Cornelius a Lapide

Ephesios IV


Index


Synopsis Capitis

Altera epistolae pars, scilicet ethica, qua hortatur Ephesios ad mores Christianos, ac imprimis ad unionem et concordiam, tum in fide, tum in charitate Christi, idque quinque argumentis.

Primum est, vers. 4, quia sumus unum corpus, et unus spiritus in Christo.

Secundum ibidem, quia omnes ad eadem caeli bona quae speramus, vocati sumus.

Tertium, vers. 5, quia omnes unum habemus Dominum, unam fidem, unum baptisma.

Quartum, vers. 6, quia omnes fratres sumus ejusdem Dei Patris.

Quintum, vers. 7, quia Christus ascendens in caelum cuique suam gratiam distribuit, qua quisque contentus sit oportet, nulli invidens, nihil ambiens; deditque alios Apostolos, alios doctores, etc., ut singulos fideles, usque ad finem mundi quasi Christi membra perficiant; itaque totum Christi corpus, scilicet Ecclesia, in Christi fide, unitate et charitate crescat et compleatur.

Hinc vers. 17, hortatur eos ut damnata pristina caecitate, et carnali immundaque vita Gentilium, veterem hominem exuant, novum in Christo induant, utriusque partes explicans vers. 25, scilicet, ut deponant mendacium, loquendo veritatem; abdicent iram, furtum, sermonem malum, amaritudinem, etc., per benignitatem, misericordiam et condonationem injuriarum.


Textus Vulgatae: Ephesios 4:1-32

1. Obsecro itaque vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis, 2. cum omni humilitate et mansuetudine, cum patientia, supportantes invicem in charitate, 3. solliciti servare unitatem Spiritus in vinculo pacis. 4. Unum corpus, et unus Spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae. 5. Unus Dominus, una fides, unum baptisma. 6. Unus Deus et pater omnium, qui est super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis. 7. Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. 8. Propter quod dicit: Ascendens in altum captivam duxit captivitatem: dedit dona hominibus. 9. Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit primum in inferiores partes terrae? 10. Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes caelos, ut impleret omnia. 11. Et ipse dedit quosdam quidem Apostolos, quosdam autem Prophetas, alios vero Evangelistas, alios autem pastores et doctores: 12. ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi: 13. donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi: 14. ut jam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris. 15. Veritatem autem facientes in charitate, crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus: 16. ex quo totum corpus compactum, et connexum per omnem juncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscujusque membri, augmentum corporis facit in aedificationem sui in charitate. 17. Hoc igitur dico, et testificor in Domino, ut jam non ambuletis, sicut et Gentes ambulant, in vanitate sensus sui, 18. tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei, per ignorantiam, quae est in illis, propter caecitatem cordis ipsorum, 19. qui desperantes, semetipsos tradiderunt impudicitiae, in operationem immunditiae omnis, in avaritiam. 20. Vos autem non ita didicistis Christum, 21. si tamen illum audistis, et in ipso edocti estis, sicut est veritas in Jesu. 22. Deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris. 23. Renovamini autem spiritu mentis vestrae, 24. et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis. 25. Propter quod deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo: quoniam sumus invicem membra. 26. Irascimini, et nolite peccare: sol non occidat super iracundiam vestram. 27. Nolite locum dare diabolo. 28. Qui furabatur, jam non furetur: magis autem laboret, operando manibus suis, quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti. 29. Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat: sed si quis bonus ad aedificationem fidei, ut det gratiam audientibus. 30. Et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei, in quo signati estis in diem redemptionis. 31. Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia. 32. Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis.


Versus 1: Obsecro Itaque Vos Ego Vinctus In Domino, Ut Digne Ambuletis Vocatione Qua Vocati Estis

OBSECRO ITAQUE. — q. d. Quia Deus per Christum nos tantis beneficiis affecit, et vos, o Ephesii, cum essetis Gentes, aeque ac Judaeos ad suam fidem, gratiam, gloriam vocavit, ut tribus praecedentibus capitibus ostendi: hinc par est, ut tantae vocationi grati sitis, eaque digne et christiane vivatis, ac Deo sancte serviatis, quod ut faciatis, vos oro et obsecro.

EGO VINCTUS IN DOMINO, — propter Dominum et Domini Evangelium. Vide Cap. 23. De dignitate et gloria horum vinculorum, vide hic Chrysostomum. Symbolice S. Hieronymus: «Corpus hoc vinculum et carcer est animae, e quo exire cupiebat Apostolus, et esse cum Christo.»

UT DIGNE AMBULETIS VOCATIONE QUA VOCATI ESTIS, — id est, ut vivatis digne ad spem, digne ad Christum, digne ad Ecclesiam, digne ad angelos, digne ad gloriam caelestem; ad haec enim omnia vocati estis.

Nota: «Ambuletis,» id est conversemini: nam qui ambulat, gressus suos iterat et continuat, ut eodem passu et tenore in via coepta progrediatur et pergat, itaque ambulet. Hinc ambulare Hebraeis significat vivendi et agendi consuetudinem, vitae tenorem, actionum mores.

Interrogabat se crebro S. Bernardus: «Bernarde, ad quid venisti?» interroget se crebro Christianus: Ad quid, Petre, venisti, ad quid vocatus es? ambula digne vocatione tua, ambula digne nomine tuo. Vocatus es ad humilitatem, sobrietatem, sanctimoniam: noli superbire, inebriari, fornicari. Vocatus es ad opus: noli vacare otio. Vocatus es ad colendam vineam, id est animam tuam: vide ne illam lolio et sentibus vitiorum, in gehenna exurendis, repleas. Vocatus es ad bona opera: illis stude, mala fuge. A Christo Christianus appellaris, ut Christum Christianus imiteris: imitare Christum, vive ut Christus vixit, patere quae Christus passus est.


Versus 2: Cum Omni Humilitate Et Mansuetudine, Cum Patientia, Supportantes Invicem In Charitate

2. CUM OMNI HUMILITATE ET MANSUETUDINE. — «Qui terram, inquit Hieronymus, et cinerem se esse novit, et post paululum in pulverem dissolvendum, nunquam superbia elevabitur; et qui Dei aeternitate perspecta, breve et pene ad puncti instar humanae vitae spatium cogitarit, ante oculos suos semper habebit interitum, et erit humilis atque dejectus» (unde et Anselmus: «Humilis dicitur quasi humi alitus, et mansuetus quasi manu assuetus et ductilis»); «omnis autem humilitas non tam in sermone, quam in mente est, ut humiles nos esse conscientia noverit, et nunquam nos vel scire, vel intelligere, vel esse aliquid aestimemus:» hactenus Hieronymus. Unde pro humilitate graece non est ταπείνωσις, id est humilitas, vilitas, abjectio; sed ταπεινοφροσύνη, id est, humilis de seipso sensus, sive virtus, qua quis humiliter et modeste de se sentit, opposita superbiae, quae magnifice et arroganter de se sentit, magni sua aestimat, alios ac aliorum facta parvipendit. Humilitatis filia est mansuetudo: qui enim humilis est et mitis, mansuete cum omnibus agit ac loquitur.

CUM PATIENTIA, — μακροθυμία, id est longanimitate, qua homo fit lenis et lentus ad iram; hanc enim Hebraei vocant ארך אפים erech appaim, longum naribus, id est longum, sive lentum ad iram: ira enim vultu et naribus maxime se prodit. Ambrosius vertit, magnanimitatem: qui enim longus est, magnus est, et longanimitas est magnanimitas. Hinc, ut docet Seneca lib. De Clementia, viri magnanimi et principes longanimes sunt, nulla re turbantur vel offenduntur, laesi non se vindicant, sed potius omnibus etiam hostibus clementiam exhibent: contra viles, plebeii aliique, qui parvo et contracto sunt animo, parumque habent cerebri et judicii, rebus parvis, parva injuria, uno verbulo asperiore concitantur ad iram et vindictam, erumpuntque in jurgia et verbera.

SUPPORTANTES INVICEM (ut alter alterius mores ferat, licet sibi suaeque conditioni dissimiles, licet rusticos, licet asperos, licet petulantes, licet morosos, licet iracundos, sicque alter alterius onus ferat, ut dixit ad Galat. cap. VI, vers. 2, idque) in charitate, id est, per charitatem.


Versus 3: Solliciti Servare Unitatem Spiritus In Vinculo Pacis

3. SOLLICITI, — σπουδάζοντες, id est, studentes, studiose id agentes, magno studio huic rei incumbentes. S. Augustinus, lib. II Contra litteras Petiliani, cap. LXIX, legit, sollicite agentes; Syrus vertit, satagite.

SERVARE (ut servetis) UNITATEM SPIRITUS, — id est charitatem mutuam, cujus auctor est Spiritus Sanctus, inquit Chrysostomus. Secundo simplicius, «unitatem spiritus,» id est, unitatem mentis et animi, ut scilicet corporibus licet divisi et disparati, mente tamen et animis conjuncti, uniti et quasi unum sitis. Haec enim unio homines etiam debilissimos conservat, sicuti schisma fortissimos dissolvit: nam concordia res parvae crescunt, discordia maximae dilabuntur. Vide quam unitati et concordiae studendum sit, quamque cavendum sit schisma, docentem Chrysostomum in moral. homil. 11, ubi inter cetera ait, schismatis peccatum ne martyrio quidem posse expiari: quod intellige, si in schismate manens quis pro fide occidatur, et martyr fiat; tunc enim licet materialiter sit martyr, formaliter tamen non est; martyrium enim requirit, ut martyr sit in Ecclesia, nec ab ea per schisma se separet. Hanc pacis sollicitudinem tuebatur S. Bernardus, qui ad Abbatem Praemonstratensem ei offensum ob quemdam e suis monachis ab eo receptum, ita scribit, epist. 252, in fine: «Ego, inquit, fratres, quidquid faciatis, decrevi semper diligere vos, etiam non dilectus. Adhaerebo vobis, etsi nolitis; adhaerebo, etsi nolim ipse. Olim me alligavi forti vinculo, charitate non ficta, illa quae nunquam excidit. Cum turbatis ero pacificus, conturbantibus quoque dabo locum irae, ne diabolo dem. Vincar jurgiis, vincam obsequiis. Invitis praestabo, ingratis adjiciam, honorabo et contemnentes me. Et nunc tristis est anima mea, quod quacumque occasione offenderim vos, eritque tristis usquedum vestra indulgentia relevetur,» etc.

IN VINCULO PACIS, — ἐν συνδέσμῳ τῆς εἰρήνης, id est, ut Erasmus, in colligatione et concatenatione pacis; S. Augustinus, in conjunctione pacis. Vinculum ergo hic non est unius, sed duorum vel plurium, quod scilicet duos vel plures vincit et connectit. Secundo, «in vinculo pacis,» id est, in vinculo quod est ipsa pax: pax enim quasi catena, imo quasi gluten, animos sibi invicem connectit, consociat, constringit et colligat.


Versus 4: Unum Corpus Et Unus Spiritus, Sicut Vocati Estis In Una Spe Vocationis Vestrae

4. UNUM CORPUS (supple, est omnium fidelium, puta Ecclesiae, cujus caput est Christus) et unus spiritus, scilicet est, qui per singula membra hujus corporis, id est per singulos fideles, discurrens, singulis vitam et motum spiritualem adfert: ita Adamus. Secundo et melius, «unum corpus et unus spiritus,» supple, sitis. Ita Syrus, Theophylactus, Vatablus et alii: omnia enim haec non asserentis, sed exhortantis sunt. Unde subdit:

SICUT VOCATI ESTIS IN UNA SPE VOCATIONIS VESTRAE: q. d. Ita servate unitatem spiritus, ut sitis quasi unum corpus et unus spiritus, ut videamini omnes esse unus homo, constans eodem corpore, eadem anima, eodem spiritu: «sicut vocati estis in una spe,» id est, ad unam eamdemque spem salutis, immortalitatis et gloriae caelestis; sic enim respublica et Ecclesia dicitur esse unus homo civilis, vel unum corpus civicum et politicum, quod eadem lege, concordia, charitate et spiritu unitur et animatur, atque ad eumdem finem, scilicet bonam beatamque vitam tendit et conspirat.

Nota: Magnus stimulus ad unionem et concordiam est spes vocationis, qua omnes vocati sumus ad cernendam eamdem aeternam haereditatem Dei Patris. Cum ergo illa brevi fruituri simus, et a terra in caelum vocemur, ibique amicissime, laetissime, felicissime in omnem aeternitatem simul victuri sumus, quid hic de gleba terrae albae vel rubrae litigamus? quin ad caelum omnes simul connitimur? Si quis hanc spem aspexisset, si quis in caelo consisteret cum beatis illis mentibus, et terram hanc exiguam dispiceret, exclamaret sane: Hoc est punctum quod inter mortales ferro et igne dividitur. O quam angusti sunt mortalium termini! quam angusti mortalium animi!


Versus 5: Unus Dominus, Una Fides, Unum Baptisma

5. UNUS DOMINUS, UNA FIDES, UNUM BAPTISMA, — supple est, q. d. Omnibus Christianis unus est Dominus, una est fides Christiana, unum baptisma, quo renati et Christiani effecti sunt; cum ergo unum omnes habeamus Dominum, unam fidem, unum baptisma, quid restat nisi ut tot vinculis colligati, imo uniti, amemus, colamus et servemus hanc spiritus unitatem? Ita Parisiis (quae Christianissimi regis est regia) hoc unitatis tam regis et legis quam Dei et fidei emblema et symbolum portae S. Antonii inscriptum visitur:

Un Dieu, une foy; Un roy, une loy.

Unus Deus, una fides; Unus rex, una lex.

Nota primo: Deus Hebraeis vocatur אדוני Adonai, id est Dominus, quia unus ipse est universalis et summus caeli et terrae angelorum hominumque Dominus. Hinc Attalus martyr a tyranno per contemptum rogatus, quod nomen Deus haberet? respondit: Qui plures sunt, nominibus discernuntur; qui autem unus est, non indiget nomine. Testis est Eusebius, lib. VI Historiae, cap. III.

Nota secundo: Una est fides, quae ad Deum et salutem nos ducit, non multae: unus est Dominus, non multi; plane ergo aberrant, et in errorem ac aeternam perniciem abducunt Politici Libertini nostri, qui tam in fide Lutheri, Calvini, Mennonis, et quavis alia, quam in una vera Catholica Romana fide salutem suis promittunt, dummodo Christum redemptorem esse credant, et honeste vivant; certum enim est has non unam esse, sed alias et alias fides: Apostolus autem docet unam tantum esse fidem veram, quae recta est ad salutem via. Unde sequitur, alias et diversas ab hac vera fide, imo illi contrarias, non fidem, sed perfidiam esse, quae ducit non ad caelum, sed ad gehennam.

Rursum, sicut unus Dominus noster et redemptor Christus divinitate et humanitate constat, ut qui vel deitatem, vel humanitatem, vel animam aut mentem, aut voluntatem humanam ei adimerit, hic unum hunc Dominum nostrum de medio tollat; et sicut unum baptisma suis integratur partibus, ut qui non aqua, sed vino baptizare velit, aut non in nomine Trinitatis, sed solius vel Patris, vel Filii vel Spiritus Sancti, aut in nomine angelorum, hic unum et verum baptisma evertit, et de medio tollit: ita qui unum fidei articulum, aut unam propositionem fidei essentialem pertinaciter negat, hic unam veramque fidem evertit, nec fidelis, sed infidelis est. Sicut enim Christus et baptisma suis partibus, ita et fides suis articulis integratur, et componitur. Quisquis hic haeres et fluctuas, haec sedulo perpende, et quam tibi curae et cordi est aeterna salus tua, tam serio et studiose hanc unam, veram, sanam et priscam omnium saeculorum fidem quaere, amplectere, sectare.

Ita S. Valerianus, sponsus S. Caeciliae, ab ea missus ad S. Urbanum Pontificem, ut ab illo baptizaretur, cum eumdem adiret, vidit seniorem niveis indutum vestibus, qui hunc titulum aureis litteris scriptum manu tenebat: «Unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et pater omnium, qui super omnia et in omnibus nobis est.» Additque: «Credis ita esse?» Respondit Valerianus: «Non est aliud, quod verius possit credi sub caelo.» Mox S. Urbanus eum baptizavit. Est ergo haec sententia fidei orthodoxae tessera, et Symboli Apostolici breviarium. Sic rem hanc narrant Acta S. Caeciliae, quae ex antiquissimis Romanis bibliothecis exemplaribus, pura et sincera edidit Antonius Bosius I. V. D.

Ita Liberatus abbas, Bonifacius diaconus, Rusticus et Servus subdiaconi, Rogatus, Septimus et Maximus monachi, ex monasterio Carthaginem pertracti, primum blanditiis ad Arianam perfidiam sollicitati sunt. Illi vero uno ore et animo suam coram omnibus confessi sunt fidem, dicentes: «Unus Deus, una fides, unum baptisma; nec poterit in nobis iterari, quod in doctrina Evangelii semel dari praeceptum est: Quia qui semel lotus est, non habet necesse ut denuo lavetur, sed mundus est totus. Satius est momentanea perferre supplicia, quam aeterna subire tormenta.» Jubet rex navem sarmentis impleri, confessoresque ligatos superimponi, igneque subjecto, et navi in pelagi medium promota concremari. Illi magna cum fiducia cantabant: «Gloria in excelsis Deo. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis, quando pro fide Dei nostri supplicia perferemus, ne acquisitae fidei indumentum amittamus.» Ignis cum accenderetur saepius, extinctus est. Ergo rubore et furore perculsus rex mandavit eos remorum vectibus necari. Ita Victor Uticensis, lib. III Wandal. persecut.

UNUM BAPTISMA. — «Contra Valentinum hoc fecit, inquit Hieronymus, qui duo baptismata esse contendit; et contra omnes haereticos, ut sciant non habere se baptisma, sed in una Christi Ecclesia fontem esse vitalem.» Ubi Hieronymus videtur dicere haereticos non habere baptismum, nec eorum baptismum esse validum, ac consequenter, qui ab eis baptizantur, debere rebaptizari; qui error fuit S. Cypriani — scilicet unum baptisma dici, quod ab una et in una Ecclesia Catholica confertur; ac proinde haereticos, qui extra Ecclesiam baptismum conferunt, non verum, sed falsum baptisma conferre, ac consequenter ab haereticis baptizatos esse rebaptizandos. Sed ab hoc errore excusandus est S. Hieronymus: tantum enim vult asserere contra Valentinum non duo, scilicet haereticorum unum, secundum Catholicorum; sed unum tantum esse baptisma, illud scilicet quod est in Ecclesia Catholica; quod tamen si usurpent haeretici, verum baptisma usurpant, vereque baptizant; sin aliud suum baptisma, puta aliam baptismi materiam vel formam inducant, baptismum falsum et qui non est, inducunt, ut qui sic baptizati sunt, non sint baptizati, sed rebaptizari, imo primo baptizari debeant.

Secundo, S. Augustinus: «Unum baptisma vocatur,» inquit, «quod iterari non debet: semel enim baptizatus, secundo baptizari non debet.»

Tertio, S. Hieronymus: «Unum baptisma» dicitur, quia licet ter baptizemur (id est ter mergamur vel tingamur aqua in baptismo) propter mysterium Trinitatis, tamen unum baptisma reputatur.

Quarto et genuine: Sicut est una vera fides, sic unum tantum est verum baptisma, scilicet illud, quod Ecclesiae datum est a Christo, suam habens materiam, scilicet aquam, et suam verborum formam, a Christo institutam, ut abluendo corpus, dicendoque: Ego te baptizo in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, baptizati animam a peccatis omnibus abluamus; qui enim alium baptismum, vel aliam baptismi materiam aut formam afferret, unum verumque baptisma tolleret, et secundum falsum mendacemque baptismum induceret.

Haec est ergo tessera fidei nostrae: «Unus Deus, una fides, unum baptisma.» Sicut tessera mahometismi est: «Unus est Deus, et Mahomet consiliarius ejus.» Tessera Arianorum erat: «Filius est ὁμοιούσιος, non ὁμοούσιος Patri,» hoc est, Filius est similis substantiae cum Patre, non ejusdem. Hinc Ariani novum quasi Deum, novam fidem, novum baptisma invexerunt, atque adeo curabant Catholicos rebaptizari suo more, ut ita inchoarent et profiterentur arianismum. Suggessit impium hoc consilium Hunerico regi Cyrilla Episcopus Arianus. Hunericus ergo jussit omnes Catholicos ab Arianis rebaptizari, sub poenis exilii, carceris et mortis. Sed Catholici licet extrema paterentur, in fide steterunt.


