Cornelius a Lapide

Ephesios VI


Index


Synopsis Capitis

Primo, iubet ut filii parentibus, servi dominis sincere et ex animo obediant, ac vicissim parentes filiis, ac domini servis, non minaces, sed benevoli sint, debitamque curam praestent.

Secundo, vers. 11, ostendit quanta nobis sit lucta cum daemonibus, atque contra eos arma et panopliam militis Christiani assignat: Balteus, inquit, sit veritas, lorica sit iustitia, calceus sit praeparatio Evangelii pacis, scutum sit fides, galea sit salus, sive spes salutis, gladius sit verbum Dei.

Tertio, vers. 18, ad assiduam orationem cohortatur, utque sibi libertatem et animos evangelizandi orando impetrent. Denique, vers. 21, mittit Tychicum, qui Ephesiis nuntiet statum suorum vinculorum, eisque pacem et gratiam apprecatur.


Textus Vulgatae: Ephesios 6:1-24

1. Filii, obedite parentibus vestris in Domino: hoc enim iustum est. 2. Honora patrem tuum, et matrem tuam, quod est mandatum primum in promissione: 3. ut bene sit tibi, et sis longaevus super terram. 4. Et vos, patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros: sed educate illos in disciplina et correptione Domini. 5. Servi, obedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo: 6. non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo, 7. cum bona voluntate servientes, sicut Domino, et non hominibus: 8. scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino, sive servus, sive liber. 9. Et vos, domini, eadem facite illis, remittentes minas: scientes quia et illorum et vester Dominus est in coelis, et personarum acceptio non est apud eum. 10. De caetero, fratres, confortamini in Domino, et in potentia virtutis eius. 11. Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli. 12. Quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem: sed adversus principes, et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae, in coelestibus. 13. Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare. 14. State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam iustitiae, 15. et calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis: 16. in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere: 17. et galeam salutis assumite, et gladium spiritus (quod est verbum Dei), 18. per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu: et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis, 19. et pro me, ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia, notum facere mysterium Evangelii: 20. pro quo legatione fungor in catena, ita ut in ipso audeam, prout oportet me, loqui. 21. Ut autem et vos sciatis quae circa me sunt, quid agam: omnia vobis nota faciet Tychicus, charissimus frater, et fidelis minister in Domino: 22. quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscatis quae circa nos sunt, et consoletur corda vestra. 23. Pax fratribus, et charitas cum fide a Deo Patre, et Domino Iesu Christo. 24. Gratia cum omnibus, qui diligunt Dominum nostrum Iesum Christum in incorruptione. Amen.


Versus 1: Filii, Obedite Parentibus Vestris In Domino

1. FILII, OBEDITE PARENTIBUS VESTRIS IN DOMINO. — S. Hieronymus «to in Domino» ait referri posse primo, ad «parentibus,» q. d. Parentibus, qui vos in Domino, id est in Christo, genuerunt, puta Apostolis et similibus, obedite. Secundo, posse referri ad «obedite,» q. d. Obedite parentibus carnalibus, sed «in Domino,» id est, secundum Domini legem et praeceptum, si videlicet praecipiant non impia et deformia, sed conformia legi, pietati et cultui Domini: tunc enim in Domino praecipiunt; alias non in Domino, sed contra Dominum in diabolo praecipiunt, ac consequenter tunc eis non est obediendum. Rursum, «obedite in Domino,» id est, Domini amore et reverentia (vide Can. 25), qui dixit et praecepit: «Honora patrem et matrem,» voluitque in patre et matre nos considerare, colere et revereri Patrem coelestem et aeternum, cuius imaginem et personam nobis repraesentant pater et mater. Hic secundus sensus genuinus est: agit enim Apostolus de parentibus non spiritualibus, sed naturalibus, qui secundum carnem nos gignunt. Ubi nota: Capite praeced. generalem tulit legem et sententiam: «Subiecti, inquit, invicem in timore Christi;» illam deinde per tres subiectionis species explicat. Prima species est, subiectio illa qua uxor subiici debet marito: de hac agit cap. praeced., vers. 22. Secunda species est, subiectio qua filii obedire debent parentibus: de ea hic agit. Tertia est, subiectio qua servi dominis suis adstringuntur, de qua agit inferius, vers. 5.


Versus 2: Honora Patrem Tuum, Et Matrem Tuam, Quod Est Mandatum Primum In Promissione

Vers. 2. 2. HONORA PATREM TUUM, ET MATREM TUAM, QUOD EST MANDATUM PRIMUM IN PROMISSIONE. — Nota: Sub honore Scriptura primo reverentiam; secundo, amorem; tertio, obedientiam; quarto, alimoniam et sustentationem, omniaque dona et munera accipit. De iis enim hoc praeceptum intelligit Christus Matth. xv, 6, ut ibi annotavit Hieronymus. Sic Paulus, I Timoth. v, 3: «Viduas, inquit, honora,» id est honorem eis defer, easque sustenta; et vers. 17: «Qui bene praesunt presbyteri, duplici honore,» id est multo et prae viduis caeterisque abundanti honore, id est subsidio sustentationis, «digni habeantur.» Unde ibidem explicans hunc honorem subdit: «Dicit enim Scriptura: Non alligabis os bovi trituranti; et: Dignus est operarius mercede sua.»

Nota: Quartum hoc decalogi praeceptum, «Honora patrem et matrem,» dicitur «primum in promissione,» id est cum promissione: quia primum est inter decalogi praecepta quod adiunctam habet promissionem longaevae vitae. Sic enim dicitur Exodi xx, 12: «Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longaevus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi» (terram Chanaan intellige, ad quam, o Israel, iam te induco). Utrumque, scilicet tam praeceptum honorandi, quam promissionem longaevitatis, citat hic Apostolus.

Nota: Haec promissio aequa est et congrua. Aequum enim et congruum est ut filii, qui suis parentibus grati sunt de accepta vita, illos honorando, longa vitae ab eis acceptae conservationem obtineant. Hoc enim meretur eorum honor et gratitudo, ut pulchre docet S. Thomas in Opusculis, opusc. 4: Filii, inquit, obtinent vitam a parentibus, sicut milites obtinent feudum a rege. Sicut ergo merentur hi eius conservationem, quamdiu homagium praestant regi; ita et filii merentur vitae conservationem, quamdiu parentes honorant: contra sicut milites rebelles spoliantur feudo, ita et filii rebelles vita. Adde: haec promissio apte proponitur filiis adolescentibus: hi enim prae caeteris optant diu ac suaviter vivere.

Dices: Subinde contingit filios morigeros brevis esse vitae. Respondet Abulensis in dictum cap. xx Exodi: Filius, inquit, qui honorat parentes, licet cito moriatur, diu tamen vixit. Nam tempus est mensura non otii, sed operis, et actionum non malarum, sed bonarum. Unde Sap. IV, 13, de tali dicitur: «Consummatus in brevi explevit tempora multa.» Sed mysticus est hic sensus. Dico ergo, notandum esse canonem hunc Scripturae, quem alibi dat S. Hieronymus. Deus in Scripturis promittens bona praesentia, carnalia et temporalia, si ea non praestet, dat pro eis longe maiora, scilicet spiritualia, coelestia et aeterna. Sic Psalm. xxxvi, 25, dicitur: «Non vidi iustum derelictum, nec semen eius quaerens panem,» et tamen constat Lazarum mendicum iustum, et multos Martyres aliosque Sanctos fame in carceribus, similique inopia et miseriis periisse; sed tunc pro pane corporali Deus dedit illis panem spiritalem et coelestem, scilicet longe maius bonum patientiae, et lauream martyrii. Sicut si tibi promittam unum aureum, et pro eo non aureum, sed equum dem, abunde promissis satisfeci, imo plus dedi quam promisi. Adde, non esse absolutam hanc promissionem longaevitatis, sed tantum Deum filiis morigeris eius dare spem; hanc enim significat vocula «ut,» q. d. Si honores patrem, est quod speres longaevitatem, tali enim honore non quidem obligatur, sed tamen provocatur Deus, ad dandam vitam longam, copiosam et felicem filiis, qui hoc honore parentes prosequuntur.

Obiicit secundo, S. Hieronymus, etiam primo praecepto adiunctam esse promissionem; ait enim: «Ego sum Dominus Deus tuus, fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me: et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me et custodiunt praecepta mea.» Ergo quartum hoc praeceptum, «Honora patrem,» etc., non est primum, sed secundum in promissione. Respondent aliqui, esse primum non absolute, sed in secunda tabula. Secundo, S. Hieronymus respondet, primum mandatum hic vocari totum decalogum: quod hic primo datus sit Hebraeis post egressum ex Aegypto, caeterae vero leges iudiciales et caeremoniales datae sint posterius. Verum respondeo tertio, simplicius et planius, quarto praecepto, «Honora patrem,» primum addi promissionem propriam et specialem longaevitatis; primo vero praecepto non addi promissionem specialem, sed tantum communem tam comminationem quam promissionem, qua Deus sicut se misericordem fore in genere promittit omnibus qui servant non primum hocce, sed cuncta eius praecepta, ita se ulturum in genere eos qui illa violarunt, comminatur.

Addit quarto, Chrysostomus et Theophylactus aliis praeceptis non addi promissionem, quia sunt negativa, scilicet: «Non adorabis deos alienos: Non occides: Non moechaberis, etc.;» quarto vero eamdem addi, quia est affirmativum. Qui enim a vetitis abstinet, poenam quidem effugit, sed nihil praemii promeretur; qui vero honorat parentes, bene facit et operatur: illi ergo debetur et promittitur merces. Verum hoc non videtur solide dici. Primo, nam et tertium praeceptum, scilicet, «Memento ut diem sabbati sanctifices,» est affirmativum (et qui hoc implet, aliquid boni facit), et tamen nullam habet adiunctam praemii promissionem. Secundo, sub negativis intelliguntur affirmativa. Praeceptum enim, quod vetat deos alienos colere, praecipit Deum verum colere; praeceptum, quod vetat furtum, praecipit cuique reddere quod suum est, et ita de aliis.


Versus 3: Ut Bene Sit Tibi

Vers. 3. 3. UT BENE SIT TIBI. — Inter alia experientia hoc constat, iusto Dei iudicio ita usu venire, ut qui parentibus non obediunt, etiam liberos habeant inobedientes et immorigeros. Unde et Pittacus Mitylenaeus dicere solebat: «Qualia tu contuleris in parentes, talia prorsus a tuis liberis exspecta, ut bene vel male habearis.»


Versus 4: Patres, Nolite Ad Iracundiam Provocare Filios Vestros

Vers. 4. 4. PATRES, NOLITE AD IRACUNDIAM PROVOCARE FILIOS VESTROS, — ut scilicet vestra duritie, asperitate, nimiis verberibus aut laboribus filios vestros oneretis et irritetis. SED EDUCATE ILLOS IN DISCIPLINA. — Graecum παιδείᾳ, instructionem et doctrinam, ut explicat Hieronymus et Chrysostomus, quam castigationem significat. Utrumque pater debet praestare filio, et utrumque significat vox «disciplina.» ET CORREPTIONE DOMINI. — Graece νουθεσίᾳ, quod Hieronymus vertit, «in admonitione»; Vatablus et alii, «in correptione,» qua scilicet admonens, docens, corripiens, in animo illius quem monet, ponit et ingerit quid factum oporteat, aut oportuerit. Hoc enim est νουθεσία, id est ad verbum, in anima positio, puta instructio, quae in anima alterius ponitur et imprimitur, q. d. Vos, o patres, educate filios in doctrina Christi, date eis Christiana monita, quibus modum bene et christiane vivendi addiscant.

Ubi nota: Maximus thesaurus quem parentes filiis relinquunt, est bona educatio. Haec enim cetera illis dabit, opes, sapientiam, virtutem, honestam vitam praesentem et aeternam. Ab educatione enim pendet tota vita hominis, imo salus et beatitudo aeterna. Iam multi parum de educatione solliciti, tantum proles ditare et ad honores provehere satagunt: et quid faciunt, nisi ut eis arma parent, quibus in suum exitium utantur?


