Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Optat et hortatur Colossenses, ut radicentur et firmentur in fide et charitate Christi.
Secundo, vers. 8, Judaizantium et pseudophilosophorum somniis opponit Christum, in quo omnis plenitudo divinitatis inhabitat. Per Christum enim nos circumcisos esse docet, non carne, sed spiritu, cum sit consepulti in baptismo mortui sumus delictis.
Hinc tertio, vers. 14, docet Christum delevisse chirographum peccati, illudque affixisse cruci, ibique triumphasse de peccatis et daemonibus; ac consequenter Judaicas abstinentias et caeremonias quasi umbras inutiles abrogasse.
Denique, vers. 18, non fictam angelorum in superstitiosa humilitate et abstinentia, sed veram Christi unius mediatoris religionem sectandam esse decernit.
Textus Vulgatae: Colossenses 2:1-23
1. Volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis et pro iis qui sunt Laodiciae, et quicumque non viderunt faciem meam in carne: 2. ut consolentur corda ipsorum, instructi in charitate et in omnes divitias plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei Patris et Christi Jesu: 3. in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. 4. Hoc autem dico, ut nemo vos decipiat in sublimitate sermonum. 5. Nam etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum: gaudens et videns ordinem vestrum, et firmamentum ejus, quae in Christo est, fidei vestrae. 6. Sicut ergo accepistis Jesum Christum Dominum, in ipso ambulate, 7. radicati et superaedificati in ipso, et confirmati fide, sicut et didicistis, abundantes in illo in gratiarum actione. 8. Videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam, secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi et non secundum Christum: 9. quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter: 10. et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis: 11. in quo et circumcisi estis circumcisione non manu facta in expoliatione corporis carnis, sed in circumcisione Christi: 12. consepulti ei in baptismo, in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis. 13. Et vos cum mortui essetis in delictis et praeputio carnis vestrae, convivificavit cum illo, donans vobis omnia delicta: 14. delens quod adversus nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci: 15. et expolians principatus et potestates, traduxit confidenter, palam triumphans illos in semetipso. 16. Nemo ergo vos judicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniae, aut sabbatorum: 17. quae sunt umbra futurorum: corpus autem Christi. 18. Nemo vos seducat, volens in humilitate et religione angelorum, quae non vidit ambulans, frustra inflatus sensu carnis suae, 19. et non tenens caput, ex quo totum corpus per nexus et conjunctiones subministratum et constructum crescit in augmentum Dei. 20. Si ergo mortui estis cum Christo ab elementis hujus mundi: quid adhuc tanquam viventes in mundo decernitis? 21. Ne tetigeritis, neque gustaveritis, neque contrectaveritis: 22. quae sunt omnia in interitum ipso usu, secundum praecepta et doctrinas hominum: 23. quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate, et non ad parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis.
Versus 1: Volo Enim Vos Scire Qualem Sollicitudinem Habeam Pro Vobis
1. VOLO ENIM VOS SCIRE QUALEM SOLLICITUDINEM HABEAM PRO VOBIS. — Vox «enim» dat causam, cur cap. praeced. vers. ult., dixerit se pro fidelibus laborare ἀγωνιζόμενος, id est in agone certando: unde hic rursum pro «sollicitudinem,» Graece est ἀγῶνα, q. d. Ideo memini et inculco meum agonem, laborem, ac difficile certamen, quod pro vobis aliisque fidelibus suscepi, «ut consolentur» et firmentur corda vestra in fide et gratia Christi.
PRO VOBIS ET PRO IIS QUI SUNT LAODICIAE, ET QUICUMQUE (quotquot alii) NON VIDERUNT FACIEM MEAM IN CARNE. — Hinc satis apparet Paulum non fuisse, nec praedicasse Colossis aut Laodiciae. Ita Chrysostomus et Theophylactus. Negat id Theodoretus, et ex eo Baronius, sicque haec verba explicant, q. d. Paulus: Non solum vestrum, o Colossenses, sed et eorum, qui me non viderunt, maximam curam gero. Verum aliud videtur velle Apostolus. Quorsum enim hic meminisset eorum, qui non viderant faciem suam in carne, nisi quia eam non viderant Colossenses et Laodicenses? et hoc significat Graecum ὅσοι, quod Syrus vertit caeteri, sive quicumque alii, qui aeque ut vos non viderunt faciem meam. Sicut enim si dicam: Petrus, Paulus et caeteri Apostoli fuerunt caelibes, tacite dico non tantum Petrum et Paulum fuisse caelibes, sed etiam fuisse Apostolos; hoc enim involvit vox caeteri: ita pari modo cum hic dicit Paulus se sollicitum esse pro Colossensibus et Laodicensibus, et caeteris qui non viderunt faciem suam, tacite significat Colossenses et Laodicenses non vidisse faciem suam. Adde, in Actis Apostolorum nullam Colossensium, aeque ut Corinthiorum, Ephesiorum, Atheniensium et aliorum, quibus Paulus praedicavit, fieri mentionem. Nec enim locus ille Actor. xix, 10, quem citat Baronius, urget. Sic enim habet: «Segregavit (Paulus Ephesi commorans) discipulos quotidie disputans in schola tyranni cujusdam, hoc autem factum est per biennium; ita ut omnes qui habitabant in Asia, audirent verbum Domini, Judaei atque Gentiles.» Nec enim hinc inferas, si omnes in Asia a Paulo audiverunt verbum Dei, ergo illud audiverunt et Colossenses et Laodicenses, qui in Asia habitant; nam non dixit Lucas Paulum ivisse Colossas aut Laodiciam, imo contrarium dicit, Paulum mansisse Ephesi, ibique disputasse per biennium in schola tyranni, ita ut Asiani omnes, qui vel habitabant, vel veniebant Ephesum tanquam ad Asiae metropolim, possent Paulum ibi disputantem audire: adeo ut Pauli Ephesi disputantis et praedicantis rumor totam Asiam pervaserit.
Versus 2: Ut Consolentur Corda Ipsorum
2. UT CONSOLENTUR, — id est consolationem accipiant: Graecum enim παρακληθῶσι est passivum.
CORDA IPSORUM, INSTRUCTI IN CHARITATE, — id est cum fuerint instructi, vel, ut alii ex Graeco vertunt, compacti in charitate. Graece enim est magis congrua syntaxis: αὐτῶν συμβιβασθέντων, id est ipsorum instructorum vel compactorum in charitate. Ita Theophylactus.
ET IN OMNES DIVITIAS PLENITUDINIS INTELLECTUS, IN AGNITIONEM MYSTERII DEI PATRIS ET CHRISTI JESU. — Nota primo: Per «divitias» Paulus significat non opes auri et argenti, sed quamlibet copiam et abundantiam vel gratiae, vel sapientiae et intellectus de qua hic loquitur.
Secundo, pro «plenitudinis intellectus,» Graece est πληροφορίας (de qua voce dixi Roman. xiv, 5) τῆς συνέσεως, id est plenae persuasionis intelligentiae, id est plenae et certo persuasae intelligentiae, quae omne dubium excludat, ait Theophylactus, q. d. Ideo laboro, certo et sollicitus sum pro vobis, ut vos instruamini tum charitate, tum divitiis, id est abundantia plenae persuasionis, hoc est plene persuasae intelligentiae mysteriorum fidei: ut scilicet in omnibus mysteriis fidei, quae pertinent ad agnitionem Dei Patris et Christi Jesu, instructi et plene persuasi, planeque intelligentes sitis, nihilque de iis ambigatis; ut certo vobis persuasum sit, nos non per angelos, ut vobis persuadent Simoniani vel alii Novantes, sed per Christum redemptos et reconciliatos esse Deo Patri.
Versus 3: In Quo Sunt Omnes Thesauri Sapientiae Et Scientiae Absconditi
3. IN QUO (scilicet Christo) SUNT OMNES THESAURI SAPIENTIAE ET SCIENTIAE ABSCONDITI. — Notat Chrysostomus hoc dici contra Gnosticos a scientia se nominantes et venditantes. Gnostici enim graece idem est quod scientes, q. d. In Christo est omnis vera sapientia, et ab illo petenda, non a Simone, non a Gnosticis, non etiam ab angelis, quos ipsi jactant. Cum dicit Apostolus thesauri, ait ex Chrysostomo Theophylactus, copiam sapientiae in Christo ostendit; cum dicit omnes, ostendit eum nihil latere; cum dicit absconditi, indicat quod solus ipse eos noverit, ab eoque scientia et sapientia omnis petenda sit: nam Christus est ipsa sapientia et per sese cognitio.
Nota: Pro absconditi, Graece est ἀπόκρυφοι, quod non est participium, sed nomen, idemque est quod occulti et arcani: «absconditi» ergo hic idem significat et capitur nominaliter.
Versus 4: Hoc Dico, Ut Nemo Vos Decipiat In Sublimitate Sermonum
4. HOC DICO, UT NEMO VOS DECIPIAT IN SUBLIMITATE SERMONUM. — Pro decipiat, Graece est παραλογίζηται, id est, ut Vatablus, falsis rationibus et ratiocinationibus imponat vobis. Syllogismo enim vero et bono opponitur apud Aristotelem paralogismus, qui ex apparentibus, sed falsis, falsum concludit; aut ex veris falsum, per vitiosam consequentiam elicit et deducit.
Secundo, pro sublimitate sermonum, est Graece πιθανολογία, id est in persuasorio sermone, in specioso fuco rationis humanae, in artificiosa et sophistica oratione, quae in speciem probabilis ad persuadendum et fallendum sit comparata et composita. Ita Theophylactus. Noster vertit, in sublimitate sermonis, quia Simoniani, quos hic suggillat Apostolus, sublimia jactabant de coelo, de matre angelorum, de angelis rebusque et aeonibus coelestibus, quibus simplices in admirationem rapiebant et seducebant.
Talis est pithanologia et fucata oratio nostrorum Novantium, ut per dulces sermones seducant corda innocentium, si enim ipsorum rationes a viro cordato ad rationem ac formam syllogisticam redigantur, statim apparent non esse aliud quam paralogismi; v. g. cum sic argumentantur: Solus Deus est adorandus, ergo non sunt adoranda, id est colenda, imagines et Sancti; paralogizant. Peccant enim amphibolia vocis, «adorandus»: in antecedente enim intelligitur adoratio proprie dicta, quae est latriae; in consequente vero adoratio impropria et amplissime sumpta, scilicet quivis pius cultus et honor. Sic: Unus, inquiunt, est mediator Christus, ergo Sancti non sunt mediatores, nec invocandi. Sed paralogizant: in antecedente enim intelligitur mediator per se, sive redemptor; in consequente vero mediator idem est quod intercessor, sive advocatus. Ita in reliquis omnibus.
Versus 5: Etsi Corpore Absens Sum, Sed Spiritu Vobiscum Sum
Aggreditur hic Apostolus potissimum epistolae argumentum, scilicet elidere dogmata falsa haereticorum et Judaizantium, et contra ea corroborare Colossenses in vera fide Christi.
5. ETSI CORPORE ABSENS SUM, SED SPIRITU VOBISCUM SUM: GAUDENS ET VIDENS ORDINEM VESTRUM, ET FIRMAMENTUM FIDEI VESTRAE, — q. d. Licet absens sim corpore, spirituali tamen oculo et cura vobiscum sum, quia spiritu et mente vos saepe contemplor, vestrumque ordinem (de quo multa inaudivi) cum gaudio intueor.
Secundo, Ambrosius et Anselmus magis proprie haec accipiunt de spiritu prophetico, quasi per eum Paulus cognoverit absentia quae fiebant Colossis, eaque viderit, eodem modo quo Eliseus instar, corpore absens, sed spiritu praesens, vidit Giezi accipientem munera a Naaman: si enim Eliseo id datum est, cur non Paulo? Major enim gratia fuit in Apostolis et Prophetis novi Testamenti, quam in veteribus Prophetis, et similem spiritum constat fuisse in S. Petro, cum absens cognovit fraudem Ananiae et Sapphirae, Actor. v, 3, q. d. Nihil vestrum me latet, o Colossenses, quia vobis adsum spiritu, eminus quasi cominus intueor omnia vestra, et quidquid facitis inspicio, ut revereamini in oculis meis meoque intuita male agere, aut male sentire vel loqui de Evangelio, nec novantibus Simonianis auscultetis, aut inconstantiam et dubitationem ullam in fide ostendatis. Hic sensus et sententia non est improbabilis, si spiritum accipias non permanentem (hunc enim fuisse in Apostolo non est verisimile), sed transeuntem, quo subinde, cum opus esset, Paulus raptus fuerit, ut suarum Ecclesiarum statum et ordinem absens intueretur. Sed prior sensus uti simplicior, ita certior est.
