Cornelius a Lapide

Philippenses III


Index


Synopsis Capitis

Primo, hoc cap. aggreditur potissimum epistolae argumentum, scilicet ut refutet judaizantes, et Simonianos haereticos, doceatque contra eos veram justitiam et salutem non a lege Mosis, sed a Christo incarnato et crucifixo petendam et exspectandam esse. Idem docuit epistola ad Romanos et ad Galatas.

Inde secundo, vers. 7, ait se legalia, et reliqua omnia, propter Christum arbitrari ut damna, imo ut stercora.

Tertio, vers. 12, docet se esse non perfectum, sed tendere ad perfectionem christianismi.

Quarto, vers. 18, insectatur inimicos crucis Christi, quorum Deus venter est: Nostra autem, ait, conversatio in caelis est, etc.


Textus Vulgatae: Philippenses 3:1-21

1. De cetero, fratres mei, gaudete in Domino. Eadem vobis scribere, mihi quidem non pigrum, vobis autem necessarium. 2. Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem. 3. Nos enim sumus circumcisio, qui spiritu servimus Deo et gloriamur in Christo Jesu, et non in carne fiduciam habentes: 4. quanquam ego habeam confidentiam et in carne. Si quis alius videtur confidere in carne, ego magis. 5. Circumcisus octavo die, ex genere Israel, de tribu Benjamin, Hebraeus ex Hebraeis, secundum legem Pharisaeus, 6. secundum aemulationem persequens Ecclesiam Dei, secundum justitiam quae in lege est, conversatus sine querela. 7. Sed quae mihi fuerunt lucra, haec arbitratus sum propter Christum detrimenta. 8. Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Jesu Christi Domini mei: propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam, 9. et inveniar in illo, non habens meam justitiam, quae ex lege est, sed illam, quae ex fide est Christi Jesu: quae ex Deo est justitia in fide, 10. ad cognoscendum illum et virtutem resurrectionis ejus, et societatem passionum illius: configuratus morti ejus. 11. Si quo modo occurram ad resurrectionem, quae est ex mortuis. 12. Non quod jam acceperim, aut jam perfectus sim: sequor autem, si quomodo comprehendam in quo et comprehensus sum a Christo Jesu. 13. Fratres, ego me non arbitror comprehendisse. Unum autem, quae quidem retro sunt obliviscens, ad ea vero quae sunt priora, extendens meipsum; 14. ad destinatum persequor, ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Jesu. 15. Quicumque ergo perfecti sumus, hoc sentiamus: et si quid aliter sapitis, et hoc vobis Deus revelabit. 16. Verumtamen ad quod pervenimus, ut idem sapiamus: et in eadem permaneamus regula. 17. Imitatores mei estote, fratres, et observate eos qui ita ambulant, sicut habetis formam nostram. 18. Multi enim ambulant, quos saepe dicebam vobis (nunc autem et flens dico) inimicos crucis Christi: 19. quorum finis interitus: quorum Deus venter est: et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt. 20. Nostra autem conversatio in caelis est, unde etiam Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum, 21. qui reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae, secundum operationem qua etiam possit subjicere sibi omnia.


Versus 1: De Cetero, Fratres Mei, Gaudete In Domino

DE CETERO (τὸ λοιπόν, id est quod superest; Syrus vertit, proinde), FRATRES MEI, GAUDETE IN DOMINO, — q. d. Solliciti et maesti eratis de vinculis meis, ac de morbo Epaphroditi doctoris vestri, nunc et hunc sanum recipitis, et mea vincula mihi gaudio, Evangelio honori et multis saluti fuisse, vos cap. i certiores feci; proinde superest, ut abstersa omni tristitia gaudeatis, sed «in Domino» Christo, qui vobis hanc omnem consolationem et gratiam impertit, quique fidem, religionem et Ecclesiam suam Christianam, tum Romae, tum apud vos ita propagat et exaltat.

EADEM VOBIS SCRIBERE MIHI NON PIGRUM, — id est, ut Vatablus, non piget, et Syrus, non est mihi taediosum, aut molestum toties eadem vobis scribere et inculcare: charitas enim qua vos complector, omne hoc taedium absorbet, omnem segnitiem excutit, facitque ut diligens et assiduus sim in vobis docendis et commonefaciendis.

VOBIS AUTEM NECESSARIUM. — Graece ὑμῖν δὲ ἀσφαλὲς, id est, vobis autem tutum, q. d. Quod toties eadem scribo, facio ut vos corroborem faciamque tutiores, cautiores et vigilantiores, ne in errorem aliquem aut peccatum prolabamini. Noster cum Ambrosio, pro ἀσφαλὲς videtur legisse ἀναγκὲς positum pro ἐπαναγκὲς, hoc est necessarium.


Versus 2: Videte Canes, Videte Malos Operarios, Videte Concisionem

VIDETE CANES, — q. d. Observate, et ut Syrus, cavete, impudentes et improbos Judaizantes et haereticos, qui nos allatrant et mordent, quasi canes. Nota catachresin: videre idem hic est, quod cavere. Sic ad Coloss. II, 8: «Videte,» id est videndo cavete, «ne quis vos decipiat per philosophiam.» Nota secundo, hic genium haereticorum cynicum, sive caninum, quem hoc seculo expertus B. Thomas Morus, Angliae Cancellarius: «Haeretici,» inquit, «primam suam hypocrisin jam sustulerunt, sed impudentiam substituerunt; ut qui ante religionem simulabant, nunc in impietate glorientur.» Hinc manavit illa phrasis qua vulgo haereticos comparamus canibus dicentes: «oh is soo gens als eenen hondt.»

VIDETE MALOS OPERARIOS, — cavete et fugite pseudoapostolos, qui christianismum miscent et corrumpunt judaismo, inquit Chrysostomus.

VIDETE (cavete) CONCISIONEM. — Nota primo: «Concisionem» vocat circumcisionem, ut patebit vers. seq., idque ut eam elevet, et Christianis parvipendendam doceat, q. d. Circumcisio olim tam pretiosa, nunc post Christum tantum est concisio: «Nihil enim aliud,» inquit Chrysostomus, «jam faciunt (Judaei se circumcidentes) quam quod carnem concidunt; cum enim legitimum non sit quod faciunt, nihil aliud est, quam carnis sectio et concisio.» Addit Chrysostomus concidi dici illa, quae temere et inaniter, ac praeter artem inciduntur; circumcidi vero ea quae, resectis superfluis, expoliuntur. Rursum, per concisionem, seu circumcisionem, intelligit circumcisos et circumcidentes, scilicet Judaeos pseudoapostolos. Ita Chrysostomus, Syrus, Theodoretus; abstractum enim ponitur pro concreto, juxta Can. 21.

Secundo, «concisionem» vocat ipsam haeresim Simonis, Basilidis, Cerinthi, «qui,» ut ait S. Ignatius, epist. ad eosdem Philippenses, «partum Virginis circumcidunt et mutilant, dividentes scilicet Jesum a Christo» (hominem a Deo), et dicentes B. Virginem esse matrem Jesu, non Christi, Christumque non esse passum vere, sed per imaginem, vel opinione et apparenter tantum, aut non esse passum Christum, sed solum Jesum, de quo vers. 18.

Tertio, ut Chrysostomus, «concisionem» vocat schisma et scissuram religionis et Ecclesiae, quam faciebant hi pseudodoctores; alludit enim ad canes, quos jam nominavit hoc vers. 2, q. d. Hi falsi doctores quasi canes rabidi Ecclesiam conscindunt et lacerant, ab eaque et a Christo excisi sunt, ait Anselmus, aliosque exscindunt.

Quarto, alludit ad eorumdem «concisionem,» id est perditionem et mortem aeternam, quam sibi concisione et circumcisione jam dicta accersunt. Graecum enim κατατομὴ et concisionem et occisionem significat.


Versus 3: Nos Sumus Circumcisio, Qui Spiritu Servimus Deo

3. NOS SUMUS CIRCUMCISIO, QUI SPIRITU SERVIMUS DEO, ET GLORIAMUR IN CHRISTO JESU, ET NON IN CARNE FIDUCIAM HABENTES, — q. d. Recte dixi cavendam circumcisionem carnalem, et Judaizantes circumcisos, qui pariter vos volunt circumcidere: quia haec carnalis circumcisio non est vera circumcisio, sed carnis tantum concisio, uti eam vocavi vers. praeced.; vera enim circumcisio est apud nos Christianos, qui sumus «circumcisio,» id est circumcisi (juxta Can. 21) spiritu, qui carnalia desideria pariter et Judaicas caeremonias circumcidentes et resecantes, spiritu servimus Deo, quae sola vera est et Deo placens circumcisio. Ita Theodoretus et alii. Sic Roman. II, 28, dixit: «Non enim qui in manifesto, Judaeus est; neque quae in manifesto, in carne, est circumcisio; sed qui in abscondito, Judaeus est: et circumcisio cordis in spiritu, non littera, cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo est.»

SPIRITU SERVIMUS DEO. — Triplex est hic lectio, ut indicat S. Augustinus, lib. I De Trinit., cap. VI. Prima, «Qui spiritu Dei servimus.» Secunda, «Qui spiritui Dei servimus.» Hanc mordicus tenet Ambrosius, lib. II De Spiritu Sancto, cap. VI, ut probet Spiritum Sanctum esse Deum et latria colendum.

Tertia et vera ac germana, «Qui spiritu servimus Deo:» opponit enim τὸ spiritu servire Deo, illi quod sequitur, «in carne confidere et servire Deo.» Τὸ ergo spiritu non personam quae colitur, cuique servitur, sed modum quo colitur, significat. Unde Chrysostomus, τὸ πνεύματι, id est spiritu, interpretatur πνευματικῶς, hoc est spiritualiter; et Theophylactus, πνευματικῶς καὶ διὰ νοῦς, hoc est spiritualiter et mente. Unde et Syrus vertit, qui colimus Deum spiritu. Ita etiam Vatablus, Erasmus et alii passim, q. d. Nos Christiani vere sumus circumcisi, qui spirituali fide, spe et charitate Deo religiose servimus (Graece enim est λατρεύοντες, q. d. Latria Deum colentes); «et gloriamur in Christo Jesu,» quasi Messia, salvatore et redemptore nostro, non in Mose jam oblitterato et abolito, «et non in carne fiduciam habentes,» id est habemus, juxta Can. 29.

Nota: «Carnem» vocat res externas et carneas, puta carnis circumcisionem, nobilitatem, legis scientiam, pharisaismum: Ita enim se explicat vers. 5. Ita Chrysostomus, Theophylactus, Anselmus.


Versus 4: Quanquam Ego Habeam Confidentiam In Carne

4. QUANQUAM EGO HABEAM (habere possim, Sonnes, in modo potentiali) CONFIDENTIAM IN CARNE. SI QUIS ALIUS VIDETUR CONFIDERE IN CARNE, EGO MAGIS. — «Confidentiam» vocat praefidentiam et ex ea consequentem gloriationem, et «confidere» vocat praefidere et gloriari; est enim catachresis vel metalepsis. Unde vers. praec. opposuit «in Christo gloriari,» illi quod est, «in carne fiduciam habere;» id est gloriari.

Secundo, quid intelligat per carnem, explicat vers. seq., q. d. Si vellem, ego perinde ac Judaei, gloriari possem in carnali circumcisione, nobilitate, scientia, etc.; non est ergo quod putent Judaei me ex zelo et invidia hisce detrahere, quasi iis inferior sim; sed sciant me id facere studio veritatis, fidei et salutis, ut a carne omnes traducam ad spiritum, doceamque tam Judaeos quam Gentiles adorare Deum in spiritu et veritate.


Versus 5: Circumcisus Octavo Die, Ex Genere Israel

5. CIRCUMCISUS OCTAVO DIE. — Graece: περιτομῇ ὀκταήμερος, id est circumcisio octavi diei. «Circumcisio,» hoc est circumcisus; ut alibi praeputium vocat praeputiatos, scilicet Gentiles (juxta Can. 21). Nota: Non tantum dicit se circumcisum, sed addit id factum octavo die, ut significet se esse Judaeum, non advenam et proselytum (hi enim adulti convertebantur ad judaismum, et circumcidebantur), sed naturalem; mox enim ut natus est ex parentibus Judaeis, secundum legem octavo die circumcisus est, itaque factus est Judaeus et ipse. Rursum, inquit, ne dicas me natum ex Judaeis, sed proselytis, addo me natum «ex genere Israel,» hoc est ex prosapia Jacobi patriarchae, qui alio nomine dictus est Israel, q. d. Stirpe et prosapia sum Israelita. Tertio, ne excipias me natum ex decem tribubus quae schisma fecerunt a Judaeis, addo me natum «ex tribu Benjamin,» quae fortissima fuit, primumque regem Saulem dedit toti Israeli, quaeque in schismate fidelis et constans adhaesit tribui Judae Deique templo et regno. Ita S. Augustinus, serm. 15 De Verb. Apost. Denique ut hujus gentis et stirpis meae nobilitatem et antiquitatem verbo explicem, adde quod sim «Hebraeus ex Hebraeis» oriundus; videlicet ex primis illis laudatissimis et antiquissimis Hebraeis Abraham, Isaac, Jacob. Vide dicta II Cor. XI, 22.

