Cornelius a Lapide

Philippenses II


Index


Synopsis Capitis

Videntur Philippenses, uti et Corinthii, laborasse ambitione et schismate.

Hinc primo, ardenter eos incitat ad humilitatem et charitatem fraternam, tum exemplo Christi Domini, qui se amore nostri humiliavit usque ad mortem crucis, ideoque exaltatus est, ut in nomine Jesu omne genu flectatur; tum ex metu et reverentia Dei, qui operatur in nobis velle et perficere, ipsamque salutem, vers. 12.

Secundo, hortatur, ut inter Gentiles quasi luminaria virtutibus praeluceant, vers. 15, ad idque, vers. 17, optans martyrium dat se exemplum.

Tertio, vers. 19 et seqq., ait se ad eos missurum Timotheum et Epaphroditum ad eorum consolationem et profectum.


Textus Vulgatae: Philippenses 2:1-30

1. Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solatium charitatis, si qua societas spiritus, si qua viscera miserationis: 2. implete gaudium meum, ut idem sapiatis, eamdem charitatem habentes, unanimes, idipsum sentientes, 3. nihil per contentionem, neque per inanem gloriam: sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes, 4. non quae sua sunt singuli considerantes, sed ea quae aliorum. 5. Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu: 6. qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo: 7. sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo. 8. Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. 9. Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen: 10. ut in nomine Jesu omne genu flectatur caelestium, terrestrium et infernorum: 11. et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris. 12. Itaque, charissimi mei (sicut semper obedistis), non ut in praesentia mei tantum, sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini. 13. Deus est enim, qui operatur in vobis et velle, et perficere pro bona voluntate. 14. Omnia autem facite sine murmurationibus et haesitationibus 15. ut sitis sine querela et simplices filii Dei, sine reprehensione, in medio nationis pravae et perversae, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo, 16. verbum vitae continentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri, neque in vacuum laboravi. 17. Sed et si immolor supra sacrificium et obsequium fidei vestrae, gaudeo, et congratulor omnibus vobis. 18. Idipsum autem et vos gaudete, et congratulamini mihi. 19. Spero autem in Domino Jesu, Timotheum me cito mittere ad vos: ut et ego bono animo sim, cognitis quae circa vos sunt. 20. Neminem enim habeo tam unanimem, qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit. 21. Omnes enim quae sua sunt, quaerunt, non quae sunt Jesu Christi. 22. Experimentum autem ejus cognoscite, quia sicut patri filius, mecum servivit in Evangelio. 23. Hunc igitur spero me mittere ad vos, mox ut videro quae circa me sunt. 24. Confido autem in Domino, quoniam et ipse veniam ad vos cito. 25. Necessarium autem existimavi Epaphroditum, fratrem et cooperatorem, et commilitonem meum, vestrum autem apostolum et ministrum necessitatis meae, mittere ad vos: 26. quoniam quidem omnes vos desiderabat, et moestus erat propterea quod audieratis illum infirmatum. 27. Nam et infirmatus est usque ad mortem: sed Deus misertus est ejus; non solum autem ejus, verum etiam et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem. 28. Festinantius ergo misi illum, ut viso eo iterum gaudeatis, et ego sine tristitia sim. 29. Excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino, et ejusmodi cum honore habetote. 30. Quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit, tradens animam suam, ut impleret id, quod ex vobis deerat erga meum obsequium.


Versus 1: Si Qua Ergo Consolatio In Christo

1. Si qua ergo consolatio in Christo. — «In Christo,» id est Christiana, sive quae sperari et exspectari potest ab iis qui sunt in Christo, puta a Christianis, qui unum sunt in fide et charitate Christi, q. d. Si Christiano more, si ex Christi lege, imitatione, compassione, spiritu, me Apostolum vestrum vinctum consolari cupitis, o Philippenses. Ita Theophylactus.

SI QUOD SOLATIUM CHARITATIS, — si charitatem consolando me vultis ostendere, si charitas vestra aliquod mihi solatium cupit afferre.

SI QUA SOCIETAS SPIRITUS, — si quis sit Spiritus Sanctus hominibus Christianis communis, si declarare vultis vos eumdem mecum habere spiritum, si qua vobis in Ecclesia mecum est societas et communio Spiritus Christi.

SI QUA VISCERA MISERATIONIS. — Graece εἴ τινα σπλάγχνα καὶ οἰκτιρμοί, si qua viscera et miserationes. Ubi nota primo: εἴ τις, id est si qua, legit Noster, Vatablus, Beza et alii; Chrysostomus tamen cum suis legit εἴ τι, id est si quae: et tunc est antiptosis, si quis, id est si qua: ad rem enim, non ad verba attendit Apostolus. Vide can. 38. Nisi dicas cum Erasmo abstractum poni pro concreto: si quis est viscera et miserationes, id est si quis est visceralis et misericors, ut σπλάγχνα, hoc est viscera, vocet ipsum hominem viscerali misericordia praeditum.

Hinc nota secundo: «Viscera» vocat viscerales affectus, puta tenerrimam, intimam et ex imis quasi visceribus miserationem et compassionem: hoc enim est Hebraeum רחמים rachamim, q. d. si qua erga miseros et afflictos, ac praesertim erga me Apostolum vestrum vinctum, tenera ac viscerali commiseratione tangimini.


Versus 2: Implete Gaudium Meum

2. IMPLETE GAUDIUM MEUM (gaudium, quo me credendo et collaborando Evangelio coepistis afficere, cap. 1, vers. 7, complete et cumulate, satagendo scilicet), UT IDEM SAPIATIS, EAMDEM CHARITATEM HABENTES. — En quale pathos Apostoli, quot verbis, quanta energia, quanto affectu Christianos Philippenses ad concordiam et charitatem fraternam incitat!

UT IDEM SAPIATIS. — Syrus, «ut sit vobis una voluntas»; sed sapere, tam intellectus est, quam voluntatis: vult ergo eos tam intellectu, quam voluntate, tam in fide et dogmatibus, quam in amore et affectu esse concordes, ut idem credant, idem ament.

EAMDEM CHARITATEM HABENTES. — «Eamdem,» id est mutuam, ut singuli sese invicem una eademque, id est mutua, charitate complectantur, quasi una eademque charitatis anima viverent. Secundo, Theophylactus et Oecumenius, «eamdem,» id est aequalem et parem, ut tantum quisque alium amet, quantum amatur ab alio, ut quisque alteri in amore respondeat: magnes enim amoris est amor, iynx et illex efficacissimus amoris est amor. Hoc est, inquit Seneca, philtrum sine veneficae carmine cogens etiam hostes ad redamandum: si vis amari, ama. Nimirum:

Ut praestem Pyladen, aliquis mihi praestet Orestem. Hoc non fit verbis, Marce: ut ameris, ama.

Unanimes (concordes, itaque conjuncti, ac si in omnibus una eademque esset anima, quae tot diversa corpora regeret, faceretque tot homines) IDIPSUM SENTIENTES, — vel sapientes, ut paulo ante vertit noster Interpres: nimirum, ut idem omnes sapiant, sentiant, credant, ament, idem velint, idem nolint. Syrus totum hunc versum ita vertit, «implete gaudium meum, ut sit vobis una voluntas, et una charitas, et una anima, et una sententia.»

Vide quam impense Apostolus Christianis commendet concordiam. Est enim ea omni muro firmius et inexpugnabilius munimentum. Hinc cum Lacedaemonii periclitarentur, Isaeus sophista illud Homeri carmen recitavit:

Scutum haesit scuto, galeae galea, atque viro vir.

Et adjecit: «Sic state, Lacedaemonii, et muris cincti sumus.» Unde et Agesilaus Lacedaemoniorum rex rogatus, quam ob causam Sparta moenibus non cingeretur? ostendit cives armatos et unanimes: «Hi,» inquiens, «sunt Spartanae civitatis moenia.» Lycurgus rogatus ab iisdem, quo pacto hostium impetum repellere possent? ait: «Si pauperes manseritis, et contentiones mutuas deponatis.» Duo enim sunt quae rempublicam evertunt, scilicet immodicae divitiae et concordiae neglectus.

Scilurus habens octoginta filios, cum esset moriturus, fasciculum jaculorum singulis porrexit, jussitque rumpere. Id cum singuli recusassent, eo quod videretur impossibile, ipse singula jacula exemit, atque ita facile confregit omnia, filios admonens his verbis: Si concordes eritis, validi invictique manebitis; contra si dissidiis et seditione distrahemini, imbecilles eritis et expugnatu faciles. Testis Plutarchus in Apopht. regum.

Scipio, expugnata Numantia, rogavit Tyresium principem, qua de causa ea prius invicta, jam capta et eversa esset? respondit Tyresius: «Concordia victoriam, discordia exitium praebuit.»

Micipsa apud Sallustium jamjam moriturus, filios suos paterno monuit affectu, ut concordes essent, eis aureum hoc memoriale relinquens: «Concordia res parvae crescunt, discordia autem maximae dilabuntur.»


Versus 3: Nihil Per Contentionem, Neque Per Inanem Gloriam

3. NIHIL (supple, facientes) PER CONTENTIONEM (Ambrosius legit, irritationem, qua scilicet alios ad contentiones et lites provocetis), NEQUE PER INANEM GLORIAM (Graece κενοδοξίαν), SED IN HUMILITATE SUPERIORES SIBI INVICEM ARBITRANTES, — id est, ut Vatablus, sed per humilitatem quisque alium se superiorem et praestantiorem arbitretur et existimet. Notat S. Gregorius, lib. XXXIV Moral., XVII, vel ut alii codices distinguunt, cap. xvi, vi invicem: «Ne dum,» inquit, «se alter alteri humiliat, humiliatio iret alteri in elationem, bene utramque partem admonuit dicens: Superiores sibi invicem arbitrantes, ut in cogitationibus cordis et ego mihi illum praeferam, et vicissim ille me sibi; ut, cum utraque parte cor inferius premitur, nullus ex impenso honore sublevetur.»

Dices: Quomodo vere et sine mendacio ac falsitate aestimare potest quis alium se superiorem, quem longe videt in donis et gratiis se esse inferiorem.

Respondet primo S. Thomas, II-II, Quaest. CLXI, art. 3, humilem non debere, nec posse judicare suam virtutem aut donum majus, quod a Deo accepit (v. g. apostolatum) esse minus eo, quod revera minus alter accepit (v. g. dono linguarum), nec in eo debere se aestimare inferiorem esse alio: sed in eo quod considerans ea quae habet a seipso, in proximo vero considerans ea quae habet a Deo, merito hac ratione illum sibi praefert; quia dona, quae proximus habet a Deo, majora sunt iis quae quisque habet a seipso. Hoc enim est ingenium humilitatis, intueri seipsum et ea quae habet a se, suos nimirum defectus et vitia; in aliis vero considerare eorum bona et dona, quae habent a Deo: sicut e contrario superbiae proprium est intueri sua bona et aliorum mala. Hanc humilitatis indolem clare quinque regulis explicat noster Salmeron, tom. IV, pag. 3, tract. VII, pag. 440.

Secundo, experientia constat, Deum ita sua dona distribuisse, ut neminem praeterierit, sed cuique etiam plebeio dotem aliquam contulerit, in qua alios praecelleret. Sic videmus in naturalibus, hos ingenio, illos judicio, alios praxi excellere; hos in eloquentia, illos in philosophia, alios in jurisprudentia; hos in fabrili, illos in pictoria, alios in pistoria; imo in una eademque arte, v. g. sculptoria, hunc in isto sculpturae genere, alium in alio praestare: adeoque si quis solerter singula dispiciat, neminem tam vilem inveniet, qui non a natura habeat indolem, habilitatem et dexteritatem aliquam, qua in hac illave arte eminere possit, si illi sese addicat, in eaque se exerceat. Idem est in virtutibus rebusque supernaturalibus. Sic videmus alios Sanctos in charitate, alios in humilitate, alios in patientia, etc., excelluisse et excellere; imo in eadem patientia et charitate hunc in hoc genere patientiae et charitatis alios antecellere, illum in illo, alium in alio, ac ita deinceps: millenae enim et millenae sunt species ac varietates cujusque artis et virtutis.

Solerter hoc notavit Aloysius Lipomanus in Exodi cap. XXXVI, lect. 1: «Rarus est,» inquit, «qui non insigni aliqua gratia praeter alios donatus inveniatur, qua maxime et Ecclesiam juvare possit et ministrare Christo. Hujus rei figura et exemplo mulieres quoque a Mose vocatae sunt ad fabricam tabernaculi, et nerent pilos caprarum, ex quibus fierent saga sive cortinae ad operiendum tabernaculum.»

Idem diserte docet S. Gregorius, hom. 10 in Ezech., probatque primo, exemplo Petri et Pauli: Petrus enim innocentia, Paulus sapientia praecellebat. Miratur, ait, Paulus in Petro et Apostolis omnibus innocentiam, cum ait: «Ego enim sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus, quia [persecutus sum Ecclesiam] Dei.»

Vicissim Petrus miratur in Paulo sapientiam, cum ait: «Sicut et charissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis.»

Secundo, idem docet exemplo regionum, quarum quaeque aliam alicujus rei fertilitate excellit. «Hoc itaque,» inquit, «omnipotens Deus agit in cordibus hominum, quod facit in regionibus terrarum. Poterat namque uni cuilibet regioni fructus omnes tribuere: sed si una quaelibet regio alterius regionis fructu non indigeret, communionem cum altera non habuisset. Unde fit ut huic vini, alteri vero olei abundantiam tribuat; hanc multitudine pecudum, illam vero ubertate fructuum abundare; ut, cum illa defert quod ista non habet, et ista reddit quod illa non detulit, per communionem gratiae sibi invicem etiam divisae terrae conjunctae sint. Sicut ergo regiones terrarum, ita sunt mentes Sanctorum, quae dum vicissim sibi conferunt quod acceperunt, quasi fructus suos regiones regionibus impendunt, ut in una omnes charitate jungantur.»

Tertio, docet electos ea considerare in quibus ab aliis superantur, ut se humilient; reprobos vero considerare ea in quibus ipsi alios superant, ut se per superbiam elevent et pereant. «Sed inter haec,» ait, «sciendum est, quia sicut electi quique hoc semper in aliis attendunt, quod a Deo melius acceperunt quam ipsi, ut eos sibi in cogitatione praeferant, seque illis in humilitate substernant: ita reproborum mens nunquam considerat quid alter boni amplius quam ipse, sed quid boni ipse amplius quam alter habeat: neque enim pensat quae bona spiritus alter acceperit, et ipsi desint; sed quae bona ipsi et quae mala alteri adsint. Quod ergo divina bonitas in augmentum disponit humilitatis, hoc mentes reprobae vertunt in augmentum elationis; et ex diversitate munerum a bono deficiunt, unde crescere in humilitatis bono debuerunt.» Si ergo illud in proximo quoque consideremus, in quo excellit et eminet, vere et merito illum nobis superiorem arbitrabimur. Hinc S. Antonius, teste S. Athanasio, in quoque fratrum et sociorum illam, in qua eminebat, virtutem contemplabatur, in eaque superari se videns, eamdem aemulari satagebat.

Tertio, ut recte D. Thomas supra ad 2: «Vere,» ait, «judicamus et aestimamus posse esse aliquid occultum in alio, quo nobis superior sit, etiamsi bonum nostrum, quo illo videmur superiores, non sit occultum.» Idem pulchre docet S. Augustinus De Sancta virgin., cap. xxxiv, tom. VI, ait: «Virgo, ne se conjugatae praeferat, cogitet occulta dona Dei, quae nonnisi interrogatione tentationis etiam semetipsum cuique declarant: unde enim praeter alia scit virgo, ne forte ob mentis infirmitatem nondum sit matura martyrio, conjugata vero sit? Unde, inquam, scit, ne forte ipsa nondum sit Thecla, jam sit illa Crispina?» Et copiosius, cap. XLVII: «Aliud est enim,» ait, «pro veritate ac proposito sancto non consentire suadenti atque blandienti, aliud non cedere etiam torquenti et ferienti. Latent ista in facultatibus et viribus animorum, tentatione panduntur, experientia propalantur. Ut ergo quisque non infletur ex eo, quod videt se posse, cogitet forte alios posse aliquid, quod ipse non potest: ita servabitur, non fallaci, sed veraci humilitate: honore mutuo praevenientes et alterutrum existimantes superiores sibi.» Et rursum cap. LI: «Si Deus est custos virginitatis, et Deus est charitas, charitas ergo custos est: locus autem hujus custodis est humilitas. Facilius sequuntur Agnum, licet non quocumque ierit, certe quocumque potuerint conjugati humiles, quam superbientes virgines.»

