Cornelius a Lapide

I Thessalonicenses II


Index


Synopsis Capitis

Apostolus, ut Thessalonicenses incitet ad constantiam in Christi fide et persecutionibus, ostendit eis sinceritatem, sanctitatem et zelum praedicationis suae octo argumentis, scilicet primo, ex illius fructu.

Secundo, ex persecutionum, quae Actor. XVII et XVIII narrantur, tolerantia, vers. 2.

Tertio, ex doctrina sana et pura, quam docuit, vers. 3.

Quarto, ex sancta intentione, qua non quaerens favores et opes, nec gloriam hominum, sed Dei tantum, praedicavit, vers. 4 et seq.

Quinto, ex eo quod eos tam tenere educarit in fide, quam tenere mater amat et educat suos filios, quodque pro eis vitam suam tradere voluerit, vers. 7 et 8.

Sexto, quod ne eos gravaret, sibi victum pararit nocte et die laborando, vers. 9.

Septimo, quod sancte et irreprehensibiliter inter eos vixerit, vers. 10.

Octavo, ex testimonio Thessalonicensium, qui Evangelium Pauli acceperunt, ut verbum non hominum, sed Dei, ideoque dira ab impiis et invidis Judaeis passi sunt, vers. 13 et seq.

Demum, ut eos ad se et fidem Christi magis alliciat, declarat subinde maternum in eos affectum, ideoque eos vocat suam spem, gaudium, coronam et gloriam, vers. 19. Itaque Apostolus hoc capite in seipso vivam veri praedicatoris et pastoris Ecclesiae effigiem et ideam exhibet, quam sibi jugiter nostri Pastores ob oculos ponant, imitando octo ejus dotes et virtutes jam recensitas.


Textus Vulgatae: I Thessalonicenses 2:1-20

1. Nam ipsi scitis, fratres, introitum nostrum ad vos, quia non inanis fuit: 2. sed ante passi, et contumeliis affecti (sicut scitis) in Philippis, fiduciam habuimus in Deo nostro, loqui ad vos Evangelium Dei in multa sollicitudine. 3. Exhortatio enim nostra non de errore, neque de immunditia, neque in dolo; 4. sed sicut probati sumus a Deo, ut crederetur nobis Evangelium: ita loquimur non quasi hominibus placentes, sed Deo, qui probat corda nostra. 5. Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis, sicut scitis: neque in occasione avaritiae, Deus testis est: 6. nec quaerentes ab hominibus gloriam, neque a vobis, neque ab aliis. 7. Cum possemus vobis oneri esse ut Christi Apostoli: sed facti sumus parvuli in medio vestrum, tanquam si nutrix foveat filios suos. 8. Ita desiderantes vos, cupide volebamus tradere vobis non solum Evangelium Dei, sed etiam animas nostras: quoniam charissimi nobis facti estis. 9. Memores enim estis, fratres, laboris nostri et fatigationis: nocte ac die operantes, ne quem vestrum gravaremus, praedicavimus in vobis Evangelium Dei. 10. Vos testes estis, et Deus, quam sancte, et juste et sine querela, vobis, qui credidistis, fuimus: 11. sicut scitis, qualiter unumquemque vestrum (sicut pater filios suos), 12. deprecantes vos, et consolantes, testificati sumus, ut ambularetis digne Deo, qui vocavit vos in suum regnum et gloriam. 13. Ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione: quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei, accepistis illud, non ut verbum hominum, sed (sicut est vere) verbum Dei, qui operatur in vobis, qui credidistis. 14. Vos enim imitatores facti estis, fratres, Ecclesiarum Dei, quae sunt in Judaea in Christo Jesu: quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris, sicut et ipsi a Judaeis: 15. qui et Dominum occiderunt Jesum, et Prophetas, et nos persecuti sunt, et Deo non placent, et omnibus hominibus adversantur: 16. prohibentes nos Gentibus loqui ut salvae fiant, ut impleant peccata sua semper: pervenit enim ira Dei super illos usque in finem. 17. Nos autem, fratres, desolati a vobis ad tempus horae, aspectu, non corde, abundantius festinavimus faciem vestram videre cum multo desiderio: 18. quoniam voluimus venire ad vos: ego quidem Paulus, et semel, et iterum, sed impedivit nos Satanas. 19. Quae est enim nostra spes, aut gaudium, aut corona gloriae? Nonne vos ante Dominum nostrum Jesum Christum estis in adventu ejus? 20. vos enim estis gloria nostra et gaudium.


