Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Primo, pergit mirari vocationem Gentium, docetque hoc mysterium hactenus incognitum revelatum fuisse Apostolis, scilicet quod Gentes aeque ac Judaei per Christum participes essent gratiae, Ecclesiae et promissionum Dei.
Secundo, vers. 7, hujus mysterii se ministrum esse gloriatur, puta quod a Deo constitutus sit doctor Gentium.
Tertio, vers. 14, orat Deum, ut Ephesios in Christi fide et spiritu corroboret, ut in charitate radicati ad plenum in divinis hisce Christi mysteriis edoceantur, scilicet ut comprehendant quae sit latitudo, longitudo, sublimitas et profundum, sciant etiam supereminentem scientiae charitatem Christi.
Textus Vulgatae: Ephesios 3:1-21
1. Hujus rei gratia, ego Paulus vinctus Christi Jesu, pro vobis Gentibus, 2. si tamen audistis dispensationem gratiae Dei, quae data est mihi in vobis: 3. quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum, sicut supra scripsi in brevi: 4. prout potestis legentes intelligere prudentiam meam in mysterio Christi: 5. quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis Apostolis ejus, et Prophetis in Spiritu. 6. Gentes esse cohaeredes, et concorporales, et comparticipes promissionis ejus in Christo Jesu per Evangelium. 7. Cujus factus sum minister secundum donum gratiae Dei, quae data est mihi secundum operationem virtutis ejus. 8. Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec, in Gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi, 9. et illuminare omnes, quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo, qui omnia creavit. 10. Ut innotescat principatibus, et potestatibus in caelestibus per Ecclesiam, multiformis sapientia Dei. 11. Secundum praefinitionem saeculorum, quam fecit in Christo Jesu Domino nostro: 12. in quo habemus fiduciam, et accessum in confidentia per fidem ejus. 13. Propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis: quae est gloria vestra. 14. Hujus rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, 15. ex quo omnis paternitas in caelis, et in terra nominatur, 16. ut det vobis secundum divitias gloriae suae, virtute corroborari per Spiritum ejus in interiorem hominem, 17. Christum habitare per fidem in cordibus vestris: in charitate radicati, et fundati, 18. ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum: 19. scire etiam supereminentem scientiae charitatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei. 20. Ei autem, qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus, aut intelligimus, secundum virtutem, quae operatur in nobis: 21. ipsi gloria in Ecclesia, et in Christo Jesu in omnes generationes saeculi saeculorum. Amen.
Versus 1: Hujus Rei Gratia, Ego Paulus Vinctus Christi Jesu, Pro Vobis Gentibus
1. Hujus rei gratia, ego Paulus vinctus. — Deest verbum, quod sententiam expleat. Unde S. Hieronymus putat esse soloecismum. Secundo, Erasmus et Anselmus supplent verbum sum, q. d. Hujus rei gratia vinctus sum; sed articulus ὁ, cum ait, ὁ δέσμιος, q. d. Ille vinctus, id aegre patitur. Unde tertio, melius Vatablus et Ambrosius supplent, legatione fungor. Sed longe verius est, sententiam hanc post longam parenthesim (quam Apostolus suo more a vers. 2 ad 14, interjicit de beneficio vocationis Gentium, cujus admiratione absorptum erat cor ejus, itaque plenum, ut eo identidem recurreret, illudque aliis et aliis verbis assidue eructaret) expleri vers. 14; ibi enim prima capitis verba repetens, subdit, eaque explet dicens: «Hujus rei gratia flecto genua,» etc. Haec enim optime cohaerent cum initio hujus capitis et fine praecedentis; cum enim ibi dixisset: «In quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in Spiritu Sancto,» mox suo more initio hujus capitis conversus ad Dei laudem, gratiarum actionem et invocationem, subdit: «Hujus rei gratia ego Paulus vinctus Christi Jesu, flecto genua,» etc. Simile hyperbaton vidimus Rom. V, 12 et 18. Vide Can. 38.
VINCTUS CHRISTI JESU, — ὁ δέσμιος est epitheton non conditionis servilis, sed gloriae et honoris: gloriatur enim Paulus de vinculis suis pro Christo susceptis, quasi de insignibus sui apostolatus et martyrii, sicut rex gloriatur suo torque aut diademate. «Vinctum esse propter Christum, inquit Chrysostomus hic, homil. 8, illustrius est, quam sive Apostolum, sive doctorem, sive evangelistam esse. Magna dignitas haec, et regno quovis ac consulatu major; qui diligit et ardet Christum, eligit potius vincula ferre propter Christum, quam caelos inhabitare: non enim caput ita splendidum reddit imposita corona margaritis conspicua, ut catena ferrea, quae propter Christum fertur. Quod si quis mihi vel universi caeli, vel hujus catenae copiam et optionem largitus esset, catenam hanc ego plane elegissem; si mihi cum angelis, et iis qui prope thronum Dei sunt, standum fuisset sursum, aut cum Paulo vincto, carcerem utique praeoptassem. Nihil hac catena beatius. Non ita beatum dico Paulum, quod in paradisum raptus, atque quod vincula sustinuit: potius mihi habetur male affici pro Christo, quam honorari a Christo. O beata vincula! o beatas manus, quas catena illa exornavit!» Pergit deinde haec vincula exemplis et miraculis exornare, cum ait: «Sic Petrus vinctus fuit, et ab angelo solutus. Hic si mihi quispiam dixisset Elige utrum velis: vis esse angelus Petrum solvens, an Petrus vinctus? Petrus utique esse maluissem. Majus hoc vinculorum donum est, quam solem sistere, aut mundum movere, aut dominari daemonibus, eosque expellere. Commotus est carcer vincto Paulo, solutaque sunt omnium vincula, Act. XVI. Vides naturam vinculorum vincula solventem; nam sicut mortem interemit mors Domini, ita ligatos solverunt vincula Pauli, carceremque concusserunt, ac januas aperuerunt. Paulus ergo vinctus vinctis dominatur. Rursum Act. XXVIII, Paulus vinctus navigabat, et naufragium solvebat, et tempestatem ligabat, et a vipera laedi non potuit.» Haec et plura Chrysostomus, homil. 8, et rursum in ejus morali. Hac de causa Babylas, Antiochenus episcopus et martyr, post fidei confessionem in vinculis vitam finiens, jussit discipulis suis, ut catenas, quasi suae pugnae testes, et victoriae decora, secum sepelirent.
Versus 2: Si Tamen Audistis Dispensationem Gratiae Dei, Quae Data Est Mihi In Vobis
2. SI TAMEN (non dubitantis, sed asserentis est. Unde clarius Vatablus, Erasmus et alii vertunt Graecum εἴγε, siquidem, q. d. Pro vobis Gentibus vinctus sum, siquidem pro vobis evangelizo; propter Evangelium autem vinctus sum, uti omnibus, maxime vobis, notum et clarum est: siquidem) AUDISTIS DISPENSATIONEM (graece οἰκονομίαν, economiam, administrationem) GRATIAE DEI, QUAE (scilicet dispensatio) DATA EST MIHI IN VOBIS, — inter Gentes. Nota: Per dispensationem hanc et administrationem intelligit suum apostolatum, sive munus praedicandi Evangelium, id est, munus promulgandi redemptionem et gratiam Christi propositam et paratam omnibus qui credunt in eum.
Versus 3: Quoniam Secundum Revelationem Notum Mihi Factum Est Sacramentum
3. QUONIAM (pendet ab audistis, q. d. «Audistis quoniam,» id est quod) SECUNDUM REVELATIONEM NOTUM MIHI FACTUM EST) graece ἐγνώρισε, notum mihi fecit, scilicet Deus. Noster eum Chrysostomo verius et aptius videtur legisse ἐγνωρίσθη, id est, notum factum est) SACRAMENTUM, — graece τὸ μυστήριον, mysterium, scilicet Christi, ut explicat vers. 4, puta arcanum illud et magnum pietatis sacramentum, quod passim praedico et admiror, de Christi incarnatione, redemptione, praedestinatione, salvatione, et ad eam vocatione, non tantum Judaeorum, sed et Gentium: hanc enim Gentium vocationem potissimum hic et alibi admiratur et celebrat Paulus.
SICUT SUPRA SCRIPSI — de hoc sacramento et mysterio; si quis enim legat cap. I et II, videbit hoc Christi mysterium jam dictum, praesertim circa vocationem Gentium, clare et profunde Paulo fuisse revelatum. Ita Hieronymus.
IN BREVI, — ἐν ὀλίγῳ, in pauco, id est, paucis et breviter. Ita Chrysostomus et Hieronymus.
