Cornelius a Lapide

Colossenses III


Index


Synopsis Capitis

Hortatur ad studium et desiderium rerum caelestium: inde ad mortificationem vitiorum, vers. 5. Et vers. 10, ad renovationem mentis per misericordiam, humilitatem, patientiam. Tertio, vers. 14, prae omnibus commendat charitatem, pacem, cantica spiritualia, utque omnia faciant ad gloriam Christi. Denique, vers. 18, inculcat eis sinceram obedientiam, quam uxores maritis, filii parentibus, servi dominis non ad oculum, sed ex animo praestare debent.


Textus Vulgatae: Colossenses 3:1-25

1. Igitur, si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens: 2. quae sursum sunt sapite, non quae super terram. 3. Mortui enim estis, et vita vestra est abscondita cum Christo in Deo. 4. Cum Christus apparuerit, vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria. 5. Mortificate ergo membra vestra, quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam et avaritiam, quae est simulacrorum servitus: 6. propter quae venit ira Dei super filios incredulitatis: 7. in quibus et vos ambulastis aliquando, cum viveretis in illis. 8. Nunc autem deponite et vos omnia: iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro. 9. Nolite mentiri invicem, expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis, 10. et induentes novum, eum qui renovatur in agnitionem secundum imaginem ejus, qui creavit illum. 11. Ubi non est Gentilis et Judaeus, circumcisio et praeputium, Barbarus et Scytha, servus et liber: sed omnia, et in omnibus Christus. 12. Induite vos ergo sicut electi Dei, sancti, et dilecti, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam: 13. supportantes invicem, et donantes vobismetipsis, si quis adversus aliquem habet querelam: sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos. 14. Super omnia autem haec, charitatem habete, quod est vinculum perfectionis. 15. Et pax Christi exsultet in cordibus vestris, in qua et vocati estis in uno corpore: et grati estote. 16. Verbum Christi habitet in vobis abundanter in omni sapientia, docentes, et commonentes vosmetipsos, psalmis, hymnis et canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo. 17. Omne quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Jesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum. 18. Mulieres, subditae estote viris, sicut oportet, in Domino. 19. Viri, diligite uxores vestras, et nolite amari esse ad illas. 20. Filii, obedite parentibus per omnia: hoc enim placitum est in Domino. 21. Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant. 22. Servi, obedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis, timentes Deum. 23. Quodcumque facitis, ex animo operamini, sicut Domino, et non hominibus: 24. scientes quod a Domino accipietis retributionem haereditatis. Domino Christo servite. 25. Qui enim injuriam facit, recipiet id quod inique gessit: et non est personarum acceptio apud Deum.


Versus 1: Si Consurrexistis Cum Christo, Quae Sursum Sunt Quaerite

1. IGITUR, SI CONSURREXISTIS CUM CHRISTO, QUAE SURSUM SUNT QUAERITE, UBI CHRISTUS EST IN DEXTERA DEI SEDENS. — Est hic altera epistolae pars ethica, qua a dogmaticis transit ad mores, incitatque Christianos ad vitam Christo dignam, a vitiis puram, sanctam et caelestem transigendam.

Nota: To "igitur" est illativum ex dictis cap. praeced.; ibi enim docuit nos in baptismo cum Christo resurrexisse; inde hic infert: ergo nobis agenda est vita caelestis.

Secundo, vox "si" non est dubitantis, sed potius asserentis, vareque idem quod quandoquidem.

Tertio, baptismus est typus mortis, sepulturae et resurrectionis Christi, ut ex Apostolo docui Rom. vi, 3; ipsa enim demersio hominis in aquam significat Christi demersionem in mortem et sepulcrum: ipsa vero emersio hominis jam baptizati ex aqua, significat Christi emersionem ex morte et sepulcro, id est resurrectionem, q. d. Quandoquidem, o Christiani Colossenses, cum Christo capite vestro resurgente a mortuis, vos in baptismo, qui typus est mortis, sepulcri et resurrectionis Christi, ex infidelitate, superstitione, peccatis et vitiis emersistis ad vitam novam, Christianam et beatam inchoandam; "quaerite" mente et studio, omnique cura, sollicitudine et conatu, non bona terrena, quae deorsum, sed ea "quae sursum sunt," id est aeterna bona, scilicet gloriam caelestem (in qua Christus est, vobisque locum parat) quasi finem; et mores, virtutes ac vitam caelestem, quasi medium congruum, et a Deo ordinatum ad illum finem assequendum; eaque "sapite" per sapientiam, scientiam, affectum, gustum, desiderium, cogitationem et meditationem rerum spiritualium, caelestium et divinarum: hoc enim est Graecum phroneite. Christiano ergo sapiant caelestia, desipiant terrena; perinde ut homini desipiunt pilulae, et pharmaca amara; unde ut ea non sentiat nec sapiat, illico et integra si potest transglutit: ita plane fideli insipidae sint omnes terrae deliciae et pompae, quia sapor caelestium tantus est, ut reliqua omnia videantur insulsa et amara: cibis tamen caeterisque utendum, sed quasi pharmacis, juxta illud S. Augustini, lib. X Confess., xxxi: «Hoc me docuisti, ut quemadmodum medicamenta, sic alimenta sumpturus accedam.»

Unde S. Bernardus, serm. 6 De Ascensione: «Si consurrexistis,» ait, «cum Christo, quae sursum sunt quaerite, etc. Ac si manifestius dicat: Si consurrexistis, et conscendite; si convivitis, et conregnate. Sequamur, fratres, sequamur Agnum quocumque ierit: sequamur multo libentius ascendentem. Crucifigatur vetus homo noster simul cum illo, ut destruatur corpus peccati,» etc.

Idem, serm. 1 in Paschate: «Quicumque, ait, post lamenta poenitentiae non ad carnales redit consolationes, sed in fiduciam divinae miserationis excedit, ingreditur novam quamdam devotionem, et gaudium in Spiritu Sancto, nec tam compungitur praeteritorum recordatione peccatorum, quam delectatur memoria, et inflammatur aeternorum desiderio praemiorum: is plane est qui cum Christo resurgit, qui pascha celebrat, qui festinat in Galilaeam. Vos ergo, charissimi, si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, etc., ut a saeculari laetitia, et consolatione mundi per compunctionem, et tristitiam quae secundum Deum est, ad devotionem sanctam, et spiritualem vos transire gaudeatis exsultationem: ipso praestante qui transivit ex hoc mundo ad Patrem, et nos quoque trahere post se, et in Galilaeam vocare dignatur, ut semetipsum nobis ostendat, qui est super omnia Deus benedictus in saecula, Amen.»

Ita quoque Plato in Cratylo: Homo, inquit, anthropos quasi anathron a opope, id est, quod sursum aspiciens contemplari et attente considerare debeat ea quae vidit; vel quasi tou bepon, id est sursum vergens, quod ad superna tendere debeat. Ita Lactantius, lib. II Divin. instit., cap. 1.

Adverte hic: Signum et effectus resurrectionis spiritualis (scilicet nos a peccatis resurrexisse cum Christo resurgente a mortuis) clarus et evidens est, quem hic dat Apostolus; scilicet si caelestia quaeramus et sapiamus. Sicut enim infideles, athei et peccatores quasi talpae terrae et terrenis inhiant, et ad caelestia sunt caeci: ita e contrario fideles, et sancti, qui fidem et spem habent beatae aeternitatis oculos, animum et mentem ad caelum attollunt, in caelo defigunt, terram et terrena quasi parva, vilia et caduca calcant et contemnunt, dicuntque cum S. Hieronymo illud Socraticum, aerobato kai periphrono ton helion, in caelum conscendo, solum hoc solemque despicio.