Versus 1: Scitis, Fratres, Introitum Nostrum Ad Vos, Quia Non Inanis Fuit

1. SCITIS, FRATRES, INTROITUM NOSTRUM AD VOS, QUIA NON INANIS FUIT. — Pro inanis, graece est κενή, id est vacua, q. d. Adventus et praedicatio mea apud vos non fuit otiosa et evanida, non caruit ulla molestia aut persecutione, aut digna materia, aut sinceritate, aut sanctitate, aut fructu; idque toto reliquo capite demonstrat, ut dixi in argumento. Quod enim eam non solum fructu non vacuam fuisse, sed etiam persecutionibus aliisque jam dictis eamdem non caruisse docere velit, patet ex particula adversativa «sed,» quae sequitur, cum ait:


Versus 2: Sed Ante Passi Et Contumeliis Affecti In Philippis, Fiduciam Habuimus

2. SED ANTE PASSI (graece προπαθόντες, id est malis afflicti) ET CONTUMELIIS AFFECTI IN PHILIPPIS, FIDUCIAM (tamen) HABUIMUS (graece ἐπαρρησιασάμεθα, id est libertate, audacia usi sumus, audaces et intrepidi fuimus) LOQUI AD VOS (ad loquendum et praedicandum vobis) EVANGELIUM DEI IN MULTA SOLLICITUDINE. — Graece ἐν πολλῷ ἀγῶνι, id est in multo agone, lucta, certamine, et consequenter «in multa sollicitudine,» ut vertit Noster, qualis esse solet eorum qui in agone decertant. Forte etiam Noster pro ἀγῶνι, legit ἀγωνία. Agonia enim est extrema sollicitudo, qualis est eorum qui cum morte conflictantur: sed prius est verius; nam Coloss. II, 4, Graecum ἀγῶνα, aeque ut hic, noster Interpres vertit, sollicitudinem.

Hic ergo est agon praedicationis Evangelii, in quo cum daemone, Judaeis, Gentibus, Philosophis, tyrannis, magistratibus, aerumnis, persecutionibus, omnique adversitate, Paulo et Apostolis certandum fuit. Unde hujus agonis saepius meminit, ut sciant praecones Pauli asseclae in agone gravi et difficili sibi esse certandum. Sic I Cor. IX, 26: «Ego, inquit, sic curro, non quasi in incertum; sic pugno, non quasi aerem verberans: sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo, ne forte, cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar.» Hujus agonis certamina et duella enumerat II Cor. XI, 23: «In laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum,» et quod sequitur. Et II Cor. IV, 8: «In omnibus, inquit, tribulationem patimur, sed non angustiamur, etc. Semper mortificationem Jesu in corpore nostro circumferentes, ut et vita Jesu manifestetur in corporibus nostris.» Coronam vero agonis hujus describit II Timoth. IV, 7: «Bonum, inquit, certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi: in reliquo reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex.»


Versus 3: Exhortatio Enim Nostra Non De Errore, Neque De Immunditia, Neque In Dolo

3. EXHORTATIO ENIM NOSTRA NON DE ERRORE FUIT. — Graece ἐκ πλάνης, id est errore, non tam decepti, quam decipientis, hoc est, ex impostura, q. d. Non fui impostor, non ex studio vobis imponendi praedicavi. Id patet ex meis periculis capitis, quae apud vos praedicans subivi: impostores enim non solent se in pericula conjicere, sed sua lucra et delicias aucupari. Verum Noster melius vertit, «de errore,» q. d. Non praedicavi falsa dogmata, uti faciunt Philosophi et Gentium doctores, ac sacerdotes: sumit enim ἐκ pro περί, id est ex pro de: nam Hebraeum מן utrumque significat. Id patet ex sequenti.

NEQUE DE IMMUNDITIA. — Ubi rursum graece est ἐξ ἀκαθαρσίας, id est ex immunditia; quod licet proprie capi possit, q. d. Non praedicavi ex animo immunditiarum et libidinum avido, ut ad eas auditores pellicerem; longe tamen melius vertas, «de immunditia,» q. d. Non docui immunda, sive carmina magica, ut magi vestri, inquit Theophylactus; sive potius opera, licere videlicet fornicari, deliciari, inebriari, qualia docent Pagani et haeretici Simoniani: sed omnis praedicatio mea fuit de veritate, de castitate, continentia, virginitate. Hoc magnum est argumentum religionem Christianam esse veram, sanctam, a Deo profectam, nimirum quod tantam doceat puritatem, quod suadeat caelibatum, quod tot millia virginum educaverit. Videant Novantes hic an eorum religio vera sit, quae sic virginitatem aversatur, docetque tam impura et sacrilega monachorum, sacerdotum et virginum Deo dicatarum connubia, licita et sancta esse: cum vel ipsi Gentiles Romani Vestalium suarum virginum nuptias morte punierint, easque vivas in terram defoderint.

NEQUE IN DOLO. — Id est cum dolo, q. d. Praedicatio mea non fuit dolosa, non conjuncta cum hypocrisi, quasi captarem me et mea lucra, et interim meae avaritiae praetexuerim Christum, ejusque Evangelium: dolum enim hunc occultam avaritiam interpretatur vers. 5. Aliter Chrysostomus: «Non in dolo,» inquit, id est non in novitate, vel seditione qualem instituit Theodas ille rebellium princeps, Actor. v, 36.


