Cornelius a Lapide

Philippenses I


Index


Synopsis Capitis

Orat primo, pro Philippensium in fide et vita Christiana constantia, ad eamque eos animat et incitat tum verbis, tum exemplo suo, narrans scilicet, vers. 12, vinculorum suorum fructum, et Evangelii per ea propagationem.

Deinde, vers. 15, gaudet quod Christus annuntietur, sive per invidiam, sive per charitatem, sive per vitam, sive per mortem suam: «Mihi enim, inquit, vivere Christus est, et mori lucrum.»

Denique licet cupiat dissolvi et esse cum Christo, vers. 23, se tamen in carne mansurum ad eorum consolationem significat: indeque, vers. 27, eos roborat ad persecutiones, utpote quae sunt causa salutis et martyrii, ideoque magna dona Dei.


Textus Vulgatae: Philippenses 1:1-30

1. Paulus et Timotheus, servi Jesu Christi, omnibus sanctis in Christo Jesu, qui sunt Philippis, cum Episcopis et diaconibus. 2. Gratia vobis et pax a Deo nostro, et Domino Jesu Christo. 3. Gratias ago Deo meo in omni memoria vestri, 4. semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis, cum gaudio deprecationem faciens, 5. super communicatione vestra in Evangelio Christi a prima die usque nunc. 6. Confidens hoc ipsum, quia qui coepit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Jesu. 7. Sicut est mihi justum hoc sentire pro omnibus vobis: eo quod habeam vos in corde et in vinculis meis, et in defensione et confirmatione Evangelii, socios gaudii mei omnes vos esse. 8. Testis enim mihi est Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Jesu Christi. 9. Et hoc oro ut charitas vestra magis ac magis abundet in scientia, et in omni sensu: 10. ut probetis potiora, ut sitis sinceri et sine offensa in diem Christi, 11. repleti fructu justitiae per Jesum Christum, in gloriam et laudem Dei. 12. Scire autem vos volo, fratres, quia quae circa me sunt, magis ad profectum venerunt Evangelii: 13. ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni praetorio, et in caeteris omnibus; 14. et plures e fratribus in Domino confitentes vinculis meis, abundantius auderent sine timore verbum Dei loqui. 15. Quidam quidem et propter invidiam et contentionem: quidam autem et propter bonam voluntatem Christum praedicant: 16. quidam ex charitate: scientes quoniam in defensionem Evangelii positus sum. 17. Quidam autem ex contentione Christum annuntiant non sincere, existimantes pressuram se suscitare vinculis meis. 18. Quid enim? dum omni modo sive per occasionem, sive per veritatem Christus annuntietur: et in hoc gaudeo, sed et gaudebo. 19. Scio enim quia hoc mihi proveniet ad salutem, per vestram orationem et subministrationem Spiritus Jesu Christi, 20. secundum exspectationem et spem meam, quia in nullo confundar: sed in omni fiducia sicut semper, et nunc magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem. 21. Mihi enim vivere Christus est, et mori lucrum. 22. Quod si vivere in carne, hic mihi fructus operis est, et quid eligam ignoro. 23. Coarctor autem e duobus: desiderium habens dissolvi et esse cum Christo, multo magis melius: 24. permanere autem in carne, necessarium propter vos. 25. Et hoc confidens scio quia manebo et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum et gaudium fidei: 26. ut gratulatio vestra abundet in Christo Jesu in me per meum adventum iterum ad vos. 27. Tantum digne Evangelio Christi conversamini: ut sive cum venero et videro vos, sive absens audiam de vobis, quia statis in uno spiritu unanimes, collaborantes fidei Evangelii; 28. et in nullo terreamini ab adversariis: quae illis est causa perditionis, vobis autem salutis, et hoc a Deo. 29. Quia vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed etiam pro illo patiamini: 30. idem certamen habentes, quale et vidistis in me, et nunc audistis de me.


Versus 1: Paulus Et Timotheus, Servi Jesu Christi

Vers. 1. PAULUS ET TIMOTHEUS, SERVI JESU CHRISTI, OMNIBUS SANCTIS (omnibus fidelibus in baptismo sanctificatis) in Christo Jesu, qui sunt Philippis. — Nota: Nomen «servi» hic est titulus honoris: sicut enim in aliis epistolis Paulus vocat se Apostolum, ita hic se vocat servum; «servus ergo Christi» idem est quod Apostolus Christi.

Ubi adverte: Olim tres erant servorum gradus. Primi et vilissimi erant mancipia in nervis et compedibus habita. Secundi «mediastini,» ut sunt famuli civium jam et nobilium. Tertii honorarii et actores, dispensatores, oeconomi, vicarii, qui hebr. משרתים mescaretim, id est «ministri» dicuntur, cum primi yabadim, id est «servi,» communiter vocitentur. S. Paulus et Apostoli tertii ordinis fuerunt servi. Unde 1 Cor. IV, 1, vocat eos dispensatores, et Psaltes vocat eos principes: «Constitues,» inquit, «eos principes super omnem terram;» sicut enim principes regi serviunt, ut regnum ejus regant et propagent, ita Apostoli Christo inserviunt; nimirum ita Christo servire regnare est. Sic Christus honoris causa vocatur «servus» Dei, dum eum Pater ita compellat, Isaia xlix, 3: «Servus,» inquit, «meus es tu Israel, quia in te gloriabor.» Nam ad Christum haec verba dirigi, patet ex antecedentibus et sequentibus. «Israel» ergo hic est Christus, qui vocatur «Israel,» quia natus est, inquit Hieronymus, de semine Israelis et Judaeorum; secundo, quia dominatus est Deo (hoc enim significat hebraice «Israel»), et divinam vindictam in homines latam rescidit. Unde ejus typus fuit Jacob cum angelo Dei vicario luctans et praevalens, qui inde dictus est «Israel,» Genes. xxxii, 28.

Nota secundo: «Sancti in Christo» sunt Christiani, vocati ad veram mentis et corporis sanctimoniam. Hi dicuntur sancti «in Christo,» id est per Christum et Christi merita. Ita Vatablus. Vel potius proprie «in Christo,» quia Christo Christique corpori, quod est Ecclesia, per baptismum, fidem, gratiam et sanctitatem inserti sunt, sicut rami inseruntur arbori.

Notat Chrysostomus id dici contra Judaeos, qui se sanctos jactabant in lege et Moyse: sibi enim dictum esse a Domino, Exod. xix, 6: «Vos eritis mihi in regnum sacerdotale et gens sancta.» Contra hos Apostolus ait, nos esse sanctos non in Mose, sed in Christo, qui est Sanctus sanctorum, ipsaque sanctitas, et radix ac fons omnis sanctitatis, ut, nisi quis Christo inseratur quasi ramus arbori, ab eoque sanctitatem sugat et hauriat, sanctus esse non possit. Vice versa, qui Christo plene inserti sunt, hi sancti sunt, et quo magis Christo inseruntur illique uniuntur, eo magis sanctificantur.

CUM EPISCOPIS ET DIACONIBUS. — Dices: In una civitate Philippensi tantum unus erat episcopus, quomodo ergo scribit Paulus Episcopis in plurali? Respondeo, per «Episcopos» hic Apostolus intelligit presbyteros. Ita Chrysostomus, Theophylactus, Oecumenius et alii. Unde Syrus vertit, «cum presbyteris et eorum ministris.» Vult enim Apostolus hisce duobus nominibus salutare totum clerum Philippensium. Unde Presbyteros nominat Episcopos, diaconos vero, subdiaconos et reliquos inferiores, digniori diaconorum nomine complectitur. Episcopum autem non salutat, quia hic erat Epaphroditus, harum lator litterarum, ait Theodoretus.

Ubi nota: Haec nomina «Episcopus» et «Presbyter» olim communia erant omnibus sacerdotibus tam majoribus, quos jam proprie Episcopos, quam minoribus, quos Presbyteros nominamus. Sic Actor. xx, 28, Paulus ad majores natu Ecclesiae Ephesinae: «Attendite,» ait, «vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit Episcopos (id est presbyteros et pastores) regere Ecclesiam Dei:» nec enim Ephesi plures, quam unus, erant Episcopi proprie dicti. Unde tam hic, quam I Timoth. iii, ab Episcopis transit ad diaconos, nec nominat presbyteros, quia scilicet eos Episcoporum nomine intelligit. Hinc occasionem errandi sumpserunt Aerius et Wicleff dicentes jure divino presbyterum in ordine et potestate parem esse episcopo: sed respondeo parem esse in sacerdotio (in potestate consecrandi, sacrificandi, solvendi a peccatis), qui septimus et summus est Ordo; non autem in potestate ordinandi et consecrandi, nec in potestate jurisdictionis; hisce enim Episcopus praecellit Presbyterum. Vide Bellarminum, lib. I De Cleric., cap. V.

Dices: Cur ergo olim Presbyteri vocabantur Episcopi? Respondeo, duas ob causas. Prima est, quam dixi, quia in Ordine summo, qui est sacerdotii, Presbyter par est Episcopo. Secunda, quia olim ante schisma (ut ait Hieronymus, in I ad Titum) non tam auctoritate et jurisdictione distincta et divisa, quam communi Presbyterorum consilio, labore et spiritu regebantur Ecclesiae. Unde Presbyteri dicebantur et erant Episcopi, id est inspectores et correctores morum populi cum Episcopo proprie dicto, imo et in Conciliis considebant cum Episcopis, sententiamque rogati dicebant, ut patet Actor. xv, 6: «Convenerunt,» ait, «Apostoli et seniores (presbyteri) videre de verbo hoc.» Hae ergo sunt causae cur utrique dicti sint Presbyteri et Episcopi; postea vero cum cresceret Ecclesia et numerus fidelium, atque ad eum rite gubernandum opus esset debito ordine et subordinatione ministrorum sub uno rectore Episcopo, cumque (si credimus Hieronymo in I ad Titum, de quo ibi dicendum est) Presbyteri prima illa praedicta Episcoporum communicatione abuterentur, iisque insolenter aequari et praeesse vellent, ac facerent schismata: tum Episcopi suam auctoritatem et praeeminentiam tueri coeperunt, omnibusque praelati sunt. Id autem factum est tempore Apostolorum sub ipsa Ecclesiae initia, cum hic diceret: «Ego sum Cephae;» alius, «Ego Pauli;» ille, «Ego Apollo.» 1 Cor. i, 12. Id patet I Timoth. v, 17: «Adversus presbyterum,» inquit, «accusationem noli recipere, nisi sub duobus aut tribus testibus.» Tempore Pauli ergo Timotheus tanquam Episcopus presbyterorum erat judex et jurisdictione superior. Sic Tito jubet Apostolus, ut constituat per civitates presbyteros. Sic Ignatius ad Trallianos et ad Smyrnenses: «Presbyteri,» inquit, «subjecti estote Episcopo.»

Quaeres secundo, cur Paulus hic prius salutet laicos et populum, quam Episcopos et diaconos? Respondet Chrysostomus, hanc epistolam tantum ad Episcopos et diaconos, id est ad clerum Philippensem, esse scriptam: ipse enim legit συνεπισκόποι, «coepiscopis,» uno verbo, non duobus, scilicet «cum Episcopis,» quasi Paulus non scribat «omnibus sanctis,» id est Christianis, absolute, sed tantum «sanctis coepiscopis» (id est qui secum erant Episcopi et doctores populi) et «diaconibus,» id est clericis. Verum legendum est divisum hoc modo, σὺν ἐπισκόποις, id est «cum Episcopis»: sic enim legunt Latina, Syra: Graeca correctiora. Unde secundo, melius respondet D. Thomas, Apostolum servasse ordinem naturae, quo grex solet praecedere suum pastorem, ut pastor sequens videre eum et regere ac dirigere possit: hanc in processionibus populus praecedit, clerus et Praelati sequuntur; locus ergo ultimus ibi honoratior est, cum inter saeculares in mensis et conciliis primus honoratior sit. Itaque hic Paulus oves praemittit pastori, id est populum prius salutat, quam clerum.


Versus 3: Gratias Ago Deo Meo In Omni Memoria Vestri

3. GRATIAS AGO DEO MEO IN OMNI MEMORIA VESTRI, — id est, quoties vestri recordor, ait Vatablus, quoties vos memoriae meae occurritis, gratias ago Deo. Aliter Maldonatus in Notis manuscriptis: τὸ enim «vestri» accipit active, non passive. Unde sic explicat: Gratias ago Deo, quod vos mei vincti memores sitis.

Nota: De more Apostolus orationes et epistolas actionesque suas inchoat a gratiarum actione, idque nos facere docet.