GAUDENS ET VIDENS ORDINEM VESTRUM. — Per «ordinem» Ambrosius accipit dispositionem conversationis. Medius Chrysostomus, Theophylactus, Oecumenius, τάξιν, id est ordinem, interpretantur εὐταξίαν, id est bonum ordinem, quo bene et ordinate omnia fiunt juxta ordinem a Paulo aut Episcopo praescriptum. «Sicut enim,» inquit Theophylactus, «in acie militari bona ordinis collocatio phalangem firmam efficit; sic et in Ecclesia, quando bonus ordo charitatis fuerit omnia constituentis.»
Quantum sit hujus ordinis bonum et commodum, patet in omni republica; nulla enim respublica sine ordine consistere potest; sed ut consistat, necesse est cives magistratui subordinari et obedire, et quemque civem suum servare gradum et ordinem: quod si hic ordo turbetur, turbatur respublica.
Secundo, idem patet in hierarchia coelestium spirituum et angelorum, in qua summus est ordo, qui rempublicam angelorum consociat, stabilit, conservat et mira pulchritudine exornat.
Tertio, patet in ordinato motu et situ coelorum, stellarum, elementorum omniumque creaturarum ac totius universi: si enim hic ordo turbetur, turbatur totum universum; nam ordo universi totius est vinculum et salus. «Ordinis perturbatio,» ait Nazianzenus, orat. De Moderat. in disp. servanda, «in aere fulmina, in terra succensiones, in mari exundationes, in urbibus et familiis bella, in corporibus morbos, in animis peccata quasi novas res moliendo introduxit,» etc.
«Omnia,» inquit Sapiens, Sap. xi, 21, «in mensura, et numero, et pondere disposuisti,» o Domine creator omnium! De qua sententia Sapientis, vide S. Augustinum, lib. IV De Genesi ad litt., cap. III, IV, V, tom. IV, et S. Thomas, I part., Quaest. V, art. 5, ubi ex S. Augustino docet omnem rem, sive omne bonum habere primo, mensuram, quae omni rei certum modum ex determinatione principiorum suorum efficientium et materialium praestet; secundo, habere numerum, qui cuique rei speciem praebeat; tertio, habere pondus, id est ordinem et inclinationem ad actus et finem suum; quod pondus rem ipsam ad suam quietem et stabilitatem trahit. Hoc significare volens Plato in Timaeo dicit mundum factum esse per cubum ternarii, id est per 27; tria enim in se ducta, id est ter tria, faciunt novem, rursum ter 9 faciunt 27, qui est et vocatur cubus ternarii. Per hunc ergo cubum, puta per viginti septem, mundum esse factum censuit Plato, quia in hoc cubo, puta 27, omnis harmonia et consonantia (numerorum) consistit.
Quia ergo tanta boni ordinis sunt commoda, hinc toties Apostolus ordinem inculcat, eumque in omnibus servari vult. Hinc et S. Ignatius, proximus Apostolis, eorumque spiritu et zelo imbutus, in suis epistolis toties et tam impense hunc ordinem commendat et praecipit, ut epist. ad Trallianos: «Qui,» ait, «intra altare est, mundus est, ideo et obedit Episcopo et Presbyteris: qui vero extra est, id est qui sine Episcopo et Presbyteris et Diaconis aliquid agit, talis polluta est conscientia, et est infideli deterior.» Et ad Smyrnenses: «Omnia,» ait, «in vobis decenti ordine perficiantur in Christo. Laici Diaconis subditi sint, Diaconi Presbyteris, Presbyteri Episcopo, Episcopus Christo, sicut ipse Patri.» Eadem singulis pene epistolis repetit et inculcat S. Ignatius.
Versus 6: Sicut Ergo Accepistis Jesum Christum Dominum
6. SICUT ERGO ACCEPISTIS JESUM CHRISTUM DOMINUM (q. d. Sicut ab Epaphra et Archippo accepistis fidem et doctrinam Jesu Christi, praesertim illam, qua edocti estis Jesum Christum esse Dominum ac redemptorem nostrum, non autem angelos, ita) IN IPSO AMBULATE. — Christus enim est via quae ducit ad Patrem, non angeli, inquit Chrysostomus. «In ipso» ergo, id est in ipsius fide et institutione «ambulate.» Christus enim sumitur pro adjunctis, puta pro fide, doctrina et vita Christi, juxta Can. 37. Vult Paulus antiquam, et a Christo et ab Apostolis traditam fidem nos sequi, nec audire Novantes.
Versus 7: Radicati Et Superaedificati In Ipso
7. RADICATI ET SUPERAEDIFICATI IN IPSO. — Pendent haec a praecedentibus, «in ipso ambulate,» q. d. Sic ambulate in fide et institutione Christi, ut in ea firmas et fixas habeatis radices, illique superaedificemini. Graecum enim ἐποικοδομούμενοι, non est praeteriti, sed praesentis temporis: unde non tam «superaedificati,» significat, quam «ut superaedificemini,» vel ut collapsi nonnihil resartiamini. Ita Theophylactus.
Nota hic triplicem metaphoram et comparationem. Primo enim Christum, et Christi fidem comparat viae in qua sit ambulandum; secundo, radici cui inseri et inhaerere nos oporteat; tertio, fundamento cui superaedificari debeamus. Simili modo, Ephes. cap. ii, 20, dixit: «Superaedificati super fundamentum Apostolorum et Prophetarum, ipso summo angulari lapide Jesu Christo.» Et cap. iii, 17: «Christum,» ait, «habitare per fidem in cordibus vestris, in charitate radicati et fundati.»
ABUNDANTES IN ILLO (in Christo scilicet, id est Christi fide, gratia, charitate aliisque virtutibus) IN (id est cum) GRATIARUM ACTIONE, — pro tantis Dei beneficiis, quae per Christum vobis praestitit. Ita Anselmus.
Versus 8: Videte Ne Quis Vos Decipiat Per Philosophiam
8. VIDETE NE QUIS VOS DECIPIAT PER PHILOSOPHIAM. — Redit ad vers. 4, ubi principale argumentum et causam epistolae tractare coepit, scilicet ut dehortetur Colossenses primo ab haeresi Philosophorum, deinde inferius a secta Judaizantium. «Apostolus,» inquit Tertullianus, lib. De Praescr., cap. vii, et lib. De Anima, cap. iii, «fuerat Athenis, ibique expertus linguatam civitatem; cum omnes illic sapientiae atque facundiae cauponas degustasset, inde concepit praemonitorium istud edictum.»
Nota: Pro decipiat, Graece est συλαγωγῶν, id est depraedetur. Ita Syrus, Theophylactus, Ambrosius. Unde Hilarius, lib. XII De Trinit., legit, spoliet. Simonianos ergo, et ab eis prognatos Gnosticos aliosque haereticos, vocat praedones Paulus, uti et Christus, Joan. x, 8. Et merito. Si enim praedo est, qui bona fortunae aufert et praedatur; multo magis praedo est, qui fidem veram, gratiam, virtutes omnes, imo Christum et Deum ipsum nobis aufert et praedatur; quique non corpus, sed animam ipsam interimit, illamque praedoni diabolo et aeternae morti devorandam tradit. Est ergo haec depraedatio immane sacrilegium: sicut enim sacrilegi, qui templa depraedantur, graecis ἱερόσυλοι dicuntur, ita et a Paulo hic eodem nomine vocantur illi, qui animas ad imaginem Dei factas Deoque consecratas per haeresim depraedantur, easque diabolo vendunt et mancipant.
PER PHILOSOPHIAM, ET INANEM FALLACIAM. — «Et» sumitur pro adjunctis, puta pro fide, doctrina significat id est. Sic et pro id est capitur Galat. vi, 16, et alibi, ut ibi dixi, q. d. Non omnem damno philosophiam (uti perperam intellexit Lutherus), sed eam quae sit inanis fallacia et superstitio gentilitatis. Unde hanc philosophiam, 1 Timoth. cap. ult., vers. 20, vocat «falsi nominis scientiam;» uti erant illae angelorum seu deorum quorumdam mediorum et mediatorum speculationes, quibus referti sunt Platonicorum libri. Ita Chrysostomus et Augustinus, lib. VIII De Civit. Dei, cap. ix et xvi. Quanquam Clemens, lib. I Strom., hic tantum damnari putet philosophiam Epicuri, quae tollit providentiam et in deorum numerum refert voluptatem.
Secundo, Paulus hic perstringit Apollonium Thyaneum et alios Philosophos, qui hoc tempore aeque ut Apostoli orbem circuibant, ut populum a Christo ad se et sua dogmata traducerent, ut dixi I Corinth. i, 20.
Tertio, taxat Simonem Magum cum suis, qui primus fuit haeresiarcha et omnium Novatorum parens.
Hinc patet Simonem aliosque tunc Novantes sua dogmata ex figmentis Platonis et aliorum Philosophorum quasi centonem consarcinasse. Unde Tertullianus, lib. De Anima, cap. iii, Philosophos appellat patriarchas haereticorum. Idem, lib. De Praescript., cap. vii: «Haereses,» ait, «a philosophia subornantur. Inde Aeones et formae nescio quae, et Trinitas hominis apud Valentinum; Platonicus fuerat. Inde Marcionis Deus melior de tranquillitate, a Stoicis venerat. Et uti anima interire dicatur, ab Epicureis observatur. Et ut carnis restitutio negetur, de una omnium Philosophorum schola sumitur. Et ubi materia cum Deo aequatur, Zenonis disciplina est. Et ubi aliquid de igneo Deo allegatur, Heraclitus intervenit: eaedem materiae apud haereticos volutantur, iidem retractatus implicantur.»
Magis particulatim et fuse Irenaeus, lib. II Contra haereses, cap. xix, recenset quae dogmata a quo Philosopho mutuati sint Valentiniani et Gnostici: «Thales quidem Milesius,» ait, «universorum generationem et initium aquam dixit (idem autem est dicere aquam et bythum, id est profundum, quod inter suos Aeones statuunt Valentiniani). Homerus autem poeta Oceanum deorum genesim et matrem Thetin dogmatizavit, quae quidem hi in bythum et Sigen transtulerunt. Anaximander autem hoc quod immensum est, omnium initium subjecit, seminaliter habens in semetipso omnium genesim, ex quo immensos mundos constare ait; hoc autem in bythum et Aeonas transfigurarunt. Anaxagoras autem, qui et Atheus cognominatus est, dogmatizavit facta animalia, decidentibus e coelo in terram seminibus, indeque Aeonem quem Sensum vocavere, acceperunt. Sic ex Democriti et Epicuri vacuo, et atomis ejusdem, suum sumpserunt Pleroma.» Et inferius: «Hoc autem quod ex subjecta materia dicunt fabricatorem fecisse mundum, et Anaxagoras, et Empedocles, et Plato primi ante hos dixerunt.» Deinde quod Deum necessitatis servum facerent, id eos ex fato Stoicorum accepisse docet. Et post pauca subdit: «Quod autem Salvatorem ex omnibus factum Aeonibus esse dicant, omnibus in eum deponentibus velut florem suum, ex Hesiodi Pandora acceperunt. Ipsam autem eduliorum et reliquarum operationum indifferentem sententiam, et quod putent a nemine in totum se posse coinquinari propter generositatem, licet quodque manducent vel operentur, a Cynicis possederunt, cum sint cum eis ejusdem testamenti. Minutiloquium autem et subtilitatem circa quaestiones, cum sit Aristotelicum, inferre fidei conantur. Quod autem velint in numeros transferre universum, a Pythagoricis acceperunt.»
SECUNDUM TRADITIONEM HOMINUM, SECUNDUM ELEMENTA MUNDI, ET NON SECUNDUM CHRISTUM, — q. d. Philosophia haec sive inanis fallacia, quam hic damno, non est a Deo (qui est veracissimus, ipsaque veritas) revelata aut inspirata, sed ab hominibus vanis et errantibus conficta et tradita: ideoque vana, errans, mendax et fallax est.
