Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Gratias agendo Deo, refricat Thessalonicensibus fervidam ipsorum conversionem ad Christum per efficaciam suae praedicationis. Deinde, vers. 6, laudat et corroborat eorum in fide constantiam.
Textus Vulgatae: I Thessalonicenses 1:1-10
1. Paulus, et Silvanus, et Timotheus Ecclesiae Thessalonicensium in Deo Patre, et Domino Jesu Christo. 2. Gratia vobis, et pax. Gratias agimus Deo semper pro omnibus vobis, memoriam vestri facientes in orationibus nostris sine intermissione, 3. memores operis fidei vestrae, et laboris, et charitatis, et sustinentiae spei Domini nostri Jesu Christi ante Deum et Patrem nostrum: 4. scientes, fratres, dilecti a Deo, electionem vestram: 5. quia Evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum, sed et in virtute, et in Spiritu Sancto, et in plenitudine multa, sicut scitis quales fuerimus in vobis propter vos. 6. Et vos imitatores nostri facti estis, et Domini, excipientes verbum in tribulatione multa, cum gaudio Spiritus Sancti: 7. ita ut facti sitis forma omnibus credentibus in Macedonia et in Achaia. 8. A vobis enim diffamatus est sermo Domini, non solum in Macedonia et in Achaia, sed et in omni loco fides vestra, quae est ad Deum, profecta est, ita ut non sit nobis necesse quidquam loqui. 9. Ipsi enim de nobis annuntiant qualem introitum habuerimus ad vos; et quomodo conversi estis ad Deum a simulacris, servire Deo vivo et vero, 10. et exspectare Filium ejus de coelis (quem suscitavit ex mortuis) Jesum, qui eripuit nos ab ira ventura.
Versus 1: Paulus, Et Silvanus, Et Timotheus Ecclesiae Thessalonicensium In Deo Patre, Et Domino Jesu Christo
Vers. 1. PAULUS, ET SILVANUS, ET TIMOTHEUS ECCLESIAE THESSALONICENSIUM IN DEO PATRE, ET DOMINO JESU CHRISTO, — id est in fide et religione Dei Patris et Jesu Christi, supple congregatae, scribunt et salutem dicunt. Ubi recte advertit Theophylactus praepositionem in hic Filio tribui aeque ac Patri, ut significetur aequalitas Filii cum Patre. Eodem modo, quo hic praepositionem in, etiam praepositionem a, tam Filio, quam Patri tribuit epist. II, cap. I, vers. 2: «Gratia vobis et pax a Deo Patre et Domino Jesu Christo.»
Nota secundo: Silvanus est Silas; ex Hebraeo enim nomine Silas Graeci et Latini formarunt nomen sibi notius Silvanus; hoc enim Latinum et Romanum est nomen. Perperam ergo Dorotheus, in Synopsi, Silvanum a Sila distinguit, quasi Silas Corinthiorum, Silvanus Thessalonicensium fuerit Episcopus.
Audi Manichaeum resuscitantem hunc Silvanum, audi fanaticum. Constantinus quidam Manichaeorum haeresim suscitari volens in Armenia, sub Constante Imperatore, nepote Heraclii, anno Christi 653, jactavit se esse Silvanum, qui tanquam fidus discipulus a Paulo missus est in Macedoniam, ostendensque discipulis suis Apostoli codicem, quem a Diacono acceperat: «a Macedones, aiebat, estis: ego Silvanus, ad vos a Paulo missus.» Quare justo Dei judicio a Justo quodam, quem manichaeismo imbuerat, mercedem congruam recepit. Palatini enim jussis obsequens Justus, sumpto in manus saxo, Silvanum quasi alterum Goliath vi magna percussit et occidit, uti ex Theophane fuse narrat Baronius anno Christi 653. Ubi et addit asseclam Constantini Simeonem pari modo se appellasse Titum (cum coetus animas devorans potius vocandus esset), qui proinde a Justiniano juniore Imperatore cum aliis Manichaeis flammis exustus est anno Christi 685.