Versus 4: Sicut Probati Sumus A Deo

4. SICUT PROBATI SUMUS A DEO. — «Probati,» id est electi: Deus enim Paulum probavit, id est elegit, et eligendo dignum et probatum fecit Apostolum et Evangelii praeconem, Actor. ix, 15: «Vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram Gentibus, et regibus, et filiis Israel.» Aliter Maldonatus in Notis manuscr.: «Probati,» inquit, hoc est non approbati, sed examinati, explorati, «sumus a Deo, qui probat,» id est examinat, «corda nostra.»

NON QUASI HOMINIBUS PLACENTES (hoc est, placere cupientes et satagentes; «placentes» enim conatum et actum inchoatum significat, juxta Can. 32), SED DEO, QUI PROBAT (id est expendit et explorat) CORDA NOSTRA, — id est intentionem, desideria et fundum cordis nostri.


Versus 5: Neque Aliquando Fuimus In Sermone Adulationis

5. NEQUE ALIQUANDO FUIMUS IN SERMONE ADULATIONIS. — Syrus, nunquam usi sumus sermone adulatorio, id est nemini sumus adulati: sic enim Graecum γίνεσθαι, id est esse, ut respondent Hebraeo היה haia, more Hebraeorum ample et varie sumit Apostolus, cap. 1, vers. 6, et hic vers. 7, 10 et alibi.

Adulationem non tulerunt Gentiles in suis, quis Christianus eam ferat in Christiano, maxime Apostolo? Pythagoras asserebat potius gaudendum esse redarguentibus, quam assentantibus, quos etiam hostibus deteriores judicabat. Diogenes dictitabat melius esse incidere in κόρακας, quam κόλακας, id est in corvos quam in parasitos: hi enim viventis animum corrumpunt, illi solum mortui corpus. Antisthenes adulatores comparabat meretricibus: sicut enim hae bona omnia praeter mentem et prudentiam, suis amatoribus imprecantur; ita hi eadem optant iis quibuscum agunt. Crates aiebat eos qui inter adulatores viverent, desertos esse, non aliter quam vituli inter lupos. Bion interrogatus, «quod esset animal omnium maxime noxium? Si de feris, inquit, percuncteris, tyrannus; si de mitibus, adulator;» testis Laertius, lib. 1, cap. vi. Diogenes rursum blandam orationem ad gratiam compositam, vocabat melleum laqueum, quod blande amplectens hominem jugulet. Idem Aristippum philosophum vocabat regium canem, quod Dionysio Siciliae tyranno adularetur; est enim canis animal ad assentationem promptissimum. Themistius philosophus cum videret Joviani Imperatoris aulam assentatoribus refertam, ex moribus deprehendi ait, purpuram eos magis quam Deum colere: testis Nicephorus, lib. X, cap. XLII. Plato cum Diogenem offendisset olera lavantem, dixit illi ad aurem: «Si Dionysio morem gessisses, profecto non lavares olera;» Diogenes vicissim Platoni in aurem ait: «Si tu lavares olera, Dionysio non inservisses.» Phocion Antipatro amico petenti quid iniquum: «Non potes, inquit, o Antipater,» «Phocione simul amico et adulatore uti.» Amicus enim non ad quidvis obsequitur, adulator autem in omnibus obsecundat. Constantinus Imperator tantus erat spadonum et adulatorum hostis, ut eos tineas et sorices palatii appellaret: testis Nicephorus, lib. VIII, cap. LIV. Sigismundus Imperator adulatori alapam dedit, dicentique: «Cur me caedis, Imperator?» respondit: «Cur me mordes, adulator?» testis Aeneas Sylvius, lib. II De Gestis Alfonsi. Denique Alfonsus, Aragonum rex, adulatores suae curiae aiebat esse similes avibus circumvolantibus triremen, attentisque si quis bolus ex triremi excideret, ut illum excipiant, et mox avolent. Refert Panormius, lib. I De Gestis Alfonsi.

NEQUE IN OCCASIONE AVARITIAE, — id est occasionem avaritiae, sive avare congregandi opes et ditandi me, non captavi, non sum aucupatus ex Evangelio. Ita Syrus, Vatablus, Anselmus.

Potest secundo, Graecum προφάσει verti, praetextu, q. d. Avaritiae meae non praetexui Evangelium, quasi illud propter se non quaererem, sed occulte illud dirigerem ad avaritiam meam, ut ex Evangelio illam explerem, meque locupletarem. Ita Vatablus.

