Cornelius a Lapide

Ephesios V


Index


Synopsis Capitis

Primo, pergit Ephesios hortari, ut Christum quasi filii imitentur, fugiantque libidinem, scurrilitatem, stultiloquium caeteraque opera tenebrarum tanquam filii lucis.

Secundo, vers. 15, monet ut redimant tempus faciendo Dei voluntatem, et implendo se, non vino, sed Spiritu Sancto, in psalmis, hymnis et canticis spiritualibus.

Tertio, vers. 22, vult uxores subditas esse viris, viros autem diligere uxores, sicut Christus dilexit Ecclesiam: sunt enim duo in carne una, atque Sacramentum hoc magnum est: Ego autem dico, inquit, in Christo et in Ecclesia.


Textus Vulgatae: Ephesios 5:1-33

1. Estote ergo imitatores Dei, sicut filii charissimi: 2. et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. 3. Fornicatio autem, et omnis immunditia, aut avaritia nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos: 4. aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas, quae ad rem non pertinet; sed magis gratiarum actio. 5. Hoc enim scitote intelligentes, quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet haereditatem in regno Christi et Dei. 6. Nemo vos seducat inanibus verbis: propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae. 7. Nolite ergo effici participes eorum. 8. Eratis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate: 9. fructus enim lucis est in omni bonitate, et justitia, et veritate: 10. probantes quid sit beneplacitum Deo; 11. et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite. 12. Quae enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere. 13. Omnia autem quae arguuntur, a lumine manifestantur: omne enim, quod manifestatur, lumen est. 14. Propter quod dicit: Surge qui dormis, et exurge a mortuis, et illuminabit te Christus. 15. Videte itaque fratres, quomodo caute ambuletis: non quasi insipientes, 16. sed ut sapientes: redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. 17. Propterea nolite fieri imprudentes, sed intelligentes quae sit voluntas Dei. 18. Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria: sed implemini Spiritu Sancto, 19. loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino, 20. gratias agentes semper pro omnibus, in nomine Domini nostri Jesu Christi, Deo et Patri. 21. Subjecti invicem in timore Christi. 22. Mulieres viris suis subditae sint, sicut Domino: 23. quoniam vir caput est mulieris, sicut Christus caput est Ecclesiae, ipse salvator corporis ejus. 24. Sed sicut Ecclesia subjecta est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus. 25. Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea, 26. ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquae in verbo vitae, 27. ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid hujusmodi, sed ut sit sancta et immaculata. 28. Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit. 29. Nemo enim unquam carnem suam odio habuit: sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam; 30. quia membra sumus corporis ejus, de carne ejus et de ossibus ejus. 31. Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam, et adhaerebit uxori suae: et erunt duo in carne una. 32. Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia. 33. Verumtamen et vos singuli, unusquisque uxorem suam sicut seipsum diligat: uxor autem timeat virum suum.


Versus 1: Estote Ergo Imitatores Dei, Sicut Filii Charissimi

1. ESTOTE ERGO IMITATORES DEI, SICUT FILII CHARISSIMI. — Syrus vertit, estote igitur מתדמין metdammin, id est conformes Deo. Pendet haec sententia a fine capitis praecedentis, ubi dixit: «Donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis.» Cui statim subdit initium hujus capitis: «Estote ergo imitatores Dei;» ut scilicet sicut Deus vobis condonavit offensas vestras, ita et vos proximis condonetis ea quae in vos peccarunt; et sicut Deus, inquit Hieronymus, solem oriri facit et pluit super bonos et malos, sic etiam vos bonitatem vestram super omnes homines effundatis. Rationem et stimulum subdit dicens: «Sicut filii charissimi,» q. d. Filiorum est imitari suos parentes; alioqui degeneres et spurii habebuntur; atqui pater noster, scilicet Deus, clementissimus est et benignissimus in omnes, facillimeque offensas nobis condonat: ergo et nos qui sumus ejus filii, clementissimos, facillimos in offensis nostris condonandis, et beneficentissimos in fratres et proximos nostros esse decet; unde explicans subdit:


Versus 2: Et Ambulate In Dilectione, Sicut Et Christus Dilexit Nos

2. ET AMBULATE IN DILECTIONE, SICUT ET CHRISTUS DILEXIT NOS. — Magna dignitas est Deum imitari; et «hoc est, ait Ambrosius, lib. I De Abraham, cap. II, quod pro magno inter septem sapientium dicta celebratur: Sequere Deum. Sic Abraham facto praevenit dicta sapientium, et secutus Deum exivit de terra et cognatione sua.» Rursum, Deum in potentia, magnificentia et caeteris similibus, ait Hieronymus, imitari non possumus: possumus tamen in humilitate, mansuetudine et charitate eum a longe sequi et imitari. Hinc «Christus, ait S. Augustinus, serm. 10 De Verbis Domini, clamat: Tollite jugum meum super vos, et discite a Me non mundum fabricare, non cuncta visibilia et invisibilia creare, non ipso in mundo mirabilia facere, et mortuos suscitare; sed quoniam mitis sum et humilis corde.» Scripsit D. Thomas Opuscul. 62 De divinis Moribus, in quo pulchre docet quos mores Dei, et quomodo imitari debeamus, quos non. Primo, inquit, Dei immutabilitatem imitari oportet per constantiam in adversis et prosperis; praescientiam, per providentiam novissimorum; aequanimitatem, ut nullo tristi casu turbemur; veracitatem, sinceritatem, patientiam, clementiam, charitatem, etc.

Secundo, alii mores Dei sunt, in quibus non est imitandus, sed admirandus; scilicet primo, quod ipse solus occulta cordium scrutatur; secundo, quod solus seipsum perfecte cognoscit, amat, fruitur ac laudat: tertio, quod ipse sibi solus sufficit, et non indiget extrinseco; quarto, quod ab ipso solo omne bonum procedit, omnium beatitudo in ipso solo consistit; quinto, quod ipse solus habet immortalitatem, et inhabitat lucem inaccessibilem; sexto, quod ipse solus de nihilo fecit aliquid, ipse solus omnia in esse conservat; septimo, quod ipse solus peccata condonat; octavo, quod ipse solus sciat diem judicii et numerum electorum. Ipsi soli honor et gloria in saecula. Amen.

Denique nihil, inquit, dignius, quam ut homo sui conditoris sit imitator, et secundum modum propriae facultatis executor.

SICUT ET CHRISTUS DILEXIT NOS, ET TRADIDIT SEMETIPSUM PRO NOBIS OBLATIONEM ET HOSTIAM DEO IN ODOREM SUAVITATIS. — Urget S. Cyrillus in Concilio Ephesino τὸ «pro nobis» contra Nestorium. Citatis enim hisce Apostoli verbis, ex illis elicit anathematismum 10, dicens: «Si quis Christum non pro nobis tantum, sed pro seipso quoque sacrificium obtulisse dixerit (nulla enim oblatione indigebat, qui peccatum nullum norat), anathema sit.» Nota et delicias amoris Christi: «Dilexit nos,» inquit, tenerrime et efficacissime, non verbo et lingua, sed opere et veritate: quia ex dilectione hac erga nos, sponte et liberrime «tradidit,» non opes aut vestes suas, non fratres aut cognatos, non angelos suos, sed «semetipsum,» totum Deum et hominem, quantus quantus est, ut nihil sui sibi retineret, sed totum se daret et traderet «pro nobis» peccatoribus et hostibus suis, «pro nobis,» inquam, id est, pro lytro et expiatione peccatorum nostrorum; «oblationem,» non aridam et incruentam, uti erat olim oblatio similae et panum; sed cruentam, uti olim oves et boves Deo mactabantur et offerebantur; scilicet «hostiam,» id est victimam, et pacificam, et pro peccato, et quae esset pariter holocaustum, totaque in cruce immolaretur, consumeretur, et cederet Deo, sicut olim per ignem et fumum hostia cremata tota ascendebat ad Deum, ut Deus illius odore et oblatione placaretur, et quasi pasceretur, eamque acceptaret «in odorem suavitatis,» id est, in odorem acceptissimum et gratissimum.

Ex dictis patet Apostolum alludere ad sacrificia vetera tum victimarum, quae immolabantur in genere holocaustorum; tum thymiamatis, quod adolebatur ad Deum propitiandum in altari thymiamatis, quod erat in Sancto, ante Sanctum Sanctorum; ita ut fumus et fragrantia thymiamatis ascenderet ad Sanctum Sanctorum, et Deus in Sancto Sanctorum residens super propitiatorium, illam fragrantiam exciperet, et quasi odoraretur, itaque placaretur et conciliaretur.

Unde nota secundo: «In odorem suavitatis,» id est, suavem vel suavissimum. Levit. I, 9, et alibi hebraice habetur לריח ניחוח lereach nichoach, id est, in odorem quietis. «Odor quietis» vocatur odor suavissimus, quo suavissime pascitur odoratus, ut in eo jucundissime et placidissime conquiescat. Hinc Septuaginta et ex eis Paulus vertunt, εἰς ὀσμὴν εὐωδίας, id est in odorem redolentiae vel bonae fragrantiae, ut vertit S. Hieronymus, praefat. in Zachariam: tali enim pascitur, et in tali suavissime conquiescit, recreatur et reconciliatur odoratus.

Ulterius nota tertio: Anthropopathōs tribuitur Deo odoratus, per quem odore sacrificiorum quasi gratissimo pascatur: quia sacrificia haec reddebant Deum placatum, ejusque iram sedabant et quiescere faciebant, itaque peccata expiabant per fidem in Christum, quem protestabantur futurum mediatorem, et cujus sacrificium hisce suis sacrificiis adumbrabant; erantque haec sacrificia Deo grata admodum non ex opere operato, uti sacrificium legis novae, sed ex opere et devotione operantis. Erant enim actus obedientiae et latriae nobilissimi, quibus quasi odore fragrantissimo pascebatur Deus. Unde Chaldaeus pro «oblatio in odorem suavitatis, vel suavis fragrantiae,» vertit, «ut oblatio suscipiatur a Deo cum beneplacito.» Sic Genes. cap. VIII, 20, dicitur de Noe: «Obtulit holocausta super altare, odoratusque est Dominus odorem suavitatis, et ait: Nequaquam ultra maledicam terrae propter homines,» q. d. Hujus sacrificii Noe fumus et odor, qui cum fumo ascendebat, ad similitudinem suavis odoris, placuit Deo, quasi foetorem peccatorum hominum abstulit a naribus Dei, ut plane eo placatus decerneret, propter peccata hominum, amplius terrae non inducere diluvium. Unde Chrysostomus illud, «Odoratus est Dominus odorem suavitatis,» sic exponit: Quia, inquit, justi Noe virtus fumum et odorem victimae suae Deo fecit odorem fragrantiae. Sic Plato et Lucianus inducunt deos Gentium quasi suaviter odorantes sacrificia, eorumque nidore gaudentes. Haec ergo est sententia et mens Apostoli, q. d. Sicut Christus dilexit nos, ut se pro nobis in victimam Deo gratissimam, suavissimam et acceptissimam immolandum in cruce dederit: ita nos invicem diligere debemus, et non tantum injurias mutuas condonare, sed et bona vitamque pro salute proximorum exponere; et sicut illa victima Christi fuit Deo suavissima et gratissima: ita et nostra haec, qua nos et nostra pro salute proximorum offerimus et impendimus, erit Deo jucundissima, omnemque foetorem peccatorum nostrorum a naribus Dei absterget. Charitas enim operit multitudinem peccatorum.


Versus 3: Omnis Immunditia

3. Omnis immunditia. — Quaevis obscenitas et libido tactuum et immundorum operum. «Nisi Philosophorum quidam,» ait Hieronymus Cynicus, «qui docerent omnem titillationem carnis et seminis emissionem ex quolibet attritu vel tactu provenientem non esse vitandam tempore, quibusdam quoque sapientibus mundi turpi et obscenae haeresi assentientibus, exstitissent, nunquam sanctus Apostolus, ad Ephesios scribens, omnem immunditiam fornicationi conjunxisset.»

AUT AVARITIA. — Graece πλεονεξία, nimia habendi cupido. Quaenam ea sit, dicam vers. 5.

NEC NOMINETUR IN VOBIS (μηδὲ ὀνομαζέσθω, ne nominetur quidem), SICUT DECET SANCTOS, — id est Christianos, qui vocatione, baptismo et professione sunt, id est esse debent, sancti, q. d. Adeo ab omni immunditia alieni debent esse Christiani, utpote sancti et Deo consecrati, ut ne nomen quidem immunditiae aut operis alicujus immundi audiatur inter eos.


Versus 4: Aut Turpitudo, Aut Stultiloquium, Aut Scurrilitas

4. AUT TURPITUDO, — id est, ut Syrus, obscenitas, puta verborum; et sic distinguitur ab immunditia, quae est operum.

AUT SCURRILITAS. — Graece εὐτραπελία, id est urbanitas, quam Aristoteles, lib. IV Ethic., cap. VIII, et S. Augustinus, et ex iis S. Thomas, II II, Quaest. CLXVIII, art. 2, docet esse virtutem, quae seria, animique rigorem et vigorem (ne scilicet animus nimis seriis occupationibus intendat, seque et corpus debilitet et exhauriat) moderatur et temperat per jocos et ludos decentes, efficiendo scilicet primo, ut ludi et joci sint honesti; secundo, ut sint decentes et congruentes personae, loco et tempori: alius enim jocus saecularem, alius sacerdotem et monachum decet; alius in mensa, alius in schola, alius in cubiculo; tertio, ut sint moderati, ne mentis harmoniam dissolvant, ait Ambrosius. Unde Aristoteles virtuti eutrapeliae, sive urbanitati, vitium per excessum opponit βωμολογίαν, id est scurrilitatem, cum scilicet jocus est nimius, vel intempestivus, vel indecens, scilicet quia est ineptus, aut mordax, aut maledicus, aut spurcus, aut cachinnos et dissolutiones excitans, aut indecorus, ut cum quis verbis sacrae Scripturae ad nugas et jocum abutitur: quae maxima et gravissima est scurrilitas, habetque adjunctam irreverentiam in Deum, Deique verbum: unde eam gravibus verbis vetat Concilium Tridentinum, sess. IV. Per defectum vero eutrapeliae vitium opponit Aristoteles ἀγροικίαν, id est rusticitatem. Qui enim nimis graves et severi sunt, nullosque jocos aut ludos admittunt, aut Catones sunt, aut rustici, nimium tetrici, agrestes, morosi et melancholici.