Atque hoc est, quod Paulus quasi tuba Evangelii identidem nobis inclamat, quodque concionatores, quos quasi aeternitatis satores, inquit S. Hilarius, posuit in mundo Deus, suis frequenter inclamare debent: O Christiani, sursum corda, quae sursum sunt quaerite, vestra conversatio sit in caelis; sursum desiderium, sursum intentio, sursum clamor, sursum exspectatio vestra; ad caelum, ad caelum, ad vitam aeternam vocamini. Quid hic humi repitis? quid terrae quasi talpae inhiatis? quid quaeritis domos, proles, familias stabilire? omnia haec aufert, et brevi auferet mors et temporum rerumque vicissitudo. Non habetis hic civitatem permanentem, sed futuram inquiritis. Estis hic hospites et peregrini: estis tantum viatores. Nolite hospitio inhaerere: pergite ad metam, ad patriam caelestem: haec requies et meta laborum. Conscripti estis a Deo ab omni aeternitate cives caeli, domestici et haeredes Dei. Quin eo pergitis? quin eo toto nisu et conatu procurritis? Exspectant vos Sancti de sua felicitate securi, de vestra solliciti; exspectat vos Christus, locum et thronum vobis parat. Quid tardatis? Punctum hoc deserite, quod inter mortales stolidos, inter formicas, ferro et igni dividitur; pergite ad palatia illa Sanctorum vastissima, opulentissima et augustissima. O Israel, quam magna est domus Dei, et ingens locus possessionis ejus!

Audi S. Augustinum, lib. De Conflictu vitiorum: «Amor praesentis saeculi dicit, etc.: O quam delectabilis terra in nemorum floribus, in fructuum suavitatibus, in pratorum rivulorumque amoenitatibus, in segetum culmis luxuriantibus, in vinearum foliis, et botryonibus plenis palmitibus; in equorum et canum cursibus, et cervorum et caprearum cursibus, in accipitrum volatibus, in pavonum, columbarum, turturumque pennis et collis lucentibus, in domorum pictis muris et laquearibus, in organorum omniumque musicorum tinnulis cantibus, in mulierum venustis aspectibus, atque extrinsecus pretiosis adhibitis vestibus, auro et gemmis distinctis monilibus, etc. Amor caelestis patriae respondet: Si te ista delectant quae sub caelo sunt, cur non magis ea quae super caelos sunt? Si carcer ita pulcher est, patria, civitas et domus qualis est? Si talia sunt quae hic incolunt peregrini, qualia sunt quae ibi possident filii?» Et paulo post: «Ubi nulla necessitas turbat, nulla adversitas angustat, nulla molestia inquietat, sed perennis laetitia regnat. Si quaeris quid ibi sit, ubi tanta et talis beatitudo persistit? Aliter dici non potest, nisi quod quidquid boni est, ibi est; et quidquid mali est, ibi nusquam est.»

Moraliter pluribus hanc sententiam egregie pertractat S. Bernardus, toto serm. 6 De Ascensione: ubi ex hoc loco S. Pauli docet duplicem esse ascensionem, qua anima cum Christo sursum ascendere debeat: primo, ut intellectu quaerat; secundo, ut voluntate et affectu sapiat caelestia: hanc enim esse pacem mentis, si voluntas intellectui consentiat: nam si dissentiat, distorquet et cruciat animam, sicut cruciatur corpus si membra a sese divellantur. Deinde in particulari quaenam sint caelestia, quae quaerere et sapere oportet, sic enarrat: «Quaecumque vera sunt, quaecumque pudica, quaecumque justa, quaecumque amabilia. Nimirum advertere potes in omnibus fere religiosis congregationibus viros repletos consolatione, jucundos semper et hilares, ferventes spiritu, crebro suspicientes in caelum, sollicitos observatores conscientiae,» etc.

Ac mox idem docet ex contrario, ostendens quid sit sapere ea, quae deorsum sunt, ita inquiens: «Contra sane invenire est homines pusillanimes et remissos, quorum brevis et rara compunctio, animalis cogitatio, tepida conversatio, quorum obedientia sine devotione, etc. Non tibi horum vita inferno appropinquare videtur?» Ac tandem unde ista hominum et animarum diversitas oriatur, explicat subdens: «Praeoccupatum nempe saecularibus desideriis animum delectatio sancta declinat, nec misceri poterunt vera vanis, aeterna caducis, spiritualia corporalibus, summa imis, ut pariter sapias quae sursum sunt et quae super terram. Felices illi qui soli jam Deo vivunt, soli vacant intelligendo, diligendo, fruendo.»

UBI CHRISTUS EST IN DEXTERA DEI SEDENS. — Quaeres, quomodo hic et alibi in Scriptura et Symbolo dicitur Christus sedere ad dexteram Dei? Suppono sedere hic non sumi proprie: nam haec esset exilis Christi dignitas; imo potius in caelo videtur stare Christus, quam sedere; stare enim visus est a Stephano, Act. VII, vers. 55, et hic situs magis naturalis est homini, docetque valentem et beatum; sessio vero competit homini ob fatigationem. Ita Maldonatus, Suarez et alii.

Omissa ergo Anthropomorphitarum haeresi qui Deum corporeum esse dicebant, et Christum corporaliter ad ejus dextram sedere; primo, respondet Augustinus, De Fide et Symbolo, cap. VII, et Chrysostomus, hom. 1 in Symbolum, sedere ad dextram Dei idem esse quod habitare in gloria caelesti, quomodo omnes Beati sedent a dextris Dei; sed hoc non sufficit: hic enim prae aliis Sanctis proprium aliquid Christo tribuitur.

Secundo ergo, Athanasius et alii passim contra Arianos, putant sedere hic significari aequalem majestatem Filii cum Patre, scilicet divinam, quam quiete et pacifice cum Patre possideat, et simul cum eo regnet quasi summus rex et dominus omnium: simili modo Dei majestas alibi describitur, cum dicitur sedere super Cherubim. Nec verum est, sed non adaequatum, nec maxime intentum in Scriptura. Patet enim tam Scripturam, quam Symbolum Apostolicum hanc sessionem tribuere Christo homini, postquam resurrexit et ascendit in caelum.

Tertio ergo, Christus ut homo sedet ad dextram Dei metaphorice, primo, per communicationem idiomatum, qua propter unionem hypostaticam omnia attributa, omnis honor et praedicatio, quae tribuitur Verbo, tribuitur et Christo homini: sedet ergo Christus homo a dextris Dei, id est praeest omnibus quasi summus Rex ac Judex, qui tanta dignitate praecellit, ut in eodem solio cum Deo sit, et eadem cum eo adoratione colatur. Ita Patres passim. Itaque ad dextram Dei sedit homo Christus in primo instanti incarnationis suae: sed post ascensionem peculiariter, quia tunc haec dignitas et divinitas Christi celebrari et inclarescere coepit. Secundo et propriissime, ipsa humanitas Christi sedet a dextris Dei per se: haec enim hic et alibi dicitur assumpta et constituta a dextris Dei, quia scilicet humanitas Christi post mortem, victoriam et ascensionem in caelum victrix triumphat, et pacifice dominatur in summa Patris gloria. Significat ergo haec sessio humanae naturae Christi, primo, illius excellentiam super omnem excellentiam creatam; secundo, summam ac singularem ejus beatitudinem et gloriam, tum intensive, tum extensive, tum in modo illam obtinendi, tanquam connaturalem Christo et ex vi unionis hypostaticae, ac consequenter ex vi propriae dignitatis et majestatis illi debitam. Unde, tertio, sequitur simile ac summum dominium et potestas, tam ad operandum, quam ad imperandum omnibus creaturis, ac judicandum de omnibus hominibus.

