Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Primo, gratulatur Colossensibus de eorum fide, charitate et vita Christiana, oratque ut in ea crescant et roborentur, utque in patientia, laetitia et gratiarum actione serviant Deo, qui eos transtulit in regnum (puta Ecclesiam) Filii sui.
Hinc secundo, vers. 14, docet non angelos, sed Christum Dei Filium, esse tam opificem et creatorem rerum omnium, etiam angelorum, quam redemptorem hominum, caputque Ecclesiae, utpote qui omnia quae in caelis sunt, pacificarit.
Deinde, vers. 21, docet hanc Christi redemptionem ad Gentes quoque pertinere, seque hujus mysterii et Evangelii legatum et ministrum esse, atque pro Christo Christique Ecclesia multa se pati gloriatur.
Textus Vulgatae: Colossenses 1:1-29
1. Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Timotheus frater, 2. eis, qui sunt Colossis, sanctis et fidelibus fratribus in Christo Jesu. 3. Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Gratias agimus Deo, et Patri Domini nostri Jesu Christi, semper pro vobis orantes: 4. audientes fidem vestram in Christo Jesu, et dilectionem, quam habetis in sanctos omnes, 5. propter spem, quae reposita est vobis in caelis: quam audistis in verbo veritatis Evangelii: 6. quod pervenit ad vos, sicut et in universo mundo est, et fructificat, et crescit, sicut in vobis, ex ea die, qua audistis et cognovistis gratiam Dei in veritate. 7. Sicut didicistis ab Epaphra, charissimo conservo nostro, qui est fidelis pro vobis minister Christi Jesu, 8. qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in spiritu. 9. Ideo et nos ex qua die audivimus, non cessamus pro vobis orantes et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis ejus, in omni sapientia et intellectu spiritali: 10. ut ambuletis digne Deo per omnia placentes: in omni opere bono fructificantes, et crescentes in scientia Dei: 11. in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis ejus, in omni patientia et longanimitate cum gaudio, 12. gratias agentes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine: 13. qui eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum Filii dilectionis suae: 14. in quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum. 15. Qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae. 16. quoniam in ipso condita sunt universa in caelis, et in terra, visibilia et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates: omnia per ipsum et in ipso creata sunt: 17. et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant. 18. Et ipse est caput corporis Ecclesiae, qui est principium, primogenitus ex mortuis: ut sit in omnibus ipse primatum tenens. 19. Quia in ipso complacuit, omnem plenitudinem inhabitare: 20. et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis ejus, sive quae in terris, sive quae in caelis sunt. 21. Et vos cum essetis aliquando alienati, et inimici sensu in operibus malis: 22. nunc autem reconciliavit in corpore carnis ejus per mortem, exhibere vos sanctos, et immaculatos, et irreprehensibiles coram ipso: 23. si tamen permanetis in fide fundati, et stabiles, et immobiles a spe Evangelii, quod audistis, quod praedicatum est in universa creatura, quae sub caelo est, cujus factus sum ego Paulus minister. 24. Qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis, et adimpleo ea, quae desunt passionum Christi, in carne mea pro corpore ejus, quod est Ecclesia: 25. cujus factus sum ego minister secundum dispensationem Dei, quae data est mihi in vos, ut impleam verbum Dei: 26. mysterium, quod absconditum fuit a saeculis et generationibus, nunc autem manifestatum est sanctis ejus, 27. quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae sacramenti hujus in Gentibus, quod est Christus, in vobis spes gloriae, 28. quem nos annuntiamus, corripientes omnem hominem, et docentes omnem hominem, in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Jesu. 29. In quo et laboro, certando secundum operationem ejus, quam operatur in me in virtute.
Versus 1: Paulus Apostolus Jesu Christi
1. PAULUS APOSTOLUS JESU CHRISTI, — non angelorum, inquit ex Chrysostomo Theophylactus. Ipso exordio haeresim Simonis elidit, dicens Apostolos non ab angelis, sed a Christo esse missos, ut per Christum, non per angelos homines Deo reconcilient, idque non ex se, sed per voluntatem Dei.
Ulti nota: Passim Apostolus se a Deo et Christo missum significat, ut Simonem Magum aliosque falsos doctores, qui non mittuntur a Deo, sed sua sponte docendi munus assumunt, perstringat et excludat.
Versus 2: Sanctis Et Fidelibus Fratribus In Christo
2. SANCTIS ET FIDELIBUS FRATRIBUS IN CHRISTO. — Nota hic tria epitheta et quasi insignia Christianorum. Nam primo, vocantur sancti. Nec enim sanctitatem tam doctrinae quam vitae alicubi in mundo est reperire, quam apud Christianos. Et rursum christianismus non est aliud quam professio sanctitatis. Ad hoc enim venit Christus et christianismum instituit, ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi in sanctitate et justitia omnibus diebus vitae nostrae, ut canit Zacharias. Hoc nomen sancti monet Christianos ut assidue studeant sanctitati et perfectioni.
Secundo, vocantur fideles, quasi filii Abrahae, qui pater est fidelium et credentium, ac proinde benedictionis Abrahae promissae, id est amicitiae Dei, justitiae et salutis haeredes.
Tertio, vocantur fratres, non in Adamo, aut aliquo terreno parente, sed in Christo, qui nos genuit per suam mortem et baptismum; ut significet Christianos omnes, sepositis omnibus odiis, dissidiis et varietate tam nationum quam complexionum et officiorum, invicem amare debere quasi fratres.
GRATIA VOBIS ET PAX A DEO. — Supple, donetur et multiplicetur.
Versus 3: Gratias Agimus Deo, Et Patri Domini Nostri Jesu Christi
3. GRATIAS AGIMUS DEO, ET PATRI DOMINI NOSTRI JESU CHRISTI. — «Et» significat, id est, q. d. Gratias agimus Deo, qui est Pater Domini nostri Jesu Christi: ut significet Deum non aliter nobis esse causam salutis, quam hoc ipso, quo est Pater Christi, per quem redempti et adoptati sumus; et hoc nomine maxime a nobis amandum, venerandum et invocandum esse Deum, quod nobis dederit Christum redemptorem.
SEMPER PRO VOBIS ORANTES. — To pro vobis potest referri ad «gratias agimus.» Unde Erasmus vertit, gratias agimus pro vobis cum oramus. Secundo et melius, Graeci referunt ad «orantes.» Unde et Syrus vertit, gratias agimus Deo, et oramus pro vobis. Duplici ergo titulo amorem suum in Colossenses ostendit hic Paulus: priore, quod pro eis gratias agat Deo; secundo, quod pro eis semper oret; quodque eos quos non viderat, semper in mente et memoria habeat, ait Chrysostomus.
Nota «semper,» id est frequenter et assidue orantes. Vide dicta Ephes. VI, 18.
Versus 4: Audientes Fidem Vestram
4. AUDIENTES (ἀκούσαντες, id est postquam audivimus narrante Epaphra, inquit Chrysostomus) FIDEM VESTRAM, QUAE EST (non in angelis, sed) IN CHRISTO JESU (q. d. Fidem vestram qua creditis Christo), ET DILECTIONEM QUAM HABETIS IN SANCTOS (Christianos) omnes, — tam incolas quam peregrinos et advenas aliarum gentium. Significat Christianos debere alios omnes diligere pari affectu, sive suae sint gentis, sive alterius, hoc nomine quod Christiani sunt. In Christo enim Jesu non est Barbarus et Scytha, Judaeus et Graecus, Hispanus et Gallus; sed omnes unum sunt, Galat. III, 28.