Nota tertio, Pauli modestiam, qui Timotheum et Silam discipulos suos sibi aequat et adnumerat in scribenda hac epistola.
Nota quarto: Non se vocat hic Apostolum, quia pauco tempore Thessalonicae evangelizaverat, ita ut apostolatus ejus ibi per experientiam vix esset cognitus: necdum enim ullas ibi fundaverat Ecclesias, quod proprium erat Apostolorum munus.
Versus 3: Memores Operis Fidei Vestrae, Et Laboris, Et Charitatis, Et Sustinentiae Spei Domini Nostri Jesu Christi Ante Deum Et Patrem Nostrum
Vers. 3. MEMORES OPERIS FIDEI VESTRAE, ET LABORIS, ET CHARITATIS, ET SUSTINENTIAE SPEI DOMINI NOSTRI JESU CHRISTI ANTE DEUM ET PATREM NOSTRUM. — Nota primo: To operis, vel, ut Syrus, operum fidei, significat fidem non nudam et otiosam, sed operatricem, ipsaque opera fidei ab Apostolo commendari. Ita Chrysostomus, Anselmus et alii.
Nota secundo: Pro laboris et charitatis, Graeca et Syrus legunt, laboris charitatis: sicut enim fidei tribuit opus, ita charitati tribuit laborem et spei sustinentiam. Ubi adverte, Apostolum per haec tria, unum et idem significare, nimirum Thessalonicenses propter fidem, spem et charitatem in Christum multa a Judaeis et Gentibus passos esse, adeo ut a Judaeis Jason pro Paulo elabente protractus fuerit ad tribunal, Act. XVII, 6. Persecutiones ergo pro fide pati constanter, est opus fidei. Idem est «labor charitatis,» id est labor et molestia, quam sustinuerunt propter amorem Christi dilecti sui. Idem est «sustinentia» et patientia «spei,» ut mox dicam. Possunt tamen haec ita commode secerni, ut «opus fidei» sit labor pro fide susceptus; multum enim eis laborandum erat, ut infirmi in fide Christiani tempore persecutionis in fide corroborarentur. «Labor charitatis» esse potest labor, quem suscipiebant, ut eos, qui ob fidem erant spoliati bonis, aut in exilium missi, solarentur et sustentarent. «Sustinentia spei» esse potest omnium aerumnarum in persecutione tolerantia ob spem gloriae coelestis. Ita Chrysostomus.
Nota tertio: «Sustinentiam spei» vocat constantiam spei, quam constanter in adversis sustinuerunt, id est sustentarunt et retinuerunt; unde Erasmus vertit, quod permansistis in spe; Ambrosius legit, exspectationis spei, id est spei exspectantis, de qua mox dicam.
Secundo et aptius, «sustinentiae spei,» id est patientiae, et, ut Syrus, tolerantiae, quam in persecutionibus habetis ex spe, vel propter spem praemii coelestis. Ita Chrysostomus, Theophylactus, Anselmus. Unde posset cum Vatablo per hypallagen «sustinentia spei» accipi pro spe sustinentiae, id est spe sustinente, tolerante, patiente; sicque clare hic locus verti potest. «Memores operatricis et efficacis fidei vestrae et laboriosae charitatis et tolerantis spei.» Ubi adverte tria apta epitheta et quasi proprietates trium virtutum Theologicarum, fidei, spei, charitatis: fides enim debet esse operatrix, charitas laboriosa, spes patiens. Unde recte notavit Chrysostomus et alii, ab Apostolo nec fidem sine operibus, nec charitatem sine labore, nec spem sine patientia hic commendari.
