Cornelius a Lapide

I Thessalonicenses IV


Index


Synopsis Capitis

Pergit hortari ad vitam Christianam, puram et sanctam, atque ad fugam fornicationis.

Secundo, vers. 9, refricat eis studium charitatis fraternae, et vers. 11, fugam otii et laborem manuum.

Tertio, vers. 12, agit de fide et spe resurrectionis: scilicet ne contristentur in sua vel suorum morte, asseverat, quod fideles pie mortui brevi resurgent, ita ut non tam mortui quam dormire videantur; quodque Christo cum tuba Archangeli venienti ad judicium omnes simul occurrent in aera, ut semper cum eo sint et regnent in coelo.


Textus Vulgatae: I Thessalonicenses 4:1-17

1. De cetero ergo, fratres, rogamus vos et obsecramus in Domino Jesu, ut, quemadmodum accepistis a nobis, quomodo oporteat vos ambulare et placere Deo, sic et ambuletis, ut abundetis magis. 2. Scitis enim quae praecepta dederim vobis per Dominum Jesum. 3. Haec est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra: ut abstineatis vos a fornicatione, 4. ut sciat unusquisque vestrum vas suum possidere in sanctificatione et honore, 5. non in passione desiderii, sicut et Gentes, quae ignorant Deum: 6. et ne quis supergrediatur, neque circumveniat in negotio fratrem suum: quoniam vindex est Dominus de his omnibus, sicut praediximus vobis, et testificati sumus. 7. Non enim vocavit nos Deus in immunditiam, sed in sanctificationem. 8. Itaque qui haec spernit, non hominem spernit, sed Deum: qui etiam dedit Spiritum suum Sanctum in nobis. 9. De charitate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis: ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem: 10. Etenim illud facitis in omnes fratres in universa Macedonia. Rogamus autem vos, fratres, ut abundetis magis, 11. et operam detis ut quieti sitis, et ut vestrum negotium agatis, et operemini manibus vestris, sicut praecepimus vobis; et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt, et nullius aliquid desideretis. 12. Nolumus autem vos ignorare, fratres, de dormientibus, ut non contristemini, sicut et ceteri qui spem non habent. 13. Si enim credimus quod Jesus mortuus est, et resurrexit: ita et Deus eos, qui dormierunt per Jesum, adducet cum eo. 14. Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini, quia nos, qui vivimus, qui residui sumus in adventum Domini, non praeveniemus eos qui dormierunt. 15. Quoniam ipse Dominus in jussu, et in voce Archangeli, et in tuba Dei descendet de coelo: et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi. 16. Deinde nos, qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aera, et sic semper cum Domino erimus. 17. Itaque consolamini invicem in verbis istis.


Versus 1: Ambulare Et Placere Deo

1. Ambulare et placere Deo. — Ita de Henoch dicitur, Genes. v, vers. 22: «Ambulavit Henoch cum Deo,» q. d. Henoch ita sancte et pie vixit, quasi Deum semper praesentem prae oculis haberet, et revereretur; ideoque in omni opere cautissimus, modestissimus, religiosissimus semper incedebat, eratque Deo, Deique voluntati per omnia consentiens, perinde ac homo cum homine amico, vel domino suo ubique et indivulse inambulans, illi per omnia consentit, illi in omnibus se conformat. Unde tulit et rapuit eum ad se Dominus, tanquam altiorem terra, Deo angelisque dignum, imo familiarem. Hinc Abrahae mandat Deus, Genes. xvii, 1, dicens: «Ego Deus omnipotens, ambula coram me, et esto perfectus.» Magna ars et sapientia est nosse ambulare cum Deo.

SIC ET AMBULETIS, UT ABUNDETIS MAGIS. — q. d. Rogo vos ut sic conversemini, ut in dies proficiatis in via incepta, scilicet ut conemini quotidie vosipsos superare, progredi et excellere in vita et virtutibus Christianis. Ita Anselmus. Graeca non habent τὸ sic et ambuletis, sed tantum ἵνα περισσεύητε μᾶλλον, id est, ut abundetis magis, supple, in hac ambulatione et placentia (ut ita loquar) Dei. Chrysostomus et Theophylactus sic explicant: «Ut abundetis magis, id est, inquiunt, ut aliquid supra mandatum cupiatis facere, ut imperata superetis; quemadmodum enim terra non ea solum semina, quae accepit, reddit et profert: sic animus non debet in acceptis consistere, sed ea etiam transcendere.»

Nota: Christiani est non stare, sed ambulare et proficere semper in virtute et vita Christiana, ut sibi quotidie dicat illud Psal. LXXVI, 11: «Dixi: Nunc coepi;» et illud Psal. LXXXIII, 8: «Ibunt de virtute in virtutem;» hebraice מחיל אל חיל mechail el chail, id est, ut Hieronymus vertit, ibunt de fortitudine in fortitudinem, quia scilicet, fient indies gratia Dei fortiores, ut ascendant in Sion, id est in coelum, ubi palam videant Deum deorum.

Pulchre S. Bernardus ad Drogonem, epist. 34: «Nemo, inquit, perfectus est qui perfectior esse non appetit; et in eo quoque perfectiorem se probat, quod ad majorem tendit perfectionem.»


Versus 2: Scitis Enim Quae Praecepta Dederim Vobis Per Dominum Jesum

2. SCITIS ENIM QUAE PRAECEPTA DEDERIM VOBIS PER DOMINUM JESUM, — id est per auctoritatem et mandatum Domini Jesu, ego Paulus quasi legatus Jesu praecepta vobis dedi, q. d. Praecepta, quae praecepi, non mea sunt, sed Christi; Christus est legislator, ego Christi sum praeco: multa enim fidei, virtutum et Sacramentorum mandata in particulari vobis et Christianis aliis proponenda et promulganda tradidit mihi Christus, reliqua mihi sancienda demandavit, jussitque ut eas leges Christianis praescriberem, quas eis, pro rerum exigentia, convenire putarem. Sic vulgo dicit aula vel parlamentum se ferre legem vel edictum par le Roi, id est per regem, quia regis vice, nomine et auctoritate legem vel edictum fert et sancit.