Versus 6: Unus Deus Et Pater Omnium, Qui Est Super Omnes, Et Per Omnia, Et In Omnibus Nobis

6. UNUS DEUS ET PATER OMNIUM, QUI EST SUPER OMNES, ET PER OMNIA, ET IN OMNIBUS NOBIS. — Supple id, quod hinc intendit inferre Apostolus: ergo omnes fratres sumus ut filii ejusdem Dei Patris, ac proinde tanquam fratres invicem diligere, et spiritus unitatem servare debemus, quia in eadem Dei Patris nostri domo, scilicet Ecclesia, versamur vivimusque.

Nota: Deus est «super omnes» per majestatem, potentiam et imperium divinum et transcendens; est «per omnia,» quia per potentiam et sapientem gubernationem, operationem, efficaciam, per omnia commeat et transcurrit; est «in omnibus» per essentiam, amicam unionem et continentiam omnium; «in nobis» etiam Christianis et justis est per gratiam et sanctitatem. Ita Hieronymus, Theophylactus, Anselmus.

Nota secundo: Graecum ὁ ἐπὶ πάντων, verti potest, qui est super omnia; noster tamen Interpres maluit vertere «qui est super omnes,» scilicet deos, ut perstringat Aeones Valentini deosque Simonis Magi, Hesiodi et Poetarum, quod hac epistola saepe facit Apostolus, ut in praeced. annotavi.

Nota tertio: Per Deum et Patrem accipiunt aliqui primam personam Sanctissimae Trinitatis, illique haec tria attribuunt, quod sit super omnia, per omnia et in omnibus. Verum melius Hieronymus et alii nomen Patris hic non respectu Filii et Verbi aeterni, sed respectu creaturarum accipiunt, ut sit commune toti Sanctissimae Trinitati: haec enim est Deus, et Pater omnium; illius deinde tres personas designat, cum ait: «Qui est super omnia, per omnia, et in omnibus.» «Super omnia» enim appropriatur Patri, et respondet illi quod dixit Rom. XI, ult., «a quo omnia:» qui enim est super omnes et omnia, hic auctor est omnium; «per omnia» appropriatur Filio; «in omnibus,» Spiritui Sancto. Ita Hieronymus.

Nota quarto: Deo Filio tribuitur διά, hoc est per, quia sicut per ipsum creata sunt omnia, ita et per ipsum omnia gubernantur, diriguntur, perficiuntur. Sic Zeno Stoicorum parens apud Laertium: Δία μὲν γάρ φασι δι᾽ οὗ τὰ πάντα, Ζῆνα δὲ καλοῦσι παρ᾽ ὅσον τοῦ ζῆν αἴτιός ἐστιν. «Vocant,» inquit, «Jovem Δία, quod per ipsum sint omnia; eumdem vero vocant Ζῆνα, quod vitae sit auctor.» Unde concludit et canit Virgilius: «Deum ire per omnes Terrasque tractusque maris, caelumque profundum.»

Ex eo enim quod per Deum creata sint omnia, sequitur omnia per Deum conservari, consistere et gubernari, Deumque per omnia penetrare et pervadere tum potentia et efficacia, tum praesentia et essentia sua.


Versus 7: Unicuique Autem Nostrum Data Est Gratia Secundum Mensuram Donationis Christi

7. UNICUIQUE AUTEM NOSTRUM DATA EST GRATIA SECUNDUM MENSURAM DONATIONIS CHRISTI, — id est cuique data est gratia non una et par, sed varia et dispar, huic major, illi minor; data, inquam, non est ex merito, vel mensura meritorum nostrorum, sed ex mensura gratuitae donationis Christi, cui placuit donare huic illam mensuram gratiae, illi istam, alteri aliam.

Est hic quintum argumentum, quo Paulus, ut dixi initio, Ephesios excitat ad charitatem mutuam, q. d. Non est quod minor in gratia invideat majori, nec est quod superbiat major, et minorem contemnat (haec est enim radix discordiae, quae omnem unionem et concordiam disturbat), quia tam donum, quam doni sui mensuram uterque accepit a Deo, qui cuique suam doni mensuram quam illi convenire praevidit, admensus est ex infinita sua liberalitate et sapientia, in qua omnes conquiescere debent, illique gratias agere, eamque tam in suis, quam in aliorum donis laudare et celebrare: non enim nisi optime et sapientissime sua dona emetiri et distribuere potuit is, qui spirituum ponderator est et Dominus.

Nota tamen, saepe Deum mensuram gratiae suae admetiri mensurae dispositionis nostrae, ut quo major vel minor fuerit dispositio, eo majorem vel minorem det gratiam; sed et haec dispositio a Dei gratia inchoari et manare debet. «Deus, inquit Hieronymus, cujus magnificentiae non est numerus, non dat spiritum ad mensuram, sed juxta mensuram vasculorum infundit liquorem, tantum muneris largiens, quantum potest ille cui donatur accipere.» Addit et similitudinem: «Sicut, inquit, mare in se immensum est, sed quisque ex eo haurit, quantum capere potest et portare: sic Spiritus Sanctus in se immensus est, sed cuique ex eo datur tantum, quantum expedit et capere potest.»


Versus 8: Propter Quod Dicit: Ascendens In Altum Captivam Duxit Captivitatem: Dedit Dona Hominibus

8. PROPTER QUOD (ut scilicet ostendat Christum ex sua liberalitate donare et distribuere cuique mensuram suae gratiae) DICIT (sacra Scriptura, et Spiritus Sanctus per os Davidis, Psal. LXVII): ASCENDENS IN ALTUM CAPTIVAM DUXIT CAPTIVITATEM.

Nota: Psalm. LXVII, regius Propheta sub typo triumphi Israelis de suis hostibus (quem obiter quasi ad eum alludendo perstringit) canit Christi et Ecclesiae triumphum de Christi ascensione, et Spiritus Sancti missione, Gentium per Apostolos conversione. Sic Psalm. LXXI et LXXXVIII, regnum Messiae per typum regni Salomonis depingit. Sic Isaias, cap. XIV, casum regis Babyloniorum, et Ezechiel, cap. XXVIII, casum regis Tyri describit per casum Luciferi et diaboli. Itaque hisce et similibus locis sacra Scriptura duos habet sensus litterales: utrumque enim sensum, scilicet tam in his typi, quam antitypi, tam allegoriae vel parabolae, quam rei per illam significatae, complectitur, unumque refert et ordinat ad alium. Quod alibi pluribus demonstravi.

Sic hoc Psalm. LXVII, sensus typi est triumphus Israelis, tum de Pharaone per Moysem, tum de Philistaeis aliisque hostibus per Davidem. Unde ait: «Currus Dei decem millibus multiplex, millia laetantium: Dominus in eis in Sina in sancto,» q. d. Currus, quibus Deus ad pugnam et triumphum invehitur, in infinitum multiplicati sunt, quia hi currus sunt infinita angelorum laetantium millia, pro captivis scilicet passive, vel active pro captivantibus, ut dixi.

Secundo, capere captivitatem Hebraeis non est aliud quam capere, captivos facere, vinctos ducere, sive hi captivi antea ab alio capti fuerint, sive non. Unde in libris Regum David et alii dicuntur capere vel abducere captivitatem, cum hostes suos liberos, quibuscum conflixerant, a se devictos primo captivos sibi faciunt.

Tertio, Euthymius sic exponit: «Ascendisti, o Christe, in altum,» id est, in altam et triumphalem crucem, qua vicisti et triumphasti, omnesque nos quos redemisti, cepisti et tuos captivos fecisti. Unde ipsemet ait: «Cum exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum.» Hic sensus non est litteralis, sed accommodatitius et praeambulus litterali: ad litteram enim agit de triumpho Christi post mortem et crucem, cum victor ascendit in coelum, ut explicat hic Apostolus.

Quarto, pro ascendens graece est ἀναβάς, cum ascendisset, etc., «dedit dona;» non enim proprie de ascensu Christi intendit agere Apostolus, sed de distributione donorum quae post ascensum ex coelo misit, et distribuit in Apostolos aliosque fideles.

Jam secundo, sensus antitypi, sive rei per typum jam dictum significatae, est triumphus Christi per triumphum Mosis, Davidis et Israelis adumbratus et significatus: Christo enim cum triumpho in coelum ascendenti longe verius et clarius haec conveniunt, quam Israeli. Unde ait: «Currus Dei decem millibus multiplex. Millia laetantium: Dominus in eis in Sina in sancto,» q. d. Currum Christi Dei nostri triumphalem stipant aguntque multae angelorum myriades instar curruum et phalangum innumerabilium, laetantes et jubilantes in triumpho; et Dominus Christus inter eos et super eos quasi inequitans in sanctum suum coelum et thronum gloriae invehitur cum tali, imo longe majori pompa et majestate, quam olim iisdem stipatus de Pharaone triumphans, in Sina se gloriose per fulgura, tonitrua, tubae clangorem, fumum flammamque ostendit, et legem dedit Israeli.

Sequitur: «Ascendisti,» quasi triumphator, «in coelum» empyreum, «cepisti captivitatem,» vel, ut Apostolus, «captivam duxit captivitatem» (mutat enim secundam personam in tertiam, coeperat enim de Christo loqui in tertia persona), duplicem scilicet, ut recte Theophylactus: Primo, activam, scilicet peccatum, mortem, diabolum, infernum, idola, tyrannos, qui nos captivaverant, Christus in triumphum duxit. Ita Chrysostomus et Vatablus. Secundo, passivam, ut Hieronymus et alii, scilicet Patriarchas, Prophetas aliosque Sanctos erutos captivitate inferni, sanctaque et beata jam Christi captivitate captivos, Christus triumphans secum in coelum duxit. Ita passim Patres, et patet hic ex Apostolo.

Nota: Captivitas in abstracto ponitur pro concreto.

DEDIT DONA HOMINIBUS. — Dices, Psal. LXVII, 19, dicitur: «Accepisti dona in hominibus.» Quomodo ergo pro accepisti vel accepit, Apostolus dicit dedit?

Respondet primo S. Augustinus: Christus accepit haec dona non in se, sed in corpore suo, quod est Ecclesia, dedit vero eadem Ecclesiae suae, quatenus illius est caput. Hoc verum est, sed quaestioni non videtur satisfacere: nam alium sensum Pauli, alium Davidis inducit, cum unum eumdemque esse oporteat. Adde, revera sic mutari personam: alia enim est persona Christi, alia Ecclesiae, hic autem unus idemque est, qui in psalmo dicitur dona accepisse, et qui a Paulo dicitur eadem dedisse.

Secundo, S. Hieronymus: Loquitur, inquit, Psaltes ante Christi incarnationem; tunc enim Christus qua Deus dona haec a Patre accepit, ut post incarnationem ea daret hominibus. Unde et jam natus dedit ea hominibus, ut hic ait Apostolus.

Tertio, Jansenius in Psalm. LXVII: Mutat, inquit, Apostolus accepit in dedit, ut significet quod Deus non accepit dona in hominibus, et ab hominibus, nisi quae prius illis dedit.

Quarto, Theodoretus: Christus, ait, dat dona, et dona accipit, quia haec dona a Christo data, in Christi gloriam cedere et expendi debent. Et Euthymius in Psalm. LXVII: A quibus, inquit, Deus accepit fidem, fidelem scilicet donorum usum, et fidele obsequium ac gratiarum actionem, hisce dat sua dona. Sic et Theophylactus: Christus, inquit, qui hominibus dat sua charismata, ab iisdem accipit ministerium; quisque charisma accipit non ut otietur, sed ut negotietur, Christoque cum faenore reddat, illud accipit. Sed et unus stat ratio contra primam explicationem allata.

Quinto, plane et genuine, «accepisti dona in hominibus,» id est, pro hominibus, propter homines; Hebraeum enim בּ beth, id est in, sumitur hic, uti et alias, pro בעבור baabur, id est propter, vel pro ל lamed dativi, q. d. Accepit Christus a Patre dona, quae daret, quaeque de facto dedit hominibus, uti explicat hic Paulus, et sic idem est accipere quod dare: Christus enim haec dona accepit, non ut sibi servaret, sed ut ea daret hominibus.

Unde Hebraeum לקח lacach, id est accipere, subinde significat dare, seu afferre, teste Aben Ezra et R. Salomone, ut Genes. xxxviii, 6: «Dedit Judas uxorem primogenito suo,» pro dedit hebraice est locach. Exod. xxv, 2, hebraice est ויקחו לי תרומה vaikechu li teruma, id est accipient (hoc est, dent vel afferant) mihi oblationem. Sic III Reg. xvii, 10: «Da mihi paululum aquae,» hebraice pro da est accipe. Sic Osee ult. cap., vers. 3: «Omnem aufer iniquitatem, accipe (id est da) bonum, et reddemus vitulos labiorum nostrorum.» Sic hic «accepisti,» id est dedisti, vel adauxisti, dona hominibus. Ita Chaldaeus. Est metalepsis: quia enim dona daturi, ut pecuniam, solemus prius eam ex arca aut aliunde accipere; hinc accipere ad dandum sumitur pro dare.

Posset secundo verti, emisti dona hominibus, vel propter homines. Emisti, scilicet pretio sanguinis tui, o Christe. Lacach enim subinde emere significat, ut patet Prov. cap. ult., vers. 16. et IV Reg. v, 26. Hinc ea quae venduntur et emuntur, puta merces, vocantur מקחות mickechot.

Dona haec sunt dona Spiritus Sancti, quae in Pentecoste, et deinceps Christus triumphator in Apostolos et Christianos sparsit, ut solent in triumpho ad commune omnium gaudium missilia munera, et pecunia in populum spargi. Ita Genebrardus in Psalm. LXVII, Ambrosius et Hieronymus hic. Scilicet haec dona sunt quae sequuntur, puta apostolatus, doctoratus, prophetia, etc., quae ad hoc distribuit Christus, ut singulos fideles, ac consequenter totum corpus suum, nimirum Ecclesiam, in una veraque sua fide et charitate aedificent et perficiant: omnia enim haec spectant ad excitandam in Ephesiis unionem et concordiam in fide et charitate, ut dixi in argumento.


Versus 9: Quod Autem Ascendit, Quid Est, Nisi Quia Et Descendit Primum In Inferiores Partes Terrae

9. QUOD ASCENDIT, QUID EST, NISI QUIA ET DESCENDIT PRIMUM IN INFERIORES PARTES TERRAE? — Id est, quod David, Psalm. LXVII jam citato, dicit Christum ascendisse, quid innuit, nisi quod ante jam Christus descenderat «in inferiores,» εἰς τὰ κατώτερα, id est, in infimas (ut vertit Vatablus, quin et ipsemet Beza) partes terrae?

Hoc loco et aliis similibus confirmatur ille fidei articulus quo credimus, et dicimus de Christo: «Descendit ad inferos;» quod scilicet corpore Christi sepulto anima ejus descenderit ad inferos, puta ad limbum patrum. Negant hoc Calvinus et Beza, qui per inferos intelligunt sepulcrum, ut idem sit, «descendit ad inferos,» quod «sepultus est.» Sed sic Apostoli absurdam committerent tautologiam in Symbolo, cum dicunt, «passus, mortuus, et sepultus, descendit ad inferos.» Vocem enim «sepultus,» quae clarissima est, explicarent per obscuram et ambiguam, scilicet per «descendit ad inferos.»

Rursum, Apostolus ait hic Christum descendisse in infimas partes terrae: quae sunt infimae partes terrae, nisi infernus proprie dictus, qui est in medio terrae circa ejus centrum? Respondet Beza, infimas partes terrae vocari terram ipsam, quae est infima pars mundi. Contra Apostolus non ait Christum descendisse in infimas partes mundi, sed terrae; ergo invertis, o Beza, et distorques verba Pauli, si non imas terrae, sed mundi partes accipias: mundi enim Paulus ne meminit quidem; cur ergo illud Pauli verbis in se claris et perfectis adjicis et apponis? Si hoc dicere voluisset Paulus, quod tu ipse vis, debuisset profecto dicere, Christum in terram, quae mundi pars ultima est, descendisse. Sic cum dico: Praetor descendit in imas partes carceris, intelligis, et intelligunt omnes me dicere eum descendisse in profundissima loca carceris, non autem domus in qua carcer est: cur non hic similiter per imas terrae partes, imas, non mundi, sed terrae, ut verba sonant, intelligamus? Vide, quaeso, Novantes istos, qui uni Scripturae ejusque verbis niti volunt, quam ea suis interpretationibus lancinent et distorqueant, ac proinde quam non Scripturae, sed suo commento, suique cerebri figmentis nitantur, ad eaque Scripturam volentem nolentem trahant cogantque.

Rursum subdit Apostolus: «Qui descendit,» supple in infimas partes terrae, ut praecessit, «ipse est et qui ascendit super omnes coelos, ut adimpleret omnia,» q. d. Christus altissime ascendit super omnes coelos, quia profundissime se humiliavit, et descendit ad imas partes terrae, scilicet ad infernum, sicque summa et infima complevit, et per consequens intermedia quoque, atque adeo omnia: si enim Christus non descendit ad limbum patrum, ubi erat potior pars Ecclesiae, totque Sanctorum millia, omnium scilicet, qui ab Adamo ad Christum usque vixerunt per quatuor pene annorum millia, ergo non adimplevit omnia, quod tamen asserit Apostolus. Denique ita explicant Patres. S. Hieronymus: «Inferiora terrae, inquit, infernus accipitur, ad quem Dominus noster Salvatorque descendit, ut Sanctorum animas, quae ibi tenebantur inclusae, secum ad coelos victor abduceret.» Et hoc innuit Apostolus, cum ait: «Ascendens in altum captivam duxit captivitatem,» quam scilicet ad infernum descendens inde liberarat. Ambrosius: «Descendit,» inquit, «Christus in cor terrae, ut occisio ejus praedicatio esset mortuorum; ut quotquot ejus essent cupidi, liberarentur.» Chrysostomus et Theophylactus: «Descendit,» inquiunt, «ad infimas partes, post quas non est aliud quid; et ascendit super omnia, ultra quae non sunt alia.» Anselmus «inferiores partes terrae» vocat loca inferorum: «Illuc enim,» inquit, «secundum animam descendit Christus, ut suos omnes potenter inde educeret.»

Dices: Christus descendit in limbum patrum, non autem in infernum damnatorum; ergo non descendit ad infima terrae.

Respondeo: Limbus, purgatorium, infernus, generaliter loquendo, unus sunt locus, scilicet terrae infimus, unoque nomine vocantur et dicuntur infernus. Ita Patres citati.

Quaeres: Cur inferni meminit hic Apostolus, quidve hic Christi descensus facit ad ejus scopum, qui est hortari Ephesios ad unionem et concordiam? Respondet Theophylactus, per hunc descensum Christi hortatur Apostolus Ephesios ad humilitatem, quae est mater concordiae, sicut superbia mater est invidiae et discordiae. Tangit ergo Apostolus radicem mali: cur enim in Ecclesia, urbe, familia jurgia sint et schismata, causa est, quod alii aliis eminere velint, alii id pati nolint, q. d., ait Theophylactus: Sicut Christus non recusavit descendere profundissime; sic et vos, o Christiani, per humilitatem demittite, aliisque condescendite et obsecundate, ut unionem mutuam conservetis; nec est quod timeatis hunc descensum honori vestro nociturum: quemadmodum enim Christo non nocuit, ita nec vobis nocebit. Imo sicut Christus ideo altissime super omnes coelos ascendit, quia profundissime infra terram se demisit, ac descendit: ita quo profundius vos demiseritis, eo altius exaltabimini. Ita contigit S. Francisco caeterisque Sanctis.


Versus 10: Qui Descendit, Ipse Est Et Qui Ascendit Super Omnes Caelos, Ut Impleret Omnia

10. QUI DESCENDIT, IPSE EST ET QUI ASCENDIT SUPER OMNES COELOS. — «Descendit et ascendit» sunt hic praeteriti temporis: hoc enim significat Graecum κατάβας et ἀναβάς. «Curiosi homines,» inquit Beza, «hic disceptant super coelos nullum esse locum, itaque corpus Christi esse ἀπερίγραπτον: at nos,» inquit, «credimus Christi corpus finitum, et animam in coelos ascendisse, et ad dexteram Patris sedere, nec ante diem judicii inde venturum: caetera curiosis sophistis vexanda relinquamus.»

Verum curiosum non est Scripturae sensum rimari, quem ipsa suggerit et objicit, imo exprimit. Secundo, ex terminis patet, super coelos non esse idem quod in coelos, ut ipse vult. Tertio, non ideo ἀπερίγραπτον, id est incircumscriptum, hoc est spatiis infinitum, Christi corpus est, quia est in illis spatiis vacuis, quae super coelos sunt: suis enim dimensionibus, figura et quantitate circumscribitur et terminatur, licet extrinsecus ab aere aliove corpore ambiente non circumscribatur.

