Cornelius a Lapide

I Thessalonicenses V


Index


Synopsis Capitis

Docet quod dies Domini veniet ex improviso, sicut fur in nocte. Hinc hortatur ut semper sobrii et vigiles ad eum se comparent per vitae integritatem, et bona opera, charitatis praesertim erga suos praepositos, misericordiae, patientiae.

Deinde, vers. 16, hortatur eos ut semper gaudeant, orent, et gratias Deo agant, utque spiritum non extinguant, et prophetias probent.

Denique, vers. 23, omnimodam sanctitatem eis apprecatur, omnesque salutat.


Textus Vulgatae: I Thessalonicenses 5:1-28

1. De temporibus autem et momentis, fratres, non indigetis ut scribamus vobis. 2. Ipsi enim diligenter scitis, quia dies Domini sicut fur in nocte, ita veniet. 3. Cum enim dixerint: Pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient. 4. Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies illa tanquam fur comprehendat. 5. Omnes enim vos filii lucis estis, et filii diei: non sumus noctis, neque tenebrarum. 6. Igitur non dormiamus sicut et caeteri, sed vigilemus et sobrii simus. 7. Qui enim dormiunt, nocte dormiunt; et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt. 8. Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei et charitatis, et galeam spem salutis. 9. Quoniam non posuit nos Deus in iram, sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Jesum Christum, 10. qui mortuus est pro nobis ut, sive vigilemus, sive dormiamus, simul cum illo vivamus. 11. Propter quod consolamini invicem; et aedificate alterutrum, sicut et facitis. 12. Rogamus autem vos, fratres, ut noveritis eos, qui laborant inter vos, et praesunt vobis in Domino, et monent vos, 13. ut habeatis illos abundantius in charitate propter opus illorum: pacem habete cum eis. 14. Rogamus autem vos, fratres, corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes. 15. Videte ne quis malum pro malo alicui reddat: sed semper quod bonum est sectamini in invicem, et in omnes. 16. Semper gaudete. 17. Sine intermissione orate. 18. In omnibus gratias agite: haec est enim voluntas Dei in Christo Jesu in omnibus vobis. 19. Spiritum nolite extinguere. 20. Prophetias nolite spernere. 21. Omnia autem probate: quod bonum est tenete. 22. Ab omni specie mala abstinete vos. 23. Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia: ut integer spiritus vester, et anima, et corpus sine querela in adventu Domini nostri Jesu Christi servetur. 24. Fidelis est, qui vocavit vos: qui etiam faciet. 25. Fratres, orate pro nobis. 26. Salutate fratres omnes in osculo sancto. 27. Adjuro vos per Dominum, ut legatur epistola haec omnibus sanctis fratribus. 28. Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. Amen.


Versus 1: De Temporibus Et Momentis, Fratres, Non Indigetis Ut Scribamus Vobis

1. DE TEMPORIBUS ET MOMENTIS, FRATRES, NON INDIGETIS UT SCRIBAMUS VOBIS, — quo scilicet tempore et momento Christus venturus sit ad judicium.


Versus 2: Quia Dies Domini Sicut Fur In Nocte, Ita Veniet

2. IPSI ENIM DILIGENTER (ἀκριβῶς, id est exacte, plane, certo) SCITIS, QUIA DIES DOMINI SICUT FUR IN NOCTE, ITA VENIET, — q. d. Dies judicii subitaneus et improvisus, nullo sciente aut sperante, clanculum surrepet et obruet homines incautos et securos; sicut fur nocte cum dormiunt omnes, domum invadit et expilat.

Dices: Ex Daniele, XII, 12, colligitur post mortem Antichristi superfore 45 dies ad judicium, qui dabuntur iis qui lapsi sunt sub Antichristo, ut poenitentiam agant; ergo sciri poterit dies judicii. Respondeo: Certum est ex Daniele superfore (quod tamen pauci tunc scient, vel advertent) hos 45 dies; sed incertum est an non plures supererunt: imo verisimilius est plures dies, imo menses et annos superfuturos usque ad diem judicii: id enim satis significat Ezech. XXXIX, 9, ubi docet quod, caeso Antichristo ejusque exercitu, Gog scilicet et Magog, tanta erunt spolia, hastae et arma, ut Judaei ex omnibus urbibus confluant ad ea diripiendum, et septem annis sat habeant ad ea comburenda, nec alia lignatione aliisque silvis egeant. «Succendent,» ait Ezechiel, «ea igni septem annis, et non portabunt ligna de regionibus, neque succident de saltibus, quoniam arma succendent igni,» etc. Septem ergo anni post mortem Antichristi dabuntur lapsis ad poenitentiam, in quibus post summam Antichristi persecutionem videtur futura summa pax Ecclesiae. Ita Hector Pintus in Ezech. XXXIX, et Franciscus Ribera in Apoc. XX, idque insinuat Daniel loco citato, cum enim dixisset: «Et a tempore cum ablatum fuerit juge sacrificium (Missae scilicet per Antichristum), et posita fuerit abominatio (id est idolum Antichristi, qui volet coli ut Deus) in desolationem (id est ut omnia bona perdat et desolet), dies mille ducenti nonaginta,» id est tres anni cum dimidio, ut dixit cap. VII, vers. 25, q. d. Ab initio persecutionis Antichristi, usque ad ejus finem et mortem, erunt tres anni cum dimidio. Deinde subdit: «Beatus, qui exspectat et pervenit usque ad dies mille trecentos triginta quinque,» id est beatus qui pervenit ad dies 45 post mortem Antichristi: tunc enim plena erit quies, pax, libertas Ecclesiae, non dubium quin aliquanto tempore duratura.