Denique adverto, tam ad charitatem et concordiam, quae proprie hic spectat Apostolus, quam ad omnem virtutem insigne esse hoc medium et fundamentum, si nulli te praeponas, sed potius omnibus in animo tuo te postponas. Et secundo si exterius ita te geras, ut idipsum opere demonstres, et in praxim redigas. Ita S. P. N. Ignatius, fundator Societatis nostrae, nobis inter prima, pauca et selecta documenta, haec commendavit:

Nulli vel minimo quavis ratione repugnes; Cedere te potius, quam superare juvet.


Versus 4: Non Quae Sua Sunt Singuli Considerantes

4. NON QUAE SUA SUNT SINGULI CONSIDERANTES, SED QUAE ALIORUM. — Possent haec verba referri ad proxime praecedentia de humilitate, ut quisque alium se superiorem arbitretur, quasi hic modum et medium eam acquirendi praescribat, nimirum ut quisque consideret non sua, sed aliorum bona et dona; ita enim facile arbitrabitur alium excellere et esse se superiorem. Secundo et magis a nutritu, accipias haec, ut si novum hic praeceptum vel documentum de modo charitatem et unionem fraternam acquirendi et fovendi, q. d. Ut charitatem mutuam, ad quam vos hortor, foveatis, satagite ut quisque non sua, sed aliorum (hoc enim est σκοπεῖτε), quaerat, commoda consectetur: sagittarius enim, qui scopum considerat et spectat, non illud spectat, ut oculos pascat, sed ut eum sagitta contingat, consequatur et configat. Hoc ergo significat hic considerare, sive spectare per metalepsin, scilicet ut spectando commoda non nostra, sed proximorum, ea quaerere et procurare satagamus. Nota ex can. 36, negationem hic significare comparationem; non enim negat, quin quisque suum etiam commodum quaerere possit: hoc enim exigit charitas ordinata, ut quisque magis se suaque commoda maxime spiritualia diligat, quam aliena; sed significat, non ita avare quaerenda esse commoda nostra, ut negligamus aliena. Unde Graeca et Syrus habent, «ne sua quisque spectetis,» ἀλλὰ καί, sed etiam quae aliorum; imo significat consilii et charitatis esse, in rebus temporalibus, aliorum potius, quam suum commodum spectare; amicitia enim et charitas, licet non praecipiat, permittit tamen et saepe suadet, ut in bonis fortunae et subinde vitae, proximum nobis anteferamus.


Versus 5: Hoc Sentite In Vobis, Quod Et In Christo Jesu

5. HOC SENTITE IN VOBIS, QUOD ET IN CHRISTO JESU. — Probat ab exemplo Christi tanquam a causa (hanc enim significat conjunctio causalis enim) exemplari, Christianis studendum esse humilitati et charitati, ut quisque non quaerat sua, sed aliorum commoda; quia nimirum Christus harum virtutum illustre nobis dedit exemplum seque earumdem exemplar proposuit, quod Christiani omnes imitarentur, quando ipsemet Deus existens se humiliavit usque ad mortem, mortem autem crucis, ut nostrae saluti consuleret. Sicut enim Moses, Exod. cap. xxv, vers. ult., jussus est a Deo tabernaculum fabricare, juxta ideam sibi a Deo in Sina monte ostensam: «Inspice, inquit, et fac secundum exemplar, quod tibi in monte monstratum est;» similiter allegorice Christiani ideam Christi in monte Calvariae crucifixi perpetuo sibi proponere debent, ut secundum eam tabernaculum animae suae virtutibus construant, et Deo in templum consecrent et adornent.

Dicit ergo: «Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu,» supple, sentitis, id est fuisse intelligitis, ait Anselmus. Sed «sentire» hic non significat intelligere: ad affectum enim pertinet, non ad intellectum; melius ergo sic: «Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Jesu,» supple, sensum fuit. Unde Graecum φρονείσθω tum active, ut significet, hoc sentite; tum potius et aptius passive vertas, ut significet, hoc sentiatur in vobis, quod et in Christo Jesu sensum fuit, q. d. Ille sensus, ille affectus humilitatis, misericordiae, pacis, charitatis sit et sentiatur in vobis, quem in Christo fuisse comperimus. Unde Syrus clare vertit, hoc sentite in vobis quod Jesus Christus, supple, in se sensit. Notant Chrysostomus et Theophylactus nos maxime excitari a Paulo ad humilitatem ex hoc capite, quod per hanc fiamus similes Christo, similes Deo. Deus se humiliat, et tu, qui homuncio es, te exaltas? Fugis humilitatem quasi indecoram et vilem? Erras. Honorata est a Deo humilitas; insigne Dei est humilitas; illa ergo te honorabit et decorabit, quia faciet te conformem Deo tuo. Contra, superbia vilem te et abjectum, utpote difformem Deo, conformem vero Lucifero, efficiet. Rursum, humilitas exaltavit Christum Deum tuum, deditque illi nomen, quod est super omne nomen; multo ergo magis humilitas potens est et prompta te homuncionem decorare et exaltare.

Audi S. Leonem, serm. II De Resurrect.: «Hoc,» ait, «sentite in vobis, quod et in Christo Jesu, cujus humilitas nulli aspernanda divitum, nulli est erubescenda nobilium. Non enim in tantum provehi potest quaelibet felicitas humana fastigium, ut aestimet sibi pudendum, quod manens in forma Dei, Deus non est arbitratus indignum.» Et mox: «Vestram in illo redamate naturam: quoniam sicut ille paupertate divitias non amisit, gloriam humilitate non minuit, aeternitatem morte non perdidit: ita et vos eisdem gradibus, eisdem vestigiis, ut caelestia apprehendatis, terrena despicite.»

Praeclare S. Gregorius, lib. XXXIV Moral., cap. xx et seq., in illud Job cap. XLI, Ipse (Leviathan, id est diabolus) est rex super universos filios superbiae: «Audiant,» ait, «omnes: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Audiant omnes: Immundus est apud Deum qui exaltat cor suum. Audiant omnes: Quid superbis, terra et cinis? Audiant omnes Dominum dicentem: Discite a me quia mitis sum, et humilis corde. Ad hoc namque unigenitus Dei Filius formam infirmitatis nostrae suscepit: ad hoc invisibilis, non solum visibilis, sed etiam despectus apparuit: ad hoc contumeliarum ludibria, irrisionum opprobria, passionumque tormenta toleravit, ut superbum non esse hominem doceret humilis Deus. Quanta ergo humilitatis virtus est, propter quam solam veraciter edocendam, is, qui sine aestimatione magnus est, usque ad passionem factus est parvus! Quia enim perditioni nostrae originem superbia praebuit diaboli, instrumentum redemptionis nostrae inventa est humilitas Dei.» Deinde per insignes antitheses describit et opponit humilitatem Christi superbiae Luciferi, ita dicens: «Hostis quippe noster magnus inter omnia conditus, videri super omnia voluit elatus; Redemptor autem noster magnus manens super omnia, fieri inter omnia dignatus est parvus. Auctor mortis dicit: In caelum conscendam; auctor vitae ait: Repleta est malis anima mea, et vita mea inferno appropinquavit. Ille dicit: Super astra caeli exaltabo solium meum; iste humano generi a paradisi sedibus expulso, dicit: Ecce venio cito et habitabo in medio tui. Ille dicit: Sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis; iste dicit: Ego sum vermis et non homo, opprobrium hominum et abjectio plebis. Ille dicit: Ascendam super altitudinem nubium et ero similis Altissimo; iste cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens.» Et infra haec ipsa prosequens concludit tandem signum praedestinationis esse humilitatem, signum vero reprobationis esse superbiam: «Ille,» ait, «nihil aliud mentes sibi subditas docet, quam celsitudinis culmen appetere, cuncta aequalis mentis tumore transcendere, societatem omnium hominum alta elatione transire, ac sese contra potentiam Conditoris erigere; iste ad sputa, ad palmas, ad colaphos, ad spineam coronam, ad crucem, atque ad mortem veniens, membra sua admonet dicens: Si quis mihi ministrat, me sequatur. Quia igitur Redemptor noster corda regit humilium, et Leviathan iste rex dicitur superborum, aperte cognoscimus, quod evidentissimum reproborum signum est superbia; et contra, humilitas electorum. Cum ergo quam quisque habeat, cognoscitur, sub quo rege militat invenitur. Unusquisque enim quasi quemdam titulum portat operis, quo facile ostendat, sub cujus serviat potestate rectoris.» Hucusque S. Gregorius praeclare sensum tam Christi quam Luciferi describens.


Versus 6: Qui Cum In Forma Dei Esset

6. QUI CUM IN FORMA DEI ESSET. — Commentarius Ambrosio adscriptus Graecum μορφή, non formam vertit, sed externam speciem, figuram, specimen: «Forma,» ait, «Dei quid est nisi exemplum quod Deus apparet, dum mortuos excitat, surdis reddit auditum, leprosos mundat?» q. d. Licet Christus homo subinde specimen dederit et quasi scintillas vibrarit divinitatis, dum scilicet miracula fecit; tamen in terris non se gessit ut aequalem Deo Patri, sed se humiliavit, etc. Ratio Ambrosii est: Quia, inquit, Apostolus loquitur de Christo Jesu, id est de Christo homine, scilicet post incarnationem, non ante. Hoc avide arripit Erasmus, additque hinc contra Arianos pro Filii divinitate non posse validum confici argumentum; nam et alii Sancti fecerunt miracula, itaque ediderunt specimen aliquod divinitatis, nec tamen fuerunt dii. Ita Erasmus hic et alibi ova posuit Arianismi, quae novi nuper Ariani excluserunt.

Verum dico, μορφή hic et alibi passim non significare specimen, exemplum, argumentum, sed formam, quae dat esse rei; forma ergo Dei est natura Dei, divinitas et Deus ipse. Ita Chrysostomus, Theophylactus, Oecumenius, Hilarius, Augustinus et passim Patres contra Arianos, ut fatetur Erasmus. Imo ita explicant Calvinus, Beza et Vatablus. Et patet primo, quia, ut Chrysostomus, formam Dei opponit Apostolus formae servi; atqui forma servi est natura hominis; ergo forma Dei est natura Dei. Secundo, quia subdit Paulus: «Non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo,» quia scilicet revera erat aequalis Deo, ac consequenter erat ipse Deus; tertio, quia hoc est argumentum Apostoli: Christus cum esset Deus, ac proinde in aequali gloria cum Patre, ita tamen se dimisit, ut naturam servi, id est hominis, assumeret, fieretque servus Deo Patri obediens usque ad ignominiosissimam mortem crucis: quis ergo tam arrogans erit homo, ut alteri homini, qui natura sibi par est, se anteponat?

Adde, ut recte argumentatur Ambrosius eodem hoc loco contra Erasmum, si forma est specimen, illud specimen aut verum est, aut tantum apparens et falsum: si apparens tantum, ergo Christus fuit impostor (quod absit) cum hoc specimen dedit, et miracula fecit propria virtute ad probandum se esse verum Deum Deique Filium: si verum, ergo ex eo vere probari et constare poterat divinitas Christi, Christumque vere esse Deum; secus est de Sanctis, qui nec propria virtute fecerunt miracula, nec ea fecerunt hoc fine, ut se probarent esse deos. Verum, ut dixi, μορφή hic non speciem et formam accidentalem, uti vult Commentarius Ambrosii, sed essentialem significat.

Ad argumentum Ambrosii respondeo, in Christo Jesu duas esse naturas: unam divinam et aeternam, quae fuit ante incarnationem, de qua hic Apostolus; alteram humanam et temporariam, quam accepit in incarnatione, de qua agit vers. seq. Itaque pronomen qui refert personam Christi; id est personam Verbi, quae fuit ante incarnationem in forma, id est in natura Dei: nam non loqui Apostolum de Christo homine patet, quia subdit: «Sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens,» q. d. Christus cum ante incarnationem esset Deus, Deoque aequalis, seipsum tamen postea exinanivit, quando per incarnationem formam servi accepit.

Ubi nota, τὸ cum esse causale, q. d. Quia in forma Dei erat Christus, ideo consequenter Patri aequalis fuit; forma enim, id est natura Dei, non est sicut forma, id est natura hominis: quae licet una sit specie, numero tamen est multiplex, et in aliis aliisque hominibus alia est et alia; nam natura Dei, sive divinitas, una prorsus est et individua ac simplicissima, ut nullos gradus, nullam divisionem, nullam multiplicationem admittat: sed ubicumque et in quibuscumque personis est, una et eadem prorsus est, tam specie, quam numero, ita ut personae, quibus illa communicatur omnino sint tum natura, tum aeternitate, tum dignitate, tum perfectione aequales. Hinc Chrysostomus, Theophylactus et alii docent hoc loco doceri totum mysterium incarnationis Verbi: unam scilicet Verbi personam constare duabus naturis, divina et humana, quam assumpsit, et consequenter ex hoc loco refelli omnes hereticos, qui alterutram Christo ademerunt. Hic, ait Chrysostomus et Theophylactus, cadit Arius, qui Filium minorem Patre asseruit; cadit Photinus, qui Filium non formam, sed energiam Patris esse docuit; cadit Sabellius, qui Filium non aequalem Patri, sed eamdem cum Patre personam esse censuit; cadit Nestorius, qui duas personas in Christo posuit, ut alius esset Christus homo, alius Christus Deus; cadit denique Apollinaris, qui mentem et animam rationalem, ac consequenter humanitatem Christo ademit.

Dices: Cur clare non dixit Apostolus: Qui cum esset Deus? Respondeo: Id dixit et amplius dixit; per formam enim significat gloriam et majestatem Dei, eamque opponit formae, id est infirmitati et vilitati humanae. Unde alibi in terminis Filium vocat Deum, ut patet Rom. IX, 5; I Timoth. III, 16; Coloss. II, 9, et alibi.

NON RAPINAM ARBITRATUS EST ESSE SE AEQUALEM DEO. — Primo, «rapinam non est arbitratus,» id est, non fecit (ut, juxta can. 36, verbum mentale ponatur pro reali, dicere scilicet, vel arbitrari pro facere), quia non usurpavit alienum, sed quod suum erat, cum sentiret, diceret et gereret se quasi aequalem Patri. Secundo, potest per hypallagen sic accipi: «rapinam non est arbitratus,» id est arbitrando non rapuit aequalitatem Dei, quia arbitrando sibi tribuit id, quod revera erat. Tertio et simplicissime sic, q. d. «Non rapinam arbitratus est (subaudi, se facere, cum sentiret et diceret) esse se aequalem Deo,» ut cum dixit: «Ego et Pater unum sumus,» Joan. x, 30, quia quod sentiebat et dicebat sibique attribuebat, idipsum re ipsa erat: unde quod erat naturae, non putavit esse rapinae; ac consequenter sicut putavit se non rapere, ita revera non rapuit aequalitatem Dei. Ita Augustinus, tract. 17 in Joan.

Nota: Rapina haec est arrogantia, vel arrogantiae effectus; rapere enim alterius gloriam est eam sibi arrogare. Ita Augustinus supra.

Secundo, ut Chrysostomus et Vatablus, per metalepsin rapere significat rem aliquam, perinde ac si rapta esset, studiose et contentiose retinere, q. d. Christus non rapuit, non ambivit, ut Lucifer, Isaiae xiv, 13, aequalitatem Dei, nec ut raptores solent, raptum (dum male sibi conscii metuunt ne illud amittant) studiose servavit et ambitiose defendit; sed potius sponte, quasi legitimus dominus, deposuit, id est celavit seque exinanivit, etc. Hoc enim exigit particula adversativa «sed,» quae sequitur, cum ait: «Sed semetipsum exinanivit,» alioqui non tam adversativa erit quam explicativa, capieturque improprie «sed» pro «verumtamen.»

Pulchre S. Bernardus, hom. super Missus est, docet Luciferum cogitasse rapinam deitatis, non Christum: «Altissimus enim Deus Pater,» ait, «quamvis omnipotens sit, non potuit tamen vel aequalem sibi condere creaturam, vel inaequalem gignere filium. Fecit itaque angelum magnum, sed non quantus ipse, et ideo nec altissimum. Solum autem Unigenitum, quem non fecit, sed genuit, omnipotens omnipotentem, altissimus altissimum, aeternus coaeternum, ipsum sibi per omnia comparari, nec rapinam aestimat, nec injuriam. Recte ergo hic erit magnus, quia Filius Altissimi vocabitur.»