Versus 5: Servi, Obedite Dominis Carnalibus, Cum Timore Et Tremore

5. SERVI, OBEDITE DOMINIS CARNALIBUS, — id est temporalibus et mundanis: hos enim opponit dominis spiritalibus, puta Apostolis, Episcopis, Pastoribus. Sic saepe Apostolus sapientiam vel prudentiam carnis vocat sapientiam et prudentiam mundi et mundanam, ut dixi II Cor. x, vers. 3 et 4. Notat S. Hieronymus, sub initia fidei Christianae, multos, cum audirent se vocari ad libertatem Christianam, putasse per eam se solvi a vinculo servitutis, uti nostro hoc saeculo putarunt rustici illi in Germania, quos tam in suam quam dominorum perniciem ad rebellionem accendit et armavit Lutherus, ita ut ex eis caesa sint centum millia. Unde contra hunc errorem ita sancit Concilium Gangrense, canone 3: «Si quis servum divini cultus aut aliquo religionis praetextu doceat contemnere dominum, et recedere a servitute, non autem in bona voluntate et omni honore servire dominis suis, anathema esto.» Imo putabant aliqui per christianismum sese solvi a vinculo coniugii cum Gentilibus initi: unde sicut hos redarguit et instruit I Cor. VII, ita priores hic docet ne contemnant dominos, licet Gentiles, sed eis obediant, nisi contraria Deo et Christo praecipiant. Unde addit:

OBEDITE CUM TIMORE ET TREMORE, — q. d. Non tantum obedite, sed et timete et reveremini dominos vestros; imo ad eorum iussum ac vocem tremite. Hoc enim servilis conditio exigit: hicque dominorum timor et tremor decet servos. Potest secundo, timor et tremor Christi intelligi, q. d. Obedite dominis timentes et trementes Christum iudicem, qui in iudicio huius obedientiae a vobis rationem exiget. Unde Coloss. III, 22, videtur hunc timorem et tremorem explicare, dicens: «Timentes Deum.» Prior sensus simplicior et naturalior est; posterior plenior et perfectior est, magisque Christianos decet, nimirum ut non tam naturali et servili dominorum, quam spiritali et sancto Christi timore dominis suis obediant. Unde sequitur:

IN SIMPLICITATE CORDIS VESTRI. — Id est simpliciter, ingenue, candide, non ficte, non fraudulenter, non ad oculum, ut sequitur. Hisce enim opponit simplicitatem. SICUT CHRISTO. — Refer ad «obedite,» q. d. Obedite dominis vestris, sicut Christo, cuius personam et auctoritatem et dominium ipsi vobis repraesentant.


Versus 6: Non Ad Oculum Servientes, Quasi Hominibus Placentes

Vers. 6. 6. NON AD OCULUM SERVIENTES (graece una voce id pulchrius et significantius dicitur: μὴ κατ' ὀφθαλμοδουλείαν, q. d. Non ad oculi servitium) QUASI HOMINIBUS PLACENTES. — Graece rursum est una vox significantior ὡς ἀνθρωπάρεσκοι; ἀνθρωπαρέσκεια significat studium placendi hominibus, eorumque favorem sibi conciliandi. SED UT SERVI CHRISTI. — Repete «servientes,» q. d. Servite dominis, non ut hominum servi ad oculum, non ad aucupium favoris herilis, sed sincere, fideliter et ex animo, quasi servi Christi, ut Christo placeatis. Christus enim vult vos dominis vestris servire: unde cum dominis servitis, Christo servitis. Hinc explicans subdit: FACIENTES VOLUNTATEM DEI EX ANIMO, — q. d. Servite non coacte, non ficte, sed ex animo, quia haec est voluntas Christi et Dei. Secundo, «ut servi Christi,» id est, ut servi Christiani, q. d. Servite non uti Gentiles serviunt ad oculum et speciem externam; sed servite tanquam Christiani, ut vestri domini Gentiles videant Christianos servos sincerius et fidelius servire Gentilibus, itaque alliciantur ad Christum et christianismum. Fides enim corrigit naturam et conditionem servilem, quam ita describit Plato, dialogo 8 De Legibus: «Nihil, inquit, in animo serviente integrum est, nec quidquam servorum generi est credendum, quod et sapientissimus Poeta testatur cum sic ait: Dimidium mentis Iupiter illis aufert qui servituti subiecti sunt,» quales iam in India multos barbaros experimur. Per fidem vero fit id quod ibidem addit Plato: «Multi, ait, iam servi sunt meliores ad omnem virtutem fratribus et filiis, qui domos, et rem dominorum omnem, ipsosque dominos servant.»


Versus 7: Cum Bona Voluntate Servientes, Sicut Domino, Et Non Hominibus

7. CUM BONA VOLUNTATE (μετ' εὐνοίας, id est, cum benevolentia, benevole, amice, non gravatim, non morose, non coacte) SERVIENTES SICUT DOMINO, ET NON SICUT HOMINIBUS, — eo sensu quo paulo ante explicui. Scilicet vult Apostolus ut Christi Domini, a quo mercedem accipient, amore, reverentia et obedientia servus serviat domino, etiam moroso, crudeli ac tyranno, feratque eius tyrannidem, ne quod offendiculum ponat Evangelio. Nota: Apostolus non tam de servis et ancillis loquitur, quales iam sunt apud Christianos, quam de servis Gentilium, id est mancipiis, quales tunc multi erant, qui cum dominis, vel sine iis soli ad Christum convertebantur: hi enim in Iure proprie vocantur «servi,» et his opponit Apostolus vers. seq. «liberos»: nostri non servi vocantur, sed mercenarii. Unde iam servitus illa gentilitia mancipiorum fere apud Christianos exolevit. Ecclesia enim, quae omnes vocat ad libertatem Christianam, omnesque suos filios vult invicem esse fratres, hanc servitutem sensim sustulit, ne unus frater, id est Christianus, alteri serviat quasi mancipium: hoc enim indecens est.

Qualis debeat esse servus significat vetus emblema, quo servus pingitur pileatus rubro pileo, eleganti interula vestitus, aures habens asininas, cervinos pedes, dextram tenens erectam et in palmam explicatam. Pileus significat libero et liberali eum debere esse ingenio. Interula designat eum assidue operi et labori intentum esse. Auriculae asininae innuunt eum multa etiam dura patienter audire. Cervini pedes notant celeritatem in exequendis mandatis. Dextra erecta index est fidelitatis in tractandis rebus et negotiis heri: haec enim praecipua est servi et servae dos. Unde Lacaena, ut refert Plutarchus, interrogata quid sciret, respondit, Fidelis esse. Harum virtutum servis egregium exemplum dederunt Ioseph patriarcha in servum venditus, Gen. XXXVII et XXXIX; et S. Paulinus, Nolae Episcopus, qui pro filio viduae redimendo semetipsum in servitutem tradidit Wandalis, suaque fidelitate, diligentia, mansuetudine, prudentia ac sanctimonia tam sibi, quam suis civibus omnibus libertatem impetravit.


Versus 9: Et Vos, Domini, Eadem Facite Illis, Remittentes Minas

Vers. 9. 9. ET VOS, DOMINI, EADEM FACITE ILLIS (q. d. Vos, domini, servis exhibete similem humanitatem, benignitatem, amorem, sinceritatem, fidelitatem, qualem servi meo iussu vobis exhibent), REMITTENTES MINAS (ne sitis in servos imperiosi et minaces), SCIENTES QUIA ET ILLORUM, ET VESTER DOMINUS EST IN COELIS: ET PERSONARUM ACCEPTIO NON EST APUD EUM. — Premit Apostolus fastum dominorum, q. d. Nolite superbire et imperiose in servos agere, o domini: quia servorum vestrorum fratres estis, et communi Deo ac Domino servitis. Mementote vos pariter esse servos Domini coelestis, qui a vobis rationem dominii vestri et tyrannidis in servos severam exiget, et talem se vobis exhibebit, quales vos servis exhibuistis. Non enim respicit personam hominis, an quis servus sit, an dominus; sed quemque sive servus sit, sive dominus, pro bonis operibus praemiabitur, pro malis puniet, gehennaeque et ergastulo infernali addicet. Sic servos benigne esse tractandos ab heris docet Macrobius, lib. I Saturn., cap. XI, idque ex ipso iure naturae, quippe cum ex eisdem elementis constent utrique, et servitus non naturae, sed fortunae sit conditio. «Hinc nostri maiores, inquit, omnem dominis invidiam, omnem servis contumeliam detrahentes, dominum patremfamilias, servos familiares appellaverunt. Colant ergo te potius servi tui quam timeant.» Pari modo ex nomine patrisfamilias, servos quasi filios et fratres vocatos ad eamdem coelestem haereditatem, tractandos esse docet S. Augustinus, lib. XIX De Civit., cap. XVI. Vide dicta Levit. xxv, 42. Quocirca idem Augustinus in Sentent., num. 163, docet dominatum apud Christianos, potius esse obsequium quam imperium. «In Domino, ait, iuste viventes ex fide, et ab illa adhuc civitate peregrinantes, etiam qui imperant serviunt eis, quibus videntur imperare: quia non dominandi cupiditate imperant, sed officio consulendi; nec principandi superbia, sed providendi beneficio.»


Versus 10: De Caetero, Fratres, Confortamini In Domino, Et In Potentia Virtutis Eius

10. DE CETERO, FRATRES, CONFORTAMINI IN DOMINO, ET IN POTENTIA VIRTUTIS EIUS, — q. d. Tandem ut finiam hanc epistolam, o Ephesii Christiani, sumite vires et animos contra omnes diaboli, carnis et mundi tentationes, roborate et confortate vos «in Domino,» id est, in Domini nostri Iesu Christi fide, spe, gratia, ope et auxilio. Si enim Christus pro nobis, quis contra nos? Nota: Pro «in potentia virtutis eius,» graece est, ἐν τῷ κράτει τῆς ἰσχύος αὐτοῦ, id est, in potentia roboris vel fortitudinis eius, id est, in potentia forti et robusta Christi Domini, q. d. Christus Dominus sua forti et robusta ope et gratia adest nobis, ergo animos, robur et vires capiamus. Tali enim duce et propugnatore vincemus omnia ardua, omnia hostium tentamenta.


Versus 11: Induite Vos Armaturam Dei, Ut Possitis Stare Adversus Insidias Diaboli

Vers. 11. 11. INDUITE VOS ARMATURAM DEI. — Graece πανοπλίαν, id est, plenam et omnem armaturam, qua milites a capite ad talos se armant et communiunt. Vere S. Bernardus, serm. 3 in Dedicat. Ecclesiae: «Induite,» ait, «vos armaturam Dei, non modo ad resistendum, sed ad impugnandum quoque et expugnandum viriliter inimicum. Quid enim putamus, fratres? Gravis equidem nobis est inimici tentatio, sed longe gravior illi oratio nostra. Laedit nos iniquitas eius atque versutia, sed multo amplius nostra eum simplicitas et misericordia torquet. Humilitatem nostram non sustinet, uritur charitate nostra, mansuetudine et obedientia cruciatur.» UT POSSITIS STARE ADVERSUS INSIDIAS DIABOLI. — Pro «insidias» graece est μεθοδείας, quod Hieronymus vertit, «versutias»; Vatablus, «insidiosos congressus et assultus»; Noster, cap. IV, vers. 14, vertit, «circumventionem,» qua scilicet hostis ex latere et insidiis subito erumpit, nosque adoritur et circumvenit.

Nota: Cum rari sint homines prudentes simul et fortes, quia, ut docet Aristoteles, sect. xiv, problem. 8, prudentia consistit in frigore, animositas et fortitudo in calore (hinc nemo prudens simul et audax), in duce belli potior et magis optanda est prudentia et calliditas, quam fortitudo. «Dux belli, inquit Vegetius, callidior sit quam audacior, ut hostem per insidias perdat sine suo periculo.» Talem hic diabolum depingit Apostolus. Callidissimum ergo habemus hostem diabolum, in quem omnes animi sensus, oculos ac nervos intendere debemus, ne incautos nos adoriatur, feriat et supplantet.

Calliditas haec diaboli primo, patet in eo quod, ut ait Hieronymus, loca minime minuta observet, ut per ea irrepat ad arcem cordis et animae, v. g. qui non custodiunt oculos et aures suas, iis species mulierum, verba lasciva ingerit, quibus phantasiam et voluntatem in libidinem alliciat. Secundo, ut Chrysostomus, nunquam aperta peccata homini obiicit, sed ambagibus utitur; et non irrupit subito, sed sensim irrepit, et in animae se familiaritatem insinuat, penitusque tandem immergit. Ad haec, vitia specie ac nomine virtutum colorat. Sic ebrietatem proponit et vocat hilaritatem, obscenos vocat lepidos, superbos vocat animosos. Rursum, hamo peccati escam voluptatis obtendit, ut dum voluptatem gustas et hauris, peccati aculeum induas. Adhaec, sensim a minoribus ad maiora sollicitat; insuper scrutatur qua infirmitate, quo vitio, qua proclivitate quisque laboret, et per illam eum aggreditur. Hinc superbum non tentabit libidine, sed honoribus; gulosum non honoribus, sed deliciis; avarum non deliciis, sed pecuniis et usuris. Docet id S. Leo, serm. 7 De Natali Domini: «Novit, inquit (diabolus), cui adhibeat aestus cupiditatis, cui illecebras gulae ingerat, cui apponat incitamenta luxuriae, cui infundat virus invidiae; novit quem moerore conturbet, quem gaudio fallat, quem metu opprimat, quem admiratione seducat. Omnium discutit consuetudines, ventilat curas, scrutatur affectus, et ibi causas quaerit nocendi, ubicumque viderit studiosius occupari.»