DEUS TESTIS EST. — En jurat Apostolus, et Deum in testem vocat. Discant hic Anabaptistae juramentum in se esse bonum, esseque actum virtutis, quae dicitur religio, qua Deum honoramus, uti sacrificia ei offerendo, sic et per eum jurando, ac dicta nostra confirmando; hoc enim ipso testamur et profitemur Deum esse primam, summam et infallibilem veritatem, qui magnus et honor et laus Dei est; ac proinde non tantum in veteri, sed in novo quoque Testamento licitum est jurare, uti hic jurat Apostolus.

Secundo nota, quam gravi attestatione amoliatur a se suspicionem adulationis et avaritiae: nihil enim veritatis praeconi ita necessarium est atque sinceritas, et rectae intentionis opinio ac fama, ut auditores sibi persuadeant non sua, sed se suamque salutem ab eo quaeri.


Versus 7: Cum Possemus Vobis Oneri Esse Ut Christi Apostoli

7. CUM POSSEMUS VOBIS ONERI ESSE UT CHRISTI APOSTOLI: sed facti sumus parvuli. — Pro sed, latinius et clarius diceretur tamen; vel certe omissa vocula cum, retineri posset vocula sed, q. d. Poteram vobis oneri esse, sed malui esse parvulus.

Nota: Pro oneri esse, Graece est ἐν βάρει εἶναι, quod primo, verti potest, in pondere et auctoritate esse, et hoc melius respondet ei, quod praecessit: «Non quaerentes ab hominibus gloriam.» Unde Ambrosius legit, non oneri, sed honori esse; huic enim statim opponit, subdens: «Sed facti sumus parvuli.»

Parvuli. Secundo, verti potest, graves esse in accipiendo sumptu et alimenta a Thessalonicensibus: de onere enim alimoniae loqui Apostolum patet ex vers. 9, et ex eo, quod tam avaritiam, de qua praecessit, quam fastum hoc versu a se amoliri nitatur Apostolus. Utrumque significat nostrum oneri esse, scilicet graviter et ex auctoritate exigere tam honorem, ait Chrysostomus et Syrus, quam sumptum, ait Theophylactus; utrumque enim jure naturae et divino praestare debent catechumeni et discipuli suis magistris, Apostolis et praeconibus, a quibus docentur et instruuntur. Hebraeum enim כבד kabad, tam onerare, quam honorare significat. Unde illud Decalogi, Exodi xx: «Honora patrem et matrem» (ubi pro honora in Hebraeo est כבד cabbed), verti potest, Onera patrem et matrem, debito scilicet honore et alimonia, ac muneribus: est enim honor onus quoddam, quod honorantes honoratis praestare debent.

SED FACTI SUMUS PARVULI. — In Graeco duplex est lectio, et utramque tangit Theophylactus. Quaedam exemplaria legunt νήπιοι, id est parvuli; quaedam ἤπιοι, hoc est blandi, comes: sed eodem redit utraque lectio; q. d. Non fui severus magister et exactor tam honoris, quam sumptus mihi pro mea praedicatione a vobis debiti, sed factus sum vobiscum quasi parvulus, comis, blandus, imo quasi nutrix aut mater, quae cum infante suo balbutit et colludit, cumque alit ac fovet: sic enim et ego quasi nutrix blandissima et amantissima balbutiens de deitate et humanitate Christi, et blanda coeli praemia quasi lac vobis ingerens et promittens, vobiscum quodammodo collusi, ac vobis me meaque omnia impendi, adeo ut cuperem cum Evangelio animam meam vobis tradere, ut sequitur. Ita Chrysostomus, Anselmus, Theophylactus.

Nota primo: Apostolum, Episcopum, Doctorem maxime decet et ornat comitas, affabilitas et suavitas morum. Apostoli enim est neminem suo fastu et supercilio gravare, sed lenitate omnes delinire sibique devincire: sic enim quoscumque volet, flectet eos, vitamque cum suis aget tum utilissimam, tum suavissimam. Vide de suavitate amicitiae disserentem hic Chrysostomum, hom. 2, ante finem. Quin et Gentiles idipsum docuerunt. Antaleidas, inquit Plutarchus, in Lacon. apophthegmat., rogatus, quo pacto quis maxime placere possit hominibus? Si, inquit, loquatur illis jucundissime, praestet autem utilissima. «Reprehendendi sunt, qui cum re sint fideles, tamen officium orationis asperitate corrumpunt: his pejores sunt, qui sermone benigni, re taedunt: pessimi vero, qui cum verbis molesti sunt, tum factis noxii.»


Versus 8: Ita Desiderantes Vos, Cupide Volebamus Tradere Vobis Animas Nostras

8. ITA DESIDERANTES VOS. — Graece ἱμειρόμενοι, id est cum affectu desiderantes; vel, ut Vatablus, affectu propensi in vos. Theophylactus legit ὁμειρόμενοι, id est obligati vobis vel obstricti agglutinati: compositum enim est ὁμειρόμενοι ab ὁμοῦ, hoc est simul, et εἴρω, id est complico, connecto.