Esse se aequalem Deo, — τὸ εἶναι ἴσα Θεῷ, esse aequalia, id est aequaliter, Deo: nomen enim capitur pro adverbio, inquit Erasmus: quod Noster clare vertit, «esse se aequalem Deo.»

Nota: Deo, supple Patri; est enim hic nomen personae; illae enim aequales sunt. Aliter ergo paulo ante accipitur, ubi dixit: «Cum in forma Dei esset;» ibi enim Deus absolute essentiam tribus personis communem significat.


Versus 7: Sed Semetipsum Exinanivit, Formam Servi Accipiens

7. SED SEMETIPSUM EXINANIVIT, — ἐκένωσε, evacuavit, et, ut Tertullianus legit, exhausit, vel inanivit, id est inanem et vacuum effecit, ut qui erat plenus majestate, gloria, robore, adeoque plenitudo totius entis, ea se evacuarit, et ex omni quasi ad nihilum se redegerit, factusque sit ex Domino servus, ex Deo homo, ex creatore creatura. Sicut enim nomen creatoris est, «Ego sum qui sum,» sive τὸ ens, et oceanus ipsius esse; ita creaturae nomen est, «Non sum»: ex se ipsa enim creatura nihil est; nam omne esse quod habet, a Deo habet, illudque assidue a Deo accipit, adeoque si Deus in illam desinat influere suum esse et subtrahat manum suam, statim creatura in nihilum, unde venit, recidet et evanescet: perinde ut sole abeunte, vel radios retrahente, lux omnis in hoc aere evanescit.

Notat Theophylactus Christum in hac sui humiliatione non deposuisse, sed servasse suam altitudinem et majestatem, formam scilicet et naturam Dei; ita tamen, ut eam, humanitate assumpta, velaverit et occultaverit. Secundo, exinanivit se, non imperio, aut alia vi cogente, sed sponte sua. Ita Theophylactus.

Hanc Verbi exinanitionem graphice describit S. Cyrillus, lib. De Fide ad Reginas: «Verbum,» ait, «humani generis amore incitatum, cum suapte natura exinanitionis non esset capax, servili forma suscepta, semetipsum exinanivit dejecitque; qui carnis commercium ignorabat, tra causa carne induitur (Verbum enim caro factum est); qui ob naturam corporis expertem sub tactum non veniebat, palpabilis efficitur; qui principium nesciebat, secundum corpus initium sortitur; qui absolute perfectus erat, incrementa sumit; qui converti non potest, ad meliora progressus facit; qui dives, in diversorio gignitur: qui caelum nubibus tegit, fasciis involvitur; qui rex erat, in praesepi deponitur, quem hesterno die pro nostra salute, immaculato puerperio, Maria virgo mater effudit; Maria, inquam, genitrix vitae, mater pulchritudinis, magnificentiae lucisque parens.» Exinanitum est ergo Verbum per assumptionem inanitatis, id est humanitatis, in qua tamen retinet plenitudinem divinitatis, ut ait Cyrillus et Gregorius Nyssenus citatus in Concilio Ephesino, tom. II, cap. vii: «Rex regum,» ait, «Dominus dominantium, servili forma induitur, omnium judex mundi hujus dynastis vectigalis efficitur; qui complexu suo ambit omnia, locum in diversorio nullum invenit, sed in brutorum animantium praesepi reclinatur; demum mortem perpetitur. Vita degustat mortem; judex in praetorium abducitur; omnium viventium Dominus, judicis sententiae subjicitur; omnium caelestium virtutum rex, carnificum manus experiri non gravatur. Hoc humilitatis exemplum, hunc abjectionis modum nos expendere Apostolus monet.» Et S. Cyprianus, tractatu De Eleemos.: «Hominis filius esse voluit, ut nos filios Dei faceret; humiliavit se, ut populum qui prius jacebat, erigeret; vulneratus est, ut vulnera nostra sanaret; servivit, ut ad libertatem servientes extraheret; mori sustinuit, ut immortalitatem mortalibus exhiberet.»

Hujus humiliationis Christi typus fuit Eliseus, qui se corpori pueri mortui coaptans, eum suscitavit, IV Reg. IV. De quo audi S. Augustinum, serm. 11 De Verbis Apostoli: «Venit ipse grandis ad parvulum, salvator ad salvandum, vivus ad mortuum. Et quid fecit? Juvenilia membra contraxit, tanquam semetipsum exinaniens, ut formam servi susciperet: parvum se parvo coaptavit, ut efficeret corpus humilitatis nostrae conforme corpori gloriae suae. Sicut ergo ab Eliseo suscitatus est mortuus, sic a Christo justificatus est impius.» Audi S. Bernardum, serm. II super Missus est: «In Christo,» ait, «agnoscitur longitudo brevis, latitudo angusta, altitudo subdita, profunditas plana, lux non lucens, Verbum infans, aqua sitiens, panis esuriens. Videas, si attendas, potentiam regi, sapientiam instrui, virtutem sustentari, Deum denique lactentem, sed angelos reficientem; vagientem, sed miseros consolantem. Videas, si attendas, tristari laetitiam, pavere fiduciam, salutem pati, vitam mori, fortitudinem infirmari: sed est haec tristitia laetificans, pavor confortans, mors vivificans.» Hinc infert idem Bernardus, serm. I De Nativit.: «Quid magis indignum, quid detestandum amplius, quid gravius puniendum, quam ut videns Deum caeli parvulum factum, ultra opponat homo magnificare se super terram? Intolerabilis impudentia est, ut, ibi se exinanivit majestas, vermiculus infletur et intumescat. Hoc ergo est propter quod exinanivit se formam servi accipiens, qui in forma Dei, Patri aequalis erat: sed exinanivit majestate et potentia, non bonitate et misericordia. Quid enim ait Apostolus? Apparuit benignitas et humanitas Salvatoris nostri Dei.»

FORMAM SERVI ACCIPIENS, — id est naturam servorum, puta humanam, accipiens factus est homo, factus est servus.

Nota primo, Christum ratione personae suae divinae esse Filium Dei, sed ratione humanae naturae quam assumpsit, esse servum Dei.

Nota secundo: Haec servitus omnibus creaturis communis, adeoque creaturae, qua talis est propria, in duobus consistit: Primo, quod creatura tota sit subjecta dominio Dei, utpote quae totum suum esse a Deo, perinde ut radius a sole, accepit et continuo accipit. Secundo, quando creatura rationalis est, obligatur in omnibus Deo quasi Domino parere, eum revereri et colere: quae duo Christo, ut homo est, competunt, ut cum aliis docet Franciscus Suarez, III part., disp. xliv, sect. 1. Sic ergo in Christo natura serva, id est humana, evecta est ad hypostasin filii, et per eam instar filii jus habet ad hereditatem paternam. Itaque Christus homo et servus est, et filius: servus secundum humanam naturam in se nude spectatam; Filius, quatenus eadem natura humana in hypostasi filii subsistit: vere enim hic homo est Filius Dei.

Nota tertio: Christus non est servus servitute legali, vel poenali, quae scilicet extrinseca et superaddita est naturae, qua quis sit servus, vel ob culpam, ut bello justo capti, vel ob emptionem, vel quia nascitur ex mancipio, puta matre serva: partus enim, vel foetus, sequitur ventrem. Et hoc sensu Adrianus Papa in Concilio Francofordiensi, et alii Patres, imo S. Joannes in Evangel. cap. viii, vers. 35, negant Christum esse servum; non autem negant Christum, ratione naturae creatae quam assumpsit, esse servum.

Dices: Ad Hebraeos III, vers. 6, Apostolus Mosem quasi servum opponit Christo quasi filio.

Respondeo: Merito, quia Moses merus est servus, Christus vero ita est servus, ut tamen sit et filius Dei naturalis, ut dixi.

Hinc patet quarto, falsam esse interpretationem Marcionis, qui docebat Christum accepisse formam servi, quando linteo praecinctus lavit pedes discipulorum, hoc enim est officium servorum; et commentarii Ambrosio ascripti, quem sequitur Erasmus: «Christus,» ait, «accepit formam servi, id est speciem hominis nocentis, cujus personam pro nobis gessit, dum flagellatus, damnatus, crucifixus est; servi enim ex peccato fiunt, sicut Cham, filius Noe, qui primus merito servi nomen accepit.» Sed hoc recte refutat S. Chrysostomus. Aliud enim, inquit, est opus servi facere, aliud formam servi accipere; forma enim, ut dixi, naturam significat, non similitudinem, non officium. Unde se explicans Apostolus subdit: «Et habitu inventus,» non ut peccator, non ut latro damnatus ad crucem, sed ut homo.

IN SIMILITUDINEM HOMINUM FACTUS, — id est similis hominibus factus. Similitudinem accipe, non accidentalem, non apparentem et phantasticam, uti voluerunt Manichaei; sed substantialem, qua omnes homines dicuntur esse similes specie, seu natura humana. Ita D. Thomas, III part., Quaest. V, art. 1, ad 2. Sic dicitur, Gen. v, 3, Adam ad imaginem et similitudinem suam genuisse filium, quia, scilicet, genuit Seth sibi in natura humana consimilem. Sic Coloss. I, 15, filius dicitur imago patris. Et I Cor. xv, 19, dicimur gestare imaginem hominis terreni, quia quoad naturam sumus Adae terreno similes, cum eoque idem specie corpus gestamus.

ET HABITU INVENTUS UT HOMO. — Pro «habitu,» graece est σχήματι, id est schemate, figura et specie externa, q. d. Sicut Christus assumpsit internam formam et naturam hominis, ita quoque externam hominis speciem et figuram habuit; talique schemate fuit et corporis forma, quali nos sumus. Ita Chrysostomus, Theophylactus.

Secundo, Ambrosius per schema accipit externam conversationem.

Tertio, S. Augustinus, lib. LXXXIII Quaest., Quaest. LXXIII, tom. IV, schema intelligit habitum praedicamentalem, quo quis dicitur hoc illove habitu indutus et vestitus: Verbum enim naturam humanam quasi habitum et vestem assumpsit et induit. «Hoc ergo nomine habitus,» ait Augustinus, «satis significavit Apostolus, quemadmodum dixerit: In similitudinem hominum factus, quia non transfiguratione in hominem, sed habitu factus est, cum indutus est hominem, quem sibi uniens quodammodo atque conformans, immortalitati aeternitatique sociaret.» Et infra: «Quo nomine (habitus) oportet intelligi non mutatum esse Verbum susceptione hominis, sicut nec membra veste mutantur, quanquam illa susceptio ineffabiliter susceptum suscipienti copulaverit; sed quantum verba humana rebus ineffabilibus coaptari possunt, ne mutatus intelligatur Deus humanae fragilitatis assumptor, electum est, ut graece σχῆμα, et latine diceretur habitus illa susceptio.» Ita S. Augustinus, quibus pulchre docet, quod incarnatione Verbum non ita factum sit caro, ut fuerit transformatum in carnem, id est hominem, uti volebant Eutychiani: sicuti dum aer fit aqua, mutatur et convertitur in aquam; sed quod ita factum sit caro, sicut homo fit vestitus, et sicut ferrum fit ignitum, et sicut aurum fit statua vel imago aurea; quia manens Verbum quod erat, ad se humanitatem assumpsit, eamque quasi vestem substantialem induit. Dico substantialem, nam in hoc est dissimilitudo incarnationis et vestitionis, quod unio incarnationis sit substantialis, vestitionis vero sit accidentalis. Hic sensus aptus est, et apposite respondet Graeco; primus tamen magis generalis et genuinus est; vult enim dicere Apostolus, Verbum aeternum et invisibile ita assumpsisse formam et naturam hominis, ut illam hominibus spectandam objecerit, et per speciem ac figuram corporis humani a se assumpti hominum oculis visibilis apparere viderique voluerit, itaque ab hominibus visus et inventus sit ut homo.

UT HOMO, — id est sicut quivis alius et communis homo, cum tamen Christus esset singularis homo, adeoque Deus homo, ait Chrysostomus.

Secundo, simplicius, «ut homo,» id est verus homo. Notandum enim adverbia similitudinis, ut, sicut, quasi, saepe non similitudinem sed veritatem Hebraeis significare. Sic Joan. I, 14, dicitur: «Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre,» id est vidimus Christi gloriam tantam, quantam decebat eum habere, qui vere Patris erat unigenitus. Ita Theophylactus. Et hoc sensu ruit argumentum Marcionis: Christus, inquit, tantum habitu inventus est ut homo, ergo vere non fuit homo: contrarium enim inferendum erat, videlicet: ergo vere fuit homo, ut patet ex dictis.


Versus 8: Humiliavit Semetipsum Factus Obediens Usque Ad Mortem

8. HUMILIAVIT SEMETIPSUM FACTUS OBEDIENS USQUE AD MORTEM, MORTEM AUTEM CRUCIS, — q. d. Humiliavit se per obedientiam, sive dum obedivit Patri usque ad mortem crucis.

Nota primo: Christus humiliavit se, et obedivit non qua Deus est et Verbum, ut volebant Ariani; sic enim Patri non est subditus, cum sit illi par, sed quatenus formam servi accepit, seu quatenus est homo.

Nota secundo: Christus, qua homo et servus est Dei, vere et proprie Deo fuit obediens; cum autem vera et propria obedientia non sit, nisi ubi intervenit praeceptum Superioris, quod est quasi formale objectum obedientiae, ut D. Thomas et Scholastici docent, II II, Quaest. CIV, sequitur Christum a Patre tum alia praecepta (hoc enim innuit vox usque), tum praesertim moriendi in cruce praeceptum accepisse, cui humiliter se subdidit Christus, illudque acceptavit, «factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis.» Nimirum tam grave et durum praeceptum accipere voluit Christus, ut perfectum nobis daret tam nobilis virtutis, obedientiae scilicet, exemplum; ne quis queri possit sibi a suis Superioribus dura nimis praecipi, sed sciat et soletur se quisque cogitans Christum longe durius a Patre subeundae crucis mandatum accepisse.

Moraliter de fuga superbiae et amore humilitatis vide hic Chrysostomum, in morali homiliae 7.

Nota tertio: Christus quatuor habuit quasi formas et stemmata, quae Ezechiel, cap. I, repraesentat per quadriformes Cherubim, Cherubim enim quatuor habebant facies, scilicet hominis, aquilae, vituli et leonis. Facies hominis repraesentat humanam Christi naturam, facies aquilae repraesentat divinam Christi naturam, facies vituli repraesentat Christi sacerdotium et sacrificium, facies leonis repraesentat Christi potestatem regiam, quam adeptus est resurgendo ex mortuis et ascendendo in caelum. Hasce quatuor formas et quasi stemmata Christi clara hypotyposi hic signat Apostolus: primo, formam divinam, cum ait: «Qui cum in forma Dei esset;» secundo, humanam, cum subdit: «Habitu inventus ut homo;» tertio, pontificiam, cum addit: «Humiliavit se usque ad mortem;» quarto, regiam, cum concludit dicens: «Propter quod et Deus exaltavit illum.» Easdem notat Apostolus, Hebr. I, 3, ut ibi dicam.

Hinc pie et christiane S. Augustinus, epist. 56: «Si quaeras,» ait, «quae via sit ad obtinendam veritatem, quidque primum sit in religione et disciplina Christi? respondebo: Primum est Humilitas. Quid secundum? Humilitas. Quid tertium? Humilitas, et quoties interrogabis, toties hoc dicam. Sicut enim Demosthenes in eloquentia primas, secundas, tertias, etc., dedit pronuntiationi: ita easdem ego dabo humilitati in schola Christi.»

Et S. Leo, epist. ad Dioscorum: «Tota,» ait, «Christianae sapientiae disciplina, non in abundantia verbi, non in astutia disputandi, neque in appetitu laudis et gloriae, sed in vera et voluntaria humilitate consistit, quam Dominus Jesus ab utero matris usque ad supplicium crucis, omni fortitudine elegit et docuit.»


Versus 9: Propter Quod Et Deus Exaltavit Illum

9. PROPTER QUOD ET DEUS EXALTAVIT ILLUM, ET DONAVIT ILLI NOMEN, QUOD EST SUPER OMNE NOMEN. — Nota primo, τὸ propter quod non consequentiam, vel eventum, ut vult Calvinus, sed meritum et mercedem significare: hoc enim significat proprie propter; ut cum dico, propter laborem diurnum Petrus accepit decem asses, significo Petrum labore diurno meruisse et accepisse mercedem decem assium. Illud etiam significat vocula et, quae hic non habet vim copulandi, ut patet (nihil enim copulandum praecessit), sed ἀνταπόδοσιν, id est redditionem et retributionem mercedis significat, ut sit idem quod vicissim, q. d. Quia Christus ita se humiliavit, hinc vicissim Deus quasi compensans, et reddens illi justum et congruum tantae humilitatis praemium, exaltavit illum.