Talia sunt axiomata et principia veterum Philosophorum, quae fidei nostrae repugnant, v. g. nihilo nihil fit: A privatione ad habitum non est regressus: Accidentis esse est inesse: Mundus aeternus: Quae sunt eadem uni tertio, sunt eadem inter se: Omnis substantia maxime rationalis, per se subsistit. Haec enim, uno excepto, in naturalibus vera sunt, non autem in supernaturalibus; alioqui enim ex primo tolleretur (uti nonnulli sustulerunt) rerum creatio; ex secundo tollerentur miracula Christi, quibus caecos, surdos, claudos visui, auditui et gressui restituit; ex tertio tolleretur veritas corporis Christi in Eucharistia; quartum negat mundi originem; ex quinto elideretur mysterium SS. Trinitatis; ex sexto enervaretur mysterium incarnationis et unionis hypostaticae. Quanquam proprie Apostolus non de his, sed de aliis Simonianorum principiis et traditionibus loquatur, uti mox dicam.
Secundo, haec philosophia, quam damno, est «secundum elementa mundi,» id est secundum rudimenta vanae philosophiae, circa mundi productionem et gubernationem, verbi gratia, Platonis et Platonicorum, qui docuerunt angelos mundum condidisse et esse hominum mediatores apud Deum, rursum coelos et astra esse animata, aliaque similia: quos secutus Simon Magus finxit se Deum quemdam esse, ac primo genuisse Selenem uxorem suam, eamque quasi primam mentis suae conceptionem vocavit Ennaeam, asserens hanc esse matrem omnium, fecisseque angelos, angelos deinde fecisse et produxisse coelos et mundum, aliaque his similia figmenta; de quibus vers. 18 et 20. Ita Irenaeus, lib. I, cap. xx et xxiii, Chrysostomus, Theophylactus et alii hic.
Hinc patet Apostolum, Galat. cap. iv, vers. 3 et 9, aliter quam hic et alio sensu vocare «elementa mundi:» ibi enim «elementa mundi» vocat dies, menses et annos, qui sunt quasi principia, quibus creatus est, consistit et gubernatur mundus, quos proinde festos habebant et colebant Judaei, ut ibi dixi: hic vero «elementa mundi» vocat principia mundanae sapientiae et philosophiae.
Tertio, haec philosophia et inanis fallacia, quam damno, «non est secundum Christum,» id est non est a Christo docta et tradita, nec etiam Christum docet, Christique redemptionem, gratiam et fidem; sed a Christo vos abducit ad angelos, coelos, stellas, de quibus, ut dixi, somnia et commenta sua tradit. Hinc patet, non veram, sed falsam philosophiam ab Apostolo damnari; nec enim verum vero contrariari potest, adeoque vera philosophia Christianae pietati subservit et ancillatur.
Versus 9: Quia In Ipso Inhabitat Omnis Plenitudo Divinitatis Corporaliter
9. QUIA IN IPSO (Christo) INHABITAT OMNIS PLENITUDO DIVINITATIS CORPORALITER. — Nota: «Quia» dat causam praecedentium, cur scilicet dixerit cavendam esse philosophiam et Philosophos, qui homines abducunt a Christo; sequendam vero esse philosophiam et sapientiam, quam attulit e coelo et in terris docuit Christus, q. d. Nolo vos sequi philosophos homines errantes et mendaces, quia volo vos sequi Christum, qui est prima veritas: nam in Christo inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter.
Nota secundo: Pro inhabitat, Graece est κατοικεῖ, quod non temporalem, ut παροικεῖ, sed perpetuam inhabitationem significat. Κατοικεῖ enim et παροικεῖ distinguuntur graece, aeque ac latine habitare et commorari. Sic Petrus, epist. I, cap. i, vers. 17, vitam praesentem vocat παροικίαν, id est incolatum. Nam, ut ait Cicero, «commorandi diversorium, non habitandi natura nobis hic dedit.» E contrario Psal. lxxxvi, 7, cum dicitur: «Sicut laetantium omnium habitatio est in te,» pro habitatio, graece est κατοικία, id est perpetua mansio.
Nota tertio: «Plenitudo divinitatis» idem est quod plena et tota divinitas, quae in Christo homine inhabitavit. Ita Ambrosius, Theodoretus, D. Thomas, Chrysostomus cum suis. Inde consequenter colligendum relinquit Apostolus, in Christo inhabitasse omnem plenitudinem sapientiae ac veritatis: hanc enim adfert et includit in se divinitas, ac consequenter Christum doctorem sapientissimum sequendum esse, non autem Philosophos. Unde S. Augustinus, epist. 57 ad Dardanum, et ex eo Glossa hic «plenitudinem divinitatis» interpretantur plenam Dei cognitionem, quae est in Christo Christique Evangelio, non autem in Mose et in umbris legis Mosaicae. Quam expositionem ita genuinam censet Erasmus, ut priorem jam datam excludat et refutet; sed perperam: constat enim «plenitudinem divinitatis» proprie significare plenam divinitatem, non autem cognitionem Dei, licet, ut dixi, illam secum adferat divinitas.
Nota quarto: In Christo inhabitat «plenitudo divinitatis corporaliter,» id est non umbratice, sicut habitavit in propitiatorio, tabernaculo et Sacramentis legis veteris; non etiam phantastice, uti voluerunt Manichaei; non denique per accidens tantum, scilicet per motum et operationem, uti docuit Nestorius; sed «corporaliter,» id est revera, realiter et substantialiter. Hic sensus petitur ex vers. 17, ibi enim corpus opponit umbrae. Ita Prosper, sent. 393, et Augustinus, epist. 57 ad Dardanum. Simili sensu, vers. 17, veritatem et soliditatem rerum Christianarum, per umbras legis repraesentatam, vocat «corpus Christi.»
Secundo, «corporaliter,» quia in Christo divina natura non tantum unita est animae, sed et corpori Christi; ita ut ex Verbo divino et humana natura corporea, una ineffabilis substantia corporea quasi composita sit, quae est et dicitur Christus, sive Deus homo. Sic anima potest dici in homine vel in corpore humano inhabitare corporaliter. Ita S. Augustinus supra, Theodoretus, Theophylactus, D. Thomas, III part., Quaest. II, art. 9, ad 2. Hinc ergo ruit argumentum Nestorii dicentis: si Deus inhabitat in Christo, ergo in Christo sunt duae hypostases, scilicet una Dei inhabitantis, altera corporis quod inhabitatur: hoc enim non sequitur. Nam in Christo se res habet uti in homine, in quo licet anima inhabitet corpus, non duas tamen, sed unam eamdemque cum illo habet hypostasin: tantum enim «inhabitat» significat deitatem non misceri nec confundi cum corpore quod inhabitat, sed integram et immixtam permanere.
Tertio, D. Thomas loco jam citato: «corporaliter,» inquit, hoc est, tribus modis secundum trinas corporis dimensiones. Sicut enim corpus tres habet dimensiones, scilicet longitudinem, latitudinem et crassitiem: ita tribus modis quasi dimensionibus tota divinitas est in Christo, scilicet primo modo per essentiam, per praesentiam et potentiam, sicuti est in aliis hominibus et creaturis. Secundo modo per gratiam gratum facientem, sicut est in aliis Sanctis omnibus. Sic Deus et divinitas, inquit Remigius, inhabitavit in Salomone per sapientiam, in Daniele per castitatem, in Mose per mansuetudinem, in Christo per omnem virtutem et innocentiam. Tertio modo et propriissime inhabitavit divinitas in Christo per unionem hypostaticam, sive personalem; idque soli Christo proprium est. Verum duae priores expositiones litterales sunt et genuinae, haec tertia potius videtur esse metaphorica quaedam accommodatio.
Versus 10: Et Estis In Illo Repleti, Qui Est Caput Omnis Principatus Et Potestatis
10. ET ESTIS IN ILLO (Christo) REPLETI, QUI EST CAPUT OMNIS PRINCIPATUS ET POTESTATIS, — id est, Christus vos sua plenitudine divinitatis inhabitat, eo modo quo jam paulo ante dixi ex Remigio, scilicet ut vos repleat fide, spe, charitate omnibusque suis virtutibus et gratiis. Ita Ambrosius et Theodoretus. «Christus,» inquam, qui est caput omnis principatus et potestatis; aliorumque quorumvis angelorum, q. d. Non ergo angelis, quos inducit Simon, sed Christo, uti coepistis, inhaerete. Christus est caput tam vestrum [...] angelorum, Christo ergo capiti quasi membra individuae vos conjungite, nec a Christo ulla ratione sinatis vos divelli, ut constanter et assidue dicatis: Christus caput meum, spes mea, amor meus et omnia. Quomodo Christus sit caput angelorum, jam dixi Ephes. cap. i, vers. 10 et 22.
Versus 11: In Quo Et Circumcisi Estis Circumcisione Non Manu Facta
11. IN QUO ET CIRCUMCISI ESTIS CIRCUMCISIONE NON MANU FACTA IN EXPOLIATIONE CORPORIS CARNIS, SED IN CIRCUMCISIONE CHRISTI, 12. CONSEPULTI EI IN BAPTISMO. — Ita legunt Romana Biblia et Theodoretus. Graeca tamen, Syrus, Theophylactus et alii expungunt voculam «sed». Juxta Romana et Theodoretum, est antithesis inter circumcisionem carnis datam per Mosem et circumcisionem animae institutam a Christo; hanc enim antithesin significat conjunctio adversativa «sed», et sensus est: Vos, o Christiani Colossenses, circumcisi estis circumcisione non Judaica, quae fit manibus, quaeque consistit in expoliatione corporis carnei, quia nimirum de corpore carneo praescinditur praeputium; sed circumcisi estis in circumcisione, id est circumcisione (est enim Hebraeum bet contactus) Christi, quae non corpus, sed animam a peccatis circumcidit. Si quaeratis ubi et quando ita a Christo circumcisi sitis? Respondeo: in baptismo, nimirum hoc ipso quo Christo in baptismo estis consepulti: in baptismo enim non tantum circumciduntur, sed sepeliuntur et aquis piacularibus obruuntur et absorbentur peccata omnia. Eamdem sepulturae metaphoram tribuit baptismo Apostolus, Rom. vi, 4, ut ibi dixi.
Nota: «Corpus carnis» vocat corpus carneum: sunt enim, ut ait S. Augustinus, lib. XIV De Trinit., multa corpora carnis expertia: uti coeli, elementa, saxa, etc. Nisi dicas esse hypallagen et metathesim, qua «corpus carnis» dicatur pro caro corporis; ut sic legas haec et ordines, «in expoliatione carnis corporis,» et sensus sit, in expoliatione et praecisione carneae partis, scilicet praeputii, de corpore. Sic Hebraei vocant «desertum populorum,» non desertum, per populos, sed potius desertum a populis; et resurrectionem mortuorum, id est ex mortuis. Ponit ergo Apostolus antithesim inter circumcisionem Mosis et Christi, quod illa carnem tantum praescinderet, quae peccati est instrumentum, scilicet vilem pelliculam praeputii: Christi vero circumcisio rescindat ipsa peccata ab anima.
Secundo, si cum Graecis jam et Syro legas sine erat contrarium nobis.» Sensus ergo septimo loco datus optimus est, optimeque tam Graecam, quam Latinam lectionem explicat. Unde Graeca addunt vocem peccatorum: sic enim habent, ἐν τῇ ἀπεκδύσει τοῦ σώματος ἁμαρτιῶν τῆς σαρκός, id est, «in exutione corporis peccatorum carnis.» Ubi nota: «Corpus peccatorum carnis» vocatur corpus peccatis carnalibus obnoxium. Jam secundum Graeca et Syrum hic sensus erit: Circumcisi estis per Christum circumcisione non manu facta, in expoliatione corporis peccatorum carnis; quia videlicet corpus vestrum per baptismum Christi circumcisum est a peccatis carnalibus, iisque expoliatum, ut non sit amplius corpus peccati: nam per baptismum exuistis corpus peccati, et induistis corpus gratiae et justitiae; et sic in re idem est circumcidere quod exuere vel expoliare corpus peccati. Ita Theophylactus et Graeci. Verum prior lectio per antithesim planior est et verior.
Aggreditur enim hic Apostolus Judaizantes perstringere et Colossenses avocare a circumcisione et Judaismo, sicut vers. 8 eos avocavit a philosophis eorumque dogmatibus ad Christum.
Versus 12: Consepulti Ei In Baptismo
12. IN QUO (scilicet Christo) ET RESURREXISTIS (in novam vitam, novos mores, novum spiritum, quem accepistis in baptismo) PER FIDEM OPERATIONIS (graece ἐνεργείας, id est efficaciae, vel efficacis operationis) DEI, QUI SUSCITAVIT ILLUM (Christum) A MORTUIS, — q. d. Resurrexistis in baptismo in novam vitam per fidem, qua credidistis Dei potentiam et divinae gratiae efficaciam, qua per Christum in credentibus hanc spiritualem resurrectionem operatur, sicut eadem potentia in Christo corporalem resurrectionem est operatus, dum eum a morte suscitavit.