CUPIDE VOLEBAMUS TRADERE VOBIS NON SOLUM EVANGELIUM DEI, SED ETIAM ANIMAS NOSTRAS, — ut nimirum animam, id est vitam, pro vobis per martyrium profunderem. Verum quia dicit «tradere vobis,» non autem «pro vobis,» et quia mox amorem nutricis hic se aemulari dicit, planius et efficacius sic accipiemus, q. d. Ita vos quasi foetus meos, ego quasi mater et nutrix amo et depereo, ut non solum lac et ubera mea, sed et animam meam, si possem, vobis tradere cuperem: amor enim summus totum se in amatum transfert, et haec est summa amicitia, qua se totum amicus amico communicat. Hinc Christus, ut summum nobis amorem ostenderet, animam suam ac seipsum totum nobis in Eucharistia communicavit, ac in dies communicat: sed hoc nec Paulus, nec alius homo facere potest re ipsa, sed voto tantum et desiderio. Sic S. Job domesticis suis se tam amabilem et charum fuisse dicit, ut cuperent sua carne vesci ac frui. «Si non dixerunt,» ait cap. xxxi, 31, «viri tabernaculi mei: Quis det de carnibus ejus, ut saturemur?» quae phrasis et hyperbole tantum ingentem in eis Jobi amorem et desiderium significat; nec enim re ipsa et efficaciter ejus vesci carnibus voluissent.


Versus 9: Nocte Ac Die Operantes

9. NOCTE AC DIE OPERANTES. — Graeca addunt γάρ, «nocte enim et die operantes,» et sic sensus clarior: est enim hic nova sententia.


Versus 10: Quam Sancte, Et Juste Et Sine Querela

10. QUAM SANCTE. — Graece ὡς ὁσίως, id est, quam sancte, pie, timorate, quanta religione, reverentia ac cultu Dei; q. d. Memor semper me Dei negotium in ejus oculis agere.

JUSTE, — ut nemini injuriam fecerim, sed cuique, quod suum est, tribuerim.

ET SINE QUERELA, — ἀμέμπτως, id est inculpate, ita ut nemo de me queri potuerit.

VOBIS, QUI CREDIDISTIS, FUIMUS — id est vobiscum versati sumus, vobiscum nos gessimus: ample enim et varie sumit Graecum γίνεσθαι, ad instar היה haia Hebraeorum, ut dixi vers. 5.


Versus 11: Unumquemque Vestrum, Sicut Pater Filios Suos

11. UNUMQUEMQUE VESTRUM (refer ad «deprecantes et consolantes») TESTIFICATI SUMUS, — id est obtestati sumus et rogavimus, sicut «pater solet filios» charissimos rogare et obtestari, ut digne suis majoribus vivant. Notat S. Chrysostomus «τὸ unumquemque vestrum», atque stupens exclamat: «Papae! in tanta multitudine neminem omittit; non parvum, non magnum; non divitem, non pauperem.» Imitentur Paulum Parochi et rectores animarum, ut singulas, cum opus est, visitent, doceant, hortentur, consolentur. Sic enim pastor oves singulas inspicit, pascit, dirigit.


Versus 12: Ut Ambularetis Digne Deo, Qui Vocavit Vos In Suum Regnum

12. TESTIFICATI SUMUS (id est obtestati sumus: ita Theophylactus) UT AMBULARETIS DIGNE DEO, QUI VOCAVIT VOS IN SUUM REGNUM ET GLORIAM. — Magnum eis stimulum addit ad patientiam persecutionum et omnem virtutem, dicens: «Digne Deo, qui vocavit vos in suum regnum.» Si enim ad regnum nos vocat Deus, et regnum coeleste, illudque divinum et aeternum, quis pro hoc regno non ferat bonorum jacturam, exilia, verbera, mortem denique ipsam? Ita Chrysostomus et Theophylactus. Qui bene ponderat et aestimat quid sit Deus, quid sit homo, quae hominis erga Deum obligatio, quam purus ac sanctus sit Deus, quamque pure et sancte a nobis Christianis coli velit: hic sciet, quid sit digne ambulare Deo.

Secundo, alium stimulum addit subdens:


Versus 13: Cum Accepissetis A Nobis Verbum Auditus Dei

13. CUM ACCEPISSETIS A NOBIS VERBUM AUDITUS DEI. — «Auditus,» scilicet vestri, quo vos a me verba Dei audistis; vel potius, «verbum auditus Dei» est verbum auditum a Deo, seu, quod ego et Apostoli a Deo audivimus et accepimus. Sic Isaias, cap. LIII, vers. 1, ait: «Domine, quis credidit auditui nostro?» hoc est sermoni nostro, quem a te, Domine, audivimus.