«Mysteriorum Christi, ait Hieronymus, partem modicam suo sermone perstringit Apostolus, non tam totum, quod noverat, proferens, quam ex modico ostendens quid taceret.» Unde sequitur:
Versus 4: Prout Potestis Legentes Intelligere Prudentiam Meam In Mysterio Christi
4. PROUT POTESTIS LEGENTES (cap. I et II) INTELLIGERE PRUDENTIAM (σύνεσιν, id est intelligentiam) MEAM IN MYSTERIO CHRISTI, — de quo jam dixi vers. 3. «Nulla enim, inquit Hieronymus, epistolarum Pauli tanta habet mysteria, tam reconditis sensibus involuta est, atque haec.» Proprie autem Apostolus hic intelligit mysterium vocationis Gentium ad fidem et gratiam Christi, ut explicat versibus proxime sequentibus.
Nota: Paulus saepe sumit pro eodem prudentiam, sapientiam, intelligentiam, cognitionem, scientiam; idque ex phrasi Hebraea, in qua imitatur Sapientem, qui in Proverbiis suam ethicam et praecepta de moribus, vocat nunc sapientiam, nunc prudentiam, nunc intellectum, nunc disciplinam, nunc eruditionem, nunc doctrinam, nunc scientiam: quae nomina licet connotato, etymo et propria significatione distinguantur, ut patet intuenti, Sapiens tamen ea confundit, et pro eodem, scilicet ethica jam dicta, sumit, idque facit copiae causa.
Versus 5: Quod Aliis Generationibus Non Est Agnitum Filiis Hominum
5. QUOD ALIIS GENERATIONIBUS (id est, ut Ambrosius, aliis saeculis) NON EST AGNITUM FILIIS HOMINUM (id est hominibus) SICUT NUNC REVELATUM EST APOSTOLIS ET PROPHETIS (novi scilicet Testamenti) IN SPIRITU, — id est, per Spiritum Sanctum.
Quaeritur quomodo hoc sit verum: nam Isaias et alii Prophetae clarissime prophetarunt de Gentium vocatione ad fidem Christi.
Respondet primo, S. Hieronymus et Chrysostomus, per filios hominum intelligi homines vulgares et animales: nam Patriarchae et Prophetae non vocantur filii hominum, sed filii Dei; sed hoc subtilius et acutius est, ac praeter mentem Apostoli.
Unde secundo, idem Chrysostomus respondet Prophetas quidem cognovisse Gentes esse vocandas ad Christum, sed non cognovisse eas in vocatione, fide et gratia pares fore Judaeis, quod cognoverunt Apostoli; et hoc est quod ait Apostolus, «Gentes esse cohaeredes et concorporales,» scilicet Judaeis. Sed nec hoc verum esse patet intuenti Isaiam, qui hac in re Gentes saepissime praefert Judaeis, patet cap. XXXIV, XXXV, XLIX, LIV, LX; imo Judaeis reprobatis, docet surrogandas esse Gentes.
Unde tertio, idem Chrysostomus, Hieronymus, D. Thomas, Anselmus et alii respondent vocationem Gentium ad eamdem Ecclesiam, gratiam et dignitatem cum Judaeis, priscis Prophetis innotuisse quidem, sed paucis, idque obscure et in confuso: Apostolis vero et Prophetis novi Testamenti, qui illam curare et exequi debebant, omnibus clare et distincte eamdem a Deo revelatam esse. Unde vis est in voce sicut, q. d. Non ita plane et particulatim hoc mysterium vocationis Gentium innotuit Prophetis antiquis, sicut revelatum est Apostolis, qui illius modum, locum, tempus, ordinem aliasque circumstantias in particulari, et Spiritu Dei revelante praeviderunt, et experientia ac re ipsa viderunt, cum easdem Gentes converterunt: plenius enim cernitur res dum opere completur, quam dum spiritu futura a longe praevidetur. Unde Paulus raptus est in tertium caelum, ut jamjam futurus doctor Gentium, eas convertendi modum et praxim plene et sigillatim doceretur, ut dixi II Corinth. XII. Sic et S. Petrus, Actor. X, longe expressius et particularius, quam Isaias aut Prophetae, hoc mysterium cognovit, quando visionem lintei et esum animalium immundorum re ipsa per legatos a Cornelio Gentili missos, perque ipsius Cornelii cum tota sua familia conversionem explicari et compleri vidit.
Versus 6: Gentes Esse Cohaeredes, Et Concorporales, Et Comparticipes Promissionis Ejus
6. GENTES ESSE COHAEREDES (q. d. Mysterium, de quo loquor, hoc est, nimirum ut Gentes sint cohaeredes, id est, aeque ut Judaei, haeredes) PROMISSIONIS — Abrahae factae de Christo Christique Evangelio, salute, gratia, gloria; sicut enim Gentes, aeque ut Judaei, per fidem Christi fiunt filii spirituales Abrahae, qui pater est credentium: ita et Gentes, aeque ut Judaei, haeredes sunt benedictionis, id est, justitiae et salutis Abrahae et semini ejus, id est Christo et Christianis, promissae, de quo dixi Rom. IV, 17; Galat. III, 7 et 8.
ET CONCORPORALES, — σύσσωμα, id est, unius ejusdemque corporis, ut scilicet unum corpus mysticum, puta unam Ecclesiam, constituant Gentes Christianae cum Judaeis ad Christum conversis.
ET COMPARTICIPES PROMISSIONIS EJUS (ut Gentes, aeque ac Judaei, participes sint «promissionis ejus,» scilicet Spiritus Sancti, qui immediate praecessit, ut Ambrosius; vel potius ejus, scilicet Dei, quem nominavit vers. 2. A versu enim secundo haec omnia pendent, explicantque gratiam Dei, quam vers. 2 depraedicavit: haec ergo promissio Dei, est illa, qua Deus promisit suam amicitiam, remissionem peccatorum, salutem et possessionem regni caelorum Christianis credentibus et obedientibus sibi) IN CHRISTO JESU (id est per Christum Jesum, qui hanc Dei promissionem promulgavit) PER (suum) EVANGELIUM, 7. CUJUS (scilicet Evangelii Christi) FACTUS SUM EGO MINISTER, — graece διάκονος, id est diaconus sacri ministerii et quasi liturgiae, puta praedicationis Evangelii: hanc enim vocavit liturgiam, sive Missae sacrificium, Rom. XV, 16.
Versus 7: Cujus Factus Sum Minister Secundum Donum Gratiae Dei
SECUNDUM DONUM GRATIAE DEI — id est, per donum gratiae Dei. Sic enim Apostolus Graecum κατά, id est secundum, quasi respondens Hebraeo pal, ample et varie sumit, jam pro juxta, jam pro per, jam pro cum. Unde hic subdit:
SECUNDUM OPERATIONEM (graece ἐνέργειαν, id est efficaciam, et efficacem operationem) VIRTUTIS (graece δυνάμεως, potentiae) EJUS. — q. d. Apostolatum non inanem, otiosum et vacuum accepi; sed talem qui potenter et efficaciter operetur conversionem Gentium etiam barbararum.
Notat hic duo Apostolus: primo, officium ministerii sive apostolatus se accepisse per donum et gratiam Dei; secundo, illius officii actum, usum et exercitium potens esse, et potenter efficaciterque operari fidem et salutem Gentium per eamdem divinae gratiae vim, potentiam et energiam.
Versus 8: Mihi Omnium Sanctorum Minimo Data Est Gratia Haec
8. MIHI OMNIUM (non tantum Apostolorum, ait Chrysostomus, sed et) SANCTORUM (id est Christianorum) MINIMO. — Hieronymus, infimo, graece ἐλαχιστοτέρῳ, id est, infimiori, q. d. Inferior et infimior sum infimo, minor sum minimo.
Nota hic miram Apostoli humilitatem: nam non tantum se minimum, vel infimum vocat, sed minorem minimo et inferiorem infimo. Hinc ex superlativo format comparativum, scilicet ex ἐλάχιστος ἐλαχιστότερος, sicuti si ex minimo formares minimior, ex infimo infimior: infimiorem ergo se vocat, ut magis infra omnes se demittat et diminuat; et per hanc humilitatem Paulus meruit evehi ad apostolatum, ait Hieronymus.
Dices: Haec humilitas videtur ficta et mendax; sciebat enim et videbat Apostolus sibi plus gratiae et virtutum a Deo datum esse, quam Ephesiis aliisque Christianis, quos ipse convertebat.
Respondet S. Hieronymus scivisse Paulum se iis esse sanctiorem, sed tamen se ita gessisse ac demisisse, ac si iis esset inferior. Sicuti princeps subinde modestiae causa primas in mensa, et in incessu, dat amicis et aliis nobilibus longe se inferioribus.
Verum hoc non satisfacit: nec enim de praxi et submissione externa in gestu aut incessu, sed de sensu suo loquitur Paulus, dicens ac revera in animo sentiens se esse omnium Sanctorum minimum; alioqui enim mentiretur et hypocrita esset, quod absit.