Nota quarto: Addit Apostolus, «Domini nostri Jesu Christi,» qui genitivi a genitivis fidei, spei et charitatis, qui praecesserunt, reguntur. Vocat ergo fidem, spem, charitatem Jesu Christi, sive quia hae virtutes dantur a Christo et per Christi merita; sive potius, quia feruntur in Christum qua Deus est et homo, quasi in objectum suum, et labor earum suscipitur propter Christum et Christi amore, spe ac desiderio. Unde vers. ultimo id explicans ait: «Exspectare Filium ejus de coelis,» q. d. Hac spe sustinetis persecutiones, aerumnas et labores pro fide, quia creditis et amatis Christum, eumque exspectatis judicem, ut vos praemiet et glorificet. Hac enim spe vir justus ad omnem fortunae motum immotus firmusque quasi cubus, imo quasi rupes consistit in sua fide et probitate. Ita Anselmus. Unde et Ambrosius, ut dixi, legit hic, memores, etc., exspectationis spei Domini nostri Jesu Christi, id est spei exspectantis Dominum nostrum Jesum Christum.
Nota quinto: Quod subdit Apostolus, «ante Deum et Patrem nostrum» vel refertur ad memores, vel potius ad fidei, spei et charitatis, q. d. Memor sum vestrae patientiae et laboris, quem sustinetis pro fide, spe et charitate Christi, non ficte et simulate, sed «ante Deum,» id est sine fuco, vere, sincere, coram Deo. Est hic ingens stimulus ad fortiter agendum et patiendum, si cogitemus nos ante Deum, in Dei oculis et pro Deo ipso laborare, pati, certare. «Magna,» inquit Boetius, «nobis injecta est necessitas bene agendi, quod in conspectu Judicis cuncta cernentis omnia agimus.» Hinc Deus, Gen. XVII, 1, medium et excitamentum ad omnem perfectionem Abrahamo suggessit, dicens: «Ambula coram me, et esto perfectus,» q. d. Cogita praesentiam meam, me facta tua omnia coram intueri: ita studebis et anniteris, ut opera tua quam optime et perfectissime facias.
Versus 4: Scientes, Fratres Dilecti A Deo, Electionem Vestram
Vers. 4. SCIENTES, FRATRES DILECTI A DEO, ELECTIONEM VESTRAM, — q. d. Scio, non fide, non certa demonstratione, aut physica evidentia, sed ex signis et conjecturis: quia scilicet vestrae fidei, constantiae, patientiae, charitatis opera video, inde scio, id est probabiliter colligo, «vestram electionem,» id est vos esse electos ad gratiam et amicitiam Dei, et, si in ea perseveretis, ad gloriam et fruitionem ejusdem. Ita Theophylactus. Vide Can. 43. Nam Apostolum proprie et immediate loqui de electione ad gratiam, non autem ad gloriam, patet ex sequentibus; sequitur enim:
Versus 5: Quia Evangelium Nostrum Non Fuit Ad Vos In Sermone Tantum, Sed Et In Virtute
5. QUIA EVANGELIUM NOSTRUM NON FUIT AD VOS IN SERMONE TANTUM, SED ET IN VIRTUTE, — id est, potentia et efficacia miraculorum confirmatum fuit.
ET SPIRITU SANCTO. — Syrus vertit, in spiritu sanctitatis: sanctitas enim doctrinae et vitae praedicantium, valde eorumdem doctrinam credibilem facit et persuadet. Secundo, «in Spiritu Sancto,» id est in largitione Spiritus Sancti et donorum ejus, quae Apostoli in primitiva Ecclesia, in baptismo etiam visibiliter largiebantur, faciendo, ut credentes linguis peregrinis loquerentur, prophetarent, daemones et morbos depellerent, etc., ut patet Actor. X, 44, et alibi. Ita Theodoretus, Anselmus et alii.