ACCEPISTIS ILLUD, NON UT VERBUM HOMINUM, SED (SICUT EST VERE) VERBUM DEI. — Hinc patet, quod objectum formale fidei sit revelatio non hominis, vel angeli, sed Dei; sive, esse dictum, auditum et revelatum a Deo, ut si quaeras a fideli: Cur credis Deum esse trinum in personis, et unum in substantia? ipse, si praecise et formaliter respondeat, dicet: Id credo, non quia hoc Ecclesia docet, non quia Apostoli, non quia Patres hoc docuerunt; sed quia hoc dixit et revelavit de se Deus. Sicut enim verbum legati fidem habet apud eos, ad quos legatus mittitur, non quia legati verbum est, sed quia verbum est regis, qui legatum misit ad hoc verbum proloquendum, ut non tam legatus, quam rex per legatum loquatur: sic et verbum Pauli et Apostolorum fidem habet, non quia Pauli, sed quia Dei verbum est, qui Paulum misit ac per Paulum loquitur. Atque hinc oritur certitudo fidei, quae nos de articulis, quos fide credimus, ita certos reddit, ut id omne negare malimus, quod sensus nobis dictat, quod scientia nobis demonstrat, quod omnes homines et angeli dicunt, quam id negare quod dictat fides: nititur enim fides Deo revelante, quae prima et infallibilis est veritas, cui omnis alia veritas cedere debet.

QUI (Deus) OPERATUR IN VOBIS, QUI CREDIDISTIS. — Graece τοῖς πιστεύουσιν, qui creditis. «Operatur,» supple fidem, ut credatis, et credere pergatis verbis meis, eaque exequi satageatis. Ita Anselmus.


Versus 14: Ecclesiarum Dei, Quae Sunt In Judaea In Christo Jesu

14. ECCLESIARUM DEI, QUAE SUNT IN JUDAEA IN CHRISTO JESU, — id est quae in fide et religione Christi Jesu sunt perseverantes, juxta Can. 37.

QUIA EADEM PASSI ESTIS ET VOS A CONTRIBULIBUS VESTRIS, SICUT ET IPSI A JUDAEIS. — Graecum συμφυλετῶν magis significat eos, qui ejusdem sunt gentis, quam tribus: intelligit enim Judaeos, ut patet ex vers. seq., Thessalonicae indigenas, qui uti persecutionem in Paulum concitarunt, Actor. xvii, 1, 5, ita deinde eamdem derivarunt in Christianos a Paulo conversos, ut illi bonis mulctarentur et proscriberentur: hoc enim in Judaea Christiani passi sunt a Judaeis, ut patet Hebr. x, 24: «Rapinam, ait, bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis.»


Versus 15: Qui Et Dominum Occiderunt Jesum, Et Deo Non Placent

15. QUI (scilicet Judaei) ET DOMINUM OCCIDERUNT JESUM, ET DEO NON PLACENT (id est maxime displicent, per μείωσιν), ET OMNIBUS HOMINIBUS (id est omnium hominum saluti) ADVERSANTUR (quia scilicet Christo Salvatori, illius Evangelio, nobisque ejus praeconibus pertinacissime resistunt, et ardentissime persequuntur), PROHIBENTES NOS GENTIBUS LOQUI UT SALVAE FIANT, — ut sequitur. Ita Chrysostomus, Theodoretus, Anselmus.


Versus 16: Ut Impleant Peccata Sua Semper

16. UT IMPLEANT PECCATA SUA SEMPER. — Nota, «τὸ ut» non finem, sed consecutionem significare hic, uti et alibi saepe, q. d. Hi Judaei continuo peccata peccatis tam parentum, quam suis, maxime illis, quibus Christum occiderunt, accumulant quasi haereditaria improbitate, quoad impleant mensuram, quam designavit Deus, ut ea impleta, omnia eorum peccata simul et plene puniat eversione totius gentis per Titum et Romanos.

Nota secundo: Hac phrasi, «implere peccata sua,» semper significatur haereditaria impietas, quasi natura tota sit corrupta et depravata.

Tertio, hinc patet, Deum urbibus, regnis, et a pari proportione impiis privatis, certum statuisse peccatorum cumulum, ad quem poenam vel vindictam differt, donec impleatur, ut illo impleto, omnia simul et perfecte vindicet et castiget. Idem patet Genes. xv, 16, ubi Deus terram Chanaan Abrahae promissam, ei dare distulit per quadringentos annos: «Necdum enim,» inquit, «completae sunt iniquitates Amorrhaeorum usque ad praesens tempus,» q. d. Post quadringentos annos complebuntur Amorrhaeorum iniquitates, tumque eos exscindam, et te, id est posteros tuos Hebraeos, in terram eorum inducam. Sic Matth. xxiii, 32 et 35: «Et vos implete mensuram patrum vestrorum,» ut, sicut illi Prophetas occiderunt, ita vos me et Apostolos occidatis, «ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariae, filii Barachiae, quem occidistis inter templum et altare.» Ubi adverte, patres cum filiis unum censeri civili aestimatione. Unde parentum merita vel demerita in filios redundant, ita tamen ut filii parentum peccata imitantes non gravius puniantur, quam propria peccata demereantur: dicuntur nihilominus filii parentum peccata luere, quia parentes improbos imitantur, itaque cumulum peccatorum a Deo vindictae designatum adaugent et implent, ut illius ira in eos tum desaeviat; quae non desaevisset, nisi parentum peccata ad hunc cumulum et ad hanc mensuram conficiendam praecessissent.