Versus 3: Haec Est Enim Voluntas Dei, Sanctificatio Vestra

3. HAEC EST ENIM VOLUNTAS DEI, SANCTIFICATIO VESTRA, UT ABSTINEATIS VOS A FORNICATIONE. — Nota primo: Dei voluntas hic intelligitur non illa, quae dicitur beneplaciti, qua Deus creat et facit quidquid illi lubet et placet, sed illa quae dicitur signi, qua scilicet significat Deus quid velit et jubeat nos facere, scilicet ut studeamus sanctitati.

Secundo, integra «sanctitas,» inquit S. Dionysius, tam in Deo, quam in nobis et angelis, «est ab omni inquinatione libera, incontaminatissima et perfectissima puritas.» Et sic sanctitas opponitur cuivis peccato, estque virtutum omnium completio. Hic vero, et I Cor. vii, 34, sola castitas dicitur sanctitas; opponitur enim hic et vers. 7, fornicationi et immunditiae. Unde et subdit: «Ut sciat unusquisque vas suum possidere in sanctificatione,» id est in puritate et castitate, ut mox dicam. Ratio hujus nomenclaturae est haec, quod, sicut libido est bestialis, pudenda et maxima impuritas: sic e contrario castitas, summa est et maxima puritas, quae hominem angelicum facit; imo eum efficit templum Spiritus Sancti, ut insinuat Apostolus, vers. 8. Hinc et Poeta, Aeneid. XI:

Tuque o sanctissima conjux,
Felix morte tua.

«Sanctissima,» id est castissima; et Aeneid. XII:

Sancta ad vos anima, atque istius inscia culpae,
Descendam.

«Sancta,» id est pura et casta.

Praeclare S. Cyprianus, tract. De Orat. Dominica, explicans illud, Fiat voluntas tua: «Voluntas, ait, Dei est quam Christus et fecit et docuit: humilitas in conversatione, stabilitas in fide, verecundia in verbis, in factis justitia, in operibus misericordia, in moribus disciplina, injuriam facere non nosse, et factam posse tolerare; cum fratribus pacem tenere, Deum toto corde diligere, amare in illo quod pater est, timere quod Deus est; Christo nihil omnino praeponere, quia nec nobis quidquam ille praeposuit; charitati ejus inseparabiliter adhaerere, cruci ejus fortiter ac fidenter assistere: quando de ejus nomine et honore certamen est, exhibere in sermone constantiam, qua confitemur; in quaestione fiduciam, qua congredimur; in morte patientiam, qua coronamur. Hoc est cohaeredem Christi esse velle, hoc est praeceptum Dei facere, hoc est voluntatem Patris adimplere.»


Versus 4: Ut Sciat Unusquisque Vestrum Vas Suum Possidere In Sanctificatione Et Honore

4. UT SCIAT UNUSQUISQUE VESTRUM VAS SUUM POSSIDERE IN SANCTIFICATIONE ET HONORE. — Quaeritur, quodnam hoc vas? S. Augustinus, lib. I De Nuptiis et Concupisc., cap. VIII, et lib. IV Contra Julian., cap. X, et lib. V, cap. IX, per vas uxorem accipit, q. d. Quisque honeste et caste uxore sua utatur. Sic Proverb. v, 15, dicitur: «Bibe aquam de cisterna tua.» Ubi Septuaginta vertunt, fili, bibe aquam de vasis tuis, cujus loci sensus hic est: voluptatem conjugii castam, puram et fecundam hauri de uxore tua, quae tibi sit instar cisternae, et vasis puri carentis luto fornicationis, zelotypiae, morositatis, etc. Ita Beda, Jansenius et alii in dictum locum. Sic S. Petrus, epist. I, cap. III, vers. 7, monet maritos ut uxoribus quasi infirmiori vasculo condoleant et condescendant. Pari modo videtur hic jubere Apostolus viris, non tantum ut aliena uxore abstineant, sed etiam ut sua, quasi vase sancto, caste et moderate utantur: «Praecipitur, ait Hieronymus, aut potius Rabanus in cap. 1 Thren., viris, ut certa concubitus norint tempora. Nam, ut ait Ecclesiastes, tempus amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexibus. Caveat ergo uxor, ne victa libidine alliciat virum; et maritus, vim ne faciat uxori, putans omni tempori subjectam sibi esse debere conjugis voluptatem. Unde et Paulus ait: Ut noverit unusquisque vestrum vas suum possidere in sanctitate.» Nam, pulchre ait Xistus philosophus: «Adulter est uxoris amator ardentior.»

Verum quia apud Thessalonicenses multi, praesertim juniores, erant adhuc caelibes et sine uxore, Apostolus autem cuique hoc vas tribuit; generalius et melius cum Chrysostomo, Theodoreto, Theophylacto, Ambrosio, Oecumenio, Anselmo, per vas accipiemus corpus, quod generatim phrasi Hebraea dicitur vas, id est instrumentum hominis: sicut enim faber sua regula vel trulla quasi instrumento utitur ad omnem fabricam, ita anima utitur corpore quasi instrumento et organo ad omnes suas actiones, adeo ut nec intelligere quidem possit sine sensibus et phantasmatibus corporeis. Sic Plato dixit corpus esse vas animae. Sic dicitur Paulus vas electionis, id est instrumentum a Deo electum ad conversionem Gentium. Sic Genes. XLIX, Simeon et Levi dicuntur vasa, id est instrumenta, iniquitatis, hoc est iniquae caedis et vastationis Sichimorum. Vel secundo, corpus dicitur vas animae specialiter et proprie, quia sicut vas recipit et continet vinum, ita corpus recipit et continet animam. Et sicut vas sordidum et putidum vinum ipsum afficit et corrumpit, ita corporis sordes, pollutiones et libidines inquinant animam. Hinc est illud Apostoli, I Cor. vi, 18: «Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus suum peccat:» quia illud polluit, sordidat, contaminat.