Audi S. Antonium oculatum testem et athletam invictum, qui omnes diaboli artes et insidias expertus, eas fratribus sagaciter et sapienter detegit, modumque vincendi demonstrat, ita dicens apud S. Athanasium in Vita S. Antonii: «Hostile illis (daemonibus) contra omnes Christianos, maxime vero contra monachos et virgines Christi, odium est. Eorum semitis laqueos tendunt, eorum mentes impiis et obscenis cogitationibus nituntur evertere; sed nihil nobis in hoc terroris incutiunt: fidelium enim orationibus atque ieiuniis ad Dominum statim corruent. Nec tamen si paululum cessaverint, prorsus plenam putetis esse victoriam. Solent saucii gravius assurgere, et multa arte pugnandi, cum cogitatione nihil egerint, pavoribus terrent.» Deinde docet daemones excitare dormientes ad orandum, ut somnum capiti et corpori necessarium eripiant. Rursum recens conversis ingerere pristina peccata, eosque excitare ad nimia ieiunia, vigilias et poenitentias, quibus corpus et animum enervent, ut vitae sanctae asperitate, difficultate et taedio victi resiliant, et ad pristinam vitae licentiam redeant. Subditque plane spernendas esse eorum suggestiones, orationeque ac versu aliquo psalmi rei suggestae contrario elidendas. «Christus, ait, tanquam Dominus daemonibus silentium imperavit; ut nos diabolo nihil credamus, et vincamus. Si orare compellunt, si ieiunia suadent, non ex eorum nos monitis, sed ex nostra consuetudine id agamus. Denique etiamsi irruentes mortem nobis intentare videantur, videndi potius sunt quam timendi: quia cum sint debiles, minantur cuncta, nec faciunt.» Et infra, arma contra eorum insidias suggerens: «Magna, inquit, dilectissimi, adversum daemones arma sunt, vita sincera, et intemerata ad Deum fides. Credite mihi experto: pertimescit Satanas recte viventium vigilias, orationes, ieiunia, mansuetudinem, voluntariam paupertatem, vanae gloriae contemptum, humilitatem, misericordiam, irae dominatum, et praecipue purum cor erga Christi amorem. Novit teterrimus coluber ex praecepto Domini sub iustorum se iacere vestigiis, qui ait: Ecce dedi vobis potestatem calcare super serpentes et scorpiones, et super omnem virtutem inimici.» Deinde particulares suos cum daemonibus conflictus et victorias enarrat fuse S. Antonius. Et tandem singulos ad alacriter cum daemonibus certandum exhortando, ita concludit: «Iam curae Christianorum et monachorum sit, ne per eorum inertiam vires daemonibus praebeantur. Nam quales nos et nostras repererint cogitationes, tales se nobis praestare consueverunt. Et quod in pectoribus malae mentis et pavoris semen invenerint, quasi latrones qui deserta obtinent loca, coeptos cumulant timores, et crudeliter imminentes infelicem puniunt animam. Si autem alacres fuerimus in Domino, et futurorum bonorum cupido nos succenderit, si semper omnia manibus Dei committamus, nullus daemonum ad expugnandum valebit accedere: magis enim cum munita in Christo corda conspexerint, confusi revertentur. Ita et Iob firmatum in Domino diabolus refugit, et infelicissimum Iudam expoliatum fide, vinculis captivitatis innexuit. Una est ergo ratio vincendi inimicum, laetitia spiritualis, et animae Dominum semper cogitantis iugis recordatio, quae daemonum ludos quasi fumum expellens persequetur adversarios, potius quam timebit.» Hactenus S. Antonius, cuius verba mirifice hunc Pauli locum illustrant, et magnam nos docent prudentiam spiritualem, ut sciamus daemonis artes et insidias, modumque eas superandi.


Versus 12: Quoniam Non Est Nobis Colluctatio Adversus Carnem Et Sanguinem

12. QUONIAM NON EST NOBIS COLLUCTATIO (graece πάλη, id est lucta) ADVERSUS CARNEM ET SANGUINEM, SED ADVERSUS PRINCIPES ET POTESTATES, ADVERSUS MUNDI RECTORES TENEBRARUM HARUM, CONTRA SPIRITUALIA NEQUITIAE, IN COELESTIBUS, — q. d. Non contra homines, qui carne et sanguine constant; sed contra daemones, qui sunt subtilissimi, nequissimi et robustissimi spiritus, eosque non unum aut vulgares, sed plures, et quidem principes, potestates, et mundi rectores, nobis est duellum et pugna. Nota primo: Per «carnem et sanguinem,» S. Hieronymus et alii accipiunt libidinem, vitia et tentationes, quas caro suggerit, q. d. Haec vitia carnis non tam caro quam daemon per carnem suggerit et excitat. «Sunt enim, inquit Hieronymus in Osee IV, quidam daemones amoribus et amatoriis canticis servientes, ut Propheta quoque commemorat dicens: Spiritu fornicationis seducti sunt. Nam et barbara quaedam nomina eorum esse dicuntur, ut saepe confessi sunt hi, quos vere vulgus maleficos vocat; et incantationes, et preces, et colores varii, et diversa vel metallorum genera, vel ciborum, ad quae invocati assistere daemones, et infelices animas capere memorantur. Alii vero iracundias et furores, et bella committere; alii praeesse inimicitiis, et inter homines odia concitare. Quia vult ergo, aiunt, Apostolus nos docere, non ex natura corporis, et de materia carnis et sanguinis haec vitiorum genera procreari, sed instinctu daemonum, propterea ait: Non est nobis colluctatio adversus sanguinem et carnem, sed adversus principatus et potestates, et reliqua.» Haec Hieronymus, non tam ex sua quam Origenis (qui ita sentit et docet in Iosue, cap. XV) sententia. Fuit enim Origenis, Cassiani, Collat. 7, et aliorum veterum haec opinio, singulis vitiis suos praesidere daemones. Alios enim nos incitare ad gulam, alios ad fastum, alios ad iram, etc., indeque vocari spiritum superbiae, spiritum invidiae, spiritum luxuriae: unde et mammonam a Christo vocari eum, qui praesit avaritiae, sive cupiditati pecuniarum, Matth. VI, cum dicit: «Non potestis Deo servire et mammonae.» Sed, ut dixi, opinio haec est aliquorum in speciem probabilis, non autem certa demonstratio.

Secundo et melius, idem Hieronymus, Theophylactus, Vatablus et alii, per «carnem et sanguinem» accipiunt homines carne et sanguine constantes: hos enim opponit daemonibus, qui sunt spiritus, q. d. Paulus, induendam esse panopliam contra insidias diaboli: quia hic hostis noster non est corporeus, carneus, visibilis; sed est incorporeus, invisibilis et subtilissimus spiritus. Quare licet aliqui intelligant vocem exceptivam, «tantum,» sicque explicent: non est, supple «tantum,» nobis colluctatio contra carnem, sed etiam contra mundi rectores; vel, exigua et quasi nulla est ea colluctatio quam cum carne gerimus, si conferatur cum ea, qua contra mundi rectores daemones confligimus: tamen vocem aliam quam exceptivam, vel comparativam hic supplere non est opus, quia, ut dixi, agit de bello et lucta non quavis, sed ea, quae nobis est contra diabolum, ut praecessit. Haec enim prima, gravissima, difficillima et periculosissima nobis est lucta, in qua non contra carneos hostes, sed contra spiritus, id est daemones, depugnamus. Addit S. Hieronymus Paulum alludere ad vetera Iudicum cum aliis gentibus praelia, q. d. O Ephesii, quae de praeliis Israelis adversum Aegyptios audistis, mundi rectores ergo intelligit daemones qui in tenebroso hoc aere dominantur. Unde S. Hieronymus: «Communis, inquit, omnium Doctorum est opinio, quod aer iste plenus sit contrariis fortitudinibus,» puta daemonibus, qui scilicet in aere hoc saepe procellas, turbines, fulmina, tonitrua aliaque meteora miscent et efficiunt, ut frugibus, bestiis et hominibus noceant; quique in terra hac aestus, sterilitates, morbos, pestes, inundationes, bella aliasque clades concitant; qui denique homines assidue ad gulam, libidinem, iram, fastum omniaque vitia sollicitant et impellunt.

Unde in sensu mystico sic haec Apostoli verba exponit S. Augustinus in Psal. LIV, ad vers. 1: «Ne forte, ait, cum dixisset mundi, intelligeres daemones esse rectores caeli et terrae: mundi dixit, tenebrarum harum; mundi dixit, amatorum mundi; mundi dixit, impiorum et iniquorum; mundi dixit, de quo in Evangelio dicit: Et mundus eum non cognovit.» Homines enim mundani et peccatores in peccati tenebris degunt, et in rebus practicis ac divinis caeci sunt et tenebricosi. Unde Graeca addunt vocem αἰῶνος, id est «saeculi,» sicque habent: Contra cosmocratores, id est mundi dominos tenebrarum saeculi huius, id est huius vitae, q. d. Contra mundi rectores et dominos, qui in hac vita et saeculo tenebricoso, hominibus saecularibus et peccatoribus tenebricosis dominantur.

Nota quinto, hosce daemones vocari «spiritualia nequitiae,» id est spirituales nequitias, id est nebulones nequissimos, «in caelestibus,» id est, ut Hieronymus, in aereis hisce locis versantes. Itaque «spiritualia nequitiae» Hebraica paraphrasi vocat, quos Graeci uno verbo cacodaemones appellant. Unde S. Ambrosius, lib. De Paradiso, cap. XII, sic haec Apostoli verba invertit, ut sensum explicet: «Adversus nequitiam spiritualium, inquit, qui sunt in caelestibus.»

Secundo, aliter Chrysostomus, «in caelestibus,» id est propter caelestes res et bona nobis est lucta cum daemonibus.

Tertio, S. Augustinus, De Agone Christiano, cap. III: «Potest, inquit, et aliter locus iste intelligi, ut videlicet nos in caelestibus constitui, id est in spiritualibus Dei praeceptis ambulantes, dimicemus adversus spiritalia nequitiae, quae nos inde conantur abstrahere.» Sed primus sensus planior est et simplicior.

Adverte: Pro «nequitias» graece est πονηρίας, quod Erasmus vertit, «versutias»; Vatablus, «astutias»: sed proprie significat «malitias.» Daemones enim uti versutissimi et astutissimi, ita quoque pessimi et nequissimi sunt.

Denique nota sexto: Singula verba huius sententiae Apostolicae, hostis nostri diaboli peculiarem conditionem, potentiam, vim et robur significant, ut singuli excitemur ad excubias (vita enim mortalium est vigilia) et ad arma, ut tanto hosti resistamus. Si enim natura hostis quaeritur, spiritualis est; si situs, pulcher situs est; si species, est invisibilis; si indoles, nequissimus est et malitiosissimus; si potestas, est mundi dominus; si ars et fraus, est princeps tenebrarum, per tenebras et insidias nos aggreditur; si locus, superior est, ex aere et caelo in nos irruit, cum hoc hoste nobis est «ἄσπονδος πόλεμος,» irreconciliabile bellum. Unde merito Chrysostomus hic in morali homil. 22: «Si tales, inquit, instructae sunt acies, si incorporales principatus, si mundi domini, si spiritales nequitiae adversum nos sunt, quomodo dic, quaeso, deliciaris? quomodo inermes vincere poterimus? Ista quisque sibi ipsi singulis diebus dicat, quando per fastum occupatur, quando per concupiscentiam, quando mollem vitam inconsulto ac frustra quaerit? Audiat Paulum dicentem: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus, adversus potestates,» etc. Et infra: «Conculcavimus diaboli potentiam, si peccata conculcaverimus: omnia dico temporalia, fastum, concupiscentiam, superbiam, omnes animi passiones. Ansam enim dant diabolo divitiae, pecuniae et vanae gloriae studium.» Et paulo post: «Si quis inimicum habet, si quis ab eo iniuria laesus est, si quis ira percitus est, omnem furorem illum, omnem saevitiam collectam in caput diaboli effundat et evacuet. Hic semper inimicus esto, semper acerbus, semper immitis. Si nos saevierimus adversus eum, ipse non erit nobis saevus; si nos mansueti in eum fuerimus, tunc ipse saevus erit.»

Praeclare quoque S. Basilius in illa verba Deut. XV, iuxta Septuaginta, Attende tibi ipsi: «Miles,» ait, «es? collabora Evangelio; milita bonam militiam contra spiritus nequitiae; adversum vitiosas carnis affectiones induitor omnem armaturam Dei; ut probes te ei, sisque gratiosus duci tuo, qui huic te militiae adlegit, provide ut nullis impliceris vitae istius negotiis et perplexis curis. Athleta es? Attende tibi ipsi, ne quam ex legibus athletico agoni praescriptis inveniare transgressus; nam nemo coronatur, nisi qui legitime certaverit. Imitare Paulum et cursu contendentem, et in palaestra colluctantem, et in agone pugillari decertantem: ut strenuus pugil ipse habeto animae oculum nusquam evariantem, sed attentum et pervigilem. Praemuni ac tuere passis manibus partes quarum plaga lethalis sit. In adversarium immotum oculum intendito fixius. In stadiario cursu qui tibi praecurrunt, in eos te extendens, fac assequaris: sic currito, ut praevertas. In luctamine repugna invisibilibus adversariis. Per vitae istius curriculum talis ut perseveres, haec sancit sententia, nimirum animo ut sis non supino, aut concidenti, sed arrecto; non dormiturienti, sed pervigili ac sobrio, quique multa cum vigilantia praesens sit, et norit sibi praeesse.»