Ubi nota: Dextera Hebraeis symbolum est, primo, virtutis et potentiae; secundo, firmitatis et constantiae. Unde dextera accipimus et apprehendimus res nobis propositas et oblatas. Tertio, veritatis et fidei: huic enim dextera quasi consecrata est. Unde et veteres per dexteram putant hebraice dici ימין iamin, a rad. אמן aman, id est firmare, stabilire, fidelem esse. Unde Isaiae XXX, 21, tamin, loco tod, recipit aleph tanquam suam conceptus. Ita Franciscus Suarez, III part., disp. v, sect. 3. Sic III Reg. II, 49, dicitur mater Salomonis venisse ad eum sedentem in throno regio et sedisse ad dextram ejus, id est proxime apud regem filium, ut rex quasi locum et honorem regni cum ea communicaret: nec enim dextra opponitur hic sinistrae, quia solus sedebat rex cum matre; unde neminem habebat ad sinistram sedentem. Sic Psal. XLIV, 10, dicitur de Ecclesia, quae est regina et sponsa Christi: «Adstitit regina, a dextris tuis,» scilicet ut regis Christi thalami et regni sit consors, non taliter qualiter, sed a dextris, id est proxime et honoratissime. Ex quibus locis patet thronum regium, id est locum honoratissimum, esse regis, sed matri aut sponsae regis sedem a dextris regis collocari, tanquam is locus sit honoratissimus, non absolute, sed post locum et thronum regis. Sic rursum dicitur Eccli. XXII, 12: «Non statuas illum (inimicum) penes te, nec sedeat ad dexteram tuam, ne forte conversus in locum tuum, inquirat cathedram tuam,» ut scilicet de tua cathedra, loco et gradu deturbet, et a dextra tua insiliat in cathedram tuam, cathedra ergo honoratior erat dextera. Ita et hic se res habet.

Dices: Haec habuit Christus ante ascensionem, scilicet in incarnatione. Respondeo: Non habuit gloriam corporis, reliqua vero habuit in actu primo, non tamen in actu secundo, nisi post ascensionem, quando per ingressum in caelum, quasi in proprium locum suae regiae curiae a Deo destinatum, ad triumphum, ad gloriam, ad regendum et imperandum victor ascendit.

Dices secundo: Si Christus est ad dexteram Patris, ergo Pater est Filio ad sinistram, ergo Filius honoratior est Patre. Respondet Antonius Nebrissensis in Quinquagena, cap. XXXIII, Baronius et Goropius Becanus, quos sequitur Ribera ad Hebr. 1, olim honoratiorem locum fuisse sinistrum, non dextrum, eo quod dexter sinistrum quasi defensor et armiger tutaretur, indeque sinistrum ab Ovidio et aliis interiorem, quasi honoratiorem dici, cum ait: «Ibat et interior,» id est ad sinistram. Verum hoc dubium est, imo antiquitatis periti negant, et refellit Adrianus Turnebus, lib. IV Advers., cap. XXIV, et in Scriptura clarum est passim dexteram honoratiorem esse.

Secundo, acutius alii, ut Maldonatus, concedunt Filium majorem prae se ferre dignitatem, quam Pater, licet revera ei sit aequalis, quia scilicet non Pater, sed Filius visibiliter judicium exercebit.

Tertio, planius alii respondent, medium locum honoratissimum esse Patris, et dextram Filii non opponi loco medio Patris, sed sinistro: ad sinistram enim est Spiritus Sanctus, qui a Filio procedit, quod intellige de ordine non dignitatis, sed processionis, qui solus est in divinis: aut potius ad sinistram sunt Sancti alii minores.

Quarto, optime et simplicissime, haec sessio Filii ita concipitur, ut nulla sit hic talis oppositio, sed Pater in summo et nobilissimo suo throno considere dicatur, ob primam et summam ejus majestatem; Filius vero a dextris ejus esse, ut Deus illi majestate esse par significetur, qua homo proximam post Deum gloriam et excellentiam adeptus; et esse a dextris Dei, id est in potissimis bonis honoris, gratiae et gloriae (horum enim symbolum est dextera) quae Deus illi communicavit, super omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc saeculo, sed etiam in futuro, ut ait hic Apostolus, quasi illa omnia transcendat altissime sedens a dextris Dei. Nec enim alia phrasi melius id significari potuit quam hac; nec aliter imaginamur homines, si hanc Christi excellentiam, aut aequalitatem Patris et Filii imaginentur. Solet enim Scriptura loqui humano more et ad nostros descendere conceptus.


Versus 3: Mortui Enim Estis, Et Vita Vestra Est Abscondita Cum Christo In Deo

3. MORTUI ENIM ESTIS. — q. d. Per baptismum, morum conversionem et vitae mutationem, mortui estis mundo, carni, peccatis vitae et conversationi mundanae et carnali; imo mortui estis vobis ipsis, quia non estis id, quod eratis ante. Hoc enim mors quaedam est, v. g. mortuus est Petrus ebrius, quia resurrexit sobrius; mortua enim est in Petro ebrietas et resurrexit sobrietas, inquit Anselmus. Rursum Christianus debet esse quasi homo mortuus, qui (ut ait quidam Sanctorum) nulli detrahit, nemini violentus existit, neminem calumniatur, neminem opprimit, non invidet bonis, non insultat malis, non luxuriae carnis servit, non odiorum flamma inardescit, non potentibus aut divitibus hujus saeculi, ut multi nostris temporibus faciunt, adulatur, non inquieta curiositate raptatur, non turbae maximae sibi adstantis plausum quaerit, non auro argentoque, aut veste pretiosa circumdatus distenditur, non salutationibus potentum delectatur, non se injuriis fatigat; non eum superbia inflat, non ambitio hujus saeculi necat, non vana gloria turpiter jactat, non hujus vitae falsae divitiae extollunt, non rabies insani furoris exagitat, non pulcherrima species feminarum avidum reddit, non contentiones hujus mundi perturbant: talis prorsus debet esse Christianus, si velit esse perfectus et cum Christo mundo mortuus.

Talium, inquit S. Augustinus, lib. De Continentia, cap. X tom. IV, talium, inquam, mortuorum vox est: «vivo autem, jam non ego, vivit vero in me Christus.» Quorum ergo vita abscondita est in Deo, admonentur et exhortantur, ut membra sua mortificent, quae sunt super terram, per continentiam, scilicet concupiscentiae motibus non consentiendo; ut licet ipsa nostra cogitatio eorum quadam suggestione et quasi susurratione tangatur, tamen ab eis, ne oblectetur, avertatur.

Et S. Gregorius, lib. VIII Moral., cap. X: «Sunt,» inquit, «nonnulli justorum qui ad comprehendendum culmen perfectionis accincti, dum altiora interius appetunt, exterius cuncta derelinquunt; qui rebus se habitis nudant, gloria honoris exspoliant, qui internorum desiderio per assiduitatem se amici maeroris afficiunt, habere de exterioribus consolationem nolunt; qui internis gaudiis dum mente appropiant, vitam in se funditus corporeae delectationis necant. Talibus namque per Paulum dicitur: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Horum vocem Psalmista expresserat, cum dicebat: Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini. Concupiscunt enim, sed non deficiunt, qui jam quidem caelestia appetunt, sed adhuc tamen a terrenorum delectationibus minime lassantur. Concupiscit et in atria Dei deficit, qui cum aeterna desiderat, in amore temporalium non perdurat.»

VITA VESTRA ABSCONDITA EST CUM CHRISTO IN DEO. — q. d. Mundus non videt vestram divinam vitam gratiae, quam habetis; et gloriae, quam exspectatis: sicut non videt vitam gloriosam, ad quam resurrexit, quaque vivit jam Christus in Deo, id est apud Deum.

Dicitur ergo "vita" Sanctorum "abscondita," primo, quia mundus novum hoc pie, sancte ac interne vivendi genus ignorat, aversatur et mortem aestimat.

Secundo, quia tegitur sua humilitate (Sancti enim latere cupiunt et latebras amant, uti amavit S. Alexius), mortificatione et corporis aerumnis. Recte monuit Epicurus, lathe biosas, id est latenter vive. Et Ovidius:

Crede mihi, bene qui latuit, bene vixit: et intra Fortunam debet quisque manere suam.

Tertio, quia gratia et virtutes, quae sunt quasi animae hujus novae vitae spiritualis, intus in mente sunt absconditae.

Quarto, quia Sancti a mundi cupiditatibus et mundana conversatione se abstrahunt et abscondunt. Ita Anselmus. Praeclare S. Augustinus in Sententiis, num. 201: «Boni,» ait, «latent, quia bonum ipsorum in occulto est, nec visibile est, nec corporale quod diligunt; et tam merita eorum sunt in abscondito constituta, quam praemia.»

Quinto, quia in Dei amore et contemplatione interna se abscondunt. Nam, ut ait S. Gregorius, lib. V Moral., cap. III: «Qui mortificare se appetit, valde ad inventam requiem contemplationis hilarescit, ut extinctus mundo lateat, et a cunctis exteriorum rerum perturbationibus intra sinum se intimi amoris abscondat.»