Sic David, I Reg. xxi, petens a pontifice sibi et suis dari in necessitate famis panes propositionis, cum ille peteret: «Si mundi sunt pueri, maxime a mulieribus?» respondit: «Continuimus nos ab heri et nudiustertius; et fuerunt vasa puerorum sancta,» id est corpora impolluta. «Porro via haec polluta est,» q. d. Usus hic laicus et pollutus est, ut scilicet ego et mei socii, qui sumus laici, vescamur panibus propositionis, quibus solis sacerdotibus vesci licet; «sed sanctificabitur in vasis,» id est non polluetur panis hic, sed sancte recipietur in sanctis et puris corporibus nostris, in hac necessitate famis, qua etiam laicis licet vesci panibus sanctis. Ita Abulensis ibi.

Vult ergo Apostolus hic, ut «quisque vas,» id est corpus, «suum possideat» quasi dominus (non autem quasi servus serviat cupiditatibus corporis) «in sanctificatione et honore,» id est sancte, hoc est caste et honeste, «non passione desiderii,» id est non in affectu libidinis, ut scilicet mens non serviat desideriis carnis, sed caro serviat rectis voluntatibus mentis, ait Anselmus. Ita Philosophus ille dixit adolescenti cuidam voluptuario: Non pudet te, cum sis ingenuus, facere mancipium corporis tui? Anacharsis quoque statuis inscribebatur: Linguae, ventri, pudendis temperandum; quod maximorum malorum causa sit lingua effrenis, et luxu nihil turpius, et libido pecudem ex homine reddat: testis Laertius, lib. I, cap. IX. Aliter Chrysostomus et Theophylactus per passiones desiderii, accipiunt delicias, opes, otium, socordiam, et quidquid concupiscentiam inflammat: his enim amputatis, tuta est castitas tam mentis, quam corporis.


Versus 6: Et Ne Quis Supergrediatur, Neque Circumveniat In Negotio Fratrem Suum

6. ET NE QUIS SUPERGREDIATUR, NEQUE CIRCUMVENIAT IN NEGOTIO FRATREM SUUM. — Nota: Non agit Apostolus de fraude, avaritia et injustitia opum, sed de injustitia et fraude tori, id est de adulterio; agit enim de libidine et immunditia. Adulterium ergo vocat supergressionem et circumventionem. Supergressionem id est praevaricationem et oppressionem, qua quis proximi torum invadit superscandendo (hoc enim est Graecum ὑπερβαίνειν) et adulterando: idem circumventionem vocat, qua quis fraudulenter usurpat uxorem alterius, quae Graece hic dicitur πλεονεξία, id est nimia cupido habendi non opes, sed pellices: qui enim sua uxore contentus non est, sed alias appetit et invadit, is πλεονέκτης. Ita Chrysostomus, Theodoretus et Hieronymus, in cap. IV Ephes., vers. 19; ibi enim πλεονεξίαν, sive, ut Noster vertit, «avaritiam,» pro illicita et immodica venereorum cupiditate usurpat Apostolus, ut ibi dixi. Cum ergo ait hic: «in negotio,» intellige fornicationis. Sic πρᾶγμα Graecis vocatur fornicatio, aeque ac Latinis, ut cum dicunt rem habere cum meretrice: sic eadem ab Italis vocatur negotium, honesta aposiopesi. Sic S. Clemens, lib. III Constit. Apost., cap. II: «Adolescentiores, ait, viduae in gradum vidualem ne cooptentur, ne excusando non posse continere fervorem adolescentiae, aliquando iterum nubentes, in negotio (id est libidine et copula, uti ibidem explicat Turrianus) sint.» Unde explicans subdit: «Subveniendum est illis, ne excusando se derelinqui, iterum nubentes negotio turpi implicentur.»


Versus 7: Non Enim Vocavit Nos Deus In Immunditiam, Sed In Sanctificationem

7. NON ENIM VOCAVIT NOS DEUS IN (ad) IMMUNDITIAM, SED IN (ad) SANCTIFICATIONEM, — id est castimoniam. Christianismus enim est professio castitatis et detestatio libidinis, ita ut Gentes libidinibus addictae eis renuntiare debeant, et castitatem amplecti, cum baptismum et Christianismum suscipiunt; ideoque in baptismo dat eis Deus Spiritum Sanctum, uti subdit Apostolus.


Versus 9: De Charitate Autem Fraternitatis

9. DE CHARITATE AUTEM FRATERNITATIS, — id est fraterna. Est hebraismus: Hebraei enim omnes suae gentis vocant fratres. Hinc pari modo Christiani quilibet alios Christianos compellare et complecti debent ut fratres, tum aliis nominibus, tum hoc praesertim, quod eumdem habent patrem, scilicet Christum, et eamdem matrem, scilicet Ecclesiam. Haec fuit olim et esse debet φιλαδελφία Christianorum. Zeno, rogatus quis esset Amicus? respondit: Alter ego. Alexander ad matrem Darii, quae ex errore Hephaestionem honoraverat pro Alexandro, dixit: Nihil est, o mater, quod turberis: nam et hic Alexander est. Quid dicat Christianus?

IPSI ENIM VOS A DEO DIDICISTIS. — Graece pulchrius id dicitur una voce, θεοδίδακτοί ἐστε, q. d. Adeodocti estis, sicut dicimus Adeodatus est: Deus enim per legem Christi, et per internam Christi gratiam et instinctum vos docuit, ut diligatis invicem.


Versus 10: Etenim Illud Facitis In Omnes Fratres

10. ETENIM ILLUD (diligere, et signa dilectionis exhibere) facitis in (erga) omnes fratres.


Versus 11: Et Operam Detis, Ut Quieti Sitis

11. ET OPERAM DETIS, UT QUIETI SITIS. — Pro operam detis, Graece est φιλοτιμεῖσθαι, id est studiose et ambitiose conemini, inquit Erasmus; et, ut Ambrosius, enitamini; et, ut Syrus, sedulam operam navetis; Theophylactus vero vertit, ut munifici sitis: disjungit enim hoc a sequentibus; sed alii passim illud iis conjungunt, et patet esse conjungendum.

UT VESTRUM NEGOTIUM AGATIS, — πράσσειν τὰ ἴδια, ut agatis res proprias.