Contra S. Chrysostomus hic in morali negat apud Christianos eutrapeliam, id est urbanitatem, esse virtutem, multisque docet Christianum non decere jocos, sed potius luctum et fletum; sic etiam Apostolus eutrapeliam hic ut vitium insectatur. Verum intelligunt eutrapeliam non moderatam jam dictam, sed immoderatam, scilicet βωμολογίαν, id est scurrilitatem; quam Aristoteles fatetur a vulgo jocis et salibus nimiis addicto eutrapeliam quoque dici. Hanc esse mentem Apostoli, et consequenter Chrysostomi, patet ex verbis Apostoli subsequentibus, cum ait: «Quae ad rem non pertinent,» graece τὰ οὐκ ἀνήκοντα, id est, quae non sunt decentia. Indecentem ergo et indecoram eutrapeliam, sive urbanitatem tantum hic vetat Apostolus. Talem apud Christianos esse jocularitatem illam, quae tantum risum movet audientibus, docet hic Hieronymus. «Est enim haec,» inquit, «a sanctis nostris propellenda, quibus nos magis convenit flere atque lugere. In Hebraico quoque Evangelio legimus Dominum ad discipulos loquentem: Et nunquam, inquit, laeti sitis, nisi cum videritis fratrem vestrum in charitate.» Verum ne haec scrupulosum quem faciant, intellige jocularitatem illam dedecere Christianos, quae nihil spectat quam ut risum excitet. Si enim ulterius alio referatur, v. g. ad honestam recreationem, laetitiam, animi excitationem, sanitatem corporis tuendam, ut scilicet homo alacrior fiat, vegetior et aptior ad suas functiones Deique obsequium, honesta est, decetque Christianos. Sic Paulus, Antonius, Hilarion aliique Eremitae suos habuere jocos, sed Christianos et sale conditos.

SED MAGIS GRATIARUM ACTIO, — supple, nominetur in vobis, qui estis Christiani et sancti, q. d. In mensis, in conviviis, in colloquiis, in recreationibus nolite vos pascere et oblectare loquendo turpia, stulta, scurrilia: hoc enim faciunt Gentes, quae Deum et Christum non agnoscunt; sed potius loquimini de Christo, Christi gratia, vocatione, et beneficiis immensis vobis exhibitis, ut inde mutuo excitetis vos ad gratiarum actionem. Hinc illa Christianis olim, uti jam Religiosis, familiaris in omni salutatione et congressu vox, Deo gratias. «Nam quid melius, inquit S. Augustinus, epist. 77, et animo geramus, et ore promamus, et calamo exprimamus, quam, Deo gratias? Hoc nec dici brevius, nec audiri laetius, nec intelligi grandius, nec agi fructuosius potest. Deo gratias, qui te tam fideli pectore ditavit,» etc.


Versus 5: Omnis Fornicator, Aut Immundus, Aut Avarus, Quod Est Idolorum Servitus

5. HOC SCITOTE INTELLIGENTES, QUOD OMNIS FORNICATOR, AUT IMMUNDUS, AUT AVARUS, QUOD EST IDOLORUM SERVITUS, NON HABET HAEREDITATEM IN REGNO CHRISTI ET DEI. — Nota: In Graeco legit noster Interpres, ἥ ἐστιν εἰδωλολατρεία, quod, scilicet avaritiae vitium, quo laborat avarus, quodque in eo latet et continetur, est idolorum servitus, sive est idololatria. Jam Graece legitur, ὅ ἐστιν εἰδωλολάτρης, id est qui (scilicet avarus) est idolorum servus; vel ad verbum, est idololatra.

Quaeres, quaenam hic intelligatur avaritia? Primo, S. Hieronymus hic vers. 3, intelligit inexplebilem cupiditatem non pecuniae, sed voluptatum carnalium, sive libidinum, qua animus insatiabilis per omnia obscenitatum genera, perque omnes luxuriae modos discurrit, ut omni libidine suam cupiditatem expleat. Et ratio S. Hieronymi est, quia avaritia ponitur hic ab Apostolo inter libidines, uti et cap. praeced., vers. 19. Et Graecum πλεονεξία est studium immodicum plus habendi, usurpandi, occupandi, quam sibi competat, sive in opibus, sive in honoribus, sive in uxoribus, sive in deliciis. Haec est idolorum servitus, quia fornicator et obscenus amasiae et suo peni, aeque ac mercator lucris, superbus honoribus, gulosus ventri, quasi idolo suo servit. Addit Adamus, taxari hic obscenitates spurcissimas Simonis Magi et asseclarum, qui libidines suas referebant in honorem Dei, imo eas tanquam sacrificium offerebant patri universorum: sic enim revera non Deum, qui libidines execratur, sed daemonem, qui iis delectatur, colebant. Patrem enim universorum colebant eum, qui libidinibus delectatur et colitur, qui non est alius quam daemon, ac consequenter committebant idololatriam. Idololatria enim non tantum idolorum, sed et daemonum, adeoque cujusvis rei quae vere Deus non est, cultum significat.

Verum planius secundo, Chrysostomus, Theophylactus, Oecumenius, Cyprianus, qui pro «avarus» vertit, «fraudator,» et alii, imo ipse Hieronymus huc tandem hoc versu inclinat; hi, inquam, proprie accipiunt avaritiam pro immodica cupiditate opum, qua per fas et nefas eas avarus accumulat. Sumitur enim hic avaritia in actu completo, tuncque est peccatum mortale, et excludit a regno Dei, ut hic ait Apostolus. Id patet, quia si per avaritiam intelligeret libidinem, tam dixisset de fornicatione et immunditia quam de avaritia, quod sint idolorum servitus. Nam et fornicator et immundus venerem suam habet pro Deo, sicut gulosus suum ventrem habet pro Deo. Jam autem Apostolus de sola avaritia dicit, quod sit idolorum servitus; ergo avaritiam distinguit a fornicatione, immunditia et libidine.

Secundo, quia graece πλεονεξία, et latine «avaritia,» proprie et communiter significant hanc auri et argenti cupidinem, praesertim cum a cupidine veneris et aliarum rerum secernitur, uti hic secernitur per conjunctionem disjunctivam. Secus est cap. praeced., vers. 19; ibi enim avaritia conjungitur et denominat immunditiam; ait enim: «In operationem immunditiae omnis, in avaritiam,» id est, ut avare et cupide omnem immunditiam operentur.

Tertio, quia Coloss. III, 5, a libidine et concupiscentia mala avaritiam distinguens, dicit eam esse «idolorum servitutem»; ergo proprie avaritiam accipit: si ibi, ergo et hic. Ibi enim idem iisdem pene verbis dicit, quod hic.

Quaeres secundo: Cur avaritia prae aliis vitiis dicitur «idolorum servitus,» id est idololatria? Respondeo primo, quia avari omnem spem vitae et victus ponunt in suis opibus; ergo illas quasi pro Deo habent. Id enim est Deus cuique, a quo vitam et vitae necessaria sperat et exspectat.

Secundo, quia, sicut idololatrae colunt imagines aureas et argenteas, ita avari colunt signatas suas effigies auri et argenti. Unde pulchre Theophylactus: «Quod David, inquit, Psalm. CXIII, dixit: Simulacra Gentium argentum et aurum; hoc magna sapientia invertit Paulus dicens: Argentum et aurum sunt simulacra et idola avarorum.»

Tertio, quia haec avaritia inexplebilis est, et cum caeterae cupiditates ipso usu sedentur, et satientur saltem ad tempus, v. g. cupiditas gulae satiatur cibo et potu, abitque in fastidium; cupiditas veneris satiatur fornicatione, abitque in nauseam et virium ac spirituum defectum: avaritia tamen sola nullis opibus sedatur, sed magis accenditur. «Crescit enim amor nummi, quantum ipsa pecunia crescit.» Et, «quo plus sunt potae, plus sitiuntur aquae.» Unde avaritia totum cor et mentem hominis absorbet et sibi vindicat, ut avarus noctes et dies non cogitet, non somniet aliud, quam de occupandis et augendis lucris, illisque et mammonae corpus per assiduos labores et curas, animam per fraudes, usuras aliaque scelera immolat. Avarus ergo prae aliis suae gulae aut veneri addictis dicitur idololatra, et habere suas opes pro Deo, quia eis totum se dat et impendit prae aliis omnibus. Id enim cuique Deus est, quod semper in mente habet, animoque versat, cui totus intendit, quod pro suo ultimo habet fine, in quo totum suum cor et amorem defigit, ad quod omnia sua studia, cogitationes et actiones refert, cui curas omnes, labores vitamque ipsam impendit. Vide Chrysostomum hic in morali fuse docentem, avaros non per hyperbolen, sed vere esse et dici idololatras. «Sicut enim, inquit, idololatrae venerantur idola, nec ea prae reverentia tangere audent: ita avarus pecunias, quasi idolum veneratur, nec eas audet contingere, sed inani tantum earum aspectu delectatur.» Idem, hom. 64 in Matth.: «Sicut idolum, inquit, lapideum templis, sic avari aurum claustris et vectibus sepiunt, pro templo arcam praeparantes: deinde adorant ipsi quod concluserunt, oculosque et animam malunt quam thesaurum perire.» Hos Herodes sophista Aloadas cognominat, qui postquam Martem incarcerassent, ei sacrificarunt. Ita Philostratus in Herode.


Versus 6: Nemo Vos Seducat Inanibus Verbis

6. NEMO VOS SEDUCAT INANIBUS VERBIS, — non Philosophi, non Poetae lascivi vos seducant, non Simon Magus, qui nulla requirit bona opera, sed solam fidem docet sufficere ad salutem. Ex quo hoc idem dogma suum Lutherus et Calvinus mutuati sunt. Hoc enim dogma inane, nugax, fallax et fraudulentum seducit homines, ut laxent frena omnibus libidinibus et vitiis, itaque pereant et damnentur.

PROPTER HAEC ENIM (fornicationem scilicet, immunditiam et avaritiam) VENIT IRA DEI IN FILIOS DIFFIDENTIAE. — «Venit,» graece ἔρχεται, id est «venit» in praesenti tempore, non in praeterito. Est hebraismus. «Venit,» id est venire solet, «ira,» id est vindicta, quae est effectus irae, «Dei in filios diffidentiae,» ἀπειθείας, id est inobedientiae, vel «incredulitatis;» vel, ut Hieronymus, insuasibilitatis, et, ut S. Cyprianus, contumaciae, q. d. In homines inobedientes, incredulos, insuasibiles, intractabiles, ut dixi cap. II, vers. 2, qui cum monentur vel audiunt, turpitudines jam dictas esse foedas et illicitas, aut non credunt, aut non obtemperant recta docenti et monenti. Unde juste vindictam suam in eos exercet Deus, ut saepe in hac vita peste, fame, gladio et mille aerumnis; post mortem vero semper aeterna morte et igne eos puniat, nisi prius resipuerint.


Versus 7: Nolite Ergo Effici Participes Eorum

7. NOLITE ERGO EFFICI PARTICIPES EORUM. — Graece συμμέτοχοι, id est comparticipes, q. d. Nolite cum sceleribus eorum jam dictis communicare et participare.


Versus 8: Eratis Enim Aliquando Tenebrae, Nunc Autem Lux In Domino

8. ERATIS ENIM ALIQUANDO TENEBRAE, — id est eratis tenebricosi. Est metonymia cum emphasi. Sicut enim scelestum vocamus «scelus,» sic hic «tenebras» vocat tenebricosos et tenebriones infidelitate et ignorantia, tum Dei, tum rerum agendarum. Ignorabatis enim fornicationem, immunditiam, et his similia esse tanta et tam gravia peccata.

Nota: Eusebius, lib. VI De Praeparatione, et Theodoretus, De Curand. Graecan. affect., fuse demonstrant, quanta fuerit caecitas et perversum judicium Gentium in gentilismo, etiam quoad illa, quae ratio naturalis, et lex naturae dictat. Etenim, inquiunt, Persae et sorores, et matres, et filias suas nefandis sibi matrimoniis jungebant; humanis carnibus vescebantur Scythae, et filios suos immolabant; Massagetae cognatos senes comedebant; Hyrcani senes avibus, Caspii canibus devorandos objiciebant; Lacedaemones furtum laudabant quasi rem ingeniosam et solertem; alii conjuges suas hospitibus in symbolum hospitii adulterio polluendas concedebant. Quanta fuerint scelera Chananaeorum patet Levit. XVIII, et Deut. X et XVI. Considera divini Platonis quam improbae sint leges de non subveniendo valetudinariis, de licenter mentiendo, de occidendis infantibus, et de communione uxorum. Lycurgus jubet suis legibus, hospites finibus pelli, pueros impune prostitui, feminas licenter exponi. Haec et plura Theodoretus et Eusebius. Merito S. Augustinus in Sentent., sent. 343: «Sequamur, ait, Christum lumen verum, nec ambulemus in tenebris. Tenebrae autem metuendae sunt morum, non oculorum; et si oculorum, non exteriorum, sed internorum, unde discernitur, non album et nigrum, sed justum et iniustum.»

NUNC AUTEM (estis) LUX IN DOMINO. — Q. d. Nunc Christiani facti estis lucidi: quia illuminati estis fide, gratia et doctrina Christi, ut cognoscatis tum Deum verum trinum et unum, tum ea quae agenda sunt, ut Deo illi vero placeatis. Ergo:

UT FILII LUCIS AMBULATE. — Id est vivite eo modo, quo decet vivere eos qui tantam lucem, id est cognitionem Dei, divinaeque voluntatis et rerum agendarum sunt adepti. Facite ut cognitio haec non sit otiosa, nec in anima sopita deliteat, sed in voluntatem et opera emanet, ut opera fidei quasi proles matri suae respondeant.

Nota, peccata dici tenebras: primo, quia peccantes oderunt lucem, et quaerunt tenebras: pudet enim eos in luce palam coram hominibus tam pudenda facere, et peccare; secundo, quia peccata rationis judicium excaecant. Unde Prov. XIV, 22, dicitur: «Errant qui operantur malum.» Semper enim peccatum oritur, vel ex errore, vel ex imprudentia, inconsideratione et inadvertentia aliqua rationis et intellectus: ac rursum dum committitur, eamdem adauget, offuscatque rectum prudentiae et conscientiae dictamen per proclivitatem ad idem peccatum iterandum, quam animo ingenerat.

Contra, virtus et bona opera dicuntur lux: primo, quia amant lucem, Dei hominumque conspectum; secundo, quia manant a luce, id est dictamine fidei et prudentiae; tertio, quia eamdem lucem adaugent; quarto, quia alios illuminant, et quasi lux sancti exempli coram aliis resplendent; quinto, quia oriuntur a Deo, qui est prima increataque lux omnia transcendens, illuminans, calefaciens, vegetans, vivificans, continens, et ad se quasi sol convertens, ait S. Dionysius, De Divinis Nominibus, cap. IV. Vide Rom. XIII, 12.