Putavit Elias Levita et Judaei in sexto millenario annorum mundum esse finiendum, tumque fore diem judicii: unde hoc circumferunt elogium: «Sex millia mundus,» supple, habebit annorum; ut, sicut sex diebus mundus est conditus, ita sex annorum millibus consummetur. Addunt id significare sex aleph, quae in Hebraeo textu Genes. 1, 1, ubi dicitur: «In principio creavit Deus caelum et terram,» reperiuntur; quasi sex aleph sex millia annorum, quibus caelum et terra consistent, significent: aleph enim Hebraeis significat mille, sed haec cabalistica sunt et Judaica.

Alii putarunt tot annos fore post Christum ad diem judicii, quot Christum praecesserunt ab origine mundi, hocque significat Habacuc, cap. III, vers. 2, cum ait: «Domine, opus tuum (incarnationis et redemptionis Christi) in medio annorum vivifica illud.» Sed alius est sensus Habacuc, ut ibi dixi.

Tertio, Cardinalis Cusanus opinatus est corpus Christi mysticum, id est Ecclesiam Christianam tot jubileos annorum habituram, quot Christus ipse annos complevit, scilicet annos 1700; Christus enim vixit 34 annos, quos si multiplices per 50, qui est numerus jubilaei, invenies 1700 jam dictos. Sed haec frivola videntur, et tales congruentias plurimas quisque commimisci posset, quae nullum in re habent fundamentum, nisi congruentiam vel convenientiam aliquam arithmeticam.

Haec omnia elidit Christus dicens Marci XIII, 32: «De die autem illa (judicii), vel hora, nemo scit, neque angeli in caelo.» Et Paulus hic docet non esse scribendum de temporibus et momentis judicii, quia dies Domini veniet sicut fur in nocte.

SICUT FUR IN NOCTE, ITA VENIET, — scilicet inopinato et inexpectatus, ut jam dixi. Addunt aliqui, sicut fur nocte venit, ita Christum nocte venturum ad judicium; idque significari Matth. XXV, cum dicitur: «Media nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit, exite obviam ei.» Ita Chrysostomus et Euthymius. Imo S. Hieronymus ibi dicit, hanc esse Apostolicam traditionem, ut ea de causa in paschate populum ante mediam noctem (erant hae veterum Christianorum vigiliae, quarum nomen adhuc retinemus in jejuniis et profestis) dimittere non liceat: eo quod Christus, sicut olim tempore mediae noctis in Aegyptum ad caedem primogenitorum et liberationem Hebraeorum venit, ita et eodem tempore ad judicium venturus crederetur.

Verum haec non ita certa sunt, aliique probabilius putant, non noctu, sed mane Christum, qui lux est, quique veniet ut in lucem omnia proferat, venturum ad judicium. Unde quod dicitur Matth. XXV: «Media nocte clamor factus est,» etc. parabolice dici: est enim parabola, ut patet, nilque aliud significare videtur quam sponsum, id est Christum, media nocte, hoc est inexspectate, venturum, ut explicant Hilarius, Gregorius et alii.

Causas plures cur Deus voluerit diem judicii, maxime particularis, esse incertum nobis, adfert hic Chrysostomus et ex eo Theophylactus: «Prima,» ait, «est, quia si novisset homo diem suum ultimum, nihil non scelerum conaretur patrare aliis diebus, deinde fine vitae appropinquante baptizaretur. Deinde plerique, si novissent in crastinum v. g. sese morituros, innumeris malis hostes affligere meditarentur, tanquam jam de seipsis desperantes, hostiumque se explere sanguine cupientes: quod nunc non fit, mortis eos terrore remorante, vitaeque cupiditate. Praeterea vitae suae amantiores, prae nimia desperatione ac tristitia perirent, si mortis suae tempus ac momentum compertum haberent. Ad haec justi non tantum mercedis haberent periculis objecti, quia compertum haberent se nunc haud morituros, sed post tot v. g. annos. Nunc vero, cum incertum sit evadant-ne pericula, an secus, nec vel sic tamen mortem evadere laborant, perspicua eorum virtus est. Quemadmodum enim tres pueri ea de causa majorem admirationem merentur, quod, cum non satis novissent, an ex igne essent evasuri, nec ne, neque sic tamen statuam adoraverunt: propterea obitus noster erit tanquam fur in nocte.» Ita et S. Augustinus, lib. De Disciplina Christiana: «Latet,» inquit, «ultimus dies, ut observentur omnes dies. Sero parantur remedia, cum mortis imminet periculum.» Idem, lib. II De Doctrin. Christ.: «Timor,» inquit, «de futura morte mentem necessario concutit et quasi clavus carnis motus omnes superbiae, ligno crucis affigit. Non potest male mori, qui bene vixerit; et vix bene moritur, qui male vixit.» Ita et S. Hieronymus ad Heliodorum: «Nihil,» inquit, «aeque tibi proficiet ad temperantiam omnium rerum, quam cogitatio brevis aevi et hujus incerti: quidquid facies, respice mortem.»


Versus 3: Cum Enim Dixerint: Pax Et Securitas

3. CUM ENIM DIXERINT: PAX ET SECURITAS. — Id est tuta sunt omnia, nihil est periculi, nullus metus; hoc enim significat Graecum ἀσφάλεια.

TUNC REPENTINUS EIS SUPERVENIET INTERITUS. (Graece, ἐφίσταται ὄλεθρος, id est instat vel imminet exitium: ἐφίσταται enim, id est instat, non futuri sed praesentis est temporis, quod efficacius subitum casum et mali incursum significat), SICUT DOLOR IN UTERO HABENTI, — id est parturienti; hanc enim repente nesciam dolor partus corripit: ita dolor et angor judicis et judicii, ipseque interitus, hoc est mors et praesens et aeterna, tam corporis quam animae, subito corripiet et percellet homines, ut effugere non possint: hoc enim significat Graecum μὴ ἐκφύγωσιν, quod Noster vertit, non effugient.

