Cornelius a Lapide
Index
Argumentum
Nota primo: Putarunt aliqui cum Suida, Zonara, Glyca, Eustathio, Colossenses esse Rhodios, ita dictos a colosso solis, qui erat Rhodi. Sed hos falli certum est; Colossae enim civitas est Phrygiae, vicina Hierapoli et Laodiceae, uti docet Plinius, lib. V, cap. XXXII; Herodotus, lib. VII; Strabo, lib. XII, quae sub Nerone cum Laodicea et Hierapoli terraemotu concidit, ut narrat Orosius. Unde et Apostolus hic, cap. IV, vers. 16, jubet ut Colossenses legant epistolam Laodicensium, quasi vicinorum, et contra. Colossae, inquit Theophylactus, civitas est Phrygiae, quae nunc vocatur Chonae, ubi celebris fuit apparitio et memoria S. Michaelis, uti dicam cap. II, vers. 18.
Nota secundo: Nec Colossis, nec Laodiceae praedicaverat Paulus; id enim satis insinuat cap. II, vers. 1. Sicut ergo scribit ad Romanos cum eos necdum vidisset, ita scribit et ad Colossenses necdum a se visos, ait Chrysostomus et Theophylactus. Colossensium itaque doctor fuit Epaphras, hic enim eos fidem Christi docuit, ut patet cap. I, vers. 7; cui Romae cum Paulo in vinculis posito, ut ait cap. IV, vers. 13, successit Archippus, de quo cap. IV, vers. 17, dicit: «Dicite Archippo: Vide ministerium quod accepisti in Domino, ut illud impleas.»
Nota tertio, pro materia et argumento: Hac epistola Paulus insectatur Simonem Magum ejusque asseclas haereticos, qui uti Ephesi, ita Colossis et alibi sua virulenta dogmata spargebant, ac nominatim docebant, non Christum, sed angelos nostrae salutis esse mediatores et reconciliatores apud Deum, inquit Chrysostomus et Ambrosius, absurdum putantes credere, quod Filius Dei in extremis temporibus apparuerit in carne, cum in veteri Testamento Deus per angelos apparere, omniaque sua per eosdem facere et exequi apud homines soleret. Huic dogmati addebant multas observationes Judaicas et gentilitias, dies eorum observantes et tempora et cibos; quae omnia cum indigerent correctione, ait Theophylactus, moverunt Apostolum ut hanc scriberet epistolam, qua primo, hunc errorem de angelis, illasque observationes redarguit. Deinde cuilibet hominum generi dat vitae ac morum documenta; ac demum salutationibus claudit epistolam.
Nota quarto: Haec epistola valde affinis est quoad materiam, epistolae ad Ephesios: imo easdem pene ad verbum cum illa subinde habet sententias; non quod eodem tempore et impetu sit scripta: nam ad Ephesios anno priore, cum necdum Romam venisset Timotheus, scripta est; haec vero posterius, ut jam dicam; sed quod eadem materia easdem pene sententias posceret; ac forte quod relegens epistolam suam ad Ephesios datam, Apostolus eam in mente haberet et ex ea haud aliter ac Colossensibus dictarit: aeque ergo haec ut illa, sublimis est et grandiloqua.
Nota quinto: Scripta est Romae in vinculis, ut patet cap. IV, vers. 18, anno 4o vinculorum, qui fuit a Christo nato 60. Nam Timotheus (quem anno priore ad se Romam vocaverat, ut dixit procemio Epistolae ad Philippenses) jam Romam advenerat. Unde et Paulus Timotheum initio epistolae quasi secum Colossenses salutantem sibi adjungit. Missa est per Tychicum et Onesimum, ut habent Graeca, Syra et Latina Complutensia in fine Epist., et colligitur cap. IV, vers. 7 et 9.