Versus 9: Fructus Enim Lucis Est In Omni Bonitate, Et Justitia, Et Veritate

9. FRUCTUS ENIM LUCIS EST (id est situs est) IN OMNI BONITATE, ET JUSTITIA, ET VERITATE. — Corrupte Graeci jam legunt, καρπὸς τοῦ πνεύματος, id est fructus spiritus. Legendum est enim, fructus τοῦ φωτός, id est lucis, uti legit Noster, Syrus et passim veteres. De luce enim praecessit, non de spiritu, fructus ergo lucis, id est fidei, prudentiae et virtutis Christianae, situs «est in omni bonitate,» ἀγαθωσύνη, id est benignitate et beneficentia, de qua dixi Galat. V, 22: hanc opponit iracundiae, asperitati et malignitati; «et justitia:» hanc opponit fraudibus; «et veritate:» hanc opponit mendacio et hypocrisi. Ita Chrysostomus, q. d. Ex fructibus lucis ostendetis vos esse filios lucis, si videlicet non iracundos, asperos, malignos, sed benignos et beneficos; non fraudulentos, sed justos; non mendaces et hypocritas, sed sinceros et veraces vos exhibueritis.


Versus 10: Probantes Quid Sit Beneplacitum Deo

10. PROBANTES (δοκιμάζοντες, explorantes, exquirentes) QUID SIT BENEPLACITUM DEO. — Nimirum hoc primum Christiani studium esse oportet, ut exquirat quid de se exigat Deus, qua in re Deo maxime placere possit, quomodo sanctam ejus voluntatem et beneplacitum agnoscere et adimplere possit, haec summa, hic apex perfectionis Christianae: ut cum S. Paulo non tantum in statu vitae deligendo, sed qualibet in re dicat: Domine, quid me vis facere? Et cum Christo: Fiat voluntas tua de me, in me, per me, circa me, tam in vita quam in morte, tam in tempore quam in aeternitate.


Versus 11: Nolite Communicare Operibus Infructuosis Tenebrarum

Vers. 11. NOLITE COMMUNICARE OPERIBUS INFRUCTUOSIS TENEBRARUM, — nolite commercium habere, aut misceri vos operibus peccatorum et peccantium, qui quasi tenebriones lucem fugiunt. Haec enim opera nullum fructum nisi seram et inutilem poenitentiam ac remorsum conscientiae afferunt.

Magis autem redarguite. — q. d. Redarguite tum verbo, tum exemplo purae et sanctae vitae, eorum tenebras, id est pudendas libidines et peccata.


Versus 12: Quae Enim In Occulto Fiunt Ab Ipsis, Turpe Est Dicere

Vers. 12. QUAE ENIM IN OCCULTO FIUNT AB IPSIS, TURPE EST DICERE. — «Ab ipsis,» scilicet filiis diffidentiae et tenebrarum, de quibus egit vers. 6, 7, 11. Ita Hieronymus. Notat obscenitatem tum Paganorum, tum potius Simonis Magi, et Gnosticorum, de quibus abominanda narrat Epiphanius, citatque hunc locum Apostoli.


Versus 13: Omnia Autem Quae Arguuntur, A Lumine Manifestantur

Vers. 13. OMNIA AUTEM QUAE ARGUUNTUR, A LUMINE MANIFESTANTUR. — Respicit ad id quod dixit vers. 11: «Magis autem redarguite,» scilicet libidines et vitia jam dicta vers. 3. Eo enim respicere Apostolum hoc vers. 13, significant Graeca. Non enim habent τὰ πάντα καί, sed τὰ καὶ πάντα, id est ταῦτα πάντα, id est «haec omnia,» scilicet fornicatio, immunditia, scurrilitas, quae jam dixi et redargui; et, ut Hieronymus legit, quae sunt arguta a me, arguuntur et manifestantur, id est argui et manifestari debent, a lumine, q. d. Dum dico vos scelera jam dicta debere arguere, simul moneo ut recte tenebriones istos et tenebras scelerum jam dictas redarguatis, debere vos afferre lucem sanctae doctrinae et vitae.

OMNIA AUTEM QUAE ARGUUNTUR, A LUMINE MANIFESTANTUR. — Lumen enim debet manifestare peccata tenebricosa, quae arguimus. Sicut enim nox et tenebrae infidelitatis vel impietatis ipsis peccatoribus occultant et celant sua peccata: ita lumen sanctae doctrinae et vitae a filiis lucis, id est Christianis, allatum, eadem peccata illis regerit, asperit et manifestat. Unde pro eo quod sequitur: «Omne enim quod manifestatur, lumen est,» verti potest ex Graeco cum Syro, Erasmo, Vatablo, «omne enim quod manifestat (tenebras peccatorum jam dictas), lumen est»; Graecum enim φανερούμενον est vocis mediae et tam significat id quod manifestat, quam id quod manifestatur. Noster tamen significantius vertit, «id quod manifestatur.» Probat enim Apostolus id quod arguitur, debere a lumine manifestari: quia, inquit, id quod arguitur, et arguendo manifestatur, et manifestando per poenitentiam emendatur (haec enim per metalepsin significat verbum «manifestatur»), lumen est, id est, luminosum fit, et abjicit tenebras peccatorum. Inde enim recte sequitur: Ergo illud idem a lumine debet manifestari. Nihil enim fit luminosum, et tenebras abjicit, nisi lumine illustretur et manifestetur, q. d. Videte ergo, o Christiani, quomodo, ut filii lucis, ambulare, quantam lucem afferre debeatis, nimirum tantam, quae tenebras gentilismi et impietatis non tantum retegat, sed et easdem illuminet, lucidas faciat, imo in lucem christianismi transmutet. Rursum, ne putetis vestram redargutionem et illuminationem frustraneam fore. «Omne enim quod manifestatur, lumen est.» Quidquid scilicet a vobis filiis lucis manifestabitur, arguetur, emendabitur, lumen est: id est, lumen fidei et sanctae vitae recipiet, et luminosum fiet; sicque ex tenebrosis lucidos, ex Paganis Christianos, ex obscenis castos facietis, quando illi videntes vestram puram et sanctam vitam ac doctrinam, deserent suos errores et libidines, ut vos vestramque fidem ac sanctitatem aemulentur. Ita Theophylactus.


Versus 14: Surge Qui Dormis, Et Exsurge A Mortuis, Et Illuminabit Te Christus

14. PROPTER QUOD (ut scilicet tenebriones et tenebras jam dictas manifestet et illuminet) DICIT — Isaias, inquiunt aliqui, cap. LX, vers. 1: «Surge, illuminare Jerusalem, quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est.» Sed haec sententia Pauli, «Surge qui dormis,» etc., multum differt ab illa Isaiae. Ergo cum S. Hieronymo dico: haec sententia Pauli in Scripturis non invenitur; alludit tamen ad locum Isaiae jam dictum. Unde S. Thomas ait Apostolum haec verba non sumpsisse ex libro aliquo apocrypho, nec etiam spiritu prophetico ea protulisse, sed velut exposuisse quibusdam de suo admixtis jam dictam sententiam Isaiae: «Surge, illuminare Jerusalem,» etc.

Quod ergo Paulus ait, «dicit,» id est inclamat, supple, Spiritus Sanctus, et Deus noster tum interius in anima cujusque peccatoris per sanctas inspirationes et excitationes ad poenitentiam; tum exterius per me Paulum (hoc loco et alibi) aliosque concionatores, quemque in peccato existentem compellans: «dicit,» inquam, et inclamat id quod sequitur: «Surge qui dormis,» etc.

SURGE QUI DORMIS, ET EXSURGE A MORTUIS. — Tu scilicet, o peccator, qui dormis somno, et mortuus es morte peccatorum ac vitiosae consuetudinis, inde evigila et exsurge.

Nota primo, peccatorem quasi in tenebris, ut praecessit, et nocte versantem dormire, et peccatum esse quasi somnum. Peccator enim, inquit Chrysostomus et Theophylactus, vacat et caret actione honesta, nec intelligit ea quae salutis sunt, aeque ut dormiens; rursum, somnia videt, et imaginatur voluptates et opes, quae non subsistunt, aeque ut dormiens. «Dormierunt, inquit Psaltes, somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis.»

Secundo, peccatum est mors animae, et peccator est mortuus; quia caret omni sensu et motu vitali gratiae, ipsaque anima spiritali, id est gratia, foetetque coram Deo, et virulenti est odoris, ait Theophylactus, perinde ut cadaver mortuum.

Hinc tertio, patet necessitas gratiae praevenientis et excitantis, ut hominem ab hoc somno et morte animae excitet. Sicut enim dormiens non potest seipsum a somno, nec mortuus seipsum a morte excitare: ita nec peccator potest se a peccato excitare, sed excitari debet a Deo Deique gratia. Hujus typo et symbolo Christus Lazarum mortuum (qui speciem gerebat peccatoris) suscitaturus, valida voce illi inclamavit: Lazare, veni foras. Haec una omnium concionatorum aeque ut Pauli deberet esse vox: «Surge qui dormis, et exsurge a mortuis;» hocce unum deberet eorum esse studium, non ut aures scalpant, non ut famam doctrinae concilient, non ut audiant: Quam bene, quam eloquenter peroravit! sed ut quasi mallei conterentes petras et dura hominum corda, vehementi spiritu et zelo peccatores a somno et morte peccati excitent, et in lucem ac vitam gratiae revocent.

Moraliter S. Augustinus, in illud Psalm. CXXXI, «Si dedero somnum oculis meis»: «Omnes, inquit, istae felicitates, quae videntur, saeculi, somnia sunt dormientium. Et quomodo qui videt thesauros in somnis, dormiens dives est; sed evigilabit, et pauper erit: sic omnia ista vana hujus saeculi, de quibus homines gaudent, in somno gaudent: evigilabunt quando nolent, si non modo evigilant quando utile est; et invenient somnia illa fuisse, et transisse, sicut dicit Scriptura: Velut somnium surgentis. Et alio loco: Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis. Iste ergo, qui vult invenire locum Domino, dixit etiam: Si dedero somnum oculis meis. Sunt autem quidam qui non dormiunt, sed dormitant: aliquantulum retrahunt se ab amore temporalium, et rursus revolvuntur in eum, et quasi dormitantes caput crebro inclinant. Evigila, excute somnum, dormitando casurus es. Non vult Psalmus oculis suis dare somnum, nec palpebris dormitationem, eum qui vult invenire locum Domino.»

ET ILLUMINABIT TE CHRISTUS. — Alludit ad dormientem in multam lucem: huic enim excitator dicere solet: Surge, jam dudum dies est, evigila, solem splendentem aspice. Pari modo Paulus et quivis concionator peccatores a somno peccati excitat dicens: Surge, dies est gratiae, sol justitiae Christus jam illuxit, omnesque qui somno peccatorum evigilantes oculos aperuerunt, et surrexerunt, illuminavit suae gratiae et justitiae lumine: surge, evigila et tu, aperi oculos, et te pariter illuminabit. Sic dicit Rom. XIII, 11: «Hora est jam nos de somno surgere. Nox praecessit, dies autem appropinquavit. Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis.»

Nota: Pro «illuminabit te» graece est ἐπιφαύσει σοι, id est «illucescet, orietur tibi Christus»; ut, sicut sol lunae, ita ipse tibi suum lumen gratiae communicet, quo factus speculum divinae lucis possis et alios illustrare, et de tenebris peccatorum erutos manifestare, in lucem adducere, et lucidos facere.

Notat Hieronymus, pro ἐπιφαύσει quosdam legere ἐφάψεταί σου ὁ Χριστός, id est «continget te Christus,» et ita legit Ambrosius et Augustinus in Psal. III. Quin et Chrysostomus, tam hanc quam priorem lectionem affert, quasi hic sermo sit ad Adamum (et consequenter ad nos Adae filios, qui in Adamo continebamur, eoque peccante mortui sumus) in monte Calvariae sepultum, quem Christus ibidem crucifixus, sanguine suo e cruce distillante contingens redemerit, et ad lumen vitamque divinam reduxerit.

«Scio, inquit Hieronymus, audisse me quemdam de hoc loco in Ecclesia disputantem: qui in theatrale miraculum, nunquam ante visam formam populo exhibuit, ut placeret: Testimonium hoc, inquiens, ad Adam dicitur in loco Calvariae sepultum, ubi crucifixus est Dominus. Qui Calvariae idcirco appellatus est, quod ibi antiqui hominis esset conditum caput. Illo ergo tempore, quo crucifixus Dominus super ejus pendebat sepulcrum, haec prophetia completa est dicens: Surge, Adam, qui dormis, et exsurge a mortuis: et, non ut legimus, ἐπιφαύσει σοι ὁ Χριστός, id est orietur tibi Christus; sed ἐφάψεται, id est continget te Christus: quia videlicet tactu sanguinis ipsius et corporis dependentis vivificetur atque consurgat: et tunc typum quoque illum veritate compleri, quo Eliseus mortuus mortuum suscitavit. Haec utrum vera sint nec ne, lectoris arbitrio derelinquo.» Ubi nota: Licet Hieronymus hic et alibi hanc sententiam de Adamo in Calvariae monte sepulto, ibique Christi sanguine resuscitato, suggillare videatur, tamen passim illam docent et tradunt Patres. Unde S. Augustinus, serm. 71 De Temp.: «Et vere, fratres, ait, non incongrue creditur quod ibi erectus sit medicus, ubi jacebat aegrotus, et dignum erat ut ubi occiderat humana superbia, ibi se inclinaret divina misericordia; et sanguis ille pretiosus etiam corporaliter pulverem antiqui peccatoris, dum dignatur stillando contingere, redemisse credatur.» Sic et Tertullianus, lib. II Carminum contra Marcionem, cap. IV.

Hic hominem primum suscepimus esse sepultum.
Hic patitur Christus, pio sanguine terra madescit,
Pulvis Adae ut possit veteris cum sanguine Christi
Commixtus, stillantis aquae virtute lavari.

Idem docent Origenes, Epiphanius, Athanasius, Cyprianus, et passim Patres, uno excepto Hieronymo, ut dixi Matth. XXVII, 33, videturque communis traditio. Hac etiam de causa pictores sub cruce Christi calvariam (Adae) pingunt, ut ex Alberto Magno notavit Molanus, cap. LXVIII De Imaginibus.