Moraliter S. Anselmus: «Mulier,» inquit, «praegnans quod in utero diu portavit cum pondere, tandem ejicit cum dolore: quia et reprobi malum, quod diu latuit intra conscientiam ipsorum et gravavit eam, in conspectu judicis cum gravi tormento cunctis manifestabunt. Mulier cum voluptate pondus illud concipit, sed, ut dictum est, cum dolore ejicit: quia et reprobi culpam cum voluptate libenter commiserant, sed ante districtum judicem hanc inviti multa cum amaritudine manifestabunt. Mulier dum non sperat, subitis doloribus incipit urgeri ut pariat: quia et reprobi dum non praevident, incipiunt repentinis cruciatibus compelli, ut latentia mala quae intus habent, ante tribunal aeterni judicis ad publicum proferant. Ita ergo subitis doloribus incipient torqueri intrinsecus instar praegnantis, et non effugient. Mulier namque evadit, sed illi non effugient.»

Dices: Lucae XXI, 26, dicitur, sub diem judicii fore «pressura gentium, arescentibus hominibus prae timore et exspectatione quae supervenient universo orbi:» quomodo ergo hic ait Apostolus, quod tum dicent homines: «Pax et securitas?» Respondeo, arescent homines prae timore, cum videbunt solem, lunam, aquas omniaque elementa conturbari, aliaque signa horribilia fieri, quae proxime praecedent judicium; antequam vero haec fiant, dicent: «Pax et securitas,» tuncque haec signa, ipseque judicii dies haec signa proxime sequens eos securos ex improviso obruet. Unde Lucas subdit, vers. 34: «Attendite vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis hujus vitae; et superveniat in vos repentina dies illa: tanquam laqueus enim superveniet in omnes, qui sedent super faciem omnis terrae.» Idem, scilicet ante haec signa dicturos homines, «Pax et securitas,» clarius docet Matthaeus XXIV, 37: «Sicut, ait, in diebus Noe, ita erit et adventus Filii hominis: sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptui tradentes, usque ad eum diem quo intravit Noe in arcam, et non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes: ita erit et adventus Filii hominis;» quia, ut dixi, sub adventu suo et die judicii Christus signa praevia, quae omnes percellent, intelligit et comprehendit, ante quae comedent, bibent, nubent homines, dicentque: «Pax et securitas.»


Versus 4: Vos Autem, Fratres, Non Estis In Tenebris

4. VOS AUTEM, FRATRES, NON ESTIS IN TENEBRIS (id est in peccatis ignorantiae, infidelitatis, cupiditatum, ebrietatum, fornicationum et aliorum quae fiunt in tenebris), UT VOS DIES ILLA TANQUAM FUR COMPREHENDAT, — q. d. Sicut fur hominem dormientem inopinato aggreditur: ita dies Domini dormientes in tenebris et somno peccatorum inopinato aggredietur; bonos vero et justos non aggredietur ut fur, sed ut hospes amicus diu praevisus et expectatus iis vigilantibus adveniet.


Versus 5: Omnes Vos Filii Lucis Estis, Et Filii Diei

5. OMNES VOS FILII LUCIS ESTIS, ET FILII DIEI: NON SUMUS NOCTIS, NEQUE TENEBRARUM. — «Filii lucis,» id est Christi, ait Anselmus, qui Joan. VIII, 12, ait: «Ego sum lux mundi.» E contrario filii noctis sunt filii diaboli, de quo Job, III, 6 (in sensu mystico): «Noctem illam tenebrosus turbo possideat.»

Secundo et planius, q. d. Post noctem gentilismi, in qua nati et enutriti quasi filii tenebrarum in infidelitate vixistis, illuxit jam lux Evangelii vobis et dies Christianismi, in quo baptismo renati, quasi filii lucis Evangelicae facti estis lucidi fide, charitate, vita sancta et Christiana, exspectantes et parantes vos ad diem Domini. Unde vobis ille improvisus quasi fur non superveniet; sed iis qui erant filii noctis, id est qui in tenebris infidelitatis, ignorantiae Dei et peccatorum versantur. Ita Chrysostomus et Anselmus. De hac luce vide dicta ad Ephesios, V, 8.

Hinc constat, eos qui vere Christiani sunt, non horrere, sed optare adventum, aeque ac regnum Christi: «Perversum omnino est, inquit S. Augustinus, Psal. CXLVII, quem diligis timere ne veniat, et orare quotidie, Adveniat regnum tuum: quod quidem nihil aliud esse videtur, quam orare ut adveniat regnum ejus, et tamen timere ne exaudiaris. Unde autem iste timor? quia judex venturus est: numquid invidus? malevolus? nihil horum prorsus. Quis enim est venturus judicare, nisi qui venit judicari pro te?»


Versus 6: Igitur Non Dormiamus, Sed Vigilemus Et Sobrii Simus

6. IGITUR NON DORMIAMUS, — somno peccatorum, desidiae, ignorantiae Dei et salutis: quia jam nox infidelitatis vestrae pertransiit, et sumus in die fidei et gratiae Christi. De hoc somno vide dicta ad Rom. XIII, 11.

SED VIGILEMUS, — perinde, ut qui furem et praedonem exspectat: veniet enim dies Domini quasi fur; excubiae ergo nobis agendae sunt, ut vigiles et paratos nos inveniat.

ET SOBRII SIMUS, — abstinentes a nimio cibo, voluptatibus et cupiditatibus, in iisque temperantes et moderati: haec enim temperantia et moderatio, vigiliarum augmentum est et robur, inquit Theophylactus, facitque hominem in vigilia sua attentum, q. d. Sobrie viventes agamus quae bona sunt vigilanter et attente.

Vita ergo mortalium vigilia est. Hinc Christus sedulo nos monet, Matth. XXIV, 42: «Vigilate, quia nescitis qua hora Dominus venturus sit.» In quae verba S. Hilarius: «Ut ignorantiam,» ait, «illius diei omnibus tacitis non sine utilis silentii ratione esse sciremus, vigilare nos Dominus propter adventum furis admonuit, et orationum assiduitate detentos, omnibus praeceptorum suorum operibus inhaerere. Furem enim esse ostendit Zabulum (id est diabolum: aeolice enim za idem est quod διά), ad detrahenda ex nobis spolia pervigilem, et corporum nostrorum domibus insidiantem, ut ea incuriosis nobis et somno deditis, consiliorum suorum atque illecebrarum jaculis perfodiat. Paratos igitur esse nos convenit, quia diei ignoratio intentam sollicitudinem suspensae exspectationis exagitat.»