Versus 13: Propterea Accipite Armaturam Dei, Ut Possitis Resistere In Die Malo

13. PROPTEREA ACCIPITE ARMATURAM DEI (Graece rursus est πανοπλίαν, de qua dixi vers. 11, quamque describit a versibus seq.), UT POSSITIS RESISTERE IN DIE MALO. — «Malo,» id est difficili, tristi, periculoso, cum scilicet hostis iam dictus nos undique adoritur, animamque per illecebras, formidines aliasque tentationes obruere et sibi subiugare conatur. Sic Iacob Pharaoni roganti, Genes. XLVII, 8: «Quot sunt dies annorum vitae tuae? respondit: Dies peregrinationis meae centum triginta annorum sunt, parvi,» id est pauci, «et mali,» id est miseri et aerumnosi. E contrario Davidis legati ad Nabal, I Reg. XXV, 8: «In die bona, inquiunt, venimus.» Quasi dicat: Ad diem bonam, id est laetam et iucundam, qua tondes oves tuas, ideoque convivium de more celebras, venimus; ut tui gaudii, ovium et convivii participes nos facias. Ita Anselmus.

Secundo, S. Hieronymus, «ut in die malo,» id est terribili, scilicet die iudicii, possitis intrepidi stare ante tribunal Christi iudicis, et accusanti vos diabolo resistere. Prior sensus genuinus est; sed hic posterior sequitur ex priori. Nam qui in hac vita in die tentationis et belli diabolo resistunt, eidem facillime resistent in die iudicii.

Disce hic, quanta fortitudine et armatura, daemonibus nos strenue et assidue impugnantibus sit resistendum. Abbas Antonius, dux monasterii Aeliotarum, qui etiam illud aedificavit, narravit de abbate Theodosio, quod senex ipse haec de se ipso narrabat: Priusquam ad vitam solitariam transissem, factus in exstasi aspexi virum quemdam, cuius species claritatem solis vinceret. Hic tenens manum meam: «Veni, ait, quia pugnare et luctari te convenit;» et induxit me in theatrum plenum viris ex una parte candido amictu, ex alia vero nigro vestitis. Cum ergo iniecisset me in theatrum, aspicio virum mirae magnitudinis, aethiopem, cuius caput turpissimum penetrabat nubes. Tunc ait ad me iuvenis ille, qui mihi apparuerat: «Cum hoc luctari te oportet.» Ego, qui aspectu viri illius proceri territus eram, tremere ac pavere coepi, orabamque iuvenem illum splendidum, qui me induxerat in theatrum, dicens: «Quis hominum mortali conditione et infirmitate circumdatus, cum hoc luctari posset? Non ipsum universum genus hominum, si in unum confluat, huic resistere praevalet.» Ait autem ad me iuvenis ille praeclarus: «Prorsus cum illo te luctari opus est. Ingredere igitur cum omni alacritate et fiducia. Mox enim ut te illum adorsus fueris, ego adiutor ero, tibique victoriae coronam reponam.» Ut ergo ad certamen sum ingressus, luctarique invicem coepimus, continuo praeclarus ille iudex nostri certaminis adfuit, mihique coronam dedit. Atque plebs illa obscura, aethiopumque multitudo ingens eiulantes evanuerunt: pars vero reliqua candidatorum gratias illi et laudes referebant, qui me iuverat, ac praeclara victoria donaverat. Ita Sophronius, Prat. spirit., cap. LXVI.

Dum Abramius Eremita aliquando noctu oraret, tenens securim Satanas coepit cellam eius evertere, cumque iam eam videretur perforasse, magna exclamavit voce dicens: Festinate celeriter, o amici mei, festinate, et introeuntes cito eum suffocate. Beatus autem vir Dei contra ad illum: «Omnes, inquit, gentes circumdederunt me, et in nomine Domini ultus sum in eos.» Ille vero protinus hac voce audita evanuit, cella interim sancti viri integra atque illaesa permanente. Iterumque paucis interlabentibus diebus aliis, dum media nocte psalmodiae vacaret conspiciens stoream, super quam psallens consistebat, vehementi flamma comburi, ignem intrepidus conculcans aiebat: «Super aspidem et basiliscum ambulabo, et conculcabo leonem et draconem, omnemque potentiam inimici in nomine Domini nostri Iesu Christi mihi auxiliantis superabo.» Diffugiens autem Satanas exclamavit ac dixit: Ego te devincam, improbe, artesque inveniam quibus te conteram, qui me iam despectui habes. Ita Sophronius supra.

Legimus in Vita S. Vincentii Ferrerii, cum iuvenis perseverantiae donum a Deo peteret, apparuisse ei daemonem specie venerabilis senis Eremitae, ac suasisse ut iuventuti parceret, et suo exemplo poenitentiam et austeritatem ad senium usque differret. Sensit fraudem Vincentius; ac cruce se signans: «Abi, inquit, pestifer serpens. Unus es non ex Aegypti Patribus, sed ex inferni daemonibus.» Idem commendans suam virginitatem B. Virgini, vocem audivit: Non omnes possumus esse virgines: non patiar ultra, ut tam honorato virginis nomine gaudeas. Turbatus fuit Vincentius, sed mox B. Virgo cum multa luce ei apparuit dicens, hanc non suam, sed diaboli fuisse vocem: «Qui tibi, inquit, crebras parabit insidias, ut periclitetur virginitas tua; sed spera semper in Domino, quoniam ipse erit clypeus tuus, quo omnia hostis iacula superabis.» Ex hac visione tantum fervoris Christi militi accessit, ut non terrestris homo, sed caelestis angelus esse videretur.

Quantas S. P. N. Ignatius, tum alias, tum in studiis, daemonis passus sit illusiones, ut eum inde ad res divinas, quas ei obiiciebat, avocaret; et quomodo eas aperiendo praeceptori, ac invocatione B. Virginis superarit, narrat noster Ribadeneira, lib. I, Vitae eius, cap. XIII.

De Evagrio claro Christi diacono, qui vixit instar Apostolorum, non est aequum tacere. Huic enim tres aliquando apparuerunt daemones in habitu Clericorum, de fide cum eo inquirentes. Et unus quidem dicebat eum esse Arianum, alter vero Eunomianum, tertius autem Apollinarium. Et eos paucis superavit spiritu sapientiae. Ita Palladius, in Histor. Lausiaca, cap. LXXXVI.

Idipsum hoc exemplo confirmat Ioannes Climacus: Monachus quidam studiosus cum a daemone perturbaretur cogitatione blasphemiae ad viginti annos, carnem suam ieiuniis et vigiliis macerare non destitit. Cum vero inde nullam utilitatem se cepisse sentiret profectus, conscripsit in charta perturbationem ac tentationem suam sancto cuidam ac probatissimo seni obtulit in faciem prostratus, nec illum intueri valens. Ut autem legit Senior subrisit, fratremque erigens, dixit: «Pone, fili, manum tuam super oculum meum.» Quod cum fecisset, ait Senior: «Super collum meum sit, frater, hoc peccatum, quotquot annis te oppugnavit, vel oppugnaturum sit. Tu autem id observa, ut hoc iam flocci pendas, et nihili aestimes.» Quibus verbis ita roboratus est frater, ut non ante cella senis excederet, quam huiusmodi morbus evanesceret. Hoc autem is qui expertus est, mihi postea enarravit, Deo gratias referens.

ET IN OMNIBUS PERFECTI STARE. — Graece καὶ ἅπαντα κατεργασάμενοι στῆναι, ut postquam omnia perfeceritis, stare possitis, parati scilicet ad pugnam cum hoste diabolo. Unde S. Cyprianus, lib. V, epist. 6, sic legit, ut, cum omnia perfeceritis, stetis succincti lumbos vestros. Sic etiam vertit Hieronymus, Chrysostomus, Ambrosius. Unde Erasmus putat in nostro Latino Interprete legendum esse sic, «et omnibus perfectis stare,» q. d. Apostolus: Sicut miles nihil non facit quo possit resistere, ac suam tueri vitam, ita nobis omnia sunt facienda cum daemonibus assidue luctaturis. Miles enim arma expedit et induit, attollit aggerem, vallo castra cingit, omniaque ad praelium opportuna disponit: quibus omnibus gnaviter perfectis, superest ut stet semper accinctus ad praelium; nam multis victoria affert securitatem et otium; securitas mutatis vicibus ex victoribus facit victos. Ita pariter Christianus quisque quasi miles Christi se armare, cingere, munire, omniaque ad conflictum cum diabolo necessaria providere et praeparare debet, omnibusque provisis et praeparatis vigil in acie consistere, paratus ad pugnam. Passim tamen Romana et alia Latina Biblia legunt, «et in omnibus perfecti stare.» Sed eodem redit sensus. Exigit enim Apostolus panopliam, ut undique armemur, «et in omnibus perfecti,» id est perfecte armati, et ab omni parte virtutibus quasi armis muniti, stemus et excubemus, ut diabolo resistamus. Unde Syrus vertit, «cumque instructi fueritis in omnibus, stetis.»


Versus 14: State Ergo Succincti Lumbos Vestros In Veritate, Et Induti Loricam Iustitiae

14. STATE SUCCINCTI (περιζωσάμενοι, id est circumcincti) LUMBOS VESTROS IN VERITATE. — «In veritate,» id est veritate. Est hebraismus. Hebraei enim beth, id est «in,» tribuunt instrumento; sic dicunt: Percussit hostes in ore gladii, id est ore, puta acie gladii. Haec est prima panopliae, sive armaturae militis Christiani pars, scilicet balteus, sive cingulum militare, quod est veritas. Videtur alludere Apostolus, ait Chrysostomus, ad Hebraeos, quibus egressuris Aegypto in Chanaan, ut essent expediti ad iter et pugnam cum hostibus, ita praecipit Dominus Exodi XII, 11: «Renes vestros accingetis, et calceamenta habebitis in pedibus,» etc. Quae pulchre Chrysostomus hic in homil. 3, in sensu allegorice accommodat Christianis in caelum armata manu tendentibus, q. d. Apostolus: Milites lumbos balteo muniunt coriaceo, aureo, argenteo; vos, o Christiani, lumbos vestros munite veritate quasi balteo.

Quaeritur hic primo, quid significet cingulum vel balteus?

Respondeo, primo, symbolum est fidelitatis; hinc coniuges cingulo cinguntur, ut significent amorem et fidem, qua alteri coniugi sunt obstricti et devincti. Hinc apud Ieremiam Deus populum Israel vocat «lumbare» (id est cingulum lumbos cingens) suum, quia scilicet populus hic instar cinguli lumbis et renibus Dei, id est, intime Deo adstrictus et devinctus erat. «Sicut enim, inquit Dominus Ieremiae XIII, 11, adhaeret lumbare ad lumbos viri, sic agglutinavi,» id est, coniugio copulavi, «mihi omnem domum Israel, ut esset mihi in populum, et in laudem, et in gloriam.» Huius rei symbolo sacerdos tunicam suam cingulo constringebat, Exodi XXVIII, 39, ut significaret sacerdotem Deo, et per sacerdotem populum Deo astringi.

Addit D. Thomas, lumbos symbolum esse amoris, quia in lumbis origo est seminis et concupiscentiae. Significat ergo lumbare, populum ad Dei lumbos, id est amorem et coniugium, assumptum, sicut ait Osee, XI, 4: «In funiculis Adam traham eos, in vinculis charitatis.» Sic sponsi suis sponsis donare solent cingulum, vel fasciam pectoralem byssinam, ut per illam sponsae semper admoneantur fidei coniugalis, atque puritatis cordis, ut scilicet mamillas, quae sunt cordis diverticula, id est affectus suos, continentia coerceant, seque mundas toro sponsi conservent, ut nonnisi sponsum ament, illique purum cor et affectum suum tradant. Ita Deus populo Israel, quem quasi in sponsam sibi asciverat, cum iam ab eo ad idola descivisset, improperat inter alia, Ezechiel. XVI, 10: «Cinxi te bysso» (scilicet candidissima: hoc enim significat Hebraeum shesh, unde derivatur et dicitur shoshan, id est lilium, quia candidum), q. d. Lege et religione mea quasi cingulo te, o Israel, olim mihi in Sina astrinxi, ut per ea admonereris castitatis coniugalis, puritatis et fidei intemeratae erga me maritum tuum, dicereque: «Dilectus meus mihi, et ego illi;» et: «Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur;» tu vero hoc sprevisti, et me spreto idolis quasi adultera adhaesisti.