Hinc secundo patet, Christum non tantum nobis gratiam et gloriam, sed et sibi quaedam meruisse, quod licet neget Calvinus, clare tamen hic asserit Apostolus, dicens: «Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen,» q. d. Christus, propter tantam sui humiliationem usque ad mortem crucis, meruit exaltari, ut nomen, non nostrum, sed Christi ipsius exaltaretur et celebraretur in caelo, in terra, in inferno. Idem patet Apocalyp. v, 12, «Dignus est Agnus, qui occisus est, accipere (ab omnibus hominibus, ut scilicet omnes homines agnoscant et laudent ejus) virtutem, et divinitatem, et sapientiam, et fortitudinem, et honorem, et gloriam, et benedictionem.»

Nota tertio: Christus duo sibi meruit: Primum est gloria, non animae, quia illam habuit a primo suae conceptionis instanti, sed corporis. Ita Chrysostomus, Ambrosius, Anselmus, Beda, Basilius, lib. IV Contra Eunomium; Augustinus, lib. II Contra Maxim., cap. v, et alii. Id significat Apostolus per vocem «exaltavit,» graece ὑπερύψωσε, id est, ut Ambrosius, superexaltavit, ad vitam scilicet et gloriam immortalem super omnes angelos et caelos, statuens Christum ad dexteram Dei. Hinc exaltatio haec sex excellentias complectitur, quas sibi meruit Christus. Prima, ut recte S. Athanasius, serm. 2 Contra Arianos, est resurrectio; quia enim Christus obediens fuit ad mortem, hinc meruit ut primus a morte resurgeret, utque mortis victor eam in se et in nobis aboleret. Secundo, meruit sibi dotes corporis gloriosi, ut, quia corpus suum ita in passione dilaniandum dedit, hinc pro mercede acciperet in resurrectione corpus gloriosissimum, plane scilicet immortale, impassibile, fulgidissimum, agillimum et subtilissimum. Tertio, meruit evehi super omnes Sanctos et Angelos. Quarto, meruit sessionem ad dexteram Dei Patris. Quinto, meruit potestatem judiciariam, ut fieret judex vivorum et mortuorum. Sexto, meruit regnum caeli et terrae, ut quasi rex et Dominus mundi imperet angelis, hominibus omnibusque creaturis. Ubi nota: Licet haec exaltatio et sex jam dictae excellentiae, quas exaltatio illa complectitur, Christo debitae essent ratione unionis hypostaticae, tamen alio quoque titulo, videlicet ob merita suae humilitatis et obedientiae, Christo datae fuerunt.

Secundum, quod sibi meruit Christus, est nomen super omne nomen: de quo jam dicam.

ET DONAVIT ILLI NOMEN, QUOD EST SUPER OMNE NOMEN. — Primo, nomen Dei et Filii Dei dedit Pater Christo: hoc enim nomen solum proprie est nomen super omne nomen creaturarum quarumlibet, ad quod, ut sequitur, omnes genu flectunt, ut illud adorent. Ubi nota: Nomen metonymice capitur pro re nomine significata: nomen ergo Dei est ipse Deus et divinitas, cujus majestas, potentia et gloria ab omnibus et super omnia nominatur et celebratur. Hinc Apoc. v, 12, dicit Agnus, qui occisus est, accipere divinitatem, ne quasi eam acceperit primum post mortem et resurrectionem: constat enim eam habuisse a primo instanti incarnationis suae; sed quod eam acceperit in notitia et fama apud homines in toto mundo, ut nimirum omnibus innotesceret, omnesque crederent Christum esse verum Deum Deique Filium, eumque ut talem colerent et celebrarent: sic enim saepe in Scriptura res dicitur fieri cum innotescit, ut verbum reale pro mentali vel verbali sumatur, juxta can. 46. Ita S. Ambrosius, Theodoretus, Anselmus, D. Thomas, q. d. inquit Theodoretus: Humiliando se adeo Christus se suumque quod habebat nomen (Deus) non perdidit, ut etiam illud idem nomen acceperit qua homo acquisiveritque humanitati suae. Idem ergo vobis, o Christiani, eveniet, nec vos humiliando honorem vestrum perdetis aut minuetis, sed augebitis et accumulabitis.

Vere pulchreque S. Bernardus, serm. 34 in Cantica: «Humilitas,» ait, «in honore, honor est ipsius honoris et dignitas dignitatis: omnis dignitas ipso dignitatis nomine indigna est, si humilia dedignatur. Si egregius es, esto tamen de grege; si omnibus praees, non dedigneris subesse.» Et serm. 2 in capite Jejunii: «Quid tu inflaris,» ait, «o homo, quid extolleris sine causa? quid altum sapis et oculi tui omne sublime vident? Sublimis quidem Dominus, sed non ita proponitur tibi. Laudabilis magnitudo illius, non etiam imitabilis: humiliare, et apprehendisti.» Et rursum, serm. 5 De Ascensione: «Sola est humilitas, quae exaltat, sola quae ducit ad vitam. Haec via, non est alia praeter ipsam. Qui aliter vadit, cadit potius, quam ascendit. O perversitas! o abusio filiorum Adam! quia cum ascendere difficillimum sit, descendere autem facillimum, ipsi et leviter ascendunt et descendunt difficilius, parati ad honores, ad celsitudines graduum Ecclesiasticorum, ipsis etiam angelicis humeris formidandas. Ad sequendum autem te, Domine Jesu, vix inveniuntur, qui vel trahi patiantur, qui duci velint per vias mandatorum tuorum.»

Secundo, «nomen,» id est famam et nominis celebritatem, ut Christus tanquam Messias toto orbe sit notissimus, nominatissimus et famosissimus.

Tertio, et proxime, «nomen» hoc est illud nomen quod explicat, cum subdit mox: «Ut in nomine Jesu omne genu flectatur.» Nomen ergo Jesu, id est titulum salvatoris et redemptoris, per humilitatem et obedientiam usque ad mortem meruit et accepit Christus, quia per mortem crucis, factus est salvator et redemptor mundi; licet enim nomen Jesu in circumcisione sit illi impositum, non tamen tunc actu proprio et perfecto fuit salvator, sed tantum destinatione et inchoatione: tunc enim destinatum et declaratum fuit illum fore mundi salvatorem, quando nimirum pretium sanguinis sui pro salute nostra in cruce persolveret; ideoque nomen Jesu non a praesenti, sed a futura salute Christo in circumcisione inditum est: sic enim nomina multis sunt imposita, quae portenderent rem futuram. In cruce ergo consummavit Christus salutem et redemptionem nostram, ac consequenter in cruce factus est actu perfecto salvator et redemptor, indeque nomen et titulum Jesu accepit, ut omnes eum nominent, celebrent, invocent tanquam Jesum, id est salvatorem et redemptorem suum, ac consequenter tanquam verum Deum Deique Filium, ac Messiam patribus promissum. Haec enim omnia includit nomen salvatoris et redemptoris, hoc est nomen Jesu. Igitur Jesu nomen non tantum nomen, sed et rem nomine significatam, vel connotatam hoc loco significat.


Versus 10: Ut In Nomine Jesu Omne Genu Flectatur

Vers. 10. UT IN NOMINE JESU OMNE GENU FLECTATUR, Caelestium, terrestrium et infernorum. — Nota primo: Alludit Paulus ad Isaiae xlv, 1, ubi cum Isaias coepisset vaticinari de Cyro et Judaeorum e Babylone liberatione, quasi de antitypo Christi, qui futurus erat liberator omnium gentium e potestate diaboli et inferni: «Haec dicit,» ait, «Dominus Christo meo Cyro,» etc.; mox vers. 8, more prophetico ad antitypum Christum, quem intendebat, avolat: «Rorate,» ait, «caeli desuper, et nubes pluant justum: aperiatur terra, et germinet salvatorem, et justitia oriatur simul,» q. d. Ego Isaias, oro te, o Domine, ut e caelis mittas Spiritum Sanctum, qui veniens in uterum Virginis eam fecundet, utque e terra hac nostra in B. Virgine accipiat materiam, ex qua formet Christi corpus, ut sic generetur Christus, justus, inquam, ille per antonomasiam, qui omnes justificat.

Et rursum hunc salvatorem describens, vers. 14: «Tantum,» inquit, «in te est Deus (in tua, o Christe, humanitate sola quasi in templo habitat hypostatice divinitas, inquit Chrysostomus, Theodoretus, Procopius), et non est absque te Deus. Vere tu es Deus absconditus, Deus Israel salvator.» Appellatur salvator, id est Jesus, propter assumpti corporis absconditum et arcanum sacramentum, ait Hieronymus. Ut de Septuaginta vertunt, «tu enim es Deus, et nesciebamus;» sed per montem et crucem resurgens, qui absconditus erat, innotuit, totoque orbe nominatur, celebratur et adoratur. Unde subdit Isaias, vers. 23: «In memetipso juravi, egredietur de ore meo justitia verbum, et non revertetur, quia mihi curvabitur omne genu (quod hic ait Omne genu flectetur) et jurabit omnis lingua. Ergo in Domino dicet: Meae sunt justitiae et imperium: ad eum (Christum) venient et confundentur omnes qui repugnant ei. In Domino (per fidem Christi) justificabitur et laudabitur omne semen Israel,» q. d. Illud quod ego Deus semel protuli verbum justum, non erit irritum, sed re ipsa complebitur, ut scilicet omnes Gentes me Christum Deum, Dominum et salvatorem agnoscant, mihi genu curvent, me adorent, per me jurent, non per idola, et Domino confidentes, dicant: Meae sunt justitiae Evangelii, et meum est imperium Christi: non ad solos Judaeos, sed ad nos Gentes quoque pertinet regnum, id est Ecclesia et salus Christi. Ita Hieronymus ibi.

IN NOMINE JESU. — Nota primo, nomen Jesu non esse Syrum a radice אסא asa, id est sanare, nec Graecum, ἀπὸ τοῦ ἰᾶσθαι, id est a curando et sanando dictum, quasi Ἰησοῦς, sive Jesus, idem sit, quod ἰατρός, id est medicus, ut velle videtur Epiphanius, haeresi 26: «Jesus,» inquit, «Hebraea lingua curator appellatur, aut medicus et salvator.» Sic et ab ἰάομαι nomen Jesu deducit Basilius, in Asceticis, et Cyrillus, catechesi 10, sub finem. Verum haec non est propria etymi ratio, sed tantum accommoda adaptatio. Sicut Nazianzenus, orat. 2 De pascha, et Tertullianus, lib. Contra Judaeos, cap. x, Hebraeum pascha a Graeco πάσχειν, id est a patiendo, deducit, alludendo scilicet et accommodando verbum Graecum nomini Hebraeo. Multo minus nomen Jesus est nomen tetragrammaton יהוה inserta littera ש, ut voluit Osiander, nam tetragrammaton per ה in fine, Jesus per ע in fine scribitur, nec יהשוה iehescu (illud enim hebraice nullam habet radicem), sed ישוע Jeschua, Jesus dicitur.

Vera ergo etymologia nominis Jesu est a rad. ישע iascha, id est salvavit, inde enim dicitur ישוע ieschua hebraice, graece Ἰησοῦς, id est salvator et ipsa salus: alludit enim nomen Jesus suis punctis et sua terminatione ad abstractum, ישועה ieschua, id est salus, quasi dicas: Ipsa salus et salvator per essentiam. Hanc esse etymologiam patet Matth. I, 21: «Vocabis (inquit angelus ad Joseph) nomen ejus Jesum; ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.» De nomine Jesu vide plura apud Angelum Caninium in Nomin. novi Testam., et apud Galatinum, lib. III, cap. xx.

Nota secundo, nomen Jesu esse nomen super omne nomen: «Non enim est aliud nomen sub caelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri.» Et ratio est, quia nomen Jesu est nomen proprium Verbi incarnati; sicut enim nomen meum est Cornelius, alterius Petrus, tertii Paulus: ita Verbi incarnati, sive hujus hominis qui est Filius Dei, nomen proprium est Jesus, ut docet S. Augustinus, tract. 3 in epist. I Joan., tom. VII. Significat ergo nomen Jesu totam incarnationis et redemptionis Christi oeconomiam, in qua prae ceteris operibus a Deo creatis aut factis relucent et concurrunt Dei sapientia, potentia, bonitas, majestas omniaque Dei attributa.

«Non bene,» inquiebat ille, «conveniunt, nec in una sede morantur Majestas et amor;» haec tamen in incarnatione et in Jesu sororiantur, optimeque quasi sorores conveniunt; quid enim est Jesus, nisi summa majestas et summus amor, a quo salus, gratia, gloria, bona omnia et in anima et in corpore, tum in hac vita, tum in futura illa et beata per omnem aeternitatem nobis obveniunt.

Hinc sequitur tertio, nomen Jesu esse majus, sanctius, venerabilius, quam sit nomen Dei tetragrammaton Judaeis amarum et ineffabile, quod vulgo dicitur Jehova, et absolute, quam sit nomen Dei, quia ut erudite probat Abulensis, Quaest. VII, in xx cap. Exodi. Et ratio fundamentans est, quia Deus significat Deum, qua dominus et creator est, Jesus vero significat Deum, qua salvator et redemptor est; sicut ergo majus fuit beneficium et opus redemptionis, quam creationis; ita majus est nomen Jesu, sive Redemptoris, quam sit nomen Dei, sive Creatoris. Unde canit Ecclesia in benedictione cerei paschalis ex S. Gregorio in Pastorali: «Nihil nasci profuit, nisi redimi profuisset,» q. d. Omnia, quae propter nos fecit Deus, sive creatio, sive nativitas, sive quidvis aliud, frustra fuissent, nec nobis profuissent, nisi fuisset subsecuta redemptio.

Adde, nomen Dei redemptoris includere nomen Dei creatoris, non contra: redemptio enim praesupponit creationem, non contra. Quod ut clarius videas, accipe has antitheses. Jehova significat eum, qui est, aeque idem est cum eo nomine, quo se nominat Deus, Exodi III, dicens: «Ego sum, qui sum.» Jesus significat eum, qui creator est et perditos salvat, vivificat, justificat ac beatos facit. Jehova fons est et principium entis; Jesus fons est et principium gratiae, gloriae et salutis. Jehova fuit contritor et debellator Pharaonis et Aegypti: Jesus contritor est diaboli et inferni. Jehova Judaeorum et veteris Testamenti; Jesus Christianorum et novi Testamenti est legislator. Jehova Hebraeos per mare Rubrum duxit in Chanaan; Jesus per sanguinem suum, quo baptizamur et abluimur, deducit nos in caelum. Hinc nomen Jesu in nomine Jehova repraesentabatur, et Jehova erat quasi aenigma Jesu, ac vicissim nomen Jesu est declaratio nominis Jehova; imo si litteras spectes, nomen Jehoscua, id est Iosue (quod idem est cum nomine Jesu), includit litteras omnes nominis Jehova, aliasque proprias superaddit, ut ostendi Num. XIII, 17. Unde infert Abulensis paulo ante Quaest. VII citatam: «Majus,» ait, «peccatum est accipere nomen Jesus in vanum, quam istud nomen Deus.» Additque novam rationem: «Quia Ecclesiae communis et laudabilis consuetudo magis honorat istud nomen Jesus, quam nomen Deus. Unde audito nomine Jesus, devoti fideles aut caput inclinant, aut genua flectunt; quod non faciunt audito nomine Deus: qui ergo contra hoc offendit, dehonorando nomen Jesu, magis peccat, quam si dehonoret nomen Deus.» Ita Abulensis.

Unde S. Augustinus, lib. III Confess., cap. IV, sibi etiam haeretico hoc nomen semper in veneratione se delectis fuisse testatur, cum ait: «Hoc nomen salvatoris mei Filii tui in ipso adhuc lacte matris, tenerum cor meum pie biberat et alte retinebat; et quidquid sine hoc nomine fuisset, quamvis litteratum et expolitum et veridicum, non me totum rapiebat.»