Versus 5: Propter Spem Quae Reposita Est Vobis In Coelis
5. PROPTER SPEM (id est bona sperata, est metonymia, juxta Can. 30) QUAE REPOSITA EST VOBIS IN COELIS: QUAM AUDISTIS IN VERBO (per verbum) VERITATIS EVANGELII, — q. d. Quam audistis per praedicationem Evangelii: quae praedicatio est verbum et sermo veritatis, id est verissimus, ut in eo ne vel unum punctum erroris aut falsitatis sit reperire. Unde posset esse appositio in «verbo veritatis Evangelii,» q. d. In verbo veritatis quae est ipsum Evangelium, ut ipsam veritatem vocet Evangelium.
Notat Simonianos, Judaeos, Philosophos, omnesque Gentilium sectas et scholas: quae omnes multas docent haereses et errores, ut nusquam puram invenire sit veritatem, nisi in Christi schola et Evangelio.
Versus 6: Sicut Et In Universo Mundo Est
6. SICUT ET IN UNIVERSO MUNDO EST. — Id est in praecipuis totius mundi partibus et provinciis est hoc verbum, sive praedicatio Evangelii.
COGNOVISTIS GRATIAM DEI IN VERITATE. — Vatablus, per veritatem. Secundo et melius in veritate, id est, vere vel verissime cognovistis gratiam redemptionis, justitiae et salutis, quam nobis Deus exhibuit per Christum. Sic enim Hebraei adverbia explicant per praepositionem in cum nomine ablativi casus, ut, «sentite de Domino in bonitate,» Sap. I, 1, id est bene, recte et vere sentite de Deo ejusque providentia, justitia, clementia, caeterisque attributis; non male et impie cum Epicureis et Atheis. Sic Hebraei dicunt באמת beemet, id est in veritate, id est vere.
Versus 7: Sicut Didicistis Ab Epaphra, Conservo Nostro
7. SICUT DIDICISTIS AB EPAPHRA, CONSERVO NOSTRO (vocat Epaphram conservum suum, quia secum serviebat Christo in praedicando et propagando Evangelio. Unde explicans subdit), QUI EST FIDELIS PRO VOBIS MINISTER CHRISTI. — Sic enim Apostolus, initio Epistolae ad Philippenses et ad Titum, se et Timotheum vocat servos Jesu Christi. Secundo, Epaphras missus videtur a Colossensibus ad Paulum, ut ei in vinculis serviret. Hinc vocat eum servum Ecclesiae Colossensium: suum vero non servum, sed «conservum,» modestiae et humilitatis studio, quia uterque serviebat Christo et Ecclesiae.
QUI EST FIDELIS PRO VOBIS MINISTER CHRISTI JESU, — q. d. Epaphras minister est Christi pro vobis, scilicet docendis, ut nimirum vos in Christi fide, doctrina ac moribus promoveat. Secundo, pro vobis Colossensibus, inquit Theophylactus, Epaphras in rebus ad Christum pertinentibus ministravit, cum videlicet ad Paulum abiit eumque consolatus est in vinculis, cumque indicavit ei res Colossensium eique in carcere servivit.
Versus 8: Qui Etiam Manifestavit Nobis Dilectionem Vestram
8. QUI ETIAM MANIFESTAVIT NOBIS DILECTIONEM VESTRAM (quam habetis erga me et omnes Christianos, ut dixit vers. 4) IN SPIRITU, — id est spiritalem, quae sola vera, firma ac solida est dilectio, ut fuse ostendit hic Chrysostomus.
Secundo, «dilectionem in spiritu,» id est a Spiritu Sancto, qui in vobis est, non autem a carne manantem. Ita Anselmus. Ut sit enallage Hebraea, qua בְ bet, id est in, saepe ponitur pro מן min, id est a, ex, de. Unde Vatablus sic explicat, dilectionem in spiritu, id est ad quam nos non caro, sed spiritus Dei incitat.
Tertio, «in spiritu,» id est ex intimis animi penetralibus, ipsoque intimo mentis spiritu profectam.
Versus 9: Ideo Et Nos Ex Qua Die Audivimus
9. IDEO ET NOS EX QUA DIE AUDIVIMUS (vestram fidem et dilectionem, ut dixit vers. praeced. et vers. 4), NON CESSAMUS PRO VOBIS ORANTES ET POSTULANTES (id est orare et postulare, est graecismus) ET IMPLEAMINI AGNITIONE VOLUNTATIS EJUS, — qua Deus voluit et decrevit nos sibi reconciliare, justificare et salvare per Christum, non per angelos. «Neque omnino imperfectos (ait ex Chrysostomo Theophylactus), neque omnino perfectos per haec significat. Non enim dixit: Ut accipiatis, verum, Ut impleamini. Habetis enim, sed nondum totum. Et quod reconciliati sitis, agnovistis quidem: quod vero per Filium Dei, hoc deest vobis, nec satis nostis; quare oro hoc impleri in vobis. Voluntas enim et Dei beneplacitum est, quod Filium suum pro nobis dederit, non angelos. Agnitionem igitur, cognitionis additionem intellige.»
IN OMNI SAPIENTIA ET INTELLECTU SPIRITALI. — Deceperant, inquit Chrysostomus, vos philosophi et Simoniani sua sapientia humana et carnali; ego huic oppono et opto vobis sapientiam et prudentiam spiritalem.
Versus 10: Ut Ambuletis Digne Deo Per Omnia Placentes
10. UT AMBULETIS DIGNE DEO PER OMNIA PLACENTES. — Graece εἰς πᾶσαν ἀρέσκειαν, q. d. In omnem placentiam, et, ut Ambrosius, ad omne placitum. Unde patet to Deo, vel, ut graece est, Domino, tam pertinere ad to ambuletis digne, quam ad to per omnia placentes. In Graeco enim est una sententia (non duae), in qua verba posteriora determinant priora: περιπατῆσαι ὑμᾶς ἀξίως τοῦ Κυρίου εἰς πᾶσαν ἀρέσκειαν, id est, ut ambuletis digne Deo in omnem placentiam. Significat enim Paulus, digne Deo ambulare, non esse aliud quam Deo per omnia placere: ita ut illi ambulent digne Deo, qui quasi fideles et morigeri servi Dei, quasi summi sui Domini placitum et voluntatem in omnibus explent. Quomodo vero Dei placitum et voluntatem expleamus, ac consequenter, quomodo digne Deo ambulemus, explicat Apostolus dum subdit: «In omni opere bono fructificantes,» et cetera quae subjicit, quaeque sibi placita a nobis exigit Deus.
Versus 11: In Omni Virtute Confortati
11. IN OMNI VIRTUTE CONFORTATI. — Pro «virtute,» graece est δυνάμει, id est potentia, robore, fortitudine. Unde Vatablus vertit, omni robore corroborati.
SECUNDUM POTENTIAM CLARITATIS (graece δόξης, id est gloriae) EJUS, — id est secundum potentiam claram et gloriosam Dei, qua vos, o Colossenses, communiri est opus, cum insurgent haereses et persecutiones.
Nota: Pro «potentiam,» graece est κράτος, quod non tantum potentiam roboris, sed et imperii, sive potens, validum et praedominans imperium significat. Secundo, potentia gloriae significat potentiam maximam et robustissimam, quae apud omnes celebris est et gloriosa, q. d. Ubique Dei gloria dominatur, ubique Dei potentia imperat. Nihil ergo formidate, roboravit vos ac potentes faciet Dominus ille potentissimus omnibus imperans, cui servitis. Ita Theophylactus.