Hunc esse sensum patet ex Ephes. 1, 19, quo hic alludit Apostolus (est enim haec epistola simillima et quasi compendium epistolae ad Ephesios), ubi sic dicit: «Ut sciatis quae sit spes vocationis ejus (id est ad quanta bona vocati sitis, quantam gratiam hic et gloriam in resurrectione sperare debeatis) et quae divitiae gloriae haereditatis ejus in sanctis, et quae sit supereminens magnitudo virtutis ejus in nos, qui credimus (quod ait hic, per fidem) secundum operationem (graece est ἐνεργείας, eadem scilicet vox, quae hic) potentiae virtutis ejus, quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis,» q. d. Eadem energia et potentia Deus suscitat nos credentes a morte peccati ad vitam gratiae, qua Christum a morte suscitavit ad vitam immortalem et gloriosam; quod hic per compendium dicit, «per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis;» relinquens illa supplenda quae supplevit ad Ephesios scribens, scilicet illa quae jam citavi. Ita Ambrosius et D. Thomas.
Secundo, Adamus valde probabiliter «fidem operationis» interpretatur fidem non otiosam, neque desidem, sed agentem et operatoriam bonorum operum, quae hominem facit actuosum et sedulum in bonis operibus.
Tertio, alii «fidem operationis Dei» interpretantur fidem quam Deus operatur in nobis. Sed primus sensus stylo Pauli et epistolae ad Ephesios maxime congruit.
Versus 13: Et Vos, Cum Mortui Essetis In Delictis
13. ET VOS, CUM MORTUI ESSETIS (privati vita gratiae) IN DELICTIS ET PRAEPUTIO (per delicta et praeputium) CARNIS VESTRAE, CONVIVIFICAVIT CUM ILLO (ut, sicut Christus virtute Dei resurrexit a mortuis ad vitam gloriosam, ita vos eadem virtute et potentia a morte peccati a Deo suscitati sitis ad vitam gratiae et spiritus) DONANS (condona; et gratis remittens, hoc enim est Graecum χαρισάμενος) VOBIS OMNIA DELICTA. — Nota: «Praeputium carnis» vocat libidines et peccata carnalia, quae committuntur per praeputium, ut sit metonymia et synecdoche, qua ex specie peccatorum notissima, reliqua intelliguntur: ita aliqui. Sed hic sensus arctior est, restringit enim praeputium ad libidinem, cum Apostolus per praeputium quodvis peccatum significet.
Unde secundo, alii per praeputium carnis intelligunt gentilismum et gentilismi mores, ac conversationem in carnis concupiscentiis explendis. Sic enim alibi passim more Judaeorum gentilismum et Gentes vocat praeputium, eo quod illud more Judaeorum non circumciderent. Hic sensus aptus est, sed Apostoli mentem et fundum non exhaurit.
Hinc dico tertio, Apostolus per praeputium carnis intelligit incircumcisionem carnis, qua scilicet quis desideria et concupiscentias carnis non resecat, non circumcidit, sed eas pronus sequitur, eisque obedit et indulget.
Ubi nota: Judaei per circumcisionem censebant se fieri mundos, sanctos ac populum Dei. Hinc gentes incircumcisas habebant pro immundis, pollutis et sceleratis. Inde proverbialiter praeputium vel incircumcisum vocabant id, quod quavis in re immundum est. Sic saepe Prophetae carpunt Judaeos, quod incircumcisum habeant cor, incircumcisas aures, linguam, oculos, etc., id est quod cor, aures, linguam, oculos immundis vitiis et concupiscentiis habeant obstructos et obduratos.
Illustre etiam hujus rei et significationis extat exemplum Levit. xix, 23, ubi sic dicitur: «Quando ingressi fueritis terram et plantaveritis in ea ligna pomifera, auferetis praeputia eorum: poma quae germinant, immunda (hebraice ערלים arelim, id est praeputiata et incircumcisa) erunt vobis, nec edetis ex eis; quarto autem anno omnis fructus eorum sanctificabitur laudabilis Domino (id est offeretur Domino, ut cedat in laudem Domini: unde hebraice est, Sanctitas laudum erit Domino); quinto autem anno comedetis fructus, congregantes poma quae proferunt.»
Ubi nota, fructus qui tribus primis annis ex arbore nascuntur, vocari «praeputia,» quia hac lege Mosi censebantur immundi, et Judaeis vetiti. Sicut enim puer immundus erat donec per circumcisionem auferretur ei praeputium et abjiceretur: ita et arbores censebantur immundae, ut fructu earum vesci Judaeis non liceret, donec fructus trium primorum annorum circumcisi, id est avulsi et abjecti, essent; ita ut fructus quarti anni Deo offerrentur, ac deinde fructibus quinti anni demum vesci liceret. Voluit Deus hac caeremonia circumcisione arborum a Judaeis coli, perinde ac circumcisione puerorum: congrue tamen et apposite ad naturam rerum; nam fructus primi arborum magis aquosi, magis insalubres et indigestibiles sunt posterioribus, ut ibidem recte annotavit Abulensis. Sicut ergo ibi Scriptura immunditiem pomorum, vocat praeputium pomorum, ita hic immunditiem carnis et peccatorum carnalium, vocat «praeputium carnis.»
Ubi rursum adverte: Per «carnem» intelligit concupiscentiam quamlibet, etiam in voluntate, ratione et mente residentem, qualis est concupiscentia honorum, vanae scientiae, curiositatis, haeresis, invidia, ambitio, etc., ut dixi Galat. cap. v, vers. 19.
Versus 14: Delens Quod Adversus Nos Erat Chirographum Decreti
14. DELENS QUOD ADVERSUS NOS ERAT CHIROGRAPHUM DECRETI, QUOD ERAT CONTRARIUM NOBIS. — Quaeres, quodnam sit hoc «chirographum decreti?»
Primo, Theodoretus respondet esse corpus nostrum, in quo infixa et quasi inscripta erant debita, id est peccata carnis, quae Christus in cruce simpliciter delevit.
Secundo, alii apud Theodoretum respondent esse decalogum nos accusantem in decretis (sic enim habent Graeca, non decreti) quae continet et praecipit. Unde Vatablus: «chirographum,» inquit, «vocat legem sive decalogum, quod digito Dei scriptus esset, vel quod testificetur contra nos, et nos condemnet, sicut chirographum condemnat debitorem coram judice.» Hinc et Sixtus Senensis, lib. II, pag. 89, putat «chirographum decreti» esse verba illa Israelitarum Exodi xxiv: «Omnia quae locutus est Dominus, faciemus.» Haec enim communis eorum acclamatio veluti ex syngrapha eos reddidit debitores totius legis servandae. Et Maldonatus in Notis manuscr.: «decreta,» inquit, vel ut graece est, «dogmata,» vocat legem Evangelicam, quae veluti scheda est solutae per Christum pro peccatis poenae; «chirographum» autem vocat legem veterem, quae testabatur omnes gentes mortales esse: concluserat enim omnia sub peccato. Alludit ad duas syngraphas, quibus debitores et creditores uti solent, alteram debitae pecuniae, alteram solutae: ac docet, sicut syngrapha debiti per syngrapham solutionis aboletur ac laceratur, ita per legem Evangelicam legem Mosaicam abolitam fuisse: vide Ephes. II, 15.
Ubi nota, Syrum, Ambrosium, Adamum et alios nonnullos cum Graecis legere, non decreti, sed decretis, sive mandatis, sicque exponere, q. d. Paulus: Christum per decreta et praecepta Evangelica delevisse chirographum, id est legem Mosi, quae nos coram Deo reos efficiebat, ut idem sit cum eo quod dixit Paulus, Ephes. II, 15: «Legem mandatorum (Mosi) decretis (praeceptis Evangelicis) evacuans,» q. d. Christus per fidem et legem fidei abrogavit legem Mosi.
Verum Romana Biblia et alia Latina passim legunt decreti, non decretis, illudque melius cohaeret; si enim legas decretis, et intelligas decreta sive praecepta Evangelii, quae sustulerunt chirographum, id est legem Mosi, oratio apostoli hiulca erit et incisa: τὸ enim decretis interjicitur et divellit chirographum a suo sequenti epitheto, «quod erat contrarium nobis.»
Tertio, Anselmus censet, «Chirographum» hoc esse memoriam nostram et daemonum accusantium nos de peccatis.
Quarto, melius Chrysostomus et Theophylactus censent esse pactum Dei cum Adamo et legem hanc Adamo a Deo datam: «In quocumque die comederis ex eo (fructu arboris scientiae boni et mali) morte morieris:» hoc enim quasi chirographo debito mortis obnoxii tenebamur.
Quinto, D. Thomas putat esse memoriam Dei reservantis peccata, in qua peccatum Judae, ait Jeremias xvii, 1, scriptum est stylo ferreo in ungue adamantino. «Et dicitur Decreti,» inquit D. Thomas, «eo quod peccatum non tantum manet in memoria, sed etiam in decreto Dei, quo decrevit illud punire; cum vero Deus illud remittit, non remittit sic, ut faciat quod non peccaveris; sed sic ut peccatum admissum deleat, quasi de sua memoria et decreto, in quo illud reservabat ad vindicandum et puniendum, simulque facit ut peccatum non maneat in daemonis memoria ad accusandum, nec in peccantis conscientia ad eum contristandum:» hucusque D. Thomas.
Sexto, Ambrosius hoc «chirographum» vult esse peccatum et debitum Adae ad nos propagine transcriptum.
Septimo et optime, «chirographum decreti» est obligatio ad poenam aeternam juxta decretum Dei et sententiam damnationis in Adamum et posteros ejus peccantes latam. Graece enim est ἐν δόγμασιν, id est in decretis Dei: huic enim obligationi et poenam aeternam sponte peccando quasi manu nostra subscripsimus, nosque diabolo quasi vindici hac obligatione obligavimus. Alludit ad syngraphas creditorum et debitorum per quas metonymice accipit ipsum debitum, quod solent syngraphae continere. Chirographum ergo hoc non est aliud quam obligatio, reatus et debitum poenae aeternae, ita certum et liquidum, ac si chirographo et manu nostra consignatum extaret. «Quisque,» ait Origenes, hom. 13 in Genes., «dum peccat, peccati sui litteras scribit.» Ita Augustinus in Psal. LXVIII, D. Thomas, Gagneius et alii. Unde Syrus vertit, delevit in mandatis sibi (id est a se, vel suis) chirographum obligationum nostrarum, quod erat contrarium nobis. Cui adde, Graecum dativum δόγμασι, id est, decretis, commode per genitivum decretorum exponi posse. Sic enim Hebraei saepe dativo pro genitivo utuntur, ut מזמור לדוד mitsmor ledavid, id est psalmus ipsi Davidi, hoc est psalmus Davidis. Sic II Cor. cap. xii, vers. 7, ait Paulus, ἐδόθη μοι σκόλοψ τῇ σαρκί, id est, datus est mihi stimulus carni, hoc est carnis. Sic Cato in libris De Re rustica dicit, «Ornamenta bobus», pro «ornamenta boum», et «Instrumenta rusticis», pro «instrumenta rusticorum»: ita hic «chirographum decretis» est chirographum decretorum, puta obligatio ad mortem et poenam aeternam, sive sententia damnationis in peccatores lata a Deo per sua decreta et praecepta.
ET IPSUM (chirographum sive obligationem jam dictam) TULIT DE MEDIO (id est sustulit) AFFIGENS ILLUD CRUCI, — q. d. Confixit hoc chirographum, et crucifixit, id est cassavit illud et abolevit sua cruce ac morte Christus moriens in cruce. Ita Theodoretus: Alludit ad syngraphas; quae soluto debito, cum ad nihil amplius valent, lacerantur, aut pertunduntur et stylo uncove affiguntur. Ita narrat Spartianus in Adriano, Adrianum ad colligendam populi gratiam, infinitam (erant viginti septem milliones aureorum) pecuniam quae fisco debebatur, remisisse privatis debitoribus, eorumque syngraphas in foro Trajani combussisse. Longe plura remissa sunt et abolita per Christum.