Dico ergo id dixisse Apostolum eo sensu, quo S. Franciscus solebat dicere se maximum esse peccatorem, q. d. Licet majorem a Deo quam alii gratiam acceperim, si tamen me, meam negligentiam, infirmitatem, malitiam tum praesentem, tum praeteritam, quia fui persecutor Christi et Ecclesiae (ad hanc enim maxime solet respicere dum se humiliat Apostolus) spectem, revera videor mihi maximus peccator, indignus apostolatu, ac minimus Christianorum vere et re ipsa censendus: puto enim quod, si Deus illam gratiam quam mihi dedit, daret latroni vel maximo peccatori, magis is quam ego illi cooperaretur, foretque longe me sanctior. Hoc enim judicium licet forte speculative non esset verum, practice tamen erat verum; quisque enim non alios, sed seipsum et suam infirmitatem considerans, potest et debet ita humiliter de se sentire: hoc enim est dictamen virtutis, quod suggerit et suadet prudens humilitas, et qui vere humilis est, ita de se sentit, talisque sibi esse videtur, de quo plura Philipp. II, 3, et I Timoth. I, 13.
DATA EST GRATIA HAEC, IN GENTIBUS EVANGELIZARE INVESTIGABILES (graece ἀνεξιχνίαστον, impervestigabiles, inscrutabiles, et, ut Ambrosius, incomprehensibiles) DIVITIAS CHRISTI. — Ita passim Apostolus vocat copiam gratiarum et bonorum, quae Christus nobis attulit.
Notat Chrysostomus in morali homil. 6, Paulum triplicem accepisse gratiam ad evangelizandum, triaque ad praedicationem attulisse mire ad persuadendum efficacia, primo, animum alacrem, audentem, ferventem et ad omnia intrepidum; secundo, caelestem quamdam sapientiam; tertio, potentiam spiritus cum vita inculpata.
Versus 9: Et Illuminare Omnes, Quae Sit Dispensatio Sacramenti Absconditi A Saeculis In Deo
9. ET ILLUMINARE OMNES. — Sicut angelorum officia tria sunt, ait S. Dionysius, scilicet hominem illuminare, purgare et perficere: ita non tantum Christus, sed et Apostoli aliique Doctores haec tria faciunt quasi angeli quidam terrestres et homines angelici; illuminare ergo non significat in lucem proferre id quod reconditum erat, ut vertit Syrus et Erasmus; sic enim inepte diceretur illuminare omnes, ut habent Graeca et Latina; sed significat alios docere, aliis lucem veritatis et fidei impertiri; sicut enim sol sua luce tenebrosa loca illuminat, ita doctores clara sua doctrina illuminant tenebrosas et ignorantes hominum mentes. Unde et apte praemio singularis claritatis et splendoris in caelo donabuntur. «Qui docti fuerint, inquit Daniel, cap. XII, fulgebunt quasi splendor firmamenti, et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates.»
QUAE SIT DISPENSATIO SACRAMENTI ABSCONDITI A SAECULIS IN DEO, QUI OMNIA CREAVIT. — Pro dispensatio aliqua Graeca legunt κοινωνία, q. d. Quae sit communio vel communicatio sacramenti, quod scilicet hoc sacramentum redemptionis hominum non tantum Judaeis, sed et Gentibus communicatum sit. Verum legendum est hic, ut supra vers. 2, οἰκονομία, quae sit dispensatio, et ita legunt Biblia Regia, noster Interpres, Chrysostomus, Theophylactus et Graeci.
Ubi nota, οἰκονομία, id est dispensatio, duo significat: primo, ipsam dispositionem et ordinationem rei alicujus faciendae vel dandae; secundo, ipsam rei dispositae vel ordinatae dispensationem, id est erogationem, donationem, distributionem. Juxta primam significationem sensus erit: ut illuminem et doceam omnes quam admiranda sit oeconomia et aeterna Dei dispositio circa vocationem Gentium per nativitatem, mortem et resurrectionem Christi. Juxta secundam vero hic erit sensus, isque simplicior, ut dixi cap. I, vers. 10, q. d. Mihi data est gratia illuminandi omnes Gentes, ut scilicet eas doceam, quam sapienter dispensatum, id est distributum, et omnibus propositum sit hoc tempore a Deo sacramentum redemptionis Christi et vocationis Gentium ad Christum; vel potius per hypallagen, «quae sit dispensatio sacramenti,» id est quod, quale et quantum sit sacramentum, sive mysterium hoc, «quod» hactenus per tot saecula, imo ab aeterno, absconditum fuit in Deo,» in Dei scilicet mente, consilio et praedestinatione; jam vero dispensatum, id est erogatum, distributum est, omnibusque propositum et oblatum.
QUI (scilicet Deus) OMNIA CREAVIT. — Notat et elidit dogma Simonis Magi, qui docebat mundum ab angelis esse factum. Graeca addunt, διὰ Ἰησοῦ Χριστοῦ, per Jesum Christum, et ita legit Chrysostomus, Theophylactus et Graeci; sed haec non habet Hieronymus, nec Ambrosius, nec vetusti codices Latini.
Versus 10: Ut Innotescat Principatibus, Et Potestatibus In Caelestibus Per Ecclesiam, Multiformis Sapientia Dei
10. UT INNOTESCAT PRINCIPATIBUS (ita legunt Romana, Graeca et Syrus; Plantiniana tamen cum Hieronymo legunt principibus) ET POTESTATIBUS, — illis scilicet ordinibus angelorum, qui dicuntur Principatus, id est principes; et Potestates, hoc est potentes, ut dixi cap. I, vers. 21. Sub his per synecdochen caeteros angelorum ordines intellige. Ita Hieronymus, Chrysostomus, Theophylactus. Unde licet Ambrosius malos hic angelos intelligat, qui in caelestibus, hoc est in aere et caelo hoc aereo, versantur, melius tamen S. Hieronymus, Chrysostomus, Anselmus, bonos angelos accipiunt: hos enim significant Principatus et Potestates, cum absolute ponuntur. Nam cum daemones intelliguntur, solet addi, principes tenebrarum, aut aeris hujus, aut similis particula restringens et alienans. Deinde hos proprie significat vox in caelestibus, scilicet locis, commorantes.
PER ECCLESIAM MULTIFORMIS SAPIENTIA DEI. — Quaeritur, quomodo hoc sit verum: nam angeli illuminant Ecclesiam et homines, non autem ab eis illuminantur et docentur.
Primo, Augustinus, lib. V De Genesi ad litteram, cap. XIX, tom. III, intelligit Ecclesiam caelestem, quae constat Deo et angelis, q. d. Angelis inferioribus innotuit mysterium hoc redemptionis Christi, et vocationis Gentium per revelationem Dei, et illuminationem angelorum superiorum, innotuit inquam a saeculis, id est ab initio saeculorum et mundi; sed obstat quod ait Apostolus: «Ut innotescat nunc.» Si nunc, ergo non ab initio mundi. Secundo, per «Ecclesiam» non intelligit caelestem sed terrestrem; patet, quia ait: Mihi data est gratia evangelizare et illuminare omnes, ut innotescat per Ecclesiam, cui scilicet evangelizo, et quam illumino, multiformis sapientia Dei.
Secundo, S. Thomas, I part., Quaest. LVII, art. 5, sic explicat: «Ut innotescat Principatibus,» non absolute, sed per visionem et experientiam, q. d. Ut videant; quod enim angeli ante per revelationem sciebant futurum, hoc in Ecclesia viderunt fieri, cum res facta et gesta est: sed tum dixisset Apostolus: Ut videant, vel, Ut appareat angelis, sicut dixit I Timoth. III, 16; non autem, «ut innotescat:» nam innotescere dicitur, cum notum fit quod ante erat ignotum. Unde et Apostolus vers. praecedenti dixit mysterium hoc antea fuisse absconditum in Deo; ergo latebat angelos.
Dico ergo, per «Ecclesiam,» id est per ea quae gesta sunt a Christo et Apostolis in Ecclesia, perque gratias et dona Ecclesiae ab iis communicata, multa mysteria Christi et Christianorum angelis innotuisse, quae prius ignorabant; licet enim mysterium incarnationis et redemptionis nostrae quoad substantiam ex revelatione a principio suae beatitudinis cognoverint, non tamen omnes ejus partes, species, causas, effectus, modos et circumstantias cognoverunt, sed didicerunt, cum ea in Ecclesia fieri, exhiberi et geri viderunt. Talia fuerunt institutio Sacramentorum, praesertim Eucharistiae; modus et ratio justificandi peccatores; divisio et missio Apostolorum in tales ac tales provincias; ordo hierarchicus Apostolorum, Sacerdotum, Diaconorum aliorumque ministrorum Ecclesiae; vocatio Gentium, de qua proprie hic loquitur Apostolus.