Versus 4 Et 5: Semper In Cunctis Orationibus Meis Pro Omnibus Vobis

4 et 5. SEMPER IN CUNCTIS ORATIONIBUS MEIS PRO OMNIBUS VOBIS, CUM GAUDIO DEPRECATIONEM FACIENS, SUPER COMMUNICATIONE VESTRA IN EVANGELIO CHRISTI A PRIMA DIE USQUE NUNC. — Nota: Tὸ «super communicatione vestra» referri potest ad id quod proxime praecedit, «cum gaudio deprecationem faciens,» q. d. Communicatio vestra in Evangelio causa est gaudii mei, quodque cum gaudio deprecer Deum. Secundo et melius, referri potest ad «gratias ago»; inde enim pendet vers. 4 et 5, imo Biblia Regia et Lovaniensia versum 4 parenthesi * cludunt, quasi vers. 5, «super communicatione vestra,» etc., referendus sit ad vers. 3, «gratias ago,» etc., q. d. Gratias ago Deo cum gaudio, eum deprecans, eo quod vobis dederit communicationem in Evangelio Christi.

Nota secundo: «Communicatio» haec primo est participatio Evangelii, id est fidei et doctrinae Evangelicae, q. d. Gratias ago Deo, quia ab eo participes facti estis Evangelii, quando illi credidistis, in eoque perseveratis. Secundo et melius, «communicatio» haec in Evangelio, id est in praedicatione et propagatione Evangelii, est cooperatio et participatio laborum et passionum, quas Paulus et Apostoli pro hac Evangelii propagatione vel sustinebant, vel suscipiebant, in quibus communicabant et participabant Philippenses, q. d. Gratias ago Deo exultans in spiritu, quod communicetis meis laboribus, afflictionibus, vinculis pro Evangelio susceptis, quod mihi collaboretis, mihi compatiamini, me omni ope et opera adjuvetis, dum mittitis Epaphroditum vestrum Episcopum ad me, dum per eum mihi alimoniam et munera defertis, me in carcere vinctum solamini et animatis, itaque me meumque Evangelium omni studio promovetis, idque non uno alterove die, sed assidue et continuo, «a prima die» qua credidistis, «usque nunc.» Ita Chrysostomus et Theophylactus. Et hoc significat Graecum κοινωνία. Unde vers. 7, vocat eos συγκοινωνούς, id est socios, collegas, et quasi ex aequo participes sui gaudii, quod percipiebat ex vinculis suis, et defensione ac confirmatione Evangelii.

Nota hic tertio, fervorem primorum Christianorum Philippensium, quibus non satis erat credere, sed de aliorum salute et Evangelii propagatione solliciti, Paulum et Apostolos omni ope et opibus in praedicatione adjuvabant. Hac de causa, primi Christiani facultates suas vendebant, et pretia deferebant ad pedes Apostolorum, Actor. IV, 35. Id etiamnum faciunt ferventes Catholici in Anglia, Hollandia, India. Hinc secundo, per hoc participes fiebant et fiunt omnis laboris (ac consequenter omnis meriti) quem suscipit Apostolus et praedicator, ac proinde est hic actus virtutis nobilissimus: idem enim objectum spectant cooperantes, idemque agunt, quod agit ipse Apostolus, adeoque ipsimet per Apostolum peregrinantur, evangelizant, convertunt animarum millia. Hinc tertio, similem cum Apostolis mercedem recipient, quasi ipsimet fuissent Apostoli et apostolatu perfuncti. Id docet Christus, Matth. x, 40: «Qui, inquit, recipit vos, me recipit; et qui me recipit, recipit eum qui me misit. Qui recipit prophetam (Evangelii doctorem et praedicatorem) in nomine Prophetae (quia propheta et praedicator est), mercedem prophetae,» id est praedicatoris, «accipiet;» quia scilicet sicut cooperatur prophetae, eumque juvat qua Propheta et praedicator est, ita laboris ejus et meriti particeps est, ac consequenter dignum et justum est, ut particeps sit et praemii, quod propheta et praedicator consequuntur: particeps, inquam, non aequali gradu cum ipso propheta, sed secundum participationem et mensuram suae cooperationis et charitatis, qua eum adjuvit: sic enim jure communi participes et receptatores furum, simili cum furibus poena plectuntur.

Eleganter id explicat S. Gregorius, homil. 20 in Evang.: «Qui recipit,» ait, «prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet. In quibus verbis notandum est, quia non ait: Mercedem de propheta, sed, Mercedem prophetae,» id est prophetae praemia accipiet. Et inferius: «Nam cum pauci sint qui spiritualia dona percipiunt, et multi qui rebus temporalibus abundant, per hoc se divites virtutibus pauperum inserunt, quod eisdem sanctis pauperibus de suis divitiis solatiantur.» Additque tales per ulmum promissos et significatos esse ab Isaia, cum ait: «Ponam in deserto,» in deserta hactenus Gentilium Ecclesia, «abietem, ulmum et buxum simul. Et quid per ulmum,» inquit, «nisi saecularium mentes expressae sunt? quae dum terrenis adhuc curis inserviunt, nullum virtutum spiritualium fructum ferunt; sed et si proprium fructum ulmus non habet, portare tamen fructum cum vite solet: quia et saeculares viri intra sanctam Ecclesiam quamvis spiritualium virtutum dona non habeant, dum tamen sanctos viros donis spiritualibus plenos sua largitate sustentant, quid aliud quam vitem cum botris portant? Etsi ergo fructum ulmus non habet, vitem tamen cum fructibus portans, haec ipsa sua efficit, quae bene sustentat aliena.»


Versus 6: Confidens Hoc Ipsum, Quia Qui Coepit In Vobis Opus Bonum, Perficiet

6. CONFIDENS HOC IPSUM, QUIA (quod) QUI COEPIT IN VOBIS OPUS BONUM (scilicet Deus), PERFICIET USQUE IN DIEM CHRISTI JESU. — Nota: Pro «confidens,» graece est πεποιθώς, quod Novantes vertunt, «credens,» certissime scilicet vos perseveraturos in bono opere, quasi velit Paulus omnes fideles securos et certos reddere de sua perseverantia. Sed perperam hoc dicitur; nam constat donum perseverantiae actualis non omnes fideles habere: multi enim a pia vita, imo et a fide deficiunt, fiuntque impii, haeretici, imo athei. Melius ergo vertit Vatablus et Beza πεποιθώς, id est «persuasum habens»: sed optime Chrysostomus, Theophylactus, Ambrosius, Syrus et alii vertunt, «confidens.» Vide dicta Rom. viii, 38, q. d. Confido quod, sicut coepistis bonum opus adjuvandi et promovendi praedicationem Evangelii, ita in eodem per Dei gratiam perseverabitis in finem, usque ad mortem et diem judicii; ac proinde confido quod Deus, qui hoc opus bonum in vobis coepit, ipse etiam perficiet.

Unde nota secundo, cum Chrysostomo et Theophylacto: Plane potuisset dicere Apostolus: Confido quod coeptum bonum opus perficietis; sic enim dixit, vers. 5: «Super communicatione vestra in Evangelio Christi;» et vers. 7, eos in vinculis suis, et in defensione et confirmatione Evangelii socios suos vocat; et vers. 9: «Hoc oro, ut charitas vestra magis ac magis abundet, ut probetis potiora, ut sitis sinceri et sine offensa,» etc. Sic ergo et eorum arbitrium ac virtutem exstimulans hic dicere potuisset: Confido quod bonum quod coepistis, prosequemini et perficietis; sed ut eos doceat modestiam et humilitatem, maluit dicere: «Confido» quod Deus illud perficiet: quia cum ad perseverantiam utrumque requiratur, scilicet et gratia Dei et cooperatio ac constantia liberi arbitrii, primas in ea tenet gratia Dei. Unde uti alibi, ita et hic gratiae Dei eam tribuit Paulus. Hinc sicut vers. praeced. gratias egit Deo, quod opus hoc bonum coepisset per gratiam suam in Philippensibus, ita hoc versu confidit Deum suum hoc opus in eis perfecturum; intellige, nisi ipsi Philippenses gratiae Dei desint, nolintque eam sequi et ipsi cooperari. Est ergo metalepsis, «confido quia Deus perficiet,» id est confido quod vos per Dei gratiam perficietis opus bonum quod coepistis: ex Deo enim Deique gratia, gratiae operationem et effectum intelligendum relinquit.

Nota tertio: Cum duplex sit perseverantiae donum, unum quasi potentiale, quo in accepta gratia et justitia perseverare quis possit; alterum actuale, quo actu perseveret: prius omnibus justis datur, ut docet Concilium Tridentinum, sess. VI. Deus enim omnibus justis ea dat auxilia gratiae, eas mentis et voluntatis excitationes, impulsus et corroborationes, quae necessariae sunt ad vitanda peccata omnia mortalia, et ad perseverandum in gratia et bona vita, ut si iis recte utantur justi, sicuti debent, perseveraturi sint et salvandi. Posterius donum perseverantiae, quod magnum, imo maximum est, non datur omnibus justis, sed iis solum, qui actu perseverant, complectiturque omnem illam gratiarum seriem, qua fit ut homo actu in gratia perseveret, itaque moriatur et salvetur. De quo tria hic docet Apostolus, et ex eo Concilium Tridentinum, sess. VI, cap. XIII: primo, esse donum Dei, non autem ex nobis; secundo, neminem esse certum se illud habere aut habiturum; tertio, quemque debere illud a Deo sperare, ita tamen ut timeat ne ex parte sua Deo et Dei gratiae desit, itaque hoc donum amittat. «Similiter,» inquit Concilium, «de perseverantiae munere, de quo scriptum est: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit: quod quidem aliunde haberi non potest, nisi ab eo qui potens est cum qui stat, statuere, ut perseveranter stet, et eum qui cadit, restituere: nemo sibi aliquid certi absoluta certitudine polliceatur, tametsi in Dei auxilio firmissimam spem collocare et reponere omnes debent: Deus enim, nisi ipsi illius gratiae defuerint, sicut coepit opus bonum, ita perficiet operans velle et perficere. Verumtamen qui se existimant stare, videant ne cadant, et cum timore ac tremore salutem suam operentur in laboribus et vigiliis, in eleemosynis et orationibus.»

Hinc quarto, S. Augustinus, lib. De Bono perseverantiae, docet hoc donum et gratiam perseverantiae distinctam esse a gratia justificante, et per solam gratiam justificantem non posse hominem in justitia accepta perseverare, ut tentationes omnesque difficultates vincat et superet: sed indigere crebris gratiae impulsibus et excitationibus, quibus assidue a Deo in sua infirmitate et torpore excitetur, roboretur, protegatur, ut in via virtutis coepta constanter et fortiter pergat: quae variae et multiplices gratiae sunt et dicuntur donum perseverantiae; nec enim hoc donum unus est actus vel habitus, sed multi. Secundo, has gratias plures et majores dari humilibus, orantibus, sollicitis, ut bene vivant et perseverent, docet Tridentinum supra. Et hoc videtur hic velle Chrysostomus, cum ait nos nostro desiderio et conatu attrahere et allicere ad nos gratiam Dei; loquitur enim non de prima gratia: haec enim non datur nec allicitur aliquo desiderio aut conatu nostro, cum omnem naturae conatum praeveniat, sitque prima et mera gratia; sed loquitur de eadem gratia de qua Apostolus, scilicet de gratia perseverantiae: hanc enim qui justus est, suo conatu et collaboratione allicit et attrahit, majorem scilicet in dies et majorem. Sic Apostoli et alii illustres Sancti, qui dicuntur a nonnullis confirmati in gratia, non acceperunt aliquem habitum gratiae, qui eos confirmaret in gratia; sed quotidie strenue laborantes et orantes accipiebant tam vehementes illuminationes et excitationes, ut difficile esset eis non perseverare et peccare, saltem mortaliter.

Denique sapiens et pium consilium ad hoc donum assequendum est, ut assidue pro eo oremus, nimirum ut Deus non tantum det gratiam copiosam, qua perseverare possimus, sed qua praevidet nos actu perseveraturos, utque tanquam pastor bonus nos quasi oves suas iis viis, mediis, auxiliis regat, dirigat, ducat, quibus praescit nos recta progressuros in gratia, ut nullum peccati gravioris lapsum incurramus, sed rectis itineribus pergamus ad coelestem gloriam et beatitudinem.

OPUS BONUM — non tam aliquod speciale, quam in genere «opus bonum,» id est vitam Evangelicam, sive Christianam, ut assiduo opere et studio illam prosequamur et propagemus: hoc enim opus est communicatio in Evangelio Christi, supple, tam in nobis quam in aliis promovendo et propagando, ut dixi vers. praeced.