Sexto et maxime, quia vita gloriae, quam Sancti exspectant, jam est abscondita, q. d. Vita vestra est quasi hiems, in qua sol, id est Christus, occultatur; vos estis quasi arbores exterius aridae, sine fronde, id est sine decore, specie et pulchritudine; sed interius habetis radicem vivam, scilicet charitatem in Deo, quasi in terra vitali defixam et viventem. Veniet aestas, scilicet Christi revelatio in gloria, cum revirescetis resurgendo, ac vitales habebitis frondes et fructus, scilicet dotes beatitudinis, tam in anima, quam in corpore. Ita Anselmus. Eleganter S. Augustinus, serm. 112 De Tempore: «Hiemis tempore,» inquit, «etiam viridis arbor aridae similis est. Venit aestas, et viva radix folia producit et impletur fructibus. Sic hiems nostra Christi occultatio est; aestas nostra Christi revelatio. Mortui enim estis, inquit Apostolus, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Certe mortui, sed mortui specie, vivi radice. Attende autem venturum tempus aestatis quomodo sequatur et dicat: Cum autem Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria. Eia ergo, dulcissime Deus, hoc mihi tecum pactum erit: plane moriar mihi ipsi, ut tu solus in me vivas; totus intra me silebo, ut tu loquaris in me; totus quiescam, ut tu solus opereris in me.»

Ita S. Elzearius, comes Arriani, cum in monte Pessalano haereret, ejus uxor Delphina, sed virgo (vivebant enim caelibes), misit ad eum litteras per famulum, cupiens scire cur illic moram faceret. Cui ille sic respondit: «Sanus sum corpore et sospes. Quod si me videre cupis, quaere me in vulnere lateris Christi. Illic enim habito, et ibi poteris me invenire, frustra alibi quaesitura.» Ita habet ejus Vita, cap. XXX. Itaque sicut terra cooperit venas auri, mare uniones, terra radices succumque arborum; ita humilium et sanctorum virtus tum ab ipsismet, tum a Deo in hoc mundo tegitur et absconditur.

Ita abscondita fuit vita S. Pauli primi eremitae, S. Hilarionis, S. Antonii, S. Macarii et tot centenorum millium Anachoretarum et Monachorum, quos Theodoretus, Palladius, Sophronius, Ruffinus et alii commemorant, qui mundi illecebras fugientes, ut Christo fruerentur, dicebant: «Elongavi fugiens et mansi in solitudine.»

Ita abscondita fuit vita S. Magdalenae in Bauma per 30 annos, S. Mariae Aegyptiacae, quae per 45 annos in eremo nullum mortalium vidit, nec ab ullo visa est, S. Pelagiae poenitentis; SS. Caeciliae, Agnetis, Luciae et tot millenarum virginum, quae vel domi in cubiculis, vel in monasteriis et claustris mundo incognitae, uni sponso Christo vivere et placere studuerunt et etiamnum student.

Ita abscondita fuit vita S. Hieronymi latentis in Bethlehem ad Christi praesepe, S. Joannis Calybitae, S. Simeonis Stylitis, S. Francisci, S. Bernardi et hodie tot Religiosorum sanctorum aeque ac doctorum, qui lucem hominum fugientes abdunt sese, ut in die aeternitatis cum Christo appareant in gloria.

Ita abscondita fuit vita SS. Petri, Pauli et Apostolorum omnium, qui videbantur esse orbis peripsemata et catharmata.

Ita abscondita fuit hic Romae vita primorum Christianorum et Martyrum, qui per trecentos annos latuerunt in cryptis et speluncis, de quibus plura Hebr. XI, 38.


Versus 4: Cum Christus Apparuerit, Tunc Et Vos Apparebitis Cum Ipso In Gloria

4. CUM CHRISTUS APPARUERIT VITA VESTRA, TUNC ET VOS APPAREBITIS CUM IPSO IN GLORIA. — Nota: Christus dicitur "vita vestra" metonymice, quia est causa vitae nostrae, tam gratiae, quam gloriae: causa, inquam, tum efficiens, tum exemplaris, tum objectiva.

Secundo, notat Theophylactus praesentem vitam naturalem, magis esse mortem quam vitam, quia consistit in corruptione, fluxu et refluxu.

Tertio, notat vitam gratiae et spiritus in hoc saeculo latere, sed in fine mundi, cum Christus toti mundo gloriosus judex apparebit, tunc pariter vitam hanc nostram toti mundo manifestandam esse: «Delitescit,» inquit ex Chrysostomo Theophylactus, «margarita tantisper, dum in conchylio fuerit, simul ac vero illud perfractum fuerit, tum in gloria relucet: sic et nos in hoc corpore quasi latentes vivere debemus ab omni gloriae cupiditate alieni; cum autem hoc corruptibile corpus dissolutum fuerit, tum gloria nostra resplendebit.»


Versus 5: Mortificate Ergo Membra Vestra, Quae Sunt Super Terram

5. MORTIFICATE ERGO MEMBRA VESTRA, QUAE SUNT SUPER TERRAM. — Dices: vers. 3 dixit: "Mortui estis;" quomodo ergo hic dicit: "Mortificate?" Respondet Vatablus: "Mortui estis," id est, mori coepistis peccatis; hic vero dicit: "Mortificate," id est pergite ea mortificare; ut ibi actus inchoatus, hic continuatus significetur, juxta Can. 32. Secundo et melius, Chrysostomus et Theophylactus respondent duplicem esse mortem et mortificationem: priorem, qua praeterita peccata delentur et mortificantur. Haec facta est in baptismo: de hac dixit Apostolus: "Mortui estis." Posteriorem, qua motus quotidie post baptismum renascentes, assidue justificato sunt mortificandi. Unde dicit Apostolus: "Mortificate," q. d. Mortui estis peccatis, iis renuntiastis, iis vos mori professi estis in baptismo, restat ergo, ut concupiscentiae motus indies repullulantes mortificetis, ne illi in pristina peccata per consensum vos pertrahant.

Moraliter S. Gregorius explicans illud I Reg. II, «Dominus mortificat et vivificat,» sic ait: «In his verbis etiam ordo notandus est; prius quippe mortificare dicitur, deinde vivificare, quia nisi huic saeculo moriamur, Deo per amorem vivere non valemus. Unde is qui se mortificatum et vivificatum meminerat, loquebatur dicens: Mihi mundus crucifixus est et ego mundo. Vivebat, sed non mundi vita, qui dicebat: Vivo ego, jam non ego, vivit vero in me Christus. Mortificatum ergo et vivificatum esse, est praesentia nulla concupiscere, et aeterna desiderare.»

Modum et stimulum insignem mortificationis hujus Religiosis suggerit abbas Moyses in Vitis Patr., lib. VII, cap. XXVI. Rogatus enim a fratre quodam: «Quomodo potest se homo mortificare?» respondit: «Nisi quis arbitratus fuerit, se habere jam triennium in sepulcro, ad hunc sermonem pervenire non potest.»

Abbas Pimenius: «Ille,» ait, «monachus potest tanquam mortuus huic saeculo esse, qui duas res horruerit, id est carnis suae requiem et vanam gloriam.» Ibidem.

S. Antonius monet discipulum suum, dicens: «Horre ventrem tuum, et necessitatem hujus saeculi, et concupiscentiam malam, et honorem, tanquam absens de hoc saeculo, et requiem possidebis.» Ibidem.