Ubi nota, licet Chrysostomus et Theophylactus dicant angelos ignorasse quod Gentes vocandae essent ad christianismum, donec eas vocari a Paulo et Apostolis viderunt, tamen non videri dubium quin in genere hoc angeli cognoverint; si enim Isaias et Prophetae id cognoverunt, ergo et angeli, qui vel hoc revelarunt Prophetis, vel ex vaticiniis Prophetarum tam claris id facile intellexerunt. Quod ergo Apostolus hic ait eos illud non cognovisse, intellige eo modo quo, vers. 5, negavit Prophetas id cognovisse, scilicet in particulari, clare et distincte, v.g. quomodo vocandae essent Gentes, an simul cum Judaeis, an in locum Judaeorum, cum illi respuissent Evangelium, et a Deo rejecti essent; quo ordine, per quos, quibus modis et mediis: hoc enim ante angelos passim cognoverunt ex Dei revelatione Apostoli, praesertim Paulus, tum ab initio conversionis suae, quando ante alios Apostolos electus fuit a Deo, et declaratus doctor Gentium, Actor. IX, 15; tum potius et plenius, quando proxime mittendus ad Gentes, raptus fuit in tertium caelum, ut dixi II Corinth. XII. Ita Hieronymus, Ambrosius, Anselmus, Theophylactus, Chrysostomus. «Paulus, inquit Chrysostomus, angelorum Evangelista hic eos illuminavit;» et D. Thomas, Opusc. I, cap. XXVI, ex Cyrillo docet, praedicante Paulo, angelos didicisse circumstantias Evangelii et vocationis Gentium.
Nota secundo, haec dici contra Simonem Magum, qui nimis angelis tribuens, docebat eos esse adorandos quasi ipsi mysterii redemptionis nostrae conscii et mediatores fuissent, de quo Coloss. II, 18.
MULTIFORMIS SAPIENTIA DEI. — πολυποίκιλος, id est multivaria, sive valde et multipliciter varia. Alii legunt παμποίκιλος, omnicaria, maxime varia sapientia Dei; ut non solum varia sit, sed et multa varietate distincta. Ita Hieronymus: «Respice, inquit, cunas Christi, vide pariter et coelum. Vagientem in praesepi intuere infantem, sed simul angelos ausculta laudantes. Herodes persequitur, sed adorant Magi. Ignorant Pharisaei, sed stella demonstrat. Baptizatur a servo, sed vox desuper Dei intonantis auditur. Aquis mergitur, sed columba descendit, imo Spiritus in columba. Ad passionem venit, et pati timet, sed vult transire calicem; et Petrum, quia calicem timebat, accusat. Quid hac stultitia prudentius, varietate distinctius, sapientia obscurius, quam fecit Deus in Christo Jesu Domino nostro?» Hactenus Hieronymus. Proprie tamen Apostolus respicit ad sapientiam Dei, quam variis modis ostendit in vocatione Gentium, reprobatione Judaeorum, modo et ordine eas vocandi, ut dixi § praeced. et cap. I, vers. 11.
Versus 11: Secundum Praefinitionem Saeculorum, Quam Fecit In Christo Jesu Domino Nostro
11. SECUNDUM PRAEFINITIONEM SAECULORUM, — κατὰ πρόθεσιν, id est, ut Hieronymus, secundum propositum saeculorum, id est a saeculis, vel ante saecula actum, q. d. Secundum decretum aeternum, quo proposuerat, decreverat, praefinierat Deus hoc facere et exequi. Unde Syrus vertit, quae futura erat a saeculo, facta vero est in Ieschua Domino nostro.
Secundo, «secundum praefinitionem saeculorum,» id est quam fecit de saeculis futuris, de serie saeculorum, deque hominibus, qui quolibet saeculo a primo usque ad ultimum sunt futuri, scilicet praefiniens saeculum status innocentiae, deinde saeculum legis naturae, tertio saeculum legis Mosis, quarto saeculum legis Christi et gratiae, decernensque et praefiniens in eo omnes omnium illius temporum gentes et nationes successive vocare ad fidem et salutem per Christum; et hoc est, quod ait: «Quam fecit in Christo Jesu.» Rursum praefiniens primo saeculo legis naturae vocare ad se omnes Gentes, secundo per Mosen solos Judaeos relictis Gentibus, tertio per Christum solas fere Gentes, quas hactenus vocare neglexerat, et vice versa negligere Judaeos incredulos: hic enim fuit circulus et conversio saeculorum quoad fidem, gratiam et salutem, et quasi annus saecularis et circularis Dei. Ita Chrysostomus et Theophylactus. Hic secundus sensus est pulchrior et aptior; in eo enim proprie spectatur multiformis et varia sapientia Dei. Ab hac multitudine et varietate cognitionis et sapientiae, Christus ipse vocatur πολυόφθαλμος, id est multioculus, et Cherubim, inquit Anastasius Sinaita, lib. I Hexameron.
QUAM FECIT IN CHRISTO JESU. — Pronomen «quam» referre potest primo, «Ecclesiam;» secundo, «sapientiam,» ut Hieronymus; tertio et planissime, «praefinitionem,» q. d. Haec praefinitio saeculorum jam dicta, facta est per Christum et πρωτομοιχάλωτος, id est Christi merita. Hinc patet quod dixi cap. I, non tantum fidem et gratiam, sed et praedestinationem ipsam aeternam, quae est in mente Dei (haec enim est praefinitio, de qua hic Apostolus), factam esse ex meritis Christi praevisis, q. d. Apostolus: Quod primo saeculo vocarentur omnes Gentes ad salutem, secundo Judaei, tertio Gentiles, id factum ex meritis Christi praevisis, ob quae Deus decrevit, ab aeterno praedestinare, vocare, justificare et glorificare credentes in Christum, sive Judaeos, sive Gentes, quolibet saeculo.
Versus 12: In Quo Habemus Fiduciam, Et Accessum In Confidentia Per Fidem Ejus
12. In quo (per quem, scilicet Christum) HABEMUS FIDUCIAM (graece παρρησίαν, id est, ut Syrus, audaciam libere loquendi, libertatem evangelizandi, q. d. Cujus, scilicet Christi ope audacter, libere et intrepide evangelizo. Secundo, melius hic Noster vertit «fiduciam,» qua animus per Christum peccatis expiatus, et innocenter jam vivens, bene sibi conscius, confidit se esse in gratia et amicitia Dei. Unde cum dixisset: «In quo habemus fiduciam,» hujus fiduciae effectum subdit) et accessum in confidentia, — ut scilicet confidenter quasi amici, imo quasi filii accedamus ad Deum Patrem, dicamusque: «Abba Pater.»
PER FIDEM EJUS. — Refer non tantum ad in confidentia, q. d. In confidentia, cujus principium et origo est fides Christi; sed potius ad fiduciam et accessum, q. d. Fiduciam et fiducialem accessum habemus ad Patrem per fidem Christi, qua remissionem peccatorum et justitiam assecuti confidimus nos esse in Dei gratia et favore, et confidenter ad Deum quasi patrem amantissimum accedimus: fides enim parit hanc fiduciam et confidentiam. Ita Chrysostomus, Theophylactus et Graeci.
Versus 13: Propter Quod Peto Ne Deficiatis In Tribulationibus Meis Pro Vobis
13. PROPTER QUOD, — quia scilicet habemus hanc fiduciam et accessum ad Deum Patrem nostrum, qui potentissimus est, ut in omnibus tribulationibus nos roboret, easque propulset.
PETO NE DEFICIATIS IN TRIBULATIONIBUS MEIS (graece μὴ ἐγκακεῖν, id est non deficere, non lassescere, non segnescere, quod primo, potest referri ad primam personam, quasi Paulus de se dicat, Peto et oro Deum ne ego deficiam in tribulationibus, ne iis vincar et cedam. Ita Hieronymus et Syrus. Secundo, noster Interpres refert ad secundam personam: ne vos, scilicet, o Ephesii, deficiatis et cadatis animo, videntes me tribulari et vinciri) PRO VOBIS, — quia scilicet vobis aliisque Christum et salutem evangelizo. Haec secunda versio verior est: magis enim Ephesiis pusillis et novellis in fide timebat Apostolus in persecutione, ne animis caderent, quam sibi, qui quasi generosus pugil et athleta Christi in ea solet gloriari. Nota: «Peto,» non a Deo, sed a vobis: graece enim est αἰτοῦμαι, id est peto, posco, exigo. Unde S. Augustinus, serm. 7 in haec Apostoli verba: «Peto, ait, a vobis propter arbitrium voluntatis; sed quia haec infirma est, Deum rogo, ut idem det vobis propter auxilium majestatis.» Unde subdit Apostolus: «Hujus rei gratia, flecto genua ad Patrem.»
QUAE EST GLORIA VESTRA. — q. d. Quod ego Apostolus et praeceptor vester dignus sim tanta pro Christo et vestra salute pati, non turbari, non animis cadere, sed exultare et gloriari debetis. Ita Chrysostomus. Hae siquidem passiones stigmata sunt et insignia Christi, Galat. VI, 17, suntque praeludia martyrii.