IN OMNI PATIENTIA ET LONGANIMITATE, CUM GAUDIO, GRATIAS AGENTES DEO PATRI. — Hic declarat virtutem et robur, qua eos jam optavit per Dei potentiam corroborari, sitam esse in patientia et longanimitate: ut in omnibus adversis patientes sint, gaudeant gratiasque agant Deo. Id clarius significant Graeca, εἰς πᾶσαν ὑπομονὴν καὶ μακροθυμίαν. Unde clare hunc locum ita vertit Vatablus, omni robore corroborati juxta potentiam gloriae illius ad omnem tolerantiam ac patientiam, cum gaudio gratias agentes Patri. Hinc patet veram fortitudinem et robur Christianorum praecipue situm esse in patientia, in eaque maxime se ostendere Dei divinaeque gratiae potentiam. Longe enim difficilius est dura et fortia pati, quam fortia agere. Unde Prov. XVI, 32, dicitur: «Melior est patiens viro forti, et qui dominatur animo suo, expugnatore urbium.» Idque patet in Martyribus, in quorum patientia omnium confessione summa fuit fortitudo. Hinc S. Ambrosius, lib. I Offic., cap. xli, et Chrysostomus, hom. 85 in Matth., multis ostendunt fortitudinem magis in tolerando quam in vincendo consistere. «Fortia agere Romanum est,» aiebat Scaevola; sed «fortia pati Christianum est.»
Notat ex Chrysostomo Theophylactus, patientiam respicere tyrannos et hostes Ecclesiae, longanimitatem fratres sive Christianos. «Est enim,» inquit, «aliquis longanimis erga eos quos ulcisci possit: patitur autem et sustinet eos, quos non potest ulcisci, propterea et de Domino non dicitur ὑπομονή seu patientia, sed longanimitas, ut qui possit quidem quos velit exscindere; tolerat tamen.»
Versus 12: Cum Gaudio Gratias Agentes Deo Patri
12. CUM GAUDIO GRATIAS AGENTES DEO PATRI. — Haec est perfectio, hic apex patientiae et longanimitatis, si non tantum patienter, sed et cum gaudio feras quaevis dura et adversa; imo gratias agas Deo. Materiam vero et causam qua se quisque Christianus ad gaudium et gratiarum actionem excitet, subjicit dicens:
QUI DIGNOS NOS FECIT IN PARTEM SORTIS SANCTORUM IN LUMINE. — «Qui,» scilicet Deus, nos sine nostro merito, imo indignos et male de se meritos, sola sua gratia, prae multis quos neglexit, quasi fortitudo retulit «in partem,» id est participationem, «sortis,» id est haereditatis, «sanctorum,» quae sita est «in lumine» Evangelii, quod Christus nobis e caelo attulit.
Nota: «Sors» significat statum et conditionem, quae cuique sorte vel fortuito obtingit; sic vulgo dicitur: Haec est sors mea, haec conditio, haec fortuna mea. Sic ait Psaltes, Psal. xxx, 16: «In manibus tuis sortes meae,» q. d. Casus, eventus, vicissitudo et status rerum mearum, ut divitiae et paupertas, servitus et principatus, pax et bellum, ait Theodoretus, quae mihi vicissim et fortuito accidunt, non a fortuna, sed certa tua providentia et gubernatione, o Domine, reguntur, mihique quomodo obveniunt. Unde hebraice est, in manibus tuis עתתי ittotai, id est tempora mea, id est vicissitudo temporum, puta tempora et dies jam prosperitatis, mox adversitatis, jam vitae, jam mortis, in Dei sunt potestate et providentia. Sic Sapient. II, 9, dicunt impii: «Haec est sors nostra,» et contra de piis, cap. v, 6, dicitur: «Inter sanctos sors illorum est.» Ita hic accipi potest sors, q. d. «Qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum,» id est, qui nos dignatus est sorte, conditione et statu sanctorum, ut in album sanctorum nos referret.
Secundo et significantius, sors idem est quod haereditas. Olim enim, uti et jam saepe, haereditates inter haeredes sorte dividebantur. Inde sors dicitur portio haereditaria, quae cuique sorte obtingit. Sic dicitur Psal. LXXVII, 54: «Sorte divisit eis terram in funiculo distributionis,» id est per funiculum quo terram dimetiebatur et cuique tribui suam partem distribuebat. Sic Michae ii, 5, dicitur: «Mittens funiculum sortis.» Multo magis haereditas sanctorum vocatur sors, quia nulli hominum ad eam jus habebant, cum tamen inter homines qui haeredes sunt, jus habeant ad haereditatem, cujus sunt haeredes. Unde Ephes. cap. 1, vers. 11, dixit Apostolus nos sorte vocatos ad fidem et gratiam Christi. Haereditas ergo haec sanctorum dicitur sors, quia hominibus sine merito, gratis et quasi sortito obtingit. «Non video (ait S. Augustinus in illud Psal. xxx: In manibus tuis sortes meae) ullum meritum, quo de universa impietate generis humani me potissimum elegisti ad salutem: ad tunicam Domini sorte perveni.» Sicut ergo gratis Deus Pater per Christum nos sibi adoptavit in filios, ita et in haeredes suos, cohaeredes autem Christi.
Nota secunda: Haec sors et haereditas Sanctorum sita est, ut sequitur, «in lumine.» Licet enim aliqui per to in lumine putent significari modum et rationem qua ad hanc haereditatem venimus, scilicet per lumen fidei; tamen planius et magis genuine to in lumine significat situm et conditionem hujus haereditatis, scilicet eam positam esse in lumine Evangelii, quod Christus nobis e caelo attulit. Hanc enim sortem luminis Evangelici opponit sorti et potestati tenebrarum, e qua nos eripuit Christus, ut ait vers. seq. Et hoc lumen Evangelii maximum est Dei donum et bonum. Unde paulo superius, vers. 9, dixit: «Non cessamus pro vobis orantes et postulantes, ut impleamini agnitione voluntatis ejus, in omni sapientia et intellectu spiritali.» Et vers. 10: «Et ambuletis digne Deo, etc., crescentes in scientia Dei.» Hinc et S. Joannes, cap. 1, hanc lucem inculcat, eaque quasi maxime insigni emblemate Christum exornat: «In ipso,» ait, «vita erat, et vita erat lux hominum, et lux in tenebris lucet,» Et: «Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.» Quod ergo hic Paulus dicit: Qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine, idem est cum eo quod ait Petrus, I epist. II, 9: «Qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum.»
Per «lumen» ergo accipit cognitionem Dei, Christi, justitiae, gratiae, virtutum et salutis, quam accepimus per Christi Evangelium et fidem: quae cognitio quasi radix et mater gratiam, justitiam omniaque caetera dona et bona spiritalia, quae Christus attulit, quaeque in Christi Ecclesia participamus, complectitur.
Nota tertio: Hoc lumen et hanc cognitionem inchoate accipimus in hac vita, sed perfectionem ejus accipiemus in beatitudine caelesti, cujus conscripti sumus haeredes, illamque haereditatem caelestem in hac vita per spem et gratiam quasi per quemdam praegustum delibamus et inchoamus. Sensus ergo hujus loci completus hic est: Deus fecit nos dignos, per baptismum et Christianismum, ut jam hic viventes in Ecclesia habeamus partem et participationem sortis et haereditatis Sanctorum, quae radicaliter sita est in lumine fidei et cognitionis Dei, utque per fidem et gratiam hic inchoemus et participemus sortem et haereditatem Sanctorum, id est Beatorum, quae sita est in lumine, id est visione Dei et gloria caelesti, quam reipsa participabimus post hanc vitam, cum reipsa in sortem et album Sanctorum ac Beatorum referemur. Ita Chrysostomus, Theophylactus, Anselmus. Denique S. Dionysius per «lumen» accipit baptismum, q. d. In lumine, id est in baptismo: hic enim Graece vocatur φῶς et φωτισμός, id est lux et illuminatio: quia eo baptizati per fidem illuminantur. Ita ipse De Eccles. Hierarch., cap. De Baptismo.