SECUNDUM LEGEM (id est legis sectam), FUI PHARISAEUS. (Aut, ut Maldonatus, in Notis manuscr., q. d. Quod autem ad legem attinet, subaudi, ejus adeo fui observans, ut Pharisaeus etiam essem: erant enim Pharisaei inter omnes Judaeos legis observantissimi.)

PHARISAEUS. — Nota: Tres praecipuae erant sectae Judaeorum tempore Christi et Pauli: Pharisaeorum scilicet, Essenorum et Sadducaeorum; nam aliae minus celebres plures fuerunt, scilicet Dositheorum (quamquam hi non tam Judaei erant, quam Samaritani schismatici), Hemerobaptistarum, Herodianorum, Nazaraeorum et aliorum.

Primo, Esseni vitam sanctiorem profitebantur, sed a ceteris schismate erant divisi. Unde nec sacrificabant in templo, quod dicerent se sanctioribus uti caeremoniis.

Secundo, Sadducaei dicebant non esse resurrectionem mortuorum, neque angelum, neque spiritum, quae omnia confitebantur et docebant Pharisaei, Actor. XXIII, 8.

Tertio, Dosithei ab animatis abstinebant, adeoque superstitiose sabbatum colebant, ut, quo quisque ipsorum situ, die sabbati inventus esset, eodem maneret usque ad vesperam. Cujus rei de navarcho suo lepidum narrat exemplum Synesius oculatus testis ad Evoptium.

Quarto, Hemerobaptistae ita dicti sunt, quod quotidie baptizarentur, rati nimirum hominem non posse pure vivere, nisi singulis diebus in aqua mergeretur, itaque mergendo ablueretur et sanctificaretur.

Quinto, Nazaraei rejiciebant Pentateuchum et sacrificia Judaeorum, abstinebantque ab animatis, velut immundis.

Sexto, Herodiani dicebant Herodem Ascalonitam esse Christum, eo quod sub ipso et per ipsum alienigenam, puta Idumaeum, designatum et declaratum regem Judaeorum, defecisset sceptrum de Juda et dux de femore ejus, quod erat signum et indicium adventus Messiae, juxta prophetiam Jacobi, Genes. XLIX.

Septimo, Pharisaei scientia legis, et vita ac moribus omnes antecellebant. Unde Act. XXVI, 5, inquit Paulus: «Secundum certissimam (Graece ἀκριβεστάτην, id est exactissimam; Syrus vertit, praecipuam disciplinam) sectam nostrae religionis vixi Pharisaeus.» Hinc Scribae et Pharisaei tempore Christi erant summi legis doctores; qui Christo se opposuerunt. Fuit ergo haec secta, docens animae immortalitatem et praemia bonorum, poenasque malorum post hanc vitam, aliis doctior, purior, verior, non ita tamen quin et suos habuerit errores: nam, ut Josephus, qui et ipse fuit Pharisaeus, docet lib. XVIII Antiq., cap. II, et lib. II, cap. VII, Pharisaei omnia tribuebant fato, et μετεμψύχωσιν, id est transmigrationem animarum, si bonae fuissent, in alia et alia corpora, ex Pythagorae doctrina asserebant. Unde orta est illa opinio illorum, qua hi putabant Christum esse Eliam, alii Jeremiam, alii Joannem Baptistam, aut alium quempiam ex Prophetis, Matth. XVI, 14, quia scilicet putabant Eliae, Jeremiae, Joannis Baptistae, aut alterius Prophetae animam transmigrasse in Christum.

Ab hac legis scientia et interpretatione dicti sunt Pharisaei, a radice פרש paras, id est explanare, explicare, docere; vel potius, ut Epiphanius, lib. I Panar., cap. XVI, et alii, ab eadem radice paras, quatenus significat dividere et separare, quia Pharisaei doctrina, religione et moribus ab aliis Judaeis erant separati omnibusque eminebant. Sicut ergo doctissimi Gentium dicti sunt Philosophi, ita doctissimi Judaeorum dicti sunt Pharisaei, q. d. Expositi et separati ob eminentem scientiam et sanctitatem. Vita enim Pharisaeorum maxime in tirocinio rigida erat, et secundum speciem sancta, multosque annos colebant continentiam et virginitatem, deliciis abstinentes, frugaliter viventes, vigiliis et orationibus incumbentes, jejunantes sabbato, secunda et quinta feria; ita ut inter Judaeos essent Pharisaei, quod inter Christianos sunt Religiosi; vestem etiam habebant propriam professionis suae, habentem fimbrias hyacinthinas (quae eos perpetuo admonebant legis observandae, vitaeque caelestis, juxta praeceptum Domini, Deut. XXII, 12) prae aliis Judaeis longiores, atque in oris earum spinas ligabant, ait Hieronymus in Matth. XXIII, ut earum punctionibus pedes cruciatos ostentarent in signum austeritatis vitae arctaeque memoriae et custodiae legis.

Adhaec legem in membranis scriptam ligabant in fronte, aut capiti circumponebant in modum coronae: ita nimirum declarabant professionem pharisaismi, ut nemo eos, quasi sanctificatos contingeret, ait Epiphanius, lib. I, cap. XV. Rursum dediti erant multis et quotidianis purificationibus. Ex his omnibus tanta eorum erat auctoritas apud populum, ait Josephus, lib. XIII, cap. XVIII, ut etiamsi regi obloquerentur aut pontifici, vulgus tamen eis fidem haberet, et, ut idem ait lib. XIII, cap. VIII, juxta eorum responsa fierent quae ad cultum divinum et precationes solemnes pertinebant. De hac ergo secta aeque ut alii gloriari poterat Apostolus. Imo Act. XXIII, 6, gloriatur Christianus et Apostolus jam factus, se etiamnum esse Pharisaeum, scilicet, quoad professionem immortalitatis animae aliorumque dogmatum et morum cum Christiana vita congruentium.


Versus 6: Secundum Aemulationem Persequens Ecclesiam Dei

6. SECUNDUM AEMULATIONEM, PERSEQUENS ECCLESIAM DEI, SECUNDUM JUSTITIAM, QUAE IN LEGE EST, CONVERSATUS SINE QUERELA. — Nota: Versu praec. laudavit se apud Judaizantes ex genere et gente, quod esset Judaeus; hic vero laudat se a proprio studio et factis in judaismo. Primo ergo laudat se hic; quod secta fuerit Pharisaeus, quorum secta habebatur nobilissima. Secundo, ne frigidum et tepidum in ea fuisse putes, ait se ejus fuisse zelotem, et ex ejus aemulatione et zelo persecutum esse Ecclesiam Christi. «Non eram,» inquit, «piger Judaeus: quidquid erat quod legi meae adversarium videbatur, impatienter ferebam, acriter insequebar. Haec apud Judaeos nobilitas, sed apud Christum quaeritur humilitas. Ideo ibi iste Saulus, hic Paulus,» ait S. Augustinus, serm. 13 De Verbis Apost. Tertio, ne vitam sectae et zelo dissentaneam culpes, addit: «Secundum justitiam, quae in lege est,» id est secundum justitiam legis; se conversatum esse sine querela, hoc est, omne jus et praeceptum, quod lex praescribebat, servasse, ita ut in nullo quasi praecepti alicujus transgressor culpari aut reprehendi posset, nemoque de eo queri, sed omnes eum praedicarent in legis observatione virum justum et religiosum esse.


Versus 7: Quae Mihi Fuerunt Lucra, Haec Arbitratus Sum Propter Christum Detrimenta

7. SED QUAE MIHI FUERUNT LUCRA, HAEC ARBITRATUS SUM PROPTER CHRISTUM DETRIMENTA, — q. d. Has carnis excellentias, quas jam recensui, quasque olim cum Judaeus essem, tanto in pretio habui, collegi, seposui, velut mercator sua lucra, rarasque merces solet in pretio habere, congregare, seponere, videlicet quod sim circumcisus, quod sim ex genere Israel, quod de tribu Benjamin, quod Pharisaeus, quod legis zelotes, quod justitiam indies ex legis observatione aucupans: has, inquam, omnes carnis, id est carnalis judaismi, praerogativas, postquam Christi Evangelii veritatem et dignitatem agnovi, jam prae Christo et propter Christum habeo ut nullius pretii; imo ut damna, puta impedimenta veritatis et salutis a Christo percipiendae. Ita Anselmus et alii.


Versus 8: Existimo Omnia Detrimentum Esse Propter Eminentem Scientiam Jesu Christi

8. VERUMTAMEN EXISTIMO OMNIA DETRIMENTUM ESSE PROPTER EMINENTEM SCIENTIAM JESU CHRISTI DOMINI MEI, ET ARBITROR UT STERCORA, UT CHRISTUM LUCRIFACIAM. — Nota, τὸ omnia respicere praecedentia, omnes scilicet carnis, id est judaismi, excellentias, quas vers. 7 recensui. Secundo, et dignius ac convenientius animo Paulino, non tantum «omnia» bona judaismi, sed «omnia» omnino, id est res omnes, puta eloquentiam, opes, delicias, gloriam, favores et quidvis aliud, quod mundus hic amat et miratur, pro Christo et propter Christum existimo esse detrimenta et damna, imo stercora; eo enim assurgit animus excelsus Pauli, et hoc significat Graecum ἀλλὰ μενοῦνγε, id est quinimo (pro quo Noster verumtamen), quod corrigentis est, vel potius amplificantis, q. d. Parum dixi, cum dixi omnia judaismi lucra et Judaeorum legalia, me arbitrari propter Christum detrimenta. Amplius dico: omnia bona mundi, terrena omnia propter Christum contemno, pro damno duco, imo aspernor et abominor quasi stercora me inquinantia. Ita Chrysostomus et Theophylactus.

ET ARBITROR UT STERCORA. — Graece σκύβαλα. Quod primo, excrementa et stercora duriora significat, q. d. Legalia jam quasi stercora observatores sui contaminant et conspurcant, ait Anselmus, sic et delinire omnesque res mundi. Secundo, σκύβαλα Chrysostomus, Theodoretus, Theophylactus vertunt, rejectamenta frumenti, sive paleas, q. d. Talis est lex postquam Christum quasi frumentum excussa nobis exhibuit, scilicet inanis, supervacua, rejicienda. Talia sunt pariter omnia bona terrena. Tertio, proprie σκύβαλα dicuntur illa, quae ex intestinis boum, ovium, aut pecorum canibus projiciuntur, ἀπὸ τοῦ τοῖς κυσὶ βάλλεσθαι, quod canibus per contemptum objiciantur et abjiciantur. Alludit ad judaizantes, quos vers. 2 canes vocavit, q. d. Canes sunt, vorent sua σκύβαλα, sua canina rejectamenta, fruantur scilicet suis caeremoniis legalibus et Judaicis. Simul tamen omnia alia terrae bona, ut dixi, vocat σκύβαλα, quae brutis et voracibus canibus in deliciis esse debeant, non hominibus, non Christianis, qui Christi et Christianismi deliciis fruuntur. Iis ergo omnis pulchritudo, honor, divitiae et deliciae stercora sunt. Quare S. Hieronymus instituens Paulinum monachum, ait: «Sit vilis et vespertinus cibus, olera et legumina: qui Christum desiderat et illo pane vescitur, non quaerit magnopere de quam pretiosis cibis stercus conficiat.»