Versus 15: Et Expolians Principatus Et Potestates
15. ET EXPOLIANS PRINCIPATUS ET POTESTATES (id est spolians daemones sua potestate, dominio et tyrannide in homines sibi hoc peccati chirographo obligatos et subditos), TRADUXIT CONFIDENTER PALAM TRIUMPHANS ILLOS IN SEMETIPSO. — Nota verbum «traduxit,» quod sic explicat Anselmus: Christus, inquit, animas Sanctorum ex inferis traduxit ad caelum; sed graece est ἐδειγμάτισεν, id est traduxit et circumduxit in triumpho, uti solent triumphatores hostes et praedam in triumpho circumducere, ostentare et omnibus spectanda exhibere. Sic Christus quasi triumphator suos hostes, scilicet daemones, sua potestate, quam habuerant in homines jam dejectos, et a se victos in triumphum duxit, Deoque et angelis ostentavit, ut vertit Ambrosius. Pie S. Bernardus, epist. 190 ad Innocent. Pontif., citans hunc locum Apostoli: «Utinam,» inquit, «ego inveniar in his spoliis quibus spoliatae sunt contrariae potestates, traductus et ipse in possessionem Domini! Si me insecutus Laban arguerit quod recesserim clam ab eo, audiet me clam accessisse ad eum et ob hoc clam me recessisse.» Per Laban accipit diabolum, unde subdit: «Subjecit me illi causa secretior peccati, subduxit me illi ratio occultior justitiae.» Addit Theodoretus: Ostendit, inquit, Christus sua victoria et triumpho hominibus, quam imbecilles sint daemones, quamque facile sua ope eos vincere possint. Unde Augustinus, epist. 59, Graecam vocem ἐδειγμάτισεν, vertit, exemplavit, id est publicum exemplum omnibus spectandum et cavendum statuit, ut omnes hoc exemplo discant non resistere Christo, Christo se subdere et obedire: Syrus vero vertit, ובהת אנון vabehet enun, id est et confudit eos. Sic Numer. xxv, 4, Dominus dicit ad Mosem: «Tolle cunctos principes, et suspende eos contra solem in patibulis.» Ubi pro suspende Septuaginta vertunt παραδειγμάτισον, id est in exemplum propone principes: nimirum ut iis, qui fornicationis et idololatriae Beelphegor participes vel duces fuerunt, suspensis, caeteri omnes timeant et caveant.
Secundo, pro confidenter palam, graece tantum est, ἐν παρρησίᾳ, id est libere, confidenter, audacter et palam. Unde Ambrosius vertit, «in auctoritate.» Maldonatus censet τὸ palam additum ab aliquo sciolo versionem corrigere volente, quia non est in Graeco; verum omnes codices habent τὸ palam. Dico ergo τὸ palam includi in τὸ triumphans: triumphus enim fit palam et publice. Imo Beza τὸ ἐν παρρησίᾳ vertit, traduxit palam: nam ἐν παρρησίᾳ significat libere, intrepide, palam, publice, neminem veritus.
Tertio, «triumphans illos,» id est triumphum agens de illis; vel illos, scilicet daemones, in triumphum ducens.
IN SEMETIPSO, — id est, per semetipsum; per suam virtutem et victoriam, non ab angelis, sed a se et suis viribus partam.
Nota: Pro in semetipso, Graece est ἐν αὐτῷ. Quod cum spiritu aspero idem est quod ἐν ἑαυτῷ, id est in semetipso, ut vertit Noster, Syrus et alii: cum spiritu vero leni significat in ipso, et tunc referri potest ad σταυρῷ, id est «cruci,» quod praecessit; σταυρός enim, id est crux, graece est masculini generis, q. d. In ipsa cruce triumphavit Christus de suis hostibus, adeo ut crux fuerit triumphalis currus Christi. Ita Theophylactus. Unde Origenes hom. 8 in Josue, docet in cruce Christi diabolum esse crucifixum, ita nimirum ut in cruce Christi duo fuerint affixi, puta Christus visibiliter, sponte sua, et ad tempus; diabolus autem invisibiliter, invitus, et in aeternum ejus opprobrium. Idque probat ex hoc loco Apostoli, ubi Paulus utitur metaphora triumphi, indicare volens crucem esse currum triumphalem, in cujus summa parte sedet Christus triumphans, et in parte ima trahitur diabolus alligatus, et ostentatur quasi in pompa. Id enim significat Graecum ἐδειγμάτισεν et θριαμβεύσας. Origenes enim explicans illud Josue cap. viii, 29, ubi Josue dicitur suspendisse regem Hai in ligno (pro quo Origenes legit in gemino ligno), allegorice ita de Christi cruce philosophatur: «Domini nostri Jesu Christi crux gemina fuit, hoc est, gemina ratione et duplici constat. Quia visibiliter quidem Filius Dei in carne crucifixus est, invisibiliter vero in ea cruce diabolus cum principatibus suis et potestatibus affixus est cruci. Non tibi hoc videbitur verum, si tibi horum testem produxero Apostolum Paulum? Quod erat contrarium nobis, tulit illud de medio affigens cruci suae, exuens principatus et potestates traduxit libere, triumphans eas in ligno crucis. Ergo duplex Dominicae crucis est ratio, una illa, qua dicit Petrus quod Christus crucifixus nobis reliquit exemplum; et haec secunda, qua crux illa trophaeum diaboli fuit, in quo et crucifixus est et triumphatus.» Deinde id ipsum probat et declarat per aliam Pauli sententiam ita dicens: «Ideoque et Paulus dicebat: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini mei Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. Vides quia et hic Paulus duplicem crucis prodidit rationem. Duo enim sibi contraria dicit esse crucifixa, se sanctum et peccatorem mundum ad illam formam sine dubio quam diximus Christi et diaboli. Nos enim mundo crucifigimur tunc, cum veniens princeps hujus mundi in nobis non invenit quidquam; et nobis mundus crucifigitur, cum peccati concupiscentias non recipimus.» Objicit deinde sibi Origenes, si diabolus crucifixus est, quomodo videmus eum tot fidelibus praevalere? ac respondet: «Intelligendum,» inquit, «est quod diabolus victus quidem et crucifixus, sed iis qui cum Christo crucifixi sunt; omnibus autem credentibus et universis pariter populis tunc erit crucifixus, cum complebitur illud, quod dicit Apostolus: Quod sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur.»
Versus 16: Nemo Ergo Vos Judicet
16. NEMO ERGO VOS JUDICET, — id est reprehendat, vel damnet; sic enim per metalepsin κρίνομαι ponitur pro κατακρίνομαι, id est judicare, pro judicando condemnare.
IN CIBO, AUT IN POTU, — id est in delectu et abstinentia ciborum et potuum Judaeis praescripta Levit. xi.
Versus 17: Quae Sunt Umbra Futurorum, Corpus Autem Christi
17. AUT IN PARTE DIEI FESTI, AUT NEOMENIAE, AUT SABBATORUM: QUAE SUNT UMBRA FUTURORUM, CORPUS AUTEM CHRISTI. — Nota cum S. Augustino, epist. 59, conjunctionem illativam ergo, significare haec inferri ex praecedentibus. Dixit enim vers. 6 et seqq., in uno Christo debere esse fidem et conversationem nostram, in quo, ut ait vers. 11, circumcisi sumus circumcisione non manu facta, in baptismo.» Inde jam infert non esse audiendos Judaizantes, qui ciborum delectum et dies festos a lege vetere praescriptos, ac consequenter caeteras veteris legis caeremonias (has enim omnes per synecdochen ex una alterave ciborum et festorum specie intelligit) Christianis observandas esse docebant.
De Judaicis enim jejuniis et festis, non de Christianis (quo Novatores hunc locum torquent) agi, patet primo, ex verbo neomenia et sabbatorum; haec enim sunt festa Judaica, non Christiana. Secundo, ex eo quod subdit: «Quae sunt umbra futurorum, corpus autem Christi,» q. d. Loquor de veteribus festis, quae fuerunt umbra festorum Christi. Tertio, id patet ex scopo totius epistolae, qui est agere contra Simonianos et Judaizantes. Quarto, ita explicant Patres passim, Chrysostomus, Theophylactus, Oecumenius, Theodoretus, Ambrosius, Anselmus et Augustinus, epist. 59 ad Paulinum.
Nota: Non dicit Apostolus, in die festo, sed «in parte diei festi,» vel quod Judaizantes non tantum diem festum, sed et singulas ejus partes observari vellent; vel potius «in parte,» id est, ut Syrus vertit, in partitionibus festorum; quia, ut explicat Chrysostomus, Judaizantes docebant quaedam festa Judaica esse servanda, alia negligebant, sive ex libito et phantasia sua, q. d. Apostolus extenuans festa Judaizantium: Frustra et sine ratione festa Judaeorum abolita partiuntur, ut alia colant, alia non colant; sive, ut Theodoretus et Chrysostomus, eo quod qui Colossis et alibi erant, longe Hierosolymis et templo abessent, ac consequenter pascha et nonnulla alia festa celebrare non possent. Hac enim de causa Judaei etiamnum non celebrant pascha, nec pentecosten, per sacrificium agni, aliaque quae lex illis diebus immolari praecipit, eo quod lex eadem jubeat illa non alibi, quam Hierosolymis in templo, quo jam carent, immolari.
Posset tertio simplicius accipi τὸ in parte diei festi, q. d. Nemo vos judicet in hac parte, in hoc puncto, in hac materia, sive in eo quod attinet et spectat ad diem festum: sic enim vulgo loquimur, Hac parte, id est, in hoc facto aut puncto nemo potest me culpare. Et sic loquitur saepe Paulus, ut II Cor. iii, 10: «Quod claruit in hac parte.» Et cap. ix, 3: «Ne quod gloriamur de vobis, evacuetur in hac parte;» Et cap. xi, 21: «Quasi nos infirmi fuerimus in hac parte,» id est in hoc puncto, in hac materia.
Tropologicam explicationem dat Origenes, homil. 23 in Numeros, scilicet Paulum dicere «in parte diei festi,» quia in hac vita tantum pars festi, in caelo vero, ubi plenum est gaudium, totum festum agitur. «In hac vita,» ait, «interpellamur etiamsi nolimus, ab onere carnis, pulsamur concupiscentiis ejus curisque et sollicitudinibus tenebrarum: veniet quod perfectum est, et perfectae festivitati cedet festivitas quae ex parte est.»
Nota secundo: «Dies festos» vocat Apostolus ipsas solemnitates annuas, puta Paschae, Pentecostes, Tabernaculorum, et sic distinguuntur a neomenia et sabbato, quae erant festa communia, quolibet mense et septimana recurrentia et ordinaria.
QUAE SUNT UMBRA FUTURORUM, CORPUS AUTEM CHRISTI, — q. d. Umbra est similitudo corporis, ita veteres illae observantiae ciborum et festorum, similitudo erant et typus futurorum per Christum. Opponit enim umbram corpori, legem Evangelio, Mosem Christo. Rursum, in voce corpus est catachresis: «corpus» enim hic idem est quod veritas et soliditas illius umbrae veteris, quae est Christi, et per Christum allata in mundum, q. d. Rem ipsam veram et solidam per vetera festa adumbratam tenemus in Christo; cessent ergo ipsae Judaicae umbrae festorum, jam praesente veritate. Simili sensu dixit vers. 9, quod in Christo inhabitet plenitudo divinitatis «corporaliter.»
Notat Oecumenius aliquos haec aliter interpungere, nimirum ut illa verba, «corpus autem Christi,» referant ad sequentia, «nemo vos seducat.» Ita legit et intelligit Augustinus, epist. 59, q. d. Nemo vos, o fideles, qui estis corpus Christi, seducat. Sed prior lectio verior et communior est.
Versus 18: Nemo Vos Seducat
18. NEMO VOS SEDUCAT. — Est hic nova periodus, ait Chrysostomus, sicut enim initio capitis generatim, vers. 8, insectatus est Philosophos; vers. vero 11, Judaizantes: ita hic speciatim, vers. 16, insectatus est Judaizantium festa et abstinentias; hoc vero vers. 18, insectatur philosophantium errorem et superstitionem in colendis angelis.
