Cornelius a Lapide

Colossenses IV


Index


Synopsis Capitis

Pergit hortari primo, dominos ad aequitatem et benignitatem in servos. Secundo, omnes christianos ad orationis frequentiam, sapientiam christianam, et gratiam ac prudentiam in loquendo. Deinde, vers. 10, fuse et particulatim suos salutat.


Textus Vulgatae: Colossenses 4:1-18

1. Domini, quod justum est et aequum, servis praestate: scientes quod et vos Dominum habetis in coelo. 2. Orationi instate, vigilantes in ea in gratiarum actione: 3. orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi (propter quod etiam vinctus sum), 4. ut manifestem illud ita ut oportet me loqui. 5. In sapientia ambulate ad eos qui foris sunt: tempus redimentes. 6. Sermo vester semper in gratia sale sit conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere. 7. Quae circa me sunt, omnia vobis nota faciet Tychicus charissimus frater, et fidelis minister, et conservus in Domino: 8. quem misi ad vos ad hoc ipsum, ut cognoscat quae circa vos sunt, et consoletur corda vestra, 9. cum Onesimo charissimo, et fideli fratre, qui ex vobis est. Omnia quae hic aguntur, nota facient vobis. 10. Salutat vos Aristarchus concaptivus meus, et Marcus consobrinus Barnabae, de quo accepistis mandata: si venerit ad vos, excipite illum: 11. et Jesus, qui dicitur Justus: qui sunt ex circumcisione: hi soli sunt adjutores mei in regno Dei, qui mihi fuerunt solatio. 12. Salutat vos Epaphras, qui ex vobis est, servus Christi Jesu, semper sollicitus pro vobis in orationibus, ut stetis perfecti, et pleni in omni voluntate Dei. 13. Testimonium enim illi perhibeo quod habet multum laborem pro vobis, et pro iis qui sunt Laodiciae, et qui Hierapoli. 14. Salutat vos Lucas medicus charissimus, et Demas. 15. Salutate fratres, qui sunt Laodiciae, et Nympham, et quae in domo ejus est, ecclesiam. 16. Et cum lecta fuerit apud vos epistola haec, facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur: et eam quae Laodicensium est, vos legatis. 17. Et dicite Archippo: Vide ministerium, quod accepisti in Domino, ut illud impleas. 18. Salutatio, mea manu Pauli. Memores estote vinculorum meorum. Gratia vobiscum. Amen.


Versus 1: Domini, Quod Justum Est Et Aequum, Servis Praestate

1. DOMINI, QUOD JUSTUM EST ET AEQUUM, SERVIS PRAESTATE, — pro aequum, Graece est ἰσότητα, id est aequalitatem, ut scilicet aequaliter servos tractent; non unum dure, non unum ament et colant, alterum aversentur et contemnant; sed pares pari affectu et benevolentia prosequantur. Idem inter filios servare debent parentes, idem in monasteriis, collegiis, republica praestare debent Superiores, ne unum filium, subditum, civem prae alio ament, colant, attollant: haec enim est inaequalitas et acceptio personarum, quae pacem turbat, invidiam aliorum concitat, et Superiores in odium illorum qui negliguntur, vel postponuntur, adducit. Sic enim Joseph a patre Jacob plus ceteris adamatus, et polymita vestitus, invidiam fratrum, omniaque mala et tantum non mortem incurrit.


Versus 2: Orationi Instate, Vigilantes In Ea In Gratiarum Actione

2. ORATIONI INSTATE. — Graece προσκαρτερεῖτε, id est, ut Syrus, in oratione perseverate. Toties Apostolus in suis epistolis orationis studium et frequentiam Christianis etiam laicis inculcat, quia oratio est fistula coelestis, per quam omnis ros coelestis, id est gratia coelestis, in nos descendit, ut quidam Sanctorum tam vere, quam apposite dixit.