Pulchre etiam S. Chrysostomus, hom. 22 ad Populum: «Opus,» ait, «est vigilantia, dilecti; nam et miles dormit, non in lecto, sed humi; piscator non dormiens piscatur, sed stans aliquando peragit noctem; agricola vigilat, ne domini vinea laedatur; et pastor sub dio stans noctem consummat, gregem custodiens, sicut Jacob dicebat: Aestu urebar et gelu, et somnus fugiebat ab oculis meis. Et quae ipsius vigiliae ratio? ne ulla ovis a fera voraretur. Si vero tanta de irrationali pecude cura, quales esse decet de rationali anima sollicitudinem gerentes? Propter hanc Jacob operarius lapidem ad caput sibi posuit dormiens, ut facilius evigilaret, unde scalam vidit ad caelos usque pertingentem. Nos esse vult Dominus paratos, proptereaque posuit incertum exitum nostrum, ut continue vigilemus et pugnemus.»

Idem Chrysostomus hic, tom. IX, post medium, ostendit Christiano vigilandum esse exemplo excubitorum: «Obsecro,» inquit, «omnia faciamus, ne unquam obdormiamus. Non videtis custodes, quomodo seipsos saepe vel parum somno permittentes, omnem magnae custodiae fructum amittant? per modicum enim illum somnum, totum perdunt, dum furari volenti copiam et potestatem faciunt. Quemadmodum enim nos fures non ita videmus, ut ipsi nos vident: ita et diabolus omnibus imminet, invidet et dentibus frendet.»

Deinde ad eamdem vigiliam nos excitat exemplo funambulorum, «Componamus nosipsos undique, et quemadmodum super funem extensum ambulantibus non licet vel parum negligentes esse, nam parum illud magnum illis malum generaret; mox enim subversi deciderent ac perirent: ita neque nobis pigrescere licet. Viam enim incedimus angustam et utrimque praecipitiis obnoxiam,» etc.


Versus 8: Induti Loricam Fidei Et Charitatis, Et Galeam Spem Salutis

INDUTI LORICAM FIDEI ET CHARITATIS, ET GALEAM SPEM SALUTIS. — Non satis est vigilare, inquit Theophylactus, ac sobrium esse, verum opus etiam armari: ut enim quis vigilans sit et sobrius, non habeat autem arma, facile eum latrones et praedones conficient. Lorica ergo, qua pectus et totum corpus armemus, sit fides et charitas, id est fides et bona vita, inquit Theophylactus, sive fides et bona opera charitatis; galea vero nostra sit spes salutis. Vide de his armis et panoplia hominis Christiani, dicta Ephes. VI, 17 et praecedentibus.


Versus 9: Quoniam Non Posuit Nos Deus In Iram, Sed In Acquisitionem Salutis

9. QUONIAM NON POSUIT NOS DEUS IN IRAM (id est non creavit, non destinavit nos Deus ad damnationem, ut iram suam et vindictam in nos ostenderet), SED IN ACQUISITIONEM SALUTIS, PER DOMINUM NOSTRUM JESUM CHRISTUM, q. d. Sed creavit nos Deus, destinavit, redemit, segregavit ab infidelibus et nos vocavit ad Christum, ut per eum acquiramus salutem bene operando, ac vivendo secundum legem Christi.


Versus 10: Qui Mortuus Est Pro Nobis, Ut Simul Cum Illo Vivamus

10. QUI MORTUUS EST PRO NOBIS, UT SIVE VIGILEMUS (id est vivamus), sive dormiamus (id est moriamur), SIMUL CUM ILLO VIVAMUS, — nimirum hic in gratia, post mortem vero in gloria. Aliter ergo accipit hic dormire et vigilare, quam vers. 6 et 7; ludit enim in hisce vocibus Apostolus. Ita Theophylactus et Anselmus.


Versus 11: Aedificate Alterutrum

11. AEDIFICATE ALTERUTRUM. — Graece εἷς τὸν ἕνα, id est unus unum, alius alium. Est metaphora: sicut enim qui murum aedificat, eumque sensim erigit et attollit, is domum aedificat: ita qui sua sobrietate et humilitate proximum erigit et excitat, is eum ad similia aedificare dicitur, ut fiat nimirum domus et templum sanctum et perfectum Domino. Ne dicas, inquit Theophylactus, non sum doctor, non sum praeceptor, alios docere et aedificare non teneor. Falleris: doctores non sufficient ad singulorum et omnium admonitionem; sed vult Deus quemque alium instruere et aedificare, saltem exemplo suo et bona vita.


Versus 12: Rogamus Autem Vos, Fratres, Ut Noveritis Eos Qui Laborant Inter Vos

12 et 13. ROGAMUS AUTEM VOS, FRATRES, UT NOVERITIS (id est notetis et rationem eorum habeatis: est metalepsis) eos qui laborant (in praedicando Evangelio et re christiana procuranda et promovenda) inter vos, et praesunt vobis in Domino (id est in Domini Christi familia, hoc est Ecclesia), UT HABEATIS ILLOS ABUNDANTIUS IN CHARITATE, — ut eos abundantius ametis et foveatis, quasi filii parentes vestros spirituales. Ita Theophylactus. Graece est ἡγεῖσθαι αὐτοὺς ὑπερ ἐκπερισσοῦ ἐν ἀγάπῃ, id est, ut Vatablus, ut habeatis illos in summo pretio per charitatem, ministrando scilicet eis necessaria ad vitam; Ambrosius vertit, ut illis habeatis summum honorem in charitate.