Versus 13: Qui Eripuit Nos De Potestate Tenebrarum
13. QUI ERIPUIT NOS DE POTESTATE TENEBRARUM, ET TRANSTULIT IN REGNUM FILII DILECTIONIS SUAE. — Nota: «Tenebras» vocat tum ignorantiam, infidelitatem aliaque peccata; tum infernum, qui inde consequitur; tum diabolum, qui his omnibus praesidet. Ita Chrysostomus et Theophylactus. Opponit enim regnum Christi quasi regnum lucis, regno et potestati tenebrarum, id est diaboli. Sic enim diabolus vocatur «princeps tenebrarum,» Ephes. vi, 12; Luc. xxii, 53, q. d. In gentilismo dominabantur vobis tenebrae, scilicet ignorantia, idololatria omniaque scelera, ipseque princeps tenebrarum diabolus. Sed Deus ab hoc dominio et tyrannide tenebrarum vos eripuit, et transtulit in regnum Christi lucidissimum, ut jam non regnet in vobis daemon, peccatum, aut tenebrae; sed Christus unicus Dei Filius, qui est vera lux mundi, quique per Evangelium suum laetissimum lucis regnum mundo invexit, facitque nos regni sui socios, imo reges.
Unde moraliter S. Chrysostomus: «Quid dicis, inquit, homo? Ad regnum vocatus, ad regnum Filii Dei, et oscitabundus es totus, ac desidum more scalpis ac torpes? Si namque singulis diebus vel in mille mortes insiliendum fuisset, an non omnia ferre oportebat? Atqui principatus gratia nihil non faceres; cum vero consors futurus sis regni Unigeniti Dei, non objicies te vel mille gladiis? non insilies in ignem? At tu luges etiam quod abiturus hinc es, et praesentibus libenter immoraris plus aequo corporis curam agens. Quidnam hoc est? et mortem etiam horrendum quid esse putas. Horum vere causa sunt deliciae et vitae remissio. Alioqui qui vitam vivit acerbam, avolare quoque vellet et ab hac vita liberari.» Deinde apposita similitudine pullorum idipsum declarat dicens: «Nunc vero idem patimur quod evenit et avium pullis pigrescentibus, semperque in nido manere cupientibus. Illi quanto diutius haeserint, tanto redduntur imbecilliores. Nidus enim quidam est praesens haec vita ex festucis et luto compactus. Et si magnificas mihi ostenderis aedes, etiam ipsas regias auro multo et lapidibus pretiosis splendidas; nihil tamen illas ab hirundinum nidis differre putabo. Ingruente namque hieme cadent omnia sponte sua.»
FILII DILECTIONIS SUAE. — Non quasi Filius per voluntatem, amorem et dilectionem aeque atque per intellectum et intellectionem procedat a Patre, sitque idem cum Spiritu Sancto, ut voluit Sabellius: sed hebraismo «Filii dilectionis,» id est Filii sui dilecti: ita Syrus, Chrysostomus, Theophylactus; id est veri, proprii et unici Filii sui, uniceque dilecti, ait Theodoretus. Sic Proverb. v, 19, loquens Sapiens de uxore, quam quis in adolescentia duxit: «Sit tibi chara, inquit, quasi» אילת אהבים ויעלת חן aielet ahabim veiaalat chen, id est cerva amorum et hinnulus gratiae. Quod Noster clare vertit, «cerva charissima, et gratissimus, vel gratiosissimus hinnulus.» Nota: Haec iisdem pene verbis dicit ad Ephes. 1, 6, ubi ait: «In qua gratificavit (pro quo hic habet transtulit in regnum, ut scilicet Christus regnet in nobis per gratiam) nos in dilecto Filio suo, in quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum.»
Versus 14: Redemptionem Et Remissionem Peccatorum
14. REDEMPTIONEM ET REMISSIONEM PECCATORUM. — «Et» significat id est; redemptio enim nostra a servitute peccati re ipsa non est aliud quam remissio peccatorum, ut dixi ad Ephes. 1, 7.
Versus 15: Qui Est Imago Dei Invisibilis
15. QUI (Filius) EST IMAGO DEI (Patris) INVISIBILIS. — Nam Filius est Verbum Patris, Patri omnino simile et aequale, adeoque ejusdem plane cum Patre essentiae. Vide dicta de imagine, II Cor. iv, 4.
PRIMOGENITUS OMNIS CREATURAE. — Ergo, inquiunt Ariani, Christus est creatura, omnisque creatura Christi soror est. Primogenitus enim inter fratres et sorores dicitur, qui ante omnes fratres et sorores genitus est; sive qui primus est frater. Sed respondent Theodoretus et Ambrosius, non dici hic Christum πρωτόκτιστον, id est primo creatum, sed πρωτότοκον, id est primogenitum: generatio ergo Filio convenit, creatio vero creaturis: quantum ergo generatio divina excellit creationem, tantum Filius excellit creaturas. Secundo, Christus vers. seq. dicitur opifex omnis creaturae; ergo non est creaturarum frater. Primo ergo S. Anselmus, Commentarius Hieronymo ascriptus, et Concilium Sardicense accipiunt haec verba de Christo ut homo est: nimirum quod Christus ut homo est, omnis creaturae sit primogenitus, non tempore, sed honore; quia Christus ut homo, finis est quem Deus primo intendit et propter quem omnia creavit. Haec explicatio probatur primo, quia Christus ut Deus, non est primogenitus, sed unigenitus: ergo primogenitus esse nequit, nisi qua homo est. Secundo, quia Christus ut homo, caput est Ecclesiae; atqui Paulus agit hic de Christo, prout caput est Ecclesiae, ut patet vers. 18: ergo Christum vocat primogenitum non qua Deus, sed qua homo est.
Verum haec melius et magis genuine accipies de Christo ut Deus est. Hoc enim versu Christi dignitatem ex ejus divinitate describit. Unde ait: «Ipse est ante nos, et in ipso,» id est per ipsum, «omnia (ergo etiam angeli) constant,» id est consistunt et conservantur, sicut ab eodem creata sunt. Primogenitus ergo hic, sicut et Matth. i, 25, idem est quod unigenitus. Dicitur vero Christus primogenitus, quia primo, puta ante omnem creaturam, est genitus. Vult ergo dicere Paulus, Christi generationem priorem esse omni creaturarum creatione, nec Christum angelis esse juniorem, ut docebant Simoniani, q. d. Christus uti tempore, ita et dignitate, causalitate rerumque omnium productione excellit omnes ennoeas, potestates, βάθος, aeones, angelos Simonianorum, Valentini et aliorum Novatorum; ac consequenter non angeli, sed Christus unus est redemptor ac mediator noster. Ita Theophylactus, Ambrosius, Theodoretus. Et patet ex sequentibus; subdit enim: «Quoniam in ipso condita sunt universa in coelis et in terra.» Vide Epiphanium, in haeresi Basilidis, Simonis et Menandri.
Versus 16: In Ipso Condita Sunt Universa
16. IN IPSO CONDITA SUNT UNIVERSA. — «In ipso,» id est per ipsum. Unde per repetitionem idipsum explicans et confirmans subdit: «Omnia per ipsum, et in ipso creata sunt.»
VISIBILIA ET INVISIBILIA. — Docebant Platonici, et ex eis Simon Magus, Menander, Saturninus et alii Simonis asseclae, Deum creasse homines et mundum, sed mundum. Contra hos docet Apostolus tam invisibilia quam visibilia, id est tam angelos quam homines, a Filio esse creatos.
DOMINATIONES. — Id est dominantes. PRINCIPATUS. — Id est principes, vel principatum gerentes. POTESTATES. — Id est potentes et potestate praediti. Abstracta ponuntur pro concretis. Sunt enim haec nomina angelorum. Vide dicta Ephes. 1, 21.