Est ergo secunda sententia nonnullorum Catholicorum, qui dicunt Christum ascendisse supra, id est super omnes coelos, eo sensu quo quis dicitur ascendere super arborem, cum supra partem arboris, puta supra truncum in ramos ascendit, etiamsi totam arborem, ipsumque arboris verticem non superet aut transcendat. Verum Graecum ὑπεράνω plus significat: est enim compositum ex ὑπό, id est super, et ἀνά, hoc est supra, q. d. Super supra, id est, omnino super omnes coelos Christus ascendit. Unde Beza vertit, longe super omnes coelos ascendit. Sed responderi posset, ὑπεράνω pro ὑπέρ capi: sic enim capitur alibi. Unde haec sententia est probabilis, eamque sequitur noster Lessius, lib. III De Summo Bono, cap. viii.

Tertio, probabiliter dici potest, per omnes coelos hic intelligi omnes coelos aethereos, vulgo et Philosophis cognitos, q. d. Christus super omnes coelos aethereos ascendit in ipsum coelum empyreum. Verum cum Apostolus absolute omnes coelos nominet, cur vocem omnes restringamus ad solos aethereos? Adde, sic nihil rari aut proprii de Christo dici: omnibus enim Sanctis hoc commune est, ut super omnes coelos aethereos ascendant ad coelum empyreum.

Dico ergo quarto, si proprie et simpliciter accipiamus verba Apostoli sicuti sonant, uti accipienda videntur, cum nihil obstet, admittendum esse Christum super omnes coelos, etiam empyreum, ascendisse, ut super illud emineat, sitque in spatio illo inani quod est super coelum, vel parte corporis sui, vel etiam toto corpore, ita ut pedibus suis insistat convexae superficiei coeli empyrei. Ita D. Thomas, Anselmus, Paludanus, Cajetanus, quos citat et sequitur Franciscus Suarez, III part., Quaest. LVIII; et videntur idem sentire Chrysostomus, Theophylactus, Oecumenius, cum, ut supra dixi, asserunt Christum ascendisse supra omnia, ultra quae non sunt alia. Est ergo ibi Christus, ut impleat omnia, utque ipse totius universi Dominus et judex universo emineat, et super illud etiam in spatiis illis vacuis gloriam suam et dominium ostendat. Denique, ut, sicut infra imam terram descendit, ita supra omnes Sanctos et supra summum coelum ascendens, ibi thronum gloriae suae collocet.

Beati ergo sunt in ipso coelo empyreo; Christus vero eorum rex eis eminet, insistitque coelo empyreo, ita tamen ut totum coelum empyreum coram se habeat, quasi unam aulam vel basilicam amplam, in qua omnia et singula distincte videt et perspicit, eoque melius quo ipse altiori est loco: sicut si rex in altissimo throno considens videat omnia quae geruntur in aula throno subjecta; et hoc ipso censetur rex esse et habitare in ipsa aula, praesertim quia aula integra Christi est amplissima, nec tantum coelum empyreum, sed et immensa illa spatia vacua quae supra illud sunt, complectitur. In his enim Christus dominari, ibique novos mundos creare, novum coelum empyreum, nova Beatorum habitacula, novas sedes et choros condere potest.

Nec obstat, quod sic Christus in illis spatiis sit quasi in vacuo: tum quia Deus sua potentia facile efficit, ut ipse per vacuum videat, audiat, loquatur; tum quia verisimiliter exiguum illud spatium, in quo est Christus, quod ante vacuum erat, jam vacuum non est, sed aethere coeli empyrei, qui circum Christi corpus Dei nutu se fundit, plenum.

Ex dictis patet, Christum in convexa illa coeli superficie degere, non perinde ac si quis in terra degeret extra domum suam in tecto domus. Nec enim illa superficies est tectum coeli, sed est thronus Christi regalis et magnificus: unde censeri debet non esse extra, sed intra coelum in ejus culmine. Sicut ergo princeps ut ludos spectet, residet in culmine amphitheatri, ita ut capite et collo amphitheatro emineat, indeque spectacula melius conspicit, et plura videt quam illi qui in medio, vel in imo amphitheatri versantur; imo et ipsos residentes, eorumque ordines, ac spectantes omnes et singulos clare contemplatur; et nihilominus censetur esse, et est in ipso amphitheatro: ita se habet res de Christo insistente coelo empyreo. Ipse enim quasi mundi Dominus, mundo est superior, ut totum mundum coram se praesentem, sibique subjectum habeat, recreet, dirigat et moderetur.

Mystice S. Hieronymus: «Christus,» inquit, «ascendit super omnes coelos, id est super omnia invisibilia,» puta supra omnes angelorum ordines.

UT IMPLERET OMNIA. — Ut scilicet dominans in coelis et toto mundo, mittensque Spiritum Sanctum, regna omnia sua fide, religione, cultu impleret, inquit Anselmus.

Secundo, ut omnes electorum angelorum et hominum sedes ac numerum restauraret impleretque. Ita idem Anselmus.

Tertio, descendit Christus ad inferos, et ascendit in coelum, ut superis et inferis, sicut et terrestribus, sanguinem suum ostenderet profuisse, itaque se fructu sanguinis sui implesse omnia mundi loca. Ita Hieronymus.

Quarto, ut omnia impleret quae de ipso prophetata erant: inter haec enim ultima sunt, descensus ejus ad inferos, et ascensus in coelum. Ita Chrysostomus.

Quinto, ut plane concluderet suam peregrinationem et opus redemptionis nostrae, cujus finis et terminus est ascensus tum Christi, tum noster in coelum. Ita D. Thomas. Christus enim suo ascensu viam nobis in coelum aperuit, et primitias nostras, scilicet sanctos Patriarchas et Prophetas, eo secum invexit.

Sexto, ut e coelo omnis generis gratiarum et donorum, ac angelorum Custodum missione, pro sua et majestate et munificentia Ecclesiam impleret. Ita Ambrosius, epist. 16, et D. Thomas.

Septimo et planissime, descendit et ascendit Christus successive ex uno in alium locum, scilicet ex inferis coelum transeundo, ut in imo, summo et medio mundi spatio suam declararet gloriam et virtutem, ubique suos electos liberans, hostesque suos spolians et debellans, sicque indicaret se imperium in omnes omnino creaturas habere, regnique totius mundi plenam possessionem jam adire et capessere: idque merito infimae humilitatis, qua sub omnibus hominibus et creaturis, et ad inferos usque descendit, q. d. Descendit Christus et ascendit, ut impleret omnia sua tum potentia, tum majestate, victoria, gloria, triumpho, possessione, regno, imperio, et quasi inauguratione: quemadmodum rex urbes omnes quasi implet sua potentia, comitatu et pompa, dum in eis inauguratur, aut eas triumphans ingreditur. Ita Theophylactus et Oecumenius. Unde S. Bernardus, serm. 2 De Ascensione: «Ascendit Christus, ait, super omnes coelos, ut adimpleret omnia: jam enim cum se dominum universorum quae sunt in terra, et in mari, et in inferno, probasset, non restabat nisi ut aeris et coelorum se esse dominum, argumentis similibus, vel certe potioribus approbaret: terra enim cognovit Dominum, quia ad vocem virtutis ejus, eum clamasset magna voce: Lazare, veni foras, mortuum reddidit. Cognovit mare, quia solidam se praebuit sub pedibus ejus, ita ut Apostoli eum putarent phantasma esse. Cognovit infernus, cujus ipse portas aereas et vectes ferreos confregit; ubi et ligavit illum insatiabilem homicidam, qui vocatur Diabolus et Satanas. Profecto qui mortuos suscitavit, leprosos mundavit, caecos illuminavit, claudos firmavit, et omnem exsufflavit infirmitatem, Dominus omnium fuit, et eadem qua fecerat manu, quae defecerant reficiebat.» Et infra: «Ad claudendam igitur tunicam tuam inconsutilem, Domine Jesu, ad perficiendam fidei nostrae integritatem, restat, ut videntibus discipulis per medium aeris, sicut aeris dominus, ascendas super omnes coelos. Ex tunc probabitur, quia dominus universorum tu es, quia omnia in omnibus adimplesti; et jam tibi profecto debebitur, ut in nomine tuo omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia tu es in gloria et in dextera Dei Patris.»

Hinc perperam Ubiquetarii colligunt Christi corpus aeque ac divinitatem, cui conjunctum est, ubique esse, omniaque mundi loca simul implere reali sua praesentia. Ex dictis enim patet aliam esse Apostoli mentem, imo id menti Apostoli repugnare: dicit enim Christum ascendisse in coelum; ergo antequam in coelum ascenderet, non erat in coelo: frustra enim eo ascenderet, si ibi jam erat. Rursum, Christum ait descendisse ad inferos; ergo antequam eo descenderet, ibi non erat. Ascendit enim et descendit significant loci mutationem, qua quis unum locum deserens ad alium se transfert.

Adde: Apostolus docet per et post descensum et ascensum Christum implesse omnia, idipsum ergo non habuit ex vi unionis cum deitate, ut quia deitas est ubique, hinc et corpus deitati unitum, sit ubique, et impleat omnia loca; quod tamen volunt Ubiquetarii, haecque eorum est ratio fundamentalis: sic enim hanc ubiquitatem (ut loquuntur Scholastici) habuisset corpus Christi a primo instanti incarnationis, quo unitum fuit deitati; non autem acquisivisset eam per descensum ad inferos, et per ascensum ad coelum: quod tamen hic docet Apostolus, si per implere omnia intelligat hanc ubiquitatem, ut ipsi volunt; pugnat ergo Apostolus cum eorum ubiquitate ejusque principiis.


Versus 11: Et Ipse Dedit Quosdam Quidem Apostolos, Quosdam Autem Prophetas, Alios Vero Evangelistas, Alios Autem Pastores Et Doctores

11. ET IPSE DEDIT QUOSDAM QUIDEM APOSTOLOS, QUOSDAM AUTEM PROPHETAS, ALIOS VERO EVANGELISTAS, ALIOS AUTEM PASTORES ET DOCTORES. — Enumerat dona non omnia, sed pauca, sub quibus caetera intelligit, quae, ut dixit vers. 8, Christus ascendens in altum hominibus dedit, et gratias quae cuique datae sunt secundum mensuram donationis Christi, ut dixit vers. 7; scilicet haec dona et gratiae gratis datae sunt, apostolatus, prophetia, munus Evangelizandi, pastoratus, doctoratus: sub quibus accipe gratiam gratum facientem, quae cuique pro suo munere et officio quod a Deo accepit, idonea et congrua datur, ut eo sancte, pie et fructuose ad suam aliorumque salutem perfungi possit.

Nota: Apostoli erant et vocabantur, qui toto orbe mittebantur ad praedicandum Evangelium Gentibus, ut ubique instituerent et fundarent Ecclesias: quales erant duodecim illi quos Christus vivens elegit, et Apostolos nominavit; item Paulus, Barnabas, Silas et alii.

Prophetae erant, qui futura praedicebant, ut Agabus et alii: hisce successerunt, ait Ambrosius, sacrae Scripturae interpretes. Propheta enim est non tantum qui futura, sed et qui occulta et obscura pandit et explicat. Addit Anselmus aliam causam, quia scilicet hi interpretes sacrarum Litterarum, per eas futura justorum gaudia, malorumque supplicia hominibus praenuntiant.

Evangelistae sunt quatuor, Matthaeus, Marcus, Lucas et Joannes, qui Evangelia conscripserunt. Ita Anselmus et Theophylactus. Secundo, Septuaginta discipuli et similes, qui Apostolis subserviebant in praedicando Evangelio, quique, ut Theophylactus, non ubique circumibant, nec omnia loca peragrabant, sed hinc inde praedicabant Evangelium; quales fuerunt Priscilla et Aquila, Stephanus et Philippus diaconi; hi enim Apostolis subserviebant, sicut presbyteris subserviunt diaconi, et sicut catechistae subserviunt concionatoribus: erant enim quasi catechistae, qui articulos fidei et Evangelii necessarios ad salutem docebant infideles, eosque praeparabant ad baptismum. Unde Ambrosius, Theophylactus, Anselmus, per Evangelistas intelligunt diaconos. «Evangelistae,» ait Ambrosius, «sunt diaconi, sicut fuit Philippus: nam quamvis non sint sacerdotes, evangelizare tamen possunt sine cathedra, quemadmodum et Stephanus et Philippus memoratus.»

Hinc etiamnum hodie in Missa Evangelium canunt diaconi, inquit Anselmus, et dum ordinantur, potestatem accipiunt ad annuntiandum Evangelium. Unde eis ex Ordine videtur competere potestas praedicandi, ut docet S. Gregorius, lib. IV Registri, cap. LXXXVIII, quam tamen exercere non debent dum adest sacerdos, qui praedicare possit, et nonnisi accepta licentia ab Episcopo, ut Sylvester verbo Diaconus, et alii docent.

Pastores sunt Episcopi, et proprie dicti Pastores, qui in una paroecia vel dioecesi, cui praesunt et quam regunt, se continent; seu quibus commissae sunt Ecclesiae certae, uti Timotheo commissa fuit Ephesus, Tito Creta. Ita Theophylactus.

S. Augustinus, epist. 59, S. Hieronymus et Anselmus, volunt eosdem esse pastores et doctores: qui enim pastor est, debet esse doctor. «Nec in Ecclesiis,» inquit Hieronymus, «quisquam, quamvis sanctus sit, pastoris sibi nomen assumere debet, nisi possit docere quos pascit.» Unde Apostolus non dicit, «alios pastores, alios doctores,» uti de praecedentibus dixit, «alios Apostolos, alios Prophetas;» sed dicit, «alios pastores et doctores,» quasi iidem sint, vel unius et ejusdem praesidis Ecclesiae duo haec sint munia et officia. Syrus autem et alii distinguunt, uti etiamnum in Ecclesia alios videmus esse pastores, qui in Ecclesia plebem; alios doctores, qui in scholis litteratos docent, ut sincera dogmatum doctrina in Ecclesia retineatur: quales Alexandriae fuerunt Heraclas, Pantenus, Origenes, Clemens et alii.

Nota secundo: Hanc hierarchiam Ecclesiae et ordines qui sunt in Ecclesia, ita adaptat Ambrosius, ut Apostoli sint Episcopi, Prophetae sint interpretes sacrae Scripturae, Evangelistae sint diaconi, pastores sint lectores, qui sacris lectionibus saginant populum, doctores, sive magistri sint exorcistae, qui in Ecclesia coerceant ac verberent inquietos. Paulo aliter Anselmus: Apostolis, inquit, respondent Primates et Archiepiscopi, Prophetis Scripturae interpretes, Evangelistis Diaconi, pastoribus Episcopi, doctoribus Presbyteri. Sed hic sensus accommodatitius est, non litteralis.


Versus 12: Ad Consummationem Sanctorum In Opus Ministerii, In Aedificationem Corporis Christi

12. AD CONSUMMATIONEM SANCTORUM. — Graecum καταρτισμόν descendit ἀπὸ τοῦ καταρτίζειν, quod duo significat: primo, rem collapsam restaurare et reparare; secundo, perficere, absolvere, consummare. Juxta priorem significationem Erasmus et Vatablus vertunt, ad instaurationem sanctorum, ut scilicet homines per peccatum prolapsi reparentur, restaurentur et revocentur ad primaevam sanctitatem. Secundo, melius noster Interpres, Ambrosius, Oecumenius, vertunt, consummationem, id est completionem et perfectionem sanctorum, q. d. Deus in Ecclesia dedit Apostolos, Prophetas, Pastores, etc., ut sancti et electi in Christo tum numero, tum meritis compleantur et perficiantur, itaque ex omnibus sanctis quasi membris suis Ecclesia, quae est aedificium et domus Christi, omnibus partibus suis absolvatur, ut ejus fabricae nihil desit, sed tota quaquaversum sit consummata: ad hanc enim aedificationis et Ecclesiae consummationem Apostolum respicere, patet ex seq., cum subdit: «In aedificationem corporis Christi;» unde et Hieronymus legit, ad instructionem et perfectionem sanctorum: nam per instructionem non intelligit institutionem et doctrinam, sed perfectionem, sicut dicitur domus rebus omnibus instructa cum ei nihil deest, habetque omnem suam perfectionem; hanc tamen suam perfectionem acquirit Ecclesia per instructionem proprie dictam, id est doctrinam. Unde subdit S. Hieronymus: Si quis non aedificat Ecclesiam Christi, nec subjectam sibi plebem instruit, ut de subjecto populo Christi Ecclesia construatur, iste nec Apostolus, nec Propheta, nec Evangelista, nec pastor, nec magister est appellandus.

IN OPUS MINISTERII. — Ut scilicet quisque Apostolus, Propheta, pastor, doctor, plene et strenue opus ministrationis sibi creditae exerceat; si enim unus faceret omnia, non perfecte faceret singula, ait Anselmus. Unde Vatablus vertit, in opus dispensationis, ut scilicet dispenset prophetiam, Evangelium, doctrinam aliaque talenta sibi a Deo credita.

Haec sententia Pauli premit Apostolos, pastores, doctores, ne sua dignitate insolescant, sed cogitent se esse populi ministros et dispensatores, suaque sibi dona data esse non propter se, sed ut ea in alios dispensent, meminerintque Deum exactam ab eis rationem dignitatis hujus dispensationis exacturum. Unde S. Gregorius, hom. 9 in Evang.: «Lectio,» inquit, «Evangelii sollicite considerare nos admonet, ne nos, qui plus caeteris in hoc mundo accepisse aliquid cernimur, ab auctore mundi gravius inde judicemur; cum enim augentur dona, rationes quoque crescunt donorum; tanto ergo esse humilior, atque ad serviendum Deo promptior quisque debet ex munere, quanto se obligatiorem esse respicit in reddenda ratione.» Vide dicta I Cor. cap. xii.

IN AEDIFICATIONEM CORPORIS CHRISTI. — Ecclesiae scilicet, ut illa ceu aedificium Christi spiritale sensim assurgat, numeroque ac virtutibus proficiat, donec tandem absolvatur, et omnibus suis partibus, omni ornatu et perfectione compleatur et consummetur. Ita Anselmus.


Versus 13: Donec Occurramus Omnes In Unitatem Fidei Et Agnitionis Filii Dei, In Virum Perfectum, In Mensuram Aetatis Plenitudinis Christi

13. DONEC OCCURRAMUS OMNES IN UNITATEM FIDEI, ET AGNITIONIS FILII DEI, IN VIRUM PERFECTUM, IN MENSURAM AETATIS PLENITUDINIS CHRISTI. — Q. d. Hi gradus, et hic hierarchicus Ecclesiae ordo, ut alii sint Apostoli, alii Prophetae, alii Evangelistae, alii pastores et doctores, manebit durabitque, donec infideles omnes ad unam Christi fidem et Ecclesiam vocentur, ut in Christum Filium Dei credant, eumque agnoscant omnes, quotquot Deus credituros praescivit et praedestinavit; et donec in ejus cognitione et dilectione omnes qui credidimus, crescamus ad perfectam aetatem et solidam in Christo Christique spiritu.

Nota: In verbo occurramus est metaphora sumpta ab iis, qui diversis locis egressi in unum locum conveniunt: sic enim ex Oriente vocantur Sinae et Japones, ex Meridie Africani, ex Septentrione Germani, Galli, Poloni, ex Occidente Mexicani et Peruenses, ut sibi invicem occurrant in eadem fide et spiritu, conveniantque in eadem Ecclesia Christiana.

IN VIRUM PERFECTUM. — Ex hoc loco multi putarunt, feminas non in proprio sexu, sed in virili resurrecturas et in viros transformandas, ut testatur S. Augustinus, lib. XXII De Civit., cap. xvii et seq. Et videtur haec esse sententia S. Hieronymi, Basilii in Psalm. cxiv, Hilarii in illud Matth. xxii: «In resurrectione neque nubent, neque nubentur,» etc.; Athanasii, serm. 3 Contra Arian., sub finem, et aliorum, qui dicunt in resurrectione non fore sexuum diversitatem. Inter Scholasticos vero Scotus in II, dist. xx, expresse docet omnes feminas, excepta una B. Virgine, resurrecturas in sexu virili.

Ratio ejus est, quia sexus femineus est accidens et imperfectio hominis; in resurrectione autem omnis imperfectio tolletur. Rursum femina est mas occasionatus, ait Philosophus. Unde in femina producenda videtur errasse natura, ut cum vellet producere marem quasi hominem perfectum, deficiente virtute generativa seminis (eo quod non satis esset potens ad marem efformandum), pro mare feminam produxerit: inde enim femina dicitur (ut apparet) mas occasionatus.

