Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Hortatur ad concordiam, gaudium, orationem, modestiam, pacem, honestatem, omnemque sanctimoniam. Secundo, vers. 10, laudat eorum erga se curam et sollicitudinem, ac munera sibi missa, docetque scire se abundare, et penuriam pati. Ac denique, vers. 19, vicissim eis bene precatur, eosque salutat.
Textus Vulgatae: Philippenses 4:1-23
1. Itaque, fratres mei charissimi et desideratissimi, gaudium meum et corona mea: sic state in Domino, charissimi. 2. Evodiam rogo et Syntichen deprecor, idipsum sapere in Domino. 3. Etiam rogo et te, germane compar, adjuva illas, quae mecum laboraverunt in Evangelio cum Clemente et caeteris adjutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vitae. 4. Gaudete in Domino semper: iterum dico, gaudete. 5. Modestia vestra nota sit omnibus hominibus: Dominus prope est. 6. Nihil solliciti sitis: sed in omni oratione et obsecratione, cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum. 7. Et pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra et intelligentias vestras in Christo Jesu. 8. De caetero, fratres, quaecumque sunt vera, quaecumque pudica, quaecumque justa, quaecumque sancta, quaecumque amabilia, quaecumque bonae famae, si qua virtus, si qua laus disciplinae, haec cogitate. 9. Quae et didicistis, et accepistis, et audistis, et vidistis in me, haec agite: et Deus pacis erit vobiscum. 10. Gavisus sum autem in Domino vehementer, quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire, sicut et sentiebatis: occupati autem eratis. 11. Non quasi propter penuriam dico: ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse. 12. Scio et humiliari, scio et abundare (ubique et in omnibus institutus sum); et satiari, et esurire; et abundare, et penuriam pati. 13. Omnia possum in eo, qui me confortat. 14. Verumtamen bene fecistis, communicantes tribulationi meae. 15. Scitis autem et vos, Philippenses, quod in principio Evangelii, quando profectus sum a Macedonia, nulla mihi Ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos soli: 16. quia et Thessalonicam semel et bis in usum mihi misistis. 17. Non quia quaero datum, sed requiro fructum abundantem in ratione vestra. 18. Habeo autem omnia et abundo: repletus sum, acceptis ab Epaphrodito quae misistis, odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo. 19. Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Jesu. 20. Deo autem et Patri nostro gloria in saecula saeculorum: Amen. 21. Salutate omnem sanctum in Christo Jesu. 22. Salutant vos, qui mecum sunt, fratres. Salutant vos omnes sancti, maxime autem qui de Caesaris domo sunt. 23. Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen.
Versus 1: Itaque, Fratres Mei Charissimi Et Desideratissimi
1. ITAQUE, FRATRES MEI CHARISSIMI ET DESIDERATISSIMI, — ἀγαπητοὶ καὶ ἐπιπόθητοι, id est, ut Vatablus, dilecti et desiderati; vel, ut Erasmus, amabiles et desiderabiles.
GAUDIUM MEUM, ET CORONA MEA. — Vocat Philippenses «gaudium» suum et «coronam» metonymice, quia scilicet erant causa et objectum sui gaudii et coronae: gaudebat enim Paulus videns eos a se conversos in fide et virtute persistere ac crescere, et ex labore, quem in illis convertendis et perficiendis impenderat, ac etiamnum impendebat, sperabat a Deo accipere coronam gloriae. Ita sancti Episcopi populum suum vocabant coronam suam, eo quod populus instar coronae vallaret Episcopum, ab eoque penderet: uti S. Cornelius Pontifex et Martyr, ut habetur in Actis martyrii ejusdem, a Praefecto Volusiano interrogatus, cur contra praecepta Imperatoris et contra rempublicam litteras acciperet a S. Cypriano, respondit: «Ego de corona Domini litteras accepi, non contra rempublicam:» coronam Domini vocans fidelem Christi plebem, se et Episcopos circumdantem. Ita S. Amandus moriens et ad caelum conscendens apparuit B. Aldegondi absenti et oranti, augusta specie, cinctus corona albatorum; cumque illa percunctaretur, quis ille esset reverendus, in quem albati omnes respicerent, ab angelo audivit: Hic est amabilis Deo Amandus, qui a saeculo migrat ad caelum, stipatus sanctis animabus, quas verbo et exemplo ad omnem virtutem instituit, ac proinde ab eis quasi pater colitur et cum eis ad gaudia Domini jam gloriosus ascendit. Testis est auctor Vitae S. Gisleni, cap. xii, et auctor Vitae S. Aldegondis, cap. xvii. Si enim in hac vita parens corona filiorum cingitur, et, ut ait Sapiens, Proverb. xvii, 6: «Corona senum (sunt) filii filiorum;» si, inquam, paterfamilias, si princeps suorum corona stipatur, et, ut S. Job de se ait, cap. xxix, 25: «Sedet quasi rex circumstante exercitu:» quidni parentes spirituales, qui filios in aeternum victuros caelo genuerunt, eorum corona vallentur et ornentur? Hinc Apostolus Thessalonicenses, epist. I, cap. ii, vers. 19, vocat suam coronam gloriae: qua de re ibi dicam.
SIC STATE IN DOMINO, CHARISSIMI. — State, et constantes persistite in Domini Jesu Christi fide, spe, gratia, justitia, eo modo quo in iis standum esse docui, cap. praeced., et eo modo quo vos coepisse stare gratulatus sum, cap. i, 6; ut scilicet haereticos fugiatis, nec admittatis circumcisionem et judaismum, sed a solo Christo Christique lege pendeatis, cum eoque vestra conversatio sit in caelis, eumdem Salvatorem reducem e caelis exspectantes, ut vos sibi in resurrectione configuret. «State» ergo, id est perseverate; nam, ut ait S. Bernardus, epist. 129 ad Genuenses: «Sine perseverantia nec obsequium mercedem habet, nec beneficium gratiam, nec laudem fortitudo.» Vir justus est quasi cubus, qui ad omnem fortunae motum rectus firmusque consistit, ait Simonides. Stat ergo in Domino, qui vere cum Psalte dicere potest: «Mihi autem adhaerere (Graece προσκολλᾶσθαι, id est agglutinari) Deo bonum est,» Psal. lxxii, 28. At quo vinculo, quo glutino agglutinabimur Deo? Respondet S. Bernardus, De Tripl. cohaerent.: «Tria sunt vincula quibus ei astringimur, et primum accipite funes, secundum clavos ligneos vel ferreos, tertium gluten. Primum astringit fortiter et dure, secundum fortius et durius, tertium suaviter et secure. Fune quodammodo alligatus est Redemptori, si quis forte dum vehementiori tentatione turbatur, proponit sibi honestatis intuitum, memoriam promissionis, et hoc interim se fune retinet, ne propositum penitus abrumpatur: durum profecto vinculum et molestum, sed et periculosum nimis et quod diu tenere non possit, siquidem putrescunt funes, et pudoris vinculum aut obliviscimur, aut abrumpimus cito. Est autem qui clavis configitur Domino majestatis, quem timor Dei ligat, qui non expavescit ad vultus hominum, sed ad memoriam gehennalium tormentorum: et hic quidem peccare non metuit, sed ardere. Durius tamen et fortius primo imprimitur; quia cum ille vacillet in proposito, iste propositum non amittit. Tertius vero glutine ei conglutinatur, id est charitate, qui tam suaviter quam secure ligatus, adhaerens Deo unus spiritus est cum eo.»
Versus 2: Evodiam Rogo Et Syntychen Deprecor
2. Evodiam rogo, et Syntychen deprecor (pro deprecor, graece idem est verbum quod paulo ante, scilicet παρακαλῶ, id est rogo) IDIPSUM SAPERE IN DOMINO. — Duae hae feminae, inquiunt Theodoretus, Theophylactus, Anselmus, primariae erant inter Christianos Philippis, quae rem Christianam promovere satagebant. Unde de illis subdit: «Adjuva illas, quae mecum laboraverunt in Evangelio.» Hortatur ergo eas Apostolus, ut ad rem Christianam promovendam idem sapiant in Domino, id est, ut concordes sint ea concordia, cujus vinculum sit Dominus. Ita Theodoretus, Theophylactus, Anselmus. Nihil enim ita turbat et impedit cursum Evangelii et pietatis, atque diversitas sententiarum et animorum in illis qui praesunt aut rem dirigunt.
Versus 3: Etiam Rogo Et Te, Germane Compar
3. ETIAM ROGO ET TE, GERMANE COMPAR. — Graece γνήσιε σύζυγε, quod Stapulensis, Zwinglius et Erasmus vertunt, germana conjux: quasi Paulus hic uxorem suam compellet; illa enim graece dicitur σύζυγος, id est ejusdem jugi (puta conjugii), sive conjux. Sed hanc sententiam refellit Chrysostomus, Theodoretus, Theophylactus, Oecumenius, imo Calvinus et Beza. Primo, quia, si uxorem suam intellexisset hic Paulus, potius dixisset feminine γνησία σύζυγα, id est germana conjux: jam autem masculine dicit γνήσιε σύζυγε; licet enim hoc Attici usurpent subinde feminine, communiter tamen sumitur masculine; nec Apostolus tam elegans est, ut utatur atticismis. Ita Theophylactus.