PACEM HABETE CUM EIS. — Notent hoc qui suis Pastoribus et Praelatis lites movent, aut odia contra eos fovent.


Versus 14: Corripite Inquietos, Consolamini Pusillanimes, Suscipite Infirmos

14. CORRIPITE INQUIETOS. — Graece pro corripite, est νουθετεῖτε, id est officii admonete et quasi mentem quam amiserunt, eis reddite et reponite. Secundo, pro inquietos, graece est ἀτάκτους, inordinatos, quo nomine Livius vocat milites qui suam stationem non servant. Sic Paulus hoc nomine notat hic eos, qui Ecclesiasticam non servant disciplinam et ordinem, quem cuique statuit et definivit Deus, ait Theophylactus; tales enim intractabiles sunt, et parere nolunt, turbantque omnem pacem.

SUSCIPITE INFIRMOS. — ἀντέχεσθε τῶν ἀσθενῶν, id est suscipite et fulcite infirmos. Syrus vertit, excipite onus eorum qui infirmi sunt; Ambrosius, opitulamini infirmis: ἀντέχεσθαι enim est proprie, nitentem et conantem, sed non sufficientem, nec sat virium habentem adjuvare.

PATIENTES ESTOTE AD OMNES, — μακροθυμεῖτε, id est, ut Syrus, longanimes estote erga unumquemque.


Versus 15: Videte Ne Quis Malum Pro Malo Alicui Reddat

15. VIDETE, NE QUIS MALUM PRO MALO ALICUI REDDAT: SED SEMPER QUOD BONUM EST SECTAMINI IN INVICEM, ET IN OMNES. — Id est benefacite invicem et omnibus: opponit enim reddere malum illi, quod est, «sectamini bonum.» «Non satis est, inquit Theophylactus, non reddere mala pro malis, verum est etiam operae pretium bonis compensare malefactorem; hoc enim indicat cum ait: Sectamini quod bonum est, hoc est impense studete benefacere, et in invicem, hoc est, erga fideles; et in omnes, hoc est, etiam erga infideles.»


Versus 16: Semper Gaudete

16. SEMPER GAUDETE, — «etiamsi,» inquit Theophylactus, «in tentationes incideritis. Observa autem quod posteaquam dixisset non esse malum malo pensandum, tunc praeceperit laetandum esse: nam qui institutus est, ut de nemine se ulciscatur, sed beneficiis potius prosequatur eum qui contristaverit se, undenam, amabo, moeroris stimulum accipit?»


Versus 17: Sine Intermissione Orate: In Omnibus Gratias Agite

17 et 18. SINE INTERMISSIONE ORATE: IN OMNIBUS GRATIAS AGITE. — «Hic monstrat,» ait Theophylactus, «quo fiat ut semper gaudeamus, orationem nimirum quae non cesset, atque gratiarum actionem: qui enim assuevit cum Deo versari, eique gratias agere in omnibus rebus, tanquam utiliter contingentibus, planum est quod perpetuum sit gaudium habiturus.»

Nota: Christianus assidue orare debet. Nam, ut ait S. Ephrem, tract. De Oratione: «Oratio est temperantiae custodia, iracundiae frenum, animi elati repressio, odii medicina, recta legum jurisque constitutio, regni potentia, trophaeum atque vexillum belli, tutela pacis, virginitatis sigillum, fides nuptiarum, viatorum praesidium, dormientium custos, agricolarum fertilitas, navigantium salus, reorum patrona, maerentium consolatio, laetantium jucunditas, lugentium solamen, morientium sepultura.» Deinde haec ipsa exemplis confirmans subdit: «Oratio Ionae prophetae balenam pro domo concessit, et Ezechiam ex portis mortis ad vitam reduxit, ipsisque tribus pueris in Babylone flammam ignis in flatum roris convertit.» Indeque concludit: «Nulla est alia in tota vita humana pretiosior oratione possessio.» Quomodo semper orare oporteat, dixi Ephes. VI, 18.

Audi et abbatem Lucium, in Vitis Patrum: cum enim quidam fratres ad eum advenissent, requisivit eos senex, dicens: Quid soletis manibus vestris operari? At illi dixerunt: Nos nihil manibus nostris operamur, sed secundum quod dicit Apostolus, sine cessatione oramus. Quibus senex dixit: Non manducatis? At illi professi sunt: Etiam, dixitque eis: Quando ergo comeditis, quis pro vobis orat? at illi conticuerunt, et iterum requisivit eos, dicens: Numquid dormitis? cumque illi se dormire dixissent, dixit eis: Quando ergo dormitis, quis orat pro vobis? et non invenerunt quid responderent ei. Tunc dixit eis: «Indulgete ergo mihi, quoniam non facitis sicut dicitis. Ego autem dicam vobis, quemadmodum manibus meis operans sine cessatione oro. Sedeo enim de mane usque ad horam constitutam, et pauca palmarum folia infundo, et facio exinde funiculos, et interim oro, dicens: Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam, et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam. Cumque percomplevero opera manuum mearum, et fecero aliqua vasa, aut paucos funiculos, et emero ex eis nummos decem, ex ipsis nummis duos do pauperibus, et reliquos comedo. Quando ergo comedo aut dormio, tunc illi pro peccatis meis sine cessatione implent orationem meam.» Ita in Vitis Patrum, lib. III, pag. 531, num. 212.