OMNIA PER IPSUM, ET IN IPSO CREATA SUNT. — Pro «in ipso,» graece est εἰς αὐτόν, id est in ipsum, puta ad ipsius gloriam, creata sunt omnia. Ita Vatablus. Verum saepe εἰς capitur pro ἐν, id est in ipsum, pro in ipso, et ita accipiunt hic Graeci. Unde secundo, Anselmus, «per ipsum,» inquit, quasi causam efficientem cum Patre creata sunt omnia. Filio enim, quia a Patre procedit, tribuitur operatio quasi medians, quam significat praepositio per. «In ipso,» scilicet quasi in Verbo, idea et sapientia, creata sunt omnia. Sed hoc sensu melius diceretur, per ipsum, scilicet tanquam Verbum et Sapientiam, creata esse omnia. Unde tertio et optime, to in ipso significat immensitatem Filii, scilicet Filium esse ubique per essentiam, praesentiam et potentiam, adeo ut extra se nihil creare vel agere possit, sed omnia quae creat et agit, in seipso creet et agat. Haec enim est perfectio immensitatis divinae, ut cum sit ubique, omnia occupet et repleat, nihil foris vel eminus, sed omnia intra se et intra ambitum essentiae suae agat et faciat. Deus ergo intime rebus omnibus a se creatis est praesens; resque omnes creatae ab hac intima Dei praesentia pendent, conservantur et gubernantur, sicut corpus et vita corporis pendet a praesentia animae. Unde Plato dixit Deum esse animam mundi. Et Sapiens, Sap. i, 7: «Spiritus,» inquit, «Domini replevit orbem terrarum, et hoc (hic scilicet Spiritus, ut legit Augustinus; nam to hoc respicit Graecum πνεῦμα, quod est neutrum) quod continet omnia, scientiam habet vocis,» q. d. Cavete a murmure et detractione, quia Spiritus Sanctus, qui omnia continet, id est per suam essentiam, praesentiam, potentiam ambit, tenet et conservat omnes creaturas, omnia audit. Omnes enim voces tum oris, tum mentis fiunt intra ambitum complexumque Spiritus Sancti, non foris. Quare illum nihil latere potest, ne vel tenuissimum murmur, sed omnium vocum et sermonum scientiam et cognitionem habet. Hinc omnia dicuntur esse et consistere in Spiritu Sancto, sicut omnia dicuntur esse et consistere in Patre et Filio. Et hoc est quod cecinit Poeta:
Spiritus intus alit, totamque infusa per artus / Mens agitat molem, et magno se corpore miscet.
Sicut enim anima est in corpore, ita vicissim corpus est in anima, et longe magis. Non enim anima a corpore, sed corpus ab anima intime pendet, consistit, conservatur et vivificatur. Pari modo et Deus est in mundo, et vicissim multo magis mundus ipse est in Deo, quia a Deo Deique praesentia intime pendet, et in suo esse conservatur ac consistit. Sic ergo in Filio, id est intra ambitum et complexum Filii, intra sphaeram essentiae et praesentiae Filii, creata sunt omnia, ideoque, ut sequitur, in eo omnia constant, id est conservantur et consistunt: adeo ut, si Filius et Deus suam essentiam et praesentiam ab universo subduceret, totum universum evanesceret, sicut radii evanescunt, cum sol se subducit; et vita corporis evanescit, cum a corpore anima se subducit. Ita Chrysostomus et Theophylactus.
Idipsum declarat S. Augustinus, lib. VII Confess., cap. v, pulchra similitudine, qua Deum comparat mari; utpote qui totum mundum in se aeque ut mare spongiam contineat: «Intueor, inquit, te, Domine, omni ex parte mundi hanc massam ambientem et penetrantem, sed usquequaque infinitum: tanquam si mare esset ubique et undique per immensa spatia infinitum solum mare, et haberet intra se spongiam quamlibet magnam, sed finitam tamen, plena esset undique spongia illa ex omni sua parte ex immenso mari: sic creaturam tuam finitam te infinito plenam putabam.» Pari modo ab aliis Deus dictus est adamas quidam maximus et pulcherrimus, totum mundum in se continens et complectens.
Nota: Ne, cum dixit «per ipsum,» quispiam cum Ario intelligeret per Christum quasi ministrum omnia esse creata, addidit Apostolus, «in ipso;» ut significet Filium consortem imperii, immensitatis, potentiae et essentiae paternae.
Versus 17: Et Ipse Est Ante Omnes
17. ET IPSE EST ANTE OMNES — Thronos, Dominationes, Potestates, etc. Posset secundo, graecum πρὸ πάντων verti, ipse est ante omnia. Respicit enim τὰ πάντα, id est omnia, quae vers. praeced. dixit in Christo esse creata et condita: sed maxime intendit Apostolus opponere et anteponere Christum angelis, quos Christo praeponebant Simoniani.
Versus 18: Et Ipse Est Caput Corporis Ecclesiae
18. ET IPSE EST CAPUT CORPORIS ECCLESIAE. — Hactenus egit de Christo ut Deo, ejusque divinitatem ostendit: jam agit de Christo ut homo est, et Christi hominis dignitatem ostendit. Christus enim qua homo est, non qua Deus, est proprie caput Ecclesiae. Vide dicta Ephes. 1, 22.
QUI EST PRINCIPIUM. — Primo, Christus, qua Deus, omnium rerum est principium, ait Anselmus. Sed hoc versu non agit Apostolus de Christo qua Deus, sed qua homo est caput Ecclesiae, ut dixi.
Secundo ergo, melius Chrysostomus, Theodoretus, Theophylactus, Ambrosius et Vatablus: Christus est «principium,» id est fons, dux et auctor resurrectionis et resurgentium ex mortuis; ut to principium aeque ac to primogenitus pertineat ad to ex mortuis. Imo Vatablus et Erasmus sic vertunt, qui est principium primogenitorum ex mortuis, q. d. Primum principium, fons et auctor resurrectionis ex mortuis est Christus.
Tertio et optime, Christus, qua homo est caput Ecclesiae, est «principium:» primo, situ; quia super omnes coelos elevatus quasi primus et summus consistit; secundo, dignitate. Unde Cyrillus: «Principium,» inquit, id est princeps et praecipuus. Graecum enim ἀρχή tam principatum quam principium significat, et sic «principium» pro principatu capitur Psalm. CIX, 3: «Tecum (o Christe) principium (hebraice נדבות nedabot, id est principatus) in die virtutis tuae.» Tertio, Christus est «principium» tempore et causalitate. Ipse enim sibi corpus, id est Ecclesiam, fecit et formavit, in eaque et in nobis, qui Ecclesiae membra sumus, omnium virtutum et bonorum operum principium est et causa. Ita Anselmus.
Quaeres an eodem sensu Christus se vocet «principium,» Joan. viii, 25, cum, interrogantibus eum Judaeis: «Tu quis es?» respondit: «Principium qui (vel, ut legunt nonnulli cum Graecis quod) et loquor vobis.» Respondet S. Augustinus, in citatum locum Joannis, Beda, Rupertus et Ambrosius, lib. III De Fide, cap. iv, Christum se vocare principium, q. d. Ego sum primus et novissimus; vel sum principium omnium rerum, per quod facta sunt omnia. Verum sic «principium» esset nominativi casus, et Graece legendum esset ἀρχή. Jam autem constat «principium» apud Joannem esse accusativi casus: ita enim habent constanter Graeca et Graeci, scilicet, τὴν ἀρχήν, quomodo Septuaginta vertere solent Hebraeum בראשית berescit, id est, in principio; intelligitur enim praepositio, quasi dicat: secundum principium, a principio. Secundo ergo, verius et planius, principium apud S. Joannem idem est quod a principio, et subauditur verbum, sum, q. d. Ego sum a principio, sum ab aeterno ante Abraham, ut ait ibidem vers. 58, sum aeternus, Deus verus de Deo vero, «qui et loquor vobis,» q. d. Qui etiam hoc ipsum vobis annuntio. Noster Interpres legit ὅς, id est qui: jam Graeca legunt ὅ, id est quod, q. d. Sum a principio, quod ipsum loquor et assero vobis. Tertio, Nonnus et Maldonatus haec verba trajiciendo sic interpretantur: Ego sum is, vel id, qui vel quod a principio vobis loquor, et jampridem praedico, me scilicet esse Messiam, quem si velletis audire, jampridem ex verbis et factis meis me illum ipsum esse cognoscere possetis. Sed haec est trajectio insolita. Adde hunc sensum et hanc responsionem nihil habere eximii, sed esse humilem et repere. Quare secundus sensus sublimior, Christoque dignior ac verior est. Alio ergo sensu Christus seipsum, alio Paulus Christum vocat hic «principium.»