Pari modo milites cingulum militare accipiunt, ut eo admoneantur sacramenti militaris et fidelitatis, quam suo duci iurarunt. Unde balteus militiae huius et fidelitatis erat symbolum, et milites cum exauctorabantur, balteum deponebant; vel etiam eo privabantur, si infideliter vel ignave in bello se gessissent.

Secundo, cingulum vel balteus roborat mollitiem renum et lumborum. Hinc symbolum est fortitudinis et constantiae: ea enim de causa zona est vestis militis et gladiati, et gladius a balteo dependere solet. Lumbi enim, inquit Chrysostomus, superiorum et inferiorum corporis partium sunt fundamentum et iunctura. Hinc est quod laborantes et lassi plerumque manus illuc quasi in fundamentum quoddam immittunt, ut hoc pacto se confortent. Milites ergo balteo laminis conserto lumbos quasi mediam, mollissimam et fundamentalem corporis partem tuentur, continent, muniunt et roborant.

Tertio, cingulum, ut recte notat Pierius, hieroglyphico 40, symbolum fuit integritatis et virginitatis tam apud Hebraeos, quam apud Graecos et Latinos. De Hebraeis patet Isaiae III, 24, ubi virgines Hebraeas captivitate puniendas describens: «Et erit, inquit, pro zona funiculus, et pro fascia pectorali cilicium.» Ecce pro deliciis virginum zonam et fasciam posuit Isaias, et merito, quia sicut ubera subacta signa sunt meretricis, Ezech. XXIII, 3: «In Aegypto, inquit, in adolescentia sua fornicatae sunt, ibi subacta sunt ubera pubertatis earum:» sic papillae studiose revinctae signum sunt illibati floris virginei, in quo puellarum honos consistit.

De Graecis testis est Pausanias, Troezeniorum virgines zonam Palladi ante nuptias dedicasse. Sic Athenis templum Dianae Solvizoniae structum legimus apud Apollonium in Argonaut., in quo novae nuptae suspendebant zonas, quas solverant per coniugium.

De Chaldaeis testis est Herodotus, lib. I, eoque respexit Baruch, cap. VI, 42, cum ait: «Mulieres circumdatae funibus in viis sedent,» id est feminae ad aedes Veneris funiculis quasi zonis praecinctae, quibus virginitatem profitentur, hospitibus ad Veneris fanum adventantibus pudorem prostituunt, deaque Venere sic expiata domum revertuntur. Hoc enim execrabili et satanico invento Babylonicae virgines colebant Venerem, et suam virginitatem dicabant Veneri: nimirum, ut narrat Herodotus, antequam matrimonium inirent, cumque quaererent maritum, ante templum Veneris residebant, donec advena quispiam eis abuti vellet; is dabat abusae pretium cum hac imprecatione: Tanti ego tibi deam Mylittam, id est Venerem, imploro; illudque pretium abusae templo Veneris offerebant, sibi persuadentes se hac ratione sibi deam conciliaturas, et ab ea sponsum egregium et felix matrimonium impetraturas. Ut vero advenas amasios allicerent, hoc philtro utebantur. Cremabant ossa, id est nucleos duros et quasi osseos, olivarum, cum hac imprecatione, ut pari modo hospites earum amore torrerentur, ossaque haec ita adusta, et in cineres redacta spargebant in ventum, iaciendo ea trans caput, ut dixi loco citato Baruch, idemque docte ex Theocrito, Virgilio et aliis docent Antonius Guevara, praefat. in Habacuc, et antecessor meus Martinus Delrio, lib. III Disquisit. magic., part. I, Quaest. III. sect. 2.

Quarto, zona ornamentum erat et symbolum gloriae, maxime si zona bullis aureis gemmeisque distincta esset, quae proprie dicitur balteus, quasi «bullateus,» ait Pierius. Hinc suis balteis superbiebant gloriosi milites. Unde Ierem. XIII, 9, Dominus ait ad Ieremiam: «Sic putrescere faciam superbiam Iuda,» sicut scilicet putruit lumbare, id est balteus hic tuus, uti iam dixerat vers. 7.

Quinto, zona vestis et symbolum est hominis expediti et parati ad iter, bellum, et ad quodvis opus ac ministerium. Praecincti enim solent esse expeditiores, firmiores et constantiores in opere. Haec quinque symbola conveniunt nostro huic balteo militis Christiani, uti iam ostendam.

Quaeritur secundo, quae sit haec veritas, quae instar cinguli Christianum militem cingit?

Primo, aliqui intelligunt veritatem doctrinae et fidei, quam haeresibus opponimus; haec enim proprie dicitur veritas. Ita Chrysostomus, Theophylactus, Anselmus. Verum obstat quod fidem non balteo, sed scuto comparet Apostolus, vers. 16.

Unde melius secundo, idem accipiunt veritatem quae est in moribus, qua nimirum res omnes amandas et amplectendas per veritatem, id est, per virtutem et virtutis verum rectumque dictamen metimur. Quid enim aliud est humilitas? quid caritas? quid patientia? quid aliud sunt ceterae virtutes, quam lumina veritatis? ut quidam Sanctorum vere et sapienter dixit; veritatis, inquam, qua res parvae ut parvae, terrenae ut terrenae, viles ut viles, magnae ut magnae, honestae ut honestae, caelestes ut caelestes aestimantur et amantur. «veritate,» inquam, qua res parvae ut parvae, terrenae ut terrenae, viles ut viles, magnae ut magnae, honestae ut honestae, caelestes ut caelestes aestimantur et amantur. «Qui cinctus est hac veritate,» ait Chrysostomus, «nunquam fatigabitur, vel si fatigetur, in veritatem hanc reclinabitur et conquiescet. Quid enim ipsum, dic quaeso, fatigabit? paupertas? nequaquam: requiescet enim in veris divitiis, et per paupertatem istam cognoscet quae sit vera paupertas. Sed servitus ipsum fatigabit? nequaquam: novit enim quae vera servitus sit; idemque iudicium de aegritudine, fame aliisque quae alios affligere solent.» Hic sensus probabilis est et appositus.

Tertio, Adamus veritatem interpretatur sinceritatem, quasi eam opponat Apostolus hypocrisi Simonis Magi et asseclarum.

Quarto, verum respondeo et dico, veritatem hic significare fidelitatem et integritatem. Alludit enim Apostolus ad Isaiae XI, 5, ubi de Christo dicitur: «Et erit fides (hebraice אמונה emuna, id est fidelitas) cinctorium renum eius,» q. d. Veracitas sive fidelitas perpetuo Christo adhaerebit, more cinguli Christum cingens, ornans et roborans. Sic enim Paulus Christianos instar Christi vult esse succinctos veritate, id est fidelitate quasi cingulo. Nam Hebraeis sorores sunt hae voces אמת emet, id est veritas, et אמונה emuna, id est fides sive fidelitas, ab eadem radice et matrice אמן aman, id est firmus, stabilis, constans fuit, genitae; constantia enim mater est veritatis et fidelitatis. Hinc veritas sumitur hic et alibi pro fide sive fidelitate. Sicut ergo balteus militaris, ut dixi, symbolum est sacramenti militaris et fidelitatis, qua miles astrictus est suo duci: ita balteus Christianorum est fidelitas, quam sacramento baptismi promiserunt, quaque se astrinxerunt Deo, quamque in christianismo professi sunt et profitentur; in baptismo enim professi sunt se renuntiare Satanae et pompis eius, Christique fidem et legem sectaturos, ac communi Christi militiae ascripti bellum perenne indixerunt Satanae.

Rursum, sicut cingulum, ut dixi, symbolum est fidelitatis et amoris coniugalis, quo quasi cingulo coniux coniugi astringitur et alligatur: ita cingulum hoc Christianorum est fidelitas et amor non tantum militaris, quo Christo quasi capitaneo suo sunt obstricti; sed et coniugalis, quo Christo quasi sponso devinciuntur. Itaque cingulum hoc Christianorum est fidelitas in Christi fide, religione, cultu, obedientia, ut illi quasi capitaneo, imo sponso nostro fideles simus usque ad mortem, et usque ad sanguinem pro eo contra diabolum et quosvis hostes depugnemus, uti fecerunt Martyres, qui maluerunt perdere vitam, quam fidem et obedientiam Christi. Tales debent esse omnes Christiani, nimirum ita fideliter servire et obedire Christo, ut malent subire mortem et quasvis poenas, quam Christum offendere, eiusque legem transgredi, q. d. Paulus: Videte, o Ephesii, ne fidem Deo in baptismo datam violetis; fidem dico, quam quasi milites militiae et vexillo Christi ascripti debetis duci vestro, quamque quasi coniuges eidem Christo debetis quasi sponso. Mementote vobis bellum cum daemone esse, non tantum pro capitaneo, sed et sponso vestro; sicut ergo milites pro coniugibus sibi charissimis fortissime pugnant, in enses et mortem ruunt: ita et vos pro Christo sponso vestro fortissime ad mortem usque pugnate: qui enim capitaneus vester est Christus, idem et sponsus et maritus est vester.

Porro S. Gregorius Nazianzenus, orat. 42: «Quaero, inquit, quid lumbis cum veritate commune sit, et quae Pauli mens fuerit cum diceret: State igitur succincti lumbos vestros in veritate? Num forte quod speculatio concupiscentiam coerceat, nec aliorsum ferri sinat? Nec enim fieri potest, ut qui cuiuspiam rei amore flagrat, parem ad alias voluptates vim habeat.» Hoc est, ut explicat Nicetas, «Christi contemplatio lumbum nostrum et concupiscentiam constringit, eamque totam ad rerum divinarum amorem transfusam et derivatam diffundi ac dispergi non sinit.» Christus enim est veritas, Ioan. XIV, 6. Oratio igitur et contemplatio Christi rerumque caelestium, minuit et infringit concupiscentiam, quae in lumbis sedem habet: unde et ad eius mortificationem hominem extimulat.

Hinc secundo, uti cingulum militare symbolum est fortitudinis et constantiae: ita hoc cingulum Christianorum, scilicet veritas, significat constantiam et fortitudinem (unde et radix Hebraea אמן, a qua descendit et nascitur emet, id est veritas, significat esse firmum et constantem, ut dixi), monetque nos, ut simus fortes et constantes in iam dicta fidelitate, militia et obsequio Christi.

Rursum tertio, sicut cingulum symbolum est integritatis et virginitatis: ita per veritatem, integritatem hanc et puritatem intelligit Apostolus. Sic enim verum aurum dicitur quod integrum est et purum, nullaque cupri, aut alterius metalli impuritate falsatum et vitiatum: praesertim quia fidelitas sine integritate esse non potest, eamque includit. Fideles enim esse non possumus in Dei obsequio, nisi in eo simus et integri. Haec vero integritas et puritas maxime spectatur in temperantia et castitate. Sicut enim duo maximi hostes sunt amor carnis et amor Dei: ita qui fideles sunt in Dei amore, necessario amorem carnis et libidinis stringere, coercere et supprimere debent, q. d. Apostolus: Balteus, o Ephesii, vos ornans, stringens et roborans, sit veritas, id est integritas morum in comprimenda concupiscentia, maxime libidinis, quae in lumbis primam sedem et originem habet. Ita Chrysostomus, Hieronymus, Theophylactus, Anselmus, ut alludat Apostolus ad Luc. XII, 33: «Sint lumbi vestri praecincti.» «Lumbos praecingimus, inquit S. Gregorius, cum carnis luxuriam quae in lumbis est, per continentiam coarctamus.» Hinc sacerdos se vestiens cingulo: «Praecinge, inquit, Domine, lumbos meos cingulo castitatis, ut maneat in me virtus continentiae et castitatis.» «Quia igitur, inquit Hieronymus, lumbi in generatione semper accipiuntur et semine, secundum illud: De fructu lumbi tui ponam super thronum tuum; et alibi: Adhuc in lumbis erat Levi patris sui Abraham, quando obviavit ei Melchisedech: videtur nobis accinxisse lumbos suos, qui nequaquam uxori debitum reddit, nec servit libidini, sed imitatur ingenitum Deum generationis negotiis non ministrans. Hoc idem reor et illud significare, quod Ioannes zonam pelliceam habebat circa lumbos suos, et non erat de immundis, qui propter fluxum seminis extra castra proiecti, cum arca Domini habitare non possunt. Nec ex his, de quibus in Numeris scribitur: Sint vestimenta eius dissuta. Qui autem Christo accinctus est veritate, is hac vestimenta in altum colligit, et sursum trahit, et nudorum laterum foeditatem balteo spirituali velat, stringit et includit, et paratus ad praelium est: et opera habet lucentia, quae lucernae dicuntur ardentes.»

Ad haec quarto, hoc fidelitatis, constantiae, integritatis et castitatis cingulum, de quo huc usque, mire ornat Christianos, ut miro decore hisce suis virtutibus quasi ansulis connexum et variegatum Christianum cingat et decoret: nimirum cum in eo elucet constans fidelitas, et fidelis integritas, et integra castitas, et casta constantia, sicque una virtus aliam quasi ansa ansam excipit, hominemque cingit et coronat.