Versus 14: Hujus Rei Gratia Flecto Genua Mea Ad Patrem Domini Nostri Jesu Christi
14. HUJUS REI GRATIA. — Redit post longum hyperbaton (quo a versu secundo hucusque abreptus fuit in Dei dignationem, et beneficium vocationis Gentium) ad versum primum, ut ibi dixi.
FLECTO GENUA AD PATREM, — flexis genibus in signum reverentiae et humilitatis, oro et obsecro Deum Patrem. Est metalepsis.
Versus 15: Ex Quo Omnis Paternitas In Caelis, Et In Terra Nominatur
15. EX QUO OMNIS PATERNITAS IN COELIS ET IN TERRA NOMINATUR. — Nota: Sicut graece a πατήρ, πατριά; et Syre ex אב ab, אבהותא abahuta: ita latine a pater, paternitas dicitur et derivatur. Unde recte, quidquid cavillentur Erasmus et Beza, Interpres noster novum nomen πατριά, novo Latino nomine paternitas, vertit, et ita verterunt S. Hieronymus, Damascenus, lib. I De Fide, cap. IX; Syrus, interpres Theophylacti, et alii qui Graecae linguae fuerunt peritissimi.
Unde primo, Damascenus sic explicat: «Nomen paternitatis ex divinis ad humanos patres translatum est.» Quod intellige metonymice, «nomen,» id est res nomine paternitatis significata, sive ipsa paternitas, quae est in hominibus et creaturis, descendit a Deo Patre, qui primus increatus et immensus Pater ipsis suam paternitatem communicavit, ut et ipsi fierent et dicerentur patres; nam nomen ipsum patris prius hominibus imposuerunt homines, et inde idem transtulerunt ad divina, et ad Deum Patrem: ex humanis enim, utpote sibi notioribus, homines imposuerunt nomina divinis, ut passim alii Patres et Doctores docent. Non ergo de nomine Patris, sed de re hoc nomine significata intelligendus est Damascenus. Et hoc est quod docet D. Thomas et Scholastici, paternitatem omnem creatam derivari ab increata, quae est in Deo Patre. Huc accedit S. Hieronymus: «Sicut, inquit, solus bonus (Deus) bonos facit, et solus immortalis immortalitatem tribuit, et solus verus, veritatis nomen impertit: ita solus Pater, quia creator est omnium et universorum causa substantiae, praestat caeteris ut patres esse dicantur. De terrenis coelestia contemplemur. Adam quem primum plasmavit Deus, et creator ipsius, et pater fuit, certe Deo Patri scit se debere quod substitit. Rursum hi qui geniti sunt ex Adam, patrem illum intelligunt, ex quo orti sunt. Unde Lucae III, ait Scriptura: Filii Seth, filii Adam, filii Dei, ut paternitatis in terra vocabulum a Deo primum ortum esse monstraret.» Et inferius: «Ex eo quod Deus Pater Domini nostri Jesu Christi juxta substantiam pater est, et unigenitus non est adoptione filius, sed natura, caeterae quoque creaturae, paternitatis nomen adoptione meruerunt.» Addit S. Hieronymus dici: «Ex quo omnis paternitas nominatur, non vero nata est. Aliud est enim appellationem paternitatis mereri, aliud natura habere consortium,» q. d. Ipsa increata et divina Dei paternitas nobis communicari nequit, sicut nec ipsa Dei essentia: sic enim vere et proprie essemus dii; sed tantum participatio quaedam tenuis ejusdem, ex qua fit ut patres nominemur sicut et Deus, sed analogice et participative. Igitur ex prolixo discursu S. Hieronymi et caeterorum hanc colligas sententiam: Paternitas, inquit, in coelis est generatio Filii, paternitas in terra est generatio hominum et animalium, quae omnis a Dei paternitate manat: omnes enim ab eo vim habent generandi, ut sint et nominentur patres.
Dices, in coelis nulla est paternitas quae a Dei paternitate descendat. Respondet S. Hieronymus, angelos aeque ac homines habere sui generis principes, quos patres gaudent appellare: princeps enim est et dicitur subditorum pater, et principatus est quaedam paternitas. Sic servi Naaman eum vocant patrem, id est dominum et principem, IV Reg. v, 13. Sic patres Latinis vocantur senatores, imo Romani eos fere vix alio nomine compellabant quam Patres conscripti. Hic sensus est appositus, sed non proprius et adaequatus.
Unde secundo: Nota cum Hieronymo, S. Paulum Graecum πατριά, quod Noster vertit, paternitas, accepisse a Septuaginta, qui hoc nomine solent vertere Hebraeum משפחה mispacha, id est familia, vel tribus (has tribus Septuaginta alibi vocare solent φυλή), quae ab uno capite et parente descendit: quia enim duodecim filii Jacob apud Judaeos capita et patres fuerunt duodecim familiarum et tribuum a se descendentium, hinc Septuaginta tribum a quolibet hoc patre descendentem vocant πατριάν, et a πατριά vocant Patriarchas ipsos tribuum patres et primos progenitores, q. d. τῆς πατριάς ἀρχάς, id est tribus principia. Itaque πατριά, sive paternitas, aut, ut vertit interpres Chrysostomi, paterna cognatio, est familia, vel tribus aut gens, quae ab uno communi patre prognata est, quam Hieronymus contra Helvidium parentelam vocat, et ita vertit hic Vatablus. Sic noster Interpres retinens Graecum πατριά, Psal. xcv, 7, vertit: «Afferte Domino, patriae,» id est familiae, tribus, stirpes, «gentium, afferte Domino gloriam et honorem.» Paternitas ergo non sumitur hic pro relatione patris in abstracto, quam Philosophi paternitatem vocant: haec enim graece, Damasceno teste loco citato, potius πατρότης quam πατριά dicenda esset; sed metonymice paternitas hic idem est quod parentela, quae ab eodem patre, vel paternitate descendit. Sunt enim quasi correlativa pater sive paternitas, et parentela, unumque includit alterum; pater enim est parentelae pater, et parentela est patris parentela, q. d. Apostolus: Deus Pater non tantum Christi, sed et omnium est pater, tam hominum quam angelorum, ita ut Deo communi parente affines sint Judaei et Gentes, homines et angeli: ipse enim pater est omnium familiarum, non solum corporalium, — spiritualium, puta Seraphim, Cherubim, Thronorum et caeterorum ordinum. Licet enim hae familiae suos proprios et distinctos habeant patres et principes, omnes tamen communem patrem et principem habent Deum, a quo omnes descendunt: ideoque Deo Patri non tantum paternitas et generatio aeterna, respectu Filii sui, sed et temporalis per creationem in omnes coelestes et terrestres tribus et cognationes convenit, ac consequenter ab omnibus in coelo et in terra quasi Pater est nominandus, celebrandus (ut dixi cap. I, vers. 21), colendus et redamandus. Ita Chrysostomus, Theophylactus, Theodoretus, Oecumenius, imo et S. Hieronymus.
Nota tertio: Apostolus unum Deum Patrem opponit multis principiis et diis Simonis Magi et Hesiodi (qui suam Theogoniam, id est deorum generationem, conscripsit), aliorumque Poetarum et Philosophorum Gentilium. Rursum, ne Judaei jactent Deum verum suum esse Deum, non Gentium, Gentesque alium debere quaerere Deum, Apostolus eos retundens dicit Deum esse patrem communem omnium tam Gentium, quam Judaeorum; ac proinde non mirari debere Judaeos, si Gentes, aeque ac Judaei, jam a communi parente ad salutem per Christum Christique Apostolos vocentur, et vicissim Gentes fidenter, aeque ac Judaeos, ad Christum et Deum quasi ad communem parentem accedere debere.
Nominatur, — id est existit, suum habet esse et suam originem, derivatur et descendit; ut jure a Deo Patre nomen accipere, et ab eo nominari possit familia, tribus vel parentela Dei, quaeque Deum habet patrem, a quo quasi a primo exemplari et efficiente omnes familiae et parentelae, omnesque familiarum patres et capita, omnis denique generandi vis, foecunditas et paternitas tanquam a patre omnium magno et universali profluit et dimanat: sic enim Hebraei metonymice vocari aut nominari sumunt pro esse. Sic Isaiae VII, 14, Christus dicitur vocandus Emmanuel, id est erit Emmanuel, quia nobiscum erit Deus, quod significat Emmanuel. Sic Isaiae VIII, 3, Christus dicitur vocandus «Accelera spolia detrahere, festina praedari,» id est celer erit daemonum et hostium suorum spoliator, eorumque festinus praedator. Nec enim haec duo nomina Christo imposita, Christumque ita nominatum uspiam legimus, rem autem utroque nomine significatam Christo convenire notissimum est.