USQUE IN DIEM CHRISTI, — id est usque ad diem judicii tum particularis, tum potius universalis: tunc enim proprie erit publica, solemnis et gloriosa dies Christi judicis. Ubi adverte: Solet Paulus hic, 1 Thessal. IV, 15, et alibi, ita loqui de die judicii extremi, ac si instaret et vicinus esset, non posteris Philippensium postea nascituris, ut vult Chrysostomus, sed ipsismet ad quos scribit hic Paulus, ut nimirum singuli, tam ipsi, quam nos illum assidue ante oculos habeamus, et ad illum vitam hanc nostram brevem et momentaneam dirigamus: ille enim dies erit initium aeternitatis, cum qua omnis haec vita nostra comparata, videtur tantum esse punctum vel instans temporis. «Mille anni,» inquit Psaltes, «ante oculos tuos tanquam dies hesterna quae praeteriit.» Momentum ergo hic agimus et vivimus (utinam bene et sapienter!) unde pendet aeternitas nostra: post hoc momentum inibimus aeternitatem; quidni ergo vicina instet et immineat, quae post hoc momentum instat et imminet?


Versus 7: Sicut Est Mihi Justum Sentire Pro Omnibus Vobis

7. SICUT EST MIHI JUSTUM SENTIRE (id est confidere, uti praecessit) PRO (id est de) OMNIBUS VOBIS, EO QUOD HABEAM VOS IN CORDE ET IN VINCULIS MEIS, ET IN DEFENSIONE ET CONFIRMATIONE EVANGELII. — Nota: Habere aliquem in corde, est habere eum in mente, in amore et affectu, et consequenter in memoria, id est amare eum et ejus saepe recordari: quae enim amamus, ea semper recurrunt animo et memoriae obversantur. Hinc per metalepsin, ut notat Chrysostomus cum suis, hoc loco «habere in corde,» significat habere in memoria et esse memorem, q. d. Ego Paulus vestri, o Philippenses, assiduam habeo memoriam, ac saepe recordor vos esse gaudii mei socios tam in vinculis meis, quam in defensione et confirmatione Evangelii; nam illa verba: «Et in vinculis meis, et in defensione et confirmatione Evangelii,» non tam pertinent ad id quod praecessit, «eo quod habeam vos in corde,» quam ad id quod sequitur, «socios gaudii mei omnes vos esse,» ut magis patebit ex sequentibus.

Nota secundo: Pro defensione, graece est ἀπολογία, apologia, qua scilicet reus se in judicio contra accusatores defendit, et a crimine objecto purgat: significat ergo Paulus suas apologias, quibus reus et publice coram Nerone et privatim in carcere coram Romanis et Judaeis, vel sponte eum invisentibus, vel ad se vocatis, Actor. XXVIII, 17, causam suam egit, seque et Christi Evangelium defendit, stabilivit et confirmavit.

Nota tertio: «Confirmationem Evangelii» intelligit illam, qua in carcere vel viva voce, vel per litteras Christianos in fide Evangelii confirmabat: zelus enim Apostoli non patiebatur eum in carcere esse otiosum, sed vel docere, vel scribere, vel orare, vel modos et praxes Evangelii propagandi excogitare cogebat: ac sicut ignis arctatus magis exardescit, ita Paulus hic ligatus et constrictus magis ad evangelizandum exarsit. Secundo et melius, per «confirmationem Evangelii» intelligit illam, qua per suas jam dictas apologias Paulus Evangelium defendebat et confirmabat: haec enim confirmatio facta est per defensionem, illique jungi debet, uti jungunt Syrus, Ambrosius et Graeca, quae non duos habent articulos, sed unum eumdemque articulum utrique tribuunt, dicendo: καὶ ἐν τῇ ἀπολογίᾳ καὶ βεβαιώσει. Adde, τὸ Evangelii tam ad defensionem (haec enim non habet alium genitivum, vel pronomen), quam ad confirmationem pertinere: eamdem ergo defensionem et confirmationem Evangelii intelligit.

SOCIOS GAUDII MEI OMNES VOS ESSE. — Noster Interpres legit χαρᾶς, id est gaudii, et ita legit Ambrosius; jam Graeca habent χάριτος, id est gratiae, et ita legit Syrus et Chrysostomus cum suis: sed eodem redit sensus; quia gratiam hic vocat beneficium illud, quo ei datum erat pati et vinciri pro Christo, sive ipsa vincula eadem vocat gaudium suum. Vide dicta Ephes. III, 1. Aliter Vatablus, q. d. Vos estis socii gratiae meae, quia mecum a Deo electi estis ad vitam aeternam, in eaque mihi futuri estis socii: haec enim est maxima gratia, et causa gaudii; sed prior sensus huic loco est convenientior, ut patet ex praecedentibus et sequentibus.

Nota secundo: Pro «socios,» graece est συγκοινωνούς, id est consortes, et ex aequo participes, de quo dixi vers. 5.

Nota tertio: Pro «esse,» graece est participium ὄντας, id est «existentes,» quod aliqui putant per hebraismum redundare; unde eo ablato planus est sensus: Confido quod Deus in vobis opus coeptum perficiet, «eo quod habeam, etc., socios gaudii mei omnes vos.» Secundo, Ambrosius τὸ ἐπεὶ accipit ut causale, quasi det causam suae confidentiae, scilicet quoniam (ut legit Ambrosius) omnes gaudii mei participes estis. Tertio planissime, ut fatetur Beza, noster Interpres vertit ὄντας «esse,» ut per graecismum participium ponatur pro infinitivo, q. d. Confido quod Deus in vobis opus coeptum perficiet, eo quod habeam in corde, id est memoria, vos fuisse et esse socios et participes gratiae et gaudii mei, quod sentio in vinculis meis, et in defensione et confirmatione Evangelii: quia nimirum memor sum quod in iis quasi socii mihi compassi estis, me omni ope et sumptu adjuvistis, adeoque in vinculis et tribulationibus meis pro fide susceptis mecum gavisi, imo me solati estis et recreastis: confido enim quod Deus hunc fervorem vestrum et actus tam heroicos fidei et charitatis vestrae remunerabitur ampliori gratia, ut scilicet in iis perseveretis, imo crescatis, et perficiamini.


Versus 8: Testis Enim Mihi Est Deus

8. TESTIS ENIM MIHI EST DEUS. — Deum in testem invocat, juratque Apostolus; non ergo juramentum Judaeis quasi imperfectis permissum, Christianis vero illicitum est, ut volunt Anabaptistae.

QUOMODO CUPIAM OMNES VOS (supple, «esse,» ait Anselmus) IN VISCERIBUS (id est in intimo corde et amore) JESU CHRISTI, — ut intime vos jungam Christo, et quasi in viscera ejus trajiciam, utque Christus vos quasi viscera sua diligat. Secundo, Vatablus, q. d. Testis est mihi Deus, quantum cupiam Christum suam misericordiam (hujus enim symbola sunt viscera) effundere in vos. Tertio et melius, Syrus et Chrysostomus, «Quomodo cupiam,» id est amem «vos in visceribus,» id est propter amorem visceralem et intimum Christi, quem totis visceribus amo: vel «in visceribus,» id est ex amore intimo et viscerali, quem Christus quasi ex suis visceribus mihi afflavit. Ita Theophylactus. Quarto et optime, «Quomodo,» id est quam propense, quam valde et ardenter, «cupiam,» graece ἐπιποθῶ (quod respondet Hebr. כמה cama, id est, amem vos, quanto vos amore complectar: ita Syrus; «in visceribus Christi,» id est ea dilectione et affectu, quo Christus in visceribus, id est intime et tenerrime vos omnesque Christianos amat; «in» ergo, id est «instar» (beth pro caph, similitudinis) viscerum, hoc est, amoris visceralis Christi: vel «in,» id est ex visceribus Christi, quasi videlicet ego in Christi misericordiae et dilectionis visceribus constitutus et in ea quasi transformatus, vos ex iisdem diligerem, nimirum tam tenero, cordiali, ardenti et viscerali amore, quali Christus suos omnes diligit. Solent enim Hebraei רחמים rachamim, hoc est viscera, vocare intimos, tenerrimos, ac quasi maternos affectus amoris. Et sic induimus, ac quasi transformamur in viscera Christi, cum ejus misericordiam, compassionem et amorem induimus, in eumque transformamur.


Versus 9: Et Hoc Oro Ut Charitas Vestra Magis Ac Magis Abundet

9. ET HOC ORO UT CHARITAS VESTRA MAGIS AC MAGIS ABUNDET, — q. d. Laudo charitatem vestram, quam hactenus ostendistis, tam in promovendo Evangelio, quam in vinculis meis, oroque Deum, ut illam foveat, imo adaugeat.

ABUNDET IN (id est cum, omni) SCIENTIA — rerum scilicet fidei et salutis, ac praesertim justificationis, ut sciatis veram justitiam non a Philosophis, non a Simone Mago, sed a Christo, Christique fide et doctrina, petendam esse, q. d. Oro ut abundetis tam in charitate quam in scientia, id est fide et doctrina Christiana.


Versus 10: Ut Probetis Potiora

10. UT PROBETIS POTIORA, — ut scilicet discernatis an potior, melior et verior fides sit Simonis Magi aliorumque judaizantium et haereticorum, an mea; an praestet eum ejusque sectam juvare et promovere, an me meumque Evangelium: nimirum, ut hac discretione meum verum Evangelium a falsitate et imposturis judaizantium et haereticorum secernatis, complectamini, foveatis et promoveatis vestra charitate.

UT SITIS SINCERI (ne misceatis adulteretisque veram fidem haeresi et judaismo, q. d. Videte, ne charitas vestra sit indiscreta, ut Simonianos aliosque falsos doctores specie pietatis se insinuantes foveatis; quia haec vera non esset, sed adulterina charitas: sed ut tam in fide quam in charitate, et charitatis officiis sinceri sitis) ET SINE OFFENSA (tum activa, ut scilicet nullum offendatis et scandalizetis; tum passiva, ut videlicet nusquam conscientiae pedem impingatis, offendatis, ac in aliquod peccatum incidatis: sed inoffensi, ut legit Ambrosius, id est inoffenso pede, pergatis in via et vita Christiana) IN DIEM CHRISTI, — hoc est, usque ad diem judicii. Ita Chrysostomus. Utrumque significat Graecum ἀπρόσκοποι, nimirum tam inoffensos, quam inoffendentes.


Versus 11: Repleti Fructu Justitiae Per Jesum Christum

11. REPLETI FRUCTU (graece καρπῶν, id est fructibus) JUSTITIAE PER JESUM CHRISTUM IN GLORIAM ET LAUDEM DEI. — «Fructus justitiae» vocat opera justitiae, vel generalis, quae complectitur omnem virtutem, q. d. Oro ut repleamini bonis operibus cujusvis virtutis, vel justitiae particularis, id est eleemosynae et misericordiae: haec enim saepe dicitur justitia in Scripturis, ut dixi II Cor. IX, 9; alludit siquidem ad eleemosynas sibi a Philippensibus missas, q. d. Oro ut similibus misericordiae actibus cumulemini. Ita Chrysostomus et Theophylactus. Secundo, Anselmus per «fructum justitiae» intelligit mercedem quam in coelo pro justis operibus erant recepturi. Sed planior est prior sensus, ut per «fructum,» non mercedem, sed opera justitiae accipiamus.

Nota τὸ per Jesum Christum, pro quo graece est τῶν (scilicet καρπῶν, fructuum) διὰ Ἰησοῦ Χριστοῦ, q. d. Quos fructus facimus et habemus per Christum, ejusque merita et gratiam, idque «in laudem et gloriam Dei,» ut scilicet inde non nos Apostoli, qui hos fructus externa tantum voce suademus et proponimus, sed Deus, internus et vitalis fructuum dator et auctor, laudetur et glorificetur. Moraliter, notat Theophylactus fideles, qui veros virtutum fructus faciunt ad Dei gloriam, eos facere per Christum; alios vero qui se et sua quaerunt, umbraticos tantum virtutum fructus facere, non per Christum, sed per vanam gloriam.


Versus 12: Scire Volo Vos, Fratres, Quia Quae Circa Me Sunt

12. SCIRE VOLO VOS, FRATRES, QUIA QUAE CIRCA ME SUNT, MAGIS AD PROFECTUM VENERUNT EVANGELII. — Timebat Paulus, inquit Chrysostomus, ne Philippenses et alii Christiani, audientes Paulum Romae vinctum, turbarentur, putarentque magnam infamiae notam illi et Evangelio inurendam esse, remque Christianam et Evangelii cursum per hoc remoram passura et impedienda esse. Hinc Apostolus contrarium hic accidisse narrat, scilicet per sua vincula non impeditum, sed potius promotum esse Evangelium.