Verum quod ad praesentem locum attinet, communis et vera lectio est ἐπιφαύσει, id est «illucescet,» non ἐφάψεται, id est «continget te Christus.» Ita enim legit Noster, Syrus, et passim jam Graeca et Graeci. Itaque legendum esse patet ex praecedentibus: hactenus enim a vers. 8, de luce et illuminatione egit, non autem de contactu. Denique aptissime dicitur dormienti et mortuo: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus, ut solem justitiae aspicias; minus autem recte dicitur: Et continget te Christus.

Adde, Apostolum de Adamo non loqui, sed de peccatoribus quibuslibet; cuique enim peccatori inclamat: «Surge qui dormis,» etc.


Versus 15: Videte Itaque, Fratres, Quomodo Caute Ambuletis

Vers. 15. 15. VIDETE ITAQUE, FRATRES (non jam in tenebris, sed in Evangelii clara die et luce, quando vivendi et cernendi est facultas, constituti), QUOMODO CAUTE (ἀκριβῶς, id est diligenter, circumspecte, accurate, scientes et cogitantes vos vestraque omnia in tanta luce ab omnibus videri et notari) AMBULETIS (conversemini) NON QUASI INSIPIENTES. — Valde enim insipientes sunt qui ad solem hunc Evangelii oculos claudunt, vel sub eo pudenda faciunt, quasi adhuc in nocte et tenebris ignorantiae Dei versarentur. Maxime autem insipientes sunt, qui tempus hoc breve nobis ad beatam aeternitatem comparandam concessum prodigunt, imo eo abutuntur, ut aeternam miseriam sibi accersant. Unde sequitur:


Versus 16: Redimentes Tempus, Quoniam Dies Mali Sunt

Vers. 16. 16. REDIMENTES TEMPUS, QUONIAM DIES MALI SUNT. — Anselmus explicat, q. d. Apostolus: Tempus et anteactae vitae peccata flendo et poenitendo redimite. Ut respiciat Apostolus ad vers. 8: «Eratis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino;» unde immediate ante praemisit: «Videte itaque, fratres, quomodo caute ambuletis, non quasi insipientes,» utpote nunc facti lux in Domino, «redimentes tempus,» ut illud olim luxu et peccatis perditum, jam recuperetis, ac tanto diligentius et ferventius illud expendatis, quanto illud olim negligentius et licentius prodegistis, ut illius jacturam hac diligentia et fervore sarciatis et redimatis: hoc enim proprie est redimere. Verum sic potius dixisset Apostolus: Redimentes tempus praeteritum; jam autem dicens tantum, «Redimentes tempus,» videtur intelligere praesens. Sequitur enim: «Quoniam dies mali sunt;» alioqui dixisset: Quoniam dies praeteriti mali fuerunt; nisi τὸ «sunt» ample accipias pro «fuerunt et sunt»; uti enim fuerunt mali, sic etiamnum sunt mali. Est ergo haec expositio probabilis aeque ac moralis et pia. Excitat enim eos qui in infidelitate, luxu et peccatis, aut in desidia et tepiditate multum temporis multosque annos perdiderant, ut hoc damnum recuperent novo fervore, intendendo, et duplicando, ac triplicando acta, abstinentiae, mortificationis, charitatis et aliarum virtutum, in modico vitae quod eis restat, ut paucis annis, qui supersunt usque ad mortem, tantum meritorum sua sedulitate acquirant, quantum alii, qui a puero Deo servierunt, quantumque ipsimet acquisivissent, si priores annos in fide et obsequio Dei fervide expendissent. Hoc secundum Latinam versionem, nam Graecum ἐξαγοραζόμενοι non «redimentes,» sed «ementes,» et ad verbum «exementes» significat, de quo mox.

Secundo, alii exponunt sic: Deus, inquiunt, saepe peccatoribus tempus, quod secundum naturae cursum vivere deberent, propter peccata diminuit, juxta illud Psal. LIV, 24: «Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos.» Quam ob causam illis 120 annis, quos usque ad diluvium Deus hominibus praescripserat, 10 annos detraxit Gen. VI. Cum igitur Deus soleat tempus vitae propter peccata diminuere, is qui bene agit, recte dicitur illud redimere, quoniam illud vitae spatium, quod alioqui si peccaret, erat sibi Dei judicio detrahendum, quasi bonis operibus redimit, impletque dies omnes sibi ad vivendum a natura definitos, itaque moritur plenus dierum instar Abrahae.

Tertio, S. Augustinus, serm. 24 De Verbis Apostoli, asserit eum tempus redimere, qui illud aufert negotiis saecularibus, ut quiete sua fruatur Deoque vacet: «Quando, inquit, aliquis tibi infert litem, perde aliquid ut Deo vaces, non litibus: id enim quod perdis, pretium est temporis. Sicut enim das nummos et panem emis, itaque aliquid amittis et aliquid acquiris: sic perde nummos, ut emas tibi quietem, id est, tempus vacandi Deo: hoc enim est tempus redimere.»

Rursum scripsit in hanc Apostoli sententiam idem Augustinus hom. 10, inter 50, tom. X, ex qua accipe hos flosculos: «Dies malos duae res faciunt, malitia et miseria. Regenerati dies malos ducimus, quousque finiatur poena mortalitatis, et succedat gratia summae felicitatis. Nemo dicat: Parentes nostri dies bonos habuerunt, nos malos habemus. Recitata est ipsis et haec Apostoli sententia. Ex eo quod lapsus est Adam et de paradiso projectus, nunquam fuerunt dies nisi mali. Istos pueros qui nascuntur interrogemus, quare a ploratu incipiant qui et ridere possunt. Lacrymae testes sunt miseriae.» Et inferius: «Redimere tempus hoc est, quando aliquis tibi ingerit litem, perde aliquid, ut redimas tempus quo vaces Deo: sic enim dum vestem emis, nummos amittis, vestem acquiris. Punicum est proverbium: Ut habeas tempus quietum, perde aliquid. Pestilentia ante ostium venit, et nummum quaerit: duos illi da, et ducat se. Pestilentia est homo malus, litigator, calumniator, proditor. Iste talis sic est, quomodo pustula mala in corpore, quam cum aliqua particula tollis de corpore, ne venenum totum corpus occupet, et animam petat. In lite everteris cogitationibus tuis, irritaris adversus adversarium tuum: ecce tempus perdidisti. Quanto melius nummum amitteres, et tempus redimeres? Calumniosus vero hic non gaudeat. Ille qui propter vitandam calumniam tempus a te redemit, hic tolerat dies malos: tu qui calumniis pasceris, et hic habes dies malos, et post dies ipsos habiturus es in die judicii pejores.»

Quarto, S. Hieronymus censet tempus cum a Deo datum sit, ut hominibus in bonis operibus serviat, quasi captivum teneri, quando in malis operibus insumitur; ideoque per bona opera redimendum, et ex captivitate in libertatem quasi vindicandum esse. «Quando tempus, inquit, in bono consumimus, emimus illud, et proprium facimus, quod malitia hominum venditum fuerat: sicque dies malos in bonos vertimus, et facimus illos non praesentis saeculi, sed futuri.» Proprie ergo S. Hieronymus accipit «redimere,» quasi sit rursus emere id quod venditum erat. Sic Nazianzenus ait, ἐξηγοράσατο κόσμον μεγάλης τιμῆς, id est redimit mundum magno pretio: nam Christus pretio sanguinis eum redemit e captivitate peccati et diaboli.

Verum nota: «Redimere» hic idem est quod «emere»; sic redemptores vectigalium vocamus eorumdem «emptores.» Nam graece est ἐξαγοραζόμενοι τὸν καιρόν, id est mercantes et ementes occasionem et opportunitatem, sive tempus hoc opportunum ad bene agendum, ad lucra coelestia comparanda, q. d. Studiose emite opportunitatem proficiendi in via Dei et virtute, et bona opera ac merita accumulandi: emite, inquam, eam quarumvis rerum dispendio. Ita Theophylactus, v. g. conviviorum et recreationum jactura emite tempus studendi, orandi, bene faciendi. Unde S. Augustinus, hom. 1 inter 50: «Quid est, ait, redimere tempus, nisi, cum opus est, etiam detrimento temporalium commodorum, ad aeterna quaerenda et capessenda spatia temporis comparare?»

Vis scire quam pretiosum sit hoc tempus, vis scire ejus pretium? interroga damnatos, ipsi id sciunt per experientiam. Prodeat ex abysso unus dives Epulo. Dic nobis, o Epulo, quid dares pro anno uno, pro die, pro hora hujus temporis? «Darem,» inquit, «mundum universum, darem mille mundos, si haberem; darem delicias omnes, opes omnes, tormenta omnia. O si daretur vel momentum resipiscendi, poenitendi, veniam emerendi: illud emerem omnibus laboribus, poenitentiis, afflictionibus, quas unquam homines tolerarunt, aut etiamnum tolerant in Purgatorio vel inferno, etiamsi illae centum millia, imo mille milliones annorum durarent!»

Interroga animas in Purgatorio. Dicent illae: Si possemus redire ad tempus merendi et satisfaciendi, emeremus illud non auro, non gemmis totius orbis, sed sanguine et vita, imo mille mortibus.

Interroga Beatos. Dicent illi: Beati mortales! o si sciretis quae merita, quae lucra gloriae comparare possitis singulis temporis momentis, vos illa emeretis omni sudore et dolore. O si nobis redire liceret ad tempus merendi, emeremus unam horam omnibus equuleis, ignibus, bestiis, martyriis, cuperemusque illa pati quae unquam Sancti passi sunt usque ad diem judicii. O si redire liceret, nos aliter illud expenderemus quam expendimus: sumus jam inter Angelos, nos extremum potentiae exsereremus, ut inter Seraphinos et Cherubinos ascribi mereremur. O momentum pretiosum, ex quo pendet aeternitas! Quot hic momenta in otio deperdis, tot aeternitates gloriae, quas acquirere poteras laborando, patiendo, animas convertendo, perdis, et irrevocabiliter perdis: ut, si in coelo poenitere posses, non alterius rei quam temporis perditi, aut minus strenue expensi, te poeniteret.

Quoniam dies mali sunt. — Id est, quoniam dies hujus vitae miseri, multis aerumnis, periculis et tentationibus expositi sunt, quae occasionem bene agendi vel adimunt, vel minuunt, vel periculo exponunt, inquit Anselmus. Sic enim Hebraei «bonum» vocant quod jucundum est; «malum,» id quod triste est et miserum. Sic Christus, Matth. VI, 34, dicit: Sufficit diei malitia, id est afflictio et miseria, sua.

Rursum dies mali, id est incerti, instabiles, breves sunt aeque ac pleni curarum, distractionum et laqueorum peccati et damnationis. Nam inter caeteras malitias, id est miserias, dierum hujus vitae est incertitudo, instabilitas et brevitas eorumdem, aeque ac molestia, curae et angores; juxta id quod ait Jacob Pharaoni: «Dies peregrinationis meae centum triginta annorum sunt, parvi et mali,» Genes. XLVII, 9. Quo alludit hic Paulus, q. d. Emite tempus bene agendi et merendi, quia dies hujus vitae et temporis sunt incerti, instabiles et breves, aeque ac molesti et anxii; incertum, instabile et breve habetis tempus procurandi salutem aeternam: videte ergo ut hoc temporis momentum, ex quo pendet aeternitas vestra, bene expendatis. Tertio, proprie dies mali sunt, quia pleni sunt infidelitate et peccatis. «Dies malos, ait S. Augustinus loco citato, duae res faciunt, malitia et miseria. Ex quo enim lapsus est Adam, et de paradiso expulsus, nunquam fuerunt dies nisi mali.» Sicut grassante haeresi vel ebrietate et libidine (uti fit in bacchanalibus) dicunt concionatores: O Christiani, cavete vobis hoc tempore, quia dies mali sunt, q. d. Tempus hoc redimite, nec sinite vos abduci a communi hominum turba ad gulam et venerem, ne tempus cum anima perdatis. Sic ait S. Joannes, epist. I, cap. V, vers. 19: «Mundus totus in maligno positus est;» tempore enim Pauli omnia erant plena infidelitate et sceleribus, infidelibus et sceleratis. Hos ergo quasi fures temporis pretiosissimi fugiendos et arcendos docet Apostolus: perinde ac Philosophus cuidam amico fabulis cum eo tempus terere volenti severo vultu dixit: «Abi hinc, fur temporis.» Idem dicamus, cum quis fabulo, rugivendulus, aut similis temporiperda nos invadit, ac ad sua otia nugasque sollicitat: tanto enim pejor et nocentior est fur temporis fure pecuniae, quanto tempus quod suffuratur, pretiosius est pecunia. Maxime autem perstringit hic Apostolus Simonianos et Gnosticos, haereticos impios et impuros, de quibus dixi vers. 11: «Nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite. Quae enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere,» q. d. In tanta temporum calamitate et malitia, cum hinc haereses infames et spurcae grassantur, quae suadent tempus in deliciis veneris et ventris transigere; inde infidelitas, idololatria, libidines, ebrietates, rixae, omniaque scelera dominantur et increscunt: vos, o Christiani, nolite iis auscultare, cum iisque tempus cum anima prodigere; sed potius illud redimite, atque Deo et studio sapientiae et virtutum Christianarum impendite, ac nominatim quovis pretio quovisque damno redimite tempus, vacando precibus et Dei laudibus, ac excipiendis ejus sanctis inspirationibus, quibus Deus interius mentem vestram illustrat, pulsat, excitat, inflammat ad majorem sanctimoniam, ut ei magis placeatis, magnisque passibus tendatis ad perfectionem. Unde sequitur: «Propterea nolite fieri imprudentes, sed intelligentes quae sit voluntas Dei. Et nolite inebriari vino in quo est luxuria; sed implemini Spiritu Sancto, loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino; gratias agentes semper pro omnibus.» Ecce hoc est redimere tempus, dum, quod alii dant et perdunt in compotationibus et luxuriis, hoc fideles dant orationi, psalmis, hymnis, canticis spiritualibus, etc.

Nota primo: Graecum ἐξαγοραζόμενοι verbum est mercatorum, qui curiose merces omnes considerant, ut emant meliores ad lucrum, cui soli intendunt, quodque omnibus deliciis et conviviis anteponunt: tanto studio decet nos aucupari occasionem et merces bonorum operum.

Secundo, sicut hi mercatores merces emendo, eas sibi proprias suasque faciunt: sic tempus quasi nobis appropriamus, dum illud assumimus et impendimus ad propria bonorum operum et meritorum lucra. Non est nobis, inquit Oecumenius, tempus stabile; advenae enim sumus. Eme ergo ipsum et facito proprium, scilicet bona operando in hoc tempore, quae in futuro te glorificent.

