Cornelius a Lapide

Commentaria in Primam Epistolam ad Thessalonicenses: Argumentum


Index


Argumentum

Thessalonica, metropolis Macedoniae, urbs fuit nobilissima, quae prius Halia dicta, deinde a Philippo, Amyntae filio, vocata est Thessalonica, vel quia in ea Thessalos vicerat, ut nomen sonat; vel, ut Strabo ait, a Thessalonica uxore: nunc Salonica dicitur, estque Judaeorum statio et emporium. In hac ergo urbe Paulus praedicaverat Evangelium, brevique tempore multos Gentilium, ac praesertim nobilium matronarum converterat, ut patet Act. XVII, 1 et seq. Hinc statim Judaei Paulo et Evangelio invidentes, contra eum concitarunt seditionem; fugit ergo Paulus Athenas, indeque Timotheum misit Thessalonicam, ut opus a se coeptum perficeret et fideles in fide confirmaret, ut patet hic, cap. III, vers. 2. Rediit deinde Timotheus ad Paulum, eique a se gesta et Thessalonicensium in fide constantiam enarravit. Unde Paulus hanc ad eos scribit epistolam, qua constantiae eorum congratulatur, eosque in fide confirmat, ut pro ea tuenda secum fortiter Judaeorum et Gentilium persecutiones ferant.

Deinde, cap. IV, hortatur eos, ut fugiant fornicationem, otium, desidiam; ac de resurrectione et Christi ad judicium adventu eos instruit. Denique, cap. V, monet, ut ad diem judicii sancte vivendo se comparent, vacentque charitatis operibus, orationi ac pietati.

Scriptam esse Athenis habent Graeca et Syra in hujus epistolae. Idem docent Theodoretus, Oecumenius hic et Athanasius in Synopsi; sed verius est scriptam esse Corinthi anno Christi 52, ut docet Baronius; nam Timotheus jam Thessalonica ad Paulum redierat, ut ipse ait cap. III, vers. 6. Timotheus autem ad Paulum rediit, non Athenis, ubi vix haesisse videtur, sed Corinthi agentem, ut patet Actor. XVIII, 5. Unde sequitur hanc primam esse omnium epistolarum quas scripsit Paulus, uti constanter asserunt Chrysostomus et Theodoretus.