Porro vitia haec non uno ictu, sed sensim secanda sunt longa constantia. Id pulchro apologo docet abbas ille in Vitis Patr., lib. V, cap. VII, De Patientia, num. 40: «Homo quidam,» ait, «habuit possessionem, et de negligentia ejus in sentes redacta est, et repleta est tribulis et spinis. Visum est autem ei postea, ut excoleret eam; et dixit filio suo: Vade et purga agrum possessionis illius. Et venit filius ejus ut purgaret: qui cum respexisset, vidit multitudinem tribulorum et spinarum increvisse ei; et deficiens animo, dixit ad seipsum: Quando ego habeo haec omnia eradicare et purgare? Et projiciens se in terram coepit dormire, hoc autem fecit multis diebus. Post haec venit pater ejus videre quid fecerat, et invenit eum nihil operatum, et dixit ei: Quare usque modo nihil fecisti? et dixit juvenis ille patri suo: Mox ut veniebam operari, pater, cum vidissem multitudinem hanc tribulorum et spinarum, revocabar ab assumptione laboris, et prae tribulatione projiciebam me in terram et dormiebam. Tunc dixit ei pater suus: Fili, ad mensuram latitudinis, quam jacens in terra occupas, per singulos dies operare, et ita paulatim proficiet opus tuum, et tu pusillanimus non efficieris. Quod cum audisset juvenis, fecit sic, et in parvo tempore purgata est et exculta possessio. Et tu ita, frater, paulatim operare, et non deficies, et Deus per gratiam suam restituet te iterum priori ordini tuo. Hoc audito, frater ille abiit, et cum omni patientia sedens faciebat sicut edoctus fuerat a sene: et sic invenit requiem, et promovebatur per Dominum Christum.»

MEMBRA VESTRA, QUAE SUNT SUPER TERRAM, FORNICATIONEM. — q. d. Mortificate membra vestra, mortificando, scilicet, fornicationem, libidinem, concupiscentiam, quae residet in membris vestris. Secundo, et magis genuine ad phrasim Apostoli, "membra" terrestria hic vocat affectus pravos, et motus concupiscentiae; hi enim sunt quasi membra veteris hominis, terrestris Adae et totius corporis concupiscentiae: omnia enim peccata quasi unum sunt corpus et unum regnum concupiscentiae, de quo dixi Rom. VII, 22. Ita Chrysostomus, Ambrosius, Anselmus. Unde membra hujus veteris hominis explicans subdit: "Fornicationem, libidinem," scilicet praeposteram, ait Vatablus, graece enim est πάθος, id est libido succuba: unde pathici dicuntur scorta mascula: quanquam Theophylactus per πάθος, id est passionem, omne turpium mixtionum genus intelligat.

Quomodo avaritiam vocat Apostolus "idolorum servitutem," dixi Ephes., vers. 5.


Versus 6: Propter Quae Venit Ira Dei Super Filios Incredulitatis

6. PROPTER QUAE VENIT (venire solet) IRA DEI SUPER FILIOS INCREDULITATIS. — ἀπειθείας, id est inobedientiae, q. d. Super filios inobedientes, incredulos, rebelles Deo et Evangelio.

7. IN QUIBUS (id est inter quos, inquit Syrus et Vatablus; vel potius "in quibus," scilicet libidinibus et peccatis jam enumeratis) ET VOS AMBULASTIS.

8. NUNC AUTEM DEPONITE ET VOS OMNIA. — subaudi, sicut et nos deposuimus. Aut, sicut illi increduli non deposuerunt. Aut planius, sicut et vos in omnibus illis ambulastis.


Versus 9 et 10: Expoliantes Vos Veterem Hominem, Et Induentes Novum

9 et 10. EXPOLIANTES VOS VETEREM HOMINEM CUM ACTIBUS SUIS, ET INDUENTES NOVUM. — Pro expoliantes, graece est praeteritum, ἀπεκδυσάμενοι, id est postquam exuistis veterem hominem; sic pro induentes, graece est ἐνδυσάμενοι, id est postquam induistis novum. Sed verius videtur Apostolum hic praeteritum, more Hebraeo, capere pro praesenti; rursum, praesens capere pro imperativo. Unde Syrus vertit, exuite veterem hominem et induite novum; hoc enim intendit et urget Apostolus, uti et Ephes. IV, 23, cui hic locus plane respondet.

Nota: "Vetus homo" est homo vitiatus, quatenus scilicet est infectus concupiscentia Adae; hujus motus sunt actus concupiscentiae, puta motus irae, gulae, superbiae, etc. "Novus homo" est idem homo, quatenus spiritu et gratia Christi renovatus est.

Pulchre veterem hominem describit Bernardus, serm. 30 inter parvos, ubi sic ait: «Duo homines sunt, vetus et novus, Adam vetus, et Christus novus, ille terrenus, iste coelestis; illius imago est vetustas, istius imago novitas. Est autem triplex vetustas, et e contrario triplex novitas: est enim vetustas in corde, in ore, in corpore. In quibus tribus modis peccamus, cogitatione, locutione et opere. In corde sunt carnalia desideria et saecularia, id est amor carnis et amor saeculi. Similiter in ore est gemina vetustas, arrogantia et derogatio. Item gemina in corpore flagitia et facinora. Haec omnia sunt imago veteris hominis, et haec omnia renovanda sunt in nobis. Renovetur ergo cor a carnalibus desideriis et saecularibus, ut exclusis illis introducatur amor Dei et amor patriae coelestis. Recedant ab ore arrogantia et derogatio, et succedant pro iis vera peccatorum confessio et bona de proximis aestimatio, pro flagitiis et facinoribus, quae vetustas est corporis, assumatur continentia et innocentia, ut scilicet contrariis virtutibus contraria vitia depellantur.» Vide etiam dicta Rom. XII, 2, et Ephes. V, 4.

10. QUI (novus homo jam dictus) RENOVATUR (de die in diem magis et magis semper renovandus est) IN AGNITIONEM. — Addunt aliqui, Dei; sed male: nec enim vocem Dei habent Graeca, Syrus, aut Latina correctiora. Refertur ergo τὸ in agnitionem ad genitivum qui sequitur, "ejus qui creavit illum," id est Dei. Renovatio ergo haec in eo consistit, ut deponentes vitia et studentes virtutibus, in dies clarius Deum Deique voluntatem cognoscamus, non speculative, sed practice; quae practica cognitio sita est in studio adimplendi sanctam Dei voluntatem. Unde explicans subdit: "Secundum imaginem ejus qui creavit illum." «In hoc,» inquit S. Joannes, epist. I, cap. II, vers. 3 et 4, «scimus quoniam cognovimus eum, si mandata ejus observamus; qui dicit se nosse eum, et mandata ejus non custodit, mendax est, et in hoc veritas non est.»

SECUNDUM IMAGINEM EJUS QUI CREAVIT ILLUM. — Nota, hic et Genes. II, ubi dicitur: «Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram,» quo hic alludit Apostolus, "imaginem" sumi pro exemplari, q. d. Renovemur mente et spiritu, ut fiamus similes exemplari, id est Deo creatori nostro, et, ut Theophylactus, Christo redemptori et recreatori nostro. Sicut enim Deus in Genesi creavit hominem ad imaginem suam, ita Christus hominem lapsum et perditum sua morte in baptismo reformavit et quasi denuo creavit ad imaginem Dei et suam.

Potest tamen imago proprie sumi, ut sit hebraismus, q. d. "Secundum imaginem," id est ut simus imagines exemplaris nostri Dei.

Nota secundo: "Imago" haec in homine tum naturalis est, sita in intellectu, voluntate et memoria; hanc renovari vult Apostolus, ut hisce potentiis nihil velimus, nihil memoremur, nihil cogitemus, nisi quod est ad honorem et obsequium Dei: tum supernaturalis est, quae sita est in gratia, fide, spe et charitate, sapientia et puritate divina, quam in dies magis innovari et augeri vult Apostolus. Vide dicta Ephes. cap. IV, vers. 22 et seq.


Versus 11: Ubi Non Est Gentilis Et Judaeus, Sed Omnia Et In Omnibus Christus

11. UBI NON EST GENTILIS ET JUDAEUS, CIRCUMCISIO ET PRAEPUTIUM (id est circumcisus et praeputiatus, juxta Can. 21), BARBARUS ET SCYTHA, SERVUS ET LIBER, (q. d. In hac renovatione Christiana non refert an Judaeus sis, an Gentilis, an Barbarus, an servus, etc., quia) IN OMNIBUS (ita renovatis, qui novum hominem, Christum scilicet, induerunt, ipse) CHRISTUS (est) OMNIA. — id est omnis sanctitas, justitia, religio et omne bonum, quia Christus eis communicat suam sanctitatem, justitiam, religionem et omne bonum; et in eis nihil sit nisi Christiana sanctitas, virtus et perfectio; ac proinde omnes, sive Scythae, sive Judaei, sive Barbari sint, in Christo et novo hoc homine Christiano unum sunt.