VIGILANTES IN EA IN GRATIARUM ACTIONE. — Insignem piamque formulam gratias agendi viri cujusdam sancti (forte ipsiusmet S. Chrysostomi) recenset hic, hom. 10, Chrysostomus. Ea talis est: «Gratias agimus tibi pro omnibus beneficiis tuis, a primo die usque in hunc praesentem indignis nobis impensis, sive nota nobis sint, sive incognita; tam pro occultis, quam pro manifestis, quae vel opere nobis vel sermone facta sunt, et quae voluntariis, et quae invitis sunt praestita; pro omnibus quae immeritis nobis exhibita sunt; pro afflictionibus, pro quiete, pro gehenna, pro supplicio, pro regno coelorum. Obsecramus ut animas nostras custodias sanctas, mundam habentes conscientiam, finem benignitate tua dignum. Qui nos ita dilexisti, ut Unigenitum tuum pro nobis dederis, dignare nos hac dilectione dignos reddere. Da sapientiam in verbo tuo, et in timore tuo, unigenite Christe, inspira nobis fortitudinem tuam. Qui Unigenitum pro nobis dedisti, et Spiritum Sanctum tuum emisisti in remissionem peccatorum, sive sponte quid, sive inviti deliquerimus, condona, nec reputes. Recordare omnium qui nomen tuum invocant in veritate. Recordare omnium qui nobis vel bene, vel male volunt: omnes enim homines sumus.»

Subdit Chrysostomus: «His dictis addebat orationem fidelium, atque ita cessabat, tanquam coronide quadam et colligatione, post orationem pro omnibus factam, imposita. Multis enim nos Deus etiam invitos beneficiis afficit, multis etiam et pluribus ignaros. Quando enim contraria precamur, ipse vero diversa facit, manifestum est quod et inscius benefaciat.»


Versus 3: Orantes Simul Et Pro Nobis, Ut Deus Aperiat Nobis Ostium Sermonis

3. ORANTES SIMUL ET PRO NOBIS, UT DEUS APERIAT NOBIS OSTIUM SERMONIS, — id est, ut det mihi adjumentum et opportunitatem evangelizandi, amoveatque ejus impedimenta.

Aliter S. Anselmus, Theophylactus et Oecumenius: ut Deus, inquiunt, aperiat ostium sermonis, id est os nostrum per quod quasi ostium sermo ex homine egreditur, q. d. Ut Deus det nobis os apertum et liberum, id est det nobis libertatem, fiduciam et audaciam praedicandi. Unde quasi explicans subdit: «Ut manifestem illud ita ut oportet me loqui.» Alioqui juxta priorem sensum dicendum est, esse hic novam petitionem, et supplendam esse conjunctionem et, q. d. Orate, ut Deus aperiat ostium Evangelio, et ut manifestem illud, sicut oportet, etiam in vinculis constitutus et coarctatus. Meminit Paulus identidem vinculorum suorum, et in iis gloriatur, ut idem nos facere doceat. Praeclare S. Cyprianus, epist. 72 ad Nemesium, de vinculis Martyrum: «O pedes, inquit, feliciter vincti, qui itinere salutari ad paradisum diriguntur! O pedes ad praesens in saeculo ligati, ut sint semper in coelis apud Deum liberi!» Mire vero S. Chrysostomus, hic hom. 40, haec vincula extollit, atque inter cetera ait, Paulum, utpote in coelis animo et mente versantem, non potuisse vinculis constringi, sed in iis quasi liberum et solutum praedicasse et cucurrisse ad coelum. «Injice, ait, radiis solis aut soli ipsi vincula, siste cursum ejus, si potes: si non potes, nec Paulum, qui quasi sol in coelo conversatur, lucisque et doctrinae suae radios in terra dispergit, vincire, aut cursum ejus inhibere poteris.»


Versus 5: In Sapientia Ambulate Ad Eos Qui Foris Sunt

5. IN SAPIENTIA AMBULATE AD EOS QUI FORIS SUNT, — id est sapienter et prudenter agite cum Ethnicis, ut illos ad fidem Christi pelliciatis. Ita Ambrosius.

TEMPUS REDIMENTES. — Graece καιρόν, id est occasionem bene agendi cum aliis, et rei Christianae bene gerendae ac promovendae, prudenter ac studiose captate: τὸ enim redimentes tempus pendet ex eo quod praecedit, «In sapientia ambulate ad eos qui foris sunt.» Ita Ambrosius et Theophylactus. Vide dicta Ephes. v, 16.

Aliter Anselmus: «Tempus, inquit, redimimus, quando anteactam vitam, quam lasciviendo perdidimus, flendo reparamus.» Sed prior sensus est ex sententia et mente Apostoli.

Alii sic explicant, q. d. Cum infidelibus sapienter, id est caute, conversamini, ita ut redimendae vexationis et evitandae persecutionis causa, quae tempus habeatis liberum ad serviendum Deo, patiamini, si opus sit, etiam dispendium aliquod rerum temporalium. Aut aliter, q. d. Sapienter agite cum infidelibus, ne ex veteri amicitia cum eis tempus teratis otio, fabulis, ludis, conviviis, etc., uti ante solebatis; sed dextere ab iis vos subducite, ut tempus pretiosum redimatis, illudque in oratione, studio, charitate, propagatione fidei, operibus misericordiae aliisque virtutibus impendatis. Hi duo sensus satis appositi sunt. Est enim generalis haec sententia Apostoli, similis illi Ephes. v, 16; epistola enim ad Colossenses similis est illi ad Ephesios, ejusque quasi compendium.