Hinc sequitur quarto, nomen Jesu cum sit proprium et adaequatum Verbi incarnati, omnia alia Christi nomina (quae plurima et praestantissima Verbi ei tribuit sacra Scriptura) complecti et transcendere, ut sit nomen super omne nomen. Quod pulchre docet S. Bernardus, serm. 15 in Cantica: «Omnia,» inquit, «nomina Dei aut pietatis gratiam, aut potentiam majestatis sonant. Nomen potentiae est Emmanuel, nomen pietatis est Jesus. Rursum Propheta inquit: Vocabitur nomen ejus Admirabilis, Consiliarius, Deus fortis, Pater futuri saeculi, Princeps pacis. Primum, tertium, quartum majestatem sonant, reliqua pietatem. Quod horum ergo effunditur? Profecto majestatis ac potentiae nomen in id, quod est pietatis et gratiae, quodammodo transfunditur, ipsumque effunditur abunde per Jesum Christum salvatorem nostrum. Nomen (verbi causa) quod Deus est, nonne in id, quod est Nobiscum Deus, hoc est, in Emmanuel, liquescit et deficit? sic Admirabilis in id, quod est Consiliarius; sic Deus et Fortis in ea, quae sunt Pater futuri saeculi et Princeps pacis.»

Et infra: «O nomen benedictum! o oleum usquequaque effusum? Quousque? De caelo in Judaeam et inde in omnem terram excurrit, et de toto orbe clamat Ecclesia: Oleum effusum nomen tuum. Effusum plane, quod non solum caelum terrasque perfudit, sed aspersit et inferos, adeo ut in nomine Jesu omne genu flectatur caelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur et dicat: Oleum effusum nomen tuum.»

Moraliter ibidem S. Bernardus docte et pie ostendit nomen Jesu praestantissimum vocari et esse oleum, quod aquae, vino aliisque liquoribus supernatat, ob triplicem analogiam: «Oleum,» inquit, «lucet, pascit, ungit: fovet ignem, nutrit carnem, lenit dolorem; lux, cibus, medicina. Vide idem nunc et de sponsi nomine. Lucet praedicatum, pascit cogitatum, invocatum lenit et mulget. Et percurramus singula. Unde putas in toto orbe tanta et tam subita fidei lux, nisi de praedicato Jesu? Nonne in hujus nominis luce Deus nos vocavit in admirabile lumen suum, quibus illuminatis et in lumine isto videntibus lumen, dicat merito Paulus: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino?»

«Nec tantum lux est nomen Jesu, sed est et cibus. An non toties confortaris, quoties recordaris? Quid aeque mentem cogitantis impinguat? quid ita exercitatos reparat sensus, virtutes roborat, vegetat mores bonos atque honestos, castas fovet affectiones? Aridus est omnis animae cibus, si non oleo isto perfunditur. Insipidus est, si non hoc sale conditur. Si scribas, non sapit mihi, nisi ibi legero Jesum. Si disputes, aut conferas, non sapit mihi, nisi sonuerit ibi Jesus. Jesus mel in ore, in aure melos, in corde jubilus.

«Sed est et medicina. Tristatur aliquis nostrum? veniat in cor Jesus et inde saliat in os; et ecce ad exortum nominis lumen, nubilum omne diffugit, redit serenum. Labitur quis in crimen, currit insuper ad laqueum mortis desperando? nonne si invocet nomen vitae, confestim respirabit ad vitam? Cui aliquando stetit ante faciem salutaris nominis, duritia (ut assolet) cordis, ignaviae torpor, rancor animi, languor acediae?» Et paulo inferius subdit: «Nihil ita irae impetum cohibet, superbiae tumorem sedat, sanat livoris vulnus, restringit luxuriae fluxum, exstinguit libidinis flammam, sitim temperat avaritiae, ac totius indecoris fugat pruriginem. Siquidem cum nomino Jesum, hominem mihi propono mitem et humilem corde, benignum, sobrium, castum, misericordem et omni denique honestate ac sanctitate conspicuum, eumdemque ipsum Deum omnipotentem, qui suo me et exemplo sanet et roboret adjutorio. Haec omnia simul mihi sonant, cum insonuerit Jesus. Semper tibi in sinu sit, semper in manu quo tui omnes in Jesum et sensus dirigantur et actus. Denique et invitaris: Pone, inquit, me signaculum in corde tuo, signaculum in brachio tuo.»

UT IN NOMINE JESU OMNE GENU FLECTATUR. — Id est, ut omnes genua curvando, Jesu nomen, id est Jesum, adorent. Hinc patet eadem adoratione, qua adoratur Verbum sive Filius Dei, adorandum etiam esse hunc hominem, qui dicitur Jesus Christus: Jesus enim significat hunc hominem, qui simul est et Deus et homo: nam cum adoramus Verbum incarnatum, coadoramus pariter humanitatem et omnia quae Verbo inexistunt. Ita Theodoretus, Ambrosius et alii.

Porro dupliciter coli potest nomen Jesu, aeque ac imago quaelibet. Est enim ipsum quasi imago, (ut docet Aristoteles, lib. Periherm., cap. 1), et repraesentatio rei nominatae, sive personae quae nomine hoc significatur. Prior modus est, si mens feratur non in nomen, sed in Christum nomine tum, pascit cogitatum, invocatum lenit et mulget. depraesentatum, et tunc proprie et primario colitur Christus, aeque ac honor imaginis, ut imaginis, fertur in prototypum. Posterior, si ipsum nomen veneremur in se, ob respectum tamen quem habet ad rem nominatam. Sic enim aliquis ei honos debetur. Potest enim res quae ad religiosum alicujus cultum refertur, aliquo etiam modo ipsamet coli, propter id ad quod refertur, vel quod repraesentat. Sic enim osculamur ipsas imagines Christi et Sanctorum, eo quod sint ipsorum imagines. Ita S. Thomas, Opusc. LX, cap. 6; Serarius in cap. II Josue, Quaest. XVI; Franciscus Suarez, III part., Quaest. XXV, art. 3, sect. 6, ubi hanc adorationem vocat respectivam et veneratoriam, hoc est venerationem, quam huic nomini, aeque ac imagini exhibemus per capitis inclinationem, osculum, aliudve externum venerationis signum: licet Gabriel Vasquez, lib. II De Adoratione, disp. VIII, cap. III, censeat imagines et nomen Jesu non nisi cum exemplari, vel re nominata adorari, hoc est, tantum coadorari, non autem separatim adorari, id est coli. Ratio ejus est: quia imagines in se sunt res inanimes: ergo adorationis incapaces. Hoc verum est de adoratione proprie dicta, non de cultu venerationis paulo ante descripto et a Pontificibus ac Conciliis sancito.

Nam, ut ait Catharinus in cap. IV epist. ad Rom.: «Extat justissimum Pontificis decretum, quo mandatur, ut ad hoc nomen Jesus omnes inclinarent caput.» Et Concilium Moguntinum, § 2, ait: «Codices oculis perlustrans, cum ad venerabile et tremendum nomen Jesu deveniret, caput aperit, inclinatur, et suspirans in caelum oculos attollit.» Navarrus, lib. De Orat., cap. IV, num. 5: «Concilium,» ait, «Lugdunense, cap. Decet, de Immunit. Eccles., lib. VI, antea statuit, ut cum sublime illud nomen Jesus pronuntiatur, omnes illud veneremur, saltem capita inclinando.» Vide et pia Gregorii verba hac de re apud Serarium, in cap. II Josue, Quaest. XV, quibus statuit ut ad nomen Jesu omnes flectant genua cordis sui, quod vel capitis inclinatione testentur.

Nota: Antequam Jesus nasceretur, nomen Jesu praedixerunt et exultantes vaticinati sunt Patriarchae, Prophetae et Sibyllae. Jacob, Gen. XLIX, 18: «Salutare (Salvatorem) tuum expectabo, Domine.» Habacuc III, 18: «Ego autem in Domino gaudebo, et exultabo in Deo Jesu meo.» Isaiae XLV, 8: «Rorate caeli desuper, aperiatur terra et germinet salvatorem.» Et passim Septuaginta Hebraeum nomen מושיע moscia, quo saepe vocatur Messias, sive Christus, vertunt σωτῆρα, id est salvator. Idem prophetarunt Sibyllae, ut docet acrostichis illa versuum Sibyllae Erythraeae, quorum primae litterae haec verba reddunt: Ἰησοῦς Χριστός, Υἱὸς Θεοῦ, σωτήρ, σταυρός, Jesus Christus, Filius Dei, salvator, crux, qui versus exstant in fine Sibyllinorum oraculorum, tom. II Biblioth. SS. Patrum, et illos citat Cicero, lib. II De Divinat., indeque probat poema Sibyllae non esse furentis, sed attenti animi, artisque et cogitationis; item Constantius Imperator, apud Eusebium in fine Vitae ejus, et fuse Augustinus, lib. XVIII De Civit., cap. XXIII.

COELESTIUM, — id est eorum qui in caelis sunt, puta angelorum et hominum beatorum.

TERRESTRIUM. — Graece ἐπιγείων, id est, ut Syrus, eorum qui in terra sunt, puta hominum qui in terris agunt.

ET INFERNORUM. — Graece καταχθονίων, id est subterraneorum, qui, ut Syrus vertit, sub terra degunt, puta eorum qui expiantur in Purgatorio et eorum qui damnati sunt in inferno, sive homines sint, sive daemones, ait Anselmus: hi enim licet inviti genu flectunt, id est agnoscunt, tremunt et reverentur nomen Jesu, id est Jesum Deum, salvatorem et redemptorem bonorum, impiorum vero et suum dominum, judicem ac vindicem. Hinc S. Justinus, Apolog. I pro Christianis, ante finem narrat Christianos suo tempore solere energumenos curare, eosque a daemonibus liberare invocatione nominis Jesu.


Versus 11: Et Omnis Lingua Confiteatur

11. ET OMNIS LINGUA (caelestium, terrestrium et infernorum, ut praecessit) CONFITEATUR QUIA (quod) DOMINUS JESUS CHRISTUS IN GLORIA EST DEI PATRIS. — Scilicet, quod Jesus qua Deus, in eadem gloria, essentia, majestate et potentia divinitatis sit cum Deo Patre; qua homo vero, quod evectus sit ad dexteram Dei Patris super omnes homines et angelos, proximeque et maxime participet Dei Patris gloriam, ut vere in eadem cum Deo Patre gloria esse dici possit, longe verius quam alii Sancti, qui suo quoque modo in beatitudine et gloria sunt Dei Patris.

Nota: Graeca habent εἰς δόξαν Θεοῦ Πατρὸς, in gloriam Dei Patris, quod Chrysostomus cum suis sic explicat, q. d. Ut omnis lingua confiteatur, quod Christus Jesus est Dominus, idque in gloriam Dei Patris; sed planius noster Interpres εἰς pro ἐν accepit, in gloriam, id est in gloria: sic enim saepe loquitur sanctus Paulus, ut saepius jam vidimus.


Versus 12: Itaque, Charissimi Mei, Cum Metu Et Tremore Vestram Salutem Operamini

12. ITAQUE, CHARISSIMI MEI, NON UT IN PRAESENTIA MEI TANTUM, SED MULTO MAGIS NUNC IN ABSENTIA MEA, CUM METU ET TREMORE VESTRAM SALUTEM OPERAMINI. — Vocula ut emphasim habet, et exponenda est per tanquam, q. d. Non tantum bene operamini dum praesens sum, ut, id est tanquam in praesentia mea, id est tanquam ob praesentem et praesentiam meam revereamini, uti solent discipuli praesente magistro diligenter studere. Alioqui Graeca, Syrus et Latina nonnulla voculam ut omittunt, et tunc planior est sensus, q. d. Hortor vos ut bene operemini (operamini enim hic non est indicativi, sed imperativi modi), non tantum cum praesens, sed etiam cum absens sum.

Nota secundo: Vox itaque connectit haec cum praecedentibus, q. d. Hortatus sum vos, vers. 2 et 3, ad fugam discordiae et contentionis, ad humilitatem, obedientiam, concordiam, atque ad haec vos, vers. 5 et seqq., excitavi exemplo Christi, qui humiliavit se et obedivit usque ad mortem crucis, et per hoc exaltatus est super omnia: nunc infero et concludo, hortorque ut exemplo Christi vos humilietis, ut pariter cum eo exaltemini, ac consequenter, ut Dei meisque praeceptis de concordia et humilitate obediatis; nec in superbia et contentione, sed in humilitate, id est cum metu et tremore, vestram salutem operemini, quantumvis vobis sapientes, sancti aut perfecti videamini. «Deus,» inquit S. Augustinus, serm. 2 De Verbis Apostoli, «est qui operatur in vobis, ideo cum timore et tremore vallem facite, imbrem suscipite: depressa implentur, alta siccantur; gratia pluvia est. Quid ergo miraris, si Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam: ideo cum timore et tremore, id est cum humilitate: noli altum sapere, sed time. Time ut implearis, noli altum sapere, ne sicceris.»

CUM METU ET TREMORE VESTRAM SALUTEM OPERAMINI. — Alludit ad Psal. II, vers. 11: «Servite Domino in timore, et exultate ei cum tremore.» Hinc patet primo, in homine esse liberum arbitrium etiam in rebus gratiae et salutis; secundo, neminem esse certum de sua gratia et perseverantia.

Negant hoc Lutherani et Calvinistae, docentque eum, qui veram habet fidem, credere debere se esse in gratia, seque esse electum et praedestinatum a Deo, certoque salvandum; sed hoc Apostoli loco convincuntur: ubi enim est certitudo, eaque fidei, ibi non est opus metu et tremore: sicut non metuimus ne Christus non sit natus aut passus, quia de his habemus certitudinem fidei; atqui Apostolus requirit metum et tremorem in procuranda salute nostra: ergo de ea non habemus certitudinem.

Respondent aliqui, inter quos est Vatablus (sed ab haereticis hoc loco et aliis corruptus), per metalepsin metum et tremorem hic accipi pro diligentia: qui enim timent, solent esse diligentes. Contra: hoc valde remotum et improprium est; proprie enim metus timorem significat. Utque se proprie metum accipere, eumque non qualem qualem, sed magnum et vehementem requirere, declaret Apostolus, addit et auget dicens: Et tremore. Tremor enim, inquit Chrysostomus, est augmentum timoris. Ita Patres passim, praesertim S. Augustinus Contra Pelag., et Concilium Tridentinum, sess. VI.

Secundo, diligentiam non significat verbo metus et tremoris, sed operamini, ut mox dicam.

Tertio, etsi daremus metum hic significare diligentiam, haec diligentia evertit Novatianam certitudinem gratiae; ut quid enim tam studiose fideles omnes excitat Paulus ad diligentiam bonorum operum, ad prosequendam viam salutis, nisi quia de salute certi non sunt, sed ab ea aberrare et excidere possunt? Frustra enim et ridicule diceretur iis qui de sua salute certi sunt, v. g. ut per bona opera salutem assequamini.

Nota: Justae timoris hujus causae multae nobis sunt. Prima est, incertitudo gratiae. Nescimus enim an simus in gratia Dei, an peccata praeterita nobis condonata sint, an vera et seria contritione et poenitentia ea expiaverimus. Unde recte monet Sapiens: «De propitiato peccato noli esse sine metu.»

Secunda, quia non videmus fundum cordis nostri, et nescimus an in eo vitium aliquod secretum lateat, quo displiceamus Deo, an opera nostra bona, occulta quadam intentione perversa non vitientur et depraventur.

Tertia, quia alia sunt judicia Dei, alia hominum, et judicia Dei abyssus multa, ut propter occultam hominis superbiam, negligentiam, aliudve peccatum, licet veniale tantum, gratiam suam sensim Deus subtrahat sinatque hominem sibi, quo fit ut periculis et tentationibus expositus ruat in peccata.

Rursum tot diebus, mensibus, annis, quibus homo etiam probus vivit, tam multa, homine etiam non advertente et quasi nolente, opera illius intercurrunt, quibus vel per cupiditatem occultam, vel per infirmitatem, vel per imprudentiam animam inquinat: ut merito dixerit S. Augustinus de S. Monica matre sua, lib. IX Confess., cap. xxxi: «Vae etiam laudabili vitae hominum, si remota misericordia discutias eam.» Quod Augustini dictum citans S. Gregorius, lib. XXIX Moral., IX, inquit: «Vae miseris nobis, qui de electione nostra nullam adhuc Dei vocem cognovimus et jam in otio torpemus. Vae etiam laudabili vitae hominum, si remota pietate judicemur: quia districte discussa, inde ante oculos judicis, unde se maxime placere suspicatur, obruitur.» Hinc illud Psal. cxlii: «Non intres in judicium cum servo tuo.» Et Job ix: «Etiamsi habuero quippiam justum, non respondebo ei, sed judicem meum deprecabor.» Et D. Hieronymus in Jeremiae cap. xxx: «Omnis,» inquit, «mundus indiget misericordia Dei. Nullus securus ad judicem pergat.» Ita timuit S. Hilarion, teste S. Hieronymo, moriens enim sibi ingeminabat: «Egredere, quid times? egredere, anima mea, quid dubitas? Septuaginta prope annis servisti Christo, et mortem times? In haec verba exhalavit spiritum.» Similia de aliis habet Climacus in gradu timoris.

