Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Docet se ad Thessalonicenses misisse Timotheum, ut eos in fide confirmaret.
Deinde, vers. 6, redeunte ad se Timotheo, ex eoque cognita illorum constantia, mire gavisum esse.
Mox, vers. 9, pro eadem Deo gratias agit, oratque Deum ut eos revisere, et in fide perficere sibi concedat.
Denique, vers. 12, ad hoc Dei in eos benedictionem invocat, ut adaugeat eorum charitatem et sanctitatem.
Textus Vulgatae: I Thessalonicenses 3:1-13
1. Propter quod non sustinentes amplius, placuit nobis remanere Athenis, solis: 2. et misimus Timotheum fratrem nostrum, et ministrum Dei in Evangelio Christi, ad confirmandos vos et exhortandos pro fide vestra, 3. ut nemo moveatur in tribulationibus istis: ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus. 4. Nam et cum apud vos essemus, praedicebamus vobis passuros nos tribulationes, sicut et factum est, et scitis. 5. Propterea et ego amplius non sustinens, misi ad cognoscendam fidem vestram: ne forte tentaverit vos is qui tentat, et inanis fiat labor noster. 6. Nunc autem veniente Timotheo ad nos a vobis, et annuntiante nobis fidem et charitatem vestram, et quia memoriam nostri habetis bonam semper, desiderantes nos videre, sicut et nos quoque vos: 7. ideo consolati sumus, fratres, in vobis in omni necessitate et tribulatione nostra per fidem vestram, 8. quoniam nunc vivimus, si vos statis in Domino. 9. Quam enim gratiarum actionem possumus Deo retribuere pro vobis in omni gaudio, quo gaudemus propter vos ante Deum nostrum, 10. nocte ac die abundantius orantes, ut videamus faciem vestram, et compleamus ea quae desunt fidei vestrae? 11. Ipse autem Deus et Pater noster, et Dominus noster Jesus Christus, dirigat viam nostram ad vos. 12. Vos autem Dominus multiplicet, et abundare faciat charitatem vestram in invicem, et in omnes, quemadmodum et nos in vobis: 13. ad confirmanda corda vestra sine querela in sanctitate, ante Deum et Patrem nostrum, in adventu Domini nostri Jesu Christi cum omnibus sanctis ejus. Amen.
Versus 1: Propter Quod Non Sustinentes Amplius, Placuit Nobis Remanere Athenis
1. PROPTER QUOD NON SUSTINENTES. — Graece μηκέτι στέγοντες, id est non amplius ferentes, supple, «desiderium cognoscendi res vestras et vobiscum gerendi,» misimus hac de causa Timotheum, quasi internuntium ad vos.
PLACUIT NOBIS REMANERE ATHENIS, SOLIS. — Dices: Actor. xvii, 15, dicitur Paulus ex Beroea et Thessalonica evocasse Silam et Timotheum ad se Athenas; ergo non remansit solus Athenis. Respondeo: Evocavit eos, sed statim remisit Thessalonicam; quod, licet Actor. xvii non dicatur, hinc tamen colligitur, et ex eo quod Actor. xviii, 5, Silas et Timotheus dicantur rediisse ad Paulum non jam Athenis, sed Corinthi agentem: si redierunt, ergo jam post congressum mutuum, de quo Actor. xvii, 15, rursum discesserant ab eo.
Versus 2: Ministrum Dei, Ad Confirmandos Vos Et Exhortandos Pro Fide Vestra
2. MINISTRUM DEI. — Graeca et Syra addunt, καὶ συνεργὸν ἡμῶν, et cooperatorem nostrum.
AD CONFIRMANDOS VOS, ET EXHORTANDOS PRO FIDE VESTRA, — id est pro stabilitate et incremento fidei vestrae procurando. Ita Theophylactus.
Secundo simplicius, Graeci et Syrus περί capiunt pro ὑπέρ, hoc est super, quod respondet Hebraeo על al, q. d. Ut confirmem et exhorter vos super fide vestra, vel circa fidem vestram, vel in fide vestra: haec enim omnia significat Hebraeum al.