Secundo, quia uxor Pauli potius habitasset Tarsi vel Hierosolymae, quam Philippis, ait Theophylactus.
Tertio, quia I Cor. vii, 7, Paulus se annumerat innuptis. Ad argumentum respondeo, σύζυγον significare quemvis socium, qui idem nobiscum agit, q. d. conjugalem, qui idem jugum trahit. Sic Christus apud Nonnum vocat se σύζυγον Patris. Sic II Cor. vi, 14, cum Apostolus fidelibus praecipit, dicens: «Nolite jugum ducere cum infidelibus,» vetat, non tantum conjugia cum infidelibus, sed etiam ne fideles quamvis aliam arctiorem cum infidelibus societatem aut familiaritatem ineant: σύζυγον ergo hic vocat socium et collegam suum, insignem scilicet aliquem doctorem, qui secum idem traxerat jugum Evangelicae praedicationis, sicut cap. ii, 25, Epaphroditum vocavit suum συστρατιώτην, id est commilitonem, et Clementem aliosque hoc vers. vocat συνεργούς, id est cooperatores suos. Ita Theodoretus, Haymo, Anselmus. Unde Vatablus putat Paulum hoc nomine designare Epaphroditum: verum quia Epaphroditus non Philippis erat, sed Romae apud Paulum, hasque Pauli litteras detulit ad Philippenses, verius est Paulum aliquem alium designare, quem hoc titulo et nomine συζύγου satis agnoscebant Philippenses. Chrysostomus tamen putat σύζυγον hic intelligi maritum, vel certe fratrem Evodiae aut Syntyches. Oecumenius, Lyranus et auctor Commentarii in hanc epistolam, qui extat apud Hieronymum, et hos secutus Dionysius Carthusianus, putant 'germane' esse nomen proprium viri, qui hic Pauli sit appellatus. Nihil ergo hic est, quod suadeat Paulum fuisse conjugatum. Mirum est Catharinum hic asserere, in Revelationibus S. Brigittae haberi, quod Paulus fuerit maritus, addiique juxta aliquos Pauli conjugem Phoeben fuisse appellatam, de qua Rom. xvi, 1. Nam prorsus contrarium habetur, lib. II Revelat. ejus, cap. vii, et lib. VIII, cap. i.
ADJUVA ILLAS (Evodiam et Syntychen) QUAE MECUM LABORAVERUNT IN EVANGELIO. — Graece συνήθλησάν μοι, id est quae mecum athletice decertarunt pro Evangelio.
CUM CLEMENTE. — Hic est Clemens Romanus, discipulus SS. Petri et Pauli, qui Petro post Linum et Cletum in pontificatu successit.
QUORUM NOMINA SUNT (scripta) IN LIBRO VITAE. — Nota: Liber hebraice vocatur catalogus «vitae,» id est viventium, sive eorum qui conscripti sunt ad vitam aeternam: hic autem catalogus extat in mente praescientia et praedestinatione Dei; haec ergo ἀνθρωποπαθῶς dicitur liber, sive catalogus Dei, in quo Deus omnium justorum, qui in justitia perseverant et in gratia moriuntur, nomina quasi descripsit, ut eos vita et corona aeterna donet, ait Theophylactus. Sic enim apud homines, qui ad aliquod munus aut dignitatem eliguntur, conscribuntur in libro, uti milites et senatores, qui inde dicti sunt Patres conscripti, ut ait D. Thomas. Unde hebraice ספר חיים sepher chaiim, tam librum viventium, quam librum vitae, significat. Pari modo eadem mens, praescientia et reprobatio Dei, dici potest liber mortis, in quo Deus omnes qui in peccato moriuntur, describit, ut aeterna eos morte puniat. Ita Theophylactus, licet D. Thomas non admittat librum mortis, sed tantum vitae, eo quod hujus nominis, non illius, meminerit Scriptura, et quia Deus, cujus natura est bonitas, per se ordinat et conscribit suos ad vitam, ad mortem vero non per se, sed quasi coactus malitia et peccatis, impios destinat et transcribit.
Nota secundo, duplici modo homines describi in libro vitae. Primo, absolute et complete: ita scribuntur omnes et soli illi, qui in gratia moriuntur, ideoque electi sunt ad vitam aeternam. Secundo, inchoate tantum: ita scribuntur in libro vitae justi omnes, qui adhuc in vita luctantur cum mundo, carne et daemone, ut, si in justitia perseverent, complete scribantur in libro vitae, eligunturque et perveniant ad vitam aeternam; si non perseverent, deleantur de libro viventium, ut ait David Psal. lxviii, 29. Hoc secundo modo dicit Paulus Clementem et alios suos adjutores adhuc viventes scriptos esse in libro vitae: nec enim vult eos omnino certos reddere de sua perseverantia, salute et electione ad gloriam, eamque Philippensibus omnibus revelare; nec rursum vult dicere, se accepisse a Deo revelationem de hac ipsorum salute et gloria; sed tantum ipsos quoad praesentem gratiae statum inchoate ipsos esse in libro vitae. Vide dicta Ephes. i, 5, et cap. xiii.
Alio sensu Eccli. xxiv, 32, «liber vitae» vocatur ipsa Scriptura sacra, sive liber legis et Prophetarum; sic enim ibi dicitur: «Haec omnia liber vitae, et testamentum Altissimi, et agnitio veritatis. Legem mandavit Moyses in praeceptis justitiarum, et hereditatem domui Jacob, et Israel promissiones.» Cujus loci hic est sensus: Haec omnia quae jam dixi de sapientiae dignitate, utilitate et fructu, subaudi, continet et praestat liber vitae, id est liber legis et Prophetarum, quem si serves, perlinges ad vitam aeternam; qui liber est etiam testamentum Dei continens extremam et summam ejus voluntatem, et pactum cum hominibus, adeoque est ipsa agnitio veritatis; liber, inquam, legis, quam mandavit Moses, danda praecepta justitiae, quae essent quasi hereditas perpetua Israeli, eique promitterent hereditatem fertilem Judaeae in hac vita, et regni caelestis in futura. Dicitur ergo Scriptura sacra «liber vitae,» quia continet tam promissiones vitae praesentis et aeternae, quam praecepta ad vitam hanc consequendam opportuna et necessaria.
Nota: Primus qui meminit libri vitae, est Moses, Exodi xxxii, 32: «Aut, ait, dimitte eis hanc noxam (adorationis vituli), aut si non facis, dele me de libro tuo, quem scripsisti.» Deinde David, Psalm. lxviii, 29: «Deleantur de libro viventium.» In novo vero Testamento, illius meminit Christus Lucae x, 20, Paulus hic, et S. Joannes Apocal. xx, 15.
Versus 4: Gaudete In Domino Semper
4. GAUDETE IN DOMINO SEMPER: ITERUM DICO, GAUDETE. — «In Domino,» in afflictionibus propter fidem et Dominum toleratis, ait Chrysostomus et Theophylactus; sed hoc arctius est. Secundo, ergo genuine et adaequate: «Gaudete in Domino,» id est in Domini fide, gratia, religione, spe, praemio, quod vobis promisit, q. d. Gaudete, non quia divites estis, nobiles, sapientes, sed quia estis Christiani, quia Dominum habetis Christum, qui vos a morte redemit, sua gratia cumulavit, ad caelestem gloriam vocavit; gaudete, inquam, semper, tam tempore adversitatis, quam prosperitatis; tam persecutionis, quam pacis. «Iterum dico» et repeto, «gaudete in Domino,» id est, in obsequio, protectione et promissis tanti Domini, qui Rex est regum, et Dominus dominantium.
Gaudete, ait Anselmus, non in saeculo, sed in Domino; sicut enim nemo potest duobus dominis servire; sic nemo potest et in Domino et in saeculo gaudere; contraria enim sunt haec duo gaudia: nam saeculi gaudium est impunita nequitia. Luxurientur homines, fornicentur in spectaculis, nugentur in ebriositate, ingurgitentur turpitudine, et ista mala non impediat fames, non aliquis morbus, non aliqua adversitas; sed sint omnia redundantia in pace carnis, in securitate mentis, et videte saeculi gaudium. Et ideo non in saeculo gaudete, sed in Domino, id est non iniquitate, sed in veritate, non in flore vanitatis, sed in spe aeternitatis.
Et S. Bernardus, serm. 4 in Vigil. Nativit.: «Gaudete, ait, in Domino semper, iterum dico, gaudete. Gaudete de exhibitione, iterum gaudete de promissione, quoniam et res plena gaudio, et spes plena gaudio est. Gaudete, quia jam percepistis dona sinistrae. Gaudete, quia jam exspectatis praemia dextrae. Laeva, inquit, ejus sub capite meo, et dextera ipsius amplexabitur me. Laeva quidem levat, dextera suscipit. Laeva medetur et justificat, dextera amplectitur et beatificat. In laeva ejus merita, in dextera vero praemia continentur. In dextera, inquam, deliciae, in laeva sunt medicinae.»