Quarta, quia in homine est peccandi necessitas, ut non possit evadere, quin aliquando peccet, saltem venialiter; et fragilitas ac inconstantia in tanta, quantam singuli experimur, ut levi tentationis statu dejiciamur, ut una dies vel nox interposita omnia hominis proposita ac desideria mutet, ut singulis saepe horis nova capiamus consilia, nova quaeramus oblectamenta.

Quinta, quia habemus hostes validissimos, qui in nostram perniciem conjurant, daemones scilicet, carnem et mundum. «Artifex tegularius,» ait Chrysostomus, «etsi valde peritus sit, cum timore tamen et tremore stat (in tecto), metuens ne ab aedificio decidat: et tu credidisti, multa bona sibi parasti, in sublime ascendisti, caute teipsum continebis et cum timore stabis, oculumque vigilantem habebis, ne inde decidas: sunt enim multae nequitiae spirituales, quae te dejicere conantur.»

Sexta, quam hic potissime spectat Apostolus, est incertitudo nostrae perseverantiae, ac consequenter praedestinationis et electionis ad salutem et gloriam. Etsi enim quis justus sit et fervens, facile tamen obrepit ei torpor aliquis et negligentia, ut sibi carnique blandiens et indulgens sensim tepescat, deficiat et cadat. Timebat id Paulus: «Castigo,» inquit, «corpus meum et in servitutem redigo, ne forte, cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar.» Quis ergo quantumvis sanctus non metuat? Cecidit sapientissimus et sanctissimus Lucifer, cecidit Adam, cecidit Saul, cecidit David, cecidit Salomon, cecidit Petrus, Apostolorum princeps, cecidit Origenes, cecidit Tertullianus, ceciderunt tot haeresiarchae, ceciderunt tot anachoretae sanctissimi: quis ergo lapsum non timeat? quis certum et securum se putet? unde, precor, sibi certitudinem perseverantiae et salutis polliceri audeat?

Hinc S. Leo, serm. 8 De Epiphania: «Haec,» inquit, «Sanctis causa est tremendi ac metuendi, ne ipsis operibus pietatis elati, deserantur ope gratiae, remaneant in infirmitate naturae.» Ne ergo id in te fiat, diligentissime divinis utere auxiliis. Si in casu Deus porrigit manum, protinus tuam porrige; si in naufragio tabulam suggerit, statim arripe; si ostium pulsat, illico aperi; si vocat, cum Paulo sine mora responde: «Domine, quid me vis facere?» si te respicit, mox cum Petro egredere et fleto amare: si ad statum perfectiorem et ad apostolatum te impellit, dicito cum Isaia: «Ecce ego, mitte me.»

Nota secundo: Hic timor aptissimum est medium ad perseverantiam et salutem, nosque non anxios et scrupulosos facit, sed potius confirmat et certiores reddit de nostra salute. Cujus ratio est, quia sicut spes, ita et timor medium est a Deo ordinatum et via recta ad salutem. Id docet S. Bernardus, serm. 15 in psal. Qui habitat: «Timor,» ait, «maxima spei est materia: quia timor est donum Dei dirigens nos ad salutem, et ex perceptione praecedentium donorum firma exspectatio futurorum, et quia beneplacitum est Domino super timentes eum, et utique vita in voluntate ejus, et in beneplacito ejus salus aeterna.» Idem patet e contrario: nam quotquot fere lapsi sunt, lapsi sunt ex nimia praefidentia et securitate, atque ex occulta quadam superbia, qua suae virtuti et sanctitati nimis innixi et confisi sunt. «Vidimus,» inquit auctor Soliloquiorum, cap. xxix, tom. IX operum S. Augustini, «vidimus, inquit, multos, Domine, ex Patribus nostris (tales fuerunt Origenes, Tertullianus et Lucifer Calaritanus), quod utique sine magno tremore non recolo, sine multo timore non confiteor, ascendisse primitus quodammodo usque ad caelos et inter sidera nidum suum collocasse, postmodum autem cecidisse usque ad abyssos et animas eorum in malis obstupuisse. Vidimus stellas de caelo cecidisse ab impetu ferientis caudae draconis, et eos, qui jacebant in pulvere terrae, a facie sublevantis manus tuae, Domine, mirabiliter ascendisse. Vidimus vivos morientes et mortuos a morte surgentes, et eos, qui inter filios Dei ambulabant in medio lapidum ignitorum, quasi lutum ad nihilum defluxisse. Vidimus lucem obtenebrasse et de tenebris lucem processisse: quia publicani et meretrices praecedunt incolas in regno caelorum, filii autem regni ejiciuntur in tenebras exteriores.»

Denique aptam rationem et medium ad consequendum hunc timorem praescribit hic Chrysostomus: «Quomodo,» inquit, «comparabitur iste timor? si cogitaverimus Deum ubique praesentem esse, audire omnia, omnia videre, etiam quae in corde sunt et in profundo animi. Dic mihi: si tibi semper proxime principem standum esset, non cum timore adstares? Quando comedis, cogita praesentem esse Deum; adest enim. Quando dormiturus es, quando irasceris, quando rapis, quando deliciaris et quidquid tandem feceris, cogita adesse Deum; et nunquam in risum incides, nunquam ad iram accenderis. Si cogitationem istam semper habueris, semper in timore eris ac tremore, tanquam si prope regem adstes.»

OPERAMINI. — Graece non est simplex verbum ἐργάζεσθε, sed compositum significatius κατεργάζεσθε, q. d. aiunt Chrysostomus et Theophylactus: Cum multa diligentia et sollicitudine pergite vestram salutem operari; operamini enim hic, non actum inchoatum (jam enim coeperant bene operari Philippenses, ut dixi cap. 1, vers. 6), sed continuatum significat, juxta Canon. 32.


Versus 13: Deus Est Qui Operatur In Vobis Et Velle Et Perficere

13. Deus est qui operatur in vobis et velle, et perficere pro bona voluntate.

Primo, Lutherus et Calvinus, negantes liberum arbitrium, sic exponunt, q. d. Deus immittit vel indit servo arbitrio ipsum velle, id est actum volendi id quod bonum est, sicuti igni indit calorem. Sed ut alia taceam, hic sensus repugnat praecedentibus: si enim Deus voluntati indit velle, sicut igni indit calorem, ergo frustra Philippenses hortatus est Paulus, ut cum metu et tremore salutem suam operarentur. Si enim totum est Dei (ut recte infert Chrysostomus), ergo frustra me hortaris, frustra metum et timorem injicis, frustra praecipis dicens: obedite, quia Deus totum facit: Deus ergo rogandus est, ut obedientiam omneque bonum mihi inserat; non autem ego excitandus, ut ad bonum connitar, illudque sponte aggrediar: quia id facere non possum, sed a Deo id mihi indi debet. Sicut enim frustra diceres igni, aut bruto: Esto diligens, satage ut calorem, ut cibum tibi compares; ita frustra dices homini: Satage, ut bene vivas, si homo non est ad ea liber, sed ad ea agi debet quasi brutum.

Secundo, aliqui Catholici sic exponunt: «Deus operatur velle,» id est physice praedeterminat voluntatem ad actum volendi, ita tamen ut praedeterminando faciat hominem libere velle: sicut enim praedeterminat actum, ita et ejus modum, ut scilicet libere fiat, ut libere velit. Putant hanc praedeterminationem significari voce operatur, et, ut significantius habet Graecus, ὁ ἐνεργῶν, qui inoperatur per internam suam vim, energiam et efficaciam.

Verum difficile est, has praedeterminationes Dei conciliare cum libertate arbitrii nostri. Si enim liberum arbitrium est praedeterminatum, quomodo manet liberum? quod enim liberum est, est indeterminatum et indifferens ad utrumlibet, ut se determinare et flectere possit in alterutram partem, quam libere amplecti et eligere voluerit. Nam hoc est, quod ait Sapiens, Eccli. xv, 14: «Deus,» inquit, «ab initio constituit hominem, et reliquit illum in manu consilii sui,» et vers. 17: «Apposui tibi aquam et ignem: ad quod volueris, porrige manum tuam. Ante hominem vita et mors, bonum et malum; quod placuerit ei, dabitur illi.» Et Moyses, Deut. xxx, 15: «Considera quod proposuerim in conspectu tuo vitam et bonum; et e contrario mortem et malum.» Et vers. 19: «Elige ergo vitam,» etc. Pluribus idipsum demonstrant Bellarminus, Suarez, Molina, Valentia et alii, tractatu De Gratia. Unde et hodie nonnulli Doctores sapientiores, qui praedeterminationes hasce posuerunt, eas emolliunt, easque non physicas, sed morales interpretantur, ut in re non sint aliud, quam efficacia gratiae, quae certo futura est efficax, quia habitura est suum effectum, seu quia ita mulcebit et alliciet hominis voluntatem, ut illa libere gratiae consentiat, eique cooperetur. Apostolus ergo per operatur, non intelligit hanc praedeterminationem physicam; quia ipse paulo ante jussit Philippenses suam salutem operari cum metu et tremore, ipsos ergo vult esse sollicitos, pavidos, diligentes in bonis operibus: non ergo Deus illos praedeterminabat ad sollicitudinem, pavorem, diligentiam. Si enim praevenit Deus meam sollicitudinem, eamque praedeterminat, ut quid ego laborem, ut quid sim sollicitus? Deo id curae est, Deus id certissime et efficacissime praestabit, mea sollicitudo nihil hic juvat; nec enim possum esse sollicitus, nisi Deus me ad hanc sollicitudinem praedeterminet, et si praedeterminet, non est quod sim sollicitus, quia haec praedeterminatio certissimo me faciet sollicitum: cur ergo, o Paule, nos hortaris ad sollicitudinem, cum haec non in nostra, sed in Dei solius sit potestate et manu?

Tertio, S. Chrysostomus, Theophylactus et Alii Theodoretus sic exponunt: «Deus operatur in nobis velle,» quia voluntatis promptitudinem ad bene operandum, quam invenit in nobis, juvat, auget et promovet: facit enim ut bene operando promptiores simus et fortiores ad eadem bona opera iteranda et augenda; nam sicut otium invitat et trahit ad otium, ita opus invitat et trahit ad opus, et vicissim, uti ex opere, ait Chrysostomus, nascitur opus, ita ex otio trahitur otium. Dedisti eleemosynas? magis exciteris ad dandum: non dedisti? pigresces magis. Modestiam tenuisti uno die? habes invitamentum ad alterum. Segniter egisti? auxisti segnitiem. Ita S. Dominicus Loricatus sensim exercendo et agendo suas austeritates et poenitentias, tandem pene incredibiles fecit, ut lorica ferrea ad carnem praecinctus incederet, disciplinas faceret quotidie ad multas horas, abstinentias, orationes, psalmodias brachiis extentis ad stuporem. Cumque alii mirarentur, qui id fieri posset, respondit: «Somnum somnus adescat, et vigilias vigiliae pariunt; nam corpus humanum in quo paulatim prius enutritur, in hoc per incrementa postmodum roboratur.» Ea enim est vis et illecebra consuetudinis, educationis et exercitationis, ut sicut qui dormit, qui bibit, plus semper dormire et bibere cupit; ita qui se dat abstinentiae et poenitentiae, plus deinde abstinere seque affligere cupiat et gaudeat. Experiatur quisque, et ita esse sentiet. Ita se exercuerunt olim S. Eremitae et Coenobitae, qui inde Ascetae, id est Exercitantes sunt dicti. Idem fit in aliis virtutibus.

Hic sensus sane intellectus, non est alienus a scopo Apostoli: loquitur enim fidelibus jam justificatis, quos vult cum metu et tremore pergere in operibus justitiae, eo quod Deus operetur in illis velle et perficere: velle ergo intelligit illud, non quo velint primum credere, sed quo velint pergere in capta fide et justitia, q. d. Satagite vestram salutem, o fideles, operari; quia sic Deum advocabitis, ut is, sicut coepit, ita pergat in vobis operari velle, faciatque voluntatem vestram in dies paratiorem et promptiorem ad volendum et perficiendum bona opera, quibus salutem assequamini.

Quarta et optima S. Augustini, Deus generaliter operatur in nobis quodvis bonum velle, quo ad salutem dirigimur, sive justi simus, sive peccatores ad justitiam tendentes et aspirantes: quia quodvis bonum operandi sua gratia praevenit et praeparat, movet et incitat, ut libere velit poenitere, amare et quodvis bonum operari, q. d. Deus non tantum operatur perficere, Graece τὸ ἐνεργῶν, id est operari et agere, sed etiam ipsum velle; quia non tantum operatur ipsum opus et actum externum, sed etiam internam voluntatis electionem et consensum, quo voluntas eligit et vult facere actum externum et opus bonum.

Nota primo: Vox [«operatur»] enim dat causam praecedentium, cur scilicet debeamus cum metu et tremore salutem nostram operari: causa haec est, quia Deus operatur in nobis velle et perficere, q. d. Licet, o Christiani Philippenses, liberum habeatis arbitrium, et in vestra potestate sit bene operari et salvari, hortor tamen vos, ut cum humilitate et tremore diligenter serviatis Deo et bona opera, eaque quae salutis sunt operemini. Quia si quid boni habetis, aut facitis, id non a vobis habetis, sed a Deo, qui superbis, praefidentibus et prae praefidentia negligentibus ac torpentibus resistit et gratiam suam subtrahit: humilibus autem, orantibus, pavidis et sollicitis dat, auget et continuat gratiam; et, si providi et diligentes sitis in operibus salutis, Deus, sicut coepit, ita perget in vobis operari velle et perficere bonum: sin praesumptuosi sitis, securi nimis, segnes, Deus se subtrahet, nec perget in vobis operari velle et perficere bonum, itaque a salute vestra corruetis. Deus ergo in vobis operatur tam primum, quam secundum, tertium et quodvis aliud sequens bonum velle (id est bonam volitionem) et perficere; sed ita, ut velit vos suae operationi humiliter, strenue et sollicite cooperari. Si enim cooperari negligatis, aut ea in re sitis praesumptuosi, Deus quoque vos negliget et gratiam suam subducet, nec ulterius in vobis operabitur secundum, tertium aut quartum bonum velle et perficere: quo fiet, ut a bona voluntate et opere excidatis, non perseveretis, nec salutem assequamini. Ita S. Augustinus, tum alibi saepe, tum serm. 2 De Verbis Apostoli: «Imple,» inquit, «vallem, suscipe imbrem, gratia pluvia est: non in montes, sed in valles, id est humiles descendit.» Idem Augustinus, De Gratia et libero arbitrio, cap. ix: «Quando,» inquit, «jubetur ut operentur, liberum eorum convenitur arbitrium: sed ideo cum timore et tremore, ne sibi tribuendo quod bene operantur, de bonis tanquam suis extollantur. Tanquam ergo Apostolus interrogaretur, et diceretur ei: Quare dixisti, Cum timore et tremore? horum verborum rationem reddidit, dicens: Deus est enim qui operatur in vobis; si enim timetis et tremitis, non extollimini tanquam de vestris operibus bonis, quia Deus est, qui operatur in vobis.»

Nota secundo: Deus operatur velle per gratiam praevenientem et excitantem, qua intellectum illuminat, immittendo illi bonas cogitationes et lumina, quibus apprehendat, ponderet et aestimet tum enormitatem poenasque peccatorum, tum honestatem ac praemia virtutum, tum Dei judicium, tum aeternitatem aliaque quae salutis sunt. Secundo, excitat voluntatem et affectum, pios motus, affectiones et impulsus timoris, spei, poenitentiae, dilectionis, aliosque similes, illi indendo, quibus suadet et persuadet, suadendo et persuadendo operatur et facit, ut voluntas libere velit timere, sperare, poenitere, diligere, non se sola, nec per puri naturae vires, sed per eamdem Dei gratiam, quae sicut voluntatem praevenit et excitavit, ut vellet, ita dum vult illam adjuvat, illique cooperatur ut velit; et hoc significat Graecum ἐνεργεῖν, q. d. inoperatur, scilicet intima vi sua penetrans, illuminans et movens intima intellectus et voluntatis nostrae, illisque cooperans. Et hoc est quod ait S. Augustinus, De Gratia et libero arbitrio, cap. xiv: «Deus,» inquit, «est qui operatur in nobis velle et operari: certum est nos facere cum facimus, sed ille facit ut faciamus, praebendo vires efficacissimas voluntati, qui dixit: Faciam ut in justificationibus meis ambuletis.»