Verum hic est error, cujus contrarium, feminas scilicet in suo sexu femineo resurrecturas, docet S. Augustinus loco citato; Tertullianus, lib. De Resurrect. carnis, cap. lx; Hieronymus, epist. 61 ad Pammachium contra errores Joannis Hierosolymitani, et communiter Scholastici in IV, dist. xliv. Ratio est, quia in resurrectione resurget idem numero corpus; ergo in eodem sexu resurget. Si enim idem numero resurget, ergo habebit eadem accidentia et easdem conditiones individuantes, inter quas non minima, imo una ex praecipuis, est sexus certus et determinatus.

Hinc refellitur ratio fundamentalis Scoti. Falsum enim est sexum femineum esse imperfectionem: est enim perfectio, licet minor quam virilis; nec vitium est, sed natura et naturalis conditio. Si enim esset imperfectio et vitium, non fuisset in paradiso et statu innocentiae: jam autem constat Deum in paradiso ex viro feminam, ex Adamo Evam formasse. Nam femina necessaria est ad sobolis propagationem, et consequenter ad speciei humanae conservationem. Unde pariter falsum est, feminam esse marem occasionatum, quia per se Deus et natura intendit producere Evam et feminam, ut per marem et feminam species humana propagaretur. Hoc tamen sensu posset femina dici mas occasionatus, quia Hieronymus, Theophylactus, Ambrosius, Oecumenius. Sic I Cor. XIII, dicit: «Cum essem parvulus, sapiebam ut parvulus: quando autem factus sum vir, evacuavi quae erant parvuli.» Ubi, uti et hic, vir non sexum, sed partim aetatem, partim perfectionem, robur et constantiam virilem per catachresin significat. Vir ergo perfectus est adultus, constans et robustus. Unde quasi explicans subdit: «In mensuram aetatis plenitudinis Christi, ut jam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinae.» Ubi vides virum perfectum opponi parvulo fluctuanti et instabili in fide et doctrina; ac consequenter virum perfectum hic vocari eum qui in fide et doctrina constans et perfectus est, q. d. In Ecclesia alii erunt Apostoli, alii pastores et doctores, etc., donec omnes Christiani, qui praedestinati sumus, occurramus in una fide et Ecclesia, in eaque non simus infantes et parvuli, sed adulti in Christi fide et dilectione, sicque in Christo plenam et perfectam aetatem spiritalem, id est perfectum intellectum, cognitionem et amorem Dei, nanciscamur.

Secundo, dicit «in virum perfectum,» non, in viros perfectos, quia loquitur Apostolus non tantum de singulis et omnibus Christianis, sed etiam magis de tota Ecclesia, eamque et omnes qui in ea sunt, vocat et comparat uni viro perfecto. Unde Syrus vertit, donec omnes simus unus vir perfectus. Sicut enim vers. praeced. Ecclesiam vocavit aedificium Christi: ita mox, ut ostendat hoc aedificium non esse inanime et lapideum, sed vivum et humanum (sic enim Hebraei בן ben, id est filium, vocant, quasi fabricam et aedificium patris, a radice בנה bana, id est aedificavit), vocat eam corpus Christi, hominem Christi, virum perfectum Christi; ita scilicet ut Ecclesia hujus hominis et viri sit corpus, Christus ejusdem sit quasi anima, aut potius caput, ut ait vers. 15, de quo dixi I Cor. XII, 12.

Itaque sicut crescente corpore organisque corporis crescit robur et vegetatio animae, et contra; rursum, sicut crescente corpore crescit caput, et contra, ut scilicet totus homo crescat, donec ad justam et consistentem aetatem, staturamque virilem perveniat: ita pariter Ecclesia singulis suis membris, id est nobis fidelibus, crescit et adolescit in Christo, id est Christi fide, gratia et virtutibus, et vicissim Christus adolescit in nobis, donec Ecclesia ad justam perfectionem et staturam quasi virilem perveniat. Unde Clemens in Paedagogo, viri nomine Christum ipsum intelligit, qui nobis crescentibus quasi nobiscum et in nobis crescit in virum perfectum. Sic Galat. III, 28, dicit: Unum, vel, ut Chrysostomus legit, unus (scilicet homo politicus) «estis in Christo.» Christus ergo est unus homo, et unum corpus politicum, id est, Christus est una Ecclesia Christiana. Ecclesiae enim suae Christus est quasi hypostasis, anima et vita, ut dixi I Cor. XII. Sicque omnes Christiani in Ecclesia sunt quasi unum, imo unus homo civilis et politicus in Christo. Et haec est radix illius regulae Ticonii apud S. Augustinum, quae docet Scripturam sacram tribuere Christo illa quae sunt Ecclesiae Christi; et contra, tribuere Ecclesiae illa quae sunt Christi: quasi sit communicatio idiomatum inter Christum et Ecclesiam, sicut est inter Christum hominem et Christum Deum.

Dices, Matth. XXII, 30, dicit Christus: «In resurrectione neque nubent, neque nubentur, sed erunt sicut angeli Dei in coelo.» Respondeo: Tantum negat hic Christus in coelo fore nuptias et nuptiarum usum, non autem fore feminas; imo eas in coelo fore satis insinuat cum ait: «Neque nubent,» scilicet viri, «neque nubentur,» scilicet feminae. Instabis: Addit Christus quod erunt sicut angeli Dei: angeli autem sexu carent. Respondeo: Erunt sicut angeli non quoad naturam, vel sexus privationem, sed quoad puritatem, vitam spiritalem, immortalem et beatam. Hanc enim opponit Christus nuptiis, quae inter homines mortales necessariae sunt ad perpetuandam speciem, ut homo qui moritur, perduret quasi immortalis in filio quem genuit, et post se vivum relinquit. Unde S. Lucas subdit: «Neque enim ultra mori poterunt, et sunt filii Dei, cum sint filii resurrectionis,» q. d. Sancti corpore et anima erunt Deo simillimi, et ad resurrectionem beatam pertinebunt, eruntque immortales; ac proinde nuptiis et usu nuptiarum, qui adhibetur ad speciem perpetuandam, et immortalitatem quamdam acquirendam, illis in coelo opus non erit.

Ubi nota hebraismum: vox enim filius, cum genitivo poenae vel praemii apud Hebraeos significat reum vel dignum et destinatum. Sic dicuntur filii mortis, gehennae, regni, resurrectionis, id est rei mortis et gehennae, digni regno et resurrectione. Et hoc tantum volunt Hieronymus, Basilius, Athanasius et alii Patres, cum negant in coelo fore sexuum diversitatem; scilicet negant eam fore quoad usum, non autem quoad substantiam: Apostolus vero hoc loco nil tale dicit, sed longe alia est ejus mens, ut mox dicam.

Unde secundo, alii hunc locum sic explicant: «in virum perfectum,» q. d. Resurgemus quasi viri ad judicium maturum et perfectum, quale est virorum, etiamsi in hac vita mortui simus in aetate et judicio puerili. Unde, nomine viri quasi dignioris comprehendit et feminas. Sicuti et Psalmus 1: «Beatus vir (id est beatus vir, et beata femina) qui non abiit in consilio impiorum.» Verum Apostolus non agit hic proprie de resurrectione, ut jam patebit.

Dico ergo tertio, «in virum perfectum,» id est, ut in Christi fide, agnitione, amore non simus infantes et pueri, sed viri, id est provecti, viriles, perfecti, constantes. Ita Chrysostomus. Ubi adverte: Loquitur Apostolus hic de Ecclesia tanquam de homine singulari et viro unico, tum ut unitatem illam declaret et inculcet, ad quam hortatus fuit Ephesios a vers. 3 huc usque; tum ut singuli meminerint hanc doctrinam sigillatim ad se pertinere, seque in Christo debere crescere in virum perfectum, seu in membra viri perfecti, ut sic singulis crescentibus consequenter tota Ecclesia crescat in virum perfectum, ut ita perfecta et consummata fiat Ecclesia et singulorum Ecclesiae membrorum statura, proportio et perfectio, quod fiet in fine mundi et resurrectione communi, non ante; ac proinde eousque durabit hic ordo hierarchicus, et haec omnia, ut alii fungantur apostolatu, alii pastoratu, alii doctoratu, etc. Hisce enim crescit, proficit et perficitur Ecclesia «in mensuram aetatis plenitudinis Christi.»

Nota primo: Hisce verbis explicat «virum perfectum» quem dixi. Secundo, hebraismo «aetas plenitudinis» vocatur aetas plena et perfecta, scilicet adulta et virilis. Tertio, licet aetas proprie hic capi possit, tamen clarius metonymice accipiemus aetatem pro statura, quam aetas secum affert, quaeque esse solet in aetate virili: Graecum enim ἡλικία ab ἧλιξ, id est quantus, tam quantitatem, magnitudinem et staturam, quam aetatem significat. Unde Noster subinde staturam vertit, ut Matth. VI, 27, Luc. XIX, et Syrus hic vertit קומתא kometa, id est statura, q. d. Donec crescamus, et «occurramus omnes in virum perfectum,» id est, «in mensuram» et magnitudinem «aetatis,» id est staturae, «plenitudinis,» id est plenae et virilis, «Christi,» seu quam habuit Christus in aetate adulta et virili: ut, sicut Christus anno aetatis suae 34, justam habuit viri staturam, ita et eamdem analogice et proportionaliter acquirat et habeat in nobis, id est, in nostrae fidei, gratiae, spiritus et virtutum incremento et perfectione. Ita Ambrosius, Hieronymus, Chrysostomus.

Persistit in metaphora, qua, ut dixi, Ecclesiam vocat unum virum perfectum, cujus membra sunt singuli fideles, cujusque anima et caput est Christus; ita ut crescente corpore crescat caput, et ipsa etiam anima, id est extensio, vis et vigor animae, et contra, id est, crescente Ecclesia, crescat in ea Christus, et contra: ut Christus dicatur justam et plenam suam staturam in nobis acquirere, dum nos in fide et gratia Christi justam perfectionem et magnitudinem acquirimus. Statura enim, magnitudo et perfectio nostra est statura, magnitudo et perfectio Christi, ut patet ex dictis.

Posset etiam vi Christi exponi in Christo, q. d. Donec in Christo, id est Christi fide, gratia et corpore, quod est Ecclesia, justam mensuram et staturam plenam et virilem nanciscamur.

Secundo, aliter explicant Anselmus, Gagneius, S. Thomas et Scholastici in IV, dist. XLIV, q. d. Donec resurgamus omnes in mensura, magnitudine et statura corporis plena et perfecta, qualis fuit Christi in aetate plena et perfecta, ut sicut Christus anno aetatis 34, justam habuit humani corporis staturam: ita et in resurrectione omnes homines, etiam qui hic in aetate infantili aut puerili mortui sunt, habeant justam corporis sui magnitudinem et staturam: non quasi omnes statura corporis aequales futuri simus Christo; sed quod omnes ea erimus magnitudine et statura, quam habuimus, vel habuissemus (si natura vegeta fuisset, et non impedita) in aetate virili, puta anno aetatis 34, quae fuit aetas Christi, estque stata hominis aetas. S. Augustinus tam hanc quam praecedentem explicationem affert, lib. XXII De Civit., cap. XV, et tribus seq., sed magis probat praecedentem, et sine dubio praecedens plane genuina est et ex mente Apostoli. Potest tamen cum auctoribus citatis ad secundum hunc sensum extendi: quia illa spiritalis Ecclesiae mensura et statura plena et perfecta, de qua proprie hic agit Apostolus, erit solum in resurrectione, quando pari proportione Ecclesia corporalem suam habebit staturam plenam et perfectam: cum scilicet Sancti qui sunt in Ecclesia, sicut animae et spiritus, ita et corporis justam habebunt magnitudinem et perfectionem.

Pulchre S. Augustinus, De Vera Religione, cap. XXVI, tom. X, incrementa et aetates septem hominis interiori aeque ut exteriori tribuit, puta infantiam, pueritiam, adolescentiam, juventutem, virilitatem, senectutem et decrepitam. «Iste, inquit, dicitur novus homo, et interior, et coelestis, habens et ipse proportionem non annis, sed profectibus distinctas quasdam spirituales aetates suas. Primam, in uberibus utilis historiae, quae nutrit exemplis. Secundam, jam obliviscentem humana et ad divina tendentem, in qua non auctoritatis humanae sinu continetur, sed ad summam et incommutabilem legem passibus rationis innititur. Tertiam, jam fidentiorem et carnalem appetitum rationis robore maritantem, gaudentemque intrinsecus in quadam dulcedine conjugali; cum anima menti copulatur, et velamento pudoris obnubitur, ut jam recte vivere non cogatur, sed etiamsi omnes concedant, peccare non libeat. Quartam, jam idipsum multo firmius ordinatiusque facientem, et emicantem in virum perfectum, atque aptam et idoneam omnibus etiam persecutionibus, et mundi hujus tempestatibus ac fluctibus sustinendis atque frangendis. Quintam, pacatam atque ex omni parte tranquillam, viventem in opibus et abundantia incommutabilis regni, summae atque ineffabilis sapientiae. Sextam, omnimodae mutationis in aeternam vitam, et usque ad totam oblivionem vitae temporalis transeuntem in perfectam formam, quae facta est ad imaginem et similitudinem Dei. Septima enim jam quies aeterna est, et nullis aetatibus distinguenda beatitudo perpetua: ut enim finis veteris hominis mors est, sic finis novi hominis vita aeterna. Ille namque homo peccati est, iste justitiae.»


Versus 14: Ut Jam Non Simus Parvuli Fluctuantes, Et Circumferamur Omni Vento Doctrinae In Nequitia Hominum

14. UT JAM NON SIMUS PARVULI FLUCTUANTES, ET CIRCUMFERAMUR (graece περιφερόμενοι, id est circumacti) OMNI VENTO DOCTRINAE IN NEQUITIA HOMINUM. — Ecce hic explicat quod dixit, «in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi,» q. d. Ut non simus quasi pueri, qui omni vento, impulsu, persuasione agitantur, ait Syrus, et in omnem partem abripi se sinunt; sed potius contra omnes Novatorum impulsus, suasiones et dogmata nova, quasi viri firmi et constantes in vera fide et Ecclesia Christiana persistamus. Alludit Paulus ad Hebraeum פתי peti, id est parvulus et insipiens, cui quidvis persuadetur: radix enim פתה pata (unde Graecum πείθω) significat suadere, persuadere, pellicere, flectere, inclinare.

Nota, «in nequitia hominum,» id est, per nequitiam hominum, per homines nequam et dolosos, scilicet pseudoapostolos et haereticos, qui faciunt vos fluctuare in fide, et novis doctrinis vos ventilant. Graece ἐν τῇ κυβείᾳ ἀνθρώπων, in alea, vel aleatione hominum, id est in fallacia dolosis aleatoribus usitata, quam S. Augustinus supra illusionem, Noster nequitiam vocat. Κυβεύειν enim significat tesseris sive alea ludere: in quo lusu arte opus est, et lusor nititur circumvenire collusorem si possit; suum enim tantum commodum spectat: inde κυβεία, id est aleatio, significat versutiam, fallax artificium, et artificem fallaciam, ait Erasmus. Falsos ergo doctores comparat fraudulentis aleatoribus, inquit Theophylactus, qui doctrinam fidei adinstar aleae et taxillorum transponunt ad plausum hominum. Itaque sensus est, q. d. Ne circumferamur omni vento doctrinae, quocumque nos et homines nequam et veteratores impulerint.

Itaque primo, per metaphoram aleae et aleatorum notat incertitudinem haeresis et haereticorum.

Secundo, inconstantiam et desultoriam levitatem, quod quasi aleam de fide jaciant, et quasi ad jactum aleae doctrinam mutent, ut his illisve gratificentur, aut ut sui cerebri commentis, phantasiis et somniis novis indulgeant; idque tanta arte, ut nonnisi ab oculatis cerni et redargui possint: sicut periti aleatores aleam ita dextre invertunt, ut socium cum quo ludunt fallant, et vix quisque advertat. Sic nostro hoc saeculo Lutherus, Philippus, Calvinus aliique Novatores paucis annis suas catecheses, institutiones et confessiones mutarunt saepius, aliaque imo contraria dogmata ediderunt et commenti sunt: hinc qui illos sequentur, ab eis circumagentur omni vento doctrinae; ut merito Georgius, Saxoniae Dux, rogatus a Catholicis quid Lutherani sui crederent, responderit: «Quid nunc credant, scio; quid sequenti anno credituri sint, prorsus ignoro.» Idipsum de Arianis docet S. Hilarius lib. ad Constantium et Constantem Imp.: «Periculosum,» inquit, «nobis atque etiam mirabile est, tot nunc fides existere, quot voluntates; tot nobis doctrinas esse, quot mores; et tot causas blasphemiarum pullulare, quot vitia sunt, dum audita fides scribitur ut volumus, aut ita ut volumus intelligitur. Sic plurimae coeperunt esse fides, ne ulla sit; imo vero annuae menstruaeque de Deo fides decernuntur; novis subvertuntur vetera,» etc.

Tertio, per aleam et aleatores; ut Chrysostomus, Theophylactus, Vatablus, notat Apostolus fraudes pseudodoctorum, quibus per suas captiones et blandiloquentiam, haereses et errores suos tegunt, eosque pro fidei articulis substituunt, ac vulgus in illos pelliciunt. Unde sequitur:

IN ASTUTIA AD CIRCUMVENTIONEM ERRORIS, — ut scilicet simplices et incautos astute circumveniendo ac decipiendo in errorem inducant. Pro circumventionem graece est μεθοδείαν, id est insidias fallendi et insidiosas fallacias. S. Augustinus supra vertit, machinationes; μεθοδεύειν enim significat hominem in via furtim et ex insidiis adoriri. Haec autem omnia ingens sunt nequitia, uti recte vertit Noster, non verbum verbo, sed sensum reddens et transferens. Secundo, pro erroris graece est πλάνης, id est imposturae, ut sua impostura scilicet simplices circumveniant et decipiant, q. d. Impostores sunt hi Novatores; suis imposturis conantur omnibus imponere.


Versus 15: Veritatem Autem Facientes In Charitate, Crescamus In Illo Per Omnia, Qui Est Caput Christus

15. VERITATEM AUTEM FACIENTES. — Ἀληθεύοντες δέ, id est, sed veritatem sectantes. Ita Vatablus.

Nota: Quadruplex est veritas: Prima mentis, qua mens mentisque conceptio ac judicium conforme est objecto et rei, eamque ita concipit, ac de ea ita judicat, sicut revera res in se est: huic opponitur falsitas, qua mens de re judicat aliter quam res in se habet.

Secunda veritas est oris, id est veracitas, qua sermo noster conformis est menti et animo, ut os loquatur id quod revera animus cogitat et intendit, et lingua respondeat menti; huic opponitur mendacium, quo aliud loquimur, aliud cogitamus vel intendimus. Estque haec veritas duplex, una assertoria, qua asserimus id quod verum est; altera promissoria, quae est fidelitas qua praestamus quod promisimus. Utraque haec veritas tam oris quam mentis est quasi formalis.

Unde tertia veritas est objectiva, puta veritas doctrinae et fidei, qua doctrina et fides in se vera est, ut, si illi assentiaris, eamque doceas, veritati assentiaris, et veritatem doceas.

Quarta est veritas actionum et vitae, quae non est aliud quam rectitudo et conformitas, qua actiones nostrae respondent suae regulae, ut scilicet conformes sint vero judicio practico, rationi, legi, voluntati Dei et praescripto virtutis. Itaque haec veritas est debitum et officium cujusque, sive id quod quemque facere decet: unde illi opponitur pravitas et peccatum, quod aberrat et difforme est rationi et legi. Sic dicitur Joan. VIII, 44: «Ille (scilicet diabolus) homicida erat ab initio, et in veritate non stetit,» id est non stetit in integritate et rectitudine naturae in qua conditus erat, non permansit in suo gradu et officio, non fecit quod aequum erat, rectum et justum, non egit quod decebat angelum et creaturam tam sapientem et nobilem agere, ut scilicet agnosceret, coleret, subderet se suo creatori, eique pro tantis in se donis gratias ageret: unde consequenter a veritate excidit, ut patet ex eo quod jam «veritas in eo non est,» quodque «mendax est, et pater ejus,» scilicet mendacii. Hoc enim abstractum tacite latet et continetur in concreto mendax: sicque Hebraei sua relativa referunt saepe ad antecedens non expressum, sed tacitum et latens in alio quod expresserunt. Sic saepe alibi in Scriptura veritas sumitur, ut cum in Psalmis toties dicitur, quod omnia opera Domini sint vera, vel veritas: sensus enim est, recta, aequa, justa, sancta sunt opera Domini.