Secundo, "Christus nobis" est "omnia:" quia nobis est salvator, dominus, ductor, motor, Deus, caput, pontifex, victima, pater, sponsus, auriga, operator et omnia.

Unde tertio, "Christus" est "omnia," id est operatur omnia in omnibus, ut sit metonymia.

Nota: Barbaro opponit Scytham, sicut Judaeo Gentilem, non quod Scythae non sint Barbari, sed quod maxime sint Barbari, ita ut alii Barbari illis comparati non videantur esse Barbari, sed illis esse oppositi; sicut Judaeis oppositae sunt Gentes, q. d. Omnes nationes etiamsi naturaliter a se invicem aversae, in Christo unum sunt: ergo in christianismo naturale hoc gentis adversae odium deponere debent, neque aversari eos qui sunt alterius gentis aut conditionis, sed omnes quasi fratres in Christo amplecti. Unde sequitur:


Versus 12: Induite Vos, Sicut Electi Dei, Viscera Misericordiae

12. INDUITE VOS ERGO SICUT ELECTI DEI, SANCTI, ET DILECTI (sicut decet Sanctos, dilectos et electos a Deo ad gratiam et gloriam), VISCERA MISERICORDIAE. — Graece est οἰκτιρμῶν, id est miserationum, puta visceralem misericordiam et commiserationem.

BENIGNITATEM. — comitatem, ut sitis comes, blandi, non rustici et austeri.

MODESTIAM. — Graece πραότητα, id est mansuetudinem, lenitatem.

PATIENTIAM. — Graece μακροθυμίαν, id est longanimitatem.

Recte Cassianus, collat. XII, cap. VI: «Quantum,» inquit, «quis in lenitate ac patientia cordis, tantum in cordis puritate proficiet. Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. Non enim aestus in corpore declinabit, nisi qui animi motus ante compresserit.»

Rursum, ut quidam alius Sanctorum ait: «Iracundi animus semper molestia angitur, et corpus morbo vexatur. Benigni et corpus et anima, et mens perpetua fruentur sanitate: gaudet in contumelia, Deum laudat in calamitate, iratos mitigat, sub humilitatis jugo triumphat.»


Versus 14: Charitatem Habete, Quod Est Vinculum Perfectionis

14. CHARITATEM HABETE, QUOD EST VINCULUM PERFECTIONIS. — id est vinculum perfectum, inquit Vatablus, quod scilicet perfecte tam virtutes, quam homines unit et connectit. Sic enim Hebraei loquuntur: "viri misericordiae," id est misericordes; "calix benedictionis," id est benedictus; "filii obedientiae," id est obedientes.

Secundo et melius, "vinculum perfectionis," vel integritatis (utrumque enim significat Graecum τελειότητος), id est vinculum connectens, integrans, perficiens benignitatem, misericordiam, humilitatem, patientiam jam dictas, aliasque omnes virtutes; vel simplicissime charitas est vinculum "perfectionis," id est virtutum jam dictarum aliarumque omnium, in quibus perfectio et integritas Christiana consistit, q. d. Omnes jam dictae aliaeque verae et Christianae virtutes, ac mandata in charitate, quasi centro, colligantur et uniuntur, et nisi ea adsit, statim dissolvuntur. Sicut ergo anima unit omnia membra totumque corpus integrat et perficit, ut, si anima tollatur a corpore, membra omnia dissolvantur, totumque corpus dilabatur, corruat ac pereat; et sicut domus connectitur et consistit per suas colligationes et vincula, iisque sublatis dissolvitur et corruit: ita charitas, inquit Theophylactus, unit omnes virtutes, completque totum corpus perfectionis Christianae, quod in aggregatione virtutum Christianarum consistit; ut, si charitatem tollas, virtutes diffluant, et tota perfectio corpusque virtutum pereat. Ita Chrysostomus, Theophylactus, Oecumenius, Anselmus.

Nota: Loquitur Apostolus maxime de charitate in proximum; haec enim est vinculum patientiae, misericordiae, benignitatis. Charitas tamen in proximum nititur charitate in Deum, quasi causa et objecto formali: propter Deum enim diligimus proximum.

Unde secundo, ratio et causa cur charitas sit vinculum et unio tum virtutum, tum animorum, est illa quam dat S. Augustinus, tract. 105 in Joan.: «Charitas,» inquit, «est tunica inconsutilis Christi, quae ad unum, scilicet Deum, pervenit et in unum omnes colligit.» Vide S. Thomam, II II, Quaest. CLXXXIV, art. 1 in corpore.

Hinc tertio, patet nullam virtutem sine charitate esse perfectam, imo sine charitate quamlibet virtutem perire sensim et emori; nulla enim virtus sola per se consistere potest, sed aliarum opus habet auxilio; v. g. modestia opus habet patientia, ut in injuriis ferendis et contumeliis modeste se gerat; patientia opus habet humilitate, nisi enim sit humilis, non feret superbe sibi insultantes; et ita consequenter. Cum ergo omnium virtutum vinculum sit charitas, sequitur nec eas simul, nec quamlibet seorsim posse diu consistere sine charitate.


Versus 15: Pax Christi Exsultet In Cordibus Vestris

15. PAX CHRISTI EXSULTET IN CORDIBUS VESTRIS, IN QUA ET VOCATI ESTIS IN UNO CORPORE. — q. d., inquit Anselmus: «Gaudete et tripudiate» ob pacem animi. Verum nota: Pro exsultet, graece est βραβευέτω, quod Erasmus et Vatablus vertunt, bravium et palmam ferat pax, ut quaecumque opinionum, rerum, factorum diversitas vel adversitas accidat, pax conservetur; primum studium sit pacis, primae ubique paci deferantur, ut potius tua sententia decedas, imo potius bona tua perdas, quam pacem; ideoque pax victrix instar triumphantis exsultet in cordibus vestris, et is putet se vicisse in quavis lite, aut disputatione, qui ceterarum rerum dispendio pacem conservaverit. Hoc est quod illustrissimus Cardinalis Bellarminus sapienter dixit, sapientius praestitit: «Uncia charitatis ac pacis melior est libra victoriae.» Digna Cardinali vox, dignior actio. Imo S. Augustinus, serm. 12 De Verbis Apostoli: «Nolo,» ait, «habere eum quo litigem. Multo est mihi optabilius inimicum non habere, quam vincere.»

Secundo melius, "pax Christi" βραβευέτω, id est quasi brabeuta imperet et regat animi vestri motus, et, ut Syrus vertit, pax Mescicho gubernet corda vestra: Graecum enim βραβεύειν significat praesidere, regere, moderari et tanquam praesidem in certamine victori dare palmam et bravium. Alludit enim ad agones et certamina, in quibus brabeuta quasi judex, arbiter et moderator praesidebat et victori palmam ac bravium dabat; qualis brabeuta Daretis et Entelli caestibus certantium, erat Aeneas apud Virgilium, Aeneidos V:

Tum pater Aeneas procedere longius iras,
Et saevire animis Entellum haud passus acerbis;
Sed finem imposuit pugnae.

Ita pax quasi brabeuta omni pugnae et liti finem imponit, v. g. ait Theophylactus, cum injuria sumus affecti, geminae in nobis cogitationes certant, altera ad vindictam, ad patientiam altera nos incitans: accedat tunc pax quasi brabeuta, et patientiae quasi victrici pacisque auctrici palmam tribuat. Hinc olim brabeutae virgam, vel sceptrum quasi praesides et judices gerebant, ut colligitur ex Plutarcho, in Antonio; imo Grammatici Graecum βραβευτής, vel βραβεύς, a ῥάβδῳ, id est virga, quam gestabant, per metathesin deducunt. Unde βραβευτὴν et ῥαβδοῦχον pro eodem poni a Platone in Protagora, testis est Budaeus, quasi dicat Paulus: In animis vestris brabeutas et agonotheta omnia regens et moderans sedeat non ira, non superbia, non cupido, non alia passio, sed pax, quae quasi regina omnes affectus animae in officio contineat et passionum bella reprimat, ut et nobiscum et cum proximis perpetua pace et concordia fruamur, ac unanimes Christo serviamus. Ita Chrysostomus, Theodoretus, Theophylactus, Oecumenius.

