Cornelius a Lapide

Commentaria in Epistolam ad Philippenses: Argumentum


Index


Argumentum

Paulus in Macedoniam a Deo vocatus mirabili ac visione assignata, quae describitur Actor. xvi, 9, ubi dicitur: «Vir Macedo quidam erat stans, et deprecans eum et dicens: Transiens in Macedoniam, adjuva nos;» mox eo concessit, primamque ejus urbem, Philippos scilicet (quae primo Dathos dicta, deinde a Philippo, patre Alexandri Magni instaurata, vocata est Philippi, ac paulo post facta est colonia Romanorum) adiit, pluresque Philippensium convertit, ibique Pythonissam sanavit, ideoque virgis caesus est et incarceratus.

Philippenses ergo a Paulo ad Christum conversi, iidemque Pauli studiosissimi, mox ut audierunt Paulum Romae vinctum detineri, ad ejus consolationem miserunt Romam cum muneribus Epaphroditum, suum apostolum (ut ait cap. ii, vers. 25), suumque episcopum, inquit Theodoretus, Baronius et alii. Hic Epaphroditus Romae in morbum incidit et ad mortem aegrotavit; eumque tandem convaluisset, remisit eum Paulus ad suos Philippenses cum hisce litteris, quibus hortatur eos, ut in fide Christi perstent et pergant, nec vinculis suis turbentur, aut animis cadant; et maxime ne cedant et credant judaizantibus docentibus legalia Mosis servanda esse cum Evangelio; nec Cerintho, Simoni Mago, eorumque asseclis negantibus Christum vere esse crucifixum. Deinde mixtim hortatur eos ad virtutes Christiano dignas, et maxime ut Christi humilitatem, charitatem, pacem et concordiam mutuam foveant et aemulentur.

Scripta est Romae anno Christi 60, qui fuit secundus vinculorum Pauli, quo anno scripsit pariter ad Colossenses, ad Ephesios, ad Philemonem, quibus omnibus praefigit nomen tam suum, quam Timothei, qui litteris Pauli anno praeterito accersitus (II Timoth. IV, 21) ante hiemem Romam venerat. Omnes ergo hae epistolae scriptae sunt e primis vinculis, quae contigerunt anno Neronis 4, non e secundis, quae contigerunt anno Neronis 12; nam hic, cap. 1, 25, dicit se mansurum in carne ad commune Christianorum gaudium et profectum: ubi satis insinuat se liberandum vinculis. Prima ergo vincula intelligit, non secunda: nam e secundis non fuit liberatus, sed martyr occubuit.