PRIMOGENITUS EX MORTUIS. — Id est primo resurgens ex mortuis ad vitam immortalem. Ubi nota primo: Resurrectio est et dicitur tam hic quam alibi regeneratio, quia Deus hominem mortuum vitae restituit, ac si rursum eum generaret. Ita Chrysostomus et Theodoretus. Secundo, licet aliqui ab Elia et Eliseo resuscitati resurrexerint ante Christum, tamen Christus dicitur primus resurgentium, quia resurrexit ad vitam immortalem nunquam amplius moriturus: illi vero resurrexerunt ad vitam mortalem rursum morituri, uti de facto rursum mortui sunt. Vide dicta I Corinth. xv, 20.
UT SIT IN OMNIBUS IPSE PRIMATUM TENENS. — q. d. Ut tam in rerum genesi, quam in παλιγγενεσίᾳ et regeneratione, id est, tam in prima rerum creatione quam in resurrectione Christus primas teneat (hoc enim significat Graecum πρωτεύων), quia sicuti Christus, qua Deus, est ante omnes et omnia, omniaque in Christo creata sunt et constant, ut dixit vers. 16; ita Christus, qua homo, est primogenitus ex mortuis, dux et princeps resurrectionis.
Secundo, haec aliter interpretatur Anselmus: Christus, inquit, primus est resurgentium, ut in omnibus Sanctis tam prioribus quam sequentibus teneat primatum dignitatis, potentiae et sanctitatis. Sed prior sensus uti magis est genuinus, ita magis est illustris et amplus.
Versus 19: Quia In Ipso Complacuit Omnem Plenitudinem Inhabitare
19. QUIA IN IPSO (Christo) COMPLACUIT (Patri) OMNEM PLENITUDINEM INHABITARE. — Ita legunt passim Latina, Graeca, Syra omnesque interpretes. Tollenda ergo est vox «divinitatis,» quam quidam hic addunt. Sensus est, q. d. Voluntas et beneplacitum Dei Patris fuit, ut in Christo Filio inhabitaret omnis plenitudo, id est omnis perfectio tum sapientiae, tum gratiae, tum potestatis, tum denique ipsius divinitatis: inhabitaret, inquam, non tantum per vim et operationem, sed etiam per seipsam suamque essentiam. Ita Theophylactus et Anselmus.
Secundo, aliter Theodoretus: «Plenitudo,» inquit, est Ecclesia, quae Dei donis impletur, quaeque Christi quasi capitis sui corpus implet et perficit, uti dixit Ephes. 1, 23. Haec in Christo inhabitat, id est Christo conjuncta est, sub Christi tegmine et protectione quasi tabernaculo tegitur, Christique ductum ac leges sequitur, sicuti mota domo vel navi, omnes qui in ea habitant vel sunt, illius motum sequuntur.
Verum quia Apostolus non dicit plenitudinem simpliciter, quomodo vocavit Ecclesiam, Ephes. 1, 23, sed «omnem plenitudinem,» nec explicat plenitudinem hanc esse Ecclesiam, uti explicuit ad Ephes. 1, hinc simplicius et planius accipiemus plenitudinem priore sensu jam dato. Haec enim est causa, cur Christus in omnibus primatum teneat, uti praecessit.
Versus 20: Et Per Eum Reconciliare Omnia In Ipsum
20. ET PER EUM RECONCILIARE OMNIA IN IPSUM. — «Omnia,» id est omnes homines omnium temporum, nationum et locorum, qui in hac vita quasi viatores degunt. Perperam ergo hinc colligebat Origenes, fore aliquando, ut damnati homines et daemones Deo reconcilientur et salventur.
Nota: Pro «in ipsum,» graece est εἰς αὐτόν, quod Vatablus vertit, erga se: planius alii, εἰς αὐτόν, id est, inquiunt, ἑαυτῷ, id est sibi, ut sit hebraismus: Hebraei enim pronomen absolutum sumunt pro reciproco. Ita Theophylactus.
PACIFICANS PER SANGUINEM CRUCIS EJUS, SIVE QUAE IN TERRIS, SIVE QUAE IN COELIS SUNT. — Latina syntaxi melius diceretur pacificando: nam pacificans latine non cohaeret congrue cum complacuit, cum quo tamen cohaerere debet et in Graeco cohaeret, q. d. Complacuit Deo Patri sibi omnes reconciliare pacificando per sanguinem, quem in cruce fudit Christus, tam ea quae in terris, quam ea quae in coelis sunt, id est, tam homines quam angelos, quod alia phrasi dixit Ephes. 1, 10, ita scribens: «Proposuit instaurare omnia in Christo quae in coelis et quae in terra sunt.»
Versus 21: Et Vos Cum Essetis Aliquando Alienati
21. ET VOS CUM ESSETIS ALIQUANDO ALIENATI, ET INIMICI SENSU IN OPERIBUS MALIS. — Pro «sensu,» graece est διάνοια, id est mente et voluntate, id est per mentem et voluntatem: licet Ambrosius et Hieronymus, in epist. ad Joan. Episcopum Hierosolymitanum, διανοίᾳ, in dativo vertant, menti sive cogitationi, consiliis et sensui; haecque referant non ad hominem peccantem, sed ad Deum, in quem peccatur; sic enim habet Ambrosius: «Et vos quondam alienatos et inimicos consiliorum ejus in operibus iniquis,» etc. Hieronymus vero sic: «Cum essetis alienati et inimici sensus ejus.» Verum melius et planius Noster, Syrus et Graeci vertunt in ablativo, mente, vel cogitatione ac sensu, q. d. Cum abalienati essetis a Deo, non fato, ait Theophylactus, non necessitate, non sola originali labe; sed etiam propria voluntate et malitia aversi a Deo et adversus Deum hostili essetis animo, quod testificabamini operibus malis exterius blasphemando, inebriando, fornicando, etc. Aliter Syrus: εἰς τοῖς ἔργοις, id est in operibus, vertit, propter opera; sic enim habet, מטל עבדיכון metul abadachun, id est «inimicis eratis mentibus vestris, propter opera vestra mala.» Sed prior sensus planior et ordinatior est.
Versus 22: Nunc Autem Reconciliavit In Corpore Carnis Ejus Per Mortem
22. NUNC AUTEM RECONCILIAVIT IN CORPORE CARNIS EJUS PER MORTEM. — «Ejus,» id est suae. Est hebraismus, de quo dixi vers. 20. Nota: To in corpore carnis ejus habet epitasim, q. d. Ne quis cum Simone dicat, Christum in corpore phantastico esse passum; aut cum Basilide dicat, pro Christo passum esse Simonem Cyrenensem, dico et assero Christum «in corpore carnis suae,» id est in corpore suo carneo, id est vero et proprio, esse passum et mortuum pro nobis.
EXHIBERE (ut exhiberet) VOS SANCTOS ET IMMACULATOS, — ἀμώμους, id est in quibus nec Momus ipse inveniat, quod carpat et reprehendat, ut dixi Ephes. 1, 4. Tertullianus saepius vertit invituperabiles.
ET IRREPREHENSIBILES (ἀνεγκλήτους, id est, ut Erasmus vertit, incriminabiles, sive inculpatos) CORAM IPSO, — scilicet Deo Patre. Vatablus et Syrus vertunt, in conspectu suo, coram se. Hebraei enim idem habent pronomen reciprocum quod absolutum.