Versus 16: Ut Det Vobis Secundum Divitias Gloriae Suae, Virtute Corroborari Per Spiritum Ejus In Interiorem Hominem
16. UT DET VOBIS SECUNDUM DIVITIAS GLORIAE SUAE (id est gloriosae gratiae suae) virtute (graece δυνάμει, id est fortitudine, constantia et robore spiritus contra omnes persecutiones et tentationes) CORROBORARI (scilicet ut corroboremini in infirmitate naturae vestrae) per Spiritum ejus IN INTERIOREM HOMINEM, — ut interior homo, id est mens gratia et spiritu Dei regenerata (hic enim ab Apostolo vocatur interior homo, ut dixi ad Rom. VII, 22), in eadem gratia et spiritus fortitudine crescat.
Nota: Praepositio in cum accusativo significat augmentum. Sic dicimur ire de virtute in virtutem; sic dicitur justitiam Dei in Evangelio revelari ex fide in fidem. Vide dicta Rom. I, 17. Regia tamen Biblia, et alia nonnulla legunt, in interiori homine; et sic Graecum εἰς cum accusativo saepe sumitur pro ἐν, id est in, cum ablativo. Tumque planus est sensus, ut scilicet optet eos corroborari in interiori homine, id est in mente, intellectu, voluntate, caeterisque internis animae viribus et potentiis: hae enim, vel potius homo, quatenus iis constat iisque vivit, dicitur homo interior: sicut e contrario exterior dicitur idem homo, quatenus sensibus membrisque externis constat, vivit, iisque operatur et indulget. Hoc ergo sensu homo exterior et interior sumitur naturaliter; priore vero sensu sumitur supernaturaliter. Vide dicta II Cor. IV, 16.
Versus 17: Christum Habitare Per Fidem In Cordibus Vestris: In Charitate Radicati, Et Fundati
17. CHRISTUM HABITARE (repete, «det vobis» Deus Pater, ut Christus habitet) PER FIDEM, etc. IN CHARITATE RADICATI ET FUNDATI, — supple, ut sitis; alias dicendum erat, radicatis et fundatis. Verum Romana et Anselmus jungunt haec sequentibus sic: «In charitate radicati et fundati, ut possitis comprehendere,» etc.
Versus 18: Ut Possitis Comprehendere Cum Omnibus Sanctis, Quae Sit Latitudo, Et Longitudo, Et Sublimitas, Et Profundum
18. Ut possitis comprehendere (id est animo concipere et intelligere) cum omnibus sanctis, — id est Apostolis, ait Ambrosius, Prophetis et Christianis, tum militantibus hic adhuc, tum potius in coelo triumphantibus, Deique visione beatis.
QUAE SIT LATITUDO, ET LONGITUDO, ET SUBLIMITAS, ET PROFUNDUM. — Nota primo, Apostolum hic cum dimensionibus jungere differentias positionum: nam tres tantum sunt dimensiones, longitudo, latitudo, crassities; altum vero et profundum respondent τῷ sursum et deorsum, quae sunt differentiae positionum; crassum ergo hic resolvitur in altum et profundum quasi in sua extrema. Itaque haec quatuor jungenda et distinguenda sunt, non uti sunt in corpore, sed uti sunt in domo, ubi profundum sunt fundamenta, altitudo est tectum, longitudo est longius latus vel paries, latitudo est brevius latus.
Nota secundo, Apostolus videtur perstringere fabulas haereticorum et poetarum, uti deorum βάθος, sive profundum Hesiodi, et dimensiones Christo ab Elxai affictas, de quibus Epiphanius, lib. I, cap. XIX et XXX: «Elxai, ait, describit Christum esse quamdam virtutem mensurae viginti quatuor schoenorum in longitudinem, id est milliariorum nonaginta sex, in latitudinem schoenorum sex, id est milliariorum viginti quatuor, et crassitiem similiter emetitur, et pedes, et fabulamenta reliqua.» Tales etiam fuerunt triginta Aeones Valentini, q. d. Apostolus: Poetae, Valentinus et haeretici jactant suum deorum βάθος, id est profundum, suum πλήρωμα, id est plenitudinem, longitudinem, latitudinem, altitudinem; sed fabulose: ego vero haec ipsa in Christo Christianorum Deo esse praedico et demonstro.
Nota tertio, Scripturas generalissime capiendas esse, quia auctor earum, Spiritus Sanctus, uti amplissimum habet intellectum et conceptum, ita et locutionem. Unde varios intendit sensus etiam litterales, si rei locoque conveniant, maxime si subordinati sint et connexi, omnesque in unum quasi scopum conspirent et dirigantur. Ita S. Augustinus, lib. XII Confess., cap. XXX. Unde Apostolus generatim et indeterminate dicit: «Quae sit latitudo, longitudo, sublimitas et profundum,» non explicans, nec determinans cujus rei intelligat longitudinem, latitudinem, etc. Quare hunc locum varie admodum et multipliciter explicant Patres, omnesque probabiliter. Vide hic foecunditatem S. Scripturae.
Dico ergo primo: Apostolus loquitur hic de beneficio oeconomiae et redemptionis Christi, qua non tantum Judaeos, sed et Gentes omnes vocavit ad salutem, gratiam et beatitudinem, vultque hac phrasi significare quam magnum fuerit hoc mysterium Christi, quamque omnibus numeris et partibus absolutum; sequitur enim: «Scire etiam supereminentem scientiae charitatem Christi.» Christi ergo vel charitatis Christi dimensiones hic describit. Idem patet ex anteced. vers. 3, 4, 6, 8, 11 et caeteris, quibus non facit aliud, quam hoc sacramentum et mysterium Christi depraedicare et admirari. Unde patet, hunc sensum esse genuinum et proprie intentum ab Apostolo. Ita Chrysostomus, Theophylactus, Theodoretus, Oecumenius. Si singula velis singulis adaptare, ita poteris: «Quae sit latitudo,» id est quam late se extendat hoc mysterium, charitas et beneficentia Christi, videlicet ad omnes gentes et homines, qui ante legem, in lege, post legem, fuerunt, sunt et erunt; «quae longitudo,» id est quam longe mysterium hoc praedefinitum fuerit, scilicet ab aeterno; «quod sit profundum,» id est quam profunde, nimirum ad inferos, virtus Christi se extendat; «quae sit sublimitas,» id est quam sublimiter, puta super omnes coelos, primitias nostras in se Christus evexerit nosque evehet. Ita Oecumenius.
Possunt secundo, hae dimensiones accipi de Christo qua Deus est; unde sequitur: «Ut impleamini in omnem plenitudinem Dei,» ubi graece est πλήρωμα, quod erat unum ex Aeonibus, sive diis Valentini, cui suum verum πλήρωμα, id est plenitudinem Dei, opponit Apostolus. Licet enim omnes dimensiones in Deo unum sint, una scilicet immensitas, sitque Deus quasi sphaera quaedam intelligibilis sine dimensionibus, ut explicat Ambrosius; unde etiam Empedocles rogatus quid esset Deus, respondit: Est circulus cujus centrum est ubique, circumferentia nusquam; quia scilicet Deus ubique est totus, nullo tamen coeli terraeve ambitu concluditur, sed super coelos per immensa illa spatia vacua in immensum se porrigit ejus immensitas. Hinc recte eam describens Job, cap. XI, vers. 8: «Excelsior, inquit, coelo est, et quid facies? profundior inferno, et unde cognosces? Longior terra mensura ejus, et latior mari.» Et sic Ambrosius hic per longum, latum, sublime, profundum intelligit immensitatem Dei. Has tamen dimensiones in Deo distinguere possumus per analogiam et similitudinem ad creaturas, seu ita ut illae in creaturis distinguuntur: et sic Dei longitudo est aeternitas; latitudo est omnipotentia, ut D. Thomas, vel, ut Bernardus et Gregorius, est charitas; sublimitas est Dei majestas; profundum est abyssus judiciorum et sapientiae Dei. Ita Anselmus, D. Thomas, Cajetanus. Et pulcherrime S. Bernardus, lib. V De Consider., in fine: «Divina, ait, essentia, res una cum sit, est tamen longitudo propter aeternitatem, latitudo propter charitatem, sublimitas propter majestatem, profunditas propter sapientiam; haec quadriga Dei; comprehendimus hanc duobus brachiis, timoris et amoris; timor sublimi et profundo, amor longo latoque respondet; vel quatuor virtutibus: longitudinem enim tenemus et comprehendimus perseverantia, latitudinem charitate, majestatem veneratione et adoratione, sapientiam et abyssum judiciorum timore et humilitate. His etiam quatuor species contemplationis respondent: longitudinem enim comprehendit meditatio promissorum, latitudinem recordatio beneficiorum, sublimitatem contemplatio majestatis, profundum inspectio judiciorum.» Haec Bernardus. Paulo aliter S. Gregorius, lib. XI Moral., cap. X et XI, in illud, «Excelsior coelo,» etc., per latitudinem, accipit charitatem Dei; per longitudinem, longanimitatem; per sublimitatem, incomprehensibilitatem Dei, qua a Sanctis in coelo, licet clarissime visus, nequit comprehendi; per profundum, incomprehensibilitatem judiciorum Dei in puniendis damnatis.