ET IN PLENITUDINE MULTA. — D. Thomas bifariam accipit: Primo, «in plenitudine,» supple, donorum Spiritus Sancti, ne se minus donorum accepisse putarent Gentiles, quam acceperant Judaei. Secundo, «in plenitudine,» supple, illustrationis, q. d. Nihil vobis defuit plenae instructionis earum rerum, quae ad fidem pertinent. Verum haec non conveniunt cum Graeco πληροφορία, quae vox significat plenam certitudinem et certam persuasionem, ut dixi Rom. XIV, 5. Unde Ambrosius legit, «non in phantasia, sed in veritate plenitudinis,» id est plena pleneque probata et certa veritate, q. d. Nihil defuit Evangelio meo apud vos ad plenam illi fidem faciendam. Quod Theophylactus refert ad toleratas pro Evangelio afflictiones, eo quod non sit probabile quemquam pro vana doctrina tantum velle pati malorum, quantum Paulus et Apostoli patiebantur pro Evangelio. Sed hoc arctius est: Apostolus enim «plenitudinem multam» vocat omnia argumenta, quibus plenam Evangelio suo fidem faciebat, puta miracula, linguas, prophetias, sanctitatem, patientiam aliaque quaelibet: nemo enim prudenter potest credere, nisi haec, vel his similia signa fieri, vel facta esse pro Evangelio sciat, quae plane persuadeant viro prudenti rem, ad quam confirmandam adhibentur, esse credendam.
Versus 6: Et Vos Imitatores Nostri Facti Estis Et Domini
6. ET VOS IMITATORES NOSTRI FACTI ESTIS ET DOMINI. — Pathetice S. Bernardus, serm. 1 in Quadrag.: «Quidni,» ait, «caput suum membra sequantur? Si bona suscepimus ab hoc capite, mala autem quare non sustineamus? An respuere tristia volumus, et communicare jucundis? Si ita est, indignos nos capitis hujus participatione probamus: omne enim quod ille patitur, pro nobis est. Felix membrum quod huic adhaeserit per omnia capiti, et sequetur illud quocumque ierit.» Et mox: «Mihi omnino adhaerere tibi bonum est, o Caput gloriosum et benedictum in saecula, in quod et angeli prospicere concupiscunt. Sequar te quocumque ieris: si transieris per ignem, non avellar a te. Tu dolores meos portas, et pro me doles. Tu prius transis per angustum passionis foramen, ut latum praebeas sequentibus membris ingressum (metaphora a corpore et a capite sumpta; quo enim caput perruperit, facile est subingredi corpus).»
EXCIPIENTES VERBUM IN TRIBULATIONE MULTA, CUM GAUDIO SPIRITUS SANCTI. — Nihil magis admirabile, quia nihil magis naturae contrarium est, quam in tribulatione gaudere. Solent enim afflicti plorare, murmurare, queri, desperare: sed Spiritus Sanctus, qui natura superior est et per tribulationes bona coelestia et divina repromittit, efficit, ut homo haec bona sibi proponens in tribulatione, quo magis affligitur, eo magis gaudeat. «Hoc vero eorum est,» ait S. Chrysostomus, «qui jam humanam naturam transcenderunt, corpusque habent quasi nullis passionibus obnoxium. Sic et Christus, quamvis multas afflictiones pertulerit, gavisus tamen est. Ad hoc enim sponte sua venit et nostri gratia seipsum exinanivit, conspuendus, alapis percutiendus et crucifigendus; atque ita gavisus est ista patiens, ut Patri dixerit: Glorifica me, Joan. XVII, 1. Afflictio in corporalibus, gaudium in spiritualibus.» Causam subdit: «Non enim natura afflictionum hoc habet, ut gaudium pariant; sed istud ex ea afflictione est, quae propter Christum toleratur et ex spiritu irrorante, et per caminum tentationum in requiem ac recreationem constituente. Cum gaudio, inquit, non simpliciter, sed multo; hoc enim est Spiritus Sanctus.»
Versus 7: Ita Ut Facti Sitis Forma Omnibus Credentibus In Macedonia Et In Achaia
7. ITA UT FACTI SITIS FORMA (graece τύποι, id est, exemplaria, typi, et, ut Syrus atque Ambrosius, in exemplum) OMNIBUS CREDENTIBUS IN MACEDONIA ET IN ACHAIA.