Hic intelligit Apostolus partim tertiam veritatem, scilicet doctrinae: opponit enim illam errori qui praecessit, q. d. Nolite errores Novatorum et impostorum sequi, sed sectamini veram fidem et doctrinam. Partim quartam: vult enim non tantum nos veritatem credere et docere, sed et facere, ut vertit Noster: ut scilicet juxta fidem nostram christiane vivamus, et veritatem doctrinae veritate et rectitudine vitae exprimamus; unde ait: Veritatem autem facientes, id est debita christianismi officia exequentes, in charitate, id est per charitatem et charitatis opera; crescamus, αὐξήσωμεν, augescamus; Vatablus, adolescamus; alii, grandescamus; Theophylactus, augeamus, scilicet tam bona opera, inquit, quam fidem, tam sanctam vitam quam dogmata. Ita et Chrysostomus, qui triplex augmentum hic significari vult.

Primum, quo corpus augmentum facit, dum in singulis membris operatur spiritus, juxta cujusque membri modum et exigentiam. Secundum, quo singula membra capiunt augmentum ex subministratione spiritus. Tertium, quo spiritus ipse augetur, dum a capite fluens meat per omnia membra, contingens et connectens singula; hoc est enim quod ait: «Crescamus in illo per omnia,» scilicet membra. Rursum, «per omnia,» id est quaquaversum, in longum, latum, crassum, omni augmento, scilicet omnibus donis, gratiis et virtutibus: charitate enim crescente, crescunt pariter in homine omnia dona et virtutes.

Nota, «in illo,» scilicet Christo: unde explicans subdit: «Qui est caput Christus;» hebraismo enim redundat antecedens illo. Latine enim dicere debuisset: «Crescamus in Christo, qui est caput.» Christus enim quasi caput influit gratiam et vim crescendi et augescendi in singula membra totius corporis, id est Ecclesiae: ita ut corpus hoc et singula ejus membra crescant in Christo, id est Christi capitis sui virtute et influxu; et vicissim Christus quasi caput in Ecclesia quasi in suo corpore. Dum enim Ecclesia crescit, crescit quasi Christus, id est Christi influxus, fides, gratia, operatio, gloria et regnum. Id plane explicat versu sequenti.


Versus 16: Ex Quo Totum Corpus Compactum Et Connexum Per Omnem Juncturam Subministrationis

16. EX QUO (scilicet capite Christo) TOTUM CORPUS (Ecclesiae) COMPACTUM (συναρμολογούμενον, id est coagmentatum et compaginatum: ex capite enim omnia membra compaginantur, et per suas compages descendunt. Sic ex Christo Christiani omnes tam Galli, Hispani, Belgae, Itali, quam Africani, Syri, Indi descendunt, et in unum Ecclesiae corpus compaginantur) ET CONNEXUM (ut scilicet membrum membro, fidelis fideli per eamdem fidem et spiritum cohaereat, fiatque ex omnibus unum corpus, scilicet Ecclesia) PER OMNEM JUNCTURAM (id est commissuram, qua unum membrum alteri committitur et jungitur. Graecum enim ἁφή significat artuum mutuos inter se contactus, qua parte scilicet committuntur. Unde S. Augustinus supra legit, per omnem tactum) SUBMINISTRATIONIS (id est per omnem juncturam subministrantem, scilicet spiritus animales et vitales, id est per mutuam unionem, qua nobis subministratur spiritus et gratia Christi capitis nostri), SECUNDUM OPERATIONEM (κατ᾽ ἐνέργειαν, ex vi et efficacia intus agente et operante. Vim Christi intellige, qui instar capitis influit, et singula membra vegetat) IN MENSURAM UNIUSCUJUSQUE MEMBRI (id est pro modo, mensura et exigentia cujusque membri, ut scilicet singula membra, puta singuli fideles, juxta suam naturam, statum et conditionem a vi animae vegetantis, id est a Christi gratia et spiritu, justam mensuram et incrementum accipiant: itaque) AUGMENTUM CORPORIS FACIT (supple ipsum corpus: hoc enim suppositum ex initio hujus versus sibi deposcit verbum facit. Est hebraismus: corpus facit augmentum corporis, id est sui ipsius, q. d. Seipsum aedificat et perficit corpus hoc, scilicet Ecclesia, ut aequaliter totum crescat, sed uniformiter difformiter, ut loquuntur Philosophi: quia scilicet singula membra crescunt inaequaliter, sed proportionaliter, quodque scilicet pro sua natura et conditione. Licet enim, verbi gratia, pes et brachium absolute magis crescant quam oculi, tamen oculi proportionaliter tantum crescunt, quantum pes et brachium) IN AEDIFICATIONEM SUI (ut seipsum aedificet, compleat et perficiat hoc corpus, quod est Ecclesia) IN CHARITATE, — id est per charitatem, q. d. Charitas est illa membrorum junctura sive commissura, per quam singulis membris suggeritur nutrimentum, spiritus, vegetatio et vis crescendi, ut ita singulis membris crescentibus totum corpus Ecclesiae crescat, aedificetur et perficiatur.

Nota primo: Haec charitas est unio ad quam a vers. 3 hucusque hortatus fuit Ephesios. Sicut ergo membrum unum non potest communis nutrimenti et accretionis in corpori particeps esse, nisi reliquis membris et toti corpori sit unitum: ita fidelis non potest communis Ecclesiae spiritus, gratiae et incrementi particeps esse, nisi reliquis fidelibus et toti Ecclesiae per unionem et charitatem cohaereat. Sicut enim artuum junctura, sive commissura, singulis membris: ita charitas singulis fidelibus subministrat communem corporis, puta Ecclesiae, spiritum, vigorem et vitam. Ita Chrysostomus. Secundo melius, charitas hic non accipitur ut junctura, sed ut anima Ecclesiae, ut mox ostendam.

Nota secundo, cum S. Hieronymo, corpus hoc Ecclesiae dici, et debere esse compactum: quia si membrum ab eo sit divisum et dissectum per schisma, nil vigoris aut spiritus accipiet a corpore. Rursum debere esse connexum, ut scilicet quodque membrum suo loco, nexu et ordine consistat. Si enim pes luxetur, ut extra suam juncturam et os exeat, seipsum et totum corpus dolore afficit: ita si quis relicto suo gradu, officio, statu, alium invadat, nihil fructus, sed plurimum molestiae sibi et aliis affert. Ita Chrysostomus.

Nota tertio: Cum dicitur «junctura subministrationis,» vox subministrationis tam active quam passive capi potest. Primo, passive, ut significetur junctura subministrata, id est suppeditata, cuique membro a toto corpore, et a capite; sive ut junctura subministrationis sit junctura membrorum, quibus subministratur communis corporis spiritus, vigor et vita, quasi dicat, ait Chrysostomus: Membra corporis si juxta propriam suam mensuram, necessariam subministrationem alimenti et spirituum acceperint, ita crescent; vel spiritus e cerebro infusus et cuique membro juxta ejus captum subministratus, incrementum ita facit, primo ipsius membri, deinde consequenter totius corporis.

Secundo et significantius active, ut «junctura subministrationis» sit junctura subministrans per venas et arterias tum influxum cordis, scilicet spiritus vitales, et sanguinem; tum concursum et opem mutuam, qua per juncturam unum membrum alteri devinctum, illud omnibus in rebus fovet et adjuvat, ut, dum quodque suam partem, facultatem et operationem subministrat, et quodammodo suum symbolum in commune affert, inde et alia membra participent, et totum corpus crescat et perficiatur; tum maxime influxum capitis, ejusque spiritus animales necessarios ad motum, sensum et vitam. Sic enim Christus quasi caput nostrum, motum, sensum et vitam spiritualem in nos influit per juncturas, id est per mutuam unionem, qua unum membrum alteri, id est unus fidelis alteri, jungitur et subordinatur, tum per internam unionem animorum, tum per externam unionem, communionem et communicationem in iisdem Sacramentis, sacrificiis, orationibus, concionibus, lectionibus, conventibus. Ad hanc enim unionem externam pertinet omnis proximorum societas, instructio, aedificatio, quibus in spiritu et pietate promovemur mutuis exemplis, exhortationibus, consiliis, precibus, etc.

IN CHARITATE. — Nota: Hujus corporis politici, de quo hic agit Apostolus, caput est Christus, corpus ipsum est Ecclesia, membra sunt singuli fideles, junctura est mutua fidelium unio et communicatio, anima est fides et charitas, et spiritus vitales et animales sunt gratiae praevenientes et excitantes, quae a cerebro, id est a Christo, descendunt, et singulis membris, id est fidelibus, aspirantur. Hinc secundo, licet Chrysostomus et aliqui alii, charitatem in hoc corpore adaptent juncturae, quasi explicet Apostolus id quod dixit, «per omnem juncturam,» per id quod subdit, «in charitate,» id est per charitatem, q. d. Charitas quam dixi, est illa junctura, quae omnibus membris omnem corporis spiritum subministrat, ac membrum membro jungit et addit, ut ita dilatetur et crescat, omnibusque suis membris, id est fidelibus, compleatur corpus Christi, quod est Ecclesia. Tamen alii melius «juncturam» accipiunt mutuam unionem, concordiam, communicationem; charitatem vero censent esse animam hujus corporis, id est Ecclesiae, id enim clare significant verba Apostoli: «Augmentum, inquit, corporis facit in aedificationem sui in charitate.» Ubi Syrus vertit, ad incrementum ipsius corporis, cujus aedificium charitate perficitur.

Nec enim alia potest fingi hujus corporis, scilicet Ecclesiae, anima, quam fides et charitas: nec ulla est pars in hoc corpore est nobilior quam charitas. Unde vers. praeced. dixit Apostolus: «In charitate crescamus in Christo, qui est caput, per omnia.» Charitas ergo quasi anima facit nos crescere in Christo, ut crescente charitate, crescat totus homo in Christo, et singulis hoc modo in fide et charitate crescentibus crescat totum Ecclesiae corpus, q. d. Videte ergo, o Ephesii, ut unionem mutuam, ad quam ab initio capitis huc usque vos exhortatus sum, studiose colatis, servetis, augeatis, ut per eam spiritus Christi et Ecclesiae participes fiatis, crescatisque in fide et charitate, itaque singulis crescentibus, tota Ecclesia crescat perficiaturque.

Magnitudo enim, profectus, incrementum et perfectio cujusque fidelis, ac consequenter totius Ecclesiae, sita est in profectu, incremento et perfectione fidei et charitatis, et consequenter aliarum virtutum quae charitatem comitantur: ita ut, quantum in actibus fidei et charitatis, ac consequenter in earumdem habitibus quisque fidelis proficit, tantum crescat illius magnitudo spiritalis; ac quantum in iisdem crescunt omnes fideles, tantum crescat et perficiatur magnitudo totius Ecclesiae.

Dices: Si charitas est spiritus et anima Ecclesiae, ergo peccatores qui charitate carent, non sunt membra et partes Ecclesiae: pars enim, quae non informatur forma corporis, et in viventibus pars quae non animatur anima corporis, non est corporis pars et membrum.

Pro responsione, nota Ecclesiam esse quasi hominem civilem et politicum, suamque habere animam et suum corpus. Corpus Ecclesiae sunt ipsi fideles, qui exterius et visibiliter eamdem Christi fidem profitentur, quique inter se cum eodem capite visibili, scilicet Pontifice Romano, qui in terris est Christi vicarius, communicant in iisdem Sacramentis, sacrificiis, doctrina, regimine et politia. Haec enim est exterior forma corporis Ecclesiae, prout est respublica visibilis. Et sic presbyteri et Episcopi, qui occulte sunt haeretici, quamdiu hanc externam verae fidei professionem et communicationem Ecclesiae jam dictam retinent, sunt membra ejusdem corporis et reipublicae, eique cohaerent, ac retinent jurisdictionem, quam in Ecclesia acceperunt. Anima hujus corporis, scilicet Ecclesiae, est fides; ita ut quicumque habent fidem, vivant anima Ecclesiae.

Est tamen et alia nobilior et perfectior Ecclesiae similis anima, scilicet charitas. Sicut enim embryo prius vivit anima sensitiva, diciturque vivus et sentiens, quam vivat anima rationali: ita fidelis per fidem prius vivit, vereque est vivens pars Ecclesiae, etiamsi necdum habeat charitatem; ea tamen habita, longe nobiliori anima et vita vivit. Quantum enim anima rationalis excedit sensitivam, tantum charitas excedit fidem. Et de hac secunda forma hic et subinde alibi loquitur Paulus, ut solos Sanctos charitate praeditos vocet corpus et Ecclesiam Christi: non quasi fideles qui in peccato sunt, velit ab ea excludere, sed quod sancti qui charitate pollent, sint perfectissima membra, et corpus Christi, perfectissimamque Ecclesiae formam et animam habeant, vivantque vita gratiae, quae est perfectissima vita Christi; alii autem fideles, qui charitate carent, sint quidem membra Christi, sed imperfectiora, utpote quae vivant tantum anima fidei. Sicut ergo in homine alia membra tantum exercent officia animae sensitivae, unum vero caput exercet officia animae rationalis, ut merito solum caput dici possit corpus animae rationalis, qua rationalis est et ratione utitur: ita fideles peccatores exercent officia fidei, suntque membra Ecclesiae, quae non est aliud quam coetus et congregatio fidelium; soli tamen Sancti exercent officia charitatis, quae est quasi anima rationalis et perfectissima vita Christi et Ecclesiae: indeque hi soli dicuntur a Paulo esse corpus (id est Ecclesia) Christi, intellige nobilissimum et perfectissimum.

Hinc rursum Ecclesia dicitur esse sancta, quia scilicet nobilissima ejus pars, quae est justorum, sancta est, de quo rursum cap. seq., vers. 27.


Versus 17: Hoc Igitur Dico Et Testificor In Domino, Ut Jam Non Ambuletis Sicut Et Gentes Ambulant In Vanitate Sensus Sui

17. HOC IGITUR DICO ET TESTIFICOR IN DOMINO (μαρτύρομαι, id est testor et obtestor per Dominum), UT JAM NON AMBULETIS (non conversemini) SICUT ET GENTES AMBULANT (conversantur) IN VANITATE SENSUS SUI, — τοῦ νοὸς αὐτῶν, id est mentis suae. Mens enim in homine et anima principatum tenet, reliquasque regit ac dirigit: ac proinde si mens sit corrupta et vanitati dedita, reliquae animae potentiae totusque homo corrumpatur et vanescat necesse est. Sic videmus mercatorem, qui mente et animo non nisi lucra versat et quaerit, totum occupari in auro et argento; sic ebriosum, qui mente non Deum, non coelum, sed pocula versat et cogitat, totum occupari in vino et symposiis, non alia cogitare, phantasiari, somniare, loqui; sic superbum in honoribus, spurcum in libidinibus, iracundum in vindicta, et ita de aliis. Significat ergo Apostolus gentes, quia mente nonnisi vana tractabant, totas vanitati studuisse, et vanis rebus ac bonis sese occupasse.


Versus 18: Tenebris Obscuratum Habentes Intellectum, Alienati A Vita Dei, Per Ignorantiam

18. TENEBRIS OBSCURATUM HABENTES INTELLECTUM. — Hic est fons vanitatis Gentium, quod scilicet intellectum, graece διανοίαν, id est cogitationem, habeant obscuratam infidelitate aliisque erroribus practicis, qui ex ea sequuntur, ut scilicet nec Deum, nec Christum agnoscant, sed idola lignea et lapidea putent esse deos, daemones colant, et ad daemonum suggestionem et instinctum putent fornicationem, ebrietatem, furta, rapinas non esse peccata. Sic enim corrupto intellectu, quasi duce et luce hominis, necesse est appetitum, et actiones omnes hominis corrumpi, ut libere fornicetur, furetur, inebriet se, dum putat haec non esse, aut certe exigua esse peccata.

ALIENATI A VITA DEI (a vivendi modo, quem Deus instituit, praecepit, et sibi gratum ac placitum declaravit, idque) PER IGNORANTIAM, — quia scilicet Deum, Dei legem et voluntatem ignorant.

PROPTER CAECITATEM CORDIS IPSORUM, — Graece πώρωσιν, propter excaecationem. Verti etiam posset, propter obdurationem; vel, ut Ambrosius, duritiam cordis eorum: et sic haec pars a praecedentibus distinguitur, ne idem repetat Apostolus, q. d. in Gentibus sicut obscuratus est per ignorantiam intellectus: ita consequenter cor, id est appetitus, mala vivendi consuetudine obduratum est, et callum (πῶρος enim callum significat) obduxit. Hinc, ut sequitur, in desperationem, indolentiam et omne scelerum barathrum praecipites corruerunt.


Versus 19: Qui Desperantes Semetipsos Tradiderunt Impudicitiae, In Operationem Immunditiae Omnis, In Avaritiam

19. QUI DESPERANTES, — scilicet salutem, et viam virtutis ac beatitudinis. Legit noster Interpres, et cum eo Syrus, ἀπηλπικότες: ἐλπίζω enim idem est quod spero; ἀπελπίζω idem quod despero, q. d. Gentes cum non crederent, nec sperarent animam esse immortalem, Deum esse vindicem malorum, ac bonorum remuneratorem, Sanctos esse beandos aeterna vita, putarentque nullam post hanc vitam aliam superesse poenarum, vel praemiorum, audacter et quasi impune se voluptatibus et libidinibus dediderunt. Unde et Erasmus hanc lectionem optime huic loco quadrare censet, ut scilicet legamus desperantes: siquidem qui desperant esse vitam aliam a morte corporis, avidissime rapiunt hujus vitae voluptates, iisque se ingurgitant, velut amissis illis nihil habituri suave.

Verum Graeca jam habent ἀπηλγηκότες, et ita legit Hieronymus, Chrysostomus et Graeci, id est dedolentes; indolentes, et, ut S. Hieronymus vertit, indolorii, qui scilicet dolere desierunt, quique omnem doloris sensum perdiderunt: ἀλγέω enim significat dolere; ἀπαλγέω, dolorem deponere et perdere: quod Comicus vocat perdolere; Ovidius, dedolere: Optimus, inquit, ille fuit vindex, laedentia pectus / Vincula qui rupit, dedoluitque semel.

Id est, qui semel omnem doloris sensum deposuit et abjecit (sic enim deferbuisse dicitur olla, cum fervere desierit, sicque desipere dicitur is, qui sapere desinit), quod Cicero vocat callum obducere dolori: «Consuetudo, inquit ipse ad Varronem, callum jam obduxit stomacho meo.» Sicut ergo consuetudo sensui quasi callum inducit, ut non sentiat morbum et dolorem cui assuevit: sic et animo callum inducit, ut non sentiat remorsum aut dolorem in peccatis, quibus assuevit. Itaque ex consuetudine et impudentia peccandi, oritur in animo ἀπαλγησία, id est indolentia, vel dedolentia, qua animus ita obsurduit et obduruit in malis, ut peccata non sentiat, ut cum peccat, omnem conscientiae remorsum amittat, et quasi conscientia amputata non poeniteat, nihil doleat; sed quasi brutum in omne id quod libet, quamvis turpissimum et abominandum, praeceps ruat, in eoque delectetur et glorietur, ait Hieronymus. Quia ergo indolentia oritur ex consuetudine peccandi, et consuetudo peccandi oritur ex desperatione, illique connexa est: hinc utrumque verum est, scilicet et quod desperantes, et quod dedolentes Gentes in gentilismo tradiderint se omni immunditiae. Vide in quod barathrum abducat hominem desperatio, et peccandi libertas ac consuetudo.

SEMETIPSOS TRADIDERUNT IMPUDICITIAE, IN OPERATIONEM IMMUNDITIAE OMNIS, IN AVARITIAM. — S. Ambrosius legit, in operationem immunditiae omnis et avaritiae, et proprie accipit nomen avaritiae, q. d. Gentiles non habentes spem vitae futurae dederunt se omni immunditiae et avaritiae, ut aliena appetant et invadant insatiabiliter. Verum graece est, εἰς ἐργασίαν ἀκαθαρσίας πάσης, ἐν πλεονεξίᾳ, id est, ut vertit Noster, «in operationem immunditiae omnis, in avaritiam;» vel, ut graece est, in avaritia. Ubi nota, avaritiam hic tribui immunditiae, et pertinere non ad cupiditatem opum, sed ad libidinem atque luxuriam, inquit Hieronymus: graece enim non est φιλαργυρία, sed πλεονεξία, quam Vatablus et Erasmus vertunt, aviditatem; Theophylactus, immoderatam concupiscentiam. Proprie ad verbum πλεονεξία est nimia habendi cupido, sive haec cupido sit opum, sive honorum, sive libidinum, uti hic est, aliarumque voluptatum, q. d. Apostolus: Gentiles qui non habent spem alterius vitae, inexplebili aviditate et cupiditate, vel avidissime et cupidissime (est enim hebraismus: «in avaritiam,» id est avarissime et cupidissime) operantur omnem immunditiam, in eamque toto impetu feruntur; sicut avari mercatores toti feruntur in lucrum, ut de eo certent, et quisque studeat illud alteri praeripere, et in lucro ac opibus omnes alios excellere: ita hi Gentiles adeo avare et intemperanter aguntur in immundas voluptates, ut quisque eas aliis praeripere, et in iis alium superare studeat, sic ut libido eorum non habeat terminum, quia voluptatibus hujus vitae frui, iisque se explere et beari volunt, cum alias non exspectent.