Potest tertio, hic locus accipi de dimensionibus crucis: fuit enim crux instrumentum redemptionis Christi. Ubi nota: Tres lineae rectae tantum esse possunt, quae perpendiculariter, id est, ad angulos rectos sese invicem intersecant, scilicet, duae in plano jacentes, et tertia illis insistens, et utramque in concursu penetrans in profundum, sive deorsum versus. Et hae tres lineae faciunt trinam crucem: reliquae enim praeter has tres laterales lineae sese intersecantes angulos faciunt non rectos, sed acutos. Et hinc Mathematici tres dimensiones, sive quantitatis species collegerunt, longum, latum, crassum vel profundum, quod hic habet Apostolus, ut recte noster Clavius in I Euclidis annotavit; hae ergo dimensiones fiunt per trinam crucem. Unde et hic apte de cruce Christi accipi, et de ea explicari possunt.
Pro quo rursum nota: Gregorius Nyssenus, orat. I De Resurrect., vult Apostolum alludere ad quatuor cornua crucis, summumque cornu dici altitudinem, imum dici profundum, et transversum unum dici longitudinem, alterum latitudinem. Addunt Basilius, Damascenus et Sedulius, apud Jacobum Gretserum, lib. I De Cruce, cap. III, causam, cur quatuor has dimensiones et cornua crux habuerit, ut scilicet significaretur, quatuor orbis plagas totumque terrarum orbem ad crucem seu pertinere, seu vocari. Ideoque Nyssenus crucem vocat universitatis vinculum. Unde secundo, Sedulius: «Summum crucis sive altitudo, inquit, est Oriens; profundum sive imum, est Occidens; cornu dextrum, est Septentrio; sinistrum, est Meridies.» Tertio et optime, longitudo est hastile crucis, latitudo est minus lignum transversum pro brachiis; altitudo accedit, si crucem erigas (est enim altitudo summitas crucis erectae); profundum est imum crucis in terra defossum. Sic fere Augustinus in Psalm. CIII, et epist. 102: «Erat, ait, latitudo in qua porrectae sunt manus; longitudo a terra surgens, in qua erat corpus infixum; altitudo ab illo devexo sursum quod eminet (in hoc tantum nonnihil a nobis differt Augustinus); profundum ubi fixa erat crux, et ibi spes omnis vitae nostrae.» De cruce ergo hunc Apostoli locum accipiunt S. Hieronymus, Nyssenus, Beda, Anselmus, et pulcherrime Augustinus, serm. 7 De Verbis Apostoli.
Idque primo, litteraliter juxta sensum genuinum quem primo loco dedi, ut longitudo crucis sit aeterna ejus praedestinatio; latitudo sit vis ejus et virtus, quae ad omnes omnium temporum homines se extendit; profundum sit, quod vis crucis ad infernum descendit, cum animas patrum e limbo et Purgatorio liberavit; sublimitas sit, quod easdem aliasque complures in coelum subvexerit.
Rursum, juxta secundum sensum de Christo Deo datum possumus eadem, quae ibi dixi, cruci adaptare, ut scilicet communicationem idiomatum Dei in Christo homine crucifixo spectemus, et admiremur in cruce Dei longitudinem, id est, aeternum decretum; latitudinem, id est, charitatem et potentiam; altitudinem, id est, majestatem; profundum, id est, sapientiam, seu haec omnia quasi cruci affixa, quia eadem cum Deo crucifixa. Adhaec, Deum communicasse cruci suae longitudinem, id est aeternitatem, ut virtus crucis aeterna sit, et quod multi volunt, ut crux Christi quasi trophaeum in coelis in aeternum perduret, quodque sic Deus quasi aeternarit suam crucem; sic etiam Deum cruci communicasse suam latitudinem, id est potentiam, quia per infirmitatem crucis et mortis potentissimos hostes vicit et contrivit; sic communicasse suam sublimitatem, id est majestatem, ut scilicet crux ab omnibus adoretur; sic suum profundum, id est sapientiam, quia non potentia, sed summa aequitate, mira arte et sapientia adinventa, scilicet in carne assumpta crucem et mortem subiens, Christus satisfecit Deo pro nostra offensa, sicque per crucem redemit hominem: ut qui in ligno vincebat, in ligno quoque vinceretur.
Secundo, proprie hae dimensiones crucis ut crux est, accipi possunt; quia enim vers. 13, Ephesiis dixerat Apostolus: «Ne deficiatis in tribulationibus meis,» sed in iis, ait vers. 16, «virtute corroboremini,» hinc stimulum eis addit proponens Christi exemplum, q. d. Oro Deum ut in vestra cruce et tribulatione det vobis cogitare, ac mente comprehendere crucis Christi (ut ea vos solemini et animetis) profundum, id est intensionem dolorum et ignominiarum Christi crucifixi; et longitudinem, qua scilicet per triginta quatuor annos, quibus vixit, hanc crucem, hos dolores, vel in corpore, vel in animo, vel in spiritu eos sibi imminere praevidens passus est; et latitudinem, qua scilicet omnibus membris, et animae potentiis, ab omni hominum genere, imo a Deo et angelis, a quibus fuit derelictus, et omnia poenarum genera passus est Christus, omnibusque bonis et fortunae, et famae, et honoris, et vitae est spoliatus; et sublimitatem, qua Christus crucifixus sublimi consideratione et perfectissima cognitione tum Dei offensi, tum gravitatis offensae nostrae, tum crucis, poenarum sibi suaeque personae, vel illatarum, vel inferendarum, tum plurimorum damnandorum, quibus omnes sui dolores inutiles futuri erant, non solum in cruce, sed et tota vita gravissime doluit, et discruciavit se.
Unde tropologice, haec in nos derivans Anselmus, lib. De Mens. crucis, sub finem: «Crux, inquit, est cruciatus cordis quod Deo non melius serviamus. Debemus ergo habere cruciatum, quod non tantum, inquit, humiliamur, o Domine, quantum debemus, et hoc est profundum crucis; quod non tantum laudamus, et amamus te, quantum bonitas tua exigit, et haec est sublimitas; quod non sumus tam fideles, ut alios ad tuam laudem trahamus, et haec est latitudo; quod non semper continuamus laudem tuam, et haec est longitudo.»
Tertio, moraliter hae dimensiones crucis accipi possunt cum S. Augustino, ut longitudo crucis tum Christi, tum nostrae sit perseverantia; latitudo sit charitas; sublimitas sit religio, spes, amor, oratio, et omnis cum Deo communicatio et conjunctio; profundum sit arcanum praedestinationis, cur crux uni prosit, alteri non: unde oritur timor et humilitas profunda. Hae tres expositiones de cruce possunt accommodari pari modo aliis duabus expositionibus jam dictis, et duabus sequentibus, quartae scilicet et quintae jam dicendis.
Igitur potest quarto, accipi hic locus de dimensionibus spiritualis aedificii, id est, de quadruplici perfectione tum Ecclesiae Christi, tum animae cujuslibet Christianae, tum charitatis, et consequenter cujuslibet virtutis Christianae: praecessit enim: «In charitate radicati et fundati, ut possitis comprehendere.» Et: «Christum habitare per fidem in cordibus vestris,» ut scilicet eo referantur hae dimensiones. Unde de hoc aedificio, cap. praecedent. vers. 20, dixit: «Superaedificati super fundamentum Apostolorum,» etc., et rursum de eodem agit cap. seq. vers. 12 et 16. Ita S. Hieronymus, Augustinus, Anselmus, Gregorius, homil. 6 in Ezechielem, in fine. Ecclesiae ergo dimensiones hae sunt: altitudo ejus, est coelum, sive coelestis et beata Jerusalem; profundum ejus, est infernus: hic enim est Ecclesiae carcer, cujus sunt partes limbus et Purgatorium; longitudo Ecclesiae est, quod sit omnium temporum et saeculorum; latitudo est, quod sit omnium terrarum et gentium. Vel mathematica, ut S. Hieronymus, Ecclesiae longitudo est ejus diffusio, qua ab Oriente in Occidentem; latitudo, qua a Meridie in Septentrionem porrigitur.