Denique quinto, hoc fidelitas facit Christianum expeditum ad bellum cum daemone ineundum, ad quodvis opus Christianum suscipiendum, ad iter in caelum ingrediendum. Unde S. Hilario zona est efficax in omne bonum apparatus, ut ad omne ministerium Christi promptae voluntatis cingulo simus accincti. Sed haec promptitudo rursum et melius per calceamenta significatur, de quibus sequitur.

ET INDUTI LORICAM IUSTITIAE. — Id est, pro lorica vestra sit iustitia. Pro «lorica» graece est θώραξ. Nota: Thoracis duae sunt partes, una superior, quae a pectore ad umbilicum; altera inferior, quae ab umbilico ad genua protenditur diciturque a Graecis ζῶμα. Utriusque huius partis iuncturam et commissuram faciunt lumbi, quos tegit et munit balteus, vel cingulum, ut dixi. Lorica ergo hic Germanica intelligitur, nimirum quae a collo ad genua porrigitur, tegitque tam femora, quam pectus, adeoque totum hominis corpus, quatenus crassum et solidum est. Unde loricam hanc vocat iustitiam non specialem, quae cuique ius suum reddit; sed generalem, quae est complexio omnium virtutum. Haec enim totum hominem obarmat, et ab omni parte communit. Unde Chrysostomus: «Lorica, inquit, iustitiae est catholica et virtute praedita vita,» q. d. Lorica vestra, o Christiani, sint opera iusta et sancta, quibus assidue cor et pectus undequaque obarmetis, ut non tantum bello defensivo diabolo resistatis; sed et offensivo acres illi plagas et dolores infligatis. Opera enim bona flagellant et cruciant daemonem: nimirum uritur nostra humilitate eius superbia, nostra patientia et iniuriarum condonatione stringitur eius ira et impatientia, nostra dilectione et obsequiis pungitur et configitur eius invidia.


Versus 15: Et Calceati Pedes In Praeparatione Evangelii Pacis

15. ET CALCEATI PEDES IN PRAEPARATIONE EVANGELII PACIS. — «In praeparatione,» hoc est praeparatione; sicut «in veritate,» idem est quod «veritate.» Hebraei enim, ut dixi, exprimunt beth, id est «in,» cum ablativo instrumenti, quod apud Latinos esset solœcismus, q. d. Calcei nostri sint praeparatio Evangelii pacis.

Quaeritur hic primo, cuius rei symbolum sint calcei, et quid significent in Scriptura?

Respondeo primo, calceus symbolum erat libertatis. Servi enim uti et captivi incedebant nudis pedibus. Hinc nudi pedes signum sunt captivitatis et servitutis. Ita Isaias ambulavit nudus et discalceatus per triduum, vel, ut alii, per triennium, ut portenderet captivitatem Aegyptiis et Aethiopibus imminentem ab Assyrio Sennacherib, qua nudis pedibus ducendi erant captivi in Assyriam, Isai. xx, 3. Contra, Hebraeis servitute Aegyptiaca egressuris dicitur: «Calceamenta habebitis in pedibus,» id est, non iam nudis pedibus incedite, sicut hucusque more mancipiorum fecistis, sed calceati instar ingenuorum et liberorum.

Secundo, calceus symbolum erat usucapionis, possessionis et dominii; discalceatio vero signum erat cessionis iuris sibi debiti. Sic Ruth, cap. iv, vers. 7, dicitur: «Hic, inquit, erat mos antiquitus in Israel inter propinquos, ut, si quando alter alteri suo iuri cedebat, ut esset firma concessio, solvebat homo calceamentum suum, et dabat proximo suo: hoc erat testimonium cessionis in Israel.» Idem patet Deut. xxv, 7. Contra de Davide dicitur Psalm. LIX, vers. 10: «In Idumaeam extendam calceamentum meum,» id est possessionem meam, q. d. Calcando Idumaeam calceis meis, adibo possessionem Idumaeae, eamque meo dominio subiiciam.

Tertio, calceus symbolum erat laetitiae; contra discalceare se, sicut et caesariem comamque radere, signa erant luctus. Sic Ezechiel cum a Domino iuberetur non lugere uxorem defunctam cap. xxiv, vers. 17, audit: «Corona tua circumligata sit tibi, et calceamenta tua erunt in pedibus tuis,» id est, ne luctuosis caeremoniis prosequaris eius mortem. Atque haec fere sunt symbola calceorum domi togaeque. Nam aliud foris et militiae significat calceus.

Unde quarto, in militia calceus symbolum est constantiae, confidentiae et animi intrepidi. Qui enim nudipes est, timide et pedetentim incedit, ne pedem alicubi offendat; contra, calceatus audacter. Sic Homerus Graecos milites Troiam obsidentes et expugnantes vocat ἐϋκνήμιδας Ἀχαιούς, id est, bene ocreatos Achivos. Calceis enim militaribus non tantum planta pedis, sed et pes ipse ac tibia obtegitur, talesque calcei sunt ocreae; unde per «calceos» hic ocreae accipi possunt: haec enim sunt calcei equitum. Unde S. Cyprianus causam cur Apostolus fidelium pedes velit esse calceatos, hanc dat: «Ut serpens,» inquit, «a nobis calcatus obteratur, neve armatos pedes possit mordere.»

Quaeritur secundo, qui sint calcei militis Christiani, quibus eum hic calceari vult Apostolus. Respondet primo, Gregorius Nyssenus, lib. De Vita Mosis, esse vitam mortificationis duram et asperam; vel, ut alii, esse memoriam mortis. Calcei enim fiunt ex mortuorum animalium pellibus et corio: unde sunt signa mortalitatis. Hinc S. Dionysius, Caelest. Hierarchia cap. xv, docet angelos pingi discalceatos, eo quod sint immortales. Memoria ergo mortis quasi calceus facit hominem expeditum, ut concupiscentiis et diabolo resistat, ut illecebras praesentis vitae utpote breves et caducas contemnat, fortiterque dimicet pro vita immortali adipiscenda. Verum hic sensus non est litteralis, sed tropologicus.

Secundo, ex S. Gregorio Anselmus: «Calceamenta, inquit, quae fiunt ex coriis mortuorum animalium, significant exempla patrum iam defunctorum, quibus ab omni terrena laesione defenduntur pedes nostrae mentis, id est affectiones, quibus tanquam pedibus ad faciendum aliquid promovemur. Laeditur enim pes praedicatoris a terra, si affectus eius terrenum commodum ex praedicatione appetit, id est, si propter terrenum commodum, non propter regnum coelorum praedicat Evangelium. Et ideo praedictis calceamentis induantur pedes nostri, id est exemplis patrum muniantur: ut, sicut patres studio supernae intentionis, non appetitu terrenae commoditatis praedicaverunt Evangelium, sic et nos faciamus.» Sed et hoc est tropologicum.

Tertio, Hieronymus Prado in Ezech. cap. xvi, pag. 185, vult calceos esse animum intrepidum et audacem (huius enim, ut dixi, calcei in militia sunt symbolum) «in praeparationem» (ita enim ipse legit cum Theophylacto et nonnullis Bibliis), id est, in confirmationem et defensionem Evangelii: praeparare enim in Scriptura saepe significat roborare, stabilire, confirmare. Haec enim omnia significat Hebraeum כון cun. Sic Psal. xxiii, 2, dicitur: «Ipse, scilicet Deus, super flumina praeparavit (id est fundavit et firmavit) eum,» orbem scilicet terrae. Sic Isai. ii, 2: «Erit, inquit, praeparatus (id est fundatus et firmatus) mons domus Domini in vertice montium.»

Verum hi omnes novos supplent et inveniunt calceos, cum hi calcei sint ex verbis Apostoli quaerendi, qui sicut scutum, gladium, galeam, balteum, loricam, ita et calceos proprios militis Christiano consignat et explicat. Unde sicut dixit lumbos eius succingendos esse in veritate, quasi cingulo: ita hic dicit calceandum esse «in praeparatione» (ita enim legendum cum Graecis et Latinis Romanis ac Hieronymo: non autem, «in praeparationem,» uti legit Theophylactus et Prado), id est praeparatione Evangelii, quasi calceo.

Dico ergo, «praeparatio Evangelii» est calceus militis Christiani. Praeparatio autem haec, ut recte notat Chrysostomus et Theophylactus, est alacris promptitudo, et prompta alacritas animi, partim ad ambulandum viam Evangelii pacis, partim ad eam annuntiandam, qua per infensissimos Simonis, Gnosticorum, immo daemonum et hostium omnium, cuneos fortiter pergamus et penetremus in coelum. Plebs enim Christiana hac promptitudine calceata esse debet, ut per viam Evangelii inoffenso pede ambulet, suaque sancta vita et conversatione alios ad eamdem viam ineundam alliciat, itaque fidem et Evangelium propaget et promoveat. Unde de hac praeparatione et promptitudine dixit S. Ioannes Baptista: «Parate viam Domini, rectas facite semitas eius,» inquit Chrysostomus. Apostoli vero, Doctores et Pastores hac alacritate calceari debent, non tantum ut ipsi in hac Evangelii via ambulent, sed etiam ut sua praedicatione et sanctitate alios ambulare faciant, adeoque ut pergant ad barbaras gentes, iisque annuntient Evangelium, ut et ipsae iuxta Evangelium vivant et ambulent.

Eapropter Marci vi, 9, Apostolis et praedicatoribus Evangelii dantur sandalia, quo scilicet audenter et alacriter suscipiant munus sibi iniunctum, et omni timore humano deposito illud exerceant. Sandalia ergo haec et calcei signum sunt tum libertatis, tum dominii, tum laetitiae, de quibus dixi quaestione prima, tum maxime animi constantis, excelsi, alacris et intrepidi: sunt enim calcei militis.

Addit Ezechiel cap. xvi, vers. 10, sponsam Dei, id est Ecclesiam (puta Ecclesiae fideles, filios et milites), calceatam esse ianthino, id est, hyacinthino, sive violaceo corio et calceo. «Calceavi, inquit, te ianthino,» q. d. O popule Israel, qui es electus in sponsam Dei, in Aegypto quasi mancipium nudipes servisti; iam cum te inde educo, et libertate te dono, et in signum libertatis do tibi calceum, eumque hyacinthini, id est violacei et coelestis coloris; primo, ut significem coelestem debere esse tuam vitam, conversationem et spem, ut terrena relinquens festines ad coelestia, ait S. Gregorius, lib. XXX Moral., cap. x.

Secundo, ut significem amorem et sponsum tuum esse in coelo: Deum nimirum ipsum, qui e coelis te protegit, ut alacrius et perfectius ambules, aut etiam praedices viam in coelum.

Tertio, hyacinthus vestis erat regalis, Eccli. xl, 4: «Ab eo qui utitur hyacintho, et portat coronam (id est a rege), usque ad eum qui operitur lino crudo (id est plebeium et pauperem).» Calceus ergo hyacinthinus animum excelsum et vere regium significat, qui in coelis fixus calcat omnem terrenum dominatum. «Namque pedes quibus progredimur, inquit Hieronymus Prado in Ezech. cap. xvi, pag. 185, affectus significant quibus animus fertur, quocumque fertur, teste Augustino; calceamentum vero libertatis et dominationis est signum, hyacinthus autem coelestis regni imago. Pedes itaque calceati hyacintho indicant animum ingenuum, liberum et regalem, qui spe coelestium bonorum terrena haec omnia pessumdat et proterit. Vide in Apocalypsi mulierem amictam sole, et lunam sub pedibus eius, atque coronatam stellis duodecim, reginae videlicet simulacrum, quam Vates describit lucida vestitam cyclade, calceatamque hyacintho, et quam sponsus commendat ab incessu decoro et gratioso ob calceamenta hyacinthina; desiderium coelestium spirantia. Et in Cantico Canticorum: Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis! Ubi observandum, tunc sponsam filiam principis appellatam a sponso, cum calceamentis (haud dubie hyacinthinis) pedes ornaverat, quia pedes calceati symbolum exhibent regiae dignitatis, ut diximus.» Ita Prado.

Itaque calceus Ecclesiae reginae et sponsae Dei, ac cuiuslibet militis Christiani, qui huius reginae filius est, debet esse hyacinthinus, ut videlicet terram et terrena omnia pedibus calcet, animo versetur in coelis, eo contendat magna alacritate et promptitudine, memor se, utpote regis Christi et reginae Ecclesiae filium, regem esse, et ad coeleste regnum vocari illudque brevi initurum, ut cum triumpho una cum aliis Beatis, utpote regibus perenniter canat: «Fecisti nos Deo nostro regnum et sacerdotes, et regnabimus super terram,» imo super coelum, «in saecula saeculorum.»

Haec est ergo «praeparatio,» id est, alacritas et promptitudo, qua Ephesios et quemvis Christi militem calceat Apostolus: ut nimirum promptus sit non solum ad Evangelium retinendum et defendendum, sed etiam ad illud propagandum per Gentiles licet invitos et adversantes; utque, sicut inquit Chrysostomus et Theophylactus, paratus sit ad exitum scilicet ex hac vita, tot tentationibus, conflictibus, periculis et aerumnis obnoxia, ad aliam quietam, beatam et aeternam.