Avaritia ergo significat hic avaram cupiditatem libidinis et voluptatum, quae temperantiae et continentiae repugnat semper: subinde etiam justitiae, ut cum quis non contentus uxore sua, alienam invadit, nec unam, sed plures, ut voluptatis satietatem vitet, ejusque fastidium personarum mutatione tollat. Et haec est πλεονεξία, de qua I Thessal. IV, 3: «Haec est, inquit, voluntas Dei, sanctificatio vestra, ut abstineatis vos a fornicatione, ut sciat unusquisque vestrum vas suum (uxorem suam) possidere in sanctificatione et honore: non in passione desiderii, sicut et Gentes quae ignorant Deum; et ne quis supergrediatur, neque circumveniat (graece πλεονεκτεῖν, idem quod hic) in negotio fratrem suum (ut ejus uxorem secreto ambiat et sollicitet), quoniam vindex est Dominus de his omnibus.»


Versus 20: Vos Autem Non Ita Didicistis Christum

20. VOS AUTEM NON ITA DIDICISTIS CHRISTUM, — Christum, id est Christi doctrinam, vel christianismum. Christus enim pro Christo adjunctis sumitur, juxta Can. 37, q. d. Hoc non didicistis in doctrina Christi, non ita edocti estis in christianismo, scilicet ita luxuriari, ut faciunt Gentes. Ita Hieronymus et Anselmus; discere Christum, inquit Hieronymus, est discere temperantiam, sapientiam, virtutem Christi; et Theophylactus: Christum, inquit, discere est recte vivere: qui enim scelerate vivunt, Christum ignorant; «Deum» enim (inquit alibi Apostolus) «confitentur se nosse, factis autem negant.»


Versus 21: Si Tamen Illum Audistis, Et In Ipso Edocti Estis, Sicut Est Veritas In Jesu

21. SI TAMEN ILLUM AUDISTIS. — Vocula si non est dubitantis, sed affirmantis, hoc loco, uti et II Thessalon. cap. 1, vers. 6: «Si tamen (id est sicut omnino) justum est apud Deum, retribuere tribulationem iis qui vos tribulant.» Ita Chrysostomus, q. d. Apostolus: Sicut omnino Christum Christique doctrinam audistis et didicistis.

ET IN IPSO (scilicet Christo Christique schola et disciplina) EDOCTI ESTIS.

SICUT EST VERITAS IN JESU, — q. d. Sicut veritas, id est, sicut verum est, per Jesum, juro scilicet. Ita Vatablus, nam praepositio in Hebraeis est particula jurantis: «in Jesu,» id est per Jesum, quem testor et juro. Sic enim nos juramus dicentes: Per Deum, Per animam.

Verum melius Syrus vertit, si tamen audistis et didicistis, quanta sit veritas in Jesu. Sic fere et Vatablus, si tamen, inquit, edocti estis, quaenam sit veritas doctrinae ipsius Jesu, quae docet deponendam esse pristinam conversationem, ut sequitur, q. d. Si tamen edocti estis ea doctrina quae est veritas, et vera doctrina «in Jesu,» id est Jesu Christi (in enim Hebraeis significat regimen genitivi: in Domino, id est Domini; in Christo, id est Christi). Vel planius, si tamen edocti estis ita vere, sicut veritatem docemur a Christo, qui est via, veritas et vita. Vel tertio, ut alii, si tamen edocti estis ita, ut edocti sunt qui vere et serio Jesum Jesuque doctrinam cognoscunt. Sic enim Graecum καθώς, quod Noster vertit sicut, commode explicatur. Hic ergo Syri sensus et Graecae phrasi et Pauli stylo apte respondet, et praecedentibus apprime connexus est.

Quarto, potest accipi hic cum S. Chrysostomo, Theophylacto et Anselmo, veritas tam vitae quam doctrinae, de qua dixi vers. 15, q. d. «Sicut est veritas in Christo,» id est, sicut in Christo Christique schola, scilicet Ecclesia, nil nisi vere, id est juste, pie, sobrie et caste vivere docemur. Unde ex S. Chrysostomo Theophylactus: «Quod autem ait, Sicut est veritas, sic intellige, quod non, sicut Gentes in vanitate circumambulant, sic et vos ad eadem vana estis compositi atque comparati. Quae enim Christi sunt tum dogmata, tum vita, non sunt vanitas, sed veritas: peccatum autem est vanitas et mendacium, ut quod substantia et subjecto careat, nec habeat perfectionem. Virtus autem veritas est, ut quae subsistatur, et perfectionem finemque habeat. Quid autem docti estis? Et quid est veritas secundum Christum? nempe ut abjiciamus veterem hominem, hoc est prioris vitae conversationisque nostrae mores.»


Versus 22: Deponere Vos Secundum Pristinam Conversationem Veterem Hominem, Qui Corrumpitur Secundum Desideria Erroris

22. DEPONERE. — Theophylactus, Vatablus et alii referunt ad edocti estis, q. d. Edocti estis a Christo deponere veterem hominem.

Secundo, potest esse graecismus et hebraismus, quo per enallagen modorum infinitivus ponitur pro imperativo, «deponere,» id est deponite: sic enim sequentes infinitivos in Graeco, ἀνανεοῦσθαι καὶ ἐνδύσασθαι, noster Interpres vertit per imperativos, renovamini et induite.

Tertio, et optime ad morem et spiritum Pauli, deponere refer ad vers. 17: «Hoc igitur dico, et testificor deponere,» id est, ut deponatis veterem hominem. Saepe enim Apostolus, et praesertim in hac epistola, copia rerum ac vi spiritus abripitur, ut sermonem caeptum alio deflectat, et post longam parenthesim ad se et ad caeptum sermonem redeat. Sic vidimus eum fecisse cap. III, ubi versus primus pendet et expletur vers. 14. Sic enim cum vers. 17 cogitaret Apostolus hunc vers. 22 immediate subnectere, abreptus fuit in Gentium vanitatem, cujus meminerat vers. 17, ut eorum caecitatem et turpitudines explicaret, usque ad vers. 22, quo redit ad sententiam vers. 17 inchoatam.

DEPONERE VOS SECUNDUM (id est quoad) PRISTINAM CONVERSATIONEM VETEREM HOMINEM. — q. d. Dico et cupio ut deponatis veterem hominem, non quoad naturam et substantiam, sed quoad pristinam vivendi, concupiscendi et peccandi consuetudinem. Unde Syrus non verba, sed sensum reddens, clare vertit dicens, «ut deponatis a vobis conversationes vestras priores, hominem (inquam) illum veterem, qui corrumpitur concupiscentiis erroris.»

VETEREM HOMINEM. — Nota: «Vetus homo» est vetus hominis peccatoris vita et mores, quos ex veteri sive primo Adamo traxit, scilicet veteres concupiscendi, et concupiscentias suas sequendi ac peccandi consuetudines. Qualis enim fuit vita veteris Adami peccantis, talis est et eorum, qui ex eo prognati, vetus illud concupiscentiae fermentum ex eo traxerunt. Sive magis proprie et concinne, vetus homo est ipse homo, qui olim Gentilis et peccator, ac quasi veterem Adamum protoplastum indutus et imitans, sequebatur suas veteres concupiscentias, et inolitas pravas consuetudines, ut magis patebit vers. seq.

QUI CORRUMPITUR SECUNDUM DESIDERIA ERRORIS. — Quia scilicet concupiscentiae, dum iis homo indulget, corpus et animam corrumpunt ac destruunt, inquit Theophylactus. Secundo et genuine, vetus homo corruptus est et corrupit integritatem primi Adae et hominis, qui creatus fuit, ut sequitur, in justitia et sanctitate veritatis: hic ergo vetus homo jam dictus, ita corruptus indies magis corrumpitur et veterascit, dum pergit sequi desideria erroris, id est, concupiscentias carnales erroneas et rationi contrarias, sive cupiditates deceptrices. Unde notat S. Hieronymus, non dicere Apostolum, «veterem hominem» qui corruptus est, sed «qui corrumpitur,» quia per singulas horas et momenta magis et magis corrumpitur, et ab homine humanaque vita in brutalem brutumque degenerat.

Addit tertio, Theophylactus dici hic veterem hominem corrumpi, quia, sicut homo ipse vetus, ita et hae illius concupiscentiae morbo, senio et morte dissolvuntur ac pereunt. Sed secundus sensus genuinus est; addit enim Apostolus: «Qui corrumpitur secundum desideria erroris;» suis ergo desideriis et concupiscentiis, non morte aut senio corrumpitur hic vetus homo.


Versus 23: Renovamini Autem Spiritu Mentis Vestrae

23. RENOVAMINI (ἀνανεοῦσθαι, id est renovari, in infinitivo, qui pendet a vers. 17, ut dixi, q. d. Dico renovari, id est, ut renovemini, quod Noster clare vertit, renovamini) SPIRITU MENTIS VESTRAE, — id est, vivifica illa vi gratiae et spiritus mentibus nostris indita, quo Spiritus Sanctus nos regenerat et in novos homines, Christianos scilicet et sanctos, transformat. Idem est quod dixit Rom. XII, 2: «Reformamini in novitate sensus vestri;» unde explicans subdit hic:


Versus 24: Et Induite Novum Hominem, Qui Secundum Deum Creatus Est In Justitia Et Sanctitate Veritatis

24. ET INDUITE NOVUM HOMINEM, QUI SECUNDUM DEUM CREATUS EST IN JUSTITIA ET SANCTITATE VERITATIS. — Ubi nota primo: «Novum hominem» intelligit Christum, ut Hieronymus et Anselmus, vel simplicius Adamum nove et recenter a Deo creatum, ut sequitur, in gratia, innocentia et justitia, quem per peccatum veterascentem renovavit Christus, et in primum novum hominem, uti a Deo creatus erat, restituit, nosque in baptismo et poenitentia quasi veterem Adamum exuit, et novum rursum induit, cum primi et novi Adae novam gratiam, innocentiam et sanctitatem nobis reddidit.

Nota secundo, phrasim Apostoli: ponit hic duos homines invicem contrarios, eosque dicit nos induere, ut dum unum exuimus, induamus alium. Simili phrasi dicit nos induere Christum, ut dixi Rom. XIII, 14. Sicut ergo veterem vestem exuimus, ut novam induamus: sic veterem hominem, id est, veteris Adae consuetudines et vitia, exuimus, ut novum hominem, id est, novi Adae in gratia creati, Christique novitatem ejus reparantis novos mores, puritatem scilicet et sanctimoniam Christianam induamus.

Nota tertio: Sicut Christum, sic et Adamum dicimur induere: Adamum, inquam, non ut particularis erat persona, sed ut erat parens et caput omnium posterorum. Sic enim novus homo creatus est, et novitatem gratiae et sanctitatis accepit, non pro se tantum, sed etiam pro omnibus posteris; quam novitatem et novum hominem, si non peccasset, ad omnes posteros transmisisset. Sic ergo loquitur hic Apostolus de novo homine, uti et de veteri, quasi abstracto universali et communi, quem singuli induere possumus et debemus, quique singulis communicatur instar ideae Platonicae. Sic enim Plato censuit ideam hominis communicari huic, illi, et cuivis alteri homini in particulari, eique communicare suum esse hominis, ut per eam quisque homo particularis fiat homo; sic per hunc novum hominem quasi abstractum et universalem, quisque particularis Christianus sit novus homo, ut loquitur Apostolus; non quod vere sit aliquis homo universalis instar ideae Platonicae, sed ut significetur novitas haec novi hominis esse communis, singulisque Christianis communicari, ut per eam renoventur. Hic enim novus homo (id est novitas novi hominis jam dicta) datus erat Adae, ut per eum quasi caput humani generis communicaretur omnibus posteris: sed eo peccante hic novus homo datus est Christo, ut per Christum quasi parentem omnibus Christianis communicaretur. Hinc Christus Isaiae IX, vocatur «pater futuri (novi) saeculi,» et de eo canit Sibylla:

Magnus ab integro saeclorum nascitur ordo, / Jam nova progenies coelo demittitur alto. / Tu modo nascenti puero, quo ferrea primum / Desinet, et toto surget gens aurea (Christianorum) mundo, / Casta fave Lucina. / Ille Deum vitam accipiet, Divisque videbit / Permistos heroas, et ipse videbitur illis.

Nota quarto: Renovamini et induite significant nos, etiamsi baptismo innovati, regenerati et induti simus, tamen indies magis nos debere innovare et induere novitatem, magisque deponere et exuere veterem hominem (id est concupiscentiam), qui nobis ita innatus est et adhaeret, ut in hac vita plane deponi et omnino innovari non possit. Vult ergo Apostolus, ut quilibet Christianus indies magis et magis veteres malas consuetudines, vitia ac propensiones ad malum, quas quisque in se sentit, mortificet et extirpet; ac contrarias Christi, et primi novique Adae virtutes animae suae inserat, innovet, adaugeat per fervorem ac studium proficiendi et perficiendi se. «Mens enim, inquit S. Gregorius, lib. XXII Moral. cap. IV, dum igne amoris excoquitur, semper in se servat claritatem pulchritudinis, quotidiana innovatione fervoris. Nescit enim mens veterascere, quae semper per desiderium studet inchoare.» Vide dicta Rom. XII, 2. Pulchre etiam Hieronymus hic: «Induite novum hominem, id est, inquit, ut alio loco dicit (Rom. XIII), induite vos Jesum Christum. Iste quippe est novus homo, quo universi credentes debemus indui atque vestiri. Quid enim in homine qui a Salvatore nostro assumptus est, non novum fuit? Conceptus, nativitas, partus, infantia, doctrina, vita, virtutes, et ad extremum crux et passio expoliantis in ea principatus et contrarias fortitudines ostentui habentis, resurrectio quoque et ascensus ad coelum. Hic ergo vere creatus est in justitia et sanctitate veritatis, quia Deus verus, Dei veri Filius fuit, et tota in illo religio atque justitia Dei veritate completa est. Qui igitur conversationem illius imitari potest, et universas in se exprimere virtutes, ut sit mansuetus, sicut ille fuit mansuetus et humilis corde; et ponat animam suam pro amicis, ut ille posuit pro ovibus suis; verberatus non respondeat, maledictus non maledicat, sed vincat in humilitate superbiam: iste indutus est novum hominem, et dicere cum Apostolo potest: Vivo autem non jam ego, vivit vero in me Christus.»

QUI SECUNDUM DEUM CREATUS EST. — Graecum κατά, id est secundum, respondet Hebraeo כ caph, quod est nota similitudinis et assimilationis, qua imago assimilatur suo exemplari, ex quo expressa est, q. d. Induite novum hominem, qui ad Dei exemplar creatus est. Alludit enim ad Genes. cap. 1, vers. 26: «Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram.»

Unde quaeritur hic, in quo sita sit haec imago Dei in homine. Oleaster in cap. 1 Genes., et Eugubinus in Cosmopoeia putant Deum cum hominem crearet, induisse formam humanam, ut ad eam ejusque similitudinem hominem crearet. Sed hoc frigidum est et Judaicum.

Nota ergo primo, «imaginem» hic metonymice sumi pro exemplari ex quo imago expressa est, quodque refert et repraesentat. Quasi diceret Deus: Faciamus hominem ad nostrum exemplar, ut sit imago ex nobis nostraque natura quasi ex exemplari expressa, quaeque nostram divinitatem referat et repraesentet. Potest tamen secundo, «imago» hic proprie capi, si per hebraismum sic exponas: «Faciamus hominem ad imaginem,» id est, ut sit imago nostri, quae nos tanquam suum exemplar exprimat et repraesentet.

Nota secundo: «Imaginem et similitudinem» multi distinguunt; sed dico esse hendiadyn, q. d. Faciamus hominem ad imaginem similitudinis nostrae (ut loquitur Sapiens, Sapient. II, 23), id est ad imaginem valde similem, aut simillimam nobis. Hinc sacra Scriptura modo unum, modo alterum, modo utrumque usurpat; ut modo dicat hominem creatum ad Dei imaginem, modo ad similitudinem, modo ad imaginem et similitudinem: ut patet Genes. V, 1; Eccli. XVII, 1; Coloss. III, 10. Unde colligitur imaginem a similitudine non distingui.

Nota tertio: Haec imago Dei non est in solo viro, ut vult Theodoretus, sed et in angelo, et in femina. Tam enim Eva, feminae et angeli, quam Adam et viri creati sunt ad imaginem Dei, ut fuse docet S. Augustinus, lib. XII De Trinit., VII, et S. Basilius, homil. 10 Hexameron.

Dico ergo: Haec imago Dei sita est in hominis mente, sive in eo quod homo sit in summo rerum gradu, in quo est Deus et angelus, scilicet quod sit naturae intelligentis, puta animal rationale. Ex quo sex eximiae hominis proprietates oriuntur et consequuntur, in quarum jam una, jam alia Patres ponunt hanc Dei imaginem in homine: ponunt, inquam, non plene et adaequate, sed partialiter et incomplete. Prima est, quod homo habeat animum incorporeum et individuum: secunda, quod anima hominis sit immortalis; tertia, quod eadem praedita sit intellectu, voluntate et memoria; quarta, quod sit liberi arbitrii; quinta, quod capax sit sapientiae, virtutis, gratiae, beatitudinis et visionis Dei, omnisque boni, ut ait Nyssenus; sexta, quod cunctis animalibus praeesse possit et dominari. Unde cum alia omnia creasset Deus, dixit: «Faciamus hominem» quasi regem creatorum, ut iis praesit:

Sanctius his animal mentisque capacius altae / Deerat adhuc, et quod dominari in cetera posset / Natus homo est.

Quibus adde septimam, sicut in Deo sunt omnia et omnes rerum gradus vel formaliter, vel eminenter; ita et proportionaliter sunt omnia in homine. Omnes enim rerum spiritalium et corporalium gradus in se habet et nectit homo: cum angelis enim intelligit, cum brutis sentit, cum plantis vegetatur, cum inanimis est et subsistit; estque homo unam habens animam in tribus potentiis, mundi increati, id est Sanctissimae Trinitatis, imago, et ejus infinitae artis et sapientiae testimonium, ac opus perfectissimum: creati vero mundi homo rex est, finis, compendium, vinculum, nexus et microcosmus. Octava, homo est imago sapientiae Dei, quia omnia contemplari et intelligere potest; rursum omnipotentiae Dei, quia homo quasi est omnipotens, dum omnia mente, multa etiam arte efformare et effingere potest. Praeterea sicut Deus finis est rerum omnium totiusque mundi, ita suo modo finis omnium est homo. Denique sicut Deus est totus in mundo, et totus in qualibet mundi parte, estque quasi anima mundi, non proprie, ut Platonici, sed metaphorice, quia scilicet, ut canit Poeta:

Spiritus intus alit, totamque infusa per artus / Mens agitat molem, et magno se corpore miscet:

ita anima hominis tota est in toto corpore, et tota in qualibet corporis sui parte. Haec ergo Dei imago homini est naturalis, quae peccato perdi non potuit, ut contra Origenem docet S. Augustinus, lib. II Retract., XXIV, ubi retractat id quod dixerat lib. VI De Genes. ad litt., cap. XXVII, Adamum peccando imaginem Dei perdidisse. Quod, inquit, sic accipe, non quasi in Adamo nulla remanserit Dei imago; sed quod tam deformis illa per peccatum effecta sit, ut reformatione indiguerit.