Quaerit S. Basilius, interrog. 493 in Regul. brev.: «Cujusmodi est gaudium, quod est in Domino? et quid est, quod facientes gaudere debeamus?» ac respondet: «In his quae secundum mandatum Domini fiunt gaudere, est in Domino gaudere. Quocirca quandocumque mandata Dei exsequimur, aut propter nomen Domini aliquid patimur, gaudere et gratulari inter nos debemus.»
Hoc gaudium homini Christiano utile, imo necessarium est, ut jucunde vivat et alacriter in virtutibus pergat, ut opera heroica faciat, ut tristitias et diffidentias, quas vel natura, vel daemon suggerit, et tentationes omnes superet. «Una, ait S. Antonius apud Athanasium, una, inquam, est ratio vincendi inimicum, laetitia spiritualis, et animae Dominum semper cogitantis jugis recordatio, quae daemonum ludos quasi fumos expellens, persequetur adversarios potius quam timebit.»
Et sane Christianus non unam, sed multas habet gaudii materias et causas, nimirum tot, quot tum communia, tum particularia a Deo accepit beneficia, vel se accepturum sperat et exspectat; ac praesertim si cogitet vitam aeternam sibi in caelo a Deo praeparatam, quomodo non omnem tristitiam excutiat? «Delectaberis,» ait Isaias lviii, 14, «super Domino, et sustollam te super altitudines terrae, et cibabo te hereditate Jacob patris tui.» Ita magnus ille Apollo, apud Palladium, in Lausiaca, cap. lii, suos illos in eremo fratres, licet solitarie et austere admodum viventes, excitabat ad perennem laetitiam spiritus, ut de eis dicat Palladius: «Licebat eos videre exultantes in solitudine, adeo ut nullam ejusmodi exultationem in terra videre liceat, nec laetitiam corpoream: neque enim erat inter eos aliquis maestus aut tristis.» Addit deinde modum et rationem, qua eis Apollo hanc laetitiam ingerebat: «Si quis, ait, videbatur prae se ferre tristitiam, statim pater Apollo ex eo rogabat causam, et quae erant in occulto uniuscujusque cordis renuntiabat. Dicebat autem: Non oportet nos esse tristes propter salutem, cum futuri simus heredes regni caelorum: tristes erunt Gentiles, flebunt Judaei, lugebunt peccatores; justi autem laetabuntur, et qui terrena quidem animo agitant, laetantur in rebus terrenis; nos autem qui tanta spe digni sumus habiti, quemadmodum non laetamur perpetuo? cum nobis Apostolus suadeat, ut semper laetemur, et oremus sine intermissione.» Hactenus Apollo.
Et hoc est, quod ait Apostolus: «Gaudete in Domino.» Quaerit S. Basilius, serm. 4 ex 29 variis, quae est de gratiarum actione, quomodo Christianus inter tot miserias, infortunia et adversitates hujus vitae semper possit gaudere; ac respondet: «Anima, ait, quae semel se modis omnibus desiderio astrinxit sui Conditoris, jamque insuevit oblectare se tantae illius pulchritudinis contemplatione, prorsus non sinet vehemens illud gaudium animique sui jucundissimam diffusionem intercipi aut immutari per multiplicem et succedaneam carnalium affectionum mutationem: quin ea potius, quae aliis maerorem afferunt, in cumulum sibi vertet et accessionem laetitiae. Cujusmodi erat Apostolus, dum sibi probe admodum complaceret in infirmitatibus, in tribulationibus, in persecutionibus, in necessitatibus, egestatem suam in gloriam et exultationem permutans.»
Et Chrysostomus, hom. 48 ad Pop., eidem quaestioni ita respondet, ut doceat nautas, mercatores et quoslibet homines ex omni suo labore gaudium quaerere, nec tamen invenire; Paulum vero gaudii fontem et thesaurum nobis aperire: «Non enim, inquit, simpliciter dixit: Gaudete semper, sed addit continuae voluptatis causam subdens: Gaudete in Domino semper. In Domino gaudens ex accidente nullo hac voluptate excidere potest: alia nempe cuncta, in quibus gaudemus, mutabilia sunt, nec tantam nobis afferunt voluptatem, ut ex aliis nascentem tristitiam expellant et obumbrent: Dei vero timor haec habet utraque; stabilis enim est et immotus, atque tantam emittit laetitiam, ut nullus nos aliorum malorum sensus capiat. Deum enim sicut oportet timens, et in ipso confidens, voluptatis radicem lucratus es et omnem habet laetitiae fontem. Et sicut in immensum mare decidens scintilla brevi facile exstinguitur, sic quantacumque Deum timenti illidantur, veluti in vastum laetitiae pelagus incidentia exstinguuntur atque perduntur. Et revera hoc est maxime mirabile, quod, cum adsint quae contristare solent, permanet ipse gaudens.» Et infra, quod sancti semper gaudeant in quantavis afflictione, ita per singula discurrens, demonstrat dicens: «Sit enim aliquis nihil in se damnandum habens, sed bona fretus conscientia, et ad futura anhelans, et exspectans illam beatam spem, quid hunc, quaeso, poterit in tristitiam inducere? nam primo, omnibus rebus intolerabilior mors esse videtur: sed hujus exspectatio non tantum ipsum non contristat, sed et delectat; novit enim quod mortis praesentia, malorum est liberatio, et cursus ad coronas. Secundo, sed filiorum acerba sit mors? Verum et hoc generose fert, dicetque Job verba: Dominus dedit, Dominus abstulit, sit nomen Domini benedictum. Tertio, quod si filiorum mors non potest contristare, multo minus et pecuniarum jacturae, et accusationes, et calumniae, tam magnum et generosum animum tangere possunt, neque corporis dolores. Quoniam Apostoli flagellabantur et gaudebant a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati. A Christo in contumeliis gaudere instituti sunt: Gaudete, ait, et exsultate, cum dixerint omne malum mentientes adversum vos, quoniam merces vestra multa est in caelis. Quarto, sed in mortem incidit. Verum audivit alium admonentem et dicentem, quoniam sicut in igne probatur aurum, sic homines acceptabiles in fornace humiliationis. Cum igitur neque mors, neque pecuniarum jactura, neque corporis aegritudo, neque ignominia, neque convitium, neque quippiam ejusmodi ipsum contristare possit, verum etiam magis delectet, quam unquam tristitiae materiam habebit?»
Versus 5: Modestia Vestra Nota Sit Omnibus Hominibus
5. MODESTIA VESTRA NOTA SIT OMNIBUS HOMINIBUS. — q. d., ait Anselmus: In Domino, ut dixi, sit gaudium vestrae mentis: sed homines videant modestiam vestrae conversationis, ut vestro exemplo discant modeste agere. Paulo aliter haec connectit S. Bernardus, serm. in illud Apostoli, «Non est regnum Dei esca et potus.» Ait enim: «Duplex est gaudium quod habes in Spiritu Sancto, scilicet primo, de memoria futurorum bonorum; secundo, de malorum praesentium tolerantia. Nil quippe in his carnale sapit, nil saeculare, nil vanum, sed Spiritus veritatis et caelestis sapientiae est, cujus in utraque suavitas praelibatur. Gaudete in Domino semper, ait Apostolus, iterum dico, gaudete. Et duplicis hujus gaudii materiam secutus adjunxit: Modestia vestra nota sit omnibus hominibus: Dominus enim prope est. Quid modestia, nisi mansuetudo et patientia est? Gaudeamus ergo de his quae exspectamus: quoniam Dominus prope est. Gaudeamus iterum de his quae sustinemus, ut modestia nostra omnibus nota sit. Nimirum tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio vero spem, spes autem non confundit.»
Praeclare Cicero, et ex eo S. Augustinus, lib. De Beata vita: «Modestia, inquit, utique dicta est a modo, et a temperie temperantia. Ubi autem modus est atque temperies, nec plus est quidquam, nec minus.» Et inferius: «Modus ergo animi sapientia est.» Et mox: «Si autem quaeritis quid sit sapientia? nihil est aliud quam modus animi, hoc est quo sese animus librat, ut neque excurrat in nimium, neque infra quam plenum est, coarctetur.» Et paulo superius: «Tullius in populari oratione ait: Ut volet quisque accipiat; ego tamen frugalitatem, id est modestiam et temperantiam, virtutem esse maximam judico. Prorsus doctissime ac decentissime:» Eleganter vir sapiens rogatus: «Quid est rosa? ait: est purpura veris. Quid est modestia? ait: est purpura virtutum.» Nulla enim purpura cardinalem aut regem ita decorat, uti modestia exornat virtute praeditum. Modestia ergo virtutes caeteras quasi virgines regias regio habitu illustrat. Unde Euripides, in Medea, modestiam vocat «donum pulcherrimum deorum.» Nam, ut ait Hugo Victorinus, «habitus mentis in corporis statu cognoscitur. Itaque vox quaedam animi est corporis motus.» Hinc S. Augustinus in Regula ita sancit: «In omnibus motibus nostris nil fiat, quod cujuspiam offendat aspectum, sed quod nostram deceat sanctitatem.»