Notat otium et curiositatem aliquorum Thessalonicensium: haec enim duo connexa sunt: indeque oritur inquietudo, vana et varia desideria, appetentia rei et felicitatis alienae, aliaque mala, quae domos et respublicas perturbant. Euclides olim rogatus a quodam, quales essent dii, quaque re potissimum gauderent? «Cetera quidem ignoro,» inquit, «at curiosos illis odio esse, certo scio.» Cum quidam exquireret an mundus esset animatus? et rursus, an globosus? «Vos,» inquit Demonax, «de mundo solliciti estis, et vestram ipsorum immunditiem non curatis.» Aegyptius bajulus gestans quid velis opertum, cuidam sciscitanti quid portaret? «Ideo,» ait, «obvelatum est, ne scires: tu vero cur curiose vestigas quod occultatum est?» Socrates curiose de astris scrutanti: «Quae supra nos,» inquit, «nihil ad nos.» Rursum curiosis illud Homericum objectare solebat:

Aedibus in nostris, quae prava aut recta gerantur.

Xenocrates nihil referre dicebat, utrum pedes an oculos inferas in aedes alienas. Crates Thebanus vulgo dictus est θυρεπανοίκτης, id est ostiorum apertor: quod in omnes domos irrumperet, et si quid displiceret, reprehenderet cynica libertate.

Thaletem in coelum ad astra suspicientem et lapsum in barathrum, ancilla conspicata merito id illi accidisse dicebat: qui cum quae ante pedes essent ignoraret, coelum contemplaretur ut cognosceret.

Zeno adolescentem curiosius quid rogantem, adduxit ad speculum, utque se contemplaretur admonuit; moxque rogavit, an videretur tali vultui convenire quaestiones ejusmodi proponere?

Denique curiosi sibi talpae, aliis sunt lynces,

Et praecedenti spectatur mantica tergo.

Putet ergo curiosus sibi dici a Christo, id quod ipsi dixit Petro curiosius de Joanne perquirenti: «Quid ad te? tu me sequere.»

ET UT HONESTE (εὐσχημόνως, id est decore) AMBULETIS AD EOS QUI FORIS SUNT. — Hoc est, decore vos geratis cum Gentibus, ne scilicet otiosi et inertes indecore apud Gentiles mendicetis ad Ecclesiae opprobrium, cum viderint vos sanos et valentes otiari et mendicare; sed potius ut decore victum vobis comparetis honesto labore et opificio. Ita Theophylactus; omnia enim haec spectant ad fugam otii et desidiae, ad studium laboris et operationis. Unde sequitur:

Et nullius aliquid desideretis, — q. d. Ne inopia quae ex otio sequi solet, cogamini aliena desiderare. «Piger enim,» inquit sapiens, «semper est in desiderio.» Graece est, καὶ μηδενὸς χρείαν ἔχητε, id est ut nullius indigeatis: otium enim parit indigentiam et penuriam, penuria fures facit aut mendicos.


Versus 12: Nolumus Vos Ignorare, Fratres, De Dormientibus

12. NOLUMUS VOS IGNORARE, FRATRES, DE DORMIENTIBUS, — illud scilicet mysterium resurrectionis, quod mox explicabo, vers. 15.

Nota cum S. Augustino, serm. 32 De Verbis Apostoli, tom. X: Scriptura eos qui mortui sunt, vocat dormientes ob spem resurrectionis, qua celerrime evigilabunt ex somno mortis et ex lecto, id est sepulcro suo. Ita Daniel, cap. xii, vers. 2, ישנים iescenim, id est qui dormiunt, vocat mortuos. Hinc pia fuit, et etiamnum est, Christianorum consuetudo, ut, cum aliquis mortuus esset, non dicerent: Iste mortuus est, sed, Obdormivit in Domino; idque ad amicorum consolationem, et ut mutuo sese excitarent ad contemptum vitae praesentis et spem resurrectionis. Ita Christus de Lazaro mortuo loquitur, dicens: «Lazarus amicus noster dormit; sed vado, ut a somno excitem eum,» Joan. xi, 11. Secundo, quia magna est affinitas somni et mortis: somnus enim est mors quaedam brevior, mors vero somnus longior. Hinc Poeta:

Stulte, quid est somnus, gelidae nisi mortis imago?

Hinc etiam vocatur «consanguineus lethi sopor.»

UT NON CONTRISTEMINI, SICUT ET CETERI, QUI SPEM NON HABENT. — Notat S. Augustinus, serm. 32 De Verbis Apostoli, non prohibere Apostolum omnem tristitiam in morte defunctorum amicorum; haec enim naturalis est: sed eam tantum quam habent Gentiles et impii, «qui, ut ipse ait, spem non habent.» Contristamur ergo nos, inquit Augustinus, in nostrorum mortibus necessitate amittendi, sed cum spe recipiendi; inde tristamur, hinc consolamur; inde infirmitas afficit, hinc fides reficit; inde dolet humana conditio, hinc sanat divina promissio.

Rursum, ex hac spe resurrectionis et gloriae coelestis, infert S. Augustinus piam esse traditionem Ecclesiae, ut pro defunctis sacrificemus, oremus et eleemosynas demus. «Hoc enim,» inquit, «a Patribus traditum universa observat Ecclesia, ut pro eis qui in corporis et sanguinis Christi communione defuncti sunt, cum ad ipsum sacrificium loco suo commemorantur, oretur, ac pro illis quoque id offerri commemoretur. Cum vero eorum commendandorum causa opera misericordiae celebrantur, quis eis dubitet suffragari pro quibus orationes Deo non inaniter allegantur?» Notent haec Novantes, discantque ex Augustino Missam esse sacrificium, in eoque pro defunctis orari solere, ut scilicet poenis Purgatorii liberentur, idque ex traditione totius Ecclesiae.