Versus 13: Ita Ut Vincula Mea Manifesta Fierent In Christo

13. ITA (inquit) UT VINCULA MEA MANIFESTA FIERENT IN CHRISTO, — id est, per Christum et Christi providentiam, ait Theophylactus. Secundo et potius idem cum Anselmo, q. d. Ut manifestum fieret quod propter Christum vinctus sim, non propter debita, aut scelera, sicque per vincula mea Christi nomen ubique clarescit.

IN OMNI PRAETORIO. — Graece ἐν ὅλῳ τῷ πραιτωρίῳ, id est in toto praetorio, puta in tota aula Neronis, q. d. Tota aula per mea vincula inaudivit aliquid de fide et Evangelio Christi. Nota: Nomen universale sumitur subinde pro collectivo, seu toto quanto, puta «omne» pro «toto»: utrumque enim significat Hebraeum כל col. Ita Chrysostomus.

ET IN CETERIS OMNIBUS, — non «praetoriis» (unum enim hic tantum nominat praetorium, ut patet ex Graeco), sed locis, plateis et vicis urbis Romae. Chrysostomus, Theophylactus et alii τὸ «ceteris» ad personas referunt. Unde in Graeco non est praepositio «in,» q. d. Non tantum praetorianis, sed et ceteris civibus Romanis manifesta facta sunt vincula mea, quod scilicet iis vinctus sim propter Christi fidem.


Versus 14: Et Plures E Fratribus In Domino Confidentes Vinculis Meis

14. ET PLURES E FRATRIBUS IN DOMINO CONFIDENTES VINCULIS MEIS, ABUNDANTIUS AUDERENT SINE TIMORE VERBUM DEI LOQUI, — q. d. Plures fratres, id est Christiani, Romae videntes meam constantiam, libertatem, fructum et gloriam vinculorum meorum, accensi sunt ad aemulationem, ut pari modo intrepide evangelizarent verbum Dei.

Nota primo, τὸ «in Domino» a Chrysostomo et Theophylacto referri ad sequens «confidentes,» q. d. Animos et audaciam sumentes ex spe et confidentia in Domino; quia enim magnum aliquid videtur de se dicere, «Ego ipsos animavi, confidentesque reddidi»: propterea praeoccupat dicens: «In Domino,» q. d. Non ego, sed Dominus tam me in vinculis, quam ipsos per vincula mea animavit et impavidos verbi praecones effecit. Verum planius τὸ «in Domino» referas ad «fratribus»: fratribus enim secundum cognationem carnalem opponit «fratres in Domino,» puta Christo, id est fratres in fide et religione Christi, in christianismo. Vide Can. 37.

Nota secundo: «Confidentes,» graece πεποιθότες, id est fiduciam, audaciam, animos sumentes. Vatablus vertit, «freti vinculis meis.»

Nota tertio: Pro «sine timore,» graece est ἀφόβως, id est impavide, intrepide verbum Dei loqui, etc.


Versus 15: Quidam Quidem Et Propter Invidiam, Et Contentionem

15. QUIDAM QUIDEM ET PROPTER INVIDIAM, ET CONTENTIONEM: QUIDAM AUTEM ET PROPTER BONAM VOLUNTATEM CHRISTUM PRAEDICANT. — Nota: Virtuti comes est invidia; et sicut cantharides (vermiculi) rosis, ita invidia virtuti innascitur, adeoque signum est heroicae virtutis et heroicorum gestorum, cum quis sentit contra se aemulos concitari. Ita Paulus cum totam Graeciam et Asiam suo Evangelio imbuisset, ideoque vinctus esset, celebre sibi nomen, famam et gloriam peperit: unde plures sibi concitavit aemulos, qui gloriae ipsius invidentes, seque ac suam praedicationem a Paulo obscurari dolentes, illum deprimere, sese extollere, celebresque, famosos et gloriosos Evangelii praecones se facere laborabant. Hi ergo non Dei, sed suam gloriam quaerentes, evangelizabant per invidiam et contentionem, id est impellente eos studio contentionis, qua cum Paulo de fama et gloria contendere, eumque superare et supplantare satagebant. Alii vero, sinceri praecones, praedicabant Christum «propter bonam voluntatem,» graece δι' εὐδοκίαν, id est propter benevolentiam, rectam et sinceram voluntatem, ut scilicet non suam, sed Christi gloriam propagarent, illique multas animas lucrifacerent et salvarent. Unde hanc bonam voluntatem generalem in particulari per speciem, puta charitatem, explicans subdit:


Versus 16: Quidam Ex Charitate, Scientes Quoniam In Defensionem Evangelii Positus Sum

16. QUIDAM EX CHARITATE, SCIENTES QUONIAM IN DEFENSIONEM EVANGELII POSITUS SUM. — Hi sunt qui Christum praedicant bona et recta voluntate, nimirum qui praedicant ex charitate, tum in Deum et Christum, tum in me, quia scilicet me amant qui sum Christi praeco, hos non invidia, non hypocrisis, sed charitas impellit ad evangelizandum; charitas, inquam, non tantum Christi, sed et mei; de hac enim subdit: «Scientes quoniam in defensionem Evangelii positus sum.» S. Chrysostomus cum suis accipit defensionem faciendam a Paulo in die judicii, qua Christo coram judici evangelicae praedicationis et conversionis Gentium sibi creditae et commissae rationem reddere debebit, q. d. Sciunt hi sinceri praecones mihi rationem Christo judici esse reddendam hujus praedicationis mihi demandatae; ut ego tunc facile me possim defendere et ostendere me explesse sive per me, sive per alios praedicationem Evangelii, hac de causa ipsi me juvant in praedicando et propagando Evangelio. Verum simplicius cum Anselmo et aliis accipiemus defensionem, vel ut Graece est ἀπολογίαν, quam Paulus coram Nerone, Romanis et Judaeis jamjam facturus erat, ut se suamque causam defenderet. Unde ait: «In defensionem Evangelii positus sum;» nam in die judicii non faciet defensionem Evangelii, sed sui ipsius, q. d. Alii praedicant ex charitate, qua amant me tanquam designatum et constitutum a Deo defensorem et propugnatorem Evangelii; juvant ergo me in praedicando, ut Evangelii causam juvent et promoveant. Unde quia mihi in vinculis palam praedicare non licet, hinc ipsi publice pro me ardentius evangelizant, itaque causam meam pro qua vinctus sum, et defensionem quam facturus sum coram Nerone, adjuvant, omnibusque conantur persuadere causam meam, scilicet Evangelium, justam esse et sanctam.


Versus 17: Quidam Autem Ex Contentione Christum Annuntiant Non Sincere

17. QUIDAM AUTEM EX CONTENTIONE CHRISTUM ANNUNTIANT NON SINCERE, EXISTIMANTES PRESSURAM SE SUSCITARE VINCULIS MEIS. — Graeca haec transponunt, sed eodem sensu. Pro «non sincere,» graece est οὐχ ἁγνῶς, id est non pure, et, ut S. Augustinus, lib. II Contra Petilianum, non caste; Ambrosius vertit, «non simpliciter»: unde videtur legisse οὐχ ἁπλῶς, q. d. Non pura et sincera intentione praedicant Christum, sed ficte, fraudulenter, contentiose et perniciose; nimirum, ut sua praedicatione et Evangelii ac christianismi propagatione magis concitent Neronem contra me, quasi omnis hujus praedicationis auctorem, ut Nero in vinculis magis me premat, affligat, imo interimat; ut nimirum, me interempto, ipsi soli evangelizent, omnes post se discipulos abducant, itaque ipsi quasi summi doctores et Apostoli glorientur ac triumphent. Ita Chrysostomus, Theophylactus, Anselmus et alii. «Pressuram» ergo intelligit a Nerone inferendam; et secundo, moerorem animi, quem inurere Pauli animo volebant invidiosa sua et contentiosa praedicatione. Unde hunc a se moerorem amolitur vers. seq. Exclamat hic Chrysostomus: «O crudelitatem! o diabolicam energiam! Vinctum videbant, et tamen adhuc invidebant, auctas volebant ejus calamitates, majorique regis irae obnoxium facere.» Vere dixisset Paulus quod Socrates: Non Nero, non Romani, sed sola, quae tot viros praestantissimos, me quoque occidit invidia.


Versus 18: Quid Enim, Dum Omni Modo, Sive Per Occasionem, Sive Per Veritatem, Christus Annuntietur

18. QUID ENIM (τί γάρ, id est, enim vero quid? quid igitur? q. d. Ipsi putant me premere, affligere et pungere, ergone vere me premunt, affligunt et pungunt? Respondeo: Minime; nam) DUM OMNI (quovis) MODO, SIVE PER OCCASIONEM, SIVE PER VERITATEM, CHRISTUS ANNUNTIETUR, ET IN HOC GAUDEO, SED ET GAUDEBO. — Graecum προφάσει, non tantum occasionem, sed et praetextum significat; opponitur enim veritati, id est sinceritati. Unde Tertullianus, lib. V Contra Marcionem, vertit, «causationem,» q. d. Hi contentiosi et invidi praedicant Christum, sed in speciem tantum; quia non quaerunt Christi gloriam, sed suam; nec animarum, sed pecuniarum lucra: huic tamen suae ambitioni, invidiae et avaritiae praetexunt praedicationem Christi, causantes se propter Christum laborare, hoc autem re ipsa est per occasionem Christum praedicare, ut vertit Noster.

Nota: Apostolus factum eorum et praedicationem, utpote fraudulentam et hypocriticam, non laudat, nec de ea gaudet in se (sic enim de peccato et hypocrisi gauderet), sed de ejus effectu, scilicet quod per eam qualem qualem Christus annuntietur et glorificetur: sic fornicator dum poenitet, dolet de fornicatione sua, sed gaudet de effectu, puta prole insigni inde prognata. Secundo, contemnit Apostolus eorum odium et invidiam in se, quia unius Christi gloriam quaerit, de qua gaudet, quocumque tandem modo illa eveniat: quod efficax est remedium ad aliorum superanda odia et invidiam. «Magnum,» inquit Chrysostomus, «ac philosophicum animum nihil earum rerum, quae in hac vita tristes accidunt, molestare potest, non inimici accusationes, non detractiones, non pericula, non insidiae; nequit enim, quasi in quoddam excelsum montis receptus cacumen a quoquam eorum, quibus ab imo subjectae telluris impetitur, prehendi. Talis erat mens Pauli. Quovis montium cacumine sublimiorem spiritualis philosophiae locum tenebat, ejus utique quae vera demum philosophia est. Quae extrinsecus accidunt, verba duntaxat sunt et puerorum ludus. Habebat tum beatus ille et regem hostiliter sibi adversantem, et propterea alios quoque inimicos, a quibus praecipue et amaris calumniis affligebatur. Et quid dicit? Non solum, ait, nullo hinc dolore afficior, neque ab officio decedo, sed et gaudeo et gaudebo. Non ad tempus, inquit, sed semper horum gratia gaudebo: novi enim quod hoc mihi cedet ad salutem, futuram scilicet: adde, quod ista inimicitia et quae adversum me est aemulatio, praedicationem Evangelii juvet etiam et promoveat.»