Nota: Pro modestia, graece est τὸ ἐπιεικές, quod primo, significat aequitatem; secundo, humanitatem; tertio, moderationem animi, qua etiam adversa, persecutiones, injurias et hostes ipsos moderate ferimus et toleramus. Sic accipiunt Chrysostomus, Theodoretus, Theophylactus, quasi velit Paulus, ut Philippenses contra Gentiles aliosque se persequentes et affligentes non excandescant, non indignentur, sed per animi moderationem omnia quantumvis dura patienter ferant, et erga hostes suos mansueti sint, benigni et placidi. Hic sensus valde appositus est huic loco, personis et tempori.
Quarto, τὸ ἐπιεικές significat modestiam, ut vertit Noster, quae virtus est ponens modum actionibus externis, nimirum quae moderatur verba, incessum, habitum, omnemque gestum et motum tum in mensa, tum in plateis, tum in templo, tum in scholis, tum quolibet alio loco. Vide dicta Galat. v, 23.
Vult ergo Apostolus ut Christiani modestiam omnibus exhibeant, qua internam animi moderationem testentur, quaque alios alliciant ad christianismum et suam modestiam imitandam.
Ita nimirum S. Bernardus sua specie et morum compositione, omnes ad Dei amorem et vitae puritatem invitabat. Nam, ut ait auctor Vitae ejus, lib. III, cap. 1: «Apparebat in carne ejus gratia quaedam spiritalis; in vultu claritas praefulgebat non terrena, sed coelestis; in oculis angelica quaedam puritas et columbina simplicitas radiabat; tanta erat interioris ejus hominis pulchritudo, ut evidentibus quibusdam indiciis foras erumperet et de cervulo internae puritatis et gratiae copiose perfusus homo quoque exterior videretur.» Hac modestia excelluit quoque S. Malachias, Episcopus Hiberniae, qui nullum membrum sine ratione movebat, ait S. Bernardus in ejus Vita. Et S. Lucianus, presbyter et martyr, qui solo suo aspectu modesto, hilari et pio, multos ad Christum convertit. Tanta enim erat in eo vultus serenitas, suavitas, lux, ut radios vibrare videretur; tanta morum sanctitas et decor, ut angelus videretur, non homo; nemoque eum intueri posset, quin fidei et Christi amore incenderetur; adeo ut Galerius Maximianus imperator, acerrimus Christianorum hostis, non auderet eum cominus intueri. Audi auctorem Vitae, et ex eo Baronius, anno Domini 311 : «Cum de Luciano a multis audiret Maximianus, tantam in ejus facie insidere reverentiam, ut, si eum solum vidisset, veniret in periculum ne fieret Christianus; postquam jussit ut ille adduceretur, timens ne sibi tale quid accideret, velo interjecto separat sermonis congressionem, et verba procul ad eum emittebat, intermedio utens sermonis ministro.» Quocirca merito Auctor Comm., lib. II in Job apud Origenem (Origenes enim esse nequit, utpote qui Lucianum multis annis antecesserit), agens de gloriosa Luciani vita et martyrio : «Ita, ait, consummatus est beatus atque gloriosus Lucianus, lucidus vita, lucidus et fide (lucidus et modestia, aeque ac vultu), lucidus etiam tolerantiae consummatione. Ob hoc enim Lucianus cognominatus est tanquam lucidus, aut proprio lumine sibi fulgens, aut aliis praelucens.» Porro causam et fontem tantae modestiae in Luciano indicat auctor Vitae, dum initio ejus primam aetatem ita describit : «Plurimum vitae suae tempus impendebat precibus et lacrymis. A scurrilitate et risu tantum aberat, quantum judicabat ea esse vere ridicula. Contra autem eos qui lugebant, studebat imitari, et existimabat esse dignos beatitudinibus. Silentium autem amplexus, et assiduae deditus meditationi, videbatur semper cogitabundus et tristitia plenus iis qui ad eum accedebant, etiamsi spiritu in se perpetuo exultaret et laetaretur. Si quando autem verbum ei ex ore visum esset emittere, divinae Scripturae erant id quod loquebatur. Tantus enim earum divinus amor ipsum ceperat, ut vix somnum vellet capere propter continuam earum meditationem :» unde et Bibliorum editionem Graecam ex Hebraico textu confecit, quae Lucianea est dicta. Haec prima ejus pietatis rudimenta animum a terrenis avulserunt, et rebus divinis imbuerunt, ut Deo plenus divinum quasi vultum moresque divinos indueret.
Pulchre quoque S. Ephrem hujus modestiae et temperantiae, ut ipse vocat, actus particulares quaquaversum describit, lib. De Virtutibus et Vitiis, cap. De Temperantia et Continentia, dum ait : «Temperans modestiae freno linguam temperat a conviciis, et exsecrationibus abstinet, non delectatur vaniloquio, unum in alterum calumniando et obtrectando non commovet : secreta celat, et silentio aliena contegit. Temperans in auditu dicitur, qui aures rebus inanibus et maledicis non accommodat. In oculis, qui non passim quae oblectare possunt, aut quae nefas est videre, respicit. Animo temperans est, qui sic eum regit, ut non efferatur iracundia, nec cito exacerbetur. In gloria modestia cernitur, quando quis ita mentem moderatur, ut nec honoribus, nec dignitatibus, nec laudibus aucupandis vincatur. In cogitationibus, cum quis timore Dei blandas arridentesque cogitationes reprimit. In cibis, quando nec delicatioribus quis delectatur, nec extra praefinitum edendi tempus cibum appetit, horamque anticipat, ne dapum varietatem et pulchritudinem avide requirat. In potu, quando non immodice non solum vino, sed nec aquae quidem potu fruitur.» Haec ille. Brevius S. Bernardus, epist. 113 : «Disciplina, ait, mentem et corpus componit, cervicem submittit, ponit supercilia, componit vultum, ligat oculos, cachinnos cohibet, moderatur linguam, gulam frenat, iram sedat, format incessum.» Et alius Doctor : «Sales, inquit, sint sine dente, joci sine vilitate, vox sine clamore, incessus sine tumultu : pauca loquere, plus cogita, pudore te arma, vultu terram aspice, coelum animo.»
Dominus prope est. — Aliqui vocem enim addunt; sed nec Syrus, nec Graeca, nec Latina correcta illud habent, et sine eo sensus est planior : vult enim Apostolus dare stimulum generalem tam ad modestiam et gaudium quod praecessit, quam ad quietem animi, orationem aliasque virtutes, quas subjungit.
Stimulus hic est, si cogitemus quod Dominus prope sit: jam sensus est, «Dominus prope est,» id est, Christus judex appropinquat, ut conspiciat, succurrat et adjuvet nostram patientiam et modestiam. Ita Anselmus. Secundo et genuine, «Dominus prope est,» id est, Christus judex appropinquat, ut veniat ad judicium, ut coronet nostram patientiam et modestiam, ut gaudium nostrum compleat, utque honestam nos persequentium injurias vindicet et puniat.
Versus 6: Nihil Solliciti Sitis
6. Nihil ergo solliciti sitis, — q. d. Non ergo vos angat sollicitudo bonorum temporalium aut malorum, sive bonis spoliemini, sive exilio mulctemini, sive morbis aliisve infortuniis affligamini; quia pro his omnibus Dominus propediem adveniens, aeterna vobis bona conferet. Ita Chrysostomus, Theodoretus et Theophylactus.
Nota: Potest hic locus intelligi de judicio particulari, q. d. Prope est finis vitae nostrae, utpote brevissimae, brevi enim moriemur, et consequenter prope est judicium particulare, et prope est Dominus, qui in illo praeses et judex nos judicabit.
Secundo et melius, accipias de judicio universali : de illo enim ita solet Apostolus loqui quasi et scilicet instaret et vicinum esset, ut illud semper prae oculis habeant Christiani, ad illudque se comparent. Unde diem judicii universalis solet Apostolus vocare diem Domini; prope est ergo Dominus, quia prope est finis mundi et dies judicii universalis, quod Dominus exercebit coram toto mundo; prope, inquam, est respectu longissimae praescientiae et aeternitatis Dei, in qua mille anni sunt tamquam dies hesterna quae pertransiit, q. d. Ergo modestiam, patientiam aliasque virtutes colite, ut in die judicii laeti sitis et securi, utque a Christo judice publicam laudem et gloriae coronam accipiatis. Ita Chrysostomus et Theophylactus.
Qua de re pulchre idem Chrysostomus, hom. 37 in Joan. : «Instat, ait, jam tempus reddendae rationis. Ideo Paulus ait : Dominus prope est, nihil solliciti sitis, Dominus prope est, non longe a fine absumus, sed jam mundus properat; hoc bella, hoc afflictiones, hoc terrae motus, hoc extincta charitas significat. Quemadmodum enim corpus jam adventante morte innumeris malis afficitur, et domus prope casum in ruinas fatiscit : ita orbis terrarum ad finem properans tantis undique malis conteritur; nam si Pauli temporibus Dominus prope erat, nunc profecto propior est. Si ante trecentos annos finem temporum Paulus esse dixit, quid nunc dicendum est?» Addit deinde diem judicii uti vicinum, ita et subitum ac improvisum adfore, dicens : «Cohibeamus igitur affectus nostros, exerceamur in Dei timore; etenim nobis licentia perditis, nihil tale exspectantibus ex improviso Dei adventus aderit. Quod his verbis Christus significat: Sicut factum est in diebus Noe, sic erit, etc., ut Paulus : Cum dixerint: Pax, securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus : sicut dolor in utero habentis. Saepe gravidae mulieres inter eundum et ludendum, dum balneis, dum spectaculis oblectantur, repentinis torquentur doloribus: hac et nos in hac vita conditione versamur. Simus ergo semper parati.»