Versus 6: Sermo Vester Semper In Gratia Sale Sit Conditus

6. SERMO VESTER SEMPER IN GRATIA (id est cum gratia, hoc est approbatione et aedificatione proximorum) SALE (id est prudentia) SIT CONDITUS.

Secundo, Anselmus, «in gratia,» id est in dulcedine charitatis. Tertio et adaequate, «in gratia,» id est cum gratia, ut scilicet sit gratiosus sermo vester, et gratiam ac favorem audientium conciliet: ita tamen, ut sit sale conditus, q. d. Sicut cibus dulcis gratus est, si tamen sit sale conditus; nam alioqui sicut praesalsus, sic et insulsus cibus displicet: ita sermo vester suavis sit, jucundus et gratus, non praesalsus et austerus: hic enim alios, maxime Gentiles, a vobis averteret. At neque sit insulsus et dissolutus; sed sale modestiae, gravitatis et discretionis condiatur; ut sal opponatur σαπρῷ, id est putri et scurrili, ut dixi Ephes. iv, 29, q. d., ait Chrysostomus: Sermo vester jucundus sit, sed simul stringat, obturet, pungat, acuat.

Talis debet esse sermo praeconum Evangelii, et eorum qui animas student Christo lucrifacere. Huic gratiae mire studuerunt Gentiles. Ita Xenophon in sermone fuit suavissimus, indeque vocatus est «Musa Attica.» Ita Plato miram habuit sermonis gratiam. Quare cum adhuc infans in cunis dormiret, apes mellis copiam labellis ejus instillare visae sunt; quod praesagi portendere dixerunt, ex ore Platonis melle dulciorem fluxuram esse orationem. Sciunt omnes quanta in Cicerone dicendi scribendique fuerit gratia. Xenocrates tristior et tetricus jussus est a Platone «a Gratiis sacra facere,» ut comitatis elegantiam sibi conciliaret. «Nam tetricus vultus et sermo non urbibus, sed sylvis convenit,» inquit Plato.

Protogenes pictor toto septennio in pingenda Jalysi imagine consumpto, tandem summam manum imposuit. Eam cum Apelles cerneret, primum substitit mutus et stupefactus, deinde inspiciens, ait: «Opus quidem magnum, artifexque excellens, verum operi gratia deest; quae si adesset, assecutus esset auctor immortalem gloriam.» Adjecit, «sibi cum Protogene omnia paria esse, aut illi meliora, sed uno se praestare, quod manum ille de tabula nesciret tollere.» Nimis enim morosi dum nimis omnia gratiosa exhibere cupiunt, gratiam perdunt. Ita Aelianus, lib. XII, cap. xii, et Plinius, lib. XXXV, cap. x.

Moraliter, fusius id explicat Anselmus: «Sicut, inquit, cibus cui sal immiscetur, fit sapidus, et caro bene salita non putrescit, nec foetet; ita sit et sermo vester, ut quasi cibus sapidus recipiatur ab ore cordis audientium; non sit insipidus per insipientiam, nec putidus per admonitionem carnalis delectationis, nec corruptus per admixtionem falsitatis; sed semper sale spiritualis sapientiae conditus, et integritate veritatis incorruptus, atque odorem coelestis et incorruptibilis delectationis spirans. Et ita condimentum divini salis habeat sermo vester.»


Versus 9 et 11: Hi Soli Sunt Adjutores Mei In Regno Dei

9. CUM ONESIMO, etc. 11. QUI EX VOBIS EST. — Id est, qui est ex vestra gente et urbe, scilicet est Colossensis, quales et vos estis. Id patebit ex Epistola ad Philemonem. — HI SOLI (scilicet ex domesticis meis, qui me comitari et adjuvare solent) SUNT ADJUTORES MEI IN REGNO DEI, — id est in praedicatione Evangelii, quod est via ad regnum Dei coeleste: qui enim praedicat Evangelium, praedicat regnum coeleste, et viam ad hoc regnum. Hinc S. Joannes et Christus et Apostoli hoc thema suae praedicationis proposuerunt: «Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum.»