Versus 13: Si Enim Credimus Quod Jesus Mortuus Est Et Resurrexit

13. SI ENIM CREDIMUS QUOD JESUS MORTUUS EST ET RESURREXIT, ITA (supple, pariter credere debemus, quod) DEUS EOS QUI DORMIERUNT PER JESUM, ADDUCET CUM EO, — aut certe per hypallagen sic verba ordinanda sunt: «Si (id est sicut) Jesus mortuus est et resurrexit, uti credimus, ita et Deus eos qui dormierunt per Jesum, adducet cum eo.» Notat Theophylactus τὸ per Jesum bifariam posse accipi: primo, ut referatur ad adducet cum eo, q. d. Per gratiam Jesu Christi resurgemus; secundo et melius, ut referatur ad eos qui dormierunt, sitque periphrasis fidelium defunctorum: fideles enim, qui Christum in seipsis habentes moriuntur, dormiunt per Jesum, id est in Jesu, puta in Jesu fide, charitate ac spe resurrectionis. Sic διά accipiunt pro in, vers. 16, et Rom. xiv, 14; Apocal. xiv, 13. «Adducet» hos Deus, scilicet e sepulcris evocatos ad vitam novam et gloriosam, atque ad beatam immortalitatem, ut dicitur I Cor. xv, 53. Probat hic Paulus nos resurrecturos exemplo Christi, idque duplici titulo et argumento, q. d. Christus resurrexit, ergo et nos resurgemus: tum quia Christus fuit homo nobis similis, mortuusque est uti et nos moriemur; tum quia Christus ut caput nostrum virtutem resurgendi in nos quasi membra sua influit, ut sicut in illo ejusque fide et spe viximus et mortui sumus, ita et in eodem resurgamus.


Versus 14: Hoc Enim Vobis Dicimus In Verbo Domini

14. Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini, — id est per verbum, revelationem et doctrinam Domini, q. d. Non quod a meipso, sed quod a Christo didici, loquor et doceo, mysterium scilicet resurrectionis, quod sequitur.

QUIA (quod) NOS QUI VIVIMUS, QUI RESIDUI SUMUS IN ADVENTU DOMINI. — Graece εἰς τὴν παρουσίαν, id est in adventum, et ita legunt Romana Biblia, q. d. Nos qui relinquimur superstites usque in adventum Domini, ut in illo adventu viventes reperiamur. Ubi nota: Paulus ita de se loquitur, atque si victurus esset usque ad adventum Domini, hoc est, usque ad diem judicii; non quod ita futurum putaret, sed ut illius diei terribilis et incertae memoriam nobis et timorem perpetuum incuteret, ut semper suspensi illum diem exspectemus et ad eum nos comparemus. Est ergo hic enallage personae: «Nos qui vivimus,» id est quicumque vivent, sive ex nobis, sive ex posteris nostris, quorum ego personam hic induo et subeo, ut de iis in mea persona loquar. Ita S. Augustinus, lib. XX De Civit., cap. XX.

Non Praeveniemus (in resurrectione, de vers. praeced.) Eos Qui dormierunt. — Graece κοιμηθέντας, id est, somno (scilicet mortis) sopitos; Augustinus, lib. XX De Civit., xx, legit, qui ante dormierunt. Hic in Graeco videtur legisse non κοιμηθέντας, sed προκοιμηθέντας, q. d. Nos qui adhuc vivimus, et quicumque vivent in die judicii, non prius resurgemus, aut gloria donabimur, quam ii resurgant ad gloriam, qui ante nos jampridem mortui computruerunt, q. d. Videte ergo, quam facile et subito Deus dormientes, quos dixi, putridos licet et in cinerem versos, suscitabit: ne ergo fratres et amicos mortuos multum lugeatis, ac de iis contristemini, ut dixi vers. 12. Unde notat Theophylactus tacite hic dicere Apostolum idem quod dixit in epist. I ad Corinth. xv, scilicet quod in momento et in ictu oculi resurgemus. «Quia enim,» inquit Theophylactus, «difficile videbatur, eos qui computruerunt, resurgere, hinc ait Paulus quod viventes haudquaquam antevertent illos (quia scilicet in momento resurgent omnes), ac quemadmodum Deo facile est, viventes et integros adducere ad Christum, sic et illos corruptos.» Prius ergo mortui non longius distant a resurrectione quam posterius defuncti, aut ii qui vivunt: utrique enim simul resurgent.

Aliter haec accipit S. Methodius apud Theophylactum: Nos inquit, qui residui sumus, id est animae immortales non praevenient corpora in resurrectione; sed corpus simul cum anima resurget ad vitam immortalem. Sed hoc non est ad mentem Apostoli; sic enim dicere debuisset: «Non praeveniemus ea,» scilicet corpora; jam autem dicit eos, scilicet homines dormientes.


Versus 15: Quoniam Ipse Dominus In Jussu, Et In Voce Archangeli, Et In Tuba Dei Descendet De Coelo

15. QUONIAM IPSE DOMINUS (Christus judex) IN JUSSU ET IN VOCE ARCHANGELI, ET IN TUBA DEI DESCENDET DE COELO. — Theophylactus distinguit jussum a voce: «Jussio,» inquit, «Dei faciet reddere terram corpora, eaque suscitabit et in immortalitatem transformabit; vox vero Archangeli, aliis angelis administrantibus, efficiet, ut suscitati omnes per diversa loca dispersi, in unum colligantur.» Sed hoc non satis solide dicitur: vox enim Archangeli non tantum colliget, sed et suscitabit mortuos, ut dixi I Corinth. xv, 52, et hic insinuat Apostolus, cum subdit: «Et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi.»

Secundo, melius idem Theophylactus cum Chrysostomo accipit haec per epexegesin, vel hendyadin: «In jussu et in voce,» id est in jussu qui sit vox, vel in jussu vocis Archangeli. Rursum, «in jussu,» id est cum jussu; in voce, id est cum voce: saepe enim Hebraei beth, id est in, usurpant pro im, id est cum.

Nota: Pro in jussu, graece est ἐν κελεύσματι, id est in (cum) celeusmate; celeusma autem est conclamatio nautarum invicem se adhortantium, ut uno velut concentu et conatu simul omnes remos attollant et remigare incipiant. Videtur ergo tale fore commune celeusma aliorum angelorum: qui, inflante Archangelo, simul et ipsi suis vocibus vel tubis in singulis orbis partibus pariter conclamabunt, ut ubique simul omnes resurgant. Ita Chrysostomus, Theodoretus, Theophylactus, Anselmus.