IN OMNI ORATIONE ET OBSECRATIONE, CUM GRATIARUM ACTIONE, PETITIONES VESTRAE INNOTESCANT APUD DEUM. — Nota, to omni non posse referri ad orationem: nam in Graeco est discordantia generis; παντί enim, id est omni, est masculini generis: προσευχῇ vero, id est oratione, est feminini. Unde Oecumenius et Graeci ἐν παντί, subaudiunt πράγματι, id est in omni, subaudi, re et negotio, de quo solliciti estis. Syrus in παντί, subaudit χρόνῳ, id est in omni tempore, hoc est semper. «Oratione,» id est, per orationem et instantem ac ferventem obsecrationem junctam cum gratiarum actione (haec enim oratio et obsecratio Deo grata est, Deique gratiam et opem provocat, quae ab animo grato proficiscitur et gratiarum actione conditur), petitiones vestras notas facite et exponite Deo, ut ejus opem flagitetis et impetretis.
Versus 7: Et Pax Dei Quae Exsuperat Omnem Sensum
7. Et pax Dei quae exsuperat omnem sensum. — Primo, «Pax Dei,» inquit Chrysostomus et Theophylactus, est reconciliatio quam fecit Deus cum hominibus, quando olim eis iratus jam per Christum factus est placatus. Unde Christus dicitur «pax nostra,» id est causa pacis, Ephes. II, [14]. Hanc pacem Prophetae et Angeli Christo nato occinuerunt canentes: «Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis.»
Secundo: «Pax,» inquit Anselmus, qua in seipso pacatus et quietissimus est Deus, cujus natura est pax, ait Ambrosius, custodiat corda vestra, eisque pacem suam communicet; Deus enim increata est pax, cujus participatione pacificantur angeli et homines.
Tertio, alii intelligunt pacem cum hominibus et injuriarum oblivionem, de qua vide Chrysostomum in morali hom. 14.
Quarto et optime, Ambrosius «Pax,» inquit, quam habet anima sancta cum Deo, est tranquillitas conscientiae; «quae exsuperat omnem sensum,» graece νοῦν, id est intellectum, q. d. Intelligi non potest, qualis et quanta haec sit pax.
CUSTODIAT, — Graece φρουρήσει, id est custodiet, quasi Paulus promittat eis hanc custodiam, ejusque fiducia eos animet. Verum aptius Noster vertit, «custodiat»: Hebraei enim saepe futurum sumunt pro optativo, quo carent, illudque exigit copula et, nimirum ut nectat eadem tempora et modos. Cum ergo modus optandi praecesserit, videlicet, «nota sit, sitis, innotescant,» sequitur et hic eodem modo per optativum esse vertendum : omnia enim et praecedentia et sequentia sunt optantis. Jam «custodiat,» id est, instar custodiae militaris contra omnes hostes tuetur; φρούριον enim significat custodiam quae obsessis civitatibus adhiberi solet.
CORDA VESTRA (id est voluntates vestras, ne a fide, justitia, virtute, ulla tentatione, ulla persecutione, divelli vos sinatis) ET INTELLIGENTIAS VESTRAS (id est intellectus vestros, ne in errorem aliquem contra fidem, aut in judicium aliquod practicum erroneum et bonis moribus adversum abducamini) IN CHRISTO JESU, — id est, per Christum, ait Oecumenius. Secundo et melius, «in Christo,» ut scilicet «in Christo,» id est in Christi fide et gratia maneatis et crescatis, itaque arctius Christo conjungamini.
Nota: Paulus hic suggerit Christianis, ut omnibus hostibus suis pacem opponant quasi scutum impenetrabile, quia revera haec pax elidit omnes suggestiones daemonis, carnis et mundi: imo omnes tyrannorum minas et tormenta superat. Unde S. Tiburtius martyr, cum Torquati tyranni et carnificis tormenta omnia contempsisset, causam hujus contemptus et magnanimitatis subjunxit, dicens: «Omnis nobis vilis est poena, ubi pura comes est conscientia;» nimirum:
Hic murus aheneus esto, Nil conscire sibi, nulla pallescere culpa.
Vide quae dixi I Timoth. I, 5. Hinc est quod omni studio diabolus hanc nobis pacem eripere conatur, sollicitando nos ad peccata; vel certe eam turbare, immittendo scrupulos, diffidentias, maerores, tentationes.
Nota secundo: Haec pax primo, serenitatem menti inducit; secundo, laetitiam : secura enim mens est quasi juge convivium; tertio, confidentiam, et ex ea magnanimitatem; qui enim scit se pacem habere cum Deo, se esse in Dei gratia, imo Dei amicum et filium, se Deum habere patrem; patrem, inquam, amantissimum, qui summam filiorum suorum et curam et providentiam gerat, omniaque eis faciat cooperari in bonum, ad majus gratiae et gloriae meritum : qui, inquam, haec serio cogitat et perpendit, hic Deo totus confidit, illi se suaque omnia committit, nec dubitat quin Deus se et suas actiones diriget et prosperabit, seque contra hostes et tyrannos quantumvis ferocissimos tutabitur. Hic ergo certus de Dei patris sui tutela et directione paterna in ea conquiescit et securus indormit, dicitque:
Etiamsi fractus illabatur orbis, Impavidum ferient ruinae;
nemo me laedet, nisi prius Deum laeserit viceritque.
Nota tertio : Pax haec et confidentia facit nos daemonibus omnibusque hostibus, non solum inexpugnabiles, sed et terribiles ac formidabiles. «Quis enim, ait Ambrosius, non metuat eum, quem scit Dei esse amicum, qui Deum habet protectorem, imo vindicem, pro quo Deus pugnat, ut eum triumphare faciat? II Corinth. II, 14.»
Versus 8: Quaecumque Sunt Vera, Quaecumque Pudica
8. DE CAETERO, FRATRES, QUAECUMQUE SUNT VERA, — id est sincera et aliena ab hypocrisi : vel generalius, ut hoc primo epitheto cetera omnia sequentia complectatur, quae deinde speciatim explicet, «quaecumque sunt vera,» veritate vitae, id est conformia Christianae legi, professioni et perfectioni. Unde Theophylactus: «Vera,» inquit, id est virtutibus praedita : omne enim vitium est mendacium, inquit Chrysostomus.
QUAECUMQUE PUDICA, — σεμνά, id est gravia, severa, honesta, verecunda. Ita Syrus, Theophylactus, Erasmus, q. d. Quae talia sunt ut sancta quadam gravitate vos exornent : haec enim et pudica sunt. Impudica namque levitatem et leves gestus amant, sanctimoniamque fugiunt. S. Ambrosius vertit, magnifica.
QUAECUMQUE SANCTA. — Legit Noster Interpres ἅγια, jam legunt ἁγνά, id est casta, nisi dicas sanctitatem hic, uti et alibi, significare castitatem, uti I Cor. VII, vers. 34, de virgine dicitur: Ut sit sancta, id est pura et casta, corpore et spiritu. Opponit, inquit Chrysostomus, castitatem Paulus iis, quorum Deus venter est, de quibus cap. praeced.
QUAECUMQUE AMABILIA. — προσφιλῆ, id est quaecumque ad amicitiam, concordiam et benevolentiam alendam, aut promovendam sunt accommoda : vult enim ut Christiani omnibus etiam Ethnicis se faciant amabiles, ut eos sibi concilient, itaque ad Christum et virtutem pelliciant; hac enim amabilitate quasi esca capiuntur homines. Sic Christus et Apostoli satagebant efficere, ut ab omnibus amarentur, exhibendo se omnibus benevolos, comes, affabiles: hinc Paulus omnibus omnia factus est.
QUAECUMQUE BONAE FAMAE, — quae vobis et Christo ac Christianismo nomen et famam concilient. Ambrosius vertit, quaecumque laudabilia; perperam Erasmus vertit, quaecumque ominata, vel boni sunt ominis : licet enim hoc quoque significet Graecum εὔφημα, illa tamen significatio huic loco non convenit. Quae enim connexio vel affinitas est inter ea quae sunt pudica, justa, sancta, et ea quae sunt boni ominis? εὔφημα ergo hic significat ea quae bonae sunt famae, ut fatetur Beza; φήμη enim famam significat.
SI QUA LAUS DISCIPLINAE, HAEC COGITATE. — In Graeco non est «disciplinae,» sed tantum εἴ τις ἔπαινος, id est si qua laus, videlicet bonae vitae et disciplinae, q. d. Quidquid est laudabilis disciplinae, quidquid est quod vos in sancta disciplina contineat et exerceat, quodque disciplinam Christianam Ethnicis commendet, «haec,» id est jam dicta, «cogitate,» ut ea faciatis et exequamini.