Versus 3: Ut Nemo Moveatur In Tribulationibus Istis
3. UT NEMO MOVEATUR IN TRIBULATIONIBUS ISTIS (persecutionibus Judaeorum et Gentium); IPSI ENIM SCITIS, QUOD IN HOC POSITI SUMUS. — Syrus vertit, ad hoc destinati sumus, ad sustinendas videlicet persecutiones et tribulationes. S. Chrysostomus: «Non dixit simpliciter, inquit, Tentamur; sed, In hoc positi sumus; pro eo quod est, ad hoc facti sumus, hoc est opus nostrum, haec nostra vita, et tu requiem quaeris?» Dicat ergo cum S. Sebastiano quilibet Christianus illud, quod Jeremias de se in typo Christi et cujusque Christiani dicit et canit Thren. iii, 12: «Posuit me (Deus) quasi signum ad sagittam, misit in renibus meis filias pharetrae suae,» id est sagittas suas, puta tribulationes.
Dicat quivis patiens cum S. Job, cap. xvi, vers. 13: «Posuit (Deus) me sibi quasi in signum,» id est in scopum, in quem sua omnia tela conjiciant inimici. Audiant hoc omnes Christiani, ait Theophylactus, se nimirum ad hoc positos et vocatos esse, puta ad crucem cum Christo et pro Christo fortiter sustinendam. Sic fimus, inquit Chrysostomus, milites Christi, si patientiae armis induamur. Sic fimus martyres Christi, si diabolum vincamus: si enim pateris et sustines, fugiet diabolus. Praedixit id Apostolus generali sententia II Timoth. iii, 12: «Omnes, qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur.» Imo Christus ipse, Joan. xvi, 33: «In mundo,» inquit, «pressuram habebitis; sed confidite, ego vici mundum.»
«Hanc rationem,» ait Seneca, lib. De Constantia sapientis, «sequitur Deus in bonis viris, quam in discipulis suis praeceptores, qui plus laboris ab his exigunt in quibus certior est spes; et quam in militibus duces, qui optimos milites ad durissima mittunt. Sic ignem experitur in Mucio, paupertatem in Fabricio, exilium in Rutilio, tormentum in Regulo, venenum in Socrate, mortem in Catone. Ut severi parentes filios durius educant, ita Deus suos, idque ut inde, imo doloribus et damnis, colligant robur. Dicant hi ergo: Digni visi sumus Deo, in quibus experiretur quantum humana natura pati possit (imo quantum et gratia et amor Dei possit). Ecce par Deo dignum vir fortis cum mala fortuna compositus; ecce spectaculum Deo dignum.» Haec et plura sparsim Seneca loco citato.
Versus 5: Propterea Et Ego Amplius Non Sustinens, Misi Ad Cognoscendam Fidem Vestram
5. PROPTEREA ET EGO AMPLIUS NON SUSTINENS (desiderium scilicet agnoscendi fidem et res vestras: de quo vers. 1) MISI (Timotheum) AD COGNOSCENDAM FIDEM VESTRAM.
NE FORTE TENTAVERIT VOS (et tentando vicerit, ac de fide aut constantia dejecerit) IS QUI TENTAT. — Graecum ὁ πειράζων est participium, quod more Hebraeo ponitur pro nomine appellativo, id est ille tentator, qui Christum et Sanctos omnes tentavit et tentat, cujusque ars tentare est, puta Satanas, de quo Matth. iv, 3.
Versus 8: Quoniam Nunc Vivimus, Si Vos Statis In Domino
8. QUONIAM NUNC VIVIMUS, SI VOS STATIS IN DOMINO. — q. d. Licet ad mortem usque affligamur, dum tamen audivimus vestram constantiam et fidem, quam habetis in Domino, quasi reviviscimus et a mortuis excitamur.
Exclamat hic Anselmus: «O quam mollia viscera gestabat Apostolus, quando circa filios suos tanto aestu amoris inhiabat, ut diceret: Nunc vivimus, si vos statis in Domino! Metuebat nimis, ne sui discipuli in praedicatore suo tot persecutionum probra cernentes, fidem in Deo despicerent, contra quam imminentes passionum contumeliae praevalerent. Et idcirco minus dolebat in tormentis, sed magis filiis de tormentorum suorum tentatione metuebat: parvi pendebat in se plagas corporis, dum formidaret in filiis plagas cordis.» Et paulo inferius: «Securus erat de mercede sua, etsi discipuli caderent, et tamen velut si in casu illorum mercedem sui laboris perderet, in statu ipsorum dixit se vivere: nolebat enim vivere illis cadentibus, sed illis stantibus in Domino, ut fructus ejus esset illis integer, et merces ejus apud Deum plena gaudiorum.»