Quaeres, quales fuerint hi praedicatores hypocritae, Catholicine an haeretici? Haereticos fuisse censent Chrysostomus et Theophylactus supra, puta Simonianos, quos describit iisdem pene notis et verbis S. Ignatius, epist. ad Trallianos: «Fugite,» ait, «Simonis haeresim habentes, Menandrum, Basilidem et eorum sectatores Nicolaitas, Theodotum, Cleobolum: sunt enim vaniloqui, seductores, non Christiani, sed Christempori, Christilucriones, quique ex Christi nomine quaestum faciunt, fraude circumvenientes illius nomen et adulterantes verbum Evangelii.» Et epistola ad eosdem Philippenses pene tota agit contra eosdem, eo quod docerent Christum non vere et re ipsa, sed tantum opinione et specie tenus natum et crucifixum: quos etiam redarguit Paulus inferius, cap. III. Verum de tali specie et simulatione Christi non loquitur hic Apostolus, sed de ipsorummet praedicatorum simulatione et praetextu: hunc enim vocat πρόφασιν, ut dixi. Secundo, quod Apostolus non intelligat Simonianos aliosque haereticos, ex eo convincitur, quod dicat se gaudere, quod per eos annuntietur Christus: non gaudebat autem de praedicatione Simonis. Simon enim haereses docebat et praedicabat de Christo, adeoque Christum verum mediatorem et Dei Filium e medio tollebat. Unde de ejus praedicatione maxime dolebat Paulus. Sic nunquam licet gaudere de praedicatione et propagatione haeresis etiam inter Paganos: licet enim Christum annuntient, simul tamen de eo, vel de ejus Ecclesia et Sacramentis multas haereses annuntiant, quae perniciosiores sunt ipso paganismo: ita ut longe praestet nihil veritatis et doctrinae ab eis accipere, quam eam tantis erroribus et haeresibus inquinatam haurire. Dico ergo cum Anselmo, probabilius est hos contentiosos praedicatores fuisse Christianos, oriundos ex Judaeis, ut videtur, sed ambitiosos, mercenarios et improbos, utpote qui Pauli aemuli ex Evangelio, non aliud quam suam gloriam et lucrum quaerebant. Tales fuerunt et illi, contra quos agit Paulus, II Cor. XI. En quid etiam inter Christianos faciat caeca ambitio et invidia: prorumpit ad pressuras Pauli etiam vincti, eique insidias et mortem machinatur per suum ipsius Evangelium, ipsoque facto dicit: Pereat Paulus, pereat praedicatio, pereat fides, pereat respublica, pereat Ecclesia, ac simul cum ea pereamus et nos ipsi, dummodo ad breve tempus, ad momentum simus in honore et gloria. Vere S. Chrysostomus, hom. 41 in Matth., «invidia, inquit, pestiferum hominem facit de homine, atque facit de in daemonem immanissimum convertit: invidia prima hominis (Abel) caedes apparuit; invidia fraterna charitas contempta est; invidia sanguine hominis terra primo maculata; invidia denique factum est, ut hiatu suo, terra Dathan, Core et Abiron universumque illorum populum vivos absorpserit.»

Nota hic invidiae conditionem. Nam invidia similis est ophthalmiae, quae rebus valde splendidis et lucentibus offenditur et laeditur: sic enim invidia aliorum bonis, virtute et gloria acerbatur et tabescit. Unde Aristoteles rogatus quid esset invidia? respondit: Est antagonista fortunatorum. Ex adverso Actius, vir nobilis et sapiens, cum coram Frederico rege dissererent Physici, quid praecipue conferret oculorum perspicuitati? aliique feniculi esum, alii vitri usum, alii aliud afferrent: «At ego, inquit, invidiam aio: haec enim est quae facit, ut quis alienis in rebus cernat acutum»: ita refert Pontanus. Plura de invidia dixi Genes. XXXVII, 4.


Versus 19: Scio Enim Quia Hoc Mihi Proveniet Ad Salutem, Per Vestram Orationem Et Subministrationem Spiritus Jesu Christi

19. SCIO ENIM QUIA HOC (eorum odium et invidia, qua mihi moerorem et Neronis iram conciliare student) MIHI PROVENIET AD SALUTEM, — vel praesentem, ait Chrysostomus, ut a morte et Neronis ira liberer; vel potius spiritalem et aeternam: hanc enim Apostolum spectare, non autem praesentem et corporalem, patet ex seqq. cum ait: «Magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem.» Vitam ergo hanc, uti et mortem contemnebat Apostolus, tantumque spectabat spiritalem et futuram, ut in ea Christus magnificaretur, q. d. Ipsi satagunt me affligere et moerore conficere: sed ego gaudeo; scio enim, et in Dei bonitate ac providentia confisus certo mihi persuadeo omnes eorum machinationes mihi cessuras in bonum, scilicet in majus patientiae meritum, decus et aliorum exemplum, ac consequenter in salutem tum meam, tum aliorum multorum: ad hanc enim omnia haec convertet Deus, quia diligentibus et sperantibus in se omnia cooperantur in bonum, idque fiet.

PER VESTRAM ORATIONEM ET SUBMINISTRATIONEM (Syrus, «donationem») SPIRITUS JESU CHRISTI (si videlicet vos oretis, quod tacite peto, pro me, et vestra oratione mihi impetretis Spiritum Christi, ut scilicet is mihi a Deo copiosus donetur et subministretur), SECUNDUM EXSPECTATIONEM ET SPEM MEAM, — q. d. Quem Spiritum subministrari mihi magna spe et desiderio, quasi exserto in coelum capite et ore, anhelus a Deo exspecto: hoc enim est Graecum ἀποκαραδοκία, ut dixi Rom. VIII, 19.


Versus 20: Sed In Omni Fiducia Sicut Semper, Et Nunc Magnificabitur Christus In Corpore Meo, Sive Per Vitam, Sive Per Mortem

QUIA IN NULLO CONFUNDAR. — Aliqui referunt hoc ad immediate praecedentia, q. d. Spero quod in nullo confundar; sed melius referas ad superiora, «Scio quia hoc mihi proveniet ad salutem,» q. d. Scio haec odia mihi cessura ad salutem et gloriam, quia quidquid ex iis de me eveniat, non confundar, non pudefiam: quia nullius verae culpae aut peccati mihi conscius sum.

SED IN OMNI FIDUCIA, SICUT SEMPER, (ita) ET NUNC MAGNIFICABITUR CHRISTUS IN CORPORE MEO, SIVE PER VITAM, SIVE PER MORTEM. — Pro «fiducia,» graece est παρρησία, id est libertate, constantia, q. d. Quidquid de me fiat, sive occidar, sive vivam, solita mea utar libertate et constantia, ut per illam magnificetur Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem: si enim occidar et constanter moriar pro Christo, magnificabo Christum meo martyrio; sin vivam, constanter Christum praedicabo, itaque eumdem magnificabo. Nota: Pro «magnificabo» dicit Apostolus passive «magnificabitur,» ob modestiam, ne sibi suisque viribus hanc magnificationem ascribere videatur.


Versus 21: Mihi Enim Vivere Christus Est, Et Mori Lucrum

21. MIHI ENIM VIVERE CHRISTUS EST, ET MORI LUCRUM. — «Vivere,» id est vita mea est Christus, vita, inquam, id est vitae meae causa Christus est, eaque triplex. Primo, est causa efficiens vitae meae spiritalis, eamque conservans. Secundo, est ejusdem vitae causa objectiva et exemplaris. Ita Anselmus. Tertio, et magis apposite ad mentem Apostoli hic, Christus est vitae meae causa finalis; quia Christi amor et honor me movet ad omnia opera, labores et passiones fortiter suscipiendas; illud enim in homine radicaliter est vita, quod est principium motus et actionum vitalium in eo. «Christus,» inquit Theophylactus, «mihi spiritus et lumen et vita est, tum naturalis, tum supernaturalis, tum beata.» Egregie vero Chrysostomus. «Mihi vivere Christus est, et mori lucrum, q. d. Etiam moriendo non moriar, eo quod vitam habeo in meipso. Tum vero demum me occiderint, per metum et terrorem animo meo fidem potuerint excutere; donec vero Christus in me fuerit, etiamsi mors ingruerit, vivam. Et in hac quoque vita non meum est istud vivere, sed Christi. Si vero neque in hac vita, quid in futura? Quod vero nunc in carne, inquit, vivo, in fide vivo. Illud et alibi dicit: Vivo autem, jam non ego, vivit vero in me Christus. Talem oportet esse Christianum.» Et inferius: «Nihil molestiae inferent, qui me occident, eo quod ad vitam meam me dimittent et promovebunt, et ab ista non admodum commoda liberabunt. Quid igitur, Paule? num hic existens Christi non es? et hic plane illius sum: quod si vero contingat in carne vivere, id mihi fructus est operis, et quid eligam ignoro; ne quis dicat: Quod si mors tibi vita est, qua te ratione Christus hic reliquit? Fructus est operis, inquit.»

ET MORI LUCRUM. — Primo simpliciter, q. d. Mors est lucrum beatitudinis; mortem ergo non timeo, quia si occidar et moriar, lucrabor vitam aeternam, et in coelum evolabo, praesensque sistar ac fruar Christo. Ita Chrysostomus, Anselmus, Ambrosius, D. Thomas, Theophylactus, Œcumenius; sic fere et Vatablus: «Causa,» inquit, «optandi vitam longiorem est, ut pluribus Christum annuntiem; vita autem aeterna, quam lucrum existimo, incitat me ad mortem optandam.» Et Erasmus: «Si vivo, Christi causa vivo; si moriar, meo commodo et lucro morior»: quasi sibi, si suum commodum spectet, utilius sit mori; sin Christi commodum spectet, utilius sit vivere. Unde et S. Ambrosius, lib. De Bono mortis, cap. III: «Apostolus,» ait, «prius ad vitae necessitatem refert, posterius ad mortis utilitatem: vivere servo Dei Christus est, mori lucrum; quasi servus enim non refugit vitae obsequium, et quasi sapiens lucrum mortis amplectitur, q. d. Apostolus: Ego, ut servus Christi, non refugio laboriosa vitae obsequia; et, ut sapiens, lucrum mortis amplector.» Verum hoc sensu vox «enim» dat causam non proxime praecedentium, sed illius quod dixit vers. 19: «Scio quia hoc mihi proveniet ad salutem;» quia scilicet, si haec invidorum odia mihi mortem per Neronem concilient, mortem hanc aestimabo lucrum salutis et beatitatis aeternae.

Jam autem videtur potius vox «enim» dare causam proxime praecedentium, cur scilicet magnificandus sit Christus in se, sive per vitam, sive per mortem: «Mihi enim,» inquit, «vivere Christus est, et mori lucrum»: ubi «vivere» respicit quam dixerat «vitam,» et «mori» «mortem.» Unde melius sic exponemus: «mori,» id est mortis meae lucrum est, scilicet Christus, idem qui est et vita mea; Christus, inquam, id est conjunctio et fruitio Christi. Unde verba haec, ἐμοὶ γὰρ τὸ ζῆν Χριστὸς, καὶ τὸ ἀποθανεῖν κέρδος, id est, mihi vivere Christus est, et mori lucrum, videntur ab Apostolo elegantiae causa transposita, eaque supplendo praepositionem κατά sic ordinari debere: Χριστός ἐμοὶ κατὰ τὸ ζῆν, καὶ κατὰ τὸ ἀποθανεῖν ἐστι κέρδος, id est, Christus mihi est in vita et in morte lucrum, ut Christus sit subjectum, lucrum sit praedicatum, vita et mors sint circumstantiae et conditio temporis, quae afficit et denominat praedicatum, vel potius conjunctionem praedicati cum subjecto, q. d. «In omni fiducia (id est constantia, libertate) magnificabitur (id est magnificabo) Christum in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem,» ut nimirum constanter pro Christo vivam et praedicem, vel martyrium subeam et moriar; cujus constantiae causam subdit, dicens: Mihi enim Christus et in vita et in morte lucrum est, ideo enim vivere non recuso, nec mori timeo, quod tam in morte quam in vita Christo serviam, Christo uniar, Christum lucrer, itaque Christus tam in morte, quam in vita mea magnificetur et glorificetur. Christus enim est amor meus et omnia: praeter eum nihil amo, nihil timeo. Unde si Christum inveniam et lucrer, perinde mihi est, sive vivam, sive moriar. Sic Rom. xiv, 8, dixit: «Sive vivimus, Domino vivimus; sive morimur, Domino morimur; sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus.»

Ad hoc mortis et Christi lucrum anhelabat S. Ignatius: «Rogo vos,» inquit, epist. ad Romanos, «ne erga me intempestive benevoli sitis: sinite me bestiarum escam esse, per quas Deum assequi licet; triticum Dei sum ego, et bestiarum dentibus molar, ut purus Dei panis reperiar: potius allicite bestias, ut mihi sepulcrum fiant, nihilque relinquant de corpore meo, ne, dum obdormiero, cuiquam onerosus inveniar. Tunc vero verus Christi Jesu discipulus ero, quando nec meum corpus quidem mundus videbit.» Et paulo inferius: «Nunc disco in eo vinctus nihil mundanum concupiscere, aut vanum. A Syria Romam usque cum bestiis depugno, per terram, per mare, nocte dieque colligatus decem leopardis, hoc est, decem militibus qui me custodiunt, qui etiam beneficiis affecti, deteriores evadunt. Utinam fruar bestiis illis, quae mihi praeparatae sunt! quas velim mihi veloces reperiri, quas etiam alliciam, ut compendio me devorent, non ut quosdam territae non attigerunt, eaeque nisi voluerint, ultro ego vim inferam. Ignis, crux, bestiarum coitiones, dissectiones, distractiones, ossium dissipationes, concisiones membrorum, totius corporis constrictio et tormentum diaboli in me veniant, tantum ut Jesum adipiscar.»