Nota: Pro seducat, Graece est καταβραβευέτω, quod primo, Syrus vertit, nemo vos reos efficiat, aut condemnandos curet; et Photius καταβραβευέτω exponit κατακρινέτω, id est condemnet. Sic enim Demosthenes καταβραβεύειν dicit actorem, qui reum peragit, eumque ad condemnationem postulat et perurget. Secundo, Valla et Stapulensis vertunt, nemo proposito praemio vos ad certamen evocet, nemo bravium vos ostentet. Tertio, Oecumenius: καταβραβεύειν, inquit, dicitur quoties penes alium est victoria, penes alium praemium. Unde S. Hieronymus ad Algasiam, Quaest. X, vertit, «Nemo adversus vos bravium accipiat.» Cum enim quis in certamine positus iniquitate agonothetae, vel insidiis magistrorum, bravium et debitam sibi palmam amittit, καταβραβεύεσθαι dicitur. Quarto, Ambrosius vertit, «nemo vos devincat.» Quinto, Augustinus, epist. 59, «nemo vos convincat.»
Verum nota: Sicut βραβεύω significat bravium do, praemium certaminis et victoriae tribuo, inde enim brabeuta dictus est is, qui in agone certantium erat judex, ut victori bravium decerneret: ita καταβραβεύειν significat bravio debito aliquem privare et fraudare, in capiendo bravio aliquem circumvenire, et, ut Noster vertit, seducere (praepositio enim κατά contrarium et oppositum verbi βραβεύω importat), nec solum agonothetae, sed et antagonistis convenit, uti apud Virgilium Nisus in stadio currens Salio praemium intercipit, quod Euryalus obtineat: quomodo Pharisaei dicuntur nec coelum ingredi, nec alios ingredi sinere, q. d. Paulus: Nemo bravio vestro sese opponat, nemo bravium ac praemium vestrum intercipiat, vel avertat, nemo corona vobis praeparata indignos vos reddat, inquit Vatablus, et, ut Chrysostomus cum suis, nemo praemio vestro vos defraudet, q. d. Vocati estis ad bravium coelestis gloriae, eo procurrendum est, et eo procurrere coepistis per fidem et religionem Christi; videte ne ab hoc cursu et bravio Novatores vos avertant per fidem et superstitionem angelorum, quam inducunt.
Denique mihi diu de hoc loco cogitanti novus occurrit sensus, et hactenus quidem inauditus, sed qui forte lectori magis naturalis et genuinus esse videbitur, ut καταβραβευέτω idem sit quod contra vos dominetur, vobis insultet, vos imperiose regat; βραβεύειν enim, teste Budaeo, proprie significat regere, dominari, imperare: κατὰ vero idem est quod contra, ut καταβραβεύειν idem sit quod Galli dicunt braver (quod a Graeco βραβεύειν deductum videtur) contre quelqu'un: quomodo juvenes petulantes dicuntur braver la garde, ou contre la garde, cum urbis custodibus et vigilibus armati insultant, imperant, dominantur. Tales enim hos Novatores inducentes religionem angelorum fuisse sat indicat Apostolus, cum subdit eos volentes id facere, jactare visiones suas, et esse inflatos sensu carnis suae; hoc enim proprie est braver et faire le brave: superbia enim mater est haeresis, et haeretici inflati Catholicis βραβεύειν, id est insultare et dominari volunt. Adde, sicut de Judaizantibus dixit vers. 16: «Nemo vos judicet,» id est quasi judex vobis praesideat, vos judicet et damnet; ita de haereticis Angelicis hic dicit: Nemo vos καταβραβευέτω, id est nemo quasi brabeuta vos regat, vos judicet, vobis imperiose dominetur; ut pene idem sit judicare, et quasi judicem praesidere, quod καταβραβεύειν: tam enim haeretici, quam Judaizantes de re Christiana, Christo et articulis fidei censere, judicare, et quasi judices praesidere volebant. Hic enim est genius haereticorum criticus, ut omnium velint esse censores, judices et quasi domini. Hoc videtur velle S. Hieronymus loco citato, ubi docet καταβραβεύειν vocem esse Cilicibus propriam: erat enim Paulus Cilix; itaque hic eam vertit, «Nemo vos superet,» q. d. Hi Novatores sunt superbi, tumidi, et, ut dicunt Galli, font la brave, voluntque sua sapientia omnes docere, omnibusque praevalere et dominari; denique volunt esse brabeutae, et quasi brabeutae agoni Christianorum praesidere, eisque novas leges et religiones praescribere. Agite ergo, o Colossenses, fastum eorum explodite, nolite pati, ut contra vos insolescant, ne eos vobis, imo Christo ipsi et Ecclesiae βραβεύειν, dominari et imperare sinatis. Sic accipitur βραβεύειν, cap. seq., vers. 15, ut ibi dicam. Nec obstat quod κατά, cum significat contra, poscat genitivum, hic vero habeat accusativum ὑμᾶς; ait enim μηδεὶς ὑμᾶς καταβραβευέτω, nam ille accusativus ὑμᾶς non respondet praepositioni κατά, sed verbo βραβεύειν, quod tam accusativum quam dativum regit. Sic enim Plutarchus dicit βραβεύειν ἅμιλλαν, id est regere certamen, et βραβεύειν δίκην, id est moderari judicium, judicio praesidere.
Ab hoc sensu non dissentit noster Interpres, qui vertit, «nemo vos seducat:» ubi seducere non tam decipere, quam seorsum ducere significat, q. d. Nemo vos a Christo et Ecclesia seorsim post se abducat, nemo vos sibi subdat, ut novus quasi doctor et hierarcha ad suam sectam et cultum angelorum vos pertrahat, itaque vobis discipulis et catechumenis suis dominetur, quasi brabeuta. Sic enim omnes haeresiarchae seduxerunt eos, quos sua blandiloquentia, hypocrisi et ostentatione ab Ecclesia post se pellexerunt et discipulos abduxerunt.
VOLENS. — Θέλων, id est studio, data opera, sive de industria, inquit Erasmus; ut intelligerent Colossenses hos Novatores malitiose insidiari sibi.
Secundo, S. Augustinus, epist. 59, τὸ volens refert ad τὸ in humilitate, q. d. Volens videri humilis, affectator humilitatis: sic enim Epiphanius, in haeresi Dositheorum, ἐθελόσοφον vocat affectatorem inanis sapientiae; sic Graeci vocant ἐθελοδούλους, famulos, qui obsequia dominorum affectant. Imo Africani, inquit Augustinus, Graecam vocem Latinae miscentes ἐθελοδίτεμ vocant eum, qui divitias affectat; ἐθελοσαπιεντεμ eum, qui sapientiam affectat. Huc accedens Ambrosius: significat, inquit, Paulus hos (Novatores) studio per humilitatem dejicere voluisse animos hominum, ne sese erigerent ad caelestia.
Tertio, alii θέλων volunt idem esse quod εὐδοκῶν, id est sibi placens in religione angelorum.
Quarto et optime, «volens,» id est voluntarius, volens dominari per se, et sua sponte id agens et imperans. Ubi Nota: «Volens» primo, refertur ad καταβραβευέτω, q. d. Hi Novatores sunt imperiosi, sua voluntate volunt βραβεύειν, et dominari vobis; nolite id pati; secundo, τὸ volens referri potest ad «ambulans,» q. d. Volens ambulare, vel volenter ambulans in hac falsa religione angelorum: ut sit graecismus et hebraismus; et sic «volens» idem est quod αἱρετικός, id est eligens, qui sponte, volenter et electione sua, nova aut cudit, aut sectatur dogmata fidei verae et receptae
IN HUMILITATE. — Graecum ταπεινοφροσύνῃ significat demissionem et humilitatem animi, ut vertit Ambrosius; consequenter tamen significat externam verborum, morum et gestuum modestiam et humilitatem. Unde putat Augustinus, epist. 59, notari hic simulatam modestiam pseudoapostolorum: sed verius videtur vox humilitate eodem pertinere, quo vox religione, scilicet referendum esse ad genitivum angelorum, qui utrique subservit.
Videntur enim hi Novatores actus humilitatis, aeque ac religionis, tum internae, tum externae, suis praescripsisse, quibus colendi essent angeli secundum hanc novam ipsorum sectam et religionem angelorum.
ET RELIGIONE ANGELORUM. — Pro religione, Graece est θρησκεία, quae est vox deducta a Thracibus, apud quos Orpheus religionem et cultum deorum invenit et praescripsit, quo postea usi sunt plerique Graecorum: εἰσὶ Θρακῶν, ait Nazianzenus, ὄργια ταῦτα, παρ' ὧν καὶ τὸ θρησκεύειν, ὡς λόγος, id est, «neque Thracum haec sunt sacra, a quibus et verbum θρησκεύειν, id est religiose colere, desumptum est, ut fertur.»
Quaeritur hic primo, quaenam sit haec humilitas et religio angelorum?
Respondet Melanchthon esse vitam Eremeticam, vel caelibatum, qui prae se fert imitationem angelorum. Putat ergo Melanchthon Eremitas et caelibes hic notari et damnari superstitionis. Secundo, Calvinus et Beza proprie putant hic damnari invocationem Sanctorum et angelorum, favetque Theodoretus: «Qui legem,» ait, «defendebant, eos etiam ad angelos colendos inducebant, dicentes fuisse legem per eos datam. Mansit autem hoc vitium in Phrygia et Pisidia. Quocirca Synodus quoque quae convenit Laodiceae, quae est Phrygiae metropolis, lege prohibuit, ne precarentur angelos. Et in hodiernum usque diem licet videre apud illos et eorum finitimos oratoria S. Michaelis. Illi ergo hoc consulebant, utique humilitate utentes, dicentes universorum Deum nec cerni, nec comprehendi, nec ad eum posse perveniri, et oportere per angelos divinam sibi benevolentiam conciliare. Hoc autem dixit, In humilitate et cultu angelorum.»
Verum dico, tantum hic damnari fictam humilitatem, ac superstitionem idololatricumque angelorum cultum. Ita omnes Patres et passim interpretes Catholici, Baronius, Bellarminus, Turrianus, Vasquez, inferius citandi, ipse etiam Theodoretus, nam ipse se refert ad Concilium Laodicenum, quod Can. 35 «Non oportet,» ait, «Christianos derelicta Ecclesia abire, et ad angelos abire, et idololatriam angelorum (hoc est, daemonum) facere et invocare; favet huic interpretationi quod Apostolus saepe agat contra Simonis haereses tunc exorientes: Simon autem hic fuit magus; coluit ergo angelos, id est daemones.
Potest secundo, cum Hieronymo ad Algasiam, Quaest. X, Clemente, lib. VI Stromat., et Ambrosio hic, accipi de idololatria Judaeorum, qui solem, lunam omnemque caeli militiam, hoc est astra et angelos, adorabant, forte putantes (quod Pythagorici censuerunt, quodque Pharisaeos sensisse tradit Epiphanius, lib. I, cap. xvi) astra esse animata; unde et Ambrosius hic per religionem angelorum, cultum stellarum accipit. Sed quia incertum est an tempore Christi Judaei fuerint idololatrae saltem publici, imo tunc Judaeos non fuisse idololatras docet R. Samuel Marochianus, lib. De Adventu Messiae, et alii permulti; rursum, quia passim hisce epistolis et hoc praesertim cap. Paulus insectatur haereticos:
Hinc tertio, alii per religionem angelorum intelligunt Judaismum et religionem Judaicam, quae humilis fuit et abjecta in carnalibus victimis, caeremoniis et lustrationibus corporalibus. Ut sit hendiadys: «Nemo vos seducat in humilitate et religione angelorum,» id est in religione humili angelorum, puta in Judaismo, qui datus est Mosi per angelos in Sina, Galat. III, 19, quasi Apostolus velit Colossenses a Judaicis caeremoniis avertere et deducere ad Christum. De Judaismo enim praecessit: «Nemo,» ait, «vos judicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniae, aut sabbatorum.» Et sequitur, vers. 21: «Ne, ait, tetigeritis, neque gustaveritis.» Verum cum saepe hic et alibi Judaismum insectetur Apostolus, nusquam tamen eum vocat religionem angelorum. Et quorsum tam obscure Judaismum significaret, cum verbis praecedentibus jam citatis, clare eum cavendum monuerit et expresserit? Idem multis aliis quae paulo post afferam, refutari potest.