Tertio, praesens tempus dicitur καιρός, id est, occasio et opportunitas, scilicet mercandi et lucra nostra augendi, sicut in nundinis mercatoribus est occasio emendi et vendendi sua. «Vita nostra, inquit Nazianzenus in Sententiis, est quasi mercatus, cujus dies cum abierit, tempus amplius non erit emendi quae velis,» ut singuli meminerint sibi hanc occasionem sedulo et studiose captandam et amplectendam esse: est enim fronte capillata, a tergo occasio calva. Ubi haec occasio transierit, ubi hae nundinae, hoc tempus vitae tuae effluxerit, non habebis vel momentum poenitendi, bene agendi, mercandi, et lucra coelestia comparandi. Sic ergo vive, talia et tanta fac, qualia et quanta voles te fecisse, cum tempus hoc elapsum erit; qualia et quanta te fecisse voles et optabis, cum in aeternitate consistes. Quod enim nunc facis et operaris, per totam aeternitatem tibi proderit, magnasque opes et gloriam tibi pariet: quod nunc negligis, negligis et perdis irreparabiliter, ut per totam aeternitatem hanc negligentiam, hoc tempus neglectum recuperare et redimere non possis.

Hunc occasionis et temporis stimulum saepe nobis adhibet Apostolus, Rom. XIII, 11: «Et hoc, inquit, scientes tempus, quia hora est jam nos de somno surgere.» Galat. VI, 10: «Dum tempus habemus, bonum operemur ad omnes.» I Corinth. VII, 26 et 29, ubi tempus hoc vocat breve, et instantem necessitatem. Vide ibi dicta. Eumdem stimulum adhibet Sapiens, Eccles. IX, 10: «Quodcumque, inquit, facere potest manus tua, instanter operare: quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas.» O quam sapiens, quam providus est, qui haec cogitat, haec agit, qui ita vivit, uti in hora mortis optabit se vixisse, qui ea jam facit, quae in aeternitate constitutus gaudebit se fecisse!


Versus 18: Et Nolite Inebriari Vino, In Quo Est Luxuria

18. ET NOLITE INEBRIARI VINO, IN QUO (scilicet vino, vel in quo, scilicet inebriari, q. d. In ebrietate) EST LUXURIA. — Nota: Pro «luxuria» graece est ἀσωτία, id est luxus, lascivia, qualis est eorum qui assidue potant et comessantur, ut pene semper sint temulenti. Hi enim in omni ἀσωτία, id est crapula, spurcitia, impudicitia et sordibus volutantur. «Nolim, inquit Cicero, lib. II De Finibus, mihi fingere asotos qui in mensam vomant, et de conviviis auferantur, crudique postea rursus se ingurgitent.» Sic latine «luxuria,» ut vertit Noster, non tantum rem veneream, sed et hunc luxum significat, ait Erasmus.

Secundo, tamen ἀσωτία, cum Theophylacto et aliis, potest accipi pro luxuria et libidine. Venter enim mero aestuans despumat in libidinem, quasi in ἀσωτίαν. Hoc sensu ita in Sotam ludit Martialis lib. IV, epigramm. 9: Sota Clinici Labulla Deserto sequeris Clitum marito. Et donas, et amas, ἥκις ἀσωτία. Sota enim significat «parcum»: Labulla tamen erat asota, id est prodiga, perdita, luxuriosa, relicto marito sequens adulterum. Clemens Alexandrinus, lib. II Paedag., cap. 1 et 11, ἀσώτους dici vult quasi ἀσώστους, id est salute privatos, quia tam opes, quam corporis et animae salutem perdunt et prodigunt.

Vere S. Hieronymus in cap. I ad Titum, vers. 7: «Ubicumque, ait, saturitas et ebrietas, ibi libido dominatur: specta ventrem, et genitalia, qualis ordo membrorum, talis et vitiorum. Nunquam ego ebrium castum putabo, qui etsi vino consopitus dormiverit, tamen potuit peccare per vinum. Dicat quisque quod volet, ego loquor conscientiam meam. Scio mihi abstinentiam et nocuisse intermissam, et profuisse repetitam.» Idem Hieronymus, epist. 83 ad Oceanum: «Violentia, inquit, scurrarum est et comessatorum, venterque mero aestuans cito despumat in libidines.» Et inferius: «Noe ad unius horae ebrietatem nudat femora sua, quae per sexcentos annos sobrietate contexerat. Lot per temulentiam nesciens libidine miscet incestum, et quem Sodoma non vicit, vina vicerunt.» Hinc Plato, lib. II De Legibus, prope finem, ita de vino sancit: «In civitate nec servus, nec serva unquam vinum gustet, nec ipsi quidem magistratus illo quo magistratum gerunt anno: neque gubernatores, neque judices, dum munus suum exercent, ullo modo vinum gustent.» Nimirum verissimum est illud Heracliti adagium: «Anima sicca sapientissima.» Quod pulchre explicat et demonstrat Galenus in libro cui titulus est: Quod corporis temperiei respondeant mores animi. Et Clemens Alexandrinus, lib. II Paedag.: «Jubar est, ait, anima sicca sapientissimum et perspicax, neque madescit vini halitu in modum nebulae crassescens.» Idem lib. VII Stromat.: «Vinum, inquit, et carnium sagina, robur quidem adducunt corpori, sed animum reddunt languidum.» Nam, ut ait S. Ephrem, tract. De Timore Dei, initio tomi III: «Qui corporis sui carnes delicate nutrit, concupiscentias malas pascit.»

SED IMPLEMINI SPIRITU SANCTO, — q. d. Studete non ut vino, sed ut gratia Spiritus Sancti impleamini. Modum et viam subdit dicens:


Versus 19: Loquentes Vobismetipsis In Psalmis, Et Hymnis, Et Canticis Spiritualibus

Vers. 19. 19. LOQUENTES VOBISMETIPSIS (scilicet dum in unum convenitis, sive in templum ad orandum et agapen, sive in domum ad mensam et cibum) IN PSALMIS, ET HYMNIS, ET CANTICIS SPIRITUALIBUS, CANTANTES ET PSALLENTES IN CORDIBUS VESTRIS DOMINO. — S. Hieronymus ita hymnos a psalmis et canticis distinguit: «Hymni, ait, sunt qui Dei fortitudinem et majestatem praedicant, et ejusdem semper, vel beneficia, vel facta mirantur: quod omnes psalmi continent, quibus Alleluia vel praepositum, vel subjectum est. Psalmi autem proprie ad ethicum locum pertinent, ut per organum corporis quid faciendum, et quid vitandum sit noverimus. Qui vero de superioribus disputat, et concentum mundi, omniumque creaturarum ordinem atque concordiam subtilis disputator edisserit, iste spiritale canticum canit.»

Rursum, in officio Ecclesiastico facile jam est distinguere hymnos a psalmis et canticis.

Nota primo: Docet hic Apostolus, qualis debeat esse Christianorum agape, mensa et convivia, scilicet non ut carnibus et vino corpus et mentem obruant; sed ut spiritu et spiritualibus sanctisque colloquiis et hymnis, praesertim de Christo Christique beneficiis, invicem se oblectent, pascant, impleant, sicque studeant ebrietati, non corporali, sed spiritali. Rursum, ut cantionibus non lascivis, sed piis et sacris se recreent, et Deum laudent. Solet enim in conviviis animus excitari, hilarescere, et in lepores cantusque resolvi. Hinc Zeno rogatus, cur, cum natura esset servus, et secta Stoicus, in convivio tamen hilaresceret? respondit: Et lupinum, cum sit suapte natura amarum, tamen aqua maceratum dulcescit: ita naturale est, cibo potuque rigato corpore, discuti tristitiam. Testis est Laertius, lib. VII, cap. I.

Unde nota secundo, Hebraeos antiquissimos in conviviis ad communem recreationem solitos adhibere musicam. «Vinum, inquit Ecclesiasticus, cap. XL, vers. 20, et musica (ecce musicam cum vino, scilicet in conviviis et symposiis, conjungit) laetificant cor, et super utraque dilectio sapientiae.» Et cap. XLIX, vers. 2: «In omni ore quasi mel indulcabitur ejus (Josiae) memoria, et ut musica in convivio vini.» Idem vero pulchrius, cap. XXXII, vers. 7: «Gemmula carbunculi in ornamento auri, et comparatio (id est compositio et concentus: hoc enim est Graecum σύγκριμα) musicorum in convivio vini. Sicut in fabricatione auri signum est smaragdi, sic numerus (id est numerosa melodia musicorum) in jucundo et moderato vino,» q. d. Sicut annulum aureum ornat pala et carbunculo, vel signum, graece σφραγίς, id est sigillum, ex smaragdo: ita convivium ornat musica. Idem testatur David, Psal. LXVIII, vers. 13: «Adversum me loquebantur qui sedebant in porta (id est judices et seniores populi, qui in portis publica judicia exercendi causa sedere solebant), et in me psallebant qui bibebant vinum,» q. d. Passim in suis symposiis perstringebant me suis contumeliosis canticis. Clarius vero id docet Isaias, cap. V, vers. 12: «Cithara et lyra, et tympanum, et tibia, et vinum in conviviis vestris.» Quem morem suae gentis secutus Christus post ultimam coenam paschalem procedens ad passionem in montem Olivarum, hymnum cum Apostolis Deo cecinit, Marc. cap. XIV, vers. 26.

Inde tertio, Christum imitantes Apostoli, ut patet ex hoc loco Pauli, et primi Christiani in suis agapis et conviviis musicam et cantica adhibebant, non lasciva, nec profana, sed sacra, scilicet hymnos in laudem Dei. Testis est Cyprianus, epist. ad Donatum: «Et quoniam, inquit, nunc feriata quies, ac tempus est otiosum, quidquid inclinante jam sole in vesperam diei superest, ducamus hunc diem laeti, nec sit vel hora convivii gratia coelesti immunis: sonet psalmos convivium sobrium, ut tibi tenax memoria est, vox rauca, aggredere hoc munus ex more; magis quosvis, etiam agricolas, opifices, nautas, textores et textrices hortatur ad psalmos aliaque pia cantica concinenda. «Quoniam, inquit, hoc genus delectationis est animae nostrae valde cognatum et familiare, ne daemones lasciva et meretricia cantica introducentes, omnia evertant; psalmos Deus construxit, ut ex re simul caperetur voluptas et utilitas.» Et post multa de utilitate psallendi haec addit: «Haec dico, non ut vos tantum laudetis, sed ut filios et uxores doceatis talia cantare cantica, non solum in texendo, aliove opere faciendo, sed maxime in mensa. Quando enim diabolus ut plurimum insidiatur conviviis, cum et ebrietatis et ingluviei, risusque profusi, et remissi animi auxilio utitur, tunc maxime oportet, et ante mensam, et in mensa se munire psalmorum praesidio, et simul cum uxore ac liberis surgentes a convivio hymnos sacros Deo canere.»

CANTANTES ET PSALLENTES IN CORDIBUS VESTRIS DOMINO, — q. d. Haec cantica spiritalia, hi psalmi non ex solis labiis, sed ex imo corde prodeant. Hortatur ergo Christianos Apostolus ad laetitiam et exultationem spiritalem, ut semper laeti et exultantes in sua vocatione et christianismo jubilent, Deoque gratias agant, eique in laetitia et amore serviant, aliosque ad eamdem laetitiam, amorem et gratiarum actionem excitent. Haec enim sunt indicia Spiritus Sancti cor inhabitantis, qui hunc spiritum gaudiis suis afflat. Beati qui illo fruuntur, illumque excitant et augent. Illis nihil difficile, nihil triste accidit, sed laeto spiritu, alacri et magno omnia ardua et tristia superant et transcendunt. S. Augustinus haec verba Apostoli per antitheses eleganti carmine expressit, cum ait:

Non vox, sed votum; non chordula musica, sed cor;
Non cantans, sed amans, cantat in aure Dei.

«Audiant, ait S. Hieronymus, illi quibus psallendi in ecclesia officium est, Deo non voce, sed corde cantandum; nec in tragoedorum modum guttur et fauces dulci medicamine colliniendas, ut in ecclesia theatrales moduli audiantur et cantica, sed in timore, in opere, in scientia Scripturarum.»


Versus 20: Gratias Agentes Semper Pro Omnibus

20. GRATIAS AGENTES SEMPER PRO OMNIBUS, — pro gratiis, donis et beneficiis a Deo acceptis. «Quidquid sapientiae, quidquid te virtutis habere confidis, Dei virtuti et Dei sapientiae deputa Christo,» ait S. Bernardus, serm. 13 in Cant. Vide de gratiarum actione ea quae dixi I Thessal. v, 17. Pulchre quoque S. Hieronymus hic: «Christianorum, inquit, proprie virtus est, etiam in his quae adversa putant, referre gratias creatori: nam in beneficiis Dei quae nobis accidunt, gratulari, hoc et Gentilis facit et Judaeus. Sed juxta apostolum haec virtus est maxima, ut in ipsis periculis atque miseriis Deo gratiae referantur, et semper dicamus Benedictus Deus; minora nescio sustinere quam mereor; haec ad mea peccata parva sunt, nihil mihi dignum redditur. Hic animus Christiani est, hic crucem suam tollens sequitur Salvatorem, quem nec orbitas, nec damna debilitant, quem, ut Flaccus ait: Si fractus illabatur orbis, impavidum ferient ruinae.»

IN NOMINE DOMINI NOSTRI JESU CHRISTI, — per nomen Jesu Christi, id est, per Christum, qui haec dona, gratias et beneficia nobis promittit et obtinuit. Est metonymia. «Nomen» enim pro re nomine significata ponitur. Sic saepe alibi jubemur invocare nomen Domini, id est, Dominum suo nomine significatum.

DEO ET PATRI. — Refert ad «gratias agentes.» Jubet enim ut gratias agamus «Deo et Patri,» id est, ut Syrus, Deo Patri. Dicit tamen «Deo et Patri,» ut duos titulos innuat quibus Deo ad gratiarum actionem obstricti sumus. Primus est, quod sit Deus noster, a quo corpus, animam, gratiam et bona omnia accepimus. Secundus, quod sit pater, qui paterno affectu nos quasi filios suos omnibus suis bonis pascit et inebriat.