Moraliter, S. Chrysostomus in morali hom. 3, docet Christianos non debere lugere fideles mortuos, eo quod mortui sint, quia mors eis lucrum est vitae melioris; sed lugendos esse et adjuvandos, si in aliquibus peccatis mortui sint. «Defleamus,» ait, «istos, juvemus eos pro viribus, procuremus eis aliquid auxilii. Quomodo, quave ratione? precantes adhortemur et alios ut pro illis orent, pauperibusque indesinenter pro illis eleemosynas demus.» Et infra: «Non frustra ab Apostolis sancitum est, ut in celebratione venerandorum mysteriorum memoria fiat eorum qui hinc discesserunt. Noverant illis multum hinc emolumentum fieri, multum utilitatis; stante siquidem universo populo manus in coelos extendente, coetu item sacerdotali, venerandoque posito sacrificio, quomodo Deum non placaremus pro iis orantes?» Notent haec Novantes, discantque Chrysostomi tempore, quando pura et illibata, vel ipsis fatentibus, erat Ecclesia, solitas fieri preces, suffragia et sacrificia pro defunctis, utique in Purgatorio existentibus: nam pro damnatis in inferno, ubi redemptio nulla est, orare non licet; ergo credebat tunc Ecclesia Purgatorium esse, animasque in eo detentas a viventibus adjuvari posse. Rursum utebatur tunc sacrificio: quo, die quaeso, alio, quam Eucharistico Missae? Denique in eo pro defunctis orabat, idque ex traditione et sanctione Apostolorum, ut ait Chrysostomus. Est ergo Missae sacrificium propitiatorium, non tantum pro vivis, sed etiam pro defunctis.


Versus 22: Quod Si Vivere In Carne, Hic Mihi Fructus Operis Est

22. QUOD SI VIVERE IN CARNE, HIC (Graece τοῦτο, id est «hoc»: sed utrumque patitur syntaxis tam Latina quam Graeca, et idem est sensus) mihi fructus operis est. — Syrus vertit, si in hac vita fructus mihi est in operibus meis; Vatablus, si vivendo fructum aliquem facere possum, q. d. Si me adhuc vivere operae pretium est, fructuosum et utile multis. Ita Anselmus.

ET QUID ELIGAM IGNORO. — Conjunctio «et» hic parit difficultatem et obscuritatem, non enim apparet quid hic copulet, quidve faciat. Primo, Beza pro «quod si,» Graecum εἰ δὲ vertens, «si vero,» vel, «utrum vero,» sic connectit: Utrum vero vivere in carne, hoc mihi sit operae pretium, et quid eligam ignoro, q. d. Ignoro an operae pretium sit me adhuc vivere, et consequenter ignoro quid eligere debeam, mortemne an vitam. Verum non poterat ignorare Apostolus, an operae pretium esset, ut adhuc viveret, utpote qui videbat tot gentes a se converti, omnesque Asiae Ecclesias a se uno pendere, seque unum spectare: imo ipse paulo post idem asserit dicens: «Permanere autem in carne necessarium propter vos.» Adde: Graeci τι δὲ accipiunt non ut dubium, sed ut assertivum. Ita Chrysostomus, Theophylactus, Oecumenius; imo Oecumenius accipit ut causale, q. d. Quoniam operae pretium est me vivere, hinc ignoro quid eligam, an vitam an mortem. Secundo, Erasmus subintelligit verbum «contingat,» facitque duas propositiones, quas connectit copula «et,» hoc modo: Quod si vivere in carne me contingat, hoc erit operae pretium, et proinde quid eligam, an vivere, an mori, ignoro: sed hic ex se et sine fundamento supplet verbum «contingat.» Tertio, obscurius idem Erasmus et ex eo alii docent copulam «et» hic habere occultam vim excludendi id, quod diversum est, sed eam non satis explicat.

Dico ergo per ellipsim supplendum esse ex vers. praeced. «mori lucrum,» q. d. Si vivere in carne est operae pretium, et alia ex parte mori mihi lucrum est, quid ex hisce duobus eligam ignoro; hoc enim innuit vox «eligam»: electio enim est inter duo: cum ergo hic unum tantum, scilicet vivere, ponat Apostolus, alterum ex vers. praeced. supplendum relinquit; sic enim solent loqui homines dubii, involuti et perplexi, ut unum voce exprimant, alterum quod mente retinent intelligendum relinquant: ita enim loquuntur, quasi menti et phantasiis suis, quibus pleni sunt, loquantur. Sic Ruben, Gen. xxxvii, 30, loquitur: «Puer (Joseph) non comparet, et ego quo ibo?» q. d. Puer non comparet, et illum a me, utpote fratrum seniore, pater requiret, quo ergo ibo? Si enim ad patrem iero, non habeo quod respondeam; et si intelligat, ut timendum est, crimen in Joseph admissum, illud mihi imputabit: sin alio iero, magis me suspectum patri de hoc crimine reddam. Affectus enim vehemens verba incidit, multa subticet, imo os claudit, et saepe verba non verbis, sed conceptioni, dolori et affectibus quos in mente gerit, connectit.

QUID ELIGAM. — «Magnum,» inquit Chrysostomus, «hic mysterium aperuit, nempe potestatem habere se abeundi (per mortem): quando enim optio datur et electio, potestatem habemus eligendorum. Quid eligam, inquit, ignoro: in tua ergo potestate est: utique si voluero Deum orare abiens in coelum migraturus sis et cum Christo futurus, ignoras quid eligere debeas? Acerbam hic vitam ducis in fame, siti, frigore, nuditate, curis, persecutionibus, angustiis, et acerbam hanc adhuc vitam desideras? Quis mercator navem habens multis rerum copiis plenam, cum liceat jam ad portum appellere, tutoque quiescere, adhuc tamen in mari navigare mallet? Quis athleta cupiet amplius certamen, cum jam liceat coronari? Quis miles cum jam liceat cum celebritate et trophaeis a bello liberari, ac cum rege in ipsis quiescere et refocillari regiis, sustineat adhuc in bello sudare et in aciem collocari? Quomodo ergo cupis adhuc in hac vita consistere, quam adeo amaram vivis?» Et inferius: «Futura metuis, innumeris malis obnoxius es, et apud Christum tamen esse non vis? Non, inquit, atque id propter ipsum Christum, ut quos illi lucrifeci servos, expeditiores constituam et solidiores, et ut agricolationem illam, quam plantavi, frugiferam reddam. Non audisti me, non quod mihi est utile, sed quae sunt proximorum quaerentem? Non audisti quomodo anathema a Christo fieri concupierim, quo ad ipsum multi concederent?» Ac denique hoc epiphonemate concludit: «Quis loquetur potentias tuas, Domine, quod Paulum orbi exhibuisti? Laudarunt te simul omnes angeli, cum astra creares et solem: verumtamen non ita, quemadmodum cum Paulum nobis orbe toto conspicuum faceres. Propterea coelo splendidior facta est terra: nam clarior iste solari lumine illustriorem emisit splendorem, clariores extendit radios.» En quanti fecerit Paulus animarum lucrum et salutem proximorum, ut eam suae beatitudini praetulerit et propter eam suam cum Christo conversationem differri optarit: licet enim hoc suum votum et electionem diserte non exprimat Apostolus, satis tamen insinuat cum ait vers. 25: «Et hoc confidens scio quia manebo,» etc.


Versus 23 Et 24: Coarctor Autem E Duobus: Desiderium Habens Dissolvi, Et Esse Cum Christo

23 et 24. Coarctor autem e duobus: desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius: permanere autem in carne, necessarium propter vos. — S. Augustinus, lib. III De Doctrina Christiana, cap. II, duobus modis hunc locum distingui et legi posse docet. Priore sic: «Coarctor e duobus, desiderium habens;» q. d. Coarctor duarum rerum, scilicet vitae et mortis, desiderio. Unde graece pro «coarctor» est συνέχομαι, id est contineor, vel undique teneor, scilicet ex una parte vitae, ex altera mortis desiderio. Secundo modo et genuine, cum Romanis et Lovaniensibus ita distinguendum et legendum est, ut post «coarctor e duobus» ponatur interpunctio, sive duo puncta; deinde sequatur: «desiderium habens dissolvi,» etc. Sensus est: «Coarctor e duobus,» id est a duabus rebus premor et arctor, duae res utrinque me quasi medium premunt et arctant. Ita Syrus. Vel, ut τὸ ἐκ τῶν δύο, id est «e duobus,» sumatur pro ἀμφοτέρωθεν, id est utrinque, q. d. Utrinque premor et arctor, hinc desiderio dissolutionis, ut sim cum Christo, inde necessitate permanendi in carne propter vos: hoc enim plane verba significant.

Dissolvi, — id est mori, mors enim est dissolutio animae et corporis.

Nota: Non dicit: Cupio resolvi, scilicet in elementa quibus consto; resolvi enim tantum significat interire et interitum: hoc autem non est optabile, nec Apostolus optat interire, sed mori; ita tamen ut permaneat et transeat ad meliorem vitam et statum; unde non ait: Cupio resolvi, sed, «Cupio dissolvi,» scilicet vinculo, quo anima in hac vita corpori colligatur, quasi luteae suae domui aut vesti. Unde S. Gregorius Nazianzenus orare solebat: «Domine, solve hanc tunicam mihi gravem et ponderosam (corpus hoc mortale et aerumnosum), et da mihi leviorem.» Imo anima colligatur corpori quasi carceri et compedibus, aut potius quasi cadaveri, ut aiebat Hortensius (ut dixi Rom. v, 12). Sicut ergo illi qui vivi a Mezentio cadaveribus erant colligati, ita ut os ori, oculos oculo, manus manui cadaveris astringeretur, ut ejus foetore cruciarentur et exanimarentur, optabant hoc vinculo solvi, et cadavere liberari: ita Paulus optabat suo corpore liberari et solvi, ut Christo jungeretur: corpus enim quod corrumpitur, aggravat animam, ut non possit coelestia cogitare, sed deprimatur ad corporis necessitates et concupiscentias, morbos pariter et aerumnas: anima enim omnes corporis foetores, phlegmata, excrementa, sordes, aeque ac bestiales cupiditates sentire ac pati debet, perinde ac si cadaveri foret colligata; tolle enim animam, quid est corpus aliud quam cadaver? imo praesente anima corpus foetet, sordet, tabescit, putrescit, ac si cadaver esset. Quis non optet hoc cadavere, hisce vinculis solvi ac liberari? Vere S. Gregorius, lib. IV Moral., cap. XLI: «Dissolvi,» inquit, «Paulus non quaereret, nisi se vinctum videret. Haec vero vincula quia certissime rumpenda in resurrectione conspexerat, jam quasi rupta Propheta gaudebat, cum diceret: Dirupisti vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis.» Et S. Augustinus: «Qui desiderat,» inquit, «dissolvi et esse cum Christo, non patienter moritur, sed patienter vivit et delectabiliter moritur.»

Nota: Pro «dissolvi,» graece est ἀναλῦσαι, quod est vocis mediae; unde tam active quam passive sumi potest, ut significet non solum dissolvi, ut vertit Noster, Vatablus et alii; sed etiam dissolvere, vel solvere, estque verbum nautarum e portu solventium et proficiscentium; sicut enim καταλύειν est aurigarum, cum dissolvunt funes equorum et curruum, ut se componant in diversorium ad quod divertunt: ita ἀναλύων dicuntur, qui movent sarcinas, mutantque diversorium, puta, nautae cum solvunt rudentes, et peregrini ac milites cum solvunt tabernaculorum funes, ut castra moveant. Unde Chrysostomus ἀναλύειν vertit μεθίστασθαι, id est migrare; S. Hieronymus Contra Ruffinum vertit, reverti; Tertullianus, lib. De Patientia, cap. ix, vertit «recipi» (sed videtur Tertullianus pro ἀναλῦσαι legisse ἀναληφθῆναι), q. d. Paulus: Exul hic sum, et ex hoc exilio cupio migrare, navigare, proficisci, reverti ad portum patriae coelestis. Verum melius cum nostro vertas «dissolvi,» quam «dissolvere»; sequitur enim, «Et esse cum Christo;» q. d. Jam alligatus sum corpori; si hoc vinculo solvar, ero cum Christo illique astringar. Quod si voluisset Apostolus active dicere: Cupio solvere, potius subjunxisset: Et proficisci ad Christum, quam, «Esse cum Christo.»

ESSE CUM CHRISTO MULTO MAGIS MELIUS, — id est esse cum Christo, optimum est. Hebraei enim superlativum, reique vehementiam et excessum significant per geminationem vel conduplicationem. Sic Jeremias, cap. xxiv, vers. 3, vidit ficus bonas bonas, valde; et malas, malas valde, id est ficus optimas et pessimas.