Hinc ergo ruit argumentum Bezae: Si, inquit, hi (scilicet Aristarchus, Marcus et Jesus) soli erant Romae cum Paulo, ergo Petrus Romae non erat, nec Romae sedit Pontifex viginti quinque annos. Respondeo: Hi soli erant Romae cum Paulo quasi socii et domestici ejus; Petrus vero Romae erat, sed seorsim evangelizabat. Adde Petrum ita sedisse, id est papatum constituisse Romae, ut tamen quasi Pastor Ecclesiae per vices saepe discurreret per alias regiones, ibique fundaret Ecclesias, uti faciebant alii Apostoli.


Versus 12: Semper Sollicitus Pro Vobis, Ut Stetis Perfecti Et Pleni In Omni Voluntate Dei

12. SEMPER SOLLICITUS PRO VOBIS. — Graece ἀγωνιζόμενος, id est certans et agonizans pro vobis est Epaphras vester nuper Episcopus.

UT STETIS PERFECTI, ET PLENI IN OMNI VOLUNTATE DEI; — id est in omni eo, in quo vult Deus nos esse perfectos et plenos, scilicet in sapientia et vita Christiana. Voluntas enim ponitur pro volito, id est objectum pro potentia, juxta Can. 30.


Versus 15: Salutate Fratres Qui Sunt Laodiciae, Et Nympham

15. SALUTATE FRATRES, etc., ET NYMPHAM, (Nympha vir fuit, non mulier. Patet ex eo quod sequitur), ET QUAE IN DOMO EJUS — Graece αὐτοῦ, id est ejus masculine, viri scilicet, non feminae — EST, ECCLESIAM, — id est domesticam ejus ecclesiam et familiam fidelem. Ita Theophylactus, licet Theodoretus putet Nympham hunc consecrasse domum suam in ecclesiam.


Versus 16: Eam Quae Laodicensium Est, Vos Legatis

16. EAM QUAE LAODICENSIUM EST, VOS LEGATIS. — Putat Philastrius, lib. De Haeresibus, cap. xc, Paulum scripsisse ad Laodicenses, velleque hic ut ea Epistola Colossis legatur. Sixtus Senensis, lib. II, in Paulo, hanc epistolam ad Laodicenses recenset, eamque probat Faber Stapulensis. Ea sic habet: «Paulus Apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum, fratribus, qui estis Laodiceae, gratia vobis et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Gratias ago Christo per omnem orationem meam, quod permanentes estis et perseverantes in operibus bonis, promissionem exspectantes in die judicii. Neque disturbent vos quorumdam vaniloquia insimulantium veritatem, ut vos avertant a veritate Evangelii, quod a me praedicatur. Et nunc faciet Deus, ut qui sunt ex me, ad perfectum veritatis Evangelii, sint deservientes et benignitatem operum facientes, quae sunt salutis vitae aeternae. Et nunc palam sunt vincula mea, quae patior in Christo; in quibus laetor et gaudeo. Et hoc est mihi ad salutem perpetuam, quod factum est in orationibus vestris administrante Spiritu Sancto, sive per vitam, sive per mortem. Et mihi vivere vita in Christo, et mori gaudium; et ipse in vobis faciet misericordiam suam, ut eamdem dilectionem habeatis, et sitis unanimes. Ergo, dilectissimi, ut audistis praesentiam Domini, ita sentite et facite in timore; et erit vobis vita in aeternum (est enim Deus qui operatur in vobis); et facite sine peccato, quaecumque facitis, et quod optimum est: dilectissimi, gaudete in Domino Jesu Christo, et cavete omnes sordes in omni lucro. Omnes petitiones vestrae sint palam apud Deum. Estote firmi in sensu Christi, et quae integra, vera, et pudica, et casta, et justa, et amabilia sunt facite, et quae audistis et accepistis, in corde retinete, et erit vobis pax. Salutant vos omnes sancti. Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen. Hanc facite legi Colossensibus, et eam, quae est Colossensium, vobis.»

Sed supposititiam esse hanc epistolam patet, tum ex stylo, tum ex brevitate, tum quod frigidior sit; tum quod eadem contineat, quae Epistola ad Colossenses, ex eaque aliisque Pauli Epistolis consarcinata sit, cum tamen eam quasi novi aliquid continentem Colossis legi jubeat hic Apostolus; tum denique quod veteribus incognita fuerit. Imo S. Hieronymus, in Catalogo Scriptorum Eccles., in Paulo: «Legunt, ait, quidam Epistolam ad Laodicenses, sed ab omnibus exploditur.» Rursum Marcion putabat Epistolam ad Laodicenses esse Epistolam ad Ephesios; Theophylactus vero esse Epistolam primam ad Timotheum, quae scripta est Laodiceae.