18. IN OMNIBUS GRATIAS AGITE. — Nota: In omnibus gratiae agendae sunt Deo, puta tam in morbo, quam in sanitate; tam in inopia, quam in copia; tam in desolatione, quam in consolatione; tam in tentatione, quam in pace; tam in humiliatione, quam in exaltatione; tam in adversitate, quam in prosperitate: quia non minus, imo saepe majus, donum et beneficium Dei est morbus, inopia, desolatio, tentatio, humilitas, adversitas, quam sanitas, copia, consolatio, pax, exaltatio, prosperitas. Atque haec est, uti jucundissima, ita et sanctissima via, qua per aerumnas hujus vitae, laeti et quasi ludibundi imus in coelum; si nimirum in quavis re cum Psalte canamus: «Benedicam Dominum in omni tempore.» Et cum Paulo: «In omnibus gratias agamus Deo.» Hinc S. Augustinus, in Psal. CXXXII, laudat morem veterum Religiosorum, qui frequenter habebant in ore hoc verbum, «Deo gratias»; eoque cum invicem fierent obvii, se mutuo salutabant, uti etiamnum multi faciunt. Carpebant hoc Circumcelliones, sed defendit Augustinus: «Qui dicit,» ait, «Deo gratias, gratias agit Deo. Vide si non debet frater Deo gratias agere, quando videt fratrem suum. Num enim non est locus gratulationis, quando se invicem vident qui habitant in Christo?» Item S. Augustinus, epist. 77: «Quid melius,» inquit, «et animo geramus, et ore promamus, et calamo exprimamus, quam Deo gratias? Hoc nec dici brevius, nec audiri laetius, nec intelligi grandius, nec agi fructuosius potest. Deo gratias, qui te tam fideli pectore ditavit.» Vide insignem homiliam S. Basilii, quam de gratiarum actione scripsit, ubi inter cetera sic ait: «Accumbens mensae, ora: esitans panem, largitori gratiam rependito. Tunicam indueris? gratias agito benigno datori. Amiciris pallio? fac in te augescat interior erga Deum charitas, qui indumenta gratuito largitus est hiemi aestatique accommoda, quibus et vita conservatur, et obvelatur turpitudo. Tibi ne dies expletus abiit? illi referto gratiam, qui solem nobis nil tale commeritis indulsit in diurnae operationis ministerium; ignem vero contulit illustrandae nocti, utque subserviat ceteris vitae commoditatibus. Si in coelum suspexeris, cum in eximiam siderum pulchritudinem oculorum aciem defixeris pressius, provide Deo, et cole eum qui cuncta haec in sapientia condidit. Quin et noctem dispertitor in somnum et orationem, imo somni ipsi pietatis exercendae meditationes quaedam sint.» Et inferius: «Nullae tuo merito plecteris? gaudium tibi inferat futurorum spes. Justo es supplicio addictus? gratias agas quod hic potius luas poenas quam in futuro.» Et S. Bernardus, serm. 13 in Cant., ubi inter cetera ait: «Ad focum unde exeunt revertantur flumina gratiarum, et iterum fluant. Remittatur ad suum principium coeleste profluvium, quo uberius terrae refundatur. Qualiter, inquis? Qualiter dicit Apostolus: In omnibus gratias agentes. Quidquid sapientiae, quidquid te virtutis habere confidis, Dei virtuti et Dei sapientiae deputa Christo.»

HAEC EST ENIM VOLUNTAS DEI IN CHRISTO JESU (per Christum Jesum) IN OMNIBUS VOBIS. — Graece εἰς ὑμᾶς, erga vos, q. d. Hoc est quod vult Deus, per Christum, id est per Christi legem, doctrinam et gratiam, nos praestare, scilicet ut semper gaudeamus, sine intermissione oremus, in omnibus gratias agamus, etc. Unde Theophylactus to in Christo Jesu, hoc est, inquit, per Jesu Christi cooperationem; «etenim Christus nobis ad gratiarum actionem adjutor est, qui et illud nos facere docuit in Evangelio.» Nota: «Voluntas» signa hic intelligitur. Unde recte εὐδοκία (quod Vulgatus interpres vertit, voluntas) volitum vertas, vel res volita a Deo, Deoque placita et accepta. Hinc Vatablus sic explicat, q. d. Haec faciendo placebitis Deo per Christum, sine quo nihil placere potest. Tertio, alii sic explicant, quasi Apostolus hic tacitae occurrat objectioni. Dicet enim quis: Quomodo semper gaudebo et gratias agam, qui tot premor aerumnis? Respondet Apostolus hanc esse Dei voluntatem, id est benevolentiam, ut cum Christo, per Christum, id est per Christi gratiam haec omnia patiamur: Deus enim non ex odio, sed ex amore et benevolentia, sicut Christo Filio suo crucem imposuit, ita Christiano cuique crucem immittit et imponit. Sed hic sensus remotior est, et multa Apostolo addit et supplet.


Versus 19: Spiritum Nolite Extinguere

19. SPIRITUM NOLITE EXTINGUERE. — Aliqui per «spiritum» intelligunt rationem, sive portionem superiorem in anima; haec enim dicitur spiritus vers. 23. Sed aliter ibi, aliter hic vocem spiritus sumit Apostolus. Dico ergo: «Spiritum,» id est dona, gratias, lumina, afflatus, impulsus, et, ut sequitur, prophetias Spiritus Sancti, qui est quasi lampas praefulgens in nocte hujus saeculi, «nolite» desidia, terrenis curis, desideriis carnalibus, aut etiam incredulitate, quasi injecta aqua vel pulvere, «extinguere;» qui enim haec extinguit, quantum in se est, Spiritum Sanctum in corde suo extinguit: sed potius concludite januas, id est sensus, ne ingrediatur spiritus malitiae, qui extinguat hanc flammam. Ita Chrysostomus, Theodoretus, Theophylactus, Anselmus.