Versus 8: A Vobis Enim Diffamatus Est Sermo Domini
8. A VOBIS ENIM (a vestra fide, patientia, constantia, zelo, ait Theodoretus) DIFFAMATUS (divulgatus) EST SERMO DOMINI. — Graece ἐξήχηται, id est resonuit quasi echo et exsonuit quasi tuba, ait Theophylactus. Vatablus vertit, a vobis chuccinatus est sermo Domini; Syrus, a vobis manavit fama sermonis Domini, id est praedicationis Evangelicae: ut scilicet omnes hanc novam fidem Christianam admirentur et ament propter vestram Christianam, piam et sanctam vitam, quam sciunt vos ex fide hausisse et imbibisse.
IN OMNI LOCO — fidelium scilicet, vel ubi fidei et fidelium est notitia: commode enim to omni ad praesentem materiam limitandum et accipiendum est.
FIDES VESTRA (rumor et fama fidei et sanctitatis vestrae) QUAE EST AD DEUM (in Deum, erga Deum) PROFECTA EST, — hoc est, dimanavit: loquitur enim, inquit Theophylactus, de fide eorum, quasi de re animata, quae egressa et profecta, omnia loca perambularit. Sic enim vulgus et poetae famam pingunt quasi juvenem alatum, qui omnia celerrime pervolat. Hinc Virgilius:
Fama malum, quo non aliud velocius ullum, Mobilitate viget, viresque acquirit eundo.
ITA UT NON SIT NOBIS NECESSE QUIDQUAM LOQUI, — q. d. inquit Theophylactus: Adeo vehemens et efficax est fidei vestrae fama, ut neque exspectent nos homines quidquam de vobis dicere; sed narrare incipientes, praeveniant ipsi nos, vestra nobis bona annuntiantes et depraedicantes.
Versus 9: Ipsi Enim De Nobis Annuntiant, Qualem Introitum Habuerimus Ad Vos
9. IPSI ENIM DE NOBIS ANNUNTIANT, QUALEM INTROITUM HABUERIMUS AD VOS, — id est, quam mirabilis efficaxque fuerit meus ad vos introitus; nimirum, ut medios licet inter hostes et persecutiones constitutus, intrepide tamen evangelizarim, plurimosque ex vobis a simulacris ad Deum verum converterim, ut sequitur. Hunc introitum suum fusius describit Paulus, cap. seq. vers. 1 et seq.
Rursum Theophylactus: «Ipsi, ait, homines annuntiant, quod noster ad vos adventus refertus fuerit innumeris mortibus, vos tamen non estis offensi in nobis. Quin etiam vos in pericula propter nos incidentes, non aversi estis a nobis, sed sic nobis adhaerebatis, ceu innumeris bonis a nobis aucti essetis. Secundus autem ille accessus ejus erat. Etenim profectus in Berrhaeam, persecutionem passus est; ac inde veniens, sic est susceptus, ut et animas suas, adeoque vitam pro eo impenderent.» Hactenus Theophylactus.
QUOMODO CONVERSI ESTIS AD DEUM A SIMULACRIS, SERVIRE (ut serviretis) DEO VIVO ET VERO. — Monet eos ut recordentur a quibus ad quem transierint, ut dignam sua conversatione, christianismo et Deo vivo et vero, vitam agant. «Simulacris,» id est diis falsis et inanimis, puta aureis et saxeis, opponit Deum vivum et verum, q. d. Vivit vigetque Deus, sentitque honorem et servitium sibi a vobis impensum, ac consequenter uti suos hostes ulciscetur, ita vos servos suos copiose praemiabit et remunerabitur.
Versus 10: Et Exspectare Filium Ejus De Coelis
10. ET EXSPECTARE (ut exspectetis) FILIUM EJUS DE COELIS (qui in judicio vos hisce persecutionibus liberabit, et gloriae corona donabit. Ipse enim per suam gratiam) ERIPUIT NOS (a peccati miseria quam incurreramus, ac consequenter) AB IRA VENTURA, — id est a damnatione aeterna nobis ob peccata infligenda ab irato Deo.