Nota: Non laudem, sed laudabilia sectari jubet Apostolus. «Laudabilia fac, inquit Chrysostomus, sed non laudis respectu.»
Versus 9: Quae Et Didicistis, Et Accepistis, Et Audistis, Et Vidistis In Me
9. QUAE ET DIDICISTIS, ET ACCEPISTIS, ET AUDISTIS, ET VIDISTIS IN ME, HAEC AGITE : ET DEUS PACIS ERIT VOBISCUM. — Hinc patet, Paulum multa in particulari de habitu, vestitu, mensa, colloquio, gestibus, moribus omnique modestia in templo, in plateis, in conviviis, praesertim cum Ethnicis, observanda Philippensibus praescripsisse, eaque verbo et exemplo (quomodo nimirum omnibus in rebus se gerere deberent) docuisse, quae litteris non sunt consignata, ea tamen vult ab eis servari; ergo non sola Scriptura est norma credendorum et agendorum, uti volunt Novantes.
Nota: «Deum pacis» vocat auctorem et amatorem pacis, q. d. Deus, qui pacem amat, vobis aderit, et pacem vobiscum fovebit facietque vos mutua pace frui : imo vobis pacem et gratiam Gentilium conciliabit.
Versus 10: Tandem Aliquando Refloruistis Pro Me Sentire
10. TANDEM ALIQUANDO (post longiorem moram et torporem) refloruistis pro me sentire. — Graece ἀνεθάλετε τὸ ὑπὲρ ἐμοῦ φρονεῖν, id est, reviruistis pro me sentire. Ubi nota: Est metaphora a plantis, quae hieme exarescunt, vere reviresceunt, q. d. Sic vos, o Philippenses, in algore quodam charitatis fuistis erga me et quasi aridi: nunc novo vere et spiritu quasi afflante reviruistis, revixistis ac reviguistis. Ita Chrysostomus et Theophylactus.
Secundo, φρονεῖν, id est sentire, capitur pro φροντίζειν, id est curare, curam et sollicitudinem gerere. Sic capitur Coloss. III, 2, et alibi, q. d. Intepueratis et obtorpueratis nonnihil erga me meique curam, o Philippenses; sed jam pristinum affectum, curam, sollicitudinem pro me alendo et fovendo resumpsistis. Ita Chrysostomus et Theophylactus.
SICUT ET SENTIEBATIS, — ἐφ᾿ ᾧ, in quo sentiebatis, q. d. Qua in re solebatis sentire, id est solliciti esse pro me, videlicet in alimonia et necessariis vitae mihi procurandis.
OCCUPATI AUTEM ERATIS. — Quia tacite exprobravit eis torporem eorumque negligentiam culpavit, hic increpationem mitigat et excusat, dicens : «Occupati eratis,» graece ἠκαιρεῖσθε, id est non habuistis opportunitatem, mihi scilicet subveniendi, non habebatis ad manum quae mitteretis. Nam, ut Chrysostomus ait, erat vobis res angusta domi, non habebatis quo mihi succurreretis, impotentia et penuria vos occupabat, vobisque manus claudebat et ligabat. Adde, sicut Graecum εὐκαιρεῖν non tantum significat opportunitatem habeo, sed et locuples ac dives sum, uti ex Suida et Athenaeo docet Henricus Stephanus: ita ejus contrarium, ἀκαιρεῖν, significat non tantum destituor opportunitate, sed etiam opibus, pauper sum. Ita quoque explicat S. Chrysostomus et Theophylactus. Unde Noster apte vertit (quidquid occlamet Beza) «occupati eratis,» vestra scilicet paupertate, vobis ipsis alendis vestrisque curandis, q. d. Non tam negligentiae vestrae tribuo, quod hactenus nihil ad me miseritis, quam vestrae inopiae. Alii interpretantur : Non habebatis opportunitatem, id est fidum nuntium, per quem mitteretis.
Versus 11: Non Quasi Propter Penuriam Dico
11. NON QUASI PROPTER PENURIAM DICO, — id est, ut clarius vertit Syrus, non quod penuriam passus sim aut patiar, id dico, scilicet quod gaudeam in vestra pro me sollicitudine et eleemosyna.
Ego enim didici (exercitio, usu et assuetudine) IN QUIBUS SUM (iis quae habeo, quae mihi ad manum sunt) sufficiens esse. — Graece αὐτάρκης εἶναι, id est mihi sufficiens et contentus esse.
Nota, Dei proprium esse sibi sufficere, indeque hebraice vocatur Saddai, q. d. סדי scedai, id est cui est omnis sufficientia, vel qui omnem habet sufficientiam. Hinc nonnulli ab hoc Hebraeo nomine די dai, id est sufficientia, nomen Deus, et θεός ac Zeus, deducendum putant, ut haec omnia idem sint quod Hebraeum saddai, et Graecum αὐτάρκης. Deus enim est, qui in seipso perfectus, sufficiens, beatus, nullo indiget, et quo cetera omnia indigent; et hoc est quod ait Psaltes, Psal. XV, 2 : «Dixi Domino : Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges.» Ubi adverte talem in Deo sufficientiam esse, quae sit abundantia, qua non solum sibi, sed et omnibus creaturis sufficiat, et abunde suggerat quod cuique convenit; et hoc significat Hebraeum saddai, hoc est qui omnem sufficientiam et abundantiam ita habet, ut eam aliis tribuat et communicet quasi cornucopiae, q. d. Sufficientissimus, abundantissimus, copiosissimus, de cujus plenitudine, ut ait Joannes, cap. I, omnes accepimus. Hinc S. Paulus vim vocis Saddai explicans, I Timoth. cap. VI, 17: «Divitibus, inquit, praecipe,» etc., «non sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia ad fruendum,» id est qui est saddai. Sic et R. Saadias : «Ideo, ait, Deus dictus est Saddai, quod ipse abundet, omnesque omnium creaturarum defectus expleat.» Hac de causa Graeci Hebraeum Saddai, nunc Αὐτάρκης, nunc Παντοκράτωρ, Latini vero passim Omnipotens, vertunt. «Aquila, inquit Hieronymus ad Marcellam, vertit ἱκανόν, quod nos robustum et sufficientiam ad omnia perpetranda accipere possumus.» Eamdem vim vocis Saddai explicat Paulus, Act. XVII, 24: «Deus,» ait, «qui fecit mundum et omnia, etc., nec manibus humanis colitur indigens aliquo, cum ipse det omnibus vitam, et inspirationem, et omnia, etc.; in ipso enim vivimus, et movemur, et sumus.»
Dicitur ergo Deus Saddai non tantum hoc nomine, quod sit omnipotens et omnia possit, sed etiam quod sit efficax, et efficaciter omnia in omnibus operetur et faciat, ipsiusque cura, prudentia, sapientia, bonitate cuncta existant, vivant, moveantur; quodque omnes homines, adeoque universae creaturae de ejus inexhausta plenitudine, existentiam, vitam, operationes, bonaque omnia, tanquam ab aeterno thesauro et fonte perenni, accipiant. Unde Plato distinguens haec tria ἔνδειαν, αὐτάρκειαν et ὑπέρχυσιν, id est inopiam, sufficientiam et redundantiam, sive effusionem, solam ὑπέρχυσιν, hoc est bonitatis abundantiam et effusionem, Deo tribuit. «Sicut, inquit, crater aliquis vino plenissimus superfluit, sic et Dei bonitas in se plenissima redundat et superfluit in homines aliasque creaturas.» Platonem hactenus tantum reprehendit Nazianzenus, orat. De Filio, quod effusionem quamdam naturalem, non voluntariam et liberam, hoc exemplo innuere videatur : nam alias effusionem hanc in Deo admittit Nazianzenus, orat. 2 De Paschate.
Hinc eximium et divinum bonum, adeoque divinae virtutis, perfectionis et felicitatis primaria participatio est, si quis sit αὐτάρκης, id est sibi sufficiens, sua sorte et re contentus, adeo ut nihil appetens nullo indigeat, sed potius pro sua sorte se suaque aliis communicet et liberaliter effundat. Talem se hic Paulus omnibus imitandum proponit; hancque virtutem eum docuit, tum continua peregrinatio, tum carcer. Id se re ipsa et pari experientia didicisse solebat asserere Reverendus Vendevillius, nuper Episcopus Tornacensis, vir Apostolici zeli; qui cum consiliarium adhuc ageret, captus ab haereticis et versus Hollandiam ductus, cum in carcere tenui et aspero victu victitare cogeretur, dureque tractaretur, sanus tamen, vegetus ac valens vixit; ac tandem carcere liberatus, cum ad nos rediret, rogatus qui se in carcere habuisset, respondit se patientia didicisse, quod nunquam credidisset nisi expertus, naturam tam paucis esse contentam; imo valere et vigere : Didici, inquit, in carcere mihi esse sufficiens, et paucis vilibusque esse contentus, qui tenerior ac molliori vitae assuetus, putabam mihi impossibile ita vivere; itaque carcer insignis mihi fuit schola, beneficium, pro quo ingentes Deo gratias ago. De hac sufficientia plura dixi I Timoth. VI, 6, et II Cor. IX, 8.