PERVENIT. — Duplex hic est lectio: alii legunt, praevenit; alii et melius, pervenit. Ita Romana, Syrus, Vatablus et alii.

IRA (id est ultio: graece ἡ ὀργή, q. d., ait Theophylactus: Ira illa et ultio insignis et inevitabilis, quam eis praedixit et comminatus est Christus) IN FINEM, — id est ad extremum (hoc enim est Hebraeum לנצח lanetsach, quo alludit Paulus), q. d. Extrema, perpetua et implacabilis ira Dei pervenit in Judaeos, quia scilicet a Deo destinati sunt et jam vicini exitio praesenti per Titum (vigesimo enim anno ab hac scripta epistola Judaeam evertit Titus), et aeterno gehennae per Christum. Ita Anselmus, D. Thomas et alii. Ubi adverte: Haec ira et ultio Dei in Judaeos duplex est: prior culpae, eorum scilicet in peccatis excaecatio, obduratio, reprobatio; posterior poenae, excidium videlicet praesens, et aeternum, ut dixi, gehennae incendium.

Potest secundo, Graecum ἔφθασε verti occupavit, praevenit, ut legit Ambrosius, et sic vertit Noster et alii, cap. iv, vers. 15, q. d. Decretum Dei de ulciscendo peccata Judaeorum, jam occupavit eos, ejusque executio brevi praeveniet eos inopinatos, nihil scilicet tale exspectantes, ut, cum ex toto orbe tempore Paschatis Hierosolymam Judaei confluent, tunc subito a Tito in ea concludantur, obsideantur, ac penitus deleantur; uti contigisse narrat Josephus. Graecum enim ἔφθασε significat aliquid subitum et inexspectatum, quod metum et spem cogitationemque hominis praevenit ac praevertit.


Versus 17: Nos Autem, Fratres, Desolati A Vobis Ad Tempus Horae

17. NOS AUTEM, FRATRES, DESOLATI A VOBIS. — Graece ἀπορφανισθέντες ἀφ' ὑμῶν, id est disjuncti a vobis, et quasi patres vel matres filiis suis orbati et orphani facti. Ita Theodoretus.

AD TEMPUS HORAE, — id est breve, horarium. Sic Horatius: Horae momento cita mors venit, aut victoria laeta.

Queritur hic Paulus, quod per Judaeorum persecutionem tam cito a Thessalonicensibus avulsus fuerit, et quasi foetibus necdum satis provectis et adultis orbatus, Actor. xvii, 10.


Versus 18: Sed Impedivit Nos Satanas

18. SED IMPEDIVIT NOS SATANAS. — Quaerit S. Basilius in Regul. brevior., interrog. 275, Quae et quomodo Pauli et Sanctorum bona opera impedire possit Satanas? ac respondet: «Recte, ait, facta, quae in sola animi voluntate posita sunt, haec nullo modo impedire Satanas potest. Quae vero ejusmodi, ad quae consequenda necessaria est etiam opera corporis, in his plerumque etiam Deus nasci impedimenta permittit, vel probandi, vel detegendi causa illius qui impeditur: ut vel, si a recto proposito destiterit, convictus, qualis sit detegatur: ut hi qui supra petram fuerant seminati, qui ad modicum tempus susceperunt fidem verbum cum gaudio, exorta autem tribulatione, statim recesserunt; vel, si in recto perseveraverit, clarius appareat studium ipsius in recte factis, ut ipsius Apostoli, qui cum saepe Romam petere decrevisset et prohibitus esset, ut ipse fassus est, tamen eatenus in ea voluntate permanere non destitit, quoad etiam effecit quod statuerat.»


Versus 19: Quae Est Enim Nostra Spes, Aut Gaudium, Aut Corona Gloriae

19. QUAE EST ENIM NOSTRA SPES, AUT GAUDIUM, AUT CORONA GLORIAE? NONNE VOS ANTE DOMINUM (id est in conspectu Domini, coram Domino) NOSTRUM JESUM CHRISTUM ESTIS IN ADVENTU EJUS? — q. d. Vos estis spes mea, gaudium meum et corona mea, non formalis, sed objectiva sive materialis, quia estis materia et objectum spei, gaudii et coronae meae: spero enim et gaudeo me in adventu Christi ad judicium ab eo recepturum coronam gloriae pro labore vobis ad Christum convertendis impenso.

