caeteris virtutibus ut tales sint, efficit. Tectum amor Dei. Corona, quae supra tectum praecipitur in lege adhiberi, ne parvuli cadant, prudentia est. In hoc aedificio exstruendo nostra desudet industria, ut habere inhabitantem Spiritum Sanctum possimus.» Ille domum conservabit, nisi desides ipsi fuerimus, ne spirantibus mundi a quatuor angulis flatibus subito in terram cadat.
Rursum S. Augustinus in Psal. LXXXVI. Accessimus Ecclesiae quasi coelesti fabricae debere conquadrari, ut illi inaedificari possimus, ac consequenter Christianum quemque debere esse instar quadrati lapidis. «In omni, inquit, tentatione sua Christianus non cadit, etsi impellitur, et si qua vertitur, non cadit. Nam quadratum lapidem quacumque verteris, stat. Cadere visi sunt Martyres cum percuterentur: sed quid dixit vox Psalmi xxxvi? Cum ceciderit non collidetur, quia Dominus supponit manum suam. Sic ergo conquadramini ad omnes tentationes parati, quidquid impulerit, non vos evertat. Stantem te inveniat omnis casus.»