Versus 12: Scio Et Humiliari, Scio Et Abundare
12. Scio et humiliari, scio et abundare; et SATIARI, ET ESURIRE; ET ABUNDARE, ET PENURIAM PATI. — Vatablus et Erasmus vertunt, novi humilis esse, novi et excellere, id est, scio quo debeam esse animo cum me Deus deprimit, ac rursum, cum me ceteris excellere facit; excellentia enim proprie opponitur humilitati, non abundantia. Et Graecum περισσεύειν non tantum abundare, sed et praecellere significat. Verum melius vertit Noster, scio et humiliari, scio et abundare : non enim loquitur Apostolus de humilitate mentis, sed paupertatis. Hebraei enim דך dac tam tenuem et inopem, quam humilem, vilem et abjectum vocant; et עני ani tam pauperem et inopem, quam humilem, mitem et mansuetum vocant : qui enim inops est, quasi vilis contemnitur, idemque superbis divitibus humiliter et mansuete loquitur. «Humiliari» ergo hic significat esse inopem et indigum; unde ei opponitur, non superbire, sed «abundare»; agit enim Apostolus de rerum penuria et copia. Rursum «humiliari,» id est jejunare : nam Hebraei ענות נפש anot nephes, id est humiliare; vel affligere animam, vocant jejunare. Unde mox explicans subdit, et satiari, et esurire; et abundare, et penuriam pati, q. d. Scio ferre penuriam, scio ferre et abundantiam, scio quomodo me in penuria geram, scio quomodo et in abundantia : in illa scilicet non tristari, non dejici, paucis esse contentus scio; in hac non dissolvi, non deliciari, sed quae supersunt in pauperes conferre. Ita Chrysostomus et Theophylactus.
UBIQUE ET IN OMNIBUS INSTITUTUS SUM. — Graece μεμύημαι, id est mysteriis initiatus sum, sacris imbutus sum. Significat ergo primo, in Christianis omnem tam copiam quam inopiam, totamque vitam esse velut perenne sacrificium Deo consecratum, cujus ritus et modum Christus nos docuit, docetque suos mystas sanctos, arcane scilicet et interius, illius mysterium, quod alios omnes latet.
Secundo, mysterium hoc est scire, quomodo tam paupertatem quam opulentiam ferre, quomodo tam in epulis et conviviis, quam in penuria, fame et siti te gerere debeas, nimirum ut utrobique modum teneas, animique quietem ac patientiam conserves; nec enim minor, imo major est virtus, si ad splendidam et opiparam mensam assidens tot illecebris et deliciis non capiaris, metas temperantiae non excedas, sed in solita continentia et frugalitate te contineas, quam si a rustico invitatus ad prandium atro pane et lardo sis contentus, nec plura requiras. «Magna et rara virtus est, ait Bernardus, inter epulas esurire, inter vestes algere, inter honores humiliari. Scivit Annibal esurire et penuriam pati, nescivit satiari et abundare : nam deliciae Capuanae Annibalem invictum enervarunt, et Romanis jam imbellem vincendum objecerunt.»
Tertio, sicut mysteria prius a mystis discebantur tum studendo, tum experiendo, deinde ab iisdem satis jam doctis et instructis exercebantur : ita Paulus significat se quasi mystam hoc Christianae continentiae mysterium tam in rerum copia, quam penuria, prius edoctum esse a Christo, jam vero illud ipsum exercere et in praxim redigere.
ABUNDARE ET PENURIAM PATI, — περισσεύειν καὶ ὑστερεῖσθαι, id est abundare et deficere, habere quod supersit et pati quod desit, q. d. Scio quomodo me geram cum abundo bonis et cum iis destituor, scio quomodo utar eo quod superest et eo quod deest. Pulchre hunc locum explicans S. Gregorius, hom. 16 in Ezech. : «Numquidnam, inquit, fratres, ars est aliqua, humiliari et abundare, satiari et esurire, abundare et penuriam pati; ut pro magno se ista scire tantus praedicator insinuet? Ars omnino et mira disciplinae scientia, quae toto nobis cordis est adnisu discenda. Quem enim penuria sua non frangit, a gratiarum actione non retrahit, in rerum temporalium desiderium non accendit, scit humiliari: hoc enim loco Apostolus humiliari dicit, penuriam perpeti; nam statim e contrario subjungit: Scio et abundare. Qui enim acceptis rebus non extollitur, qui eas ad usum vanae gloriae non intorquet, qui solus non possidet quod accepit, sed hoc cum indigentibus misericorditer dividit, scit abundare. Qui acceptis alimentis non ad ingurgitationem ventris utitur, sed ad reparationem virtutis, nec plus carni tribuit, quam necessitas petit, scit satiari. Qui alimentorum inopiam sine murmuratione tolerat, nec pro necessitate virtutis agit aliquid, unde anima peccati laqueum incurrat, scit esurire. Quem ergo nec abundantia in superbiam elevat, nec in necessitate cupiditas irritat, novit abundare, novit penuriam pati. Qui cum statim subdidit : Omnia possum; ne elationis esse verba crederemus, adjunxit: In eo qui me confortat, et quae sequuntur.»
Moraliter S. Chrysostomus, hom. 79 in Joan., tom. III, docet hoc praecipue angelos a nobis differre, quod non tam multis indigeant ut nos, ac propterea quanto paucioribus indiguerimus, tanto magis illis appropinquabimus, ipsique Deo: quanto vero pluribus abundamus, tanto magis ad hanc vitam caducam deflectimus, et tanto magis dissimiles angelis sumus. Vera namque libertas est, nulla re prorsus indigere; quam libertatem solus Deus obtinet. Proxima huic libertas est minimis indigere; quam habent angeli. Hanc vero nos et possumus et debemus imitari, ne patiamur qui Christiani sumus, vinci nos ab Ethnicis, qui paucis contenti, laeti et hilares vixerunt, uti Crates, Socrates, Diogenes et alii. Socrates enim saepe cum eorum quae publice vendebantur multitudinem aspiceret, aiebat : «Quam multis ipse non egeo!» In facilitate victus gloriabatur dicens: «Qui suavissime comederet, eum minime obsonio egere, eumque diis maxime propinquum esse, qui minimis egeat.» Testis est Laertius in Socrate.
Ita Cicero, V Tuscul., refert Anacharsim, Scytham philosophum, ad suos scripsisse : «Mihi amictus, tegmen Scythicum; calceamentum, solearum callum; cubile, terra; pulmentum, fames,» etc. Audi et Senecam lib. XIX, Epist. 414 : «Non est, inquit, quod te nimis laudes, si contempseris aureos lectos; quae est enim virtus supervacanea contemnere, praesertim hominem philosophum? Tunc te admirare, cum contempseris necessaria; tunc te admirabor, cum contempseris etiam sordidum panem.» Nimirum, «magnum vectigal (non tantum census, sed et virtutis) est parcimonia.» Sicut enim expeditissima ratio augendi census est, detrahere sumptibus, uti Aeschinem docuit Socrates; ita expeditissima ratio augendae continentiae et virtutis est, detrahere deliciis et voluptatibus. Audi quid fecerit Cato senior : «Neque, inquit, mihi aedificatio, neque vestimentum ullum in manu pretiosum, neque pretiosus servus, neque ancilla. Si quid est quo utar, utar; si non est, ego sum, quo cuique per me uti atque frui licet.» Audi Poetam :
Quis dives? qui nil cupit : et quis pauper? avarus.
Versus 13: Omnia Possum In Eo Qui Me Confortat
13. Omnia possum in eo qui me confortat. — Pro «possum,» graece est ἰσχύω, id est potens, fortis, validus sum. Secundo, pro «confortat,» graece est ἐνδυναμοῦντι, id est qui me intus corroborat, validum ac robustum facit, suggerendo scilicet animae, menti, voluntati vires gratiae suae.
«Quantae, inquit S. Bernardus, serm. 85 in Cant., fiduciae vox, Omnia possum in eo qui me confortat! Nihil omnipotentiam Verbi clariorem reddit, quam quod omnipotentes facit omnes, qui in se sperant. Denique omnia possibilia sunt credenti. An non omnipotens, cui omnia possibilia sunt? Ita animus, si non praesumat de se, sed si confortetur a Verbo, poterit utique dominari sui, ut non dominetur ei omnis iniquitas : ita, inquam, Verbo innixum et indutum virtute ex alto nulla vis, nulla fraus, nulla jam illecebra poterit vel stantem dejicere, vel subjicere dominantem.»
Versus 14: Verumtamen Bene Fecistis Communicantes Tribulationi Meae
14. VERUMTAMEN BENE FECISTIS COMMUNICANTES TRIBULATIONI MEAE, — id est, quod mihi res vestras et facultates communicastis in tribulatione mea, cum vinctus essem, bene fecistis : sic enim vincula mea et tribulationem sublevastis et partem quasi tribulationis meae ab humeris meis in vestros humeros derivastis et recepistis; ac consequenter sicut participes vos facere et communicare voluistis meae tribulationi et vinculis, sic et praemii, quod ex tribulatione hac apud Deum exspecto, participes eritis, in eoque mecum communicabitis.