Versus 23: Si Tamen Permanetis In Fide Fundati
23. SI TAMEN PERMANETIS IN FIDE FUNDATI, ET STABILES ET IMMOBILES A SPE EVANGELII. — Exigit constantiam tum in fide quam in spe Christiana. Secundo, vocat «spem Evangelii» spem quam adfert et docet Christus per suum Evangelium: scilicet ut speremus per Christum bona non terrena, sed spiritualia et coelestia nos consecuturos. Posset etiam «spes» hic metonymice accipi pro bonis speratis, quae pollicetur Evangelium.
QUOD PRAEDICATUM EST IN UNIVERSA CREATURA QUAE SUB COELO EST, — id est in omnibus gentibus quae sub coelo sunt: est synecdoche; nam genus, id est creatura, appropriatur nobilissimae speciei, puta homini. Magnificentius autem et ardentius est dicere, «in omni creatura,» quam inter omnes homines.
Subtilius ex S. Gregorio Anselmus: Omnis creatura, inquit, dicitur homo, quia homo cum omni creatura in aliquo participat; nam cum lapidibus participat esse vel existere, cum arboribus participat vitam et vegetationem, cum animalibus sensum et motum, cum angelis rationem et intellectum. Sed prior sensus magis plenus et genuinus est. Sic enim Christus, Marci xvi, 15, jubet praedicari Evangelium omni creaturae, id est omni genti, quae sub coelo creata est.
Nota: Est hic hyperbole; necdum enim tempore Pauli omnibus omnino gentibus, puta Danis, Norwegis, Japonibus, Sinis, Moscovitis, Tartaris praedicatum fuit Evangelium. Omnibus ergo, hoc est plerisque, permultis, pene omnibus, vel omnibus non in specie, sed in genere; quia scilicet praedicatum est gentibus tam Orientalibus, quam Occidentalibus; tam Septentrionalibus, quam Meridionalibus: omnes enim gentes vel Orientales, vel Occidentales, vel Septentrionales, vel Meridionales sunt, quasi dicat Paulus: Evangelium non sola Judaea se conclusit, sed instar fulguris ab Oriente ad Occidentem, a Meridie ad Septentrionem plurimas gentes pervasit. Videte ergo, o Colossenses, ne fidem mutetis, quae a toto orbe jam recepta est, ac consequenter non auscultetis Simoni et Novatoribus, qui aliam fidem, imo perfidiam inducunt.
Versus 24: Qui Nunc Gaudeo In Passionibus Pro Vobis
24. QUI NUNC GAUDEO IN PASSIONIBUS PRO VOBIS, — q. d. Adeo certa est spes Evangelii, quam jam dixi, ut gaudeam pro eo, proque Evangelio inter vos divulgando (ut hujus spei participes vos faciam) quidvis pati.
ET ADIMPLEO EA QUAE DESUNT PASSIONUM CHRISTI, IN CARNE MEA, PRO CORPORE EJUS, QUOD EST ECCLESIA. — «Et» hic causale est: tale enim est Hebraeum vau, valetque idem quod quia, q. d. Gaudeo in passionibus meis, quia iis adimpleo ea quae desunt passionibus Christi. Rursum Vatablus, passiones Christi interpretatur passiones, quas propter Christum Paulus subibat, q. d. Multa jam passus sum propter Christum, multa adhuc mihi desunt et supersunt ferenda. Paratus sum autem reliquas eas afflictiones propter Christum pati in carne mea pro Ecclesia. Dicit autem «adimpleo,» ut notat Commentarius Hieronymo adscriptus, ut significet se paratum esse usque ad sanguinem et mortem haec pati, sicut Christus ad mortem passus est, pro Evangelio.
Verum hae «passiones» non sunt passiones Christi, sed Pauli propter Christum; et si hoc voluisset Paulus, clare dixisset: Adimpleo ea quae desunt passionibus meis, quas patior propter Christum.
Proprie ergo «passiones Christi» vocat ea quae passus est Christus. Ita Ambrosius, Chrysostomus, Theophylactus, Oecumenius, Anselmus et alii passim, ac consequenter to in carne mea non referendum est ad «ea quae desunt,» sed ad «adimpleo,» q. d. Patiendo in carne mea, adimpleo ea quae desunt passionibus, quas passus est Christus in carne sua.
Dices: Si deest aliquid passioni Christi, ergo passio et redemptio Christi non fuit plena, sed imminuta et insufficiens. Respondeo negando consequent.: Passio enim Christi in se fuit plena et sufficiens, illique ad valorem et pretii sufficientiam nihil defuit. Christus enim sua passione comparavit pretium sufficiens toti mundo redimendo, imo mille mundis redimendis; eidem tamen passioni aliquid defuit et deest in nobis, nimirum communicatio et participatio passionis ac meritorum Christi; ut scilicet Christus non tantum in se, sed etiam in suis membris, id est Apostolis aliisque fidelibus, similia patiatur, hacque passione propagetur et perficiatur corpus ejus, quod est Ecclesia. Aeterno enim suo decreto statuit Deus, ut Christus non tantum in se, sed etiam in suo corpore et membris, puta in Ecclesia et fidelibus, pateretur et passione eorumdem consummaretur ac perficeretur, dum nimirum fideles quique patiendo participes fiunt et similes Christi patientis et crucifixi.
Unde nota primo, cum Ambrosio, Chrysostomo, Theophylacto et aliis: Sicut mystice unum est corpus, una anima et vita, ita et una est passio Christi et Ecclesiae, sive Christi et Apostolorum, Martyrum omniumque fidelium, sicut eadem est passio capitis et corporis, sive capitis et membrorum. Christus enim est caput, membra sunt Apostoli aliique fideles. Unde Christus Paulo Ecclesiam persequenti non ait: Quid Ecclesiam, sed: «Quid me persequeris?» vide dicta I Corinth. cap. xii, vers. 27. Christus enim uti gratiam suam et patientiam, ita et passiones suas Apostolis aliisque fidelibus communicat; ac rursum sicut, uno membro patiente, patiuntur et compatiuntur caetera membra, et maxime caput; ita dum fideles patiuntur, Christus in iis patitur et compatitur.
Hinc secundo, pro «ea quae desunt,» graece est ὑστερήματα. Quod mala fide et perperam Beza cum Commentario inscripto (sed falso) S. Ambrosio vertit, reliquias: proprie enim ὑστέρημα Paulo et Graecis idem est quod defectus, inopia, penuria; praesertim cum jungitur cum verbo ἀνταναπληρόω, id est adimpleo, suppleo: nec enim quis supplet id quod reliquum est et abundat, sed tantum id quod deest, ut patet II Corinth. viii, 14: «Vestra,» inquit, «abundantia illorum inopiam (graece ὑστέρημα) suppleat.» Et Philip. ii, 30: «Ut impleret,» inquit, «id quod ex vobis deerat (graece τὸ ὑστέρημα) erga meum obsequium.» Et I Thessal. iii, 10: «Compleamus,» ait, «ea quae desunt (graece ὑστερήματα) fidei vestrae.» Unde Chrysostomus ὑστερήματα vertit, λείποντα, id est ea quae desunt; et Syrus vertit, חסירותא chasiruta, id est defectum; ita et alii passim. Hoc etiam significat verbum «adimpleo,» et clarius Graecum ἀνταναπληρόω, quod, inquit Erasmus, complectens Apostolus, dixit: «Adimpleo quae desunt pressurarum Christi in carne mea.» Nam, ut idem ait in Psal. LXI, sub initium, omnes passiones Christi et Christianorum ad unam communem Christi et Ecclesiae pertinent rempublicam.