UT CHRISTUM (Christi gratiam, justitiam, amicitiam, virtutes, ac dona, ac tandem gloriam) LUCRIFACIAM. — Vide quomodo omnia terrena damna sint, Christus solus sit lucrum, docentem Chrysostomum in morali hom. 10 et 11, ubi inter cetera dicit: «Propterea pecuniae χρήματα dictae sunt, non ut spectandae proponantur tanquam apud aurifices, sed ut bonum quid in illis operemur:» χρῆμα enim dicitur παρὰ τὸ χρῆσθαι, ab utendo, quod pecuniae inventae sint ut iis utamur ad mutua commercia et opem mutuam. Et inferius, quomodo omnia in Christi et virtutis obsequium convertenda sint, sicque non damna, sed lucra fiant, ita docet: «Oculum ubi fecit; oculum illi utendum exhibe, non diabolo. Quomodo vero illi exhibebis? Si creaturis ejus visis, ipsum glorificaveris, visumque a mulierum conspectu abduxeris. Fecit tibi manus; illas ipsi possideto, non diabolo: non ad rapinam et avaritiam, sed ad Dei ipsius mandata et beneficia, et ad continuas preces, et ad succurrendum deficientibus eas porrigens et extendens. Fecit tibi aures; illas ipsi exhibeto, non lascivis concentibus, obscoenis fabulis; sed omnis meditatio tua sit in lege Excelsi. Os tibi fecit; istud nihil agat eorum, quae illi non probantur, sed psalmodias, hymnos et spirituales odas concinito. Fecit tibi pedes, non ut ad malitiam curras, sed ad ea quae bona sunt. Fecit tibi ventrem, non ut eum cibis rumpas, sed ut philosopheris. Dedit indumenta, ut tegamur, non ad ostentationem; non ut illa quidem multum habeant auri, Christus vero nudus pereat. Casam, pecunias et fruges dedit, non ut solus habeas, sed ut aliis, praesertim egenis, impertias.»

DOMINI MEI. — Nota delicias amoris Pauli in Christum: Christus, inquit, Dominus est omnium nostrum, sed meus proprie, qui me contumacem et rebellem, ad se immensa charitate vocavit, imo compulit, qui me non tantum servum, sed et Apostolum suum fecit, qui me Gentium doctorem tanta gratia, tot miraculis, tanto fructu et efficacia constituit; meus est, qui se pro me speciatim tradidit, qui sua omnia mihi communicavit, ut merito dicam: Dominus meus et Deus meus, amor meus et omnia; prae te enim scientiam, pharisaismum, famam, gloriam, nobilitatem, opes, delicias nihili duco, damna et stercora aestimo; quia tu mihi es vera gloria, vera nobilitas, scientia, deliciae, honor, vita, salus et omnia.

PROPTER QUEM OMNIA DETRIMENTUM FECI, — id est, ut Vatablus, Syrus et alii, propter quem omnia pro damnis duxi, pro quo omnia mihi damnosa visa sunt. Secundo et potius propter quem omnium jacturam feci: hoc enim est Graecum διʼ ὃν τὰ πάντα ἐζημιώθην, quia nimirum omnibus me spoliavi, omnia reliqui et contempsi, omnia aestimans ut damna, imo ut stercora.

PROPTER EMINENTEM SCIENTIAM JESU CHRISTI, — διὰ τὸ ὑπερέχον τῆς γνώσεως, id est per eminentiam cognitionis, vel scientiae Jesu Christi, q. d. Quia video, sentio et experior tam praeclaram, eminentem et sublimem esse fidem et doctrinam Evangelii (hanc enim vocat «scientiam»), hinc omnem scientiam, quam a Gamaliele, lege, Pharisaeis hausi, imo alia omnia et res quasvis nihili duco.

Duplicem hic tangit causam, cur omnia, etiam justitiam legis, adeoque ipsam circumcisionem et legem veterem (inquit S. Chrysostomus, Theophylactus et Oecumenius), licet alias in se bonam, sit Paulus arbitretur sibi esse damna, imo ut stercora. Prior est excellentia Evangelii et Christianismi, quae tanta est, ut reliqua omnia, etiam lex vetus, illi comparata nihil videatur esse, nisi nugae et sordes, adeo ut, si alterutrum eligere debeas, puta judaismum vel christianismum, damnum ingens facias, si judaismum eligas prae christianismo: sicut si rustico invenienti adamantem ingentem, gemmarius tantumdem offerret plumbi, stultus esset rusticus et ingentem jacturam faceret, si pro adamante eligeret et acciperet plumbum, inquit Chrysostomus. Posterior causa est, quia reliqua, praesertim circumcisio et legalia, olim licet bona, jam tamen post Christum impedimenta sunt christianismi, et consequenter gratiae et salutis: Judaeus enim si velit Christianus fieri, necesse est, ut legalibus valedicat; illa enim abolita sunt, imo jam opposita sunt christianismo: si ergo Judaeus legalibus suis adhaereat, ingens sibi damnum facit, quia privat se maximo bono, puta christianismo; imo hoc ipso, quo Judaeus est et manet, hostis est Christi et Christianismi. Utramque hanc causam afferunt Chrysostomus, Theophylactus et Oecumenius.


Versus 9: Et Inveniar In Illo, Non Habens Meam Justitiam

9. ET INVENIAR IN ILLO NON HABENS MEAM JUSTITIAM, QUAE EX LEGE EST, SED ILLAM, QUAE EX FIDE EST CHRISTI JESU. — «Inveniar,» id est existam, et sim in Christo, hoc est fide, gratia et Ecclesia Christi. Sic dicitur de malis angelis Apoc. XII, 8: «Neque locus inventus est eorum amplius in caelo,» id est dejecti sunt de caelo, ut amplius in caelo non essent, nec ibi inveniri possent. Est catachresis.

NON HABENS MEAM JUSTITIAM. — «Meam,» hoc est, meis naturae viribus, meis laboribus partam, inquit D. Chrysostomus.

QUAE EX LEGE EST. — Id est legalem, quae ex legis observatione acquiritur absque spiritu fidei et gratiae Christi.

SED QUAE EX FIDE EST CHRISTI. — Hoc est, sed sim habens justitiam, quae per fidem Christi gratis acquiritur.

QUAE EX DEO EST JUSTITIA. — Hoc est, quae divina est justitia a Deo manans, ut Deus non faciat et habeat justos, coramque eo vere justi simus; non autem humana, quae ex lege est: haec enim coram hominibus tantum politice nos facit justos, ut justos nos praedicent homines, cum vident nos legis observationi studere. Vide Augustinum, serm. 5 De Verbis Apostoli, tom. X, ubi hunc locum tractat.


Versus 10: Ad Cognoscendum Illum Et Virtutem Resurrectionis Ejus

10. AD COGNOSCENDUM ILLUM, ET VIRTUTEM RESURRECTIONIS EJUS, ET SOCIETATEM PASSIONUM ILLIUS. — Tria optat Paulus cognoscere, non tam speculative, quam practice. Primo, «illum,» scilicet Christum, Christique gratiam, justitiam, redemptionem, sive Christum esse Messiam redemptorem, qui nos justificat et salvat.

Secundo, «virtutem resurrectionis ejus,» graece δύναμιν, id est potentiam, non qua Christus resurrexit, sed qua per resurrectionem suam quasi mortis jam domitor et triumphator nos resurgere faciet. Hanc optat cognoscere, tum per fidem, tum potius per experientiam, ut nimirum Christi potentia a mortuis excitetur et cum Christo in gloria inter Sanctos resurgat.

Tertio, «societatem passionum,» graece παθημάτων, id est passionum, afflictionum «ejus,» ut scilicet agnoscat et gustet quam suave, sanctum, meritorium, excellens sit pati et affligi cum Christo et propter Christum, eumque socium habere tam in poena, quam in causa, ut, sicut Christus pro veritate, fide, justitia, Ecclesia et animarum salute tanta passus est, ita et nos pro iisdem patiamur.

CONFIGURATUS MORTI EJUS, — συμμορφούμενος est participium praesens, q. d. Dum conformis fio Christo morienti, per mortificationem tum propriam, tum illatam ab iis qui me persequuntur. Ita Anselmus, q. d. Non do me deliciis, non ago vitam inertem et delicatam, sed labores et passiones Christi in me suscipio et exprimo, illis me assimilo et configuro, in iis gaudeo et exulto, optoque cognoscere et sentire quantae consolationis, dignitatis, gratiae et meriti sit, habere societatem cum Christo in passione, ut per passionem merear cum ipso resurgere ad gloriam.


Versus 11: Si Quo Modo Occurram Ad Resurrectionem Quae Est Ex Mortuis

11. SI QUOMODO OCCURRAM (Christo ac Sanctis resurgentibus) AD RESURRECTIONEM (ut resurgam in communi omnium resurrectione), QUAE EST EX MORTUIS. — Resurrectionem bonorum graece vocat ἐξανάστασιν, quasi exsuscitationem a morte ad gloriam; aliorum vero ἀνάστασιν, id est suscitationem et resurrectionem simpliciter. Nota hic primo, contra fidem specialem Novatorum, incertitudinem gratiae et perseverantiae; hanc enim significat conjunctio si, quae dubitantis est: si enim Paulus de ea dubitat, quis non dubitet? Nam dubitare de beata resurrectione non poterat, nisi quia dubitabat an in gratia esset moriturus, nec ne. Unde idem Paulus I Corinth. X, 12, inquit Chrysostomus, dicit: «Qui se existimat stare, videat ne cadat.» Secundo, hinc patet resurrectionem et beatitudinem non obtingere ex sola fide, sed ex bonis operibus, laboribus, passionibus. Ita Chrysostomus. Tertio, hinc verosimilius videtur, Paulo non fuisse revelatam suam electionem et salutem; et sane illa ex nullo Pauli loco evinci potest. Rationes vero quas aliqui afferunt ad eam astruendam, debiles sunt, et tantum morales quaedam congruentiae; imo ipse Apostolus I Cor. IX, 27: «Castigo, ait, corpus meum, ne, etc., reprobus efficiar.»


Versus 12: Non Quod Jam Acceperim, Aut Jam Perfectus Sim

12. NON QUOD JAM ACCEPERIM, AUT JAM PERFECTUS SIM. — Pro «acceperim,» graece est ἔλαβον, id est, ut Syrus et Vatablus, apprehenderim, aut potius prehenderim, cujus compositum mox Apostolus subdit: εἰ καὶ καταλάβω, si comprehendam, q. d. Haec quae dixi de rerum omnium contemptu, quo propter Christum omnia arbitror ut stercora, de justitia, quae ex Deo est in fide Christi, de cognitione virtutis, resurrectionis et societatis passionis Christi, et maxime quod dixi: Configuratus morti ejus, non ea mente dixi, quasi putem me jam apprehendisse hunc contemptum, hunc Christianae justitiae apicem, hanc perfectam resurrectionis ac passionis Christi cognitionem; neque assertive dixi, me configuratum esse morti Christi, sed conditionaliter et inchoative, me scilicet optare et sperare jam dictam resurrectionis et passionis Christi cognitionem per configurationem mortis ejus, sive quando conformis ero et configuratus Christo morienti, quam configurationem licet jam inchoaverim, multum tamen adhuc ab ejus perfectione absum, multum mihi adhuc laborandum est, ut imaginem Christi crucifixi in me perficiam et perfecte exprimam ac depingam. Ita Oecumenius et alii.

Nota, Apostolum haec dicere studio humilitatis. Addunt Ambrosius et Chrysostomus eum non tam propter se haec dicere, quam propter Philippenses, qui nimium sibi tribuebant, quasi jam perfectionem Christianismi adepti essent, q. d. O Philippenses, discipuli mei, nolite altum sapere, nolite putare vos apprehendisse culmen tum cognitionis et doctrinae, tum justitiae et vitae Christianae: ecce ego, qui vester sum et magister et Apostolus, qui tot jam annos perfectioni huic tam impense studui, confiteor et assero me necdum hanc perfectionem apprehendisse, me adhuc illam currendo persequi, et dubitare an eam omni meo cursu et conatu tandem comprehensurus sim. Videte ergo, quam vos jam recenter conversi et vix discipuli ab illa absitis.

Nota: Est haec incipientium tentatio et persuasio, ut, cum coeperunt Deo servire, mox se perfectos esse putent, partim quia vident se alios mundo et peccatis servientes longo post se intervallo reliquisse, partim quia vitia sua necdum perspecta habent, uti nec apicem virtutum.

SEQUOR SI QUOMODO COMPREHENDAM, IN QUO ET COMPREHENSUS SUM A CHRISTO JESU. — Pro sequor, graece est διώκω, id est persequor, cujus vim explicant Chrysostomus et Theophylactus: «Adhuc,» ait, «mihi vita certaminum plena est, adhuc procul a meta sum, adhuc absum a braviis, adhuc curro ac persequor: imo non dixit curro, sed persequor; qui persequitur, scitis quanta contentione persequatur; neminem aspicit, quosvis impedientes magno impetu abjicit; mentem, et oculum, et robur, et animum, et corpus in unum contrahit, ad aliud nihil, nisi ad solum bravium intendens.»

Sequor ergo hic idem est quod persequor, ut cum fugientia sequimur, quae capere maxime cupimus. Ita Virgilius ait, Ecloga II:

Torva leaena lupum sequitur, lupus ipse capellam,
Florentem cytisum sequitur lasciva capella,
Te Corydon, o Alexi: trahit sua quemque voluptas.

Ubi enim Theocritus, quem in Eclogis sequi solet Virgilius, dixerat διώκει, id est persequitur, Virgilius dixit sequitur.