Nota primo: Cum ait Paulus: «Corona gloriae,» respicit ad Hebraeum תפארה tipheret, id est decus, ornatus, splendor, gloria, magnificentia. Noster Interpres subinde dignitatem, subinde jactantiam, subinde pulchritudinem, sed crebrius gloriam vertit, ut Psal. LXXXVIII, 18: «Gloria (hebraice tipheret) virtutis eorum tu es;» hoc est, robur et decus eorum tu es, Domine. Et Isaias, LXII, 3: «Eris corona (hebraice tipheret) gloriae in manu Domini.» Sic Paulus Thessalonicenses hic vocat suum tipheret, id est suum decus, coronam et gloriam.

Nota secundo contra Novantes: Si Paulus hic Thessalonicenses sine ulla Dei aut Christi injuria vocat suam spem, suum gaudium, imo suam coronam gloriae, cur non possimus vocare et invocare beatam Virginem, quae mater Dei est et coeli regina, spem nostram, matrem misericordiae, vitam et dulcedinem nostram? Quid hic injurium est Christo? imo quid non honorificum Christo? Nonne gloria matris est Filii gloria? nonne mater intercedendo pro nobis apud Filium, per Filium consolationem, misericordiam, vitam et salutem nobis largitur? Advocatum in curia vocare possum spem causae, aut veniae obtinendae: cur non possim ita vocare matrem Dei, quae mihi advocata est in curia coelesti, et veniam ac gratiam mihi impetrare potest? Pie et vere S. Bernardus, serm. De Nativ. B. Mariae: «Exaudietur, inquit, mater pro sua reverentia; exaudiet utique matrem Filius, et exaudiet Filium Pater. Filioli, haec peccatorum scala, haec mea maxima fiducia est, haec tota ratio spei meae.»

Exclamat hic ex Chrysostomo Theophylactus; Nonne haec sunt matrum verba, omnino misericordiae et charitatis visceribus inflammatarum, parvulos pueros suos alloquentium? Non satis erat coronam dicere, ut dilectionis suae fervorem indicaret; sed apposuit gloriae, sive gloriationis: hoc enim est Graecum καυχήσεως.

Ubi nota, coronam hic dupliciter accipi posse: primo, pro ipso praemio beatitudinis, de quo gloriabatur Apostolus; secundo, pro ipsis Thessalonicensibus a Paulo conversis, qui Paulum in die judicii stipaturi sunt instar coronae, de qua gloriabitur coram Deo, angelis et hominibus. De hac corona pulchre S. Gregorius, hom. 17 in Evang.: «Pensemus, ait, quod lucrum Deo fecimus nos, qui accepto talento, ab eo ad negotium missi sumus. Et illum dicit: Negotiamini dum venio. Quale ei animarum lucrum de nostra negotiatione monstrabimus? quot ejus conspectui animarum manipulos de praedicationis nostrae segete illaturi sumus? Ponamus ante oculos nostros illum tantae districtionis diem, quo Judex veniet et rationem cum servis suis, quibus talenta credidit, ponet.» Deinde coronam fidelium singulos Apostolos cingentem describens subdit: «Ecce in majestate terribili, inter Angelorum atque Archangelorum choros videbitur. Ibi Petrus cum Judaea conversa, quam post se traxit, apparebit. Ibi Paulus conversum, ut ita dixerim, mundum ducens. Ibi Andreas post se Achaiam, ibi Joannes Asiam, Thomas Indiam in conspectum sui judicis regis conversam ducet. Ibi omnes Dominici gregis arietes cum animarum lucris apparebunt, qui sanctis suis praedicationibus Deo post se subditum gregem trahant. Cum igitur tot pastores cum gregibus suis ante aeterni Pastoris oculos venerint, nos miseri quid dicturi sumus, qui ad Dominum nostrum post negotium vacui redimus, qui pastorum nomen habuimus, et oves, quas ex nutrimento nostro debeamus ostendere, non habemus?» De hac corona plura dixi Philip. cap. iv.


Versus 20: Vos Enim Estis Gloria Nostra Et Gaudium

20. VOS ENIM ESTIS GLORIA NOSTRA ET GAUDIUM. — Similem Christi sententiam ex Evangelio secundum Hebraeos citat S. Hieronymus in cap. v ad Ephes., nimirum hanc: «Nunquam laeti sitis, nisi cum fratrem videritis in charitate.» Vere S. Chrysostomus: «Nunquam, inquit, vel mater, vel pater, etiamsi in unum conspiraverint, amoremque suum utrinque commiscuerint, talem poterunt ostendere amorem, qui Paulo ex aequo respondeat: Gaudium, inquit, et corona. Magis, inquit, in vobis gaudeo, quam in corona.»