Versus 15: Nulla Mihi Ecclesia Communicavit In Ratione Dati Et Accepti
15. NULLA MIHI ECCLESIA COMMUNICAVIT IN RATIONE DATI ET ACCEPTI, NISI VOS SOLI. — «In ratione,» id est in computu et compensatione dati et accepti, compensando scilicet spiritalia a me accepta datis suis temporalibus donis, vel potius stipendiis. Ita Chrysostomus et Theophylactus. Alludit ad tabulas computuum, libros et rationarios mercatorum, qui una libri parte vel tabula conscribunt sua data et exposita, altera accepta, quae pro expositis receperunt; ut significet esse quamdam commutationem quasi mercium inter praedicatores et auditores, nimirum praedicatores tradere Evangelium, veritatem et bona spiritualia, auditores vero eis rependere alimenta et bona temporalia. Rursum significat quemque hominem talem librum rationum habere respectu Dei, ut patebit vers. 17, q. d. A vobis solis, o Philippenses, recepi quod referam in codicem datorum et acceptorum, quod Rabbini dicunt מתן ומשא mattan umassa, sive, ut clarius Adamus, q. d. Habeo duas tabulas rationarias, quarum una continet ea quae dedi (praedicationem scilicet, labores, impensas et bona Evangelii): quas dum inspicio, video me multa dedisse et impendisse Ecclesiis Macedoniae, nihil vero ab eis accepisse, nisi a vobis solis, qui estis Philippis. Hoc dicit Apostolus, ut amoliatur a se avaritiae divitiarumque suspicionem, ne putent eum passim ab omnibus corrogare haec stipendia, itaque se ditare ac opibus inhiare.
Versus 16: Quia Et Thessalonicam Semel Et Bis In Usum Mihi Misistis
16. Quia et Thessalonicam (graece in Thessalonicam, scilicet existenti mihi) semel et bis (semel et iterum) in usum (εἰς χρείαν, ad egestatem, scilicet, levandam; vel, ut Syrus, id quo indigebam) MIHI MISISTIS.
Versus 17: Non Quia Quaero Datum, Sed Requiro Fructum Abundantem
17. NON QUIA QUAERO DATUM (Syrus, non quia munus requiro), SED REQUIRO FRUCTUM ABUNDANTEM IN RATIONE VESTRA. — Ita Romana, licet Graeca habeant, in rationem vestram. Nota: «Ratio» hic, uti et vers. 15, computum significat. Persistit enim in metaphora librorum computuum, quos conficiunt mercatores ut ratio receptorum et expensorum constet.
Dicit ergo quemque Christianum sibi talem rationum cum Deo ineundarum librum conficere non ex charta, sed re ipsa, ipsisque factis (quae sibi tum in nostra, tum potius in Dei memoria conservantur), in quo quasi una parte scribat ea quae a Deo accepit, altera quae in Dei honorem et obsequium expendit, puta actus virtutum, praesertim eleemosynae, q. d. Dum tacite vos incito ad subveniendum egestati meae, o Philippenses, non mea, sed vestra lucra requiro, ut vos vobis ipsis magna eleemosynarum opera ac merita accumuletis, quae in codice rationum vestrarum cum Deo ineundarum scribere possitis, tanquam propter Deum expensa, quaeque Deo ipsi in ratione vestra quasi credita vestra computetis, ut ipse vobis haec rependat et solvat aeterna mercede.
Ita Cosmas Mediceus, qui fuit magnorum Ducum Hetruriae primus, multa expendebat in pauperes, cumque quidam ex familiaribus eum nimis liberalem appellaret, respondit, a se in libro initarum cum Deo rationum dati et accepti nunquam potuisse eo pervenire, ut quae deberet Deo, solveret: nam quo plura dabat, eo plura recipiebat, semperque inveniebat se debitorem, Deum vero creditorem. Didicerat hoc ex S. Nazianzeno qui, orat. De Amore pauperum, ait: «Nunquam Dei liberalitatem et beneficentiam vinces, quamvis omnium tuarum facultatum jacturam feceris, quamvis te etiam facultatibus adjeceris. Nam hoc quoque ipsum accipere, est Deum aliquid nobis donare.» Additque Nazianzenus duas insignes similitudines: unam umbrae, quae nunquam potest corpus progredi, cum simul ea ad progressum corporis progrediatur; alteram capitis, ultra quod cetera membra nunquam possunt excrescere, cum quantumvis illa augeantur, semper caput item attollatur atque superstet.
Versus 18: Repletus Sum, Acceptis Ab Epaphrodito Quae Misistis, Odorem Suavitatis, Hostiam Acceptam, Placentem Deo
Habeo autem omnia. — Graece, ἀπέχω, id est recepi ea quae ad me misistis quasi censum et stipendium debitum praedicationi meae apud vos. Ita Theophylactus.
Et abundo. — Vestra eleemosyna plane levavit inopiam meam, ut jam necessariis vitae abundem. Ita enim se explicat dum subdit:
Repletus sum, — expletus sum. S. Cyprianus explicans orationem Dominicam legit, saturus sum, q. d. Omnis mea penuria, omnis fames, omnis egestas, omne desiderium meum expletum est.
ACCEPTIS (postquam accepi) AB EPAPHRODITO QUAE MISISTIS, ODOREM SUAVITATIS, HOSTIAM ACCEPTAM, PLACENTEM DEO. — Nota: Eleemosynam vocat «hostiam» et sacrificium, non proprium, sed metaphoricum, ut patet. Secundo, hanc «hostiam» per appositionem vocat «odorem suavitatis;» alludit enim ad vetera sacrificia, quae ad Deum per ignem et fumum ascendebant, ideoque Deus ea quasi sibi oblata dicebatur odorari, tanquam illa odorem suavem spargerent et afflarent naribus Dei. Unde et thus iis imponebatur, tum ad suffitum et suavem odorem excitandum, tum ut per thus (quo omnium gentium ritu Deus colitur) significaretur illa Deo offerri et dicari, q. d. Eleemosyna est sacrificium odoratum Deo et Christianis.
Eleemosyna vestra quasi thus, vel thymiama suavissimi odoris, sive potius quasi hostia et victima, quae cum thure per ignem et fumum ad Deum suavissimo odore ascendit, mihi pergrata et jucunda fuit, nec solum mihi, sed et ipsi Deo. Sic Hebr. XIII, 16, dicitur: «Beneficentiae et communionis nolite oblivisci: talibus enim hostiis promeretur Deus.»
Versus 19: Deus Autem Meus Impleat Omne Desiderium Vestrum
19. DEUS IMPLEAT OMNE DESIDERIUM. — Graeca hic variant: alia legunt χαράν, id est, gaudium, et sic videri potest legisse Noster, ut metonymice per gaudium intellexerit desiderium; non enim aliter impletur gaudium nostrum, quam dum impletur desiderium nostrum; alia legunt χάριν, id est gratiam; alia et plura χρείαν, id est necessitatem. Unde Syrus, Vatablus et alii vertunt, Deus autem meus impleat omnem indigentiam vestram secundum opulentiam suam, q. d. Vos vobis subtraxistis ea quae mihi misistis, et ex tenuitate ac paupertate vestra meam penuriam explestis; ego vicissim Deum rogo, ut suppleat vestram inopiam, imo omne desiderium vestrum. Hoc enim meretur eleemosyna, et congruum est, ut, si propter Deum in pauperes liberales simus, Deus vicissim in nos multo liberalior sit, ut dixi II Corinth. IX, 6.
Secundum divitias suas, — q. d. Facile est Deo vobis rependere, vos ditare, vestra bona explere; est enim ditissimus. Ita Chrysostomus.
IN GLORIA, — id est cum gloria. Ita Vatablus. Vel simplici hebraismo, «in gloria,» id est gloriose, q. d. Deus faciat vos gloriosos tum celebritate et gloria aeterna apud Deum, tum praesenti apud homines, ut illi vestram videntes paupertatem ac munificentiam, et ex altera parte Dei in vos providentiam et liberalitatem, ita ut nihil vobis desit; glorificent ac celebrent tam vestram virtutem, quam Dei Christianorum bonitatem ac magnificentiam.
In Christo Jesu. — Id est per Christum Jesum. Secundo, et sublimius, ex mente Pauli, q. d. Secundum divitias gloriae, quas ostendit in Christo et Christi Ecclesia, quaeque decent Christum Dei unigenitum, ejusque discipulos et filios, puta Christianos.
Benedictio Conclusiva: Deo Autem Et Patri Nostro Gloria In Saecula Saeculorum
Deo et Patri nostro sit gloria in saecula saeculorum. — O utinam tam beata sors in nos cadat, ut hoc in perpetuum dicamus: Quid sunt, quam immensa sunt, quam aeterna sunt «saecula saeculorum!» Quid sunt, quam jucunda sunt, quam gloriosa sunt in coelis «sancta sanctorum!»
Versus 21: Salutate Omnem Sanctum In Christo Jesu
21. SALUTATE OMNEM SANCTUM IN CHRISTO, — id est Christianum, qui baptismo sanctificatus est per Christum, et professione ac vocatione Christiana sanctus est, uti dixi jam superius.