Ubi nota: Sicut multa desunt passionibus Christi, ut Gentes ad Christi fidem convertantur et passionis Christi fiant participes: quae adimplent Apostoli, dum multa patiuntur in praedicatione Evangelii pro Ecclesia Christi propaganda, quod primo et proprie hic intendit Apostolus; ita multa desunt passionibus Christi, ut fidelibus jam conversis plenius in dies et plenius passiones et satisfactiones illae Christi applicentur. Sicut ergo quisque fidelis per opera satisfactoria quae subit, applicat sibi satisfactionem Christi, ut satisfaciat pro poena temporali peccatis suis debita: ita potest passionem et satisfactionem hanc suam Christi satisfactione nixam et mixtam, cum ea amplius non indiget, utpote omni culpa et poena sibi jam condonata, aliis applicare; hoc enim requirit communio Sanctorum et bonorum operum, quae est in Ecclesia. Et hoc sensu Paulus quoque adimplebat ea quae deerant passionum Christi pro Ecclesia; quia passiones et satisfactiones sibi redundantes Paulus applicabat Ecclesiae, ut per eas fidelibus, qui erant in Ecclesia, applicaretur satisfactio Christi, itaque satisfacerent pro peccatis suis, id est pro poena temporali, quae culpa condonata eis luenda restabat.
Hunc secundum sensum innuit quoque hisce verbis Paulus, vel certe illud ipsum ex priore sensu genuino jam dato argumentatione a pari facile est deducere et concludere: nam tam passiones hae secundae quam primae desunt passionibus Christi, et tam hae secundae quam primae adimplentur per passiones et satisfactiones Apostolorum aliorumque Sanctorum, et tam per has secundas quam per primas applicantur nobis passiones Christi. Denique tam hae secundae quam primae suscipiuntur pro Ecclesia Christi, imo magis secundae quam primae, nam secundae pro fidelibus, primae pro infidelibus convertendis suscipiuntur.
Hinc sequitur tertio, non male Bellarminum, Salmeronem, Franciscum Suarez et alios Doctores Catholicos, cum tractant de indulgentiis (quidquid occlamet hic Beza), haec generalia Apostoli verba extendere ad thesaurum Ecclesiae, ex quo ipsa dare solet Indulgentias: hunc enim thesaurum voluit Deus constare meritis et satisfactionibus non tantum Christi, sed et Apostolorum omniumque Christi Sanctorum, uti definivit Clemens VI, Extravagante Unigenitus. Idque fecit Deus duabus de causis: Prima, ut hac ratione Christum et Sanctos Christi honoraret, dum eos adsciscit in consortium satisfactionis Christi, qua Christus pro aliis satisfecit: sicut rex honorat suos duces, dum eos provinciis praeficit et in regni gubernandi consortium admittit; et Deus quoque qui est prima omnium causa, honorat suas creaturas, et causas secundas, dum eas in agendo socias sibi adjungit.
Secunda, ut esset perfecta communicatio bonorum inter membra Ecclesiae, id est inter nos et Sanctos, sicut est inter cives ejusdem reipublicae et inter fratres ejusdem familiae. Sic enim Sancti proprie adimplent pro Ecclesia ea quae desunt, scilicet huic thesauro jam dicto, et consequenter adimplent ea quae desunt passionibus Christi; quia sine his passiones Christi non complerent hunc thesaurum, prout a Deo institutus est, nimirum ut non tantum e Christi, sed et aliorum Sanctorum passionibus et satisfactionibus confletur.
Et favet Graecum ἀνταναπληρῶ, quod significat vicissim, vel contra ex altera parte impleo, q. d. Thesaurus hic una sui parte, scilicet Christi meriti, completus est; sed vicissim altera sui parte, scilicet meritis Sanctorum, incompletus quotidie impletur per passiones meas, puta Pauli aliorumque Sanctorum.
Eleganter hunc Pauli locum pertractat S. Augustinus in Psal. LXXXVI: «Ut adimpleam, inquit, quae desunt pressurarum Christi in carne mea. Quid adimpleam? Quae desunt. Cui desunt? Pressurarum Christi. Et ubi desunt? In carne mea. Numquid aliquid pressurarum deerat in illo homine, quod factum est Verbum Dei, natum ex Maria Virgine? Passus enim est quidquid pati deberet: et videtur quod omnia; in cruce enim positus accepit acetum in ultimo, et ait: Perfectum est; et inclinato capite emisit spiritum. Quid est, Perfectum est? Jam de mensura passionum nihil deest, quia omnia quae de me scripta sunt completa sunt. Ergo impletae erant omnes passiones, sed in capite: restabant adhuc Christi passiones in corpore: vos autem estis corpus Christi et membra. In iis ergo membris cum esset...»
Versus 25: Cujus Factus Sum Ego Minister
25. Cujus (scilicet Ecclesiae, graece enim est ἧς, femininum) factus sum ego minister secundum dispensationem Dei, quae data est mihi in vos. — Pro «dispensationem,» graece est οἰκονομία, q. d. In domo Dei, quae est Ecclesia, sum oeconomus, ut dispensem toti familiae, id est singulis fidelibus, bona et dona Dei Domini mei.
Ut impleam verbum Dei. — Vatablus, ut impletum esse declarem sermonem, id est promissionem Dei de vocatione Gentium. Sic enim Hebraei saepe verbum activum reale sumunt pro mentali aut verbali, juxta Can. 36.
Secundo, planius, «ut impleam,» id est plene praedicem verbum Dei et compleam praedicationem Evangelii, quam coepit Christus. Sic Roman. cap. xv, vers. 19, dicit Paulus se ab Jerusalem usque ad Illyricum replevisse (id est plene praedicasse) Evangelium Christi.
Nota hic dignitatem praeconum et doctorum Evangelii, utpote quos Christus vocat in partem sui officii et ministerii, ut praedicationem Evangelii, quam ipse coepit, illi compleant, opusque redemptionis humanae, ad quod Christus a Patre in mundum missus est, absolvant et perficiant.
Versus 26: Mysterium
26. Mysterium. — Est appositio, ut patet ex Graeco: verbum enim Dei vocat «mysterium, quod absconditum fuit a saeculis, nunc autem manifestatum est sanctis,» scilicet Apostolis et Christianis.
Versus 27: Quibus Voluit Deus Notas Facere Divitias Gloriae
27. Quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae (id est divitem, locupletem et bonis spiritualibus abundantem gloriam) sacramenti (mysterii, ut paulo ante dixit) hujus in Gentibus (hujus enim mysterii verbi Dei seu Evangelii magis participes factae sunt Gentes, quam Judaei), quod (scilicet sacramentum vel mysterium) est Christus (objective scilicet, q. d. Quod circa Christum versatur, cujus objectum est Christus; totum enim mysterium Evangelii est de Christo et redemptione Christi, qui) in vobis est spes gloriae. — Rursus Christus hic dicitur «spes gloriae» objective, q. d. Christus est id vel is per quem futuram gloriam vitae aeternae speratis et exspectatis. Ita Ambrosius, Anselmus, Theodoretus.
Alii sic exponunt: Christus est spes gloriae, id est spes gloriosa, quia videlicet per Christum magnifica et gloriosa bona speratis vos adepturos.
Versus 28: Quem Nos Annuntiamus Corripientes Omnem Hominem
28. Quem nos annuntiamus corripientes omnem hominem. — Graecum νουθετοῦντες, tam admonentes quam increpantes, vel corripientes et castigantes significat. Ita Theophylactus.
Versus 29: In Quo Et Laboro Certando
29. In quo (ad quod) et laboro certando. — Graece ἀγωνιζόμενος, id est decertans quasi in agone, multa vigilantia, fortitudine, contentione, difficultate et periculo, tanquam athleta Christi. Ita Theophylactus.
Secundum operationem (Graece ἐνέργειαν, id est vim et efficaciam) ejus, quam operatur in me (Christus) in virtute, — id est potenter, valide et efficaciter; hoc enim est Hebraeum בכוח baccoach, q. d. Decerto in hoc agone Evangelii strenue et viriliter, non humanis viribus confisus, sed vi et efficacia spiritus Christi, qui in me potentissime operatur, patrando scilicet miracula tot et tanta; dando tantam efficaciam verbis meis, ut omnium corda penetrent et convertant; suggerendo animos, vires ac zelum, ut ignea charitate et ignea lingua praedicem, omnibusque ignem hunc divini amoris afflem et aspirem.