Ita Abbas ille, in Vitis Patr., lib. V, cap. vii De Patientia, num. 35, rogatus quomodo Religiosus non debeat scandalizari, cum videt aliquos retro ad saeculum reverti, sed progredi ad perfectionem Religionis, respondit: «Intueri debet canes, qui venantur lepores; et sicut unus ex eis videns leporem insequitur, ceteri autem tantummodo canem videntes currentem, aliquandiu cum ipso currunt, postea vero lassantes post se revertuntur: solus autem ille, qui vidit leporem, sequitur donec comprehendat, neque exemplo revertentium, nec praecipitiis, nec silvis, nec vepribus retardatur, sed spinis pungitur et non quiescit donec comprehendat. Ita et monachus, vel qui Dominum Jesum quaerit, cruci indesinenter intendit, quae occurrunt scandala omnia praeteriens, donec ad crucifixum perveniat.»

Comprehendam, — apprehendam perfectionem cognitionis et vitae Christi jam dictam. Loquitur ergo de comprehensione hujus vitae, non futurae in caelis, ne quis hinc inferat beatos in caelis comprehendere sua visione divinam essentiam, quae licet visibilis sit, est tamen incomprehensibilis.

IN QUO ET COMPREHENSUS SUM. — Primo, D. Thomas sic explicat, q. d. Sicut a Christi praescientia et cognitione perfecte comprehensus sum, ita satago, ut vicissim ipsum Christum comprehendam, nimirum ut Christum cognoscam perfecte, sicut ipse Christus me perfecte cognoscit et sua cognitione comprehendit.

Secundo (Oecumenius), «in quo,» id est ad quod a Deo apprehensus, id est, vocatus et electus sum, ut scilicet ad perfectionem Christianismi curram, eamque comprehendam. Unde Vatablus et Erasmus sic explicant: si quomodo assequar id, ad quod me Christus delegit, et in hoc stadio certare jussit. Hic sensus aptus est, sed non explicat satis vim vocis «comprehensus vel apprehensus.»

Unde tertio, simplicius et planius Chrysostomus, Ambrosius et Vatablus, q. d. In aestu persecutionis cum pergerem Damascum, ut Christianos caperem et vincirem, a Christo in via apprehensus sum, cum Christus mihi manum injecit, me prostravit, caecitate percussit, corpus animumque meum sibi subegit, compulitque me dicere: Domine, quid me vis facere? Et haec omnia hoc fine fecit Christus, ut vicissim satagerem comprehendere tam ipsum, quam perfectionem Christianismi. Unde notat secundo Chrysostomus vocem «comprehensus» significare aversionem et fugam Pauli, quod scilicet Deus eum a se aversum et fugientem apprehenderit et ad se retraxerit.

Nota tertio, enallagem praepositionis in quo, id est ad quod a Christo comprehensus sum, ad hoc scilicet, ut vicissim studeam eum comprehendere. Aliter tamen Chrysostomus Graecum ἐφ' ᾧ, quod Noster vertit, in quo, accipit causaliter pro quandoquidem: Christus scilicet me ita sua dilectione praevenit, ut me aversum, fugientem, imo hostem apprehenderet et ad se traheret; hinc ut dilectioni ejus sim gratus et respondeam, omni meo conatu et studio curro et persequor, ut ipsum ipsiusque vitam, virtutes et perfectionem comprehendam.

Notent hoc Pauli exemplum poenitentes et conversi, et cogitent et ponderent hoc Dei beneficium, quo eos peccatis et sordibus deditos, a se aversos, seque fugientes insecutus est, apprehendit et ad se retraxit, et in viam gratiae ac salutis reduxit, atque cum Paulo et Magdalena et sponsa in Canticis errante, sponsum ita se diligentem agnoscant, eum per vicos et plateas requirant, insectentur, dicantque: «Quaesivi quem diligit anima mea, tenui eum, nec dimittam,» etc., ut tantum eum jam diligant, quantum antea oderunt; tantum persequantur, quantum fugerunt; tantum illi serviant, quantum offenderunt; tantum ejus honorem et gloriam propagent, quantum suis peccatis et scandalis eam obscurarunt, Deumque dehonorarunt: itaque fieri videmus in magnis peccatoribus, cum tacti a Deo serio convertuntur. «Curramus,» inquiebant illi apud Climacum, gradu 5, «curramus, fratres, curramus; cursu enim opus est et vehementi cursu, quoniam coetu nostro decoro atque optimo excidimus; curramus, neque huic carni nostrae sordidae atque nequam parcamus, sed occidamus illam, sicut prior occidit nos.» Hocque signum est verae conversionis et poenitentiae. Unde S. Gregorius: «Plerumque,» inquit, «gratior est Deo amore ardens post culpam vita, quam securitate torpens innocentia.»


Versus 13: Fratres, Ego Me Non Arbitror Comprehendisse

13. Ego me non arbitror comprehendisse. — Hinc Chrysostomus, hom. 3 De Incomprehensibili Dei natura, arguit Eunomium temerarii erroris, quod diceret se Deum in hac vita comprehendisse. Nam, ut recte ait S. Augustinus in Sententiis, num. 102: «In hac vita, quae tota tentatio est, etiam in sublimissimis Sanctis non apprehenditur illa perfectio, cui non supersit ascensio.» Et num. 103: «Dum praesentis vitae cursus agitur, etiamsi valde proficiat cujus exterior homo corrumpitur, interior renovatur; necesse est tamen ut, dum conditioni subjacet mortis, labores toleret vetustatis.»

Nota: Est hic continua metaphora sumpta a stadiodromis, qui cursu certant in stadio, ut recte Syrus. Cursor est Paulus et quivis Christianus, stadium est vita Christiana, meta est ejus perfectio, bravium est caelestis corona, quam dabit agonotheta Christus. Simili metaphora usus est Apostolus I Corinth. IX: «Omnis,» ait, «qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet, et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam,» etc.

Unum Autem, — supple, est necessarium, inquit Anselmus. Secundo et genuine, «unum» hoc, supple, studeo et ago, uni huic totus intendo. Ita Chrysostomus, Theophylactus et alii. Unum hoc est quod explicat dum subdit:

QUAE QUIDEM RETRO SUNT OBLIVISCENS, AD EA VERO QUAE SUNT PRIORA EXTENDENS MEIPSUM. — «Ea quae retro sunt» vocat temporalia bona et lucra, inquit D. Thomas, quae Paulus reliquerat in mundo (erat enim dives et nobilis), quorum hic se ait oblivisci. Secundo, Augustinus in Psal. LXXXIX, «quae retro sunt,» id est praeterita mea peccata; aut, ut Vatablus, judaismum et vitam quam egi in judaismo, obliviscor. Tertio et optime, «quae retro sunt,» id est praeterita mea bona opera, labores, passiones pro Christo obliviscor, quia eorum memoria tum pigros, tum superbos facit. Ita Chrysostomus, Ambrosius, Theodoretus, Theophylactus, Anselmus, q. d. Sicut stadiodromi dum currunt in stadio, non respectant quantum spatii transmiserint, sed quantum supersit ad metam, eoque toto conatu et impetu ac cursu recto feruntur: ita et ego praeteriti cursus mei obliviscor, totus in metam feror, et non respecto quid egerim, sed quid supersit agendum.

Hoc Apostoli praeceptum inculcat S. Hieronymus Gelantiae ad perfectionem aspiranti: «Beati,» ait, «qui non sibi de praeterita justitia blandientes secundum Apostolum per dies singulos in virtute renovantur: justitia enim non proderit ei, a quo die justus esse desierit. Totum spatium vitae tuae sit, ut peragere possis justitiam, ne de praeterita justitia confidens remissior efficiaris; sed, sicut ait Apostolus: Posteriora obliviscens, ad ea autem quae sunt anteriora me extendens, ad destinatum persequor bravium supernae vocationis. Idcirco age, ut ordines reliquum tempus vitae tuae, sic ut possis canere cum Propheta: Perambulabam in innocentia cordis mei; quia inchoasse non sufficit, sed perfecisse justitia est.»

Idem ad Eustochium: «Audi, filia,» inquit, «et vide et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum et domum patris tui, et concupiscet rex speciem tuam. Deus ad animam loquitur humanam, ut secundum exemplum Abrahae exiens de terra sua et de cognatione sua, relinquat Chaldaeos, daemones, et habitet in regione viventium. Verum non sufficit tibi exire de terra tua, nisi obliviscaris populi tui et domus patris tui, ut carne contempta sponsi jungaris amplexibus. Ne respexeris, inquit, retro, ne steteris in omni circa regione; sed in monte salvum te fac, ne forte comprehendaris. Non expedit apprehenso aratro respicere post tergum, nec de aratro reverti domum, nec post Christi tunicam ad tollendum aliud vestimentum tecto descendere. Haec tibi dixi, ut intelligeres exeunti de Sodoma timendum esse Lot uxoris exemplum.»

Denique S. Augustinus, lib. De Cantico novo, cap. iv, tom. IX: «Via,» ait, «ista nostra ambulantes quaerit: tria sunt genera hominum quae odit, remanentem, retro redeuntem et aberrantem. Qui non proficit, remansit in via; qui forte a meliore proposito declinat ad id, quod deterius reliquerat, reversus est retro; qui fidem deserit, a via erravit. Quis est, qui non proficit? Qui se putaverit esse sapientem, qui dixerit: Sufficit mihi quod sum; qui non attenderit eum qui dicit: Quae retro sunt oblitus, in ea quae ante sunt extendo meipsum, sequor ad palmam supernae vocationis. Currentem se dixit, sequentem se dixit; non remansit, non retrospexit. Qui sunt retro redeuntes? Qui ex continentia revertuntur in immunditiam, qui ex sancto et singulari bono proposito in malum corrumpuntur. Hos increpat Apostolus dicens: Melius illis erat non cognoscere viam justitiae, quam cognoscentes retrorsum converti. Dicitur, quia reversi sunt corde in Aegyptum; ante nos enim aeterna sunt, post nos temporalia: o malum retrospicere! Uxor enim Lot, quae liberata est a Sodomis, contra praeceptum retrospexit, et in statuam salis conversa est.»

AD EA QUAE SUNT PRIORA. — «Priora,» graece ἔμπροσθεν, id est, ut Syrus et Vatablus, a fronte: haec enim opponit iis quae retro a tergo sunt.

Extendens. — Graece ἐπεκτεινόμενος, quod magnam habet emphasim; significat enim manus totumque corpus protendere ad scopum, ut eum apprehendas antequam pedibus eum attigeris. Quod faciunt stadiodromi, qui cum extremo nisu conantur, maxime dum metae et victoriae vicini sunt, ut antagonistam aequis pene passibus currentem praevertant, caput totumque corpus et vires exserunt, ac praecipites ad scopum ruunt, ad eumque summis manibus eum prehensuri se extendunt. Ita Chrysostomus et Theophylactus.

Haec extensio in cursore Christiano, ut docet S. Augustinus, tract. 4 in epist. 1 S. Joan., tom. IX, fit per desiderium: hoc enim animum ejus dilatat et conatum impetumque adauget: «Tota vita,» ait, «boni Christiani sanctum est desiderium proficiendi: hic sinus noster est, hic saccus, et quia angustus est, extendendo facis capaciorem. Sic Deus differendo extendit desiderium, desiderando extendit animum, extendendo facit capaciorem; desideremus ergo, fratres, quia implendi sumus.»

Secundo, haec extensio fit per conatum virtutum, ut illas studeas acquirere quae tibi desunt. Ita S. Basilius, hom. 11 Hexameron in illa verba Genes. I, Crescite et multiplicamini: «Anima,» ait, «crescit, dum quotidiana propagatione se ad perfectionem promovet. Nobis dictum est, Crescite, ratione mira interioris hominis, quo se promovente, recta ad Deum contendimus. Istiusmodi erat Paulus, qui dum adniteretur, proque virili se extenderet in anteriora, eorum quae erant a tergo obliviscebatur. Ipsa haec extensio in hoc sita est, ut ad ampliora jam quaesitis quotidiana propagatione nos extendamus, nimirum, ut eo quidem, quod assecutus jam es, e memoria sublato, id demum persequare pro virili quod ex perfectae pietatis aemulo tibi agnoscis deesse. Talis et Isaac erat, in quo celebre illud elogium proditum memoriae est, quia promovens gradum in sublime attollebatur, donec magnus effectus est.» Vide quae sequuntur.