In voce Archangeli et in tuba Dei. — Est epexegesis, vel hendyadis, ut dixi, q. d. In voce Archangeli, quae sit tuba Dei, vel in voce tubae, aut tubali Dei: vox ergo Archangeli eadem erit cum tuba Dei. Dicitur Dei hebraismo, id est maxima et maxime sonora, ut per totum mundum audiatur. Sic dicuntur montes et cedri Dei, id est maximi et altissimi: omnia enim quae Dei sunt, maxima sunt. Secundo, dicitur Dei, quia Deum judicem praeibit, uti tuba solet regem vel Imperatorem praeire. Tertio, dicitur vox Dei, quia magnifica erit et horribilis instar tonitrui, talisque qualis decet majestatem divinam, ut ei quasi proportionetur. Unde hujus tubae typus fuit tuba illa angeli proclamantis Judaeis decalogum in Sina, Exodi cap. xx, vers. 18. Ita ex Chrysostomo Theophylactus.

Hinc nota primo, quod tuba haec non erit spirituale imperium Christi, ut voluerunt nonnulli ex S. Gregorio; sed erit sensibilis clangor et vox tubalis formata ab angelo in aere vel ex solius aeris collisione, vel potius per realem tubam, ut vult Anselmus in Elucidario, et alii; nam Christus, Paulus et Patres semper vocant tubam, tubaque aptissimum est instrumentum etiam angelo, ut maxime sonoram, ex aeris ad latera tubae impulsu et collisione, vocem edat. Ex qua materia sit haec tuba futura, an ex argento, an ex aere, ut opinatur Franciscus Suarez, an ex nube et meteoris, an ex alia materia magis sonora, quam homines ignorant, sed norunt angeli, incertum est.

Nota secundo: Ad hunc finem canet haec tuba: prima, ut omnes homines excitet a mortuis, eosque citet ad judicium, ut satis patet Joan. v, 28; secundo, ut electos vocet ad solemnitatem et laetitiam beatae aeternitatis instar tubae, quae Hebraeos vocabat ad festa, Num. x, 8 et 10: ita Anselmus; tertio, ut terreat reprobos et vocet electos ad bellum, ut reprobos deturbent in gehennam. Ita Anselmus: erit enim quasi classicum militare.

Nota tertio: I Corinth. xv, 52, vocatur haec tuba novissima, quia post tubas septem angelorum, quibus ante diem judicii plagas maximas toti orbi inducent, de quibus Apoc. cap. viii et ix, haec sequetur ultima, clamabitque ac intonabit: «Surgite, mortui, venite ad judicium,» ut indicat Chrysostomus et Theophylactus, docetque D. Thomas, in IV, dist. CXIII, Quaest. I, art. 4.

Nota quarto: Haec tuba Archangeli, Joan. v, 28, vocatur «vox Filii Dei,» quia licet ministerio angelorum, jussu tamen Filii Dei formabitur, ab eoque vim suscitandi mortuos accipiet: «Venit,» inquit, «hora, in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem ejus (Filii Dei), et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae, qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii (damnationis aeternae).»

Petes: Quomodo mortui possunt hanc vocem audire? Respondeo: audient, id est sentient vim hujus vocis; vel audient, id est obedient resurgendo perinde ac si audirent vocem Filii Dei, qui vocat ea quae non sunt quasi ea quae sunt: ut sit catachresis. Erit enim haec tuba, ut multi Patres et Doctores docent, instrumentum saltem morale resurrectionis, per quod Christus operabitur resurrectionem: sicut verba consecrationis sunt instrumentum transsubstantiationis. Unde S. Joannes addit: «Et qui audierint (hanc vocem), vivent.» Dico morale, non enim necesse videtur, aut congruum satis, huic tubae tribuere vim physicam suscitandi mortuos.

Adde secundo, audient mortui hanc vocem postquam resurrexerint: resurrectio enim fiet in instanti, cum tuba canet an Surgite. Ita ut hac voce protracta et sonante resurgentes, illam adhuc audire possint, vel certe illud, quod tuba subjunget: «Venite ad judicium.» Ita Franciscus Suarez, III part., Quaest. LV, art. 1. Erit enim hac tuba quasi prece citans omnes ad judicium. Unde canit Ecclesia: «Tuba mirum spargens sonum per sepulcra regionum; coget omnes ante thronum.»

ARCHANGELI. — Non Christi, ut Ambrosius, sed, ut D. Thomas, Michaelis, qui jussu et vice Christi praeses est Ecclesiae, uti olim fuit Synagogae, Daniel. XII, 1; vel certe Gabrielis, qui praeest, ut multi volunt, secundo ordini, qui est Archangelorum: ut, sicut Gabriel primum Christi adventum praenuntiavit Beatissimae Virgini, ita et secundum praenuntiet mundo. Archangelo ergo hac sua tuba insonante quasi superioris sui imperio exciti angeli aderunt; tuba ergo haec eis primo, inclamabit, inquit Chrysostomus: «Paratos facite omnes, adest judex.» Et hoc est quod ait Christus, Matth. xxiv: «Mittet (Filius hominis non solum Archangelum, sed) angelos suos cum tuba et voce magna.» Unde secundo, videtur, quod Archangelo tuba sua clangente, alii angeli voce magna, lenta et producta conclamabunt: «Surgite, mortui;» simulque ad congregandos hominum cineres quisque suis locis discurrent celerrime. Tertio, hos cineres deinde componet, organizabit, animabit Deus, ut momento resurgant eo modo, quo dixi I Cor. xv, 52. Resurget autem quisque, ubi suum erit corpus vel cineres. Inde angeli eos rapient in vallem Josaphat juxta Hierosolymam, ubi fiet judicium, ut dicitur Joel. III, 2; «Congregabo,» ait, «omnes gentes, et deducam eas in vallem Josaphat, et disceptabo cum eis ibi.» Et hoc significavit Christus, Matth. xxiv, 31, cum ait: «Et congregabunt (angeli) electos ejus a quatuor ventis, a summis caelorum, usque ad terminos eorum.»


Versus 16: Et Mortui Qui In Christo Sunt, Resurgent Primi

15 et 16. ET MORTUI QUI IN CHRISTI fide et gratia, sive Christi fideles et amici sunt, RESURGENT PRIMI: DEINDE NOS, QUI VIVIMUS, QUI RELINQUIMUR, SIMUL RAPIEMUR CUM ILLIS IN NUBIBUS.