Hinc est quod regius Psaltes toties omnes ad Dei laudem et gratiarum actionem invitat: hinc toties canit recinitque Halleluia, id est, laudate Deum. Est enim hoc coeleste Beatorum canticum et jubilum. Ita S. Joannes, Apoc. cap. xix, vers. 1, 3, 4, 6, audivit viginti quatuor seniores omnesque Sanctos in coelis identidem resonantes Halleluia. Hinc Ecclesia tempore paschali assidue jubilat Halleluia. Olim quoque, teste S. Hieronymo, virgines et monachi hac voce Halleluia noctu ad preces Deumque laudandum vocabantur in templum.

Franciscus Alvarez in Ethiopica legatione, cap. xli, refert ad Torretanam ditionem coenobium visi Religiosorum, Halleluia ab hoc eventu nuncupatum. Asceta vixerat in vicinia vigiliis, jejuniis et orationibus assidue vacans: is a beatis mentibus in coelo audierat saepius ingeminari Halleluia suavissimo concentu: eaque voce ad praefectum monasterii relata, illi auctor extitit monasterii tum inchoati hoc nomine appellandi, ut Halleluia diceretur.

Haec vox Halleluia coelitus quasi aspirata animavit olim Christi athletas ad martyria, acerbissimaque tormenta cum gaudio subeunda. Lege acta SS. Felicis, Fortunati et Achillei martyrum, 23 aprilis. Denique in publica et gravissima peste quae Romae contigit anno 591, cum S. Gregorius Pontifex ad eam sedandam publicam supplicationem instituisset, et B. Virginis imaginem cum litania circumtulisset angelo e coelis illi accinente, Regina coeli, laetare, Halleluia, lues omnino sedata est: visusque est angelus alter gladium exertum in homines vibrans, eum in vaginam recondere: visus est, inquam, in mole Adriani, quae exinde castellum S. Angeli est appellata, uti referunt Sigonius, lib. I De Regno Italiae; S. Antoninus, IV part., tom. XV, cap. xxiv, § 2; Petrus Canisius, lib. V Marialis, cap. xxii.


Versus 21: Subjecti Invicem In Timore Christi

21. Subjecti invicem in timore Christi. — Est nova ethica sententia. Apostolus enim, ut alias dixi, per sententias more veterum non connexas, sed disparatas, tradit praecepta de moribus et vita Christiana.

Nota: Sententia haec indefinita accommodate ad personas singulas intelligi debet, scilicet, ut subjecti sint ii non qui superiores, sed qui inferiores sunt, quorum est parere. Pari modo accipienda est vox «invicem»; non enim vult ut quisque vicissim alteri subjectus sit: sic enim parentes filiis, reges populo vicissim subjecti esse deberent. Sed «invicem,» id est, ut Syrus vertit, alius alteri; alius, puta inferior, subjectus sit alteri, scilicet Superiori. Nam, ut Hieronymus docet, Apostolus ponit hic generale principium politiae Christianae, puta obedientiam, scilicet ut subjecti sint et obediant singulis suis Superioribus; illudque in sequentibus per species et partes explicat, cum jubet mulieres viris, filios parentibus, servos dominis subjectos esse.

Nota: Quod addit, «in timore Christi,» significat subjectos nos Superioribus nostris esse debere, non ex timore poenae vel hominum, sed ex timore Christi: quia scilicet Christum reveremur, eumque timemus offendere, q. d. Ex timore filiali, id est ex amore Christi, obedite Superioribus vestris, qui vicarii sunt Christi: ut, cum eis paretis, in Christum conjiciatis oculos vestros, et putetis vos Christo parere; cum eos auditis, videtis, putetis vos Christum audire, videre; sicque opus praeceptum faciatis, non quia hic homo illud praecepit, sed quia Christus per hunc hominem quasi vicarium suum loquens et mandans illud praecepit. Ita fiet, ut non tam reverentiam et obedientiam homini, qui Superior est, quam Christo in homine qui Superior est, exhibeatis.


Versus 22: Mulieres Viris Suis Subditae Sint Sicut Domino

22. MULIERES VIRIS SUIS SUBDITAE SINT SICUT DOMINO, — id est, ut aliqui exponunt, mulieres obediant viris quasi dominis suis. Sic enim Sara Abrahamum maritum «dominum» vocat, Genes. xviii, 12: «Dominus, inquit, meus (maritus meus Abraham) vetulus est.» Sed sic dicendum fuisset: Sicut dominis; jam autem dicit Apostolus: «Sicut Domino.» Adde, in Graeco esse articulum demonstrativum τῷ Κυρίῳ, quasi communem omnium Dominum nostrum, ut vertit Syrus, demonstret. «Sicut Domino» ergo, id est, sicut Christo. Ita Graeci. Explicat enim quod vers. praecedent. dixit: «Subjecti invicem in timore Christi.» Scilicet, ut propter Christum Christique timorem, reverentiam et amorem mulieres subjectae sint viris, quasi Christo ipsimet, cujus locum et personam viri repraesentant.

Ita et Aristoteles, lib. I Oeconom., cap. iv, et lib. II, cap. i, ii et iii, uxori et matrifamilias haec dat praecepta.

Primo, «Mulier suum arbitrium omnino exuere debet, ut marito obtemperet; sitque maritus pro corde, oculis et lingua: arrideat ridenti, compatiatur tristi, non adulatoris modo vel chamaeleontis, sed ut socia et dimidiatum corpus ejus, et cum eo unus spiritus.»

Secundo, «Mulier nunquam sit otiosa ab opere, nec digiti a colo, aut penso telave sint, neve otiosam patiatur ancillarum filiarumque cohortem; id enim ad augendam rem familiarem pertinet, et animum ab adulteriis et venereis retrahit; quae sese otiosis insinuant facile.»

Tertio, «Nullum permittat domum ingredi sine praecepto viri. Non pandat secreta domus.»

Quarto, «Filios filiasque instituat, nec vagari permittat, longiusque a suo latere discedere: verba omnia impudica et cantiones aliis prohibeat, nec praecinat.»

Quinto, «Reipublicae negotiis non se immisceat.»

Sexto, «Non sit litigiosa cum domesticis, vel vicinis; non curiosa, non maledica, non pervicax marito; non vino, nec gulae dedita, non sordida, non nimium compta: pulchrum enim tunc caeteris spectaculum, miserum marito est.»

Uxor ergo viro non sit obstrepera, sed subdita et consona ut Echo, ut eam hoc illius aenigma ornet:

«Virgo modesta nimis, legem bene servo pudoris.
Ore procax non sum, nec sum temeraria lingua;
Ultro nolo loqui, sed do responsa loquenti.»


Versus 23: Ipse Salvator Corporis Ejus

23. IPSE (Christus) SALVATOR CORPORIS EJUS. — Nota «ejus,» id est sui. Est Hebraismus: Hebraei enim idem habent pronomen absolutum et reciprocum. Graeca et Syrus non habent «ejus,» sed tantum «corporis.» Christi enim corpus, id est Ecclesia, antonomastice dicitur «corpus,» q. d. Christus dat salutem corpori suo, id est Ecclesiae, sicut caput quod omnes sensus continet, salutem dat corpori, in illud influendo et dirigendo per visum, phantasiam et rationem. Ita Theophylactus.


Versus 25: Christus Dilexit Ecclesiam, Et Seipsum Tradidit Pro Ea

25 et 26. CHRISTUS DILEXIT ECCLESIAM, ET SEIPSUM TRADIDIT PRO EA, UT ILLAM SANCTIFICARET, MUNDANS (eam) LAVACRO AQUAE (sacramento Baptismi, quo corpus per aquam, anima per gratiam Spiritus Sancti abluitur) IN VERBO VITAE, — id est per sacram et vivificam verborum baptismi formam, non deprecatoriam aut concionatoriam, sed consecratoriam et sacramentalem; scilicet hanc: «Ego te baptizo in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti,» quae qua instrumentum Dei, animam sanctificat et vivificat. Ita Chrysostomus, Theodoretus, Ambrosius, Anselmus, D. Thomas.

Quare perperam Beza, Vatablus et Novantes accipiunt verbum Evangelii, quod promittit gratuitam justificationem, et vitam spiritalem per Christum, et, si ei credas, inquiunt, illam hoc ipso tibi conferet. Nam Apostolus hic lavacro aquae et verbo vitae, id est, materiae et formae ut baptismi, tribuit quod sanctificet et mundet Ecclesiam, id est ex immunda et peccatrice faciat mundam et sanctam: atqui lavacrum aquae, ipsaque ablutio baptismi non sanctificat nec mundat Ecclesiam illi concionando, et in concione sua promittendo sanctitatem et munditiem, sed re ipsa ex opere operato sanctitatem et munditiem Ecclesiae conferendo: ergo nec verbum vitae sive forma baptismi sanctificat et mundat concionando, sed re ipsa ex opere operato sanctitatem et munditiam conferendo. Aeque enim et pari modo tribuit Apostolus sanctificationem hanc verbo vitae atque lavacro aquae.

Secundo, juxta Novantes, fides sola est quae justificat; baptismus autem nihil justitiae operatur, sed tantum signum est justitiae per fidem acceptae, eamque obsignat quasi sigillum; atqui si ante baptismum per fidem Ecclesia est sanctificata et justificata: ergo falsum est quod baptismus eam sanctificet et mundet; quod tamen hic ait Apostolus.

Tertio, «verbum vitae,» seu forma baptismi non est alia (ut patet tum Matth. xxviii, 19, tum traditione et praxi totius Ecclesiae) quam haec: «Ego te baptizo in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti;» atqui haec verba non sunt concionatoria: sic enim dicendum esset: Hortor te ut baptizari velis, ut velis credere in Patrem, Filium, et Spiritum Sanctum; sed practica sunt, et operatoria: significant enim, Ego te in corpore aqua, et per hoc in anima baptizo et abluo a peccatis: si hoc significant, ergo idem faciunt et praestant; alioqui enim verba haec falsa essent, et forma baptismi esset mendax.

Quarto, in parvulis id est clarissimum. Hi enim non verbo Evangelii et concionis, utpote quod non intelligunt, sed forma baptismi consecratoria justificantur.

Dices: S. Hieronymus hic per «verbum» accipit «verbum doctrinae.» Respondeo hunc sensum esse tropologicum, ut ipse Hieronymus fatetur.

Dices secundo: S. Augustinus, tract. 80 in Joan.: «Accedit, ait, verbum ad elementum, et fit Sacramentum: unde est ista tanta virtus aquae, ut corpus tangat, et cor abluat, nisi faciente verbo, non quia dicitur, sed quia creditur?» ergo intelligit in Sacramentis esse verbum concionatorium quod fidem excitat, et fide creditur.

Respondeo: Hic locus est pro nobis. Non enim dicit Augustinus: Accedit verbum ad elementum, et fit concio; sed, «fit Sacramentum,» id est sacrum signum, significans et efficiens id quod significat, v. g. ablutionem animae in baptismo. Hoc enim clare significant verba illa: «Unde est ista tanta virtus aquae, ut corpus tangat, et cor abluat, nisi faciente verbo?» Nec enim verbum concionatorium, sed sacramentale facit ut aqua baptismi cor, id est animam, abluat. Quod ergo addit Augustinus: «Non quia dicitur, sed quia creditur,» tantumdem est ac si dicat: Verbum accedens ad elementum, id est Sacramentum, v. g. baptismi, operatur et abluit animam, «non quia dicitur,» id est, non quia pronuntiatur, non propter externum verborum sonum, uti faciunt et operantur carmina magica; «sed quia creditur,» id est, propter verborum sensum et significationem energicam, efficacem et operativam, quae oculis non cernitur, sed fide ab Ecclesia et Christianis creditur et comprehenditur.

Nota: «In verbo vitae,» id est in verbo vitali, vivifico, quod vitam, id est spiritum et gratiam, animae confert. Vocem vitae non habent jam Graeca et Graeci, nec Hieronymus, nec Ambrosius.


Versus 27: Ut Exhiberet Ipse Sibi Gloriosam Ecclesiam

Vers. 27. UT EXHIBERET (graece παραστήσῃ, id est, ut Syrus, statueret, excitaret, sisteret, et sistendo quasi sponsam copularet et adjungeret) IPSE SIBI (non tantum mundam et puram, sed et) GLORIOSAM (graece ἔνδοξον, multo decore et gloria illustrem) Ecclesiam, non habentem maculam (peccati), AUT RUGAM (vetustatis), AUT ALIQUID HUJUSMODI, SED UT SIT SANCTA ET IMMACULATA, — q. d. Christus Ecclesiam, id est fideles suo spiritu et gratia renovavit, sanctificavit, illustravit, abstulitque ab eis maculas peccatorum et rugas vetustatis.

Dices: Si in Ecclesia non est macula nec ruga, sed Ecclesia tota est sancta, ergo soli sancti et justi sunt in Ecclesia; injusti vero, licet fideles sint et Christo credant, ab ea excluduntur.

Respondeo, Ecclesiam dici «sanctam,» sine macula et ruga, non quod omnes qui in ea sunt, tales sint; sed quod praecipua Ecclesiae pars, quae Christo proxime adhaeret, scilicet Sancti, qui non tantum fide, sed et gratia ac charitate Christi sunt praediti, tales sint.

Tota ergo Ecclesia dicitur «sancta,» primo, quia caput Ecclesiae, scilicet Christus, et praecipua ejus membra sancta sunt. Hinc aliquando soli Sancti vocantur corpus Christi (quod est Ecclesia), intellige perfectissimum et potissimum, ut dixi cap. praeced., vers. 16. Sicut ergo totus homo dicitur ratiocinari, videre, audire, scilicet per caput, quia non pes aut manus, sed solum caput proprie ratiocinatur, videt, audit: ita Ecclesia tota dicitur sancta per suum caput et collum, id est per Christum et Sanctos, qui ei proxime adhaerent quasi collum suo capiti. Sic dicitur de Antuerpia, quod sit dives, scilicet propter mercatores qui in ea sunt divites, cum alioqui multi alii in ea sint pauperes. Sic dicitur docta Universitas Lovaniensis, quia Doctores habet egregie doctos, etiamsi in ea multi alii sint non ita docti.

Secundo, dicitur Ecclesia «sancta,» quia sancta habet Sacramenta, sanctas leges, sanctum sanguinem Christi; et Christus, quantum est ex parte sua, eam plane sanctificavit, quia omnia sanctitatis media illi dedit.

Nota: Per «maculam et rugam» alludit ad maritos, qui curant tales vel ducere, vel facere suas uxores, ut omni macula et ruga careant: per maculam autem et rugam Apostolus hic intelligit peccata, non levia et venialia (haec enim sunt in Ecclesia et Sanctis in hac vita), sed mortifera. Adde, sicut Ecclesia, ita et Ecclesiae puritas et sanctitas inchoatur in hac vita, sed perficietur in coelo. Unde S. Augustinus, lib. II Retract., cap. xviii, docet Ecclesiam esse sine omni macula et ruga, non quod talis sit in hac vita, sed quod talis futura sit in coelo.