Tertio sic mentem semper ad anteriora, quae a fronte sunt, intendamus. Sic Ezechiel de quatuor Cherubinis ait cap. 1: «Non revertebantur cum incederent, sed unumquodque ante faciem suam gradiebatur.» Quae verba explicans S. Gregorius, homil. 3 in Ezech.: «Sancti,» ait, «cum incedunt, minime revertuntur, quia sic a terrenis actibus ad spiritualia pertranseunt, ut ad ea quae reliquerunt, ulterius nullatenus reflectantur. Quasi enim per quamdam viam eis incedere est, mente ire semper ad meliora. Quod contra de reprobis Jacob et in scala angelos, ubi nullus residens, nullus subsistens apparuit; sed vel ascendere, vel descendere videbantur universi: quatenus palam daretur intelligi, inter perfectum et defectum in hoc mortalis vitae statu nihil medium inveniri. Quinto, sed quomodo ipsum corpus nostrum continue aut crescere constat, aut decrescere, sic necesse sit spiritum aut proficere semper, aut deficere.»


Versus 14: Ad Destinatum Persequor, Ad Bravium Supernae Vocationis Dei

14. AD DESTINATUM PERSEQUOR, — κατὰ σκοπὸν διώκω, id est, versus scopum totus feror.

Nota: Scopus signum est praefixum sagittariis, ut ad illud sagittis suis colliment, illudque configant; Apostolus vero non de sagittariis, sed de cursoribus sive stadiodromis agit, qui non ad scopum, sed ad metam currendo certant; per scopum ergo hic metam intelligit. Unde Syrus vertit, decurro ad metam. Meta haec est perfectio Christiana toties jam dicta. Aliter haec vertunt Patres: Augustinus, in Psalm. XXXVIII, vertit, secundum intentionem feror; σκοπεῖν enim significat considerare et intendere: unde Episcopus dicitur, qui subditis intendit et invigilat. Secundo, Cyprianus, vel quisquis auctor libri De Vita clericorum, vertit, ad regulam feror. Tertio, Tertullianus, lib. De Resurrect. carnis, vertit, secundum scopum persequor ad palmam (ad bravium).

Nota hic media incitantia ad cursum in vita Christiana, ut in ea metam, id est perfectionem, assequaris, quae hic suggerit Apostolus.

Primum est, ut scias et persuadeas tibi te non esse perfectum, dicasque cum S. Paulo hic: «Fratres, ego me non arbitror comprehendisse;» qui enim se putat perfectum, quasi de meta securus, consistit, nec progredi aut perficere se laborat; qui vero longius se a meta abesse videt, incitatur ut ad eam contendat. Hinc quantumcumque profeceris, cogita te needum esse perfectum, sed magis indies debere proficere. «Justorum,» inquit Sapiens, Prov. IV, 18, «semita quasi lux splendens, procedit et crescit usque ad perfectum diem.» Et Cant., VI, 9, de Ecclesia (ac consequenter de fidelibus, qui in Ecclesia quasi membra in corpore vivunt et proficiunt) dicitur: «Quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens (in incipientibus), pulchra ut luna (in proficientibus), electa ut sol (in perfectis)?» Numquam vero cursor Christianus animo cadat, aut fiat pusillanimus si labatur, aut non tantum proficiat, quantum optaret: imo hoc signum accipiat, quod tendat ad perfectionem, si hoc ipsum in se notet et advertat, ideoque sibi displiceat; nam, ut ait S. Augustinus, serm. 50 De Tempore: «Ipsa est perfectio hominis invenisse se non esse perfectum.» Et serm. 13 De Verbis Apostol.: «Ergo, ait, proficite, fratres, discutite vos semper sine dolo, sine adulatione, sine palpatione; semper tibi displiceat quod es, si vis pervenire ad id quod non es; nam ubi tibi placuisti, ibi remansisti. Si autem dixeris: Sufficit, et peristi.»

Secundum medium ad perfectionem est strenua generositas et studium ad progrediendum in virtutibus; si videlicet te exerceas strenue et adigas ad heroica virtutum opera: plus enim proficies uno heroico actu, quam viginti communibus et ordinariis. Porro heroica haec opera sunt: Primo, heroica sui victoria, atque heroica suarum passionum et appetituum refrenatio. Secundo, difficultates et obices qui virtuti se objicere solent, heroice superare et transcendere. Tertio, ad ardua et excelsa conari molirique res magnas, quibus Dei gloria tum in nobis, tum in aliis quam maxime promovetur. Ita S. Bernardus, epist. 254 ad Guarinum: «Indefessum,» ait, «proficiendi studium, et jugis conatus ad perfectionem perfectio reputatur. Quod si studere perfectioni est esse perfectum, profecto nolle proficere deficere est. Ubi ergo sunt, qui dicere solent: Sufficit nobis, nolumus esse meliores, quam patres nostri? O monache, non vis proficere? Non. Vis ergo deficere? Nequaquam. Quid ergo? Sic mihi, inquis, vivere volo et manere quo perveni, nec pejor fieri patior, nec melior cupio.» Et mox hoc refellit dicens: Primo, «hoc ergo vis quod esse non potest; quid enim stat in hoc saeculo? Et certe de homine specialiter scriptum est: Fugit velut umbra et nunquam in eodem statu permanet. Secundo, exultavit Dominus noster ut gigas ad currendam viam. Porro currentem non apprehendit, qui et ipse pariter non currit. Unde Paulus aiebat: Sic currite, ut comprehendatis. Tertio, quod si Domino currente tu gradum sistis, non Christo appropias, sed te magis elongas, timendumque tibi est quod ait David: Ecce qui elongant se, Domine, a te, peribunt. Itaque si proficere, currere est, ubi proficere, ibi et currere desinis; ubi vero non currere, ibi et deficere incipis. Hinc plane colligitur, quia nolle proficere nonnisi deficere est.»

Deinde idipsum quarto, confirmat exemplo angelorum in scala Jacob, dicens: «Vidit scalam»

Maxime vero ad perfectionem incitat fervor et insatiabile desiderium proficiendi et tendendi ad perfectionem: ad quod insignes stimulos nobis adhibet vetustus quidam auctor, ita scribens: Primo, «considerare pudet quantus sit fervor in saeculo, qua cura singula quaeque studia hominum quotidie ad perfectionem nitantur. Divitiarum amor insatiabilis est, expleri nescit honorum cupido, celerem habiturae res finem sine fine quaeruntur. Nos caelestes divitias pigra quadam dissimulatione negligimus, spiritales divitias aut ne attingimus quidem, aut si leviter degustaverimus, continuo nos putamus esse satiatos. Secundo, aliter nos divina sapientia ad suas invitat epulas, dicens: Qui edunt me, adhuc esurient; et qui bibunt me, adhuc sitient. Nullus unquam talibus expletur epulis, nec aliquando patitur de satietate fastidium. Tanto unusquisque capacior, tanto avidior erit, quanto inde plus hauserit. Vult esurire nos hic semper et sitire justitiam, ut in futuro justitiae retributione satiemur. Consideranda vis ipsa verborum est, et ita nobis desideranda est justitia, ut in fame vel siti cibus desideratur ac potus.» Et sub finem epistolae: Tertio, «nihil in hoc proposito, otio deterius est, quod non solummodo non acquirit nova, sed etiam parata consumit. Quarto, sanctae vitae ratio processu gaudet et crescit, cessatione torpescit et deficit. Quotidianis ac recentibus virtutum incrementis, mens instauranda est, et vivendi nobis hoc iter non de transacto, sed de reliquo metiendum. Quinto, si beatus Paulus, vas electionis, qui ita Christum indutus erat, ut diceret: Vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus; adhuc tamen se extendit, adhuc crescit et proficit: quid nos facere debemus, quibus optandum est, ut in fine nostro, Pauli principio comparemur? Ergo tu obliviscere omne praeteritum, et quotidie inchoare te puta, ne pro praesenti die, quo debes servire Deo, praeteritum imputes. Sexto, optime quaesita custodies, si semper inquiras. Damnum parata sentient, si parare cessaveris.»

Unde nota hic vocem διώκω, id est persequor. Perinde enim ut cursor suum cursum intentissime prosequitur, ipsumque terminum persequitur, ita et nos perfectionem persequi oportet. Senior ille, in Vitis Patrum, rogatus, quid perfectionis studioso agendum esset, respondit eum imitari debere canes venaticos. Sicut enim illi leporem velocissime totoque conatu persequuntur, non respectant quae in via sunt aut offeruntur, nec attendunt, sed omnibus oculis, sensibus et viribus etiam per saxa, sentes et vepres in leporem feruntur, nec quiescunt donec eum ceperint; ita et virtutis studiosum circa virtutem facere debere. Atque ita fecit S. Marcianus anachoreta, ut narrat Theodoretus in Philotheo. Cum enim in venatorem incidisset, rogatusque esset quid rerum in eremo solus et otiosus ageret, vice versa quaesivit: Quid vero tu agis? Cui ille: Ego cervos et lepores venor, ut vides. Tum Marcianus: «Et ego, ait, Deum meum hic venor, nec ab hac pulchra venatione cessabo, donec eum apprehendero.»

Tertium medium ad perfectionem est semper ob oculos habere bravium supernae vocationis Dei, id est palmam, et, ut Syrus vertit, victoriosum praemium, superne in caelis dandum, ad quod nos vocat Deus: Deus enim, qui agonotheta in superno caelorum throno residens, nos cursores strenuos post mortem in caelum ad se vocabit, ut ibi superna et caelesti palma coram omnibus Sanctis et Angelis nos donet, et corona gloriae, quasi victores et triumphatores, coronet; sed unumque pro meritis, ut qui magis alacer et strenuus in hoc cursu fuerit, majorem: qui minus, minorem coronam accipiat. E caelo ergo Deus et Angeli has nobis coronas ostentant ac pollicentur, ut iis nos ad cursum incitent. Plura media eaque practica et efficacia suggerit P. Alphonsus Rodriguez, part. I De Perfect., tract. 4 et 5.

Porro praxis hujus cursus ad perfectionem currendi commoda et efficax est, si quisque primo, coram Deo sincere et penitissime se ipsum examinet, scruteturque fundum animae suae, ut intime se suasque inclinationes omnes, tam malas, quam bonas pervideat, ac clare cognoscat quid eum maxime a progressu in virtutibus impediat et remoretur, quae sit origo et radix omnium suorum vitiorum et imperfectionum. Est enim in homine quodlibet unum alterumve vitium capitale et radicale, a quo cetera ejus vitia, quasi rami suppullulant et oriuntur, quo eradicato, cetera omnia pariter eradicantur.

Secundo, ut cognito et perspecto hoc vitio suo radicali, serio et efficaciter proponat illud extirpare, totoque die intentos et defixos habeat oculos in illud, perinde ac in hostem capitalem, cumque eo quotidie duellum ineundum est. Deinde arma ad illud debellandum undique conquirat: nec desistat, donec per assiduam in illud reflexionem, sui custodiam, mortificationem, orationem, Dei amorem, illud superet et evincat.

Tertio, huc multum juvabit examen sui particulare: si mane resolute proponas, illud ipsum toto die heroice supprimere; per diem assidue in illud idem intendas, illudque jugiter cohibeas; si quando labi te contingat, mox indoleas, et alacrior fortiorque resurgas; vespere memoreris quoties, quomodo et qua occasione per diem in illud cecideris, omnesque lapsus per poenitentiam, perque novum et fortius propositum cavendi vel superandi occasiones illius, ac per alia remedia cuique propria, emendare satagas. Idem examen peragas qualibet hebdomade, ut die Dominico lustres et videas, quid elapsa septimana profeceris, vel defeceris, illudque sequenti compensare, vel adaugere, ac tribus quotidie gradibus in contraria virtute vel humilitatis, vel temperantiae, vel continentiae, aliave simili proficere, altiusque conscendere serio constituas. Simile examen initio cujusque mensis obeas, simileque initio cujusque anni. Nihil est quod hac constantia, jugique et pervigili labore evinci et eradicari non possit. Quocirca S. Chrysostomus et Cassianus docent hominem uno anno fieri posse perfectum. Si enim milites resoluti et certi aut vincere, aut mori, quasvis acies et arces perfringunt; quid non perfringet in se, suaque voluntate generosus et resolutus miles Christi?

Quarto, si te in continuo Dei amore exerceas, omniaque opera, etiam indifferentia, uti sunt studere, edere, ludere, dormire, ambulare, laborare, ex amore Dei, initio cujusque operis excitato et concepto, inchoare et perficere studeas. Rursum, si adversa omnia crucesque Deo per amorem offeras, omniaque generose et hilariter Dei amore sustineas. Denique, si vitia, ac praesertim radicale tuum, quoties eruperit, Dei amore mortifices et reseces. Nam, ut ait Petrus Ravennas: «Tenerae militiae est, solo amore de omnibus vitiis reportare victoriam.»