Idem Hieronymus ad Heliodorum: «Veniet,» inquit, «illa dies, qua corruptivum hoc et mortale incorruptionem induet et immortalitatem. Tunc ad tubae vocem pavebit terra cum populis; et tu gaudebis. Judicaturo Domino lugubre mundus immugiet: tribus ad tribus ferient pectora. Potentissimi quondam reges nudo pectore palpitabunt. Exhibebitur tunc cum prole sua Venus: tunc ignitus Jupiter adducetur; et cum suis stultis Plato discipulis: Aristoteli argumenta non proderunt. Tunc rusticanus et pauper exultabis et ridebis, dicesque: Ecce crucifixus Deus meus, ecce judex, qui involutus pannis in praesepio vagiit; hic est ille operarii et quaestuariae filius; hic, qui in matris gestatus sinu, hominem Deus fugit in Aegyptum; hic est vestitus coccino, hic qui sentibus coronatus. Cerne manus, Judaee, quas fixeras; cerne latus, Romane, quod foderas: videte corpus, an idem sit quod dicebatis clam nocte tulisse discipulos.»

Moraliter S. Chrysostomus hic, hom. 8, pag. 1370: «Quando igitur illa facta fuerint, tunc et vox erit hic auditor Archangeli angelis reliquis imperantis et clamantis; audientur tunc tubae, imo tubarum sonitus. Qualis igitur tremor, qualis timor eos, qui in terra tunc erunt, qui judicem exspectabunt, obtinebit! Una namque rapietur, et una relinquetur; et unus accipietur, et unus relinquetur. Quis erit tum animus illis, qui istos quidem sublatos videbant, se vero relictos? An non quavis gehenna terribilius eos ita dejectos ac consternatos reddere poterunt? Fingamus itaque sermone jam illud adesse: si enim mors repentina, aut civitatum motus, et reliquae minae animos nostros ita concutiunt; quando viderimus terram diruptam, et his omnibus refertam, quando audierimus tubam, quando vocem illam Archangeli quavis tuba clariorem perceperimus, quando caelum hoc undique sursum evectum et contractum, quando ipsum adventantem Deum regem omnium viderimus, quis tum nobis animus erit?» Et inferius: «Ego multos, qui post deductionem ad mortem revocati fuerant ad regiam benevolentiam et clementiam, dicentes audivi, se neque homines velut homines vidisse, quod animo fuissent summopere cum abducerentur perturbato, perculso et stupefacto. Si ergo corporalis mors usque adeo nos perterrefacit, quando aeterna illa advenerit, quid patiemur?»

Hinc et S. Hieronymus fertur hoc dictum oculum observasse, et aliis tradidisse: «Sive bibas, sive comedas, sive vigiles, sive dormias, haec tibi tuba insonet: Surgite, mortui, venite ad judicium.» Quanquam in operibus Hieronymi haec sententia jam non reperiatur, ejus tamen quid simile invenitur in Regula monachorum, tom. IV operum S. Hieronymi, quae collecta est ex S. Hieronymo, ac conscripta a Superiore Ordinis Hieronymiani, quam probavit Martinus V Pontifex, ut habetur initio Regulae.


Versus 17: Simul Rapiemur Cum Illis In Nubibus Obviam Christo In Aera

BUS OBVIAM CHRISTO IN AERA. — Quaeritur hic an aliqui prius, aliqui posterius sint resurrecturi? hoc enim hic videtur dicere Apostolus. Respondet primo, Sedulius, significari hic ordinem non temporis, sed dignitatis: qui enim in Christi fide et gratia mortui sunt, resurgent primi, non tempore, sed dignitate. Secunda, Chrysostomus et Theophylactus: Resurgent, inquiunt, ante impios justi, ut sint primi in resurrectione non tantum dignitate, sed et tempore, utpote qui rapiendi sint in aera, ut Christo judici venienti occurrant honoris causa. Posterius vero resurgent impii, ut qui neque rapiendi sint in aera, neque Christo occursuri. Sed hoc videtur esse praeter mentem Apostoli: Apostolus enim non ponit hic ordinem inter justos et impios, sed inter mortuos in Christo, et viventes adhuc secum. Unde tertio, Theodoretus magis ad litteram sic explicat, q. d. Ita cito resurgent illi qui jam pridem et olim multa ante saecula mortui sunt, ut praeveniant eos qui tum superstites et vivi invenientur; hi enim prius mori debebunt antequam resurgant: his ergo morientibus, priores, jam olim scilicet mortui, resurgent, ac consequenter hosce praevenient in resurrectione. Quarto, alii putant hic non significari ordinem et consequentiam, sed tantum comitantiam, ut «deinde» idem sit quod praeterea. Verum quinto, sic locus hic genuine exponendus est: «Mortui qui in Christo sunt, resurgent primi,» Graece πρῶτον, id est primum, nimirum antequam rapiantur obviam Christo in aera; «deinde nos qui vivimus, simul cum illis (qui ex mortuis resurrexerunt) rapiemur obviam Christo.» Ponitur enim hic ordo non resurgentium, nec resurrectionis ad resurrectionem, sed ordo resurrectionis ad raptum et occursum Christi, videlicet quod primi illi qui mortui erant resurgent, deinde quod iidem cum aliis tum viventibus simul rapientur in occursum Christi. Ita Anselmus, D. Thomas et alii.

Nota: Non meminit hic Apostolus resurrectionis impiorum et reproborum, sed tantum mortuorum in Christo, id est in fide et gratia Christi: fideles enim pios et bonos tantum consolari vult hac spe resurrectionis.

NOS QUI VIVIMUS. — Id est qui tum vivemus, puta qui ex nobis, vel e posteris nostris justi tunc vivent, et forte ego ipse, quia incertum est quando erit judicii dies, et quisque ad eum paratus esse debet omni hora; veniet enim sicut fur in nocte, ut dicet cap. seq. Unde prudenter timere et persuadere sibi quisque potest forte instare hunc diem, ait Anselmus. Ita passim Apostolus eorum qui tum vivent, personam assumit, et in se transformat, ut notavi vers. 14.