Unde pulchre S. Basilius in Admonit. ad filium spiritual., militem Christi cum milite saeculari conferens, ita excitat ad hanc animi promptitudinem dicens: «Miles terrenus quocumque loco mittitur, paratus ac promptus est, neque se uxoris aut liberorum gratia excusare audebit: multo magis miles Christi, sine aliquo impedimento regis sui imperio debet obedire. Ille in praelio galeam ferream gestat: sed tua galea Christus sit, qui est caput tuum; ille lorica ne vulneretur indutus est: sed tu pro lorica sis fide Christi circumdatus. Ille contra adversarium suum mittit lanceas et sagittas: tu contra adversarium divina eloquia iaculare. Ille donec pugna geritur, arma a semetipso non proiicit, ne ab adversario vulneretur: ita et tu nunquam debes esse securus, quia tuus hostis hoste illius astutior est. Ille si superaverit, ad domum revertitur: tu vero hoste prostrato in illud coeleste regnum cum omnibus Sanctis intrabis.»

EVANGELII PACIS. — Id est Evangelii, sive laeti nuntii, quo pax, id est omnia bona cum Dei benevolentia et amicitia hominibus promittuntur. Ita Chrysostomus et Theophylactus. Pax enim Hebraeis omnem prosperitatem, omnia fausta et felicia, bonorumque omnium copiam significat. Unde haec erat Hebraeorum, et ex iis Christi Apostolorumque salutatio, «Pax tecum,» qua omnem felicitatem omniaque bona aliis apprecabantur. Secundo, dici potest «Evangelium pacis,» id est pacificum, pacem docens, concilians, afferens. Evangelium enim docet offensas remittere, inimicos diligere, dissensiones et lites aversari, concordiam et pacem quaerere ac tueri.


Versus 16: In Omnibus Sumentes Scutum Fidei

Vers. 16. 16. IN OMNIBUS SUMENTES SCUTUM FIDEI, IN QUO POSSITIS OMNIA TELA NEQUISSIMI IGNEA EXTINGUERE. — Nota: Pro «in omnibus» graece est ἐπὶ πᾶσιν, quod Vatablus vertit, «super omnia»; sed Noster aptius vertit, «in omnibus.» Vult enim, ut recte notat Hieronymus, nos in omni tentatione et opere gestare clypeum fidei, eoque venientes diaboli sagittas et suggestiones excipere et retundere.

Secundo, pro «nequissimi,» graece est τοῦ πονηροῦ, id est, ut Vatablus et Erasmus vertunt, «illius mali vel scelesti,» hoc est, scelestissimi et nequissimi, puta diaboli.

Tertio, «tela eius ignea,» id est, instar ignis penetrantia, ardentia et inflammantia sunt suggestiones diaboli, quibus phantasiae pravas cupiditates suggerit, et ad eas appetendas concupiscentiam et appetitum accendit et inflammat. Hisce telis vulnerat animam. «Anima, ait Origenes, hom. 8 in Num., quoties peccat, toties vulneratur. O si possemus per unumquodque peccatum videre, quomodo homo noster interior assidue vulneratur! Vulneratur per linguam anima, vulneratur et per cogitationes, et concupiscentias malas; frangitur autem et conteritur per opera peccati. Quae si omnia videre possemus, et vulneratae animae sentire cicatrices, certum est, quod usque ad mortem resisteremus adversus peccatum; sed nos cupiditatibus saeculi amentes effecti, vel vitiis inebriati, sentire non possumus quanta vulnera, quantas contritiones animae peccando conquirimus.»


Versus 17: Et Galeam Salutis Assumite, Et Gladium Spiritus

17. ET GALEAM SALUTIS ASSUMITE, — id est, ut Theophylactus et Vatablus, galeam salutarem quae caput servet et salvet. Sed quaenam est haec galea? quibus verbis eam declarat et explicat Apostolus? Dico ergo, «galeam salutis,» id est galeam quae est ipsa salus, sicut dixit «scutum fidei,» id est scutum quod est ipsa fides.

Galea ergo militis Christiani est salus allata a Christo, et sperata a Christianis, hoc est spes salutis: ita enim se explicat Apostolus, I Thessal. v, 8: «Induti, inquit, loricam fidei et charitatis, et galeam spem salutis.» Ecce spem salutis vocat galeam. Sicut enim galea principem corporis partem, puta caput ipsum, a quo cetera membra totusque homo pendet, tuetur et communit: ita spes salutis, et gloriae coelestis ac immortalis servat et communit caput, id est hominis cogitationes, fines et intentiones. Haec enim in actionibus id sunt, quod caput in homine, scilicet principium et gubernaculum actionum et agendorum. Nam sicut caput regit, dirigit, movet et gubernat cetera membra, totumque hominem: ita finis et intentio dirigit, movet et gubernat omnia hominis desideria, verba et opera.

Spes ergo quasi galea caput nostrum symbolicum, puta finem et intentionem, armat et communit. Primo, quia facit ut ultimus noster finis et intentio sit Deus, fruitio Dei, salus et beatitudo aeterna, eoque refert omnes alios nostros fines et intentiones, ac consequenter reliqua omnia cogitata, dicta et facta nostra. Secundo, quia facit ut homo cogitans bona illa immensa, quae consecuturum se sperat, alias omnes cogitationes a diabolo suggestas repellat, hacque cogitatione et spe, ardua quaevis aggrediatur, et animose cum hoste confligat, proponens sibi gloriam illam speratam, quae victorem manet. Vide ad Hebr. xi, quam hac galea spei veteres Sancti armati fuerint et roborati, ad omnia dura vel suscipienda, vel toleranda.

Nota primo: Alludit Paulus ad Isaiae lix, 17, ubi sic ait: «Indutus est (Dominus Deus) iustitia ut lorica, et galea salutis in capite eius: indutus est vestimentis ultionis, et opertus est quasi pallio zeli.» Quibus verbis Isaias per prosopopoeiam describit Dei, quasi militis, arma et panopliam: scilicet iustitiam quasi loricam, salutem (studium salvandi homines) quasi galeam iam dictam, et zelum quasi pallium: quibus armatus Deus peccatum, mortem, diabolum, hostes suos a nobis depulit, et homines impios gentesque infideles hostes suos subegit, ex impiis pios, ex infidelibus fideles, ex Ethnicis Christianos, ex inimicis amicos faciendo, ut recte ibi annotavit Theodoretus. Hanc enim suam panopliam Deus et Christus suis militibus, puta Christianis, communicant, ut hic docet Apostolus.

Nota secundo: Graece est περικεφαλαίαν σωτηρίου, hoc est galeam salutaris, id est, ut Hieronymus et alii exponunt, salvatoris, puta salvatorem Iesum, assumite pro galea: ut Iesus Christus omnes sensus qui sunt in capite, integros quasi galea servet et tueatur, inquit Hieronymus, omnisque noster sermo, mens, cogitatio, consilium sit in Christo. Septuaginta enim Interpretes, quos sequitur Paulus, Hebraeum ישע iesha, id est salutem, vertere solent σωτήριον, id est salutare, vel salvatorem, ut Christum salvatorem et salutem ab eo allatam significent nomine concreto quasi proprio Christi.

Id iisdem Ephesiis, post quadraginta ab hac Pauli epistola annos, scribens S. Ignatius innuit dicens: «Nihil melius quam pax in Christo, per quam bellum omne aboletur aëreorum et terrestrium spirituum. Non enim est nobis colluctatio adversus sanguinem et carnem, sed adversus principes et potestates,» etc. Et paulo superius: «Tantum ut in Christo Iesu inveniamur, ut vere vivamus: absque eo ne respirare quidem unquam velitis. Is enim mea spes est, is mea gloriatio, ha denique meae indeficientes divitiae: in quo vincula a Syria Romam usque circumfero, spirituales margaritas, in quibus utinam mihi contingat consummari, ac participem Christi passionum, et socium mortis eius fieri, et resurrectionis a mortuis et aeternae vitae.»

Hic sensus redit in idem, et cum priore coincidit. Spes enim salutis est illa, quam Salvator attulit, non alia; adeoque est ipse Christus salvator, ipse enim est spes nostra; consequenter est et galea nostra. Simili modo dicitur, Proverb. xviii, 18: «Turris fortissima nomen Domini.» Hebraice est nomen tetragrammatum et proprium Dei, scilicet יהוה Iehova, quod includitur in nomine Iesu non sono, sed sensu et significatione, ut dixi Exodi cap. iii et vi.

ASSUMITE, — δέξασθε, capite, arripite; Syrus, apprehendite.

ET GLADIUM SPIRITUS (id est spiritalem) QUOD EST VERBUM DEI. — Hoc gladio Christus vicit et iugulavit daemonem se tentantem et oppugnantem, Matth. iv. Hoc gladio usi sunt sancti omnes, uti de S. Paula memorat Hieronymus in eius Epitaphio. «Si quando, inquit, procacior fuisset inimicus, et usque ad verborum iurgia prosiliisset, illud psalterii decantabat: Cum consisteret adversum me peccator, obmutui, et silui a bonis; et rursus: Ego autem quasi surdus non audiebam, et quasi mutus non aperiens os suum. In tentationibus, Deuteronomii verba volvebat: Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligatis Dominum Deum vestrum de toto corde vestro, et de tota anima vestra. In tribulationibus et angustiis, Isaiae (iuxta Septuaginta) replicabat eloquia: Qui ablactati estis a lacte, qui abstracti ab ubere, tribulationem super tribulationem exspectate, spem super spem, adhuc pusillum propter malitiam labiorum, propter linguam malignam. Et Scripturae testimonium in consolationem suam edisserebat, ablactatorum esse, eorum scilicet, qui ad virilem aetatem pervenissent, tribulationem super tribulationem sustinere, ut spem super spem mereantur accipere; scientes quoniam tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem, spes autem non confundit.» Et infra per singula discurrens ita ait: «In languoribus et crebra infirmitate dicebat: Quando infirma sum, tunc fortis sum; et: Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus, donec mortale hoc induat immortalitatem, et corruptivum hoc vestiatur incorruptione. Et iterum: Sicut superabundant passiones Christi in nobis, ita per Christum abundat et consolatio. Ac deinde: Ut socii passionum estis, sic eritis et consolationis. In moerore cantabat: Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei, et Deus meus. In periculis loquebatur: Qui vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Et iterum: Qui vult animam suam salvam facere, perdet eam. Et: Qui perdiderit animam suam propter me, salvam eam faciet. Quando dispendia rei familiaris, et eversio totius patrimonii nuntiabatur, aiebat: Quid enim prodest homini si totum mundum lucrifecerit, et animae suae damnum habuerit: aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? Et: Nudus exivi de utero matris meae, nudus et redeam. Sicut Domino placuit, ita factum est. Sit nomen Domini benedictum.»

Haec est ergo imago et πανοπλία militis Christiani a capite ad talos armati. Galea est spes salutis, sive spes in Christum; thorax ex iustitia, id est ex vita iusta et sancta; balteus est veritas, id est fidelitas, integritas et castitas; calcei et ocreae sunt praeparatio et alacritas ad viam Evangelii ineundam et propagandam; dextra tenet gladium, id est verbum Dei; sinistra scutum, scilicet fidem.

Similiter, sed paulo aliter S. Ephrem, tractatu De Panoplia sive armatura spiritali, haec arma Christiano militi adaptat. «Galea,» inquit, «est spes, balteus est charitas, calceamenta sunt humilitas, scutum est crux, arcus est oratio.»

Huc etiam alludens Tertullianus, sed confuse lib. De Corona militis, cap. 1, militem se profitentem Christianum, ideoque graviter tortum ita describit: «Et nunc russatus (id est rubricatus) suo sanguine, spe calceatus, de Evangelii paratura succinctus, acutiore verbo Dei totus de Apostolo armatus, et de martyrii candida laurea melius coronatus, donativum Christi in carcere exspectat.»


Versus 18: Per Omnem Orationem Et Obsecrationem Orantes Omni Tempore In Spiritu

Vers. 18. PER OMNEM ORATIONEM ET OBSECRATIONEM ORANTES OMNI TEMPORE IN SPIRITU, ET IN IPSO VIGILANTES IN OMNI INSTANTIA, ET OBSECRATIONE PRO OMNIBUS SANCTIS. — Nota: Post arma et panopliam militis Christiani, dat ei copias auxiliares, scilicet Dei et angelorum. Unde per orationem et obsecrationem iubet eas advocari. Oratio enim et arma iam dicta, et eorum usum et augmentum, id est vires internas impetrat pariter et externas; ut scilicet exterius Deus per angelos retundat et compescat ferociam et tentationes diaboli. Unde oratio magis necessaria militi Christiano quam cetera arma: Deus enim est, qui in omni tentatione et conflictu dat victoriam. Illius ergo gratia et adiutorium maxime per orationem est implorandum.