Ubi adverte: Aliter Deus operatur velle, aliter operatus est caelum, terram, germina aliaque omnia, quae creavit, aut fecit. Rursum aliter operatur Deus in anima et voluntate opus liberum, aliter in re inanimata aut bruta operatur opus inanime, naturale aut animale; hoc enim operatur hac ratione, nimirum causas secundas inanimas aut brutas determinando, et determinatione sua necessitatem illis imponendo ad suas actiones: opus vero liberum operatur in voluntate, illi suadendo, illam mulcendo, alliciendo, blandiendo, molliendo, terrendo, roborando interius: sicuti exterius principes et magistratus operantur in suis subditis velle obedientiae, ut velint parere suis legibus. Operantur, inquam, non physice determinando eos ad hoc velle, sed moraliter per minas et blanditias, per poenas et praemia eos inducendo, suadendo et provocando, ut libere velint legibus obedire: hoc enim est imperium politicum, quo principes liberaliter imperant suis, quasi civibus; non despoticum, quo serviliter et coacte suis, quasi mancipiis dominentur. Tale proportionaliter est imperium et operatio Dei, qua in liberis creaturis, angelo et homine operatur, easque regit non despotice, sed politice, libere et regaliter; aliter enim libertati vim inferret, si in ea, non moraliter suadendo, sed physice determinando, operaretur velle. Unde Syrus, Vatablus et Erasmus clare vertunt: «Deus est, qui agit in vobis et ut velitis, et ut efficiatis;» vel, ut Syrus: «ut perficiatis id quod vultis.»

Nota tertio: Hinc cum S. Augustino docet Ecclesia, omne bonae voluntatis, fidei et salutis initium esse a gratia praeveniente. Negavit hoc Gentilis ille, cujus haec, non Christiana, sed athea est vox de Deo: «Det vires, det opes, animum aequum mihi ipse parabo.» Negavit idipsum et Pelagius: nam distinguens haec tria in homine, scilicet posse, velle, agere, docebat posse, id est potentiam volendi, sive voluntatem et libertatem, esse a Deo; sed velle et agere esse ex nobis, nec ad haec opus esse gratia Dei. Unde Pelagius hunc Pauli locum per metonymiam, qua effectus ponitur pro causa, sic exponebat: Deus operatur velle, id est, posse, inquit, quia dat mihi potentiam ut possim velle; sed hoc plane est extra scopum et mentem apostoli: vult enim nos cum timore operari bona, ex eo, quod Deus operatur velle: non ergo loquitur de potentiali, sed de actuali velle; nam volendi potentiam omnes homines a Deo acceperunt, nec solliciti esse debent, aut cum metu operari, timentes ne si segniter operentur eam amittant, aut ea priventur; hic enim ridiculus et frivolus est timor; sed velle actuali privari possunt, multique segnes eo privantur, quia Deus eis gratiam subtrahit, quae requiritur ad hoc velle: ergo de velle actuali, non potentiali loquitur Apostolus.

Audi S. Augustinum, De Gratia Christi, cap. iii: «Pelagius,» inquit, «tria constituit atque distinguit, quibus divina mandata dicit impleri, possibilitatem, voluntatem et actionem: possibilitatem scilicet, qua potest homo esse justus; voluntatem, qua vult esse justus; actionem, qua justus est. Horum trium primum, id est possibilitatem datam confitetur ab auctore naturae, nec esse in nostra potestate, sed eam nos habere etiamsi nolimus: duo vero reliqua, id est voluntatem et actionem, nostra esse asserit, atque ita nobis tribuit, ut nonnisi a nobis esse contendat; tanquam haec duo tam sint valentia ad declinandum a malo et faciendum bonum, ut divino adjutorio non indigeant; illud vero, quod nobis ex Deo est, hoc sit invalidum, id est possibilitas, ut semper gratiae adjuvetur auxilio.» Deinde cap. v, hoc referens: «Contra,» inquit, «Apostolus: Cum timore, ait, et tremore vestram ipsorum operamini salutem. Et ut scirent quia non tantum in eo quod operari possint (hoc enim et in natura, et in doctrina jam acceperant), sed etiam in eo quod operantur, divinitus adjuventur, non ait: Deus est enim qui operatur in vobis posse, tanquam ipsi jam velle et operari per seipsos habeant, nec in his duobus adjutorio indigeant; sed ait: Deus enim est qui operatur in vobis et velle et perficere; vel sicut in aliis et maxime Graecis codicibus legitur, et velle et operari.» Rursum cap. x, subjungens responsionem Pelagii dicentis: «Deus,» inquit, «operatur in nobis velle quod bonum est, velle quod sanctum est, dum nos terrenis cupiditatibus deditos mutorum more animalium tantummodo praesentia diligentes, futurae gloriae magnitudine et praemiorum pollicitatione succendit, dum revelatione sapientiae in desiderium Dei stupentem suscitat voluntatem, dum nobis, quod tu alibi negare non metuis, suadet omne quod bonum est. Quid manifestius, nihil aliud eum dicere gratiam, qua Deus in nobis operatur velle quod bonum est, quam legem atque doctrinam? In lege namque et doctrina sanctarum Scripturarum futurae gloriae atque praemiorum promittitur magnitudo. Ad doctrinam pertinet etiam quod sapientia revelatur, ad doctrinam pertinet, cum suadetur omne quod bonum est.» Mox haec refutans: «Sed nos,» inquit, «eam gratiam volumus. Istam aliquando fateatur, qua futurae gloriae magnitudo non solum promittitur, verum etiam creditur et speratur; nec solum revelatur sapientia, verum etiam et amatur; nec suadetur solum omne quod bonum est, verum et persuadetur.»

Ubi nota, Pelagium praeter naturam et naturales voluntatis vires, tantum admisisse doctrinam et legem, eamque solam verbis illis in speciem gratiam, tam amplis et speciosis (ita enim interpretatur Augustinus, loco citato) intellexisse vocareque gratiam, quae docet operari bonum; itaque dicebat Pelagius Deum operari velle, quia dat legem et sacras Scripturas, quae erudiunt et hortantur nos ut bonum velimus et faciamus; internam autem gratiam, quae non tantum intellectum illuminaret, sed et voluntatem impelleret, afficeret, roboraret, negavit Pelagius. Hanc si concessisset, nullam ei litem se moturum fuisse fatetur Augustinus. Non ergo praedeterminationem gratiae urgit Augustinus, aut de ea cum Pelagio contendit. Qua de re alibi plura.

Porro responsio haec Pelagii, Deum operari velle per legem, non per gratiam, refutatur eadem ratione, qua refutavi priorem ejus responsionem, Deum operari velle, quia dat potentiam volendi, sive voluntatem ipsam.

ET VELLE, ET PERFICERE. — Graece, ut dixi, pro perficere est ἐνεργεῖν, quod Noster paulo ante vertit operari, q. d. Deus facit, ut velitis, et ut opere perficiatis id quod vultis, ita Syrus. Nota: Deus operatur in nobis perficere continuando eamdem gratiam, qua operatus est velle, et saepe dando quoque occasiones externas perficiendi: qua in re mirabilis est Dei providentia erga suos qui se ejus directioni totos credunt et committunt, ut plurimas et aptissimas opportunitates bene agendi, et rei bene gerendae eis suggerat et quasi in manum det.

Tertio, cum actus externus est difficilis; ut martyrium, operatur tunc perficere, nova gratia hominem roborando et animando. Pulchre S. Bernardus, lib. De Gratia et libero arbitrio, sub fine, docet, quomodo Deus haec tria, scilicet «cogitare, velle, perficere,» operetur in nobis: «Primum,» inquit, «scilicet cogitare, sine nobis; secundum, scilicet velle, nobiscum; tertium, scilicet perficere, per nos facit. Siquidem immittendo bonam cogitationem, nos praevenit; immutando etiam malam voluntatem, sibi per consensum jungit; ministrando et consensui facultatem, foris per apertum opus nostrum internus opifex innotescit.» Deinde cum docuisset in solo velle proprie situm esse meritum, cum perficere et cogitare saepe non sit in nostra potestate, subdit: «Cavendum ergo ne cum haec invisibiliter intra nos ac nobiscum actitari sentimus, aut nostrae voluntati attribuamus, quae infirma est, aut Dei necessitati, quae nulla est: sed soli gratiae, qua plenus est. Ipsa liberum excitat arbitrium, cum seminat cogitatum; sanat, cum immutat affectum; roborat, ut perducat ad actum; servat, ne sentiat defectum. Sic autem ista cum libero arbitrio operatur, ut tantum illud in primo praeveniat, in caeteris comitetur: ad hoc utique praeveniens, ut jam sibi deinceps cooperetur. Ita tamen quod a sola gratia coeptum est, ab utroque perficitur, ut mixtum, non sigillatim; simul, non vicissim per singulos profectus operentur. Non partim gratia, partim liberum arbitrium, sed totum singula opere individuo peragunt.»

PRO BONA VOLUNTATE, — non hominis, ut Chrysostomus, sed Dei: est enim Graece εὐδοκία, id est beneplacitum, et, ut Budaeus vertit, ultronea propensaque affectio, q. d. Deus non propter merita vestra, sed pro sua gratuita immensaque in nos benevolentia et beneplacito operatur in nobis velle et perficere, ut scilicet hanc Dei gratiam et benevolentiam agnoscamus, illam imploremus, illique gratias, ut par est, agamus. Aliter Chrysostomus et Theophylactus, «pro bona voluntate sua,» scilicet implenda, q. d. Deus operatur in nobis velle et operari hoc fine, ut ejus bona voluntas in nobis et per nos expleatur, scilicet ut faciat nos implere bonam et sanctam suam voluntatem, ut sancte vivamus sicut ipse nos vult vivere; hoc enim Deo gratum et in votis est. Sed prior sensus magis respondet Graeco εὐδοκία, et scopo ac menti Apostoli.


Versus 14: Omnia Autem Facite Sine Murmurationibus Et Haesitationibus

14. Omnia autem facite sine murmurationibus ET HAESITATIONIBUS. — Graeci codices jam variant. Aliqui, ut Regii, legunt χωρίς ὀργῆς, id est sine ira; alii cum nostro et Syro legunt χωρίς γογγυσμῶν, id est sine murmurationibus. Haecque vera est lectio, quam etiam sequuntur Vatablus, Erasmus, Beza; redit enim ad vers. 3, ubi jussit ut nihil agant per contentionem, nec per inanem gloriam: ex his enim oriuntur murmurationes et haesitationes, Graece διαλογισμοί, hoc est disceptationes; Syrus, dissidia: qui enim haesitat curiose inquirens, cur hoc ita fiat, cur talis sic faciat, et non sic; hic argutatur, disceptat, murmurat, reprehendit et serit dissidia.


Versus 15: Ut Sitis Sine Querela Et Simplices Filii Dei

15. Ut sitis sine querela (ἄμεμπτοι, de quibus jure nemo queri possit) et simplices filii Dei, sine reprehensione, in medio nationis pravae.

«Simplices,» id est sinceri, candidi; hoc enim est Graecum ἀκέραιοι, de quo dixi Rom. xvi, 19. Opponit simplicitatem, sive candorem murmurationibus et haesitationibus; qui enim simplices et candidi sunt, non sunt curiosi in pervestigando quid hic vel ille faciat; non disceptant, non murmurant; sed omnia in meliorem partem interpretantur, et quemque suo officio et judicio relinquunt, seque suis tantum rebus immiscent, itaque secum et omnibus quietem et pacem habent.

FILII DEI. — Non spectat ad simplices, qui Graece masculine dicuntur ἀκέραιοι, filii vero neutre vocantur τέκνα. Novus ergo est et maxime honorificus hic titulus, quo Philippenses omnesque boni Christiani vocantur «filii Dei;» quod nos ad omnem virtutem et sanctitatem exstimulare debet, ne simus degeneres, sed Patris nostri caelestis puritatem, candorem, charitatem et perfectionem in omnibus imitari, et moribus exprimere satagamus.

IN MEDIO NATIONIS PRAVAE ET PERVERSAE. — Graece σκολιᾶς καὶ διεστραμμένης, id est tortuosae et distortae. Ita S. Augustinus in Psal. CXLVI, Vatablus, Erasmus et Syrus. Pravum ergo hic, proprie non improbum, sed distortum significat, quod proprie opponitur recto et rectitudini. Notat ergo Gentilium vitam et mores, a rectitudine virtutis, rectoque rationis, legis et prudentiae dictamine declinantes, et per tortuosa ac contraria saepe vitia implexos et distortos; omne enim vitium obliquum est et tortuosum, mentemque diversis et contrariis saepe cupiditatibus implicat et distorquet. Maxime autem opponit hic Paulus pravos simplicibus, de quibus jam dixit, ut pravus respondeat Hebraeo עקש ickes, id est perversus, fallax, versutus, tortuosus, qui simulat et dissimulat, quique specie recti et veritatis fallit et decipit.

INTER QUOS LUCETIS SICUT LUMINARIA IN MUNDO. — Graece φαίνεσθε tam est imperativus, quam indicativus. Unde verti potest cum Cypriano, epist. ad Rogatianum, cum Ambrosio, Syro et Vatablo, lucete et conspicui estote: φαίνεσθε enim non significat quovis modo lucere, sed in conspicuo esse, ut ab omnibus spectari possit quasi fax in edito posita.

Secundo, luminaria haec sunt sol, luna, stellae, ait Chrysostomus, Ambrosius, Anselmus. «Commonet,» inquit Ambrosius, «ut memores suae professioni respondeant, ut inter diffidentes (incredulos, infideles) tam clari appareant vita, conversatione, moribus, quemadmodum sol et luna inter stellas splendore sublimes sunt.» Et Chrysostomus: «Monet,» inquit, «ut in nocte hujus saeculi quasi stellae resplendeant et refulgeant.» Et Anselmus: «Vult,» inquit, «ut Christiani sint quasi stellae, quae in caelo fixae non curant terrena, sed totae intendunt, ut suos cursus et motus peragant lucemque spargant mundo.» Sic de Julio Caesare canit Horatius:

Micat inter omnes Julium sidus, velut inter ignes Luna minores.

Tritum est quoque illud Platonis et Aristotelis: Neque Hesperus, nec Lucifer ita admirabilis est, ut justus. Sic mulier illa Ecclesiam significans, Apocal. xii, dicitur amicta sole, et luna sub pedibus ejus, et in capite ejus corona stellarum duodecim. Sic et Daniel, cap. xii, 3, dicitur: «Qui ad justitiam erudiunt multos (fulgebunt) quasi stellae in perpetuas aeternitates.»

Secundo, simplicius per «luminaria» haec accipiemus faces, quales, v. g., in portu ex alta turri, vel pharo suspenduntur, ut navigantibus noctu ad portum contendentibus praeluceant, iterque ac portum eminus demonstrent: ad hoc enim erecta fuit turris illa Pharos in Aegypto, de qua Statius:

Lumina noctivagae tollit Pharus aemula lunae.

q. d. Apostolus: Vos, o Christiani, estis quasi terrestres quaedam lunae et stellae, puta faces in excelso positae, ut Gentibus in hoc mundi mari navigantibus et naufragantibus portum salutis, iterque in caelum vestro exemplo et sancta conversatione praeluceatis et demonstretis.


Versus 16: Verbum Vitae Continentes Ad Gloriam Meam In Die Christi

16. VERBUM VITAE (doctrinam Evangelii vitalem ac salutarem) CONTINENTES AD GLORIAM MEAM IN DIE CHRISTI, QUIA NON IN VACUUM CUCURRI, NEQUE IN VACUUM LABORAVI. — Pro continentes, graece est ἐπέχοντες. Quod Theodoretus vertit, attendentes; melius Vatablus, sustinentes, id est in vertice tenentes, et, ut alii, praetendentes aliis, scilicet ut in portum salutis, hoc Evangelicae Christianaeque vitae vestrae lumine praefulgente, invehantur. Unde et Syrus vertit, ut sitis illis loco salutis. Noster simplicius et generalius vertit, continentes, id est habentes, conservantes et studiose retinentes, ne a quoquam vobis eripiatur, ut omnibus illud ostendere, praeferre et praelucere possitis.