RAPIEMUR, — tum ab angelis, tum a virtute Christi per dotem agilitatis, quam cuique Sancto jam beato indidit: non enim resurgent Sancti prius ad vitam, deinde posterius ad gloriam; sed simul cum resurrectione accipient gloriam corporis; resurgent enim in corpore non mortali et passibili, sed immortali, impassibili et glorioso.

Quaeres, an ii, qui vivi invenientur in die judicii, non morientur, seu vivi rapientur obviam Christo, ita ut sine morte fiant immortales et gloriosi? Asserit hoc Justinus, Quaest. CIX, et Augustinus, lib. II De Peccat. merit., cap. xxxi, Cajetanus et alii: hi enim putant eos qui in fine mundi vivi reperientur, excipiendos esse a communi lege mortis, et hos esse vivos illos, de quibus dicitur in Symbolo, quod Christus judicaturus est vivos et mortuos. Sed debili fundamento nititur haec exceptio a lege mortis plane universali. Unde postea re melius discussa retractans suam sententiam S. Augustinus, lib. XX De Civit., cap. xx, docet omnes omnino homines morituros et resurrecturos. Idem docet Ambrosius, D. Thomas et alii jam passim. Qui ergo in die judicii vivi reperientur, illi morientur in aere et raptu, ait S. Augustinus et Anselmus; vel potius, ut D. Thomas et Oecumenius, in terra, qui locus est morientium, antequam rapiantur: resurgent enim omnes canente tuba, ut ait Paulus 1 Cor. XV, 52.

Dices: Qui sunt ergo vivi illi quos Christus in Symbolo dicitur judicaturus? Respondeo: Sunt ii, qui vivi et superstites in die judicii reperientur; hi enim brevissimo et paucissimo tempore morientur (ut commune debitum naturae et peccati originalis, cui omnes obstringimur, persolvant); nam statim a morte resurgent. Unde censentur non tam mortui quam vivi: quemadmodum Christus Lazarum, quia mox resuscitandus erat, non mortuum esse, sed vivere et dormire dixit, Joan. xi, 11. Atque haec est causa cur Apostolus nec eorum mortis, nec resurrectionis meminerit, sed vivos nominarit, et inter vivos retulerit, quasi semper vivi maneant qui ita moriuntur, ut vix mori videantur: ita ut eorum mors non videatur esse mors, sed transitus ad vitam meliorem et aeternam.

Dicitur ergo Christus judex vivorum et mortuorum, id est omnium hominum tam eorum qui vixerunt et mortui sunt, quam eorum qui vivent Christo adventante ad judicium: alioqui enim in ipso judicio nulli erunt mortui, sed omnes vivi, solosque vivos proprie judicabit Christus. Id ita esse patet ex eo quod Paulus, 1 Corinth. xv, 51, diserte asserit: «Omnes resurgemus,» vel, ut alii legunt; «dormiemus, sed non omnes immutabimur;» et vers. 22: «Sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur;» et vers. 36: «Tu quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur.» Idem patet ex eo quod hic vers. 14 dixit: «Nos qui vivimus, non praeveniemus, resurgendo, eos qui dormierunt;» quia scilicet simul cum illis resurgemus, et deinde simul cum illis rapiemur obviam Christo: si resurgemus cum illis, ergo prius moriemur; tacite ergo significat eos morituros; dicit tamen: «Nos qui vivimus,» ne, si dormientes, id est mortuos, vocet, ipsos contristet, vulnusque eorum refricet, quod tetigit vers. 12, dicens: «Nolumus autem vos ignorare, fratres, de dormientibus, ut non contristemini, sicut et caeteri qui spem non habent.»

OBVIAM CHRISTO IN AERA. — Graece, εἰς ἀπάντησιν τοῦ Κυρίου εἰς ἀέρα, id est in occursum Christi in aera. Unde videtur, quod, sicuti cives regi venienti, honoris causa foras prodeuntes occurrunt: ita et Sancti Christo venienti ad judicium in aera prodeuntes occurrent. Ita Chrysostomus, Theodoretus, Theophylactus. Erit ergo hic occursus Sanctorum ante judicium universale, cum scilicet Christus judex ad illud e caelo descendet. Et hoc est quod dicitur Matth. cap. xxv: «Ecce sponsus venit, exite obviam ei.» Hoc enim exigit Christi dignitas, hoc Sanctorum reverentia et in Christum amor, hoc denique gloria, tam Christi quam Sanctorum expostulat: nam Sancti, uti jam dixi, ante judicium erunt beati, et resurgent in corpore glorioso; itaque cum ingenti gloria tam sua, quam Christi, Christo glorioso occurrent; postea tamen in judicio sententiam (eamdem quam privatim in morte et judicio particulari acceperunt) publicam aeternae felicitatis accipient, ut ita coram omnibus eorum sanctitas et gloria laudetur et honoretur.

Nota secundo: Rapientur Sancti in occursum Christi in aera, ut ibi in nube splendidissima quasi throno considenti ad judicium reagendum, Sancti omnes in nubibus splendidis, quasi thronis assistant, ac quasi assideant, ut docet Franciscus Suarez, III part., disp. LVII, sect. II, tom. II, in fine; ita tamen ut quisque suo ordine et gradu pro meritis consideat. Unde in splendidioribus et Christo vicinioribus thronis considebunt Apostoli et Apostolici viri, qui proprie cum Christo judicabunt, ut dicitur Matth. xix, 28.

Hinc patet tertio, quomodo vallis Josaphat in qua fiet judicium, cum campis et locis vicinis (quae longissime protendi, et adeo, si opus sit, complanari possunt), capere poterit omnes homines, qui unquam fuerunt, sunt, aut erunt: nam reprobi in valle hac consistent in terra constipati a sinistris judicis circumcirca; sancti vero a dextris consistent non in terra, sed altius et judici vicinius in aere; ita tamen ut, sicut in amphitheatris varii erant spectantium ordines per contignationem et tabulata alii aliis altiores: ita et Sanctorum varii sint ordines, alii pro meritis supra alios quasi in tabulato aereo altius consideant; sic tamen ut infimi longe reprobis et terra (quam in vita calcarunt et contempserunt) emineant, et Christo appropinquent. «Et sic semper,» videlicet tam in judicio, quam in caelo, ad quod mox ascendent, «cum Domino (Christo) erunt,» ut hic dicitur.