Quapropter quarto, verisimilius videtur cum Theodoreto arguere haereticos semijudaeos, inquit Theodoretus, et semiplatonicos, idque colligi videtur ex vers. 8, 16 et 20. Sicut enim Plato, teste Augustino, lib. VIII De Civit., cap. xii et seq., deos quosdam ponebat medios: ita Simon, Menander, Saturninus, Cerinthus, Basilides, Sethiani, Caiani, angelos ponebant quasi minores deos, qui homines mundumque fabricassent et per Prophetas locuti essent. Imo Cerinthus angelos aiebat Christo, utpote puro homini, esse nobiliores, tum quod sunt puri spiritus, tum quod censebat eos esse mundi opifices, adeoque Deum Hebraeorum, qui eis legem dederat in Sina, angelum fuisse asserebat. Unde contra hos Apostolus toties hic et Ephes. cap. 1, et Hebr. 1, super angelos extollit Christum, uti modo sagae suis etiam confessariis inexpertis subinde imponunt, dum eis suas angelorum visiones et melodias fictitias enarrant. (Bartholomaeus tamen Carranza in sua Summa Conciliorum, non «angelos» legit, sed «angulos,» cujus lectionis Surius quoque in sua editione Conciliorum meminit, notans eam ad marginem; videtur enim Concilium occultam idololatriam vetare, quae fiebat in angulis, ubi erant idola reposita, Dei Ecclesia derelicta; nec enim angeli proprie sunt idola. Theodoretus tamen et alii plures non «angulos,» sed «angelos» in hoc Concilii canone legunt, itaque habet ipse Conciliorum textus: possunt enim generatim angeli dici idola, eo modo quo cultus Solis, Lunae et cujusvis rei quae non est Deus, vocatur idololatria, sive idolorum cultus); non oportet, inquam, relicta Ecclesia, ad angelos abominandae idololatriae congregationes facere. Quicumque autem inventus fuerit occultae huic idololatriae vacans, anathema sit; quoniam relinquens Dominum nostrum Jesum Christum Filium Dei, accessit ad idola.» Vides ergo non quemvis cultum, sed tantum adorationem et idololatriam angelorum a Concilio Laodiceno, ac consequenter a Theodoreto aeque ac Paulo, hic damnari. Idem deducitur ex praecedenti can. 34, et can. 51 ejusdem Concilii Laodiceni, ubi recipit et decernit cultum verorum Martyrum, damnatque cultum falsorum Martyrum haereticorum; si enim licet colere homines martyres, idque decernit hoc Concilium, multo magis licebit colere angelos, qui naturae nobilitate et conditione longe homines superant. Cum ergo can. 35 damnat cultum angelorum, non cultum duliae, sed latriae damnat. Unde Paulus hic vers. ult. religionem hanc angelorum vocat «superstitionem.» Idem patet ex toto cap., et praesertim ex vers. seq., ubi ait: «Non tenens caput,» scilicet Christum. Damnat ergo Paulus talem tantum angelorum cultum, qui Christum Christique cultum excludat, quique homines a Christo ad homines abducat, et pro Christo angelos substituat, uti expresse docet Concilium Laodicenum, Chrysostomus, Theophylactus et Oecumenius passim toto capite. Denique Theodoretus ab hoc Novantium errore et societate plane se liberat in cap. IV Danielis, et Divin. decret., lib. V De Angelis, ubi constanter affirmat angelos esse venerandos quasi aeternae salutis administros, qui apud Deum pro nobis intercedant nostramque causam agant.
Sed quis ille fuit angelorum cultus, quem Paulus hic insectatur? Varii varia hic afferunt. Alii putant damnari hic a Paulo idololatriam Gentilium, qui genios suos colebant, unde et eorum gratia natalitios dies celebrabant; patet ex Censorino, lib. De Die natali, et Macrobio, in Saturnalibus. Aut certe damnari hic idololatriam magorum, qui in magicis non tantum daemones, sed et angelos se invocare profitebantur, teste Tertulliano, Apologet. xxiii. Ita Anselmus et Turrianus; facitque Christum opificem omnium. Hac de causa quoque Apoc. xxii, 9, noluit angelus adorari a Joanne. Testes horum sunt Clemens, lib. VI Const., cap. x; Epiphanius, in haeresi Simonis, Menandri, Cerinthi et aliorum jam dictorum; Irenaeus, lib. I, cap. xx et seq.
Ita Epiphanius, in haeresi Simonis, docet Simonem Magum docuisse animas purgari per nomina certa Principatuum et Potestatum in singulis caelis habitantium, perque sacrificia et jejunia iis, et per eos, Deo oblata. Sic enim loquitur Epiphanius: «Idem (Simon),» ait, «nomina quaedam supponit Principatuum et spirituum, caelosque diversos tradit, et in unoquoque firmamento ac in caelo virtutes quasdam exponit et nomina barbarica his indit; non posse vero aliter servari aliquem, nisi hunc mysticum ductum didicerit, et alia sacrificia patri universorum per eos Principatus et Potestates obtulerit.» Haecque illi est animarum purgatio, quam Apostolus uni Christo attribuit.
Idem Epiphanius, in haeresi Caianorum, expresse invocationis angelorum meminit, qua Caiani utebantur in rebus turpibus. Haec sententia probabilis est; verum paulo generalior est. Est enim communis omnibus gentibus quas Simonis et Cerinthi haeresis pervasit, non propria Colossensibus, de quibus tamen speciatim proprii aliquid hic videtur dicere Apostolus. Adde, Cerinthum, qui prae reliquis angelos Christo praeponebat, adeo angelum Judaeorum, quorum legem ipse colebat, non adorasse, ut potius, teste Epiphanio, eum malum diceret et detestaretur.
Quare mihi saepe accuratius hunc locum expendenti haec veriora sunt visa, quae ex ipso Apostolo colligi possunt. Primo, hanc haeresim et religionem angelorum ortam esse a Philosophis; id enim Paulus initio praemuniens et sternens viam ad hanc haeresim confutandam vers. 4 significat, dicens: «Nemo vos decipiat in sublimitate sermonum;» et vers. 8: «Videte ne quis vos decipiat per philosophiam.» Philosophi hi Platonici fuisse videntur, qui deos medios animarum purgatores confinxerunt, uti jam dixi ex Augustino.
Secundo, certum est hunc errorem in eo situm fuisse, quod dicerent angelos digniores esse Christo et prae Christo excellentiori peculiari ritu colendos esse, tanquam ipsi servatores essent et mediatores hominum, non autem Christus; hoc enim est quod hic ait: «Non tenens caput,» Christum scilicet. Et hac de causa dignitatem et praeeminentiam Christi super angelos tam studiose cap. 1 et alibi inculcat Apostolus, eaque est communis sententia Chrysostomi, Theodoreti, Theophylacti, Oecumenii et aliorum.
Tertio, origo et occasio hujus erroris videtur fuisse haeresis Cerinthi, qui in Christo Deum dividebat ab homine, dicebatque Jesum fuisse purum hominem, sed in eum descendisse Christum Dei Filium, ac in passione rursum ab eo in caelum recessisse. Inde enim inferebat Jesum inidoneum et indignum esse mediatoris Dei et hominum officio; cumque ipse Deus et Dei Filius mediator esse non possit, necessario consequi, angelis, qui inter Deum et homines natura sunt medii, hoc mediatoris officium uti debitum, ita et tributum esse a Deo.
Quarto, ex hoc dogmate Cerinthi et Platonicorum, nonnulli similes novorum dogmatum studiosi Colossis et Laodiceae, quae Colossis adjacet, videntur commenti novam sectam et religionem angelorum, ut docet hic Theodoretus: nimirum ut excluso Christo ducerent angelos habendos et colendos quasi mediatores hominum, modosque eos invocandi, ac per jejunia et abstinentias superstitiosas sibi conciliandi praescriberent.
Id probatur primo, quia nusquam alibi Apostolus, aut quis alius facit mentionem hujus religionis angelorum, nisi in epistola hac ad Colossenses: ergo verisimile est peculiarem hanc ibi fuisse sectam. Imo in epist. ad Ephesios, quam sub idem tempus scripsit, et in epist. ad Hebraeos, ubi studiose super angelos Christum extollit, hujus religionis et superstitionis angelorum non meminit; cum tamen ibi et alibi saepe Cerinthum insectetur, uti jam dixi. Fuit ergo haec propria haeresis a Cerinthi haeresi diversa, licet ex ejus principiis deducta.
Secundo, quia Laodiceae, quae Colossis vicina est, haec haeresis viguit, uti docet Concilium Laodicenum can. 33 jam citato, si lectionem Theodoreti et plurium aliorum sequamur, vocaturque idololatria, quae non palam, sed occulte fieret. Fuit ergo peculiaris hic cultus et superstitio angelorum, quam Theodoretus quoque in Phrygia et Pisidia, id est juxta Colossas et Laodiceam, viguisse testatur.
Probatur tertio, quia hanc religionem describens hic Apostolus dicit eam sitam in humilitate, id est, in humili gestu se prosternendi et adorandi angelos; subdit deinde eam jactare falsas angelorum visiones. Rursum, non tenere caput, id est Christum excludere, ut angelos suum statuant caput. Tertio, vocat ethelothreskeian, id est confictam religionem et superstitionem. Quarto, ejus praecepta explicat, dicens: «Ne tetigeritis, neque gustaveritis, neque contrectaveritis.» Reliqua eorum dogmata ac ritus, cum neque Paulus, neque quisquam alius recensent, nos divinare non possumus. Quinto, videntur hi fuisse haeretici iidem cum iis, qui ab Epiphanio, Augustino et aliis passim vocantur Angelici: hos enim omnes qui de iis scribunt, ponunt distinctos a Simonianis, Cerinthianis aliisque haereticis: et horum antiquissima haeresis non videtur fuisse alia, quam haec superstitiosa religio et cultus angelorum; indeque nomen sumpsisse videntur, ut vocarentur Angelici. Ita S. Augustinus, haeresi 39: «Angelici,» ait, «in angelorum cultum inclinati, quos Epiphanius jam omnino defecisse testatur.» Et Gabriel Prateolus, in Catalogo haeresum: «Angelici,» inquit, «dicti sunt ex eo quod angelos adorarent.» Ponit ipse eos sub annum Christi 199, forte quod excisi aut retusi hic a Paulo, sub annum illum postea reviguerint et rursum majori augmento succreverint. Idem testatur Alfonsus a Castro, lib. De Haeres., verbo Idololatria; quanquam Epiphanius dicat ignorari, an Angelici sint dicti ab angelorum cultu, an ab Angelina urbe, an quod angelicam puritatem praesumerent.
Denique adverte hic, Colossis superstitionem hanc postea in sincerissimum angelorum cultum esse versam. Patet ex celebri illo Michaelis templo, quod erat Chonis (ita postea dictae sunt Colossae, ut patet ex Theophylacto et Oecumenio hic, et ex Niceta Choniata, lib. VI Annalium, initio), cujus festum ex celebri miraculo ejusdem Archangeli consignant Graeca Menologia, 6 septembris: vide notationes Baronii ad Romanum Martyrologium, die 8 maii. Oratoria vero S. Michaelis, quae tempore Theodoreti (ut ipse narrat) Colossis videbantur, incertum est qualia fuerint et quorum: an haereticorum, quos suggillat hic Paulus; an Catholicorum, superstitionem haereticorum reformantium.
QUAE NON VIDIT AMBULANS, — id est, ut clarius vertit Hieronymus ad Algas., Quaest. X, et Vatablus, in iis quae non vidit, fastuosus incedens. Hoc enim est ἐμβατεύων, quod dicitur a tragicis cothurnis, qui interim dicuntur; quod in his sublimes et fastuosi incedant, qui regem aut Deum agunt in tragoedia, ait Erasmus.
Secundo, S. Augustinus, epist. 59, vertit, ea quae non vidit, inculcans. Tertio, Ambrosius legit, ea quae vidit, extollens, ablata negatione non. Quarto, verti posset ex Budaeo et Hesychio, in iis quae non vidit, pedem ponens, eaque occupans et possidens: ἐμβατεύω enim per ω aliquando, inquit Hesychius, idem est quod occupare, puta locum, domum, hereditatem; sed hic non per ω, sed per ε scribitur. Primus ergo sensus maxime Graeco convenit. Hisce verbis insinuat Paulus hosce Novantes fictas angelorum visiones et revelationes jactasse. Ita Tertullianus, lib. V Contra Marcion., cap. xix. Sic fecisse Cerinthum testatur Theodoretus, lib. II Haeret. fabul., cap. iv. Sic de Juda Galilaeo tradit S. Anastasius Antiochenus, lib. De Variis quaestionibus Scripturae, quem Ὁδηγόν inscripsit, ejus dogma fuisse profiteri phantasias, sive visiones angelorum, praetextu religionis. Sic Numa Pompilius jactabat se a dea Egeria edoceri, et Mahometes suis persuasit se suam legem et Alcoranum a Spiritu Sancto accepisse per columbam, quam cicuraverat et assuefecerat ad aurem suam advolare, ut videretur ei in aurem loqui, et mysteria suae sectae suggerere.