Age ergo, o athleta Christi, in hoc stadio contentis viribus decurre, certa bonum certamen, apprehende vitam aeternam. Quam durum tibi jam est currere et fatigari, tam jucundum tibi erit in meta dicere cum S. Paulo: «Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi, in reliquo reposita est mihi corona justitiae.» Vita brevis est, stadium breve, corona aeterna est. Forsan hodie cursum tuum incidet, vitam tuam abrumpet Deus: tunc currere amplius non poteris: tunc quod in cursu tuo hoc temporis momento neglexeris, sero reparare voles; quia hanc negligentiam per omnem aeternitatem sarcire et restaurare non valebis; quod nunc negligis, in aeternum negligis; quod nunc perdis, in aeternum perdis. Et quid est tam longum quam longa est aeternitas? Et quid perdis? singulis momentis perdis coronas amplissimas, non aureas, nec gemmeas, sed caelestes, sed angelicas, ut qui poteras tuo cursu pervenire ad Cherubinos et Seraphinos, ob teporem tuum, torporem et tarditatem haereas, et in aeternum haereas inter infimos, in imo angelorum ordine.

Ita abbas Pambo moriturus dixit: «Non poenitet me sermonis alicujus, quem locutus sum usque in hanc horam: et sic vado ad Dominum, quasi qui nec initium fecerim serviendi Deo:» ut habetur in Vitis Patr., lib. V, tom. I, num. 16. Et abbas Silvanus rogatus ab abbate Mose: «Potest homo per omnem diem initium facere conversationis?» Respondit: «Si est homo operarius, potest per diem et per horam inchoare initium conversationis suae.» Ibidem, tit. XI, num. 29. Alius rogatus quid quotidie cogitaret et meditaretur in cella, dixit: «Dico mihi, hodie renatus es, hodie coepisti servire Deo, hodie hic inhabitare coepisti: sic esto quotidie peregrinus et crastino liberandus; hoc mihi quotidie consulo.» Ibidem, lib. VII, cap. XLIV, num. 2. Alius rogatus quis esset ei stimulus ad virtutem? quid quotidie meditaretur? respondit: «Ego per singulos dies statui verba mea audiri a Domino, putans mihi dici: Laborate propter me, et ego quiescere faciam vos. Adhuc modicum decertate, et videbitis salutare meum et gloriam meam. Si diligitis me, si filii mei estis, ad Patrem rogantes revertimini. Si fratres mei estis, erubescite pro me, sicut propter vos multa perpessus sum. Si oves meae estis, Dominicam passionem sequimini.»

Mane ergo cum surgis, cogita cum S. Antonio: Hodie coepi currere, hodie coepi Deo servire, hodie forsan et finiam. Sic vivam quasi hodie moriturus; sic curram, quasi hodie cursum consummaturus. Itaque curram velociter, quia currendi tempus breve est, et grandis mihi restat via in caelum.

In Christo Jesu, — per Christum Jesum, per Christi merita. Ita Chrysostomus. Hoc referri potest primo, ad bravium supernae vocationis, q. d. Deus hoc bravium nobis proposuit, et ad illud nos vocat per merita Christi, Christus hoc apud Patrem promeruit, ut illud nobis bravium offerret ac proponeret quasi cursus nostri praemium. Secundo, hoc referri potest ad persequor, q. d. Ego curro, ego persequor hoc bravium, non meis, sed gratiae viribus, quam mihi Christus promeruit.


Versus 15: Quicumque Ergo Perfecti Sumus, Hoc Sentiamus

15. QUICUMQUE ERGO PERFECTI SUMUS, HOC SENTIAMUS. — Dices, vers. 12 et 13, negavit se esse perfectum, quomodo ergo hic se inter perfectos numerat? Respondent aliqui cum S. Augustino, Apostolum, vers. 12, negasse se esse perfectum perfectione patriae, hic vero asserere se esse perfectum perfectione viae, seu talis qualis in hac vita haberi potest. Sed ex dictis patet Apostolum etiam vers. 12 loqui de perfectione non patriae, sed viae.

Secundo, Ambrosius respondet Apostolum dicere se perfectum respectu imperfectiorum: sicut viros Religiosos vocamus perfectos respectu vulgi, quia plura pietatis ac virtutum officia praestant quam vulgus.

Tertio et genuine: «perfecti,» id est perfectionis studiosi, sive, ut Anselmus, perfecti viatores: nam enim «perfecti» sumitur in actu non completo, sed inchoato, juxta can. 32, q. d. Cum ego Paulus, qui vobis videor perfectus, sentiam me necdum comprehendisse, sed obliviscens ea quae retro sunt, ad priora me extendam, ac metam et bravium persequar; ergo a pari, imo multo magis, quicumque inter vos ad perfectionem vitae Christianae mecum adspirant et conituntur, hoc mecum sentiant, se scilicet nondum perfectionem attigisse, sed ad eam directo et continuo cursu debere currere, ut jam dixi; pronomen enim hoc demonstrat id quod dictum est praeced. vers. 13 et 14. Ita Anselmus.

Ubi nota, perfectionem hujus vitae consistere, non tam in eo quod quis plane sit perfectus, nihil habens vitii aut concupiscentiae, hoc enim impossibile est: sed in continua tendentia et cursu ad perfectionem. Haec enim perfectio viatorum est, ut continuo et celeriter in via sua progrediantur ad terminum: nos autem in hac vita viatores sumus et vita nostra via est, tum ad perfectionem, tum ad caelum. Quo ergo magis per virtutes progredimur ad perfectionem et ad caelum, eo magis perfecti sumus viatores. Ita S. Augustinus, lib. De Perfecta justitia, cap. ix: «Perfectus, inquit, (viator) est, qui ad perfectionem irreprehensibiliter currit carens criminibus damnabilibus, atque ipsa etiam peccata venialia non negligens mundare eleemosynis.»

ET SI QUID ALITER SAPITIS, ET HOC VOBIS DEUS REVELABIT. — Ita Romana, Graeca et Syrus, non revelavit, uti multi cum Ambrosio et Augustino, epist. 48, legunt. Vatablus sic exponit, «quicumque perfecti sumus, hoc sentiamus,» scilicet justitiam esse non ex lege, sed ex fide Christi, «et si quid aliter sapitis,» q. d. Si contrarium sentiatis, puta justitiam obtingere homini ex observatione legis Mosis, «hoc quoque vobis Deus revelabit,» q. d., inquit Erasmus: Si quis adhuc aliquid legi Mosis tribuit, ut ex ea putet se justificari, non ob id scindatur concordia Christiana, sed feratur excuseturque, quod in fide novellus sit, et recens a Judaismo conversus: ubi vero doctior fuerit, Deus ei hanc mentem aspirabit ut contemnat ea, quae necdum contemnere potest. Secundo, Theodoretus sic explicat, q. d. Si quid perfectius sapitis quam jam dixi, hoc habetis a Deo. Tertio, Hilarius, lib. XI De Trinit., et favet Chrysostomus hic, sic exponit, q. d. Iis, qui necdum plenam mysteriorum fidei et veritatis cognitionem assecuti sunt, exspectanda est revelatio Dei, qui plenam veri cognitionem largiatur, et si quid prius erratum fuerit, corrigat.

Quarto et genuine, q. d. Si de perfectione «aliter sapitis,» quam ego, quia nimirum sentitis et putatis vos metam, scilicet perfectionem, apprehendisse, aut illi esse proximos, aut hoc quoque sicut cetera, «vobis» ignorantibus et errantibus «Deus» suo tempore «revelabit,» scilicet errorem esse, vosque errare in isto sensu vestro. Ita Theodoretus et Anselmus.

Nota: Deus hoc revelat, dum homini seipsum et sua vitia sensim patefacit, dum ardua virtutum opera, in quibus hominis perfecti imbecillitas latet.


Versus 16: Ad Quod Pervenimus, Ut Idem Sapiamus

16. VERUNTAMEN (supple, rogo vel hortor) AD QUOD PERVENIMUS, UT IDEM SAPIAMUS, ET IN EADEM PERMANEAMUS REGULA. — q. d. Verum enim vero ut redeam ad ea quae tum initio capitis de cavendis Judaizantibus, tum paulo ante de cursu ad perfectionem dixi, rogo omnes ut regulam doctrinae, pariter et vitae Christi, ad quam in baptismo pervenerunt, retineant, in eaque permaneant: nimirum ut idem sapiant sintque concordes in Christianismo, in Christi fide aeque ac moribus, nec admittant Judaizantes, qui discordiam seminant et schisma faciunt, volentes Judaismum miscere Christianismo.

Ubi nota primo: Vox «Verumtamen» significat Apostolum redire et resumere principale argumentum hujus capitis, imo totius epistolae, quod est sancire regulam fidei et Christianismi, ne scilicet Judaismum admittant. Id patet ex versibus seq., ubi agit contra Judaizantes negantes crucem Christi. Secundo, «regulam,» sive amussim, et, ut graece est, canonem, vocat legem et fidem Christi, quae recta est instar amussis, cui nihil addere, nec demere, quam nec inflectere, nec ad Judaismum, aliove torquere licet. Ita Theophylactus. Fides enim est quasi linea et regula rectissima, quam si vel modicum inflectas, aberras a vero, et falsitatem incurris; veritas enim consistit in puncto, in indivisibili: talis est norma credendi et vivendi, quam nobis praescribit fides et lex Christi. Nam Apostolum non de credendi tantum, sed et vivendi norma loqui, patet ex versu seq., ubi ait: «Imitatores mei estote, et observate eos qui ita ambulant, sicut habetis formam nostram.» Ita Oecumenius et Ambrosius. Hinc tertio, pro «permaneamus,» graece est στοιχεῖν, id est incedamus quasi milites in acie, ordine et gradu nostro. De quo dixi ad Galat. IV, 25, et ad eosdem, cap. vi, vers. 16. Quarto, Graeca sic habent, πλὴν εἰς ὃ ἐφθάσαμεν τῷ αὐτῷ κανόνι στοιχεῖν, τὸ αὐτὸ φρονεῖν, id est verumtamen in eo, ad quod pervenimus, eadem incedere (id est incedamus) regula, idem sapere (id est sapiamus); infinitivi enim ponuntur pro imperativo more Hebraeo. Deinde intelligitur in secundo membro, et, q. d. Et idem sapiamus; hoc enim exigit oratio bimembris, et in ea copulam saepe subticent Hebraei.


Versus 17: Imitatores Mei Estote, Fratres

17. IMITATORES MEI ESTOTE, FRATRES, ET OBSERVATE EOS QUI ITA AMBULANT, SICUT HABETIS FORMAM NOSTRAM. — Graece, συμμιμηταί, id est coimitatores mei estote, q. d. Cum aliis, qui me imitantur, pariter et vos, o Philippenses, me imitamini. Sapienter Nazianzenus, epist. ad Nicobulum: «Prudentis, inquit, et cordati viri est magna mensura vitam suam metiri, atque excellentium virorum sese imitationem componere. Praestat enim secundas inter homines magnos et locupletes ferre, quam primas inter pauperes et abjectos: sicuti majoris utique gloriae est paululum infra aquilam, quam supra humiles alaudas volitare.» Secundo, pro «formam nostram,» graece est τύπον ἡμᾶς, id est typum et exemplar nos, quod clare Vatablus vertit, «quemadmodum nos habetis pro exemplari.» O quam efficax est Pastoris, Episcopi et Principis verbum et jussio, cum ipse id quod jubet, primus aggreditur, seque aliis agendi et vivendi formam exhibet. Quam pulchrum est et decorum, cum Praelatus et Princeps non imperiose mandat dicens: Populi aut servi, ito, laborato, facito quod jubeo; sed excitando potius et exhortando dicit: Eamus, faciamus, laboremus, me meaeque vitae formam ac normam sequimini. Ita Julius Caesar in castris, militibus suis in labore, vigiliis ac difficultatibus quibusque praeibat, ut nemo detrectare auderet quod praeeuntem facere vidisset. Ita Alphonsus, Aragonum rex, cum exercitus ejus summa laboraret cibi inopia eique offerretur raphanus cum pane, recusavit dicens: «Non decet imperatorem jejuno exercitu mandere.» Testis est Panormitanus, lib. De Gestis Alphonsi.