Versus 9: Quam Gratiarum Actionem Possumus Deo Retribuere Pro Vobis
9. QUAM GRATIARUM ACTIONEM POSSUMUS DEO RETRIBUERE PRO VOBIS (de vobis) IN OMNI GAUDIO (super omni gaudio), QUO GAUDEMUS PROPTER VOS (in fide inter adversa constantes) ANTE DEUM NOSTRUM, — coram Deo nostro: hoc enim est Graecum ἔμπροσθεν.
Versus 10: Nocte Ac Die Abundantius Orantes, Ut Videamus Faciem Vestram
10. NOCTE AC DIE ABUNDANTIUS (ὑπερεκπερισσοῦ, q. d. Super ex abundanti, id est, ut Ambrosius, abundantissime, eximie, mirifice, supra modum: ita Vatablus) ORANTES, — id est, oramus. Hebraei enim participium usurpant pro indicativo.
UT VIDEAMUS FACIEM VESTRAM, ET COMPLEAMUS EA QUAE DESUNT FIDEI VESTRAE.
Versus 12: Vos Autem Dominus Multiplicet, Et Abundare Faciat Charitatem Vestram
12. VOS AUTEM DOMINUS MULTIPLICET, — ut numerus fidelium, quem relinquere coactus sum, multiplicetur et numero augeatur.
ET ABUNDARE FACIAT CHARITATEM VESTRAM IN INVICEM, ET IN OMNES. — Ita Romana, sed Graeca habent, καὶ περισσεύσαι τῇ ἀγάπῃ εἰς ἀλλήλους, καὶ εἰς πάντας, id est et abundantes, sive exuberantes faciat mutua inter vos charitate, et in omnes: sed mutato licet casu, eodem tamen redit sensus.
QUEMADMODUM ET NOS IN VOBIS, — supple, charitate jam dicta abundavimus. Ita Anselmus.
Versus 13: Ad Confirmanda Corda Vestra Sine Querela In Sanctitate
AD CONFIRMANDA CORDA VESTRA (potest ad Paulum referri, q. d. Charitate abundavi in vos, ut confirmarem corda vestra in sanctitate. Secundo et melius, referas ad Deum, q. d. Deus abundare faciat charitatem in vobis ad hoc, ut confirmet corda vestra), sine querela (graece ἀμέμπτως, id est irreprehensibilia) in sanctitate (ut scilicet ita in sanctitate confirmata sint, ut nemo de eis, corumque impuritate aut vitio queri possit, idque) ANTE DEUM (id est coram Deo, ita ut Deus nihil in cordibus vestris culpare possit, sed tota esse sancta judicet), in adventu Domini nostri Jesu Christi, — supple, ut sint et inveniantur corda vestra sancta et sine querela in adventu Christi, quo cum omnibus Sanctis veniet ad judicium. Apostolus enim spiritu plenus conglomerat hic multa, quae affectus suggerebat, nec de verbis est sollicitus, sed verba nonnulla subticet et subaudit, juxta Can. 38.
Vere S. Chrysostomus hic, homil. 4: «Paulus, inquit, cum videret dilectorum quorumdam lacrymas, ita perfringebatur et conterebatur adamas ille, ut diceret: Quid facitis flentes et conterentes cor meum? Nam omnibus resisto, una dempta dilectione: illa me vincit et superat.»
13. AD CONFIRMANDA CORDA VESTRA. — Graece est, εἰς τὸ καταρτίσαι τὰ ὑστερήματα τῆς πίστεως ὑμῶν, q. d. Ut perficiam artus, membra et compagines, quae adhuc desunt fidei vestrae, ut ita corpus fidei vestrae integretur et omnibus suis partibus quasi membris perficiatur. Graecum enim καταρτίζειν dicitur de corpore quod suis artubus et membris integratur, completur et perficitur. Eodem sensu dixit Paulus se implere τὰ ὑστερήματα, id est ea quae desunt passionibus Christi, Coloss. 1, 24, q. d. Opto vos videre, ut imperfectam evangelizationem meam et instructionem vestram, quam ob Judaeorum persecutionem abrumpere coactus sum, absolvam et perficiam.