Huius rei typus fuit Iosue et Moses; Iosue militis pugnantis, Moses sacerdotis orantis speciem refert. Unde sicut Moses sua oratione impetravit victoriam Iosue contra Amalec: «Cumque levaret, inquit Scriptura, Exod. xvii, 11, Moses manus, vincebat Israel; sin autem paululum remisisset, superabat Amalec.» Ita miles Christianus vincet diabolum et omnes hostes, si assiduum comitem et propugnatorem habeat orationem.

Unde nota secundo: Conditiones requisitas in oratione hic explicat Apostolus. Primo enim requirit in oratione assiduitatem, diligentiam et frequentiam, cum dicitur: «Per omnem orationem,» q. d. Per iugem assiduam et omnimodam orationem et obsecrationem, unde explicans subdit: «In omni instantia et obsecratione,» ut scilicet, inquit Theophylactus, instanter oret et obsecret cum fletu, genuflexione, tunsione pectoris, etc.

Secundo, ut Anselmus, ut obsecret obtestando Dei misericordiam per omnia sacra et sancta, v. g. per mortem, crucem, sanguinem Christi. Utrumque enim significat obsecratio, scilicet primo, orationem ex intimo animi sensu, qui lacrymis, aliisque signis externis declaretur, manantem, ut exponit Theophylactus. Secundo, ut Anselmus, significat obtestationem et quasi adiurationem per res sacras. Reliquae conditiones orationis patebunt ex sequentibus iam dicendis.

Unde nota tertio: Vult Apostolus ut singuli Christiani orent et obsecrent non tantum pro seipsis, sed et pro omnibus sanctis, id est Christianis quibusvis, et praesertim Apostolis et praedicatoribus Evangelii, qualis erat Paulus. Hinc patet populo Christiano valde commendandum esse, ut orent pro propagatione et propagatoribus Evangelii, haeresumque et infidelitatis extirpatione: et si hoc populo, quid Clericis faciendum est?

Nota quarto: Vult ut orent omni tempore. Hinc Euchitae haeretici apud Augustinum, haeresi 57, docuerunt Christianum non debere laborare, nec aliud agere, quam ut semper oret. Unde dicti sunt Euchitae, id est «precatores.» Sed hoc dogma stolidum est et impossibile.

Secundo, S. Basilius, hom. in Iulittam Martyrem: «Qui, inquit, bene semper agit, hic semper orat.» Per omnem enim virtutem Deo coniungimur, quod est officium orationis. Oratio enim non est aliud quam mentis in Deum elevatio, et sive mentis cum Deo coniunctio. Inter alias autem virtutes maxime nos Deo coniungit religiosa et pia intentio: si videlicet omnia opera nostra (ibidem pulchre docet Basilius) etiam manualia et fabrilia ad Dei gloriam referamus, ea scilicet faciendo eo fine, ut Deus per illa honoretur, ut hoc obsequium Deo praestemus, ut Deo placeamus.

Hinc multi pii et sapientes viri initio studiorum et operum suorum orant, et per orationem studia et opera sua Deo offerunt. Id valde consulendum est simplicibus mechanicis et agricolis. Hi enim multa opera laboriosa saepe faciunt sine merito, quia tantum lucrum aucupantur, qui si doceantur insuper ea referre ad Deum, Deique obsequium et gloriam, longe maiora lucra apud Deum in coelis, quam apud homines in terra sibi comparabunt, itaque praeter lucrum temporale, quod ab hominibus exspectant, ingens lucrum spiritale conquirent apud Deum.

Tertio et simplicissime, vult Apostolus ut Christiani orent omni tempore, id est assidue, quantum per alia negotia licet. Ita Anselmus. Et, ut Augustinus, «omni tempore,» scilicet orationi destinato, sive ab Ecclesia, sive a propria devotione et consuetudine. Frequentiam enim orationis identidem hic aliis et aliis verbis inculcat Apostolus, praesertim ut certa et stata orandi tempora nullo tempore intermittantur. Nihil enim fructuosius facere potest Christianus, quam si omne tempus ab occupationibus aliis liberum det orationi, Deoque vacet a quo omne donum descendit; ita fiet, ut studia et opera ipsius felicius succedant, et melius fiant, utque Deus iis benedicat, iisque praemium et praesens et futurum largiatur. Hinc monet sapienter S. Basilius, ut orationem sequatur lectio (et quodvis opus), lectioni (et cuivis operi) succedat oratio.

Nota quinto: Haec oratio facienda est «in spiritu,» id est conscientia munda et fide integra, inquit Ambrosius. Qui enim polluta mente orat, hic in carne orat. Secundo et genuine, «in spiritu,» id est mente, affectu, desiderio, non voce et labiis. Opponit enim spiritum multiloquio, sive battologiae Gentilium, ait Chrysostomus, qui putabant se sua eloquentia et multiloquio flectere Deum. Matth. vi, 7, sicut oratores sua rhetorica flectunt iudices. Unde Vatablus, «in spiritu, inquit, id est, cum fervore spiritus, hoc est, cum intimo et ferventi spiritu.» Spiritus enim et affectus est anima orationis. Multi simplices et rudes parum habent ex hoc spiritu, et fere tantum labiis orant. Hi docendi sunt adorare Deum in spiritu et veritate.

Nota sexto: In oratione requirit Apostolus vigilantiam et perseverantiam. Unde ait: «Et in ipso vigilantes,» graece εἰς αὐτὸ τοῦτο, id est in hoc, vel ad hoc ipsum (scilicet, ut in spiritu oremus omni tempore) vigilantes simus «in omni instantia,» ἐν πάσῃ προσκαρτερήσει, id est, ut Ambrosius, Syrus et Graeci, in omni perseverantia; Vatablus, cum omni sedulitate. Tali perseverantia oravit et impetravit filiae suae liberationem a daemone mulier illa Chananaea, de qua Matth. xv, 27. Eodem modo et Anna oravit, et impetravit filium Samuelem, I Reg. cap. 1, xv. Vide et Luc. cap. xi, 5. Ita Chrysostomus.


Versus 19: Et Pro Me, Ut Detur Mihi Sermo In Apertione Oris Mei Cum Fiducia

19. ET PRO ME, UT DETUR MIHI SERMO IN APERTIONE ORIS MEI CUM FIDUCIA, NOTUM FACERE MYSTERIUM EVANGELII, — q. d. Orate pro me assidue, ut Deus aperiat os meum, et inspiret sermones quos loquar, ut cum fiducia, graece παρρησίᾳ, id est libertate et audacia, evangelizem, utque libere et audacter notum faciam mysterium (Syrus arcanum) Evangelii, id est per hypallagen, Evangelium mysteriosum et arcanum, sive Evangelium magno mysterio et arcano refertum. Hinc breviter Vatablus sic explicat: «Ut detur mihi aperto ore libere loqui; vel, ut quoties os meum aperio docendi causa, mihi detur sermo absque dicendi metu, ut notum faciam arcanum Evangelii.»

Aliter explicat Maldonatus in Notis Manuscript.: «In apertione oris mei,» inquit, hoc est quotiescumque loqui voluero, aut prout postulavero, iuxta illud Psaltis, «Aperi os tuum, et implebo illud.» Alludit Paulus ad illud Ezech. xxix, 21: «Tibi dabo apertum os in medio eorum.» Ita S. Augustinus in Psalm. xxxi, initio: «Primum, inquit, infirmitatem meam orationibus vestris commendo, sicut dicit Apostolus, ut detur mihi sermo in apertione oris mei sic loqui vobis, quemadmodum et mihi dicere periculosum non sit et vobis audire salutare sit.»


Versus 20: Pro Quo Legatione Fungor In Catena

20. PRO QUO LEGATIONE (apostolatu) FUNGOR IN CATENA. — Hinc patet hanc epistolam Romae e vinculis esse scriptam, ait Hieronymus et Chrysostomus.

ITA UT IN IPSO (Evangelio scilicet praedicando) AUDEAM (παρρησιάσωμαι, id est libertate et audacia utar, liber sim et audax. Secundo, Theophylactus, ut in ipso, scilicet Evangelio et Evangelii praedicatione defendenda animosus sim et audax, q. d. Ut audacter et libere causam meam e vinculis dicam, meque defendam, et rationem reddam praedicati a me Evangelii) PROUT OPORTET ME (tanquam legatum summi Dei, libere et intrepide) LOQUI.

— Audi Chrysostomum et Theophylactum: «Ad quos, o Paule, legatione fungeris? Ad homines, ut ipsos reconciliem Deo. At isti interim me in vincula conierunt communem legem non reveriti, qua ubique mos et ius est, ut legati nihil patiantur mali. Catena ergo mihi imposita est, ut os et libertatem loquendi mihi obturet: vestra autem oratio meum mihi os aperiet, ut liberrime loquar, et proloquar quae is qui me legatum emendavit, mihi commisit. Viden' gladium (libertatem scilicet et alacritatem enuntiandi verbi Dei) quem accepturus erat Paulus in apertione oris.»


Versus 21: Ut Autem Et Vos Sciatis Quae Circa Me Sunt

21. UT AUTEM ET VOS SCIATIS QUAE CIRCA ME SUNT (τὰ περὶ ἡμῶν, id est, ut Vatablus, quae de nobis sunt, res nostras, et statum nostrum), OMNIA VOBIS NOTA FACIET TYCHICUS. — Hinc colligimus Apostolum per Tychicum misisse has litteras ad Ephesios.


Versus 23: Pax Fratribus

23. PAX FRATRIBUS. — Pax sit Christianis, qui apud vos sunt. Est salutatio Hebraeorum qua usus est Christus, «Pax vobis,» eaque apprecantur omnia bona, omnia felicia et fausta, ut dixi.

ET CHARITAS CUM FIDE (supple, conservetur et augeatur in fratribus, id est Christianis Ephesiis), A DEO PATRE, ET DOMINO IESU CHRISTO.


Versus 24: Gratia Cum Omnibus Qui Diligunt Dominum Nostrum Iesum Christum In Incorruptione

24. GRATIA CUM OMNIBUS QUI DILIGUNT DOMINUM NOSTRUM IESUM CHRISTUM IN INCORRUPTIONE, — id est incorrupte, sincere et pure, non habentes corruptelam amoris terreni et vitiorum, q. d. Qui diligunt Iesum cum sinceritate, integritate et puritate fidei, spei et morum, maxime castitatis (haec enim proprie dicitur corrumpi, vel esse incorrupta, ait Hieronymus). Et, ut Anselmus, qui cum casto amore Christum sponsum diligunt quasi sponsa quae corruptionem non admittit.

Peccatum enim morbus est et corruptio animae; virtus vero animae est sanitas et incorruptibilitas, ait Chrysostomus et Theophylactus. Sicut enim, inquit Chrysostomus, virgo corrumpitur dum fornicatur, pomum corrumpitur dum putrescit, sanitas corrumpitur dum homo fit aeger, domus corrumpitur dum dissolvitur: ita anima corrumpitur dum peccat. Peccata enim et voluptates illicitae dissolvunt, deturpant, putrefaciunt et corrumpunt harmoniam, vigorem, sanitatem et integritatem animae; virtus vero eadem reparat, animamque suae integritati et incorruptioni restituit.

Nota, praepositio «in» potest proprie accipi; vel, ut Vatablus, accipi potest pro «cum,» ut dixi; vel, ut Chrysostomus et Theophylactus, potest accipi pro «per,» q. d. Qui diligunt Iesum «in incorruptionem,» id est, per incorruptionem, puritatem et honestatem morum et virtutum.

Rursum secundo, Oecumenius, ἐν ἀφθαρσίᾳ, inquit, id est ἀφθάρτως, q. d. «In incorruptione,» id est incorruptibiliter, immortaliter, perenniter, scilicet tam in adversis, quam in prosperis; tam in paupertate quam in opulentia; tam in contemptu, quam in honoribus; tam in desolatione, quam in consolatione; tam in morte, quam in vita, diligunt Iesum Christum. Denique tertio, Chrysostomus et Theophylactus, putant ἐν pro εἰς poni, «in incorruptione,» pro «in incorruptionem,» id est ad incorruptionem et immortalitatem, quae meta est dilectionis et gratiae, quam Ephesiis hic precatur Paulus. Omnes hos sensus ita complectitur Titelmannus in sua paraphrasi: «Gratia sit cum omnibus qui diligunt Iesum in incorruptione fidei et morum, incorruptam fidem mente, et incorruptam vitam moribus tenentes, habentesque spem incorruptibilem; utpote ab eo non corruptibilia, sed incorruptibilia bona exspectantes. Amen.»

O filii hominum, diligite Iesum Christum in incorruptione: incorruptio enim facit proximum Deo. Mente et animo transcendite omnia corruptibilia. Oportet enim mortale hoc induere immortalitatem, et corruptibile hoc induere incorruptionem. Studete incorruptioni. Studete immortalitati. Studete AETERNITATI.