In Vitis Patr., in Sententiis Patrum, cent. 196, frater requisivit senem, dicens: «Fratres alii mecum cohabitant et volunt ipsi ut ego illis praecipiam, quomodo jubes ut faciam?» respondit: «Fac tu quod praecipis, ut non tantum illis praecepta, sed et formulam praebeas.» Hinc S. Dionysius Areopagita dixit sacerdotes esse debere instar crystalli pellucidi et radiantis, in quod incidentes solis radii, in cetera quae vicina sunt, refunduntur. Scribit Sulpitius, S. Martinum commoratum fuisse cum S. Hilario, Episcopo Pictaviensi, ejusque eruditione et pietate multum profecisse, atque ordinatum ab eo exorcistam, ad sacerdotium se disponere coepisse. S. Hilarius ergo fuit forma vitae S. Martino, ejusque sanctitatis dux et auctor. S. Hilarion videndi S. Antonii studio in solitudinem contendit: apud quem duobus mensibus commoratus, omnem ejus vitae rationem didicit; unde domum reversus facultates suas pauperibus elargitus, in eremum rediit, miramque illam vitam quam describit S. Hieronymus, egit, faciens se speculum et portentum orbis. Narrat Maffeius in Vita S. P. Ignatii, lib. II, cap. xiii, adolescentem quemdam Lutheranum, qui disputando converti non poterat, traditum Ignatio, atque ab eo in domum acceptum fuisse conversum. Qui rogatus quomodo ita mentem ante inexpugnabilem mutasset, respondit se Ignatii et Sociorum, non tam argumentis (licet et iis valerent plurimum), quam spectatae sanctitati virtutique cessisse; quod ita apud se prope necessario statuisset, a tam incorruptis moribus, a tanta pace et concordia, a tam bonis operibus rectam in Deum fidem abesse nullo modo posse.

Hinc rursum signum crucis fidelibus formare solemne fuit, ad benedicendum, ad fugandos daemones, imo ad quaevis opera inchoanda et Deo offerenda. Unde Tertullianus, quasi de re antiqua loquens, lib. De Corona militis, cap. III et IV: «Ad omnem, ait, progressum atque promotum, ad omnem aditum atque exitum, ad vestitum et calceatum, ad lavacra, ad mensas, ad lumina, ad cubilia, ad sedilia, quaecumque nos conversatio exercet, frontem crucis signaculo terimus.» (Nota: non ait, signamus, sed, terimus; adeo se crebro signabant, ut frontem terere viderentur.) «Harum et aliarum disciplinarum si legem expostules, scripturarum nullam invenies. Traditio (notent hoc Novantes, qui nihil admittunt, nisi quod sacra Scriptura expressum est) tibi praetendetur auctrix, consuetudo confirmatrix et fides observatrix.» Sic et Cyrillus Hierosolymitanus, Catech. 13: «Non pudeat,» ait, «vos crucifixum confiteri, sed in fronte confidenter crucis signaculum digitis imprimatur, et in aliis omnibus crux fiat, in panibus comedendis et in poculis bibendis, et in ingressu, et in egressu, ante somnum, recumbendo et surgendo, eundo et quiescendo. Magna est haec custodia, quae propter pauperes gratis datur, sine labore propter infirmos, cum a Deo sit haec gratia et timor daemonum: triumphavit enim de illo hoc signo. Ostenta illi audacter: quando enim viderit crucem, recordatur crucifixi; metuit enim eum qui contrivit caput draconis.» Sic et Hieronymus, ad Eustochium, epist. 22: «Ad omnem,» ait, «actum, ad omnem incessum, manus pingat crucem.» Imo in singulis domibus, adeoque cubiculis Christianorum pingendas esse cruces, docet S. Nilus scribens ad Olympiodorum Proconsulem.

Nota secundo: Hi haeretici uti crucis Christi, ita et continentiae, severitatis, austeritatis vitae, quam Christianos docet crux Christi, hostes erant, agebantque et praedicabant vitam in otio et deliciis, mollem, lascivam et Epicuream: quemadmodum et nunc nostrae haereses libertatem omnem carni indulgent. Et hac quoque ratione Apostolus eos vocat inimicos crucis Christi, quia nimirum, ut sequitur, eorum Deus venter est, et nonnisi terrena sapiunt. Unde et quosvis alios, etiam Catholicos, ventri et veneri deditos hisce verbis perstringit Apostolus.


Versus 18: Multi Enim Ambulant, Inimicos Crucis Christi

18. MULTI ENIM AMBULANT. — Subaudi, aliter quam ego: quia ego praedico et sequor Christi crucem et austeram vitam, illi et verbo et facto Christi crucem negant, vivunt in otio, deliciis, fastu ac Judaicis caeremoniis, tanquam inimici crucis Christi.

QUOS SAEPE DICEBAM VOBIS (subaudi, esse) (NUNC AUTEM ET FLENS DICO) INIMICOS CRUCIS CHRISTI. — Notat Simonem Magum ejusque asseclas, qui negabant Christum vere esse crucifixum; Christum enim se in cruce subtraxisse, et solam ejus imaginem passam dicebant. Sic Cerinthus Jesum a Christo dividens, Jesum passum esse ac resurrexisse dicebat, Christum autem nequaquam, sed impassibilem perseverasse, ipsumque tempore passionis a Jesu recessisse. Testis est Irenaeus, lib. I, cap. xxv, et Epiphanius, haeresi 28. Addebat Basilides Jesum se transformasse in Simonem Cyrenaeum, eumque pro Jesu se subducente esse crucifixum. Testis est Epiphanius, haeresi 24. Hos haereticos Paulus hic, et post quadraginta annos S. Ignatius suggillat scribens ad eosdem Philippenses, monensque ut hos ipsos caveant, qui negarent crucem Christi: «Princeps enim,» ait, «hujus mundi gaudet cum quis crucem negaverit; cognoscit crucis confessionem suum ipsius esse exitium: id enim trophaeum est contra ejus potestatem, quod videns expavescit, et audiens timet.» Et infra: «Idcirco et in quibusdam, ut crucem negent, facit, ut passionem erubescant; mortem, opinionem vocent; nativitatem et ortum ex Virgine circumcidant,» dividentes nimirum Jesum a Christo et B. Virginem vocantes matrem Jesu, non autem Christi. Et hoc est quod dixit Paulus, vers. 2: «Videte concisionem,» id est eos cavete, qui sic Jesum a Christo concidunt ac dividunt. Haec haeresis non tantum per Judaeam, sed per Graeciam et Asiam proserpsit. Unde ad Corinthios et ad Philippenses aliosque scribens Paulus, toties extollit crucem Christi, nec se aliud scire, quam Jesum Christum crucifixum profitetur. Hinc ut hanc haeresin aboleret et crucem exaltaret Ecclesia, a sui initio ligneam crucem in titulum erexit, quasi in trophaeum, ut ait S. Ignatius, erectum contra diaboli potentiam, quod ubi viderit, horret. Imo hic erat titulus Ecclesiae, et hoc ipso domus aliqua erigebatur in ecclesiam, si in ea erigeretur titulus crucis, ut docet Baronius et Jacobus Gretserus, lib. II De Cruce, cap. VII.


Versus 19: Quorum Finis Interitus, Quorum Deus Venter Est

19. QUORUM FINIS INTERITUS. — Graece ἀπώλεια, id est perditio, q. d. Qui in fine perdentur et interibunt; finis eorum lasciviae et gulae erit mors aeterna; voluptates eorum desinent et finientur gehennali incendio et interitu.

QUORUM DEUS VENTER EST, — qui ventri per omnia indulgent, qui ventri omnino addicti sunt, qui soli ventri toti student: illud enim cuique Deus quod maxime colit, cuique totus servit, et sese suaque omnia impendit. Et proprie tales sunt, qui omnia sua studia, cogitationes et opes ad gulam et ventrem, quasi ad summum et ultimum bonum referunt: rursum ii, qui ventrem Deo praeponunt, parati pro gula Dei legem et amicitiam violare: tunc enim gula est peccatum mortale; alias fere gula tantum est veniale peccatum, ut dixi Galat. v, 21. Pulchre S. Chrysostomus: «Tanta mala,» ait, «non facit mare fines suos transgressum, quanta venter, si corpus nostrum cum anima superaverit; omnem orbem illuit mare, et venter totum corpus. Pone illi terminum naturae sufficientiam, quemadmodum Deus mari posuit arenam, et si aestuaverit et ferocierit, increpa illum virtute, quam in te habes: vide quomodo Deus increpaverit, ut ipsum imitere.»

Videtur alludere Paulus ad Dagon, deum Philistinorum, I Reg. v. Dagon enim est deus venter, quia ventris causa colebatur: videtur enim Dagon deus fuisse piscium, foeturae et frumenti, a quo nimirum petebant copiam piscium, prolium (instar multiplicationis piscium) et frumenti. Nam Dagon hebraice dicitur a דג dag, vel דגה daga, id est a pisce. Unde tradunt Hebraei, Dagon fuisse idolum hominis mixti cum pisce, ita nimirum ut ab umbilico et infra, piscis, supra vero hominis figuram habuerit, quales Sirenes finguntur. Philistini enim piscationi dabant operam, indeque vivebant; erant enim accolae maris Mediterranei. Lilius Gyraldus, lib. De Diis Gentium, syntagm. 2, pag. 103, putat Dagon fuisse Jovem Aratrium, quem colebant Phoenices, tanquam frumenti et aratri inventorem, quasi Dagon vocetur a דגן dagan, id est frumentum. Rursum Dagon deus venter est: quia, cum arca foederis capta a Philistaeis collocata esset juxta Dagon, Dagon concidit coram ea, capite et manibus avulsis a corpore, ut tantum truncus seu venter extaret reliquus, quem postea coluerunt; et huc alludit Paulus dum ait: «Et gloria in confusione ipsorum qui terrena sapiunt.» Unde et cultores Dagon percussi sunt pudendis mariscis, morbis novis et veteribus incognitis, eaque pudenda et infami lue, sive morbo Gallico. Huc etiam apposite alludit nomen Dagon, quod hebraice tam piscem iniquitatis, quam piscem doloris et tristitiae, uti vertit S. Hieronymus, in Nominibus Hebraicis, significat.

Nota: Deus venter est vorago omnium bonorum. Hinc Diogenes Cynicus gulonum ventrem vocabat vitae charybdim, eo quod omnia devoraret, nec satiaretur unquam; imo charybdis tantum sorbet ea quae mari vehuntur, et revomit tandem quod absorbuit; at gulonum ventribus nec aer, nec terra, nec flumina, nec maria sufficiunt: quin et domos et agros totos absorbent, nec revomunt. Refert Laertius, lib. VI.

ET GLORIA IN CONFUSIONE IPSORUM, — id est gloriantur hi Judaizantes de circumcisione, de qua confundi deberent; fit enim in membro verecundo, cujus nos maxime pudet. Ita S. Augustinus, serm. 14 De Verbis Apostoli. Secundo et melius, S. Chrysostomus, Theophylactus, Oecumenius, q. d. De peccatis turpibus, de quibus confundi deberent, et quorum eos pudere oporteret, etiam gloriantur, eaque jactant. Apposite Pythagoras cum quemdam audiret dicentem malle se inter mulieres quam inter Philosophos versari, subjecit: «Sues,» ait, «malunt in coeno quam in limpidis aquis versari.»

QUI TERRENA SAPIUNT, — quorum cor terrae affixum nonnisi terrestres habet affectus, nonnisi terrestria bona amat, desiderat, curat, cogitat.


Versus 20: Nostra Autem Conversatio In Caelis Est

20. NOSTRA AUTEM CONVERSATIO IN COELIS EST. — In Graeco legitur πολίτευμα, id est vitae ratio, institutum, inquit Budaeus, q. d. Christianae vitae institutum est, in caelis agere; Christianismus est professio vitae caelestis. Nota secundo, πολίτευμα significat quoque conversationem. Nota: Conversationem in caelis opponit conversationi in terra, rebusque terrestribus, sive iis qui terrena sapiunt, q. d. Terreni et mundani sapiunt, amant, curant terrena: nos Christiani sapimus, amamus, curamus caelestia; terreni quasi talpae in terra versantur, terram fodicant, terrae inhiant, terrae opibus delectantur: nos Christiani caelestibus pascimur, ad caelum tendimus, caelestibus inhiamus, in caelis est cor nostrum et bona omnia; in caelis ergo sumus, non in terra, quia anima magis est ubi amat, quam ubi animat. «Sicut domus,» ait S. Gregorius, lib. VIII Moral., cap. xxxi, «exterioris conversationis est aedificium, quod inhabitat corpus: ita domus nostrae cogitationis, est res quaelibet, quam per dilectionem inhabitat animus. Unde Paulus qui in supernis cor fixerat, in terra quidem positus, sed tamen a terra extraneus dicebat: Nostra conversatio in caelis est.»

Itaque «nostra conversatio in caelis est,» primo, quia mentem et cogitationem habemus in caelis, sursum habemus corda, saepe de Sanctis, Angelis, Deo, vita beata rebusque caelestibus cogitamus et loquimur, imo cum Sanctis loquimur. Qua in re excelluit apud nos olim B. Maria Oigniacensis, quae ita Sanctis et Angelis familiaris fuit, ut de ea ita scribat gravis auctor, Jacobus de Vitriaco Cardinalis, cap. VIII Vitae ejus: «Cum,» ait, «Sancti alicujus festus immineret dies, Sanctus ille ferias ei suas nuntiabat et in ipsis feriis visitabat eam, multos secum beatos cives adducens, sicque spiritus ejus cum Sancto totum illum jucundum ducebat diem. Ex familiari autem et crebro Sanctorum colloquio id obtinuit, ut, quemadmodum homines vicinos suos alios ab aliis internoscunt, ita ipsa angelos et sanctos homines alios ab aliis posset distinguere.»