Nota: Apostolus vetat non tantum ne in nobis, sed etiam ne in aliis haec dona Spiritus extinguamus, maxime prophetias, unde quasi explicans subdit:


Versus 20: Prophetias Nolite Spernere

20. PROPHETIAS NOLITE SPERNERE. — Erant enim tunc inter Christianos multi Prophetae, qui in fidelium coetu et synaxi prophetabant, sive proprie, sive improprie, scilicet sacram Scripturam interpretando, docendo, exhortando, ut dixi I Cor. XIV, 26: horum spiritum retundi et comprimi vetat hic Apostolus; imo jubet eorum prophetias excipi, audiri et probari. Idem patet I Cor. XIV, 26. Hinc non abs re, nec praeter mentem Apostoli: «Spiritum,» inquit Ambrosius, «extinguit, qui incipientem loqui spiritualia contradictione sua sopit.» Sic parentes spiritum in filiis aut filiabus extinguunt, cum (illis) lilium castitatis, religiosae aut vitae perfectioris sufflaminant per vitam licentiorem, qua cogunt eos studere ornatui corporis, tripudiis, conviviis aliisque mundi vanitatibus. Quod quam Deo displiceat, docet exemplum Praetextatae apud Hieronymum, epist. ad Laetam: «Praetextata,» ait, «nobilissima quondam femina, jubente viro Hymetio, qui patruus Eustochii virginis fuit, habitum ejus cultumque mutavit, et neglectum crinem mundano more crispavit, vincere cupiens et virginis propositum et matris desiderium; et ecce tibi eadem nocte cernit in somnis venisse ad se angelum terribili voce minitantem poenas, et haec verba frangentem: Tune ausa es viri imperium praeferre Christo! Tu caput virginis Dei tuis sacrilegis attrectare manibus quae jam nunc arescent, ut sentias excruciata quid feceris: et finito mense quinto ad interna duceris; sin autem perseveraveris in scelere, et marito simul orbaberis et filiis. Omnia per ordinem expleta sunt, et seram miserae paenitentiam velox signavit interitus. Sic ulciscitur Christus violatores templi sui, sic gemmas et pretiosissima ornamenta defendit.» Idem quotidianis discimus exemplis, tales scilicet parentes multis infortuniis, praesertim circa illas ipsas proles in quibus spiritum extinxerunt, graviter a Deo puniri.

Narrat S. Ambrosius, in fine lib. I De Virgin., nobilem virginem cum a parentibus urgeretur ad nuptias, confugisse ad altare, eisque dixisse: «Quid agitis? sponsum offertis? meliorem reperi; quaslibet exaggerate divitias, jactate nobilitatem, potentiam praedicate: habeo eum cui nemo se comparet, divitem mundo, potentem imperio, nobilem coelo. Si talem habetis, non refuto optionem; si non reperitis, non providetis mihi, sed invidetis.» Cumque staret ad aram Dei pudoris hostia, victima castitatis, unus abruptius: «Quid si, inquit, pater tuus viveret, innuptam te manere pateretur?» Tum illa majori religione, moderatiore pietate respondit: Et ideo fortasse defecit, ne quis impedimentum posset afferre. Quod ille responsum de patre, de se oraculum, maturo sui probavit exitio. Paulo enim post mortuus est. «Ita ceteri eadem quoque metuentes, favere coeperunt, qui impedire quaerebant. Parentes, cavete offensionis exemplum:» hucusque Ambrosius.

Vere S. Hieronymus ad Paulam de obitu Blasillae: «Grandis,» inquit, «in suos pietas, impietas in Deum est;» et ad Furiam: «Pater,» inquit, «impleat nomen suum; laetetur filiam genuisse Christo, non saeculo;» et Nazianzenus, in Praeceptis ad virgines:

Quin tua si potius transfixit pectora Christus,
Atque es divino Pater immortalis amore
Implevit, Christo ne sit grave sistere nympham
Aut puerum.

Moraliter S. Chrysostomus docet hic spiritum extingui quovis peccato; sicut enim fax extinguitur vel vento exsufflante, vel defectu cerae et fomitis: ita spiritus quasi lampas extinguatur vel vento tentationis, vel pulvere curarum terrenarum, vel deficiente oleo misericordiae et bonorum operum. «Spiritus,» ait, «aeque ac lucerna extinguitur, si aut olei parum habueris, aut foramen non obturaveris, vel ostium non occluseris. Quod vero est hoc foramen? Quemadmodum in lychno habet, ita et in nobis: foramina sunt oculi et aures. Ne sinas istis occurrere validum malitiae flatum, alioqui lychnum extinguet, sed obtura foramina timore Dei. Janua os est. Claude, ita scilicet occlude, ut et lucem exhibeat, et extrinsecum impulsum repellat.» Mox exemplo familiari et quotidiano idipsum declarat, dicens: «Convitiatus est quisquam? vituperavit? tu claude os tuum; si enim illud aperueris, concitabis magis ventum hunc. Non vides in aedibus, quando e regione ac directe duae januae oppositae sunt, et flatus vehemens irruerit, si alteram clauseris, nihil valeat efficere flator, sed plurimum de illius robore praecidatur?» et hic duae sunt januae, os tuum et os illius qui te vituperat et probro afficit. Si tuum occluseris, et spirationem non dederis, omnem istum flatum extingues; si vero aperueris, effrenis reddetur. Ne extinguamus igitur spiritum. Fit autem saepenumero, ut etiam nullo externo impulsu incumbente extinguatur fax, quando videlicet oleum deficit; quando misericordiam non facimus, extinguitur spiritus; etenim ex misericordia Dei venit ad te spiritus.

Deinde pergit Chrysostomus docere quod, sicut latrones in tenebris grassantes prius extinguunt lucernam, deinde latrocinantur et praedantur impune: ita daemones prius hunc spiritum quasi lampadem extinguunt, ut anima viam in coelum nec videre, nec inire possit; ac deinde eam depraedentur, et grassentur impune. Chrysostomo consentit Hieronymus, epist. 150 ad Hedibiam, Quaest. XII, additque hoc loco esse meiosin, q. d. «Spiritum nolite extinguere,» id est spiritum fovete, et, ut ait Apostolus, Rom. XII, 11, «spiritu ferventes» estote. «In quo enim,» inquit S. Hieronymus, «fervor spiritus multiplicata iniquitate, et charitatis frigore non tepescit, in hoc spiritus nequaquam extinguitur.»