Nota secundo: Comparat Apostolus virum Christo, uxorem Ecclesiae, docetque amorem et reliqua quae Christus Ecclesiae praestitit, debere maritum praestare uxori suae; ac consequenter, sicut Christus Ecclesiam emundavit et sanctificavit, ita debere maritos sua sancta conversatione uxores ab omni levitate, dicacitate, superbia aliisque feminarum vitiis emundare, ut fiant totae sanctae, non habentes maculam et rugam. Unde subdit Apostolus: «Ita (scilicet uti Christus dilexit Ecclesiam, quemadmodum jam dixi) et viri debent diligere uxores suas.»


Versus 28: Viri Debent Diligere Uxores Suas Ut Corpora Sua

28. VIRI DEBENT DILIGERE UXORES SUAS UT CORPORA SUA. — Secunda ratio, qua maritos excitat ad dilectionem uxorum. Quisque, inquit, non odit, sed diligit, nutrit et fovet corpus et carnem suam, adeoque seipsum; atqui mulier est quasi caro et corpus viri; scriptum est enim Genes. ii, 24: «Erunt duo in carne una,» id est duo, scilicet maritus et uxor, erunt una caro, id est unus homo, et una persona civilis, ut dixi I Cor. vi. Ergo vir diligere, nutrire et fovere debet uxorem suam, «sicut Christus» diligit, nutrit et fovet sua gratia et Sacramentis, praesertim Eucharistia, «Ecclesiam suam,» quasi carnem et corpus suum.


Versus 29: Nemo Enim Unquam Carnem Suam Odio Habuit

29. Nemo enim unquam carnem suam odio habuit. — Uxor autem est caro viri, sicut Ecclesia est caro et corpus Christi. Scriptum est enim: «Erunt duo in carne una.» Prudenter S. Bernardus in Psal. Qui habitat, serm. 10: «Caeterum, inquit, sic amet anima carnem, ut non ipsa in carnem transisse putetur, dicaturque ei a Domino: Non permanebit spiritus meus in homine, quia caro est. Diligat anima carnem suam, sed multo magis suam ipsius animam servet: amet Adam Evam suam, sed non sic amet, ut voci ejus plus obediat quam divinae. Denique ne ipsi quidem expedit sic amari, ut videlicet cui interim caves a flagello paternae correptionis, thesaurizes iram aeternae damnationis.»


Versus 30: Quia Membra Sumus Corporis Ejus, De Carne Ejus, Et De Ossibus Ejus

30. QUIA MEMBRA SUMUS CORPORIS EJUS, DE CARNE EJUS, ET DE OSSIBUS EJUS. — Hic probat Ecclesiam, id est nos fideles, esse corpus, vel de corpore Christi, et pari modo uxorem esse corpus, vel de corpore viri: quia sicut mulier, puta Eva, formata est de carne et ossibus Adae, ita Ecclesia formata est de carne et ossibus Christi; ac consequenter est quasi caro, ossa et membra Christi. Unde infert: Sicut Christus diligit Ecclesiam suam, quasi sua ossa, carnem et membra, ita viros debere diligere et fovere uxores suas quasi sua ossa, carnem et membra.

Nota: Alludit Apostolus, imo citat verba illa Adae de Eva ex suo latere et costa formata, Genes. cap. ii: «Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea; haec vocabitur virago,» hebraice אישה issa ab איש is, q. d. Vira, ut olim veteres Latini dixerunt, teste Festo Pompeio: vira inquam a viro, uti graece Symmachus vertit ἀνδρὶς ἀπὸ τοῦ ἀνδρός, quia de viro sumpta est. Quae verba in sensu allegorico hic explicat Apostolus de Christo et Ecclesia, quasi Christus de Ecclesia ex se formata dixerit: «Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea.»

Quaeritur hic primo, de sensu litterali quomodo intelligenda sint ea quae Genes. ii narrantur de hac formatione Evae ex Adamo, hisce verbis: «Immisit, inquit, Dominus soporem in Adam, cumque obdormisset, tulit unam de costis ejus, et replevit carnem pro ea; et aedificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem, et adduxit eam ad Adam, dixitque Adam: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea,» etc.

Respondeo primo, non parabolice aut metaphorice, ut volunt Origenes et Cajetanus, haec dici, sed proprie accipienda esse, uti verba sonant. Ita Patres et Interpretes passim.

Dices, ergo Adam monstrosus erat ante costam sublatam, vel certe post eam sublatam remansit mancus, et una costa mutilus.

Respondet Catharinus, Deum cum carne aliam costam Adamo restituisse. Secundo, et melius, D. Thomas, I part., Quaest. xcii, art. 3, respondet illam costam fuisse instar seminis quod individuo superfluum est, sed ad generationem prolis est necessarium. Sic et costa haec Adae ut privatae personae superflua erat; illi tamen fuit necessaria, quatenus ipse erat caput naturae, et omnium hominum seminarium, ex quo tam Eva quam caeteri homines producerentur.

Dico secundo: Deus cum costa videtur et carnem adhaerentem costae ex Adamo sustulisse: ait enim hic vers. 23: «Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea.» Ergo Eva non tantum ex osse et costa, sed etiam ex carne Adae costae adhaerente formata est.

Dico tertio: Ex costa hac carnosa, quasi fundamento, illi admiscendo aliam materiam, vel per creationem, ut vult D. Thomas supra, vel potius ex aere circumstante (eo quod post primam veram creationem nullam materiae partem de novo produxerit Deus) mirabili artificio mulierem efformavit.

Dico quarto: Ex vers. 22, cap. ii Genes., videtur Deus costam hanc in alium locum ab Adamo dormiente parum separatum tulisse, ibique ex ea Evam aedificasse, eamque scientia et gratia replevisse, sicut repleverat Adamum, ibique cum Eva collocutus esse. Deinde expergefacto Adamo Evam ad eum quasi ad sponsum adduxit, ut matrimonio indissolubili illos, id est unum et unam, copularet. Unde admirans Adam, quasi in raptu costam sibi auferri, et ex ea Evam formari vidisset, ait: «Hoc nunc os ex ossibus,» etc., id est, haec Eva facta est ex uno ossium meorum.

Denique cur ex costa et latere Adae facta sit Eva, pulchras rationes dat S. Thomas supra, art. 2 et 3.

Nota: Haec formatio Evae ex Adamo allegorice significabat formationem Ecclesiae ex Christo, ut hic satis significat Apostolus. Unde quaeritur secundo, quomodo verum sit, Ecclesiam, id est, nos fideles formatos esse de carne et ossibus Christi? Respondet primo, S. Hieronymus et Irenaeus, lib. V, cap. ii, id verum esse, quia sumus ejusdem cum Christo naturae, quia similem cum Christo humanam carnem et ossa habemus. Hic sensus non plane satisfacit. Sic enim pari modo dicere possemus, nos formatos esse ex carne et ossibus Mosis, Jeremiae, Pharaonis et cujusvis alterius hominis, quia eamdem cum ipso humanam carnem et ossa habemus, quod tamen nemo concesserit.

Secundo, alii sic exponunt, q. d. «de carne,» id est de infirmitate et passionibus; «de ossibus,» id est de divinitate Christi per gratiae communicationem participamus. Sed hoc mysticum est.

Dico ego tertio, cum Cajetano et aliis: Sicut ex latere et costa Adae dormientis formata est Eva, ita ex carne et ossibus Christi in cruce immolati et dormientis, id est morientis, formata est Ecclesia. Quod intellige cum Cyrillo et Chrysostomo symbolice et meritorie, quia scilicet per pretium et meritum carnis, sanguinis et ossium Christi immolatorum in cruce instituta et sanctificata est Ecclesia.

Unde in hujus rei symbolum et significationem de latere Christi mortui fluxit sanguis et aqua: ut aqua significaret baptismum, qui est principium Ecclesiae et Sacramentorum, a Christi sanguine et morte manare, suamque efficaciam trahere; sanguis significaret Eucharistiam, quae omnium sacramentorum complementum est et finis, pariter a Christi sanguine et morte manare. Sub quibus duobus cetera omnia sacramenta comprehenduntur: cetera enim omnia ad haec duo referuntur, et hisce duobus quasi initio et fine concluduntur. Hinc S. Augustinus, tract. 120 in Joan., ait omnia sacramenta ex latere Christi emanasse: quod intelligo non de merito (erat enim Christus jam mortuus, qui nihil agere aut mereri poterat), sed mysterio, symbolo et significatione, ut dixi.

Hinc quarto, Irenaeus, lib. V, cap. ii; Cyrillus, lib. X, in cap. xxiii Joannis; Chrysostomus, Theophylactus et Nyssenus exponunt de Eucharistia, per quam Christi carni et ossibus re ipsa conjungimur, et quasi incorporamur, ut fiamus de carne et ossibus Christi, Christique membra.

Ubi nota verba Nysseni tractatu circa illa verba, «Exivit sanguis et aqua»: «Paucae, inquit, guttae sanguinis Christi totum mundum restaurantes, fiunt hominibus quasi coagulum lactis, illos cogentes et conjungentes in unum.» Quia scilicet merito sanguinis Christi cogimur et conjungimur in unam Ecclesiam, quae est corpus Christi, sicut lac per coagulum cogitur et conjungitur in unum caseum.

Secundo et potius, quia per Eucharistiam omnes realiter conjungimur in ipsissimo Christi corpore quod manducamus. Hic sensus symbolicus est: Eucharistia enim proprie est cibus Ecclesiae, non mater; unde Ecclesiam et fideles non format aut generat, sed pascit et nutrit. Tertius ergo sensus litteralis est et genuinus.


Versus 31: Propter Hoc Relinquet Homo Patrem Et Matrem Suam

31. PROPTER HOC RELINQUET HOMO PATREM ET MATREM SUAM, ET ADHAEREBIT UXORI SUAE; ET ERUNT DUO IN CARNE UNA. — Pergit Apostolus citare verba Adae de Eva, Genes. ii, sed in sensu litterali. Ab allegorico enim sensu sententiae praecedentis, «Hoc nunc os ex ossibus meis,» etc., ut ibi dixi, redit hic et resilit ad sensum litteralem, ut probet viros debere diligere uxores suas, sicut Christus dilexit Ecclesiam: Quia, inquit, uxor est quasi os, caro et membrum viri, utpote ex eo formata. Unde subdit: «Propter hoc,» quod scilicet mulier sit caro de carne viri, et os de ossibus ejus producta et creata, ut ei matrimonii vinculo associetur, «relinquet homo patrem et matrem suam, et adhaerebit (graece προσκολληθήσεται, id est agglutinabitur) uxori suae, et erunt duo in carne una.» Quibus verbis clare significat, inter humanas necessitudines arctissimum et inviolabile esse vinculum matrimonii: ideoque Deum ex Adami costa fecisse Evam, ut significaret maritum et uxorem non tam duos quam unum esse hominem (hoc enim significat: «Erunt duo in carne una,» ut dixi I Cor. vi), ac consequenter eos debere esse unum amore et voluntate, adeoque, si sit opus, conjugem conjugis causa debere patrem et matrem deserere, ut conjugi suae adhaereat. Moraliter vide Chrysostomum, qui hic in morali hom. 20, pulchras leges nuptis sponso et sponsae praescribit.

Allegorice: «Primus vates Adam, inquit Hieronymus, de Christo hoc prophetavit, quod scilicet Christus reliquerit patrem suum Deum, et matrem suam coelestem Jerusalem, et venerit ad terras propter suum corpus (Ecclesiam), et de suo eam latere fabricatus sit, et propter illam Verbum caro factum sit.»


Versus 32: Sacramentum Hoc Magnum Est, Ego Autem Dico In Christo Et In Ecclesia

32. SACRAMENTUM HOC MAGNUM EST, EGO AUTEM DICO IN CHRISTO, ET IN ECCLESIA. — Quaeres, quodnam sit hoc Sacramentum, seu quid demonstret pronomen «hoc». Primo, Lutherus, Calvinus, Erasmus et Beza volunt demonstrare matrimonium et conjunctionem non Adami et Evae, sed Christi et Ecclesiae, quasi dicant: Conjunctio Christi et Ecclesiae est «magnum Sacramentum,» id est magnum et sacrum arcanum, et, ut graece est, mysterium. Verum expositioni huic omnino obstat pronomen «hoc», quod demonstrat id quod praecessit, scilicet matrimonium Adami et Evae illis verbis Geneseos explicatum: «Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una,» q. d. Hoc quod vir adhaereat uxori, sintque vir et uxor duo in carne una, hoc, inquam, Sacramentum magnum est. Ita Chrysostomus, Hieronymus, Theophylactus, Oecumenius, et passim Patres, qui «Sacramentum» hic accipiunt, non pro ipsa re sacra significata, sed pro signo rei sacrae, quod scilicet significat conjunctionem Christi et Ecclesiae; hoc enim est quod addit Apostolus: «Ego autem dico in Christo et in Ecclesia,» q. d. Hoc Sacramentum magnum est, non in se, uti Sacramentum est et signum; sed in suo signato, scilicet Christo et Ecclesia: quatenus enim significat unionem illam magnam et admirabilem Christi et Ecclesiae, eatenus magnum est Sacramentum, magnum, inquam, sua significatione et repraesentatione rei magnae.

Secundo, Magister sententiarum in IV, dist. xxvi, et ibi Dominicus Soto, et passim alii (favetque D. Thomas et Ambrosius, imo Concilium Florentinum in Instructione Armenorum) docent pronomen «hoc» demonstrare matrimonium de quo praecessit, non Adae, aut alicujus in particulari, sed in genere quolibet, modo sit legis novae. Apostolus enim loquitur Ephesiis Christianis, et per eos omnibus conjugibus legis novae, q. d. Matrimonium jam in Christi Ecclesia magnum est Sacramentum, quia perfectissime significat unionem Christi et Ecclesiae jam factam, adeoque est unum e septem Ecclesiae Sacramentis proprie dictis. Unde illud, «in Christo et in Ecclesia,» sic accipi potest, q. d. In Christianismo et Ecclesia Christiana magnum est matrimonii Sacramentum.