Sed respondeo et dico Apostolum hic vocare Epistolam Laodicensium, non suam, quam ad Laodicenses scripserit, sed eam quam Laodicenses ad Paulum, vel certe ad ipsos Colossenses, ut vult Theodoretus, scripserint; in qua quaedam inerant, quae ad rem Colossensium pertinerent, ac proinde ab eis eam legi voluit Apostolus.

Patet ex Graeco textu, qui sic habet, καὶ τὴν ἐκ Λαοδικείας, id est et eam, quae Laodicea, scilicet ad me scripta est, vos legite. Ita Chrysostomus, Syrus et Theodoretus, qui sic ait: «Non dixit apostolus, Eam quae ad Laodicenses; sed, Eam quae ex Laodicea est, legite: illi enim de aliquibus rebus ad eum scripserant. Verisimile est autem eos vel ea accusasse, quae fiebant Colossis, vel eodem morbo cum eis laborasse; et ideo dixit hanc quoque epistolam esse legendam.»

Maldonatus tamen in Notis manuscr. sic explicat: τὴν ἐκ Λαοδικείας, id est, inquit, quae a Laodicensibus ad vos mittetur, a me ad eos scripta: in qua credibile est Paulum Laodicenses monuisse, ut eam ad Colossenses mitterent, sicut hic Colossenses monet, ut hanc ad Laodicenses mittant.


Versus 17: Dicite Archippo: Vide Ministerium, Quod Accepisti In Domino

17. DICITE ARCHIPPO: VIDE MINISTERIUM, QUOD ACCEPISTI IN DOMINO (id est in Domini Ecclesia; vel a Domino, per Dominum, juxta Can. 25), UT ILLUD IMPLEAS. — Ministerium hoc fuit pastoratus, vel episcopatus Colossensium, in quo Archippus hic videtur successisse Epaphrae, qui jam captivus Romae tenebatur in vinculis, ut patet ex Epistola ad Philemonem, vers. 23. Vult ergo Archippum hoc suum ministerium implere, id est plene et perfecte fungi suo episcopatu aut pastoratu, tanquam qui a Domino ministerium acceperit, q. d. Vide, Archippe, sis diligens in hac tua cura; Domini officium agis, Dominus tibi credidit has oves, eas a te repetet. Ita Theophylactus.


Versus 18: Salutatio Mea Manu Pauli. Memores Estote Vinculorum Meorum

18. SALUTATIO MEA MANU PAULI. — Salutationem vobis propria mea manu ego Paulus subscribo. Hinc patet Paulum hucusque dictasse hanc epistolam et scripsisse aliena manu; haec vero et quae sequuntur deinceps ad finem usque, sua scripsisse manu. Ita Anselmus.

MEMORES ESTOTE VINCULORUM MEORUM, — tum ut pro me vincto oretis, tum ut meis vinculis in fide et constantia roboremini. Haec enim memoria et exemplum quod vinctus sim et condemnatus, ait Theophylactus, magnam vobis afferet consolationem in omnibus tribulationibus. Imitatur Paulum S. Ignatius, qui epistolam suam ad Philippenses ita conclusit: «Mementote vinculorum meorum, ut consummer in Domino.»

Moraliter S. Chrysostomus: «Deliciarum, inquit, concupiscentia prehenderis? recordare carceris Pauli: discipulus es illius et commilito. Quam rationem habet, commilitonem quidem tuum in vinculis esse, te vero in deliciis? In afflictionibus es? putas te derelictum esse? Audi sermones Pauli, et vide quomodo in afflictione esse, non sit derelictionis indicium. Velles sericis indui? memor esto vinculorum Pauli, et videbuntur tibi serica indumenta quibusvis foetulentis panniculis abjectiora esse. Velles aureis indumentis amiciri? recordare vinculorum Pauli, et ostendent tibi nihil illa coeno protrito melius habere. Vis ornari capillis, formosaque videri? considera squalorem Pauli in carcere, et accenderis circa illam pulchritudinem, hancque extremam deformitatem esse putabis, atque amare ingemisces desiderio illorum vinculorum correpta. Vis odoramenta et fucum et quidquid ejusmodi est, tibi ipsi accommodare? cogita illius lacrymas. Triduum noctes et dies a lacrymis non cessabat. Hoc ornatu genas tuas adorna. Lacrymae istae eas splendidiores facient. Non dico ut pro aliis illacrymes; vellem quidem et istud, et sublimius est; sed pro peccatis tuis hoc facere adhorter.»