FRUSTRA INFLATUS SENSU CARNIS SUAE, — id est frustra superbiens sensu et mente (Graece enim est νοῦς) sua carnali, quasi cognitionem, imo visiones habeat rerum sublimium, puta angelorum rerumque caelestium. Vocat scientiam horum errorum carnalem, quia humano carnalium hominum spiritu adinventa et tradita erat.
Versus 19: Et Non Tenens Caput
19. ET NON TENENS CAPUT (scilicet Christum, sed pro Christo angelos substituens. Ita Theodoretus, Anselmus et alii), EX QUO (capite Christo) TOTUM CORPUS (Ecclesiae) PER NEXUS ET CONJUNCTIONES SUBMINISTRATUM (id est subministrationem accipiens spiritus, motus et sensus vitalis a capite) ET CONSTRUCTUM, CRESCIT IN AUGMENTUM DEI, — q. d. Sicut spiritus vitalis, qui ad vitam, sensum et motum est necessarius, a capite in totum corpus per nervos, juncturas et articulos diffunditur, itaque singulis membris facultatem sentiendi et movendi impertit: sic spiritus gratiae a Christo quasi capite in membra illi connexa, puta in fideles Christianos, per juncturas mutuae unionis et charitatis derivatur, illisque spiritualem vitam et motum suppeditat; itaque totum Ecclesiae corpus crescit in augmentum Dei, id est, ut Syrus, crescit augmento Dei, puta incremento fidei et spiritus Dei. Ita ex Chrysostomo Theophylactus. Similis, imo idem, est hic locus cum illo Ephes. iv, 16, de quo plura ibidem dixi.
Versus 20: Si Ergo Mortui Estis Cum Christo Ab Elementis Hujus Mundi
20. SI ERGO MORTUI ESTIS CUM CHRISTO AB ELEMENTIS HUJUS MUNDI: QUID ADHUC TANQUAM VIVENTES IN MUNDO DECERNITIS? — Nota primo, «mortui estis ab elementis,» id est mortui estis elementis. Secundo, «elementa mundi» vocat vel legem Mosis (quae quasi rudimenta docebat fidei et vitae sanctae, cujus perfectionem docet Christus, ut dixi Galat. IV, 3 et 9); vel potius principia et dogmata Philosophorum carnalium et mundanorum de caelis, angelis, eorumque cultu, et ritibus ac observantiis carnalibus et mundanis, ut quae Plato et Simon atque Angelici docuerunt de purgationibus animarum per angelos, quae nihil habent consentaneum cum Scriptura, fide, Christo: haec enim «elementa mundi,» vers. 8, vocat «philosophiam et inanem fallaciam,» ut ibi dixi; rursum vocat ea vers. 22, «praecepta et doctrinas hominum.» Ergo de dogmatibus hisce Philosophorum loquitur, non de praeceptis legis Mosi: haec enim non hominum, sed Dei fuerunt praecepta.
Tertio, «viventes in mundo,» id est in elementis (hoc enim brevitatis studio ex proxime dictis repetendum relinquit) mundi, vocat Philosophos eorumque asseclas, qui secundum elementa jam dicta vivunt, angelosque colunt. Quarto pro decernitis, Graece est δογματίζεσθε, quod vel active verti potest dogmatizatis, docetis, decernitis; vel passive cum Chrysostomo, dogmatizamini, docemini, decretis tenemini horum elementorum mundi, q. d. Cum per Christum mortui sitis et renuntiaveritis omni sectae et philosophiae mundanae Christo contrariae, quae non secundum Deum, sed secundum elementa mundi, id est secundum principia naturalia et mundana, vivere docet; cur iterum ea repetitis, quasi rursum secundum haec mundi elementa vivere velitis? Perperam ergo Beza δογματίζεσθε vertit, ritibus oneramini: aliud enim est dogma, aliud ritus.
Versus 21: Ne Tetigeritis, Neque Gustaveritis, Neque Contrectaveritis
21. DECERNITIS (dicentes scilicet id quod sequitur)? NE TETIGERITIS, NEQUE GUSTAVERITIS, NEQUE CONTRECTAVERITIS. — Supple, hoc cadaver, hanc menstruatam, ne polluamini, juxta legem Mosi; «neque gustaveritis,» scilicet carnem suillam aliosque cibos lege veteri vetitos et immundos, q. d. Lex illa vetus jam abolita est; quid ergo ejus caeremonias observandas esse creditis et decernitis? Ita Chrysostomus, Theophylactus et Ambrosius.
Secundo et germanius, q. d. Quid ex haeresi et religione angelorum decernitis, his illisve cibis aut creaturis esse abstinendum? dicentes, v. g. Ne tetigeritis uxorem et gustaveritis vinum aut carnem, quia haec a malis angelis creata sunt et bonis angelis displicent, de quo plura I Timoth. iv, 2. Haec enim, ut dixi vers. praeced., non tam ad Judaizantes, quam ad Philosophos et religionem angelorum de qua proxime praecessit, pertinent, ut docet S. Augustinus et Hieronymus supra, et Tertullianus, lib. V Contra Marcion., cap. xix: «Taxat,» inquit, «eos qui ex visionibus angelicis, quasi de angelica superstitione docebant certis cibis abstinendum esse.» Et Clemens, lib. III Stromat.: «Colentibus,» inquit, «angelos et daemones, curae est vino, esu carnis et venere abstinere.»
Versus 22: Quae Sunt Omnia In Interitum Ipso Usu
22. QUAE SUNT OMNIA IN INTERITUM IPSO USU, SECUNDUM PRAECEPTA ET DOCTRINAS HOMINUM, — q. d. Quae observantiae superstitiosi cultus angelorum jam dictae interitum afferunt et damnationem aeternam iis qui ea observant, in iisque et in suis angelis, quos ita colunt, sperant, non autem in Christo. Ita Ambrosius et Augustinus.
Secundo, S. Hieronymus et Chrysostomus cum suis, referunt haec ad Judaicas observantias, de quibus dixit vers. 16: «Nemo vos judicet in cibo, aut in potu,» q. d. Frustra anxiamini circa Judaeorum ac judaismi cibum ac potum, quae intereunt, corrumpuntur et in secessum emittuntur. Sed prior sensus genuinus est, ut patet ex dictis. Hinc patet quae hic vocet et damnet praecepta et doctrinas hominum, nimirum vana, futilia, erronea, haeretica fanaticorum aut errantium hominum commenta et somnia, ut dixi vers. 8.
Versus 23: Quae Sunt Rationem Quidem Habentia Sapientiae In Superstitione
23. QUAE SUNT RATIONEM QUIDEM HABENTIA SAPIENTIAE IN SUPERSTITIONE, ET HUMILITATE. — Pro superstitione, Graece est ἐθελοθρησκεία, quod Turrianus, lib. V Pro epistol. Pontif., cap. vii, contrarie vertit, scilicet religionem et verum Dei cultum, q. d. Paulus: Abstinentia a cibis jam dicta, licet impietas sit et insipientia, si ob somnia hominum et fabulas angelorum superstitiose fiat, est tamen sapientia, si ad ἐθελοθρησκείαν, id est veram religionem et Dei cultum, referatur; videlicet ad humiliandam animam in jejunio et ad corpus castigandum, spirituique subdendum. Verum ἐθελοθρησκεία non veram religionem, sed falsam et superstitiosam significat. Componitur enim ex θέλω, id est volo, et θρησκεία, id est religio, q. d. Voluntaria et ex cerebro conficta religio. Unde Hieronymus, ad Hedibiam, falsam religionem interpretatur; Ambrosius, superstitionem: sic et Chrysostomus, Theophylactus, Theodoretus.
Nota secundo: Pro rationem, Graece est λόγῳ, quod Vatablus vertit, speciem; Chrysostomus, sermonem; Noster, rationem, q. d. Paulus: Falsa haec religio, sive superstitio angelorum, qua abstinentiis et observantiis a se confictis, uti jam dixi, colunt angelos quasi mediatores, excluso Christo, videtur afferre rationes et sermones sapientes, et quasi a Deo, vel angelis profectas, quas in speciem pietatis obtendunt suae superstitioni: dicunt enim se id facere ad humilitatem, modestiam, corporis afflictionem et subjectionem. Et hoc est quod ait: «In humilitate,» scilicet ficta et superstitiosa: τὸ enim ἐθελο hic repetendum est, ut, sicut dixit ἐθελοθρησκείας, sit pariter ἐθελοταπεινοφροσύνη, id est tam humilitatem quam religionem voluntariam, et ex proprio cerebro et voluntate confictam intelligat.
ET NON AD PARCENDUM CORPORI (Graece, καὶ ἀφειδίᾳ σώματος, id est imparcentia corporis, q. d. Hi Novantes speciem sapientiae et pietatis praetexunt sua simulata humilitate et abstinentia, ac vitae austeritate, qua corpori non parcunt, sed illud immoderate et superstitiose affligunt), NON IN HONORE AD SATURITATEM CARNIS, — id est negato corpori honore, vel subsidio necessario ad famem exsaturandam. Honor enim Hebraeis non tantum verbalis, aut caeremonialis, sed et realis est; qui non est aliud, quam necessariarum rerum vel opum subministratio. Dicit haec Paulus reprehendendo Novantium superstitionem et stultitiam ex commiseratione, quod nimirum ob fabulas et somnia sua, quasi angelos culturi, superstitiose et sine fructu, imo cum damno corporis et animae se jejuniis et paenitentiis conficerent.
Haec ergo est angelorum, quae hic ab Apostolo damnatur, ἐθελοθρησκεία, id est voluntaria religio, ex sola propria, vel Simonis, vel Cerinthi, vel Angelicorum voluntate et phantasia adinventa, praeter, imo contra Christum et legem Dei; ideoque, teste Paulo, erat doctrina hominum, ac consequenter falsa et mera superstitio.
Omnis enim vera religio, omnisque verus Dei cultus voluntate Dei sive praecipientis, sive consulentis, sive approbantis, vel per se, vel per suam Ecclesiam suosque in terris vicarios, institui debet. Haec ergo angelorum religio, humilitas et abstinentia erat superstitiosa, primo, quia a Cerintho et Angelicis conficta erat contra legem Dei; secundo, quia angelos adorabant quasi minores deos, opifices et gubernatores mundi; tertio, quia eos colebant quasi mediatores et purgatores animarum, loco Christi Christoque excluso; quarto, quia fingebant se angelos vidisse, qui praeciperent hunc cultum, humilitatem et abstinentiam immodicam. Sic Daemon hodie multis in specie angeli illudit, ut corpus nimiis paenitentiis et jejuniis conficiant; imo aliquibus, ut se occidant. Hunc esse sensum et mentem Apostoli patet ex dictis, et ex scopo illius: tota enim epistola non Monachos christianos, sed haereticos Judaizantes et pseudophilosophos insectatur. Ita Hieronymus supra, Augustinus, epist. 59, Theodoretus, Chrysostomus et alii passim, et novissime Gabriel Vasquez, lib. III De Adoratione, cap. vi.
Hinc clare patet praecepta et consilia Evangelica, eaque quae ex eis deducuntur, puta constitutiones monasticas et Pontificias, voluntarias abstinentias et paenitentias, non esse ἐθελοθρησκείας, et superstitionem, ut vult Kemnitius, Marloratus et Beza, sed esse θεοθρησκείας verumque Dei cultum; quia tenent caput, puta Christum, et consentanea sunt divinae voluntati, qua Deus per Christum in Scriptura praecipit, vel consulit, sui abnegationem, mortificationem, contemptum, paupertatem, eaque probat Ecclesia (quae Scripturae et voluntatis Dei est interpres) quasi instituta secundum Evangelium, valdeque apta ad fovendam et augendam animi humilitatem, religionem, charitatem et pietatem.
Denique perperam Calvinus cultum reliquiarum Sanctorum vult esse ἐθελοθρησκείαν, tum quia de eo non loquitur hic Apostolus, tum quia rationi, Scripturae et voluntati Dei consentaneum est, ut honoremus Sanctos, eorumque corpora, quasi templa Spiritus Sancti: vult enim Deus ita Sanctos quasi amicos et filios suos a nobis honorari; non ergo hic cultus potest vocari voluntaria et contra legem Dei conficta religio, sed potius pura et grata Deo religio: qui enim Sanctos eorumque reliquias honorat, honorat Deum qui omnis sanctitatis eorum est auctor; sicut qui filios et principes regis honorat, regem ipsum honorat.