Hinc sequitur hanc pacem bello parari, imo continuum cum cupiditatibus et passionibus bellum includere. Meneclides olim invidens Epaminondae gloriae, suasit populo, ut pacem haberent bello potiorem. Cui Epaminondas: Fallis, inquit, cives tuos, qui otii nomine eos ad servitutem vocas. Pax enim bello paratur; nec eam tueri licet, nisi cives sint ad bellum instructi. Idem dicat sibi quisque Christianus, audiatque vocem S. Augustini, serm. 57 De Verbis Domini: «Pax,» ait, «est serenitas mentis, tranquillitas animi, simplicitas cordis, amoris vinculum, consortium charitatis. Haec est quae simultates tollit, bella compescit, comprimit iras, superbos calcat, humiles amat, discordes sedat, inimicos concordat, cunctis est placida: non quaerit alienum, nihil deputat suum, docet amare quae odisse non novit, nescit extolli, nescit inflari. Hanc ergo qui accepit, teneat; qui perdidit, repetat; qui amisit, exquirat: quoniam qui in eadem non fuerit inventus, abdicatur a Patre, exhaeredatur a Filio, nihilominus a Spiritu Sancto alienus efficitur.»

Nota: "Pax" haec dicitur esse "Christi," quia Christus pacem hanc e coelo in terram tetulit; unde angeli Christo nato cecinerunt: «Gloria in excelsis Deo, et in terra pax,» etc., eamque sanxit et praecepit dicens: «Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis;» voluitque ut Evangelium et Christianismus esset lex, schola et professio pacis ac charitatis. Unde sequitur: "In qua (id est ad quam) vocati estis in uno corpore," id est in unum corpus, puta in unam Ecclesiam. Praeclare S. Augustinus, sent. 369: «Pax Christi,» ait, «finem temporis non habet, et ipsa est omnis intentionis actionisque perfectio. Propter hanc Sacramentis ejus imbuimur; propter hanc mirabilibus ejus operibus et sermonibus erudimur; propter hanc Spiritus Sancti pignus accepimus; propter hanc in eum credimus et speramus, et amore ipsius quantum donat accendimur; propter hanc denique omnem tribulationem fortiter toleramus, ut in ea feliciter sine tribulatione regnemus. Vera enim pax unitatem facit; quoniam qui adhaeret Deo, unus spiritus est.»

Gentiles hanc pacem adamarunt et exquisierunt. Dicebat ille:

Nulla salus bello, pacem te poscimus omnes.

Pomponius Atticus in funere matris, quam extulit nonagenariam, ipse natus annos sexaginta septem, gloriatus est, quod nunquam cum matre in gratiam rediisset, eo quod nunquam eam offenderat, quod nunquam cum sorore, sibi pene coaeva, fuisset in simultate. Hanc vocem se ab ipso audisse scripsit Cornelius Nepos. Verum qui cum omnibus, etiam externis et inimicis, pacem perennem conservet, non naturae, sed gratiae, non Gentilium, sed Christi pacem et spiritum habeat oportet.

ET GRATI ESTOTE. — Graece εὐχάριστοι, id est gratiosi, amabiles estote, ut ex Hieronymo vertit Vatablus et Erasmus; qui enim tales sunt, solent proximis esse benigni, misericordes, compatientes, pacem secum et cum aliis non tantum colere, sed et conciliare: omnia enim haec spectant ad concordiam et charitatem cum proximis fovendam; εὐχάριστοι ergo hic idem est quod εὐχαρις.

Secundo, Theophylactus Graecum εὐχάριστοι vertit, grati estote, et, ut Syrus vertit, gratias agite Christo, pro beneficiis ab eo acceptis, agnoscite gratiam vobis per Christum factam, et ut illi gratias referatis, tales vos Christi amore proximis exhibete, qualem se Christus vobis exhibuit: hoc enim gratitudo, ipsaeque Charites exigunt. Hinc trium Charitum, quas finxerunt Graeci, duae aspiciebant invicem, tertia averso erat vultu, ut docerentur qui beneficia accipiunt, se ea aeterna memoria intueri debere; qui vero largiuntur, nunquam ea amplius in memoriam revocare. Verum prior sensus magis aptus et genuinus est.


Versus 16: Verbum Christi Habitet In Vobis Abundanter

16. VERBUM CHRISTI HABITET IN VOBIS ABUNDANTER (graece πλουσίως, id est opulenter, copiose) IN OMNI SAPIENTIA, DOCENTES ET COMMONENTES VOSMETIPSOS. — q. d. Doctrina et Evangelium Christi plene et copiose imbuat et impleat mentem vestram, in eaque quasi resideat et habitet, ut Christiana sapientia pleni eam eructetis ex eaque invicem doceatis, moneatis, exhortemini. Sic S. Caecilia Evangelium Christi semper gerebat in pectore, et non diebus, neque noctibus vacabat a colloquiis divinis et oratione; indeque Evangelium in pectore ita eructavit, ut sponsum Valerianum et Tiburtium ejus fratrem converterit. Utinam Christiani tam studiosi essent Evangelii et doctrinae Christianae, quantum exigit eorum professio et dignitas Evangelii ac Christianismi.

IN GRATIA CANTANTES IN CORDIBUS VESTRIS DEO. — "In gratia," id est cum gratiarum actione. Idem enim est cum eo quod dixit Ephes. V, 19: «Cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino, gratias agentes semper pro omnibus.» Vult enim Christianos tantorum beneficiorum, quae per Christum in christianismo acceperunt, memores, semper laetos et exsultantes vivere, Deoque laudes et hymnos in gratiarum actionem canere. Ita Anselmus. Verum quia vers. seq. hanc gratiarum actionem inculcat Paulus,

Hinc secundo, melius Theophylactus: "In gratia," inquit, id est cum gratia et venustate, ut videlicet tam pie, suaviter, reverenter canatis, ut voluptatem non carnalem, sed spiritualem, tam vobis et proximis, quam Deo ipsi afferatis. Unde vult hunc cantum fieri in cordibus et mentibus, ut inde in suavissimam ac piissimam vocem erumpat, qua alios doceamus et exhortemur.

Tertio, non male Chrysostomus: "In gratia," inquit, id est, ex gratia et afflatu Spiritus Sancti.

Nota: Paulus hic et Ephes. V, 19, Christianis impense commendat psalmodiam et hymnodiam. «Est enim psalmus,» inquit S. Basilius, prooemio in Psalm., «animarum tranquillitas, pacis arbiter, optimarum disciplinarum et documentorum promptuarium: psalmus turbas et fluctus cogitationum compescit, iracundiam mollit, daemones fugat, angelos advocat: psalmus in terroribus nocturnis securitas, in diurnis laboribus requies est: psalmus elementum est incipientibus, incrementum proficientibus, confirmatio perfectis: psalmus est vox Ecclesiae, angelorum opus, coelestis reipublicae spirituale odoramentum.» Et S. Augustinus, Psal. initio: «Psalterium,» ait, «est communis quidam divinae doctrinae thesaurus, et universis animae passionibus, quae humanas animas varie angunt, subvenit: psalmus signifer est pacis, spirituale thymiama, exercitium coelestium: luxum reprimit, sobrietatem suggerit, lacrymas movet.»


Versus 17: Omnia In Nomine Domini Jesu Christi

17. OMNE QUODCUMQUE FACITIS IN VERBO, AUT IN OPERE, OMNIA IN NOMINE DOMINI NOSTRI JESU CHRISTI (supple, facite), GRATIAS AGENTES DEO, ET PATRI PER IPSUM. — q. d. Non propter Simonem, non propter Mosem, non propter angelos Novantium, sed propter Christum ejusque gloriam facite omnia quaecumque facitis; et sic est hoc praeceptum, sed negativum. Ita Theodoretus et Theophylactus.