AD GLORIAM MEAM, — εἰς καύχημα ἐμοί, id est ad gloriationem mihi, ut scilicet de vobis in Evangelica vita tam constantibus, tam praefulgentibus, gloriari possim, quod tales mea praedicatione evaseritis, «in die Christi,» id est in die judicii, quae erit dies Christi judicis, declarans summam ejus potestatem, dominium et imperium; quia, id est quod, «non in vacuum cucurri, neque in vacuum laboravi,» utpote quod vos cum aliis multis ad Christum et sanctitatem Christianam adduxerim.


Versus 17: Sed Etsi Immolor Supra Sacrificium Et Obsequium Fidei Vestrae

17. Sed etsi immolor (ita enim legendum: unde male Vatablus et aliqui alii legunt, aemulor) supra SACRIFICIUM ET OBSEQUIUM FIDEI VESTRAE, GAUDEO ET CONGRATULOR OMNIBUS VOBIS. — Pro immolor, graece est σπένδομαι, id est libor. Notum est ex Levitico et sacrificiis Gentilium, sacrificia duas habuisse partes, scilicet victimam, puta bovem, vitulum, arietem; et libamen, puta vinum aut oleum: sacrificium enim erat quasi convivium Dei, in quo victima erat instar cibi, libamen instar potus Dei. Non ergo hic duas victimas ponit, unam se, suamve mortem, alteram Philippensium fidem, ut vult Erasmus; sed unam victimam, scilicet Philippensium fidem suo sanguine quasi libamine condiendam, q. d. Si contingat me mori et occidi a Nerone, eo quod vos aliosque ad Christi fidem converterim, non tristabor; sed sponte me offeram et gaudebo de martyrio meo, quasi de sacrificio Deo oblato, in quo vos sitis victima, sanguis meus sit libamen, ut integrum sacrificium Deo offeram et sanciam. Ita Chrysostomus, Theophylactus, Anselmus.

Ubi nota: Per sacrificium intelligit victimam: victimam autem vocat fidem Philippensium, sive ipsos Gentiles Philippenses ad fidem Christi jam a se conversos.

Secundo, pro 'obsequium,' graece est λειτουργία, id est liturgia, sive sacrum Missae sacrificium. Jam sicut ipsos Philippenses vocat hostiam, sive victimam: ita suam praedicationem, per quam ad fidem conversi sunt, vocat hic et Rom. cap. xv, vers. 16, liturgiam, sive sacrum ministerium; quia per hanc praedicationem, quasi per sacrum ministerium, conversi, Deoque et Christo oblati et consecrati sunt, q. d. Ego fidem vestram, vosque ipsos, quos ad fidem adduxi quasi victimam per meam praedicationem, quasi liturgiam et sacrificium Deo obtuli et offero, illudque libens confirmabo et sanciam meo sanguine, morte, martyrio; adeoque non renuam, non fugiam, non dolebo, ut, si Deus id permittat et disponat, ingenti me beneficio ab eo affectum putaturus sim, exultaturus et dicturus cum S. Ignatio discipulo nostro: «Frumentum Christi sum, dentibus bestiarum molar, ut panis Christi mundus inveniar.»

Tertio, pro 'gaudeo et congratulor,' graece est χαίρω καὶ συγχαίρω, id est gaudeo et congaudeo omnibus vobis, q. d. Magni gaudii materia vobis erit, valdeque vobis gaudendum erit, si me immolatum pro fide Christi et vestra, martyrioque affectum audieritis; talis enim mors mea, laeta, honorifica et utilis vobis accidet, et in hoc gaudio ego vobis congaudeo, libensque et avide tantam gaudii materiam jam amplector et amplectar, nihil enim aliud quam martyrium desidero, quia scio illud et mihi et vobis magnae consolationi, honori et laetitiae fore. Ita Chrysostomus, Theodoretus, Theophylactus.


Versus 18: Idipsum Autem Et Vos Gaudete, Et Congratulamini Mihi

18. IDIPSUM AUTEM ET VOS GAUDETE, ET CONGRATULAMINI MIHI. — Graeca χαίρετε καὶ συγχαίρετε possunt verti per indicativum, «ob idipsum autem gaudetis et congaudetis mihi.» Ita Vatablus et Erasmus; sed melius vertit Noster per imperativum. Praemunit enim Paulus Philippenses, quos sciebat sua morte et nece contristandos, eosque solatur et exhilarat exhortando eos ad gaudium, ut, si Paulum occidi contingat, non contristentur, sed potius gaudeant de tam nobili Apostoli et doctoris sui martyrio.


Versus 19: Spero In Domino Jesu, Timotheum Me Cito Mittere Ad Vos

19. SPERO IN DOMINO JESU, TIMOTHEUM ME CITO MITTERE (missurum) AD VOS, UT ET EGO BONO ANIMO SIM. — «Bono,» id est jucundo, laeto, hilari, alacri; graece εὐψύχῳ, id est, ut in alacritate animi confirmer et animer. Graeci enim εὐψυχίαν vocant animi tum laetitiam, tum inde consequentem generositatem, praestantiam, magnanimitatem: et contra καχοψυχίαν vocant animi dejectionem, pusillanimitatem, quae comes est tristitiae, timoris et anxietatis.

COGNITIS QUAE CIRCA VOS SUNT, — id est, ubi cognovero de rebus vestris; de statu vestro, scilicet omnia bene se habere, vosque in fide et pietate Christiana proficere, alacri tum, generoso et erecto ero animo: quamdiu enim hoc ignoro, tenet me metus et anxietas, ne fides et Ecclesia vestra aliquid mali aut damni passa sit.


Versus 20: Neminem Enim Habeo Tam Unanimem

20. NEMINEM ENIM HABEO TAM UNANIMEM, QUI SINCERA AFFECTIONE PRO VOBIS SOLLICITUS SIT. — Pro «unanimem,» graece est ἰσόψυχον, id est aequalis animi, pari animo praeditum. Quod primo, nonnulli accipiunt, ut comparatio fiat, non Timothei cum Paulo, sed aliorum cum Timotheo, q. d. Neminem habeo, qui Timotheo animo et affectione in vos aequari aut comparari possit.

Secundo et melius, Noster, Syrus, Erasmus et Vatablus putant Timotheum hic comparari Paulo, quod pari animo, animique sinceritate et zelo in evangelizando cum Paulo sit praeditus, paremque cum eo Philippensium curam et sollicitudinem gerat; hoc enim est ἰσοψυχία, sive paritas animi, in qua, si perfecta sit per omnia et in rebus omnibus, Pythagorici amicitiae perfectionem collocabant; nam talibus solemus credere et committere negotia nostra, quos scimus ejusdem nobiscum esse animi (qualis hic Paulo erat Timotheus); hi enim ad mentem nostram rem conficient, perindeque facient, ac si nosipsi faceremus. Prudentis ergo est eos, quos in munere aliquo socios et adjutores cupit, tales deligere vel facere, qui sint ejusdem secum sententiae et mentis.

Sincera affectione, — γνησίως, germane, vere, cordate et realiter.


Versus 21: Omnes Enim Quae Sua Sunt Quaerunt

21. OMNES ENIM QUAE SUA SUNT QUAERUNT, NON QUAE SUNT JESU CHRISTI. — «Omnes,» non absolute et simpliciter: nec enim Paulus et Apostoli quaerebant quae sua sunt, sed quae Jesu Christi. «Omnes» ergo, id est plerique omnes, passim omnes, plurimi. Nota: Est hoc tritum et commune proverbium, reque ipsa et experientia constat esse verissimum, quod omnes, id est plurimi, quaerant quae sua sunt, non quae Jesu Christi; Apostolus tamen illud suis adaptat, intelligique omnes illos, qui tunc secum erant, quos tunc habebat socios; de his enim tantum loqui Apostolum patet ex vers. praeced., q. d. Omnes quos jam habeo ad manum, praeter Timotheum, quaerunt sua, supple lucra, commoda, suamque quietem, ut sint in tuto, ait Theophylactus, quia, ut Oecumenius, nemo sustinet tam longa via mitti ad vos, nemo quaerit laborem et pericula; sed omnes otium, quietem, securitatem, commodamque vitam amant et sectantur. Qui tales sunt, non quaerunt ea quae Christi sunt, id est Christi gloriam, fidei propagationem, animarum salutem; hos enim instructos esse decet ad quemvis laborem et calamitatem perferendam, ait Chrysostomus.


Versus 22: Experimentum Ejus Cognoscite

22. EXPERIMENTUM EJUS COGNOSCITIS (ita legit Syrus et nonnulli Latini: Graecum enim γινώσκετε, tam est indicativi modi, quam imperativi; sed Romana legunt aptius in imperativo, cognoscite, q. d. Accipite documentum sinceritatis et virtutis Timothei, ex eo quod); QUIA SICUT PATRI FILIUS MECUM SERVIVIT IN EVANGELIO. — Syrus et Erasmus vertunt, tanquam filius cum patre suo, sic servit et operatur mecum in Evangelio: Verum Graeca ad verbum habent, ut habent Latina nostra jam recitata. Duo enim hic in Timothei commendationem dicit Apostolus: primum, quod sibi quasi patri servierit; secundum, quod secum strenue servierit Evangelio, in eoque sibi subservierit (modestiae enim causa dicit Paulus «mecum» pro mihi), satagens ubique illud propagare.


Versus 23: Hunc Igitur Spero Me Mittere Ad Vos

23. HUNC IGITUR SPERO ME MITTERE (missurum) AD VOS, MOX UT VIDERO QUAE CIRCA ME SUNT, — quo scilicet vergent mea vincula, an iis eripiendus, an iis mansurus, ac occidendus sim. Mystice S. Bernardus: «Quidquid, ait, ad corpus spectat, sive bonum, sive malum, foris est, nec potest pertingere ad eum qui intus est. Unde Apostolus in squalore corporis jacens et vinculis, et quantum ad corpus tribulatione coronatus: Mittam, inquit, Timotheum ad vos, ut sciatis quae circa me sunt. Quae circa me sunt, inquit, id est in exteriori homine, in exteriori tunica carnis: quae ad me, qui intus sum, non pertingunt:» Ita ipse, tract. De Natura amoris, cap. XIII.


Versus 25: Necessarium Existimavi Epaphroditum Mittere Ad Vos

25. NECESSARIUM EXISTIMAVI EPAPHRODITUM FRATREM ET COOPERATOREM, ET COMMILITONEM MEUM, VESTRUM AUTEM APOSTOLUM ET MINISTRUM NECESSITATIS MEAE, MITTERE AD VOS. — Nota: Epaphroditum miserant Philippenses ad Paulum in vinculis, ut ei solatio esset et obsequio. Hunc primo, vocat «fratrem,» id est Christianum. Secundo, «cooperatorem;» scilicet in Evangelio et Evangelii praedicatione ac propagatione. Tertio, «commilitonem,» in expeditione scilicet et bello Christi, quod Apostoli certamen inivere difficillimum et periculosissimum cum philosophis, regibus omnibusque Gentibus ad Christi regnum propagandum; illique orbem universum subjugantem. Quarto, Philippensium «apostolum,» id est legatum et nuntium ad Paulum, ait Theophylactus; secundo, «apostolum,» inquit Chrysostomus, id est doctorem, quia eos in fide post Pauli discessum instruxerat; tertio, «apostolum;» id est Episcopum, inquit Theodoretus et Baronius. Quinto, vocat eum «ministrum necessitatis suae;» quia Paulo videlicet necessaria vitae alimenta a Philippensibus submissa deferebat et obsequia praestabat.


Versus 26: Quoniam Quidem Omnes Vos Desiderabat, Et Moestus Erat

26. QUONIAM QUIDEM OMNES VOS DESIDERABAT (supple, videre et revisere), ET MOESTUS ERAT. — Graece ἀδημονῶν, anxius erat et anxie sollicitus. Ambrosius vertit, impatienter sollicitus erat; ἀδημονεῖν enim significat gravissime angi, ut cum quis conquiescere non potest, sed dolore et angore pene exanimatur.

PROPTEREA QUOD AUDIERATIS ILLUM INFIRMATUM, q. d. Epaphroditus, sciens vos, intellecta sua infirmitate, anxios esse et maestos, dolebat vicissim et angebatur; vos de se anxios et sollicitos esse, utque vos hac anxietate liberaret, desiderabat jam sanatus vos statim revisere, seque valentem vobis exhibere et recreare in Domino. Praeclare S. Augustinus, in Sententiis, num. 174: «Beatus,» ait, «qui diligit Deum, et amicum in Deo, et inimicum propter Deum. Solus enim nullum charum amittit, cui omnes in illo chari sunt, qui nunquam ante dimittit te, nisi dimittatur.»


Versus 27: Sed Deus Misertus Est Ejus

27. SED DEUS MISERTUS EST EJUS. — Hoc est, sua misericordia eum liberavit a morte, ac ei sanitatem restituit.


Versus 28: Festinantius Ergo Misi Illum

28. FESTINANTIUS ERGO MISI ILLUM (Graece σπουδαιοτέρως; id est studiosius, ut vertit Syrus, Vatablus, Erasmus. Secundo melius et planius Noster et Chrysostomus cum suis vertunt, festinantius. Hoc enim hic erat studium Pauli, nimirum ut cito et festinanter Epaphroditum remitteret ad suos maerore levandos), UT VISO (inquit) EO, ITERUM GAUDEATIS, ET EGO SINE TRISTITIA SIM, — q. d. Tristitiam ex vestra sollicitudine et tristitia concepi. Vestram tristitiam absterget praesentia Epaphroditi, ac consequenter et meam absterget.

Nota: Pro 'sine tristitia sim,' graece est ἀλυπότερος ὦ, id est, ut Vatablus, ut magis dolore vacem, ut minus doleam et trister; Syrus vertit, ut mihi levior sit animi aegritudo. Hinc colligit Chrysostomus Apostoli animum nunquam omnino dolore vacasse, hocque ob ingentem ejus charitatem et zelum; ubi enim amor, ibi est et dolor: «Quis,» ait II Cor. xi, 29, «infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror?»


Versus 29: Excipite Itaque Illum Cum Omni Gaudio In Domino

29. EXCIPITE ITAQUE ILLUM CUM OMNI GAUDIO IN DOMINO. — Id est, ut Graeca et Syrus transponunt, excipite illum in Domino cum omni gaudio, hoc est excipite illum ut fratrem, imo patrem vestrum in Christo, Christique fide et religione, cum tanto gaudio, quanto frater fratrem, imo filius patrem ab exilio, immo a morte reducem excipit.

EJUSMODI CUM HONORE HABETOTE, — ἐντίμους ἔχετε, in pretio habete, pretiosos ducite.


Versus 30: Propter Opus Christi Usque Ad Mortem Accessit

30. PROPTER OPUS CHRISTI USQUE AD MORTEM ACCESSIT. — «Opus Christi,» scilicet visitationem Pauli incarcerati propter Christum. Ubi nota: Opera misericordiae vocantur opera Christi, quia propter Christum miseris exhibentur, et Christus ea sibi facta reputat, Matth. xxv, 36 et 40: «In carcere,» ait, «eram, et venistis ad me; amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis.»

Secundo, «accessit ad mortem,» id est Neronianae irae et mortis periculis se exposuit, dum juvit et visitavit in carcere me, cui Nero tam infensus est; ita Chrysostomus. Vel simplicius: ut mihi serviret, se suamque salutem neglexit et sui oblitus, labore tanti itineris et jugi fatigatione, ut me resque meas curaret, vigiliis et abstinentia fere se confecit, et in morbum pene lethalem incidit, ut patet vers. 26 et 27.

TRADENS ANIMAM SUAM (παραβουλευσάμενος τῇ ψυχῇ, id est perperam, aut male consulens animae (vitae) suae. Vatablus vertit, non habita ratione vitae; Syrus, nihil fecit seipsum, q. d. Neglexit se, non habuit curam valetudinis suae, sed illam tradidit et exposuit pro me), UT IMPLERET ID QUOD EX VOBIS DEERAT ERGA MEUM OBSEQUIUM. — Graece, ἵνα ἀναπληρώσῃ τὸ ὑμῶν ὑστέρημα τῆς πρός με λειτουργίας. Id est, ut plene adimpleret vestrum defectum ministerii circa vel potius erga me, q. d. Ego spiritualia vobis communicavi, vestrum erat temporalia mihi rependere, praesertim in vinculis constituto; et quidem misistis nonnulla ad me; sed quod hisce deerat, ac praesertim ministerium ad me resque meas curandas, cum vos absentes sitis, praesens Epaphroditus pro vobis mihi supplevit et adimplevit.