Verum huic expositioni obstare videtur illud idem quod priori sententiae obstare dixi. Nam pronomen «hoc» respicit et demonstrat id quod immediate praecessit, scilicet: «Relinquet homo patrem et matrem suam, et adhaerebit uxori suae;» quae sunt verba Adae, Gen. ii. Adam autem loquebatur non de matrimonio post tot saecula futuro in lege nova; sed de matrimonio quod tunc erat, quodque tunc ipse contrahebat cum Eva. Pronomen ergo «hoc» demonstrat conjunctionem illam Adae et Evae, sive primam matrimonii institutionem, non autem Sacramentum matrimonii in lege nova.

Dico ergo tertio: Pronomen «hoc» primo et proprie demonstrat matrimonium Adami et Evae, vel potius matrimonii in connubio Adami et Evae institutionem; et sensus est, q. d. Haec prima matrimonii in Adamo et Eva institutio, omneque deinceps matrimonium, magnum est Sacramentum, id est, ut Graeca, mysterium (et, ut Syrus, arcanum), allegoria, typus rei sacrae, scilicet conjunctionis Christi et Ecclesiae, qui quasi reliquit Deum patrem et matrem Synagogam, ut Ecclesiae suae sponsae adhaereret; et vice versa Ecclesia.

Objicit Erasmus, in Graeco non esse «Sacramentum,» sed «mysterium;» ergo de proprie dicto Sacramento intelligi nequit Apostolus. Respondeo, nego consequentiam: Graeci enim Sacramenta vocant mysteria, ut mysteria corporis Christi vocant Sacramentum Eucharistiae. Objicit secundo, S. Augustinus, tract. 9 in Joan., et lib. De Nupt. et Concupiscent., cap. xxii, ait magnitudinem hujus Sacramenti non esse nec spectari in singulis hominibus: sic enim minimum est hoc Sacramentum; sed in Christo et Ecclesia. Respondeo: Vult dicere Augustinus magnitudinem hujus Sacramenti non tam spectandam esse in ipsa ratione Sacramenti ut signum est, quam in ipsa significatione Sacramenti, seu in ipso signato et significato, q. d. Non tam magnum est Sacramentum, quod duo conjuges fideles Sacramento matrimonii in unam carnem jungantur, quam magnum est Christum et Ecclesiam conjugio jungi, quod conjuges illo suo matrimonio repraesentant. Duo enim conjuges respectu Christi et Ecclesiae minimi, et quasi nulli sunt. Imo Novantes volunt pronomen «hoc» demonstrare matrimonium, non Adae, sed Christi. Concedent ergo nobis pronomen «hoc» demonstrare potius matrimonium Christianorum, quam Adae. De hoc enim Christianorum matrimonio verissime dicitur: «Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia.» Denique Ephesiis Christianis haec scribit Apostolus, et Christianos conjuges incitat ad mutuum amorem per hoc, quod matrimonium eorum sit Sacramentum Christi et Ecclesiae: ergo designat et demonstrat non tantum Adae, sed et ipsorum matrimonium. Ex hoc enim concludit, conjuges Christianos debere invicem diligere, eo modo, quo Christus dilexit Ecclesiam: quia nimirum hanc Christi et Ecclesiae dilectionem suo matrimonio analogice repraesentant. Ex quibus omnibus concludo, sensum plenissimum fore, si uterque, id est tam secundus, quam tertius conjungantur, q. d. Apostolus: Matrimonium Adae et aliorum ante Christum fuit Sacramentum, id est typus futurae unionis Christi et Ecclesiae; matrimonium vero fidelium legis novae post Christum, qui moriens in cruce ex seipso formavit Ecclesiam sponsam suam, est Sacramentum, id est signum perfectissimum ejusdem unionis jam factae, ideoque proprie dictum a Christo in Ecclesia Sacramentum est institutum, conferens conjugibus gratiam et mutuum hunc amorem, idque ut hic amor verus et perfectus, sit typus amoris Christi et Ecclesiae. Unde ego Paulus vos Ephesios aliosque fideles conjuges hortor, ut hunc amorem excitetis et foveatis, ne Sacramentum hoc in vobis sit mendax et fallax, neve falso repraesentetis hunc Christi et Ecclesiae amorem et concordiam, ut, cum Christus cum Ecclesia optime et amantissime concordet, vos cum uxoribus vestris litigetis, rixemini, sitis discordes. Hunc esse sensum indicat Concilium Tridentinum, sess. xxiv, initio, Concilium Florentinum, loco citato, Augustinus mox citandus, et passim Catholici Doctores.

Non aliud velle Augustinum patet. Nam cap. x, lib. De Nupt. et Concupiscent., docet Sacramentum nuptiarum fidelibus conjugatis commendari ab Apostolo in epistola ad Ephesios, hoc scilicet loco. In ipsis ergo nuptiis et matrimonio fidelium agnoscit esse hoc magnum Sacramentum, quod hic commendat Apostolus.

EGO AUTEM DICO, IN CHRISTO ET IN ECCLESIA. — Supple, significanda et repraesentanda per matrimonium, q. d. Sacramentum matrimonii magnum est, non quatenus est conjunctio duorum hominum conjugum; sed quatenus significat et repraesentat Christum et Ecclesiam conjuges, eorumque conjugium spiritale. Unde per hebraismum brevius secundo, sic explices, «in Christo et in Ecclesia,» id est Christi et Ecclesiae. «Bet» enim, id est «in,» Hebraeis saepe sumitur vice regiminis, id est genitivi, «in Christo,» id est Christi; «in Ecclesia,» id est Ecclesiae, q. d. Hoc Sacramentum matrimonii magnum est, non ut est duorum conjugum, sed ut Christi et Ecclesiae est Sacramentum, id est sacrum signum.

Dico quarto: Cum pronomen «hoc» demonstret matrimonii institutionem, sive matrimonium in genere, hinc secundario et consequenter demonstrat matrimonium legis novae: hoc enim Christus revocavit ad primam matrimonii in Genesi institutionem, sustulitque polygamiam, et repudium lege veteri permissum; ita ut in lege nova quasi idem sit matrimonium cum eo quod fuit inter Adamum et Evam. Adde secundo, matrimonium legis novae longe melius et perfectius quam matrimonium Adae significat conjunctionem Christi et Ecclesiae. Imo Christus reliquit Patrem, scilicet synagogam (vel potius congregationem infidelium) quem habuerat in gentilismo, scilicet diabolum, et matrem, scilicet coetum infidelium, ut Christo suo sponso adhaereret Ecclesia. Ita Hieronymus, Chrysostomus, Theodoretus, Theophylactus, Anselmus, D. Thomas hic, et Augustinus in Psal. cxxxviii.

Potest tertio, clare cum Syro verti, Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico de Christo et Ecclesia (Hebraeis enim «beth,» id est «in,» subinde ponitur pro «min,» id est «de»); vel, ut graece est, εἰς Χριστόν καὶ εἰς τὴν Ἐκκλησίαν, in Christum et in Ecclesiam, id est quatenus hoc Sacramentum matrimonii refertur ad Christum et Ecclesiam, eosque repraesentat, eatenus magnum est Sacramentum. Noster tamen Interpres etiam recte vertit, «in Christo et in Ecclesia,» quia Graecum εἰς saepe pro ἐν capitur. Quod dupliciter capi potest: Primo, «in Christo et in Ecclesia,» scilicet significanda, ut jam explicui. Secundo, «in Christo et in Ecclesia,» id est in Christi Ecclesia (ut sit hendiadys); vel «in Christo,» id est in christianismo (juxta Can. 37), «et in Ecclesia,» scilicet Christi et Christiana, magnum et proprie dictum est hoc matrimonii Sacramentum.

Nota: Cum Apostolus hic loquitur et inculcat unionem Christi cum Ecclesia, primario loquitur et intelligit unionem propriam et realem, quae facta est per incarnationem, qua Christus, id est Verbum divinum, naturam humanam, et consequenter homines hominumque Ecclesiam sibi univit et maritavit. Haec enim arctissima est unio et origo caeterarum, hancque significavit matrimonium Adae cum Eva. Secundario tamen loquitur et intelligit mysticam unionem, qua Christus per gratiam et charitatem copulatur Ecclesiae. Ad hanc enim in praecedentibus conjuges Christianos Christi exemplo adhortatur.

Notat hinc secundo, S. Hieronymus, et cum eo Augustinus, S. Leo, et alii Patres, Adamum fuisse primum vatem qui prophetavit de Christo, ejusque cruce, et Ecclesia ex latere Christi crucifixi formanda, haecque omnia in sopore, vel ut Septuaginta vertunt, in exstasi (in qua Evam ex latere Adae formavit Deus) Adamum cognovisse. Inde tamen non sequitur causam horum omnium, scilicet lapsum et peccatum suum, Adamo adhuc innocenti et sancto a Deo revelari debuisse, aut revelatum fuisse.


Versus 33: Verumtamen Et Vos Singuli, Unusquisque Uxorem Suam Sicut Seipsum Diligat

Vers. 33. VERUMTAMEN. — πλήν, quod male Erasmus vertit, «quanquam»: proprie enim significat «verumtamen,» «enimvero,» q. d. Itaque et vos, o conjuges Christiani, in quibus perfectissimum est hoc matrimonii Sacramentum, quique perfectissime vestro matrimonio repraesentatis unionem Christi et Ecclesiae jam factam, facite ut Sacramentum quod repraesentatis et geritis, re ipsa praestetis et exprimatis, ut nimirum quisque maritus diligat uxorem quasi suam carnem, imo quasi seipsum, sicut Christus diligit Ecclesiam, et uxor quaeque timeat, id est revereatur, ait Hieronymus, virum suum, sicut Ecclesia reveretur et colit Christum.

Est enim haec conclusio, ut fatetur etiam Beza, omnium officiorum viri et uxoris, qua uno verbo concludit et docet Apostolus, quid vir uxori, quid uxor viro debeat, eamque infert tum ex aliis antedictis, tum ex magno hoc matrimonii Sacramento, quod immediate ante inculcavit. Nota: Viro quasi capiti competit amor; uxori quasi subditae convenit timor et reverentia. Docentur ex hoc loco uxores, non procaciter et inverecunde obloqui maritis, sed eos revereri, eosque cum reverentia alloqui: uti discipuli reverenter alloquuntur suos praeceptores, sicut Sara reverita est maritum suum Abraham; discantque cum Sara maritos habere et vocare dominos suos, Gen. xviii, vers. 12.

Hujus amoris et reverentiae maritalis illustre exemplum, inquit Plutarchus, dedit uxor Phocionis, quae maritum suum, suas opes, mundum suum et thesaurum vocabat. Illustrior vero fuit uxor Tigranis, regis Armeniae, quae, ut refert Xenophon, cum ex aula Cyri, regis Persarum, ad maritum revertisset, ab eo interrogata quid de Cyro et Cyri pulchritudine sentiret, respondit: Abs te, inquit, o marite, deos testor, nusquam oculos deflexi, itaque qualis sit forma Cyri prorsus ignoro. Illustrissima vero fuit S. Monica de qua S. Augustinus, lib. IX Confess., cap. IX: «Educata, inquit, pudice et sobrie, potiusque a te subdita parentibus, quam a parentibus tibi, o Domine (Deum enim alloquitur), ubi plenis annis nubilis facta est, tradita viro (Patricio infideli) servivit veluti domino, et sategit eum lucrari tibi, loquens te illi moribus suis, quibus eam pulchram faciebas, et reverenter amabilem atque mirabilem viro suo.»

Pulchre Sapiens de amore conjugum ita sancit Proverb. v, 19: «Sit tibi uxor sicut cerva charissima, et gratissimus hinnulus.» Ubi nota, apte amorem conjugum comparari amori cervi et cervae: nam, ut docent Aristoteles, Aelianus, Plinius et Oppianus, primo, cervi cervaeque amor est singularis; secundo, cerva amabilis est et in deliciis homini; tertio, cervus et cerva carent felle: pari modo in connubiis olim Junoni pronubae sacrificantes fel eximebant et abjiciebant, ad charitatem conjugum designandam, ait Plutarchus; quarto, cervus et cerva caste, nec nisi secreto congrediuntur; quinto, velocissimi sunt ad invicem opitulandum; sexto, cervorum in cervas amor uti ardentissimus, ita et fortissimus est. Unde de iis canit Seneca: «Si conjugio timuere suo, Poscunt timidi praelia cervi. Et mugitu dant concepti Signa furoris.» Septimo, cervae mari suo fidae sunt, donec is ab alio cervo duellatore victus succumbat, unde Nemesianus: «Cerva marem sequitur.» Octavo, cervus mox a congressu in scrobem se abdit, quasi libidinis eum pudeat, donec pluvia ablutus, et quasi purificatus in pascua redeat. Nono, cervus et cerva post conceptum congressu abstinent, q. d. Sapiens: Tale sit tibi, o homo, conjugium, talis uxor, qualem jam cervam descripsi, scilicet unica, amabilis, sincera, blanda, casta, collaborans, ardens, fortis, fida, verecunda. Ita Venerabilis Beda in Prov. v.

Sed quid si uxor male morata, austera et litigiosa sit? Vir sua prudentia, gravitate, patientia eam toleret, aut convertat; faciat illud Apostoli: «Alter alterius onera portate.» Sic Christus tulit onera et peccata Ecclesiae sponsae suae, eamque suo sanguine expiavit. Habebat et Socrates rixosam uxorem Xantippem nomine, quae semper jurgia excitabat, ut illo studente, mensam everteret. Aliquando post diuturna jurgia ira commota, quod ille taceret, aquae poculum capiti ejus illa superfudit. «Haud ignorabam, ait Socrates, post tonitrua pluviam secuturam.» Ad quem Alcibiades domi nobilis: «Quomodo, inquit, perfers hanc rixosam uxorem, nec domo ejicis?» cui Socrates: «Qui ovis vesci vult, glocitantium gallinarum strepitu offendi non debet. Equidem sic domi patientiam disco, ut foris melius exercere queam.» Ita Laertius in ejus Vita, et A. Gellius, lib. I, cap. xvii. Decet igitur quemque tolerare incommoda, et in Domino gaudere, quo fiet ut leviora reddantur. Nam, ut ait Virgilius, «Quisque suos patitur manes.» Varro quoque in satyra Menippaea, quam de officio mariti scripsit: «Vitium, inquit, uxoris aut tollendum, aut ferendum est. Qui tollit vitium, uxorem commodiorem praestat; qui fert, sese meliorem facit.» Quicumque ergo elegisti uxorem, et rixosam experiris, «mulierem» cogita, Xantippem cogita: tu Socrates esto, imo Christus esto, cogita te habere domesticum patientiae exercitium, ut discas alia quaevis facilius perferre et superare. Multi cruces foris quaerunt, tu domi habes, illa te docebit patientiam: patientia autem opus perfectum habet, ut ait S. Jacobus.