Rursum, ut Anselmus, spiritalis Ecclesiae longitudo, est spes longanimis; latitudo, est charitas; altitudo, est vita coelestis inter angelos: nostra enim conversatio in coelis est; profundum, est fides, baptismus et reliqua Ecclesiae Sacramenta. Pari proportione animae longitudo est fides, latitudo est spes, altitudo est charitas, profundum est humilitas. Vel secundo, longitudo est perseverantia, latitudo charitas, altitudo est spes coeli, profundum est timor judiciorum Dei. Unde S. Augustinus, tom. X, homil. 3 inter 50: «Ego, ait, haec Pauli verba sic intelligere soleo, in latitudine bona opera charitatis, in longitudine perseverantiam usque in finem, in altitudine spem coelestium praemiorum, in profundo inscrutabilia Dei judicia, unde ista Dei gratia in homines venit:» ex quo oritur timor, humilitas ac soliditas cujusvis virtutis.
Huc referri potest et altera Hieronymi expositio de novissimis: «Sublimitas, inquit, est coelum, profundum est infernus, media longitudo, et latitudo est accessus ad unum vel alterum.»
Denique charitati haec aptari possunt; de ea enim praemisit Apostolus: «In charitate radicati,» et de eadem subdit statim: «Scire etiam supereminentem scientiae charitatem Christi,» quam scilicet Christus in se habet, Christianisque suis communicat. Unde haec Vatablus sic explicat: «Quae sit longitudo,» etc., id est quam longa, lata, profunda et sublimis sit bonitas Dei. Charitatis ergo longitudo, est ejus continuatio, et constans perseverantia; latitudo, est extensio, qua se charitas ad omnes tam angelos, quam homines, tam inimicos quam amicos, omnesque creaturas extendit; profundum, est ejus intensio et fervor; altitudo, est ejus excellentia, et heroici actus, v. g. martyrium, quod est quasi apex charitatis; vel altitudo est ejus objectum, et elevatio, qua charitas ad unum Deum, quem diligit, se elevat, et sub eo cuncta contemnit. Haec omnia pari ratione applices cuivis alteri virtuti Christianae.
Potest quinto, accipi hic locus cum Anselmo quasi anagogice (praecedens enim fuit quasi tropologia: sed ita, ut utraque, scilicet tam haec anagogia, quam illa tropologia sit litteralis) de dimensionibus civitatis et beatitudinis coelestis, de qua Apoc. xxi, 16, dicitur: «Longitudo, latitudo et altitudo ejus, aequalia sunt.» Sub altitudine etiam profundum accipe: longitudo enim significat aeternitatem gaudiorum, latitudo extensionem, altitudo sublimitatem, profundum intensionem et immersionem in abyssum divinitatis. Haec aequalia sunt, quia aequo semper tenore durant. Unde hic ait Apostolus: «Ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis.» Hoc enim est Beatorum; et hae dimensiones gaudiorum coeli apte respondent dimensionibus dolorum crucis Christi, de quibus diximus in tertio sensu. Ex cruce enim, charitate et meritis Christi omnes dimensiones jam dictae dimanant. Quocirca Christi crux et merita earumdem sunt mensura, qua magnum illud aedificium mensuratur. Quocirca qui claram operum et meritorum Christi haberet cognitionem, uti habebat Paulus, ille recte comprehenderet multiplicem hanc latitudinem, longitudinem, sublimitatem et profunditatem. Hoc insinuat Paulus dum dixit, vers. 8: «Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec, in Gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi.» Divitiae enim Christi sunt merita, quibus nobis omnes has dimensiones gratiae et gloriae promeruit, ut recte annotavit Alcazar, Apoc. cap. XXI, vers. 15.
Omnes hi sensus veri, omnes satis appositi videntur huic loco, et indefinitae propositioni Apostoli. Unde videntur intenti omnes a Spiritu Sancto, et diversis Patribus suggesti: primus tamen maxime videtur genuinus. Sic ergo breviter et ordinate omnes complectere, et in unum collige, ut sensus sit, loquaturque Apostolus de dimensionibus Christi, tum Dei, tum hominis, et peculiariter crucis ejus, itemque fructus ejus et conformitatis in nobis tum in hac vita, tum in futura: eaedem enim sunt dimensiones Christi et Ecclesiae, quae Ecclesiae et animae cuivis fideli et sanctae in Ecclesia a Christo sunt communicatae.
Versus 19: Scire Etiam Supereminentem Scientiae Charitatem Christi, Ut Impleamini In Omnem Plenitudinem Dei
19. SCIRE ETIAM SUPEREMINENTEM SCIENTIAE CHARITATEM CHRISTI. — S. Augustinus, epist. 120, et S. Ambrosius legunt, cognoscere supereminentem scientiam charitatis Christi: sed Graeca et Latina Biblia habent scientiae, non scientiam.
Secundo, S. Hieronymus, Erasmus et Vatablus, scientiae accipiunt in genitivo, q. d. Oro Deum ut det nobis eximiam dilectionem cognitionis et scientiae, ut aveatis scire et cognoscere mysteria fidei christianae.
Tertio et melius, alii passim scientiae accipiunt in dativo; regitur enim a supereminentem, q. d. Charitatem, quae supereminet et praestat scientiae. Unde S. Augustinus, lib. De Gratia et Lib. arbitr., cap. XIX: «Cum, inquit, dicat Apostolus, Supereminentem scientiae charitatem Christi, quid insanius, quam putare ex Deo esse scientiam quae subdenda est charitati; et ex hominibus esse charitatem quae supereminet scientiae.» Ubi S. Augustinus hunc locum de scientia et charitate in genere explicat, q. d. Apostolus: Charitas longe antecellit omnem scientiam; ut fusius docuit 1 Corinth. XIII. Verum quia Apostolus non absolute dicit charitatem, sed limitat addens: «Charitatem Christi,» et quia toto hoc capite deprædicavit charitatem in Christo nobis exhibitam, hinc quarto et simplicissime, «charitatem Christi,» id est quam Christus nobis exhibuit, vocat «supereminentem scientiæ,» id est majorem quam ut sciri, intelligi et comprehendi possit, q. d. Charitas Christi tanta est, ut superet omnem humanam cognitionem et scientiam. Ita Theophylactus, Œcumenius et Ambrosius, qui ait: «Post Dei Patris infinitam et incomprehensibilem cognitionem, et inenarrabilem clementiam, Christi quoque nos vult agnoscere charitatem, quæ supereminens (ita enim legendum videtur in Ambrosio, non autem supereminentis) est scientiæ: quis enim potest colligere mysterii hujus charitatis rationem, ut et Deus hominis causa homo nascatur, deinde moriatur pro hominibus, pro servis dominus, pro creaturis creator, pro impiis pius?»
UT IMPLEAMINI IN OMNEM PLENITUDINEM DEI. — Primo, aliqui apud Theophylactum et Œcumenium: Plenitudo Dei, inquiunt, est sacra Trinitas: Pater, Filius et Spiritus Sanctus, q. d. Ut plene SS. Trinitatem, ejusque attributa, et dimensiones jam dictas cognoscatis, ametis, adoretis et placeatis. Secundo et melius Theophylactus et alii, q. d. Ut sitis pleni omni sapientia, virtute et perfectione, maxime charitate qua plenus est Deus; seu, ut Dei cognitione, amore omniumque bonorum divinorum plenitudine impleamini.
Versus 20: Ei Autem, Qui Potens Est Omnia Facere Superabundanter Quam Petimus, Aut Intelligimus
20. EI AUTEM, QUI POTENS EST OMNIA FACERE SUPERABUNDANTER QUAM PETIMUS AUT INTELLIGIMUS. — Græce est clarior sensus et efficacior spiritus: τῷ καὶ δυναμένῳ ὑπὲρ πάντα ποιῆσαι ὑπερεκπερισσοῦ ὧν αἰτούμεθα ἢ νοοῦμεν, id est, ei qui potest super omnia facere ex abundanti super ea quæ petimus aut intelligimus, id est qui potest facere omnia eximie melius, amplius et abundantius quam petamus aut intelligamus, q. d. Spero quod Deus, qui tam liberalis est, ut vota nostra superet, et hocce meum votum, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei, implebit et superabit; utque impleat et superet tacite eum rogo et obsecro. Nota miosin, «potens est,» id est potest, et re ipsa facit, et facere solet. Simile est II Cor. cap. IX, vers. 8, ut ibi dixi.
SECUNDUM VIRTUTEM QUÆ OPERATUR IN NOBIS. — κατὰ τὴν δύναμιν, secundum vim et potentiam, id est gratiam et spiritum, qui nos potenter ad ardua virtutum opera impellit, q. d. Quod Deus potens sit, imo velit facere plura quam petam aut intelligam, patet ex tanta vi et potentia gratiæ ipsius, quam actu dat, quamque indies experimur super omnem spem et cogitationem nostram.
Versus 21: Ipsi Gloria In Ecclesia, Et In Christo Jesu In Omnes Generationes Saeculi Saeculorum. Amen
21. IPSI GLORIA IN ECCLESIA, ET IN CHRISTO JESU. — Græca non habent conjunctionem et, sicque plenior est sensus, q. d. Glorificetur Deus in vestra Ecclesia per Christum Jesum, a quo tanta bona tantasque gratias accepistis.