Nota ex hoc loco contra Graecos et Calvinum, animas omnino puras statim ubi corpore excesserint, non dormire, sed esse cum Christo in coelo ac aeterna vita; ideo enim cupit Apostolus dissolvi et mori, ut sit cum Christo. Quod si post mortem debuisset exspectare diem judicii, ut tum demum Christo frueretur, frustra desiderasset dissolvi potius quam vivere, quia tam post dissolutionem et mortem fuisset absens a Christo, quam si in vita remansisset. Ita Chrysostomus, Theophylactus, Oecumenius.

Moraliter, plerique Sancti dissolutionem hanc desiderarunt, illudque desiderium nobis commendarunt. Laudare solebat S. Augustinus, teste Possidonio, cap. xxvii in Vita S. Augustini, illam sententiam S. Ambrosii morituri, qua suis flentibus ac rogantibus ut a Deo longiorem posceret vitam, respondit: «Non sic vixi ut pudeat me inter vos vivere: sed nec mori timeo, quia bonum Dominum habemus.» Cujusdam quoque, inquit Possidonius, corepiscopi et familiarissimi sui amici, in extremis vitae de talibus frequentissimum referebat (Augustinus) dictum: ad quem cum visitandum jam morti appropinquantem ventitasset, et ille manus gestu se de saeculo exiturum significaret, atque a se illi esset responsum, adhuc eum Ecclesiae necessarium vivere posse, illum, ne putaretur hujus vitae teneri cupiditate, respondisse ei: Si nunquam, bene: si aliquando, quare non modo? Illud etiam cujusdam aegrotantis dictum afferebat (Augustinus) Episcopi, de quo sanctus in epistola sua, quam De Mortalitate scripsit, martyr Cyprianus ita retulit, dicens: «Cum quidam de collegis et consacerdotibus nostris infirmitate defessus et de appropinquante morte sollicitus, commeatum sibi precaretur, astitit deprecanti et jam pene morienti juvenis honore et majestate venerabilis, statura celsus et clarus aspectu: quem astantem sibi vix posset humanus aspectus oculis carnalibus intueri, nisi quod talem videre jam poterat de saeculo recessurus. Atque ille non sine quadam animi et vocis indignatione infremuit et dixit: Pati timetis, exire non vultis, quid faciam vobis?»

Climacus, gradu 6: «Probatus,» ait, «ille est, qui mortem singulis diebus exspectat; sed ille sanctus, qui eam horis singulis desiderat.»

Ita S. Paulus, ait S. Hieronymus in ejus Vita, primus Eremita S. Antonio se invisenti: «En,» ait, «quem tanto labore quaesivisti, putridis senectute membris operit inculta canities. En vides hominem mox pulverem futurum. Sed quia dormitionis meae tempus instat, et, quod semper cupiebam dissolvi et esse cum Christo, peracto cursu superest mihi corona justitiae; tu missus es a Domino qui humo corpusculum meum tegas, imo terram terrae reddas.»

Porro tres sunt causae quae sanctum Paulum et alios Sanctos incitarunt ad desiderium hoc, ut cuperent dissolvi, quas persequitur S. Ambrosius lib. De Bono mortis, et Cyprianus, lib. de Mortalitate. Tria enim sunt vincula quae nos hic ligant et premunt. Primum, est aerumnarum corporis; secundum, concupiscentiae et peccatorum; tertium, terrae rerumque terrenarum. Haec omnia mors solvit, facitque nos impassibiles, impeccabiles, coelestes et divinos. «Triplex,» inquit S. Bernardus in transitu S. Malachiae, «in morte congratulatio est: homines ab omni labore, peccato et periculo liberari.» Prima ergo causa, quae facit nos optare hanc dissolutionem, sunt morbi et aerumnae hujus corporis et vitae: eae enim tantae sunt, ut merito disputet S. Augustinus, lib. XIII Civit., cap. x, an haec vita potius mors dicenda sit, quam vita. Idem in illud Psal. «Intret in conspectu tuo gemitus compeditorum,» ait: «Compedes sunt infirmitates et corporis corruptibilitas, quae animam aggravant. Ab his compedibus concupiscebat dissolvi Apostolus, et esse cum Christo; donec ergo corruptibile hoc induat incorruptionem, et mortale hoc induat immortalitatem, velut compedibus caro infirma impedit promptum spiritum.» Et S. Gregorius, hom. 37 in Evang.: «Temporalis,» ait, «vita aeternae vitae comparata, mors est potius dicenda quam vita; ipse enim quotidianus defectus corruptionis, quid est aliud, quam quaedam prolixitas mortis.» Sane vita haec non aliud esse videtur quam vitalis quaedam, longa et lenta mors. E contrario vero quid est aliud justorum mors, quam finis laborum, principium quietis; fuga tristitiae, et adventus laetitiae; sedatio tempestatis, et initium tranquillitatis; consummatio exilii, et reditus in patriam, in quam tot aerumnis superatis, tot laboribus exantlatis, tot afflictionibus emensis, remeare anhelamus?

Secunda hujus desiderii causa est, tum concupiscentia, cum qua perennem et multiplicem ac difficilem luctam gerunt omnes Sancti, tum pericula peccandi mortaliter, ac necessitas peccandi venialiter. Hac ex causa gemit Apostolus se venumdatum sub peccato, Rom. vii, ideoque: «Infelix,» ait, «ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus?» Qui penetrat ponderatque peccati gravitatem, quantum malum, quantorumque malorum causa sit, Deum offendere, hic suspirat ad mortem, quasi ad peccati et malorum omnium terminum, ut fiat impeccabilis.

Dices: Charitas inclinat ad majus semper et majus sui incrementum, et ad accumulandum majora semper merita et praemia: haec autem non per brevem, sed per longam vitam acquiruntur. Respondeo: Ita est; sed tamen si in una lance ponas spem hujus augmenti meritorum et charitatis, in altera vero ponas periculum peccandi, haec illi longe praeponderabit. Periculum enim peccandi, praesertim mortaliter, cui in hac vita semper obnoxii sunt sancti, ac consequenter periculum damnationis aeternae, tantum est malum, ut nulla augmenti charitatis vel gloriae aeternae spe compensari ex aequo possit. Idem suo modo et proportione censent Sancti de peccatis venialibus.

Audi, ut alios taceam, cujusdam nuper sancti Martyris nostri Anglicani hac de re ardens et ignitum votum. «Si vere amas Deum,» ait, «certe nihil tibi adeo grave esse potest, atque summam illius majestatem etiam in minimis offendere, nec quidquam tantopere expetes, atque remedium aliquod, quo securus esse possis, te nunquam amplius Deum offensurum; quod cum in hac vita haberi non possit, continue clamabis cum Psalmista: Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est! et: Cupio dissolvi; et: Quis mihi det pennas? Magnum quidem est pro amore Dei laborare, dolores et tormenta tolerare; magnum, animas lucrari; magnum, in Religione cum continua sui victoria vivere: si tamen haec fieri non possint, quin Deum meum offendam, mallem his omnibus omissis cito mori, quam cum quotidiana Dei in quantumvis exiguis offensione, haec omnia praestare. Mallem siquidem, teste S. Augustino, totum mundum ruere, quam vel veniale contra Deum peccatum admittere. Si tamen Deus hujus miseriae conscius velit vitam procrastinare et me in hujus calamitatis valle exercere: veniant labor, carceres, tormenta, crux, craticula, leones, veniant tandem quaecumque venire possunt: imo ex animo precor te, bone Jesu, ut veniant, et per vulnera tua et Sanctorum tuorum suppliciter peto, ut ab hac hora, in qua hoc scribo, incipiant, ac ad vitae meae terminum perdurent. Permitte me pro te torqueri, dissecari, flagellari, caedi ac dilaniari; nihil recuso, omnia amplector, omnia sustinebo: non quod ego pulvis id valeam, sed quod omnia possim in te et sine te nihil. Fove in me hoc desiderium, et propitius largire desiderii effectum.» Haec ille cycnea voce martyrii jam candidatus.

Tertia hujus desiderii, eaque potissima causa est, ut ad beatam illam aeternamque vitam transeamus simusque cum Christo, et angelis, et Sanctis. Unde solam hanc sui desiderii causam exprimit hic Apostolus. Pulchre S. Gregorius, hom. 45 in Ezech., explicans illa verba, «Et mensus est thalamum uno calamo in longum,» etc., sic ait: «Thalami in sancta Ecclesia sunt illorum corda, in quibus animae per amorem sponso invisibili conjunguntur, ut ejus desiderio mens ardeat, nulla jam quae in mundo sunt concupiscat, praesentis vitae longitudinem poenam deputet, exire festinet, et amoris amplexu in coelestis sponsi visione requiescere. Mens itaque, quae jam talis est, nullam praesentis saeculi consolationem recipit, sed ad illam, quam diligit, medullitus suspirat, fervet, anhelat, anxiatur. Vilis ei fit ipsa salus sui corporis, quia transfixa est vulnere amoris.» Deinde hujus desiderii et vulneris medicinam eamdem quam Apostolus hic, subjicit, ita dicens: «Menti autem sponsum suum fortiter amanti una solet esse consolatio, si per hoc, quod ipsa a Dei visione differtur, aliorum animae ad coelestem sponsum amoris facibus inardescant. De qua dicitur in Canticis: Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo. Flores sunt animae, bonum jam inchoantes et coeleste desiderium redolentes. Mala autem de floribus sunt perfectae jam mentes, quae ad fructum perveniunt boni operis. Quae ergo amore languet, fulciri quaerit floribus, stipari malis, ut requiescat in bono opere proximi, quae adhuc videre non valet vultum Dei.»

Ita S. Joannes senex, optansque Christo frui, in fine Apocal., ait: «Veni, Domine Jesu.»

Hoc argumento scripsit S. Cyprianus (quem S. secutus est S. Ambrosius, lib. De Bono mortis) tractatum De Mortalitate, ad consolationem Christianorum in communi lue et peste, qua sua de aetate tota Africa per quindecim annos grassabatur: in quo multis rationibus docet, Christianis non esse timendam, sed appetendam mortem. Atque in fine, tertiam hanc de qua jam agimus, causam ita perurget: «Considerandum, ait, est, fratres dilectissimi, et identidem cogitandum, renuntiasse nos mundo, et tanquam hospites et peregrinos hic interim degere. Amplectamur diem, qui assignat singulos domicilio suo, qui nos hinc ereptos et laqueis saecularibus exsolutos, paradiso restituit et regno coelesti. Magnus illic nos charorum numerus exspectat, parentum, fratrum, filiorum frequens nos et copiosa turba desiderat, jam de sua immortalitate secura et adhuc de nostra salute sollicita. Ad horum conspectum et complexum venire quanta et illis et nobis in communi laetitia est!»

Deinde beatae illius vitae et coelestium civium gaudia ita prosequitur: «Qualis illic coelestium regnorum voluptas sine timore moriendi et cum aeternitate vivendi! quam summa et perpetua felicitas! Illic Apostolorum gloriosus chorus; illic Prophetarum exultantium numerus; illic Martyrum innumerabilis populus ob certaminis et passionis victoriam coronatus; illic triumphantes virgines, quae concupiscentiam carnis et corporis, continentiae robore subegerunt; remunerati misericordes, qui alimentis et largitionibus pauperum justitiae opera fecerunt, et ad coelestes thalamos terrena patrimonia transtulerunt. Ad hos, fratres dilectissimi, avida cupiditate properemus, ut cum his cito esse, ut cito ad Christum venire contingat, optemus. Hanc cogitationem nostram Deus videat, hoc propositum mentis et fidei Dominus Christus aspiciat, daturus eis gloriae suae ampliora praemia, quorum erga se majora fuerint desideria.» Hucusque Cyprianus. Haec paulo fusius produxi, quia hic est finis ad quem tota nostra vita tendimus, ideoque assidue cupimus et nos cum Paulo dissolvi, et esse cum Christo.

Refert Ruffinus in Vitis Patr., lib. III, cap. ix, Abbatem Mutium mirae sanctitatis solem stitisse, ut ad discipulum moriturum longe absentem posset pervenire, «Cumque invenisset eum jam defunctum, oratione facta osculatus est eum, et ait: Quid magis desiderii habes, frater, abire et esse cum Christo, an permanere in carne? Tunc ille, recuperato spiritu, paululum resedit et ait ad eum: Quid me revocas, Pater? Melius est mihi redire et esse cum Christo; permanere autem in carne mihi necessarium non est. Cui dixit: Dormi ergo in pace, fili, et ora pro me. At ille continuo reclinans se in lectulo, obdormivit.» Similiter S. Gregorius, lib. I Dialog., cap. II, refert Marcellum a morte suscitatum a S. Fortunato, Episcopo Tudertino, ingemuisse, ac dixisse: «O quid fecisti? o quid fecisti?» Sic et S. Salvium Episcopum resuscitatum ingemuisse fuse narrat Gregorius Turonensis, lib. VII Hist. Francor.