Secundo, «nostra conversatio in caelis est,» per vitam caelestem, quia in terris vitam agimus puram et sanctam, qualem Angeli agunt in caelis. Hinc Ecclesia, quae Sanctorum et fidelium est congregatio, a Deo datus est calceus ianthinus, sive caelestis, Ezech. xvi, 40: «Calceavi,» ait, «te ianthino,» scilicet calceo hyacinthini, ut vertunt Septuaginta, id est violacei et caelestis coloris, ut hoc symbolo significaret Deus, Sanctorum, qui in Ecclesia sunt, conversationem esse in caelis. Rursus, per hyacinthum, qui vestis est regum, ut patet Eccli. xL, 4, significabat Deus animum regium et excelsum Sanctorum Ecclesiae, qui nimirum in caelis fixus, haec omnia terrena pessumdat et proterit. Unde et luna sub pedibus Ecclesiae ponitur, Apocal. XII, 1.

Tertio, «nostra conversatio in caelis est,» per spem, quia tendimus ad caelum et speramus brevi ad Christum, qui nobis viam praemunivit in caelum, pervenire; eo ergo praemittimus spem nostram, affectum et opera, quo speramus post hanc vitam re ipsa tam anima, quam corpore nos ascensuros. Empedocles rogatus cur viveret? respondit: «Ut caelum aspiciam; tolle caelum, et nullus ero.» Longe verius Christianus rogatus, cur vivis? respondebit: «Ut caelum non tantum aspiciam, sed et consequar.» Quare merito S. Bernardus ad eos qui terrenis inhiant: «Non pudet,» ait, «te corpore caelum suspicere, et mente in terra repere: caput sursum, et cor habere deorsum?»

Nota tertio: πολίτευμα significat insuper, inquit Budaeus, regimen politicum reipublicae vel civitatis, q. d. Nostrum regimen, nostra respublica, nostra civitas in caelis est; nos gerimus ut municipes caelorum; regnum caelorum est civitas nostra, cujus municipali jure Sancti omnes reguntur. Quod regimen est spirituale et caeleste, non carnale et terrestre: quia non in carnalibus, externis et terrestribus, sed in spiritualibus, internis et caelestibus legibus et institutis positum est. Unde Tertullianus, lib. De Corona militis, legit: «Noster municipatus in caelis est,» q. d. Peregrini sumus mundi, sed municipes et cives caeli. Sic «conversatio» hic (ut vertit Noster) accipi potest civica, sen qualis est civium; hoc enim est πολίτευμα. Unde et sic verti potest hic locus: «conversamur ut cives caelorum,» qui scilicet legibus, consuetudine, politia, jure ac bonis civitatis et regni caelestis reguntur et vivunt. Ita Ephes. cap. II, 19, dixit: «Jam non estis hospites et advenae, sed estis cives sanctorum et domestici Dei.» Et Hebr. XII, 22: «Accessistis,» ait, «ad Sion montem, et civitatem Dei viventis, Jerusalem caelestem, et multorum millium angelorum frequentiam, et Ecclesiam primitivorum, qui conscripti sunt in caelis,» etc. De voce πολίτευμα, vel πολιτεία (haec enim duo saepe pro eodem sumuntur, teste Budaeo) plura dixi Ephes. II, 12.

Hinc moraliter S. Gregorius explicans illud Job, xxxix: «Numquid ad praeceptum tuum elevabitur aquila, et in arduis ponet nidum suum?» S. Paulum et Sanctos comparat aquilae, lib. XXXI Moral., XIX: «Videamus,» ait, «aquilam nidum sibi in arduis construentem, qui ait: Nostra conversatio in caelis est; et rursum: Qui conresuscitavit et consedere fecit nos in caelestibus. In arduis habet nidum, quia profecto in supernis figit consilium. Non vult mentem in ima dejicere, non vult per abjectionem conversationis humanae in infimis habitare. Tunc Paulus fortasse in carcere tenebatur, cum se consedere Christo in caelestibus testaretur; sed ibi erat, ubi ardentem jam mentem fixerat, non illic, ubi illum necessario pigra adhuc caro retinebat.» Deinde hanc mentis in caelo positae altitudinem signum esse divinae praedestinationis, ita docet: «Hoc namque esse speciale specimen electorum solet, quod sic sciunt praesentis vitae iter carpere, ut per spei certitudinem noverint jam se ad alta pervenisse, quatenus cuncta quae praeterfluunt, sub se esse videant, atque omne quod in hoc mundo eminet, amore aeternitatis calcent. Hoc enim est quod sequenti se animae Dominus per Prophetam dicit: Sustollam te super altitudines terrae; nam quasi quaedam inferiora terrae sunt, damna, contumeliae, egestas, abjectio, quae ipsi quoque amatores saeculi, dum per latae viae planitiem ambulant, vitando calcare non cessant. Altitudines autem terrae sunt, lucra rerum, blandimenta subditorum, divitiarum abundantia, honor et sublimitas dignitatum, quae quisquis per ima adhuc desideria incedit, eo ipso alta aestimat, quo magna putat. At si semel cor in caelestibus figitur, mox quam abjecta sint cernitur, quae alta videbantur; nam sicut qui in montem conscendit, eo paulisper cetera subjacentia despicit, quo ad altiora gressum amplius tendit: ita qui in summis intentionem figere nititur, dum annisu ipso nullam praesentis vitae gloriam esse deprehendit, super terrae altitudines elevatur; et quod prius in imis desideriis positus, super se credidit, post ascendendo proficiens, sibi subesse cognoscit.»

UNDE (ἐξ οὗ, ex quo, scilicet caelo) ETIAM SALVATOREM EXSPECTAMUS DOMINUM NOSTRUM JESUM CHRISTUM, — ut veniens ad judicium nos fideles, nos amicos ad caelestia anhelantes, caelo adjudicet, et in caelos secum triumphantes ducat; tuncque nobis plenam salutem ab omni corporis et mentis aerumna afferet, donabitque nos gloria, tum corporis, tum animae, eritque plenus et perfectus salvator.

Nota: «Salvare» proprie est rem amissam aut perditam recuperare. Unde Graecum σώζων deducitur ἀπὸ τοῦ σός, σά, σόν, ut dicere σώζω σε idem sit, quod te tibi reddo atque restituo. Sic Christus dicitur σωτήρ, id est Salvator, quia nos nobis, puta primaevae nostrae integritati, spei, saluti et felicitati, restituit. Apud Graecos ἀλεξίκακοι vocabantur, qui mala, morbos et monstra propulsabant ab hominibus, uti Hercules et Aesculapius. Apud Romanos dicebantur Patres patriae, qui rempublicam ab imminente hoste, vel periculo liberabant. Talis est Christus.


Versus 21: Qui Reformabit Corpus Humilitatis Nostrae

21. QUI REFORMABIT CORPUS HUMILITATIS NOSTRAE, CONFIGURATUM CORPORI CLARITATIS SUAE. — Pro reformabit, graece est μετασχηματίσει, transfigurabit, transformabit, hoc est, in aliam figuram et formam, non essentialem, sed accidentalem commutabit, ut scilicet ex corruptibili faciat corpus incorruptibile, ex passibili impassibile, ex terrestri caeleste. Secundo, «corpus humilitatis» hebraismo vocat corpus humile, id est vile, abjectum et miserum. Aliter S. Bernardus, serm. 47 in Cantica: «Vocat,» inquit, «corpus humilitatis, quia soli humiles hac gloria reformabuntur;» sed hoc non est litterale, nec genuinum. Tertio, «corpus claritatis» vocat corpus Christi clarum et gloriosum. Quarto, pro configuratum corpori, graece est εἰς τὸ γενέσθαι αὐτὸ σύμμορφον τῷ σώματι, etc., id est, ut fiat conforme corpori claritatis Christi. Syrus vertit, ut fiat in similitudinem corporis gloriae suae. Hinc patet falsitas et stoliditas illius sententiae haereticorum, qui docebant in resurrectione corpus nostrum transformandum in globum, ut sit instar corporis solaris, eo quod scriptum sit: «Fulgebunt justi sicut sol;» nec enim talis, scilicet rotunda, est figura corporis humani, nec talis est corporis Christi gloriosi. Unde hanc haeresin Origeni ascribit, eamque damnat Justinianus Imperator, in sua Constit. quam recitat Baronius, tom. 13, anno Christi 538, pag. 289, 293.

Nota: Apostolus configurationem vel conformationem hanc ponit in claritate, id est in gloria, q. d. Corpus hoc nostrum, quod aeque ac corpus Christi hic atteritur, famet, friget, aestuat, infirmatur, verberatur, flagellatur, laniatur, fiet per has passiones in resurrectione gloriosum et simile corpori glorioso Christi. Unde exclamat Chrysostomus: «Papae,» ait, «illine qui ad dexteram Patris sedet, conforme fiet hoc corpus? illi, qui adoratur ab angelis; illi, cui adstant incorporales illae virtutes? illi, qui est super omnem principatum, potestatem et virtutes, illi conforme fiet? Si ergo totus orbis lacrymis sumptis eos defleret, qui ab ista spe deciderunt, num digne collacrymaretur; quod, cum promissio nobis sit facta, corpus nostrum futurum ita glorioso Christi corpori conforme, illi cum daemonibus abeant?»

Et S. Bernardus, serm. 2 De Verbis Isaiae, citans hunc Apostoli locum: «Quid adhuc,» ait, «murmuras, caro misera, quid adhuc recalcitras, et adversus spiritum concupiscis? Si te humiliat, si te castigat, si redigat in servitutem, id profecto in tuo genere non minus tua interest quam ipsius. Quid eis invides, qui de operibus vermium et murium pellibus inanem gloriam mendicare non erubescent, cultu indigno vivis, interdicto et mulieribus, semetipsos dehonestantes potius quam ornantes? Reforment ipsi, aut magis certe deforment corpora sua: te, si fueris corpus humilitatis, reformabit idem artifex qui formavit. Illam (si non desipis) praestolare manum, ut quod fecit ipse reficiat.»

SECUNDUM OPERATIONEM, QUA ETIAM POSSIT SUBJICERE SIBI OMNIA. — Causam dat hujus transformationis, potentiam scilicet, ac potentem Christi operationem, qua potens est subjicere sibi omnia; si omnia, ergo et corruptionem et mortem, q. d. Christus dominatur morti et vitae, omnibusque quae in caelo et in terra sunt; ergo facile ipsi est, ut suo jussu faciat corpora nostra corrupta resurgere ad immortalitatem et gloriam. Ita Chrysostomus.

Praeclare et pie Manuale S. Augustini, cap. xxiv: «O anima mea,» ait, «insignita Dei imagine, redempta Christi sanguine, desponsata fide, dotata spiritu, ornata virtutibus, deputata cum angelis, dilige illum a quo tantum dilecta es. Intende illi qui intendit tibi, quaere quaerentem te, ama amatorem tuum. Esto sollicita cum sollicito, cum vacante vacans, cum mundo munda, cum sancto sancta.» Et paulo inferius: «Elige illum in amicum prae omnibus amicis tuis, quia cum omnia tibi subtracta fuerint, solus ille tibi fidem servabit: in die sepulturae tuae, et cum omnes amici tui recedent a te, ille te non derelinquet: sed tuebitur a leonibus infernalibus rugientibus praeparatis ad escam, et conducet per ignotam regionem, atque perducet ad plateas supernae Sion, et ibi collocabit te cum angelis suis ante faciem majestatis suae: ubi audies illud melos angelicum, Sanctus, sanctus, sanctus, etc. Ibi est canticum laetitiae, vox exultationis et salutis, gratiarum actio, vox laudis atque alleluia perpetuum. Ibi est cumulus felicitatis, supereminens gloria, superabundans laetitia et omnia bona.» Ac tandem concludit: «O anima mea, suspira ardenter, et desidera vehementer, ut possis pervenire ad illam supernam civitatem, de qua tam gloriosa dicta sunt: in qua sicut laetantium omnium habitatio est. Amore potes ascendere: amanti nihil est difficile, nihil impossibile. Anima quae amat, ascendit frequenter et currit familiariter per plateas caelestis Jerusalem, visitando illos Patriarchas et Prophetas, salutando Apostolos, admirando exercitus Martyrum et Confessorum, choros Virginum speculando, et omnium Sanctorum.» Ecce sic S. Augustini conversatio erat in caelis, exspectans inde Salvatorem.