Dico secundo: Est et alia Dei imago in homine, scilicet supernaturalis, quae sita est in hominis justificatione, sanctitate et gratia, quae divinae naturae fit consors, quaeque in gloria coelesti firmabitur et perficietur. Unde S. Joannes, epist. I, cap. III, vers. 2: «Scimus, ait, quoniam cum apparuerit, similes ei erimus: quoniam videbimus eum sicuti est.» In hac enim imagine supernaturali conditum esse Adamum, eamque ad litteram intelligi, cum dixit Deus: «Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram;» aeque ac priorem illam quae naturalis est, de qua paulo ante dixi, patet ex hoc loco Apostoli, et Coloss. III, 10, estque communis sententia Patrum. Hoc enim clare verba Apostoli significant: «Qui, inquit, secundum Deum,» id est, ad Dei exemplar, «creatus est in justitia et sanctitate veritatis.» Ergo imago hominis sita est in justitia et sanctitate, in quibus creatus est ad exemplar justitiae et sanctitatis, quae est in Deo.

Nota: Haec imago Dei supernaturalis ab hominis voluntate pendet, eaque peccante deperditur; et sic subinde Augustinus, ut dixi, et Patres alii dicunt peccato perditam esse Dei imaginem, scilicet hanc supernaturalem, non autem priorem illam naturalem, de qua paulo ante dixi), sed per gratiam et justificationem reparatur. Per gratiam ergo et sanctitatem magis proprie et perfecte homo est imago Dei, quam per naturam animae rationalis et liberi arbitrii: quia per gratiam participat homo, et in se exprimit summum gradum entis, qui est in Deo, scilicet ipsum esse divinum et supernaturale, quo in se Deus sanctissimus est, perfectissimus et gloriosissimus, estque fons bonorum omnium non naturalium, sed supernaturalium, sive gratiae et gloriae omnis, quae omnem naturam hominis et angeli, imo creaturae cujuslibet, quae a Deo creari potest, transcendunt.

Hanc imaginem supernaturalem accipiunt omnes Christiani in baptismo, eamque indies perficiunt, dum per actus gratiae et virtutum crescunt in sanctitate. Unde Apostolus hic hortatur Ephesios jam baptizatos et sanctificatos, ut magis indies se renovent, et magis induant et assumant novum hominem, qui secundum Deum creatus est in sanctitate et justitia veritatis.

«Induite» enim hic significat non actum inchoatum, sed continuatum, proficientem et perfectum, juxta Can. 32, q. d. Induite, id est pergite induere, vestire, perficere vos, nova, justa, Christiana et sancta vita, quam induistis, assumpsistis et inchoastis in baptismo.

Huc multum juvat documentum Agathonis Abbatis, lib. VII in Vitis Patr., cap. XLII: «Observa, ait, prae omnibus hoc, ut qualis primo die ingredieris in convictum fratrum, talis reliquum peragas tempus, et cum quiete adimplebis peregrinationem tuam. Custodi enim nequando fiduciam loquendi assumas.» Et alterum quod dedit alius ibidem, cap. ult.: «Ex quo, ait, renuntiavi terrae, mihi dixi: Hodie renatus es, hodie coepisti servire Deo, hodie hic inhabitare coepisti; sic esto quotidie peregrinus, et crastino liberandus. Hoc mihi quotidie consulebam.»

IN JUSTITIA ET SANCTITATE VERITATIS, — id est, in sanctitate vera, non fucata, non larvata, non imputata, qualem Novantes inducunt. Ita Chrysostomus. «Sanctitas,» inquit S. Dionysius, et ex eo Anselmus, est omni inquinatione libera, incontaminatissima et perfectissima puritas.» Hinc I Corinth. VII, vers. 34, dicit virginem debere esse «sanctam (id est, castam et puram) corpore et spiritu.» Hinc rursum «sanctum» dicitur ὅσιον, quod, inquit Origenes, componitur (symbolice) ex γῆ, id est terra, et α privativa, quasi dicas, sine terra, ut ἅγιον, id est sanctum, sit, quod a terra terrenisque facibus est secretum, purum, coeleste, divinum, ac Deo cohaerens, addictum et consecratum. Hic tamen graece non est ἁγιότης, sed ὁσιότης, quae tamen idem significant. Ὅσιος enim, inquit Chrysostomus et Theophylactus, dicitur is, qui est ab omni scelere et labe immunis, purus et mundus.

Secundo, qui implet et solvit omne debitum. Inde enim dicuntur ὅσια, id est parentalia, exequiae, justa funeralia quae debentur defunctis.

Tertio, ὅσια significat expiationem, inde ἀφοσιοῦν, proprie est facere aliquid causa solvendi animum religione, ut cum id quod vovimus persolvimus. Ita Budaeus. Rursum ἀφοσιοῦν significat expiare, dicare, consecrare: sic ergo ὁσιότης id est sanctitas, primo, est puritas et innocentia; secundo, est justitia; tertio, poenitentia et expiatio peccatorum; quarto, religio et religiosus Dei cultus, quo anima se Deo dicat et consecrat.


Versus 25: Propter Quod Deponentes Mendacium, Loquimini Veritatem Unusquisque Cum Proximo Suo

25. PROPTER QUOD DEPONENTES MENDACIUM LOQUIMINI VERITATEM. — Descendit hic ad veteris hominis partes et membra, eisque novi hominis partes et membra opponit. Doctor enim et concionator a thesi ad hypothesim debet descendere. Conciones enim quae in genere tractant de vitiis et virtutibus, parum sunt utiles populo, qui rudis est, et nescit ea, quae generaliter dicuntur, sibi applicare. Unde qui bene eum docere illique concionari volunt, debent in particulari ei regulas vivendi practicas praescribere, ut sciat in particulari, hic et nunc, quid sibi agendum sit, quid cavendum. Particularia ergo membra veteris hominis, quae deponi et exui vult Apostolus, sunt mendacium, fraus, ira, injustitia, furtum, libido et caetera quae sequuntur. His opponit membra novi hominis, eaque assumi et indui vult, scilicet veritatem, mansuetudinem, justitiam, liberalitatem, castitatem, etc.

LOQUIMINI VERITATEM UNUSQUISQUE CUM PROXIMO SUO, — ut proximum non fallatis, non decipiatis, sed fideliter praestetis quod illi promisistis.

QUONIAM SUMUS INVICEM MEMBRA, — q. d. Unum membrum non mentitur alteri, non decipit alterum, sed quodque alteri fidele est, illudque sincere adjuvat, quantum potest, v. g. manus non decipit pedem, non objicit ei scopulum in quem impingat et cadat; sed potius admonet, curatque ne pes fallatur: ita et Christiani singuli qui sumus invicem membra, neminem decipere, sed omnibus fideles esse, omnesque fideliter et sincere adjuvare debemus.

Errat ergo Plato, qui lib. III De Republ., docet subinde viro bono et sapienti, ac praesertim principi et magistratui, mentiri fas esse: «Diis,» ait, «inutile est mendacium, hominibus autem pro medicamento est utile. Quare publicis medicis concedendum, privatis autem hominibus minime attingendum. Igitur rempublicam administrantibus mentiri licet, vel hostium, vel civium causa, ad communem civitatis utilitatem; reliquis autem a mendacio abstinendum est.» Longe verius et sanctius hic Paulus, cuique homini universim veritatem praecipit, et mendacium interdicit. Quod ita primis saeculis imbiberunt Christiani, ut scribat Justinus Martyr Apologia 2, Christianos malle mori quam vel semel mentiri.


Versus 26: Irascimini, Et Nolite Peccare: Sol Non Occidat Super Iracundiam Vestram

26. IRASCIMINI. — Citat Psal. IV, vers. 5, ubi hebraice est רגזו rigzu, quod licet Hebraeis significet contremiscite, Syris tamen (quorum idiotismum subinde in psalmis quasi in carmine ad elegantiam usurpat Psaltes) significat irascimini, scilicet voluptati, inquit Hesychius in Catena Graec., in Psal. IV.

Secundo, Theophylactus: irascimini, scilicet vobis ipsis, peccatis et vitiis vestris, ea per poenitentiam puniendo.

Tertio: Si Praelati aliisque praepositi estis, vitiis subditorum delinquentium iram, id est severitatem correctionis, exhibete. Unde Eusebius in Catena Graecorum, in Psal. IV, ad litteram vult haec esse verba Davidis ad inclytos suos, ut vertit Hieronymus, scilicet ad Joab, Abisai aliosque duces et milites indignantes, et parantes se ad conflictum cum Absalone parricida, q. d. David: O Joab vosque milites mei, irascimini Absaloni, pugnate contra eum, sed cavete ne ira vestra et vindicta modum justae pugnae et belli excedat.

Quarto, optime et maxime genuine, hoc Psal. IV, David loquitur hostibus suis, et hortatur illos ut Deum suorum cultorum protectorem agnoscant, colant, invocent, nec Sanctos ejus persequantur, sed si quando ad iram concitentur, illisque irascantur, caveant tamen ne peccent; q. d. Si, o Philistaei, aliique hostes mei et justorum, ira in vobis contra me aliumve justum aut innoxium insurgat, sique (ut Aquila vertit) turbamini, scilicet contra me, aliumve quempiam: nolite tamen peccare, id est nolite iram fovere et perficere; sed eam metu divini numinis et mortis, ait Chaldaeus, comprimite. Ita Origenes, Chrysostomus, Theodoretus in Catena Graecorum: qui hinc docet iram quae rationem praevenit, non esse peccatum. Secundo, iram, si ratione regatur, esse cotem virtutis. Ideo enim irae passio data est homini, ut ardua aggrediatur et superet.

Dicit ergo «irascimini;» q. d. Si contingat vos pro naturae fragilitate et proclivitate concitari ad iram, et subito irasci (Graecum enim παροργισμός commotionem, irritationem et concitationem, id est iram subitam, significat; idem significat Hebraeum רגזו rigzu, a quo nonnulli Graecum ὀργή deducunt), tamen nolite peccare, id est, nolite irae per voluntatem et rationem consentire, ut illi inhaereatis et indulgeatis vindictam machinando et perficiendo; sed quam citissime per rationis dominium, perque Dei metum iram abrumpite et compescite: ita ut:

SOL NON OCCIDAT SUPER IRACUNDIAM VESTRAM. — Est proverbium significans iram statim esse compescendam: nec enim ad litteram permittit Apostolus ut toto die quis irae indulgeat et se vindicet, modo sole occumbente eam deponat: sic enim per diem omnem vindictam machinari et perficere permitteret; sed, ut dixi, proverbium est significans statim comprimendam esse iram, ne, ut sequitur, locum demus diabolo.

Primus ergo gradus irae domandae est, ut statim illam fraenemus, ne in animo haereat, vel in verbum aut factum aliquod asperius erumpat.

Secundus est, si haeserit, vel eruperit, ut ante solis occasum, id est, statim ut possumus, ad mentem et tranquillitatem redeamus. Ita Anselmus, Genebrardus ac Jansenius in Psalm. IV.

Potest secundo, proprie accipi hic solis occasus, q. d. Si ira per diem menti inhaeserit, et semper recurrerit etiam invitae, saltem ante noctem illam excutite, tum ne noctu recurrat, et vos vestramque quietem turbet, ac magis accendatur (solent enim noctu diurnae cogitationes, maxime tristes et molestae, recurrere, hominemque exagitare, turbare et accendere); tum ut nocturnam orationem non impediat; tum denique, ne, si noctu contingat vos in morbum, aut mortem subitaneam incidere, a Deoque ad judicium evocari, in ira et mentis amaritudine ac aversione a proximo moriamini, itaque non audeatis comparere in tribunali Christi.

Qua de causa in nonnullis Religionibus haec pia lex statuta est, ut, si quis alium per diem offenderit, non liceat illi nocturnae quieti se dare, nisi prius veniam ab eo quem offendit petierit, illique reconciliatus sit.

Ita S. Epiphanius, Episcopus Cypri, dixit S. Hilarioni: «Ego ex quo accepi habitum istum, non dimisi aliquem dormire, qui habebat aliquid adversum me: neque ego dormivi aliquid habens adversus aliquem.» Cui Hilarion: «Ignosce mihi, quia tua conversatio major mea est.» Ita quoque S. Joannes Eleemosynarius, Archiepiscopus Alexandrinus, teste Leontio in ejus Vita, cum quadam die contra Nicetam Patricium ira, licet justa, commotus fuisset, ut se ante vesperam ei reconciliaret, ad Nicetam misit presbyterum suum, qui ei diceret: «Sol jam est in occasu, vir maxime venerande;» quo stimulo compunctus Nicetas ad S. Joannem accurrit, et uterque ante solis occasum in mutuos ruerunt amplexus. Atque hoc est quod Pythagoras docuit: «Ubi ollam a cinere sustuleris, turbandum est vestigium,» id est, ubi deferbuerit et resederit primus irae impetus, mali praeteriti memoria est obliteranda, et omne iracundiae vestigium penitus est tollendum.

Sic et «Antonius,» inquit S. Athanasius, «suadebat jugi meditatione retinendum illud Apostoli: Sol non occidat super iracundiam vestram. Non tantum autem super iracundiam solem occidere non debere interpretabatur, sed et super omnia delicta hominum, ne peccatorum unquam nostrorum aut in nocte luna, aut in die sol testes abscederent. Illius quoque admonebat praecepti: Dijudicate vosmetipsos, et probate; ut rationem diei noctisque facientes, si in se delictum deprehendissent, peccare desisterent: sin autem nullus error decepisset, perseverantes instarent potius in coepto, quam arrogantia tumidi, aut alios contemnerent, aut sibi justitiam vindicarent.»

Unde Psal. IV citato, cum David dixisset: «Irascimini, et nolite peccare,» subjunxit: «Quae dicitis in cordibus vestris, in cubilibus vestris compungimini,» subaudi, q. d. De iis quae male et iracunde per diem dicitis et cogitatis contra me Davidem, aliosque insontes, cum in cubilibus vestris vespere et noctu soli estis, silentes et quieti, compungimini, dolete et poenitentiam agite. Unde Hebraea habent: Dicite in corde vestro super cubilibus vestris, et silete, q. d. Irae et peccatorum quae interdiu commisistis, vespere et noctu in silentio et silenti meditatione, oratione, et conscientiae examine, rationem et poenas a conscientia exigite, inquit Theodoretus, Origenes, Athanasius, Chrysostomus in Catena Graecorum, ut scilicet ad mortem et ad Dei judicium, si forte ad id ea nocte vocaremini, per hoc conscientiae examen, compunctionem et poenitentiam vos comparetis.

Tropologice S. Hieronymus et Anselmus: Sol, id est, Christus, Christique lux, veritas, prudentia, sapientia, justitia, irato occidit: nil enim ita mentem obnubilat atque ira, q. d. Cavete ergo, et statim comprimite iram, ne sol justitiae, Christus, menti vestrae occidat. Unde S. Augustinus in Psalm. XXVI, enarrat. 1, sic explicat: «Ne sol occidat, id est, ne Christus deserat mentem tuam, quia non vult Christus habitare cum iracundia;» et paulo ante: «Ejice iram de corde, antequam occidat lux ista visibilis, ne te deserat lux illa invisibilis.»

Symbolice, sol, id est ratio et mens, super iracundiam non occidat, ne scilicet iracundia sit tam gravis et saeva, ut rationem hebetet vel perimat, ac mentem faciat amentem, teque ad insaniam redigat. Ita S. Anselmus et D. Thomas hic, sic S. Nazianzenus in carm. De Ira, et S. Augustinus loco jam citato.

IRACUNDIAM. — Iracundia non habitum, sed actum significat, quem vulgo excandescentiam vocamus. Non dicit iram: quia haec naturalis est passio, et saepe licita et sancta; sed, iracundiam. Haec enim significat irae excessum et effervescentiam, et hoc significat, ut dixi, Graecum παροργισμός, scilicet animi effervescentiam, concitationem et impetum, quo praeter (hoc enim significat Graecum παρά) rationem et advertentiam subito irae motu contra aliquem concitatur et abripitur.

Recte iracundia comparatur api, quae ut ex ira se vindicet, aculeum alteri infigit, itaque se aculeo et saepe vita privat: sic enim iracundus murmurat et tumultuatur ut apis, et ut se vindicet alterumque laedat, seipsum vulnerat, animamque peccato lethali sauciat. Hinc de hostibus suis ait David, Psalm. CXVII, vers. 12: «Circumdederunt me sicut apes.» Vere «irati hominis cogitationes, ut ex Philone ait S. Hieronymus, partus sunt viperae viscera matris corrodentes admirando naturae secreto.» Quare Aristoteles, teste Aeliano, Alexandro Magno natura iracundo consuluit, ut omnibus se superiorem aestimans maledicta contemneret: ita Christianus maledicta contemnat, non quasi conviciatore sit melior, sed quasi maledictis sit fortior. «Omnis enim injuria,» inquit Tertullianus, lib. De Paenit., «seu lingua, seu manu incussa, cum patientiam offenderit, eodem exitu dispungetur, quo telum aliquod in petrae constantissimae duritiem libratum.»

«Proprium est magnitudinis verae,» ait Seneca, lib. III De Ira, cap. XXV, «non se sentire percussum. Sic immanis fera ad latratum canum lenta respicit, sic illisus ingenti scopulo fluctus assultat; qui non irascitur, in injuria inconcussus persistit: qui irascitur, motus est; non ergo injuriam pati, sed injuriam facere, vel nescire pati, malum est.»

Pulchre idipsum ostendit Chrysostomus, homil. 76, cujus titulus est, Quod nemo laeditur nisi a seipso, ubi inter alia ait: «Si quis solem tenebrarum auctorem existimet, soline, an sibi detraxit? sibi videlicet ipsi, cum furiosi et insanientis opinionem consequatur: eodem profecto modo qui pravos bonos esse putant, et e contrario, seipsos vituperant.» Muliebre enim est convicium convicio repellere; nam, ut S. Ambrosius ait lib. I Officiorum, cap. VI: «Qui cito movetur injuria, facit se dignum videri contumelia, dum vult indignus videri.»

Denique Damascenus in Parallelis: «Animus,» inquit, «injuriarum memor singulis horis peccat, et vitium in pectore circumfert;» cum fur, latro, etc., admisso scelere, mox doleat et poeniteat.


Versus 27: Nolite Locum Dare Diabolo

27. NOLITE LOCUM DARE DIABOLO, — quod fit dum fovetur ira, et similes diaboli foetus, q. d., inquit Oecumenius: Per iracundas cogitationes maxime nocturnas, ne foveatis et inflammetis iram vestram, ut locum detis diabolo, sed eas omnes ante noctem et solis occasum deponite. Nil enim iram, libidinem aliasque passiones ita inflammat, atque injurias sibi illatas, species mulierum, aliaque objecta et illecebras, quibus passiones acuuntur et accenduntur, mente volvere et revolvere. Contra, nullum remedium contra eas efficacius est, quam mentem et phantasiam ad alia cogitanda cum vi quadam abstrahere, laetas alias et gratas cogitationes accersere, occupare se studiis aliisque cogitationibus, praesertim mortis, judicii, inferni, coelestis gloriae, quae priores excludant, intendere, totumque se addicere; maxime noctu, si ex animi turbatione quis dormire nequeat.

Nota: Vatablus et Erasmus vertunt, «nolite dare locum calumniatori» (hunc enim significat Graecum διάβολος), q. d. Compescite iram, ne Gentiles calumnientur Christianos, quod sint tam iracundi et vindictae cupidi.

Verum melius alii passim per διάβολον intelligunt Satanam, qui diabolus dicitur, id est calumniator, per antonomasiam, quia omnium calumniatorum est princeps, omnesque bonos et bonorum opera in calumniam tam apud Deum quam apud homines trahere conatur. Tertullianus legit, «nolite locum dare malo»: diabolus enim antonomastice vocatur malus.

Nota secundo: Ira maxime dat aditum et locum diabolo: ipse enim iracundis cogitationibus facillime et occultissime se insinuat, easque injuriam factam aggravando magis suscitat, et sua suggestione et consilio vindictae quasi folle accendit; adhaec spiritus et sanguinem commovet, ut bilem inflammet: adeoque rationem et judicium hominis irati turbat, ut iratus vindictam, non vindictam, sed justitiam esse putet, itaque in ultionem quasi aequam et justam prosiliat, neque videat peccata et pericula in quae se conjicit; sed quasi furens et amens in convicia, verbera et caedes feratur, nilque tam immane sit, quod non audeat et attentet, dum illi furor arma ministrat: ratione enim et mente erepta iratus et furibundus non tam agit, quam agitur a furore et a daemone, videturque esse daemon incarnatus.

Unde S. Gregorius Nazianzenus in iram ita canere, imo stomachari incipit:

«Irascor irae, daemoni intus condito.»

Denique Anselmus symbolice: Cor, inquit, nostrum duas habet valvas, cupiditatis et timoris: has claude, et hostis in illud non intrabit, sicque non dabis locum diabolo.