Secundo, potest hoc esse praeceptum quoque affirmativum, si cum Ambrosio et D. Thoma sic exponas, q. d. Omnia opera vestra talia sint, quae cedere possint in gloriam Christi, Christusque vestrae vitae et actionum sit ultimus finis. Et hoc proprie videtur hic velle Apostolus, scilicet ut non angelos, sed Christum statuamus nobis finem actionum omnium in genere, ut Christus in iis omnibus laudetur. Quocirca Maldonatus apposite: "in gratia," Graece ἐν χάριτι, hoc est, inquit, in laetitia. Sic enim χάρις pro χαρά, id est laetitia, capitur II Thessal. II, 13; ad Philem. vers. 7, et II Corinth. I, 13.

Tertio, est consilium, si singula opera actu aut virtute ad Christi gloriam referri velis. Hoc enim est consilium, non praeceptum: nam actus moraliter bonos facere possumus sine actuali, imo virtuali relatione ad Christum.

Et sane consulenda est haec praxis, ut assuescamus crebro iteratis actionibus opera nostra, praesertim in eorum exordio, referre ad gloriam Christi; ita fiet ut ex consuetudine habitum induamus, quo vel actu vel virtute omnia illa referamus ad gloriam Christi: hinc consequetur, ut omnia opera nostra, etiam indifferentia, virtutis et meriti rationem induant. Qua in re multi simplices opifices, agricolae aliique permulti deficient, faciuntque ingentes labores, sed sine merito, quia laborant tantum ex motivo et fine naturali, ut scilicet sibi suisque de necessariis vitae provideant: qui si docerentur eadem insuper referre ad Dei laudem et obsequium, nullo lucro terreno fraudarentur; sed praeter illud, ingens meritorum et benedictionis divinae lucrum apud Deum acquirerent. Ut ad hoc se et suos excitaret, Deique et piae intentionis in Deum memoriam renovaret S. P. N. Ignatius, hoc elogium perpetuo habebat in ore: «Ad majorem Dei gloriam.» Simili modo Apostolus, I Corinth. X, 31, dixit: «Omnia in gloriam Dei facite,» ut ibi dixi.


Versus 18: Mulieres, Subditae Estote Viris

18. MULIERES, SUBDITAE ESTOTE VIRIS, SICUT OPORTET, IN DOMINO. — id est sicut oportet, secundum Christi Domini legem, voluntatem, Evangelium. q. d. Mulieres subditae sint viris, sicut decet subditas, quae Christo conjunctae profitentur se sequi Christi modestiam, humilitatem, obedientiam, quam didicerunt in christianismo. Ita Anselmus. Vide dicta Ephes. VI, 1.

Ecquid mirum si Christianis matronis hoc praecipiat Paulus, cum idipsum Aristoteles Gentilibus praescribat, lib. I Oeconom., cap. 1 et 2: «Existimare,» inquit, «debet mulier bene composita, mores viri esse legem vitae suae, impositam sibi a Deo per conjunctionem matrimonii. Qui haec ergo negligit, Deos ipsos videtur negligere, quibus praesentibus sacra fecit, et matrimonium iniit.» Et Cato apud Livium, lib. XXXIV: «Majores,» inquit, «nostri nullam ne privatam quidem rem agere feminas, sine auctore voluerunt; sed in manu esse virorum.» Quare idem Cato graviter accusans insolentiam et fastum mulierum Romanarum, apud Livium, dec. IV, lib. IV, hoc quasi monstrum proponit: «Omnes,» inquit, «homines uxoribus dominantur, nos omnibus hominibus, nobis autem uxores.» Longe melius et sanctius vir ille prudens consilium dedit matronae: «Si vis,» inquit, «imperare viro, pareas: bona enim mulier parendo viro, imperat.» Ita Livia, Augusti Caesaris uxor, interrogata, "quibus rationibus Augustum sibi subjecisset?" respondit: «Multa modestia;» quod ea quae placerent Augusto, faceret libenter; quodque se scire dissimularet, quibus ille amoribus domi frueretur. Testis est Dion in Tiberio.


Versus 20: Hoc Enim Placitum Est In Domino

20. HOC ENIM PLACITUM EST IN DOMINO. — Ambrosius legit, Domino; sed Romana et Graeca legunt, in Domino, id est apud Dominum, et, ut Syrus, coram Domino.


Versus 21: Patres, Nolite Ad Indignationem Provocare Filios Vestros

21. PATRES, NOLITE AD INDIGNATIONEM PROVOCARE FILIOS VESTROS, UT NON PUSILLO ANIMO FIANT. — Graece, ἵνα μὴ ἀθυμῶσιν, id est ne despondeant animum, scilicet si videant parentes in se assidue tam duros, asperos, litigiosos: inde enim solent filii perdere animum, segnescere in suis operibus, cum vident ea parentibus non placere, segniter parentibus obedire, imo in pietate, Dei timore et cultu languescere, ac tandem desperare, fugere, omneque jugum tam Dei, quam parentum excutere.


Versus 22: Servi, Obedite Per Omnia Dominis Carnalibus

22. SERVI, OBEDITE PER OMNIA DOMINIS CARNALIBUS (temporalibus, etiam Ethnicis), NON AD OCULUM SERVIENTES, QUASI HOMINIBUS PLACENTES, SED IN SIMPLICITATE CORDIS, TIMENTES DEUM. — q. d. Servi, obedite dominis, non ficte ad oculum, ut eorum gratiam captetis, sed simplici et candido animo, ac studio placendi Deo, qui praecipit hanc obedientiam servis, quique voluit vos esse servos et servire, non autem dominos et imperare. Timeant ergo servi Deum, et non dominorum, sed Dei timore dominis suis obediant. Vide dicta Ephes. VI, 5.


Versus 23: Quodcumque Facitis, Ex Animo Operamini, Sicut Domino

23. QUODCUMQUE FACITIS, EX ANIMO OPERAMINI, SICUT DOMINO, ET NON HOMINIBUS. — q. d. Nolite, o servi, dominis vestris obedire ad oculum, sed ex animo, tanquam si ipsi Domino Deo serviretis, sicut revera servitis; quia Dei, qui vos servos fecit, voluntas est ut heris vestris ex animo obediatis. Si ergo heris ita obediatis, ipsimet Deo obedietis, qui "retributionem" aeternae "hereditatis" in coelo servis ita obedientibus uti promisit, ita revera praestabit pro hoc eorum obsequio. Agite ergo servi, estote philodespoti, id est amantes herorum, nec herum ut hominem, sed in hero herique jussu Deum, et Dei jussum intuemini et accipite.


Versus 24: A Domino Accipietis Retributionem Haereditatis

24. RETRIBUTIONEM. — Graece est ἀνταπόδοσιν, quae vox significat mercedem, quae pro merito operum datur. Cum ergo Paulus Deo eam tribuat, certum est servos eam apud Deum mereri sua obedientia. Nota hoc pro meritis bonorum operum, contra Novantes.

DOMINO CHRISTO SERVITE. — Graecum δουλεύετε, tam est indicativi, quam imperativi modi. Unde verti potest cum Vatablo, nam Christo Domino servitis, q. d. Ac proinde ille Dominus utpote fidelissimus et liberalissimus, vestrum servitium compensabit abundantissime in futura haereditate coelesti.


Versus 25: Non Est Personarum Acceptio Apud Deum

25. QUI ENIM INJURIAM FACIT, RECIPIET ID QUOD INIQUE GESSIT: ET NON EST PERSONARUM ACCEPTIO APUD DEUM. — Probat quod servi justi et obsequentes suis heris accipient retributionem haereditatis jam dictae, argumento a contrario: nam qui injusti sunt, sive domini sint, sive servi, accipient a Deo retributionem damnationis. Taxat tacite, et reprimit fastum ac dominatum dominorum, qui injuste ac tyrannice tractant suos servos, q. d. Sciant hi se a Deo judicandos, et pro injuria servis suis irrogata puniendos; vicissim solentur se servi injuste ab heris vexati, quod eorum injurias ulciscetur Deus, eorumque patientiam et obedientiam remunerabitur.