Legimus in Vita S. Nicolai Tolentinatis, quod ipse sex totis ante obitum mensibus, paulo ante nocturnas preces, singulis noctibus suavissimum angelorum concentum audiverit, qui illi quasi praegustationem futurae vitae praeberet. Quocirca hoc Apostoli dictum crebro iterabat: «Cupio dissolvi et esse cum Christo;» cumque resolutionis tempus instaret, in extremo spiritu fundere coepit voces laetitiae et animi gestientis; cujus inusitati gaudii Fratres qui aderant causam perquirentes, audiverunt ab eo: «Dominus meus Jesus Christus sanctissimae matri suae et Augustino Patri nostro innixus, dicit mihi: Euge, serve bone et fidelis, intra in gaudium Domini tui:» in quibus verbis expiravit. Quis non talem mortem, imo transitum in paradisum, cupiat et votis omnibus optet? Si talem mortem optas, vitam similem imitare et ambi.

24. PERMANERE AUTEM IN CARNE NECESSARIUM (Graece ἀναγκαιότερον, id est magis necessarium) PROPTER VOS.


Versus 25: Et Hoc Confidens Scio Quia Manebo

25. ET HOC (scilicet necessarium esse vobis, ut maneam in carne) confidens (Graece πεποιθώς, id est persuasus), scio quia (id est quod) manebo, — q. d. Persuadens mihi vitam meam vobis esse necessariam, scio quod Deus me vobis adhuc concedet facietque in vita permanere. Hinc patet epistolam hanc scriptam e primis vinculis, non e secundis: nam e primis fuit liberatus, in secundis a Nerone occisus est Paulus.

MANEBO ET PERMANEBO OMNIBUS VOBIS. — Graece μενῶ καὶ συμπαραμενῶ, manebo et compermanebo omnibus vobis, q. d. Nolite timere et lugere orbitatem vestram, quasi me, patre vestro, sitis orbandi; ego manebo et cum vobis permanebo; quasi pater vobis, filiis meis, superstes adero, praesens vos visam, absens per litteras et nuntios vos solabor et confirmabo, ut in fide et gratia proficiatis, deque fidei incremento tam vestro quam alieno gaudeatis.

Hisce verbis dubium suum, an optabilius sit vivere, an mori, resolvit Apostolus, satisque indicat praestare vivere, ad institutionem et salutem proximorum, quam mori et esse cum Christo. Unde S. Augustinus in illud Psal. liv: «Quis dabit mihi pennas sicut columbae?» citans hunc Pauli locum, Paulumque columbae gementi et in coelum suspiranti comparans: «Columba,» ait, «delicata, religata affectu, non cupiditate, volare non poterat propter faciendum officium.» Imo salutem proximi praeferendam esse martyrio, docet S. Chrysostomus, hom. 79 in Matth. Hinc et S. Augustinus, epist. 81 ad Eudoxium Abbatem, scribit, ut Ecclesiae et proximorum saluti operam suam, si ea necessaria sit, non neget, nec se ab ea per professionem monasticam excuset, affertque rationem hanc: «Quia,» ait, «si parturienti Ecclesiae subministrare noluerint qui possunt, quomodo filii nascentur?» Multo magis Episcopum apud subditos suos saeviente persecutione manere, omniaque adversa, quin et mortem ipsam, si opus sit, hac de causa pati debere, docet idem Augustinus, epist. 180 ad Honoratum.


Versus 26: Ut Gratulatio Vestra Abundet In Christo Jesu

26. UT GRATULATIO (Graece καύχημα, id est gloriatio) vestra (qua gloriamini et gratulamini vobis, quod per me sitis ad Christum conversi) ABUNDET IN CHRISTO JESU (id est in Christi doctrina, lege, gratia, Ecclesia, q. d. In christianismo) IN ME (de me vinculis liberato, vobisque reddito) PER MEUM ADVENTUM ITERUM AD VOS.


Versus 27: Tantum Digne Evangelio Christi Conversamini

27. TANTUM DIGNE EVANGELIO CHRISTI CONVERSAMINI. — «Conversamini» est imperativus, q. d. Tantum exigo a vobis, ut ita conversemini, sicut decet ac dignum est Christianos, qui Evangelium et Christi legem sectantur, conversari.

UT AUDIAM DE VOBIS, QUIA (quod) STATIS IN UNO SPIRITU (id est perseveratis in pari religionis et mutuae charitatis studio ac fervore) UNANIMES, (Graece μιᾷ ψυχῇ, in una anima, quasi vobis omnibus una tantum esset anima charitatis) COLLABORANTES, — Graece συναθλοῦντες, id est concertantes, hoc est, ut Ambrosius, pariter et concorditer decertantes.

FIDEI EVANGELII, — q. d. Fides Evangelii in lucta est, vos, quasi athletae fidem luctantem et laborantem, communi religionis et charitatis spiritu ac zelo adjuvate, ut cum ea et in ea generose decertetis contra Paganos et quosvis fidei hostes.


Versus 28: Et In Nullo Terreamini Ab Adversariis

28. ET IN NULLO TERREAMINI (Graece μὴ πτυρόμενοι, id est, ut Erasmus, non turbati, non tumultuantes; Ambrosius, non pavescentes) AB ADVERSARIIS (Gentilibus qui Christianos persequuntur): QUAE ILLIS EST CAUSA PERDITIONIS, VOBIS AUTEM SALUTIS, ET HOC A DEO, — q. d. Persecutio haec Gentium ipsosmet perdet et ducet in gehennam, vos autem ducet ad salutem et gloriam, ad eam hac via dirigente vos ac ducente Deo.

Nota: Pro «causa,» graece est ἔνδειξις, id est indicium, argumentum, ostensio, et, ut Ambrosius legit, ostentatio. Unde Beza hic carpens nostram versionem: «Vetus,» ait, «interpres ἔνδειξιν maluit causam interpretari, temere quaesita aliena significatione, cum nusquam afflictio fidelium salutis illorum dicatur causa, sed testimonium.» Verum respondeant ipsi Erasmus et Vatablus ἐνδείξειν, id est ostendere, saepe sumi pro «facere.» Sic ait Paulus, II Timoth. iv, 14: «Alexander aerarius multa mala mihi ostendit,» id est fecit, exhibuit. Sic Psaltes orat: «Ostende,» id est praesta, exhibe a nobis, Domine, misericordiam tuam.» Sic Eccles. ii, 24: «Nonne melius est comedere, et bibere, et ostendere (dare et tribuere) animae suae bona de laboribus suis?» Pari hic modo ἔνδειξιν non tam indicium, quam causam significare patet: quia persecutio Gentilium illis ipsis perditionis fuit causa, non indicium, nec illi hoc indicio credebant se perdendos et damnandos, imo putabant se bene facere et gratiam mercedemque a Jove diisque aliis accepturos. Quod vero afflictio non tantum testimonium, sed et causa salutis fidelium sit et dicatur in Scripturis, patet II Cor. iv, 17: «Quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis.» Si gloriae pondus operatur, illius ergo causa est. Rom. v, 3: «Tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem, spes autem non confundit:» quia scilicet certo sperantes ad salutem et gloriam perducit. Unde inferius ait: «Spe salvi facti sumus.» Mediate ergo (mediante scilicet spe) tribulatio et patientia causa sunt salutis. Apoc. ii, 10: «Habebitis tribulationem diebus decem: esto fidelis (in tribulatione constans) usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae.» Constantia ergo in tribulatione parit et meretur coronam vitae aeternae, sicut victoria in stadio et agone parit et meretur bravium; est ergo constantia haec et victoria causa meritoria coronae et bravii.


Versus 29: Quia Vobis Donatum Est Pro Christo

29. QUIA VOBIS DONATUM EST PRO CHRISTO, NON SOLUM UT IN EUM CREDATIS, SED UT ETIAM PRO ILLO PATIAMINI. — Difficultatem movet τὸ «pro Christo»; non enim cohaeret sequenti, «ut in eum credatis»; nec enim credimus in Christum pro Christo. S. Anselmus sic explicat: «pro Christo,» id est propter Christum, et Christi merita datum est vobis ut credatis in eum. Secundo, Photius apud Oecumenium: ὑπὲρ Χριστοῦ, inquit, capitur pro ἀπὸ Χριστοῦ, id est a Christo donatum est vobis ut in eum credatis: sed ὑπὲρ nusquam ponitur pro ἀπὸ. Tertio, deterius vertit Beza, «in Christo,» id est in Christi negotio, religione; nec enim unio significatur «in.»

Dico ergo esse hyperbaton; cum enim vellet Apostolus tantum dicere: Vobis donatum est pro Christo pati, subiit mentem ejus, quod etiam donatum esset eis in Christum credere, illudque inseruit, ac mox ad id quod primo intenderat redit, subdens: «Sed etiam ut pro illo patiamini:» tales enim raptus et hyperbata vidimus Ephes. iii, 1, et alias saepe. Unde Syrus omittens τὸ «pro Christo,» clare sic vertit, et hoc a Deo ipso datum est, ut non solum in credendo credatis Meschicho (Christo), sed etiam ut pro illo patiamini.

Hinc primo, S. Augustinus et Concilium Arausicanum, can. 5 contra Faustum et Massilienses, probat et definit fidem et initium fidei, sive ipsum velle credere, esse donum Dei, indeque ripere initium salutis in adulto. Adde, hoc ipsum velle credere non tantum esse donum Dei, sed etiam nobis obtingere ex meritis Christi. Quod non bene hic negat quidam Interpres, docens fidem et reliquas dispositiones, per quas Christi meritum applicatur nobis, non dari ex meritis Christi, sed ex misericordia et gratia Dei, quae Christi meritum praevenit. Verum hoc Apostolo repugnat, qui omnia dona et gratias quasvis ad salutem dirigimur, tribuit meritis Christi: ipse enim tanquam mediator Dei, hominum redemptor et salvator, omnia reconciliationis, redemptionis et salutis nostrae media et auxilia nobis promeruit, procuravit et impetravit, ut ostendi Ephes. 1, 3.

Notant hic secundo, Chrysostomus et Theophylactus, pati pro Christo vocari ab Apostolo donum Dei, duabus de causis: primo, ut non pudeat eos passionis, sed in ea sint constantes, acceptentque quasi magnum Dei donum; secundo, ne in eo extollantur, cum illud non habeant a se, sed a Deo. Sicut ergo fidissimis servis in bello probatis, dantur a regibus honorificae cruces pro mercede laborum, ita dantur et magnis Sanctis a Deo.

Notant tertio iidem, hoc donum patiendi pro Christo majus esse, quam suscitare mortuos et signa miranda patrare. «Hic enim,» inquiunt, «debitor sum (Deo, qui gratiam suscitandi dedit), illic autem debitorem habeo Christum. O rem admirandam! Et donat mihi, et super hoc ipse debet mihi,» q. d. In hac ergo vestra passione gaudere et exultare debetis, o Philippenses. Vide dicta ex eodem Chrysostomo, Ephes. cap. III, 1.

Nota quarto, pati pro Christo esse singulare Dei donum, non tantum eatenus, quatenus Deus objicit homini occasionem, sicuti fidei, ita et martyrii similiumque afflictionum pro fide et Christo tolerandarum (uti explicat hic commentarius Hieronymo ascriptus, qui potius est Pelagii, vel Pelagiani alicujus, ut ex hoc loco et similibus patet), sed etiam hoc ipsum pati pro Christo est donum Dei, quia Deus patienti affectum, desiderium et fortitudinem patiendi pro Christo aspirat, ut contra Pelagium passim docet Augustinus.


Versus 30: Idem Certamen Habentes, Quale Et Vidistis In Me

30. IDEM CERTAMEN (Graece ἀγῶνα, eumdem agonem) HABENTES, QUALE ET VIDISTIS IN ME, ET NUNC AUDISTIS DE ME. — Graece ἀκούετε, id est auditis. q. d. In hoc fidei agone mecum quasi athletae decertatis, o Philippenses, idem vobis est agon qui et mihi, eadem palaestra, idem certamen pro Evangelio: quia pro eo persecutiones, exilia, carceres, bonorum rapinas aliaque multa patimini, qualia nunc auditis me Romae pati, et olim vidistis me Philippis patientem, cum apud vos virgis caesus sum et incarceratus, Actor. xvi, 22.