Versus 28: Qui Furabatur, Jam Non Furetur: Magis Autem Laboret, Operando Manibus Suis, Quod Bonum Est

28. LABORET OPERANDO MANIBUS, QUOD BONUM EST. — «Quod bonum,» id est quod honestum est, q. d. Laboret et operetur, sed ita, ut non ex turpi opificio, sed honesto victum quaerat.

Secundo, Romana Biblia «quod bonum est,» duobus commatibus intercipiunt, quasi sit parenthesis, q. d. Laboret operando manibus, quae res bona est et honesta, non turpis et indecora, praesertim si non sibi soli, sed et proximo necessitatem patienti, ut sequitur, labore suo succurrat, uti faciunt multi pii opifices: est enim hic actus Christianae simplicitatis, charitatis, patientiae, liberalitatis et spei: ergo bonus et honestus est.


Versus 29: Omnis Sermo Malus Ex Ore Vestro Non Procedat: Sed Si Quis Bonus Ad Aedificationem Fidei, Ut Det Gratiam Audientibus

29. OMNIS SERMO MALUS EX ORE VESTRO NON PROCEDAT. — Pro «malus» graece est σαπρός, id est putris et corruptus, qui scilicet sale prudentiae non est conditus; sed vel lascivia et obscenitate, vel scurrilitate, vel amarulentia, vel dicacitate, vel invidia, vel alio vitio est infectus et corruptus, quique putrem et spurcam radicem et arborem, puta cor vel obscenum, vel scurrile, vel amarulentum, vel invidum indicat. Nam «mala (graece σαπρά, id est putris) arbor malos fructus facit,» Matth. cap. VII, vers. 17. Quale ergo est cor nostrum, tale est et os, et qualia cogitamus et cupimus, talia et loquimur. Vis scire qualem quis habeat mentem et animum, vide qualia loquatur. Hinc Socrates ad adolescentem: «Loquere, inquit, o adolescens, ut te videam;» sermo enim est speculum mentis. Sicut ergo vas urina, faecibus aliisque rebus putidis et corruptis plenum, si aperiatur, earumdem rerum putidum et corruptum odorem spargit et exhalat, qui nares astantium ferit et inficit, eisque subinde pestem et mortem afflat: ita mens vitiosa putredinem, corruptionem et vitium quod in se habet, per os eructat, audientesque ferit, inficit et corrumpit; ut verissime dixerit Poeta, et ex eo Apostolus: «Corrumpunt mores bonos colloquia mala.» Unde Theophylactus: σαπρός, inquit, id est spurcus et putris, sive graveolens sermo, non est otiosus, temerarius, importunus; sed est turpiloquium, convicium, obtrectatio.

SED SI QUIS BONUS AD AEDIFICATIONEM FIDEI, UT DET GRATIAM AUDIENTIBUS, — supple, hic procedat ex ore vestro. Nota: Pro «ad aedificationem fidei,» graece est πρὸς οἰκοδομὴν τῆς χρείας, quod Theophylactus vertit, ad aedificationem necessitatis, ut scilicet in necessitate, vel cum necessarius est audientibus hic sermo, tunc proferatur et eos aedificet.

Secundo, Erasmus vertit, ad aedificationem utilitatis, id est, sermo qui aedificet audientes, loquendo ea quae utilia sunt.

Tertio, S. Hieronymus et Vatablus vertunt, ad aedificationem opportunitatis, id est sermo qui aedificet quoties opus, vel opportunum est alios docere, juvare aut promovere.

Quarto, Syrus vertit, sermo qui sit accommodatus aedificationi. Unde videtur ipse οἰκοδομὴν χρείας per hypallagen accipere pro χρείᾳ οἰκοδομῆς, q. d. Sermo qui sit in usum aedificationis, id est, qui utilis sit et accommodatus aedificationi.

Verum Latinus interpres, ait Hieronymus, pro χρείας, id est usus et opportunitatis, euphoniae causa vertit, fidei; sed non video quae hic sit euphonia, vel cacophonia. Alii putant, per usum et opportunitatem nostrum Interpretem intellexisse fidem, eo quod fide maxime sit opus.

Malim dicere, nostrum Interpretem cum Ambrosio, pro χρείας legisse πίστεως, id est fidei. Graecus enim textus Latino est corruptior, ut saepe jam vidimus.

Vult ergo Apostolus nos loqui «ad aedificationem fidei,» ut scilicet per nostrum sermonem fides et pietas Christiana in animis audientium crescat et promoveatur. Vel fidei, id est fidelium, juxta Can. 21, ut scilicet fideles aedificentur, ac in fide ac virtutibus proficiant per nostra colloquia. Hinc prudenter monet quidam sapiens: «Quod dicturus es aliis, prius dicito tibi.»

UT DET GRATIAM AUDIENTIBUS. — «Gratiam,» id est utilitatem, commodum. Secundo, «gratiam,» id est, progressum in gratia, pietate et virtutibus. Sic enim Hebraea nomina et verba saepe actum non inchoantem, sed crescentem et proficientem significant, ut dixi Can. 32. Tertio, simplicius, vult sermonem nostrum non tantum esse talem qui aedificet, sed simul esse gratiosum, ut cum gratia venuste et jucunde proferatur, itaque suavius et melius in animo audientium influat. Hinc oratoris officium est, non solum docere et movere, sed et delectare; quia delectando melius docet et efficacius movet: nimirum

«Omne tulit punctum qui miscuit utile dulci.»

Quarto, Theophylactus exponit dupliciter. Primo: «Sermo, inquit, vester sit opportunus et commodus, ut auditores vobis gratias agant. Nam si animae commodans aliquid dixerimus, agent nobis gratias auditores, ut qui per nos adjuti sunt.» Per gratiam ergo intelligit gratiarum actionem, quam refert audiens bene loquenti. Vel secundo, inquit, «ut det gratiam audientibus,» id est, ut eos gratiosos et amabiles reddat sermo noster. Ut enim unguentum gratiam addit assumentibus, sic et sermo divinus et animae utilis, gratiam addit audientibus, illumque excipientibus. Sed tertius sensus genuinus est, ut dixi; hoc est enim quod ait Sapiens: «Lingua sapientium ornat scientiam,» Proverb. XV, 2.


Versus 30: Et Nolite Contristare Spiritum Sanctum Dei, In Quo Signati Estis In Diem Redemptionis

30. NOLITE CONTRISTARE SPIRITUM SANCTUM DEI, IN QUO (id est per quem) SIGNATI ESTIS IN DIE REDEMPTIONIS. — id est, nolite offendere Spiritum Sanctum verbis obscenis, putidis, maledicis, malis, ut dixit vers. praecedent. (eo enim respicit), et quovis peccato, ait Hieronymus. Alludit Paulus ad Isaiae LXIII, 10, ubi sic dicitur: «Ipsi autem ad iracundiam provocarunt et afflixerunt Spiritum Sanctum,» vel, ut Graeca habent, «Spiritum Sanctum ejus.»

Nota: In Spiritum Sanctum non cadit tristitia, ira, aut ulla passio; sed anthropopathos dicitur contristari cum offenditur, cum se et suam gratiam ab anima subtrahit, dum punit turpia et mala loquentem, vel agentem. Homo enim cum ab amico injuriam aut contumeliam accipit, eaque offenditur, contristari solet: sic et Spiritus Sanctus, cum loquimur aut agimus turpia et mala, offenditur, et contristaretur si in eum cadere posset tristitia, et nisi Deus esset ἀπαθής. Homo ergo obscenus et peccator, quantum est ex sua parte, contristat Spiritum Sanctum, quia dat causam quae nata est contristare, quaeque ex se contristat angelos et Sanctos. Quod autem Spiritum Sanctum non contristet, non est ex defectu causae, sed ex perfectione Spiritus Sancti qui imperturbabilis est. Ita Theophylactus et alii, q. d. Spiritus Sanctus per gratiam habitat in vobis quasi in domo sua quam sibi obsignavit; curate ergo ut anima vestra per puritatem et sanctimoniam sit Spiritui Sancto gratum et jucundum domicilium, ac cavete ne quid in ea geratur, quod tantum hospitem contristare et offendere possit. Addit S. Anselmus, proprie contristare Spiritum Sanctum illos, qui pravis verbis et moribus contristant Sanctos in quibus habitat Spiritus Sanctus.

Nota secundo: Sicut verbis turpibus, maledicis et scandalosis contristamus Spiritum Sanctum, ita piis et sanctis laetificamus Spiritum Sanctum. Hoc ergo stimulo pungit nos Apostolus, ut caveamus diligentissime, ne sermo malus (obscenus vel maledicus) ex ore nostro procedat, sed tantum is qui alios aedificet: quia ille contristat, hic laetificat et exhilarat Spiritum Sanctum. Unde pulchre et efficaciter contra verba maledica (quod et obscenis longe melius adaptes) hic insurgens Chrysostomus in moral. homil. 14: «Os,» inquit, «habes spiritale, obsignatum Spiritu Sancto: cogita quae sit oris tui dignitas. Patrem vocas Deum, et fratrem mox vituperas. Cogita, qua mensa dignatum sit os tuum, quae contingat, quae degustet, quo cibo (in Eucharistia) fruatur? Perpende cum quibus tempore mysteriorum astes, nempe cum Cherubim, cum Seraphim. Seraphim neminem vituperant, sed unus et idem usus ora illorum adimplet, nempe benedicendi et glorificandi Deum. Quomodo potes ergo cum illis dicere: Sanctus, sanctus, qui ore tuo ad vituperium abuteris? Dic, quaeso, si vasculo regio, quod semper cibos habeat regios, et ad illos ordinatum sit, ad stercora ministrorum quisquam abuteretur, an auderet istud cum reliquis ad eadem edulia deputatis, stercore refertam denuo reponere? Nequaquam. Atqui ejusmodi est quod fratrem accusas, quod vituperas (quod obscena loqueris), itaque teipsum sordidum reddis et pollutum. In coelis consistis, cum angelis conversaris, osculo Dominico dignatus es. Tot ac tantis rebus os tuum adornavit Deus, utpote hymnis angelicis, cibo non tantum angelico, sed et angelicam dignitatem superante, osculo suo, complexibus etiam suis; et vituperas?» et turpia vel maledica loqueris ore tam sancto, ore Deo Deique laudibus, et Eucharistia consecrato? Haec Chrysostomus.

IN QUO SIGNATI ESTIS IN DIE REDEMPTIONIS. — q. d. Spiritu Sancto signati, et quasi sigillo obsignati (hoc enim est Graecum ἐσφραγίσθητε) estis, non quasi pecudes in corpore, uti signati sunt Judaei signo circumcisionis; sed quasi filii promissionis et quasi regalis grex Christi et Spiritus Sancti, signati estis in anima; in eaque conditoris signum, figuram et imaginem, de qua dixi vers. 24, id est gratiam et sanctitatem, accepistis, ut, sicut ex sigillo agnoscitur cujus sunt litterae, v. g. esse litteras regis: ita ex hoc gratiae sigillo sciatur, vos esse filios Dei, Deoque consecratos.

Notat Chrysostomus non tantum animam, sed et os nostrum, et consequenter alia membra pariter hoc signo Spiritus Sancti obsignata esse, id est, sanctificata et consecrata esse Deo, ut merito os ita signatum clausum tenere debeamus, ne turpia et maledica loquens, hoc signum Spiritus Sancti resignet et infringat, inquit ex Chrysostomo Theophylactus.

IN DIE REDEMPTIONIS, — id est in die quo baptizati estis: baptismo enim facti estis participes redemptionis Christi, illoque die redempti estis a servitute peccati et diaboli. Ita Oecumenius et Anselmus.

Verum nota: Graeca, Syrus et Latina Romana legunt in diem redemptionis, id est resurrectionis, q. d. Sigillo gratiae obsignati sumus ad hunc finem, ut scilicet in die resurrectionis ad redemptionem, id est liberationem plenam a morte, peccato omnique malo, et ad coelestem gloriam ac beatam immortalitatem asciscamur, utpote conscripti in libro vitae, quasi cives sanctorum, et domestici Dei, ejusque gratia quasi sigillo et arrha haereditatis coelestis obsignati. Ita Chrysostomus, Hieronymus, Theodoretus, Ambrosius. Haec ergo conscriptio et obsignatio fit per gratiam, quae est pignus haereditatis et redemptionis futurae: fit, inquam, plene et perfecte. Nam inchoate haec obsignatio fit per characterem qui in Baptismo et confirmatione animae indelebiliter imprimitur, ut recte docet Franciscus Suarez, III part., Quaest. LXIII, art. 3, et alii; quo charactere quasi signo Consignamur, ut semper simus et maneamus grex Christi et milites Christi, etiamsi per peccatum gratiam deperdamus, et ad castra diaboli transfugiamus. Semper enim ex hoc signo patet, nos esse juratos milites Christi et transfugas diaboli.


Versus 31: Omnis Amaritudo, Et Ira, Et Indignatio, Et Clamor, Et Blasphemia Tollatur A Vobis Cum Omni Malitia

31. OMNIS AMARITUDO, ET IRA, ET INDIGNATIO, ET CLAMOR, ET BLASPHEMIA TOLLATUR A VOBIS CUM OMNI MALITIA. — «Amaritudo,» ait S. Hieronymus, contraria est dulcedini, idque tam in moribus quam in saporibus. Mores enim suaves, benigni, dulces, comes et blandi contrarii sunt amaris, asperis et morosis. Et sicut dulcia fercula grata sunt palato, amara vero ingrata: ita omnibus grata est comitas, ingrata est amaritudo et asperitas morum.

Nota gradus irae: Prima ejus radix est amaritudo, qua animus aliquo proximi verbo aut facto offensus ab eo avertitur, amarescit, aegre et invite cum videt, audit, cogitat. Hinc sequitur ira, graece θυμός (quod noster Interpres vertere solet, iram; S. Hieronymus vertit, furor), id est effervescentia et excandescentia animi; inde tertio, assurgit et oritur indignatio, graece ὀργή, id est, ira tota accensa, qua iratus indignatur se contemptum aut laesum, et qua vindictam expetit cupitque laedere eum a quo se laesum putat; inde quarta, erumpit in clamores, blasphemias omnemque malitiam. Ita Theophylactus, Hieronymus et alii. Haec omnia sustulit Christus, haec omnia per gratiam Christi Christiani superare et tollere possunt ac debent virtute patientiae. Nam, ut ait S. Cyprianus citans haec Apostoli verba, lib. De Bono patientiae: «Si Christianus a furore et contentione carnali, tanquam de maris turbinibus excessit, et tranquillus ac lenis in portu Christi esse jam coepit: nec iram, nec discordiam debet intra pectus admittere, cui nec malum pro malo reddere liceat, nec odisse.» Et inferius: «Nam ut patientia bonum Christi est, sic contra impatientia diaboli malum; et sicut in quo habitat et manet Christus, patiens invenitur, ita impatiens semper existit, cujus mentem diaboli nequitia possidet.» Uti praecipit S. Cyprianus, ita et opere praestitit: scribens enim ad Demetrianum, Paganum sibi obstreperum et clamosum: «Conticui, ait, et impatientem patientia vici, cum nec docere indocilem possem, nec impium religione comprimere, nec furentem lenitate cohibere.» Aurea est sententia S. Ephrem, tract. de Timore Dei, initio tom. III: «Qui memoriam injuriarum abscondit in corde suo, similis est ei qui in sinu suo serpentem nutrit, utique sibi magis quam aliis nociturum.»

Nota rursum: Remedia irae sunt: Primum, «ut primitus nobis persuadeamus, nullo modo neque justis, neque injustis ex causis licere irasci. Summa ergo emendationis et tranquillitatis nostrae, non est in alterius arbitrio collocanda, sed in nostra conditione consistit. Itaque ut non irascamur, non debet ex alterius perfectione, sed ex nostra virtute descendere, quae non aliena patientia, sed propria longanimitate conquiritur,» inquit Cassianus.

Secundum est, compescere linguam et manum. Hinc Athenodorus philosophus Caesari Augusto valedicens hoc reliquit monimentum: «Iratus nihil dicas vel facias, priusquam viginti quatuor Graecorum litteras percurreris.» Plato iratus servo, dixit Xenocrati: «Flagella hunc puerum: nam ego non possum, cum sim ei iratus.» Idem alteri servo: «Gratias,» inquit, «age diis: nam nisi iratus essem, loris te caederem.» Errat ergo vulgus hominum, quod tum maxime punit, cum irascitur. Eusebius, vel potius Rufinus (hic enim librum XI Eusebio addidit) lib. XI Histor., cap. XVII, scribit Theodosium Imperatorem sanxisse, ut principum sententiae in reos prolatae, in diem trigesimum differrentur, quo locus misericordiae, vel, si ita res tulisset, poenitentiae daretur. Unde et Seneca, lib. II De Ira, sic scribit: «Dandum semper est tempus: veritatem enim dies aperit. Potest poena dilata exigi, non potest exacta revocari.»

Tertium, si irae deformitatem saepe consideres. Cato senior dixit, «iratum ab insano non distinguit nisi mora: iram enim esse brevem insaniam.» Plato rogatus per quid cognoscatur sapiens: «Sapiens, ait, cum vituperatur, non irascitur; cum laudatur, non extollitur:» insipiens enim est servus irae, laudi aliisque cupiditatibus imperare non potest. Et hoc est quod aiunt Hebraei, ingenium hominis cognosci בכים בכוס בכנס backis, baccos, baccaas, id est in crumena, in calice, in ira. Plutarchus suadet, ut iratus se suosque mores contempletur in speculo: videns enim faciem et gestus furibundo et phrenetico similes, detestabitur cavebitque iram. Nam, ut ait Philemon, «insanimus omnes cum irascimur.»

Quartum, si cogites iram rationi caliginem offundere, turbare sana consilia, convictum, regimen, politiam. Demonax rogatus a duce, qua ratione optime praeesset exercitui, respondit: Si iracundia vacaris: si cogites non homini, sed vitio irascendum: si instar medici aegroto non indigneris, sed placide ejus morbum animi cures.

Quintum, si cogites rei vilitatem ob quam irasceris, sicque injuriam extenues dicasque: Inimicus mihi non nocuit, sed nocere voluit; et cum illum in potestate videris, vindictam putes vindicare potuisse: magnum vindictae genus est ignoscere, et ignoscendo vincere.

Sextum, si cupiditates, ob quas ademptas irasceris, ex animo extirpes. Fecit hoc Anachoreta ille, de quo Nicephorus, lib. XI, cap. XLIII. Denique si cogites mansuetudinem Christi in cruce.


Versus 32: Estote Autem Invicem Benigni, Misericordes, Donantes Invicem, Sicut Et Deus In Christo Donavit Vobis

32. ESTOTE AUTEM INVICEM BENIGNI. — Comes et blandi, haec est radix omnis patientiae et charitatis, quam opponit amaritudini. Ira enim non extinguitur ira, sicut nec ignis igni: sed sicut ignis aqua, ita ira extinguitur patientia et benignitate, ait Chrysostomus. Pro benigni graece est χρηστοί, quod non tantum benignum, sed et beneficum, commodum, utilem significat. Unde Christus Gentilium quorumdam proprium nomen fuit, qua ratione perperam Gentiles quidam Christum Dominum Chrestum vocarunt. Vide quae de Chrestis et chrestologia dicta sunt Rom. xvi, 18.

MISERICORDES, — εὔσπλαγχνοι, quasi bonorum viscerum, aut viscerales; respondet enim Hebraeo רחם racham, quod significat ex intimis visceribus misereri, ut omnia viscera videantur commoveri dolore et commiseratione miseriae proximi. Tales sunt viri sancti, qui in visceribus, id est intime, sentiunt et dolent paupertatem, aerumnas et afflictiones proximorum, praesertim spirituales, quique viscera misericordiae omnibus exhibent.

DONANTES INVICEM, SICUT ET DEUS IN CHRISTO DONAVIT VOBIS. — Graecum χαριζόμενοι ἑαυτοῖς significat donantes, id est largientes, libenter dantes, vel, ut Vatablus vertit, gratiam exhibentes vobismetipsis, q. d. Si quid alteri donas, largiris, benefacis, gratiam praestas, id non tam illi quam tibi ipsi praestas: meritum enim tuae beneficentiae tibi accumulas, quod longe pluris est quam donum quod proximus a te accipit. Verum secundo, melius Syrus, Chrysostomus, Theophylactus, Oecumenius vertunt, donantes, id est condonantes, q. d. Condonate mutuas injurias, sicut et Deus «in Christo,» id est per Christum, «donavit,» nam id est condonavit, «vobis» vestras contra se offensas et peccata. Ethnici et ingrati, ut recte dixit B. Thomas Morus, beneficia pulveri; si quid mali patiantur, marmori insculpunt: Christiani vero est, maleficia pulveri, beneficia marmori insculpere.