Versus 21: Omnia Autem Probate; Quod Bonum Est Tenete

21. OMNIA AUTEM PROBATE, QUOD BONUM EST TENETE. — S. Augustinus, lib. I De Natura et Grat., cap. IX, et alibi sic legit, «omnia legite, quae bona sunt tenete»: sed paraphrastice, nam ad verbum Graeca, Latina et Syrus habent, omnia probate: subaudi, quae dubia et incerta sunt, ideoque probatione indigent et examine, quales erant prophetiae, de quibus vers. praeced. dixit: «Prophetias nolite spernere;» has enim singuli privati Spiritu Sancto afflati in coetu Ecclesiae olim publice loquebantur. Unde eas dijudicari vult Apostolus tam hic quam I Corinth. XIV, 24, an verae sint, an conformes sacrae Scripturae et doctrinae Ecclesiae, ac prophetiae sint, ac instinctus spiritus humani: maxime quia, ut notant Chrysostomus, Theodoretus, Theophylactus, iis aliqui pseudoprophetae clam se immiscebant, ut patet epist. seq., cap. II, ubi redarguit eos qui prophetabant instare diem judicii.

Nihil ergo hic habet Kemnitius et Novantes pro suo examine Concilii Tridentini et aliorum Ecclesiae vel Pontificis decretorum. Male etiam hinc inferent, haereticorum libros cuilibet esse legendos et examinandos; hi enim ab Ecclesia jam improbati et damnati sunt de certa haeresi et pernicie: nam, ut recte Chrysostomus et Theophylactus, pseudoprophetas, quos constat tales esse, ne audiri quidem vult Dominus, Deuter. XVIII, 3 et alibi.


Versus 22: Ab Omni Specie Mala Abstinete Vos

22. AB OMNI SPECIE MALA ABSTINETE VOS. — Alii legunt, ab omni specie mali. Utroque enim modo verti possunt Graeca: quanquam prior lectio est germanior, eamque cum D. Hieronymo sequuntur interpretes. Sed idem utriusque lectionis est sensus.


Versus 23: Ipse Deus Pacis Sanctificet Vos Per Omnia

23. IPSE DEUS (auctor) PACIS SANCTIFICET VOS PER OMNIA. — Graece ὁλοτελεῖς, id est totos, ut sitis sancti et perfecti in omnibus, nimirum in spiritu, anima et corpore, ut sequitur.

UT INTEGER SPIRITUS VESTER ET ANIMA, ET CORPUS SINE QUERELA IN ADVENTU (in adventum) DOMINI NOSTRI JESU CHRISTI SERVETUR. — «Integer» non est idem hic, quod incorruptus; graece enim est ὁλόκληρον, q. d. Totum perfectum, omnibus suis partibus et dotibus integrum et absolutum, cui tota sua sors (hoc enim est κλῆρος), sive totum quod sorte accepit, inest et adest, q. d. Totam gratiam et integritatem, quam sorte accepistis in baptismo, conservate usque ad diem judicii, ut talem et tam integrum spiritum, animam et corpus Christo judici reddatis et exhibeatis, qualem ab eo in baptismo accepistis.

Nota cum S. Augustino, tract. de Symbolo: Totus homo tres habet partes, spiritum, animam et corpus; itaque homo est imago trium personarum SS. Trinitatis. Primo ergo Nyssenus apud Theophylactum per spiritum accipit partem hominis rationalem; per animum, partem sensitivam; per corpus, vegetativam.

Secundo et melius, spiritus est pars rationalis, sive ratio et potentia animae superior, quae mens dicitur, maxime si fide et spiritu Dei sit imbuta; anima est portio inferior nobis cum bestiis communis, ex qua homo animalis dicitur et animales operationes exercet, uti sunt videre, audire, edere, generare; corpus vero est domicilium utriusque, scilicet tam spiritus quam animae, q. d., ait Anselmus: Sit spiritus vester integer, id est nulla haeresi, errore, diffidentia, malitia, invidia, nulloque peccati consensu vulneretur, ita ut aliquo fidei, spei, charitatis, alteriusve virtutis articulo et quasi membro mutiletur; sed plena articulorum omnium et dogmatum fide, integra spe et charitate, ceterarumque virtutum partibus et numeris omnibus integer sit et perfectus. Sit et anima integra, id est delectationibus carnis et sensuum non saucietur, ita ut mutiletur integritas et perfectio, quae debet esse in auditu, visu aliisque sensibus animae externis et internis: sed in omnia sint integri, quantum patitur humanae conditionis infirmitas; nec enim ad integritatem Adami et Christi, in hac vita accedere possumus.

Denique corpus vestrum sit integrum, id est nullius peccati executione et perpetratione laedatur; sed inviolatum, illaesum, integrum aeque ut spiritus et anima consistat: sic ut corpus animae, anima spiritui, spiritus Deo plane subsit et obediat, Deusque suam sanctitatem spiritui, et per spiritum animae et corpori communicet, ut in die judicii Christo exhibeatis corpus et animam et spiritum integre et perfecte sancta, qualia accepistis in baptismo, de iisque dicere possitis: «Despondi vos uni viro virginem castam exhibere Christo.»

Unde nota secundo: Integritas haec opponitur manco et mutilo: sunt enim manci et mutili in fide, qui credunt Symbolum Apostolorum, sed negant alias traditiones, negant invocationem Sanctorum et Christi praesentiam in Eucharistia, etc. Sic in charitate manci sunt, qui amicos diligunt, non inimicos. Sic in anima manci sunt, qui tactum a turpibus custodiunt, sed non aures, non oculos; et ita de aliis. Hisce opponit Apostolus integritatem, quam Christianus tam in fide, ut omnia credenda credat, quam spe, ut omnia speranda speret, et charitate, ut omnia amanda amet, aliisque virtutibus habere debet. Ita Hieronymus, ad Hedib., Quaest. XII.


Versus 24: Fidelis Est Deus, Qui Vocavit Vos: Qui Etiam Faciet

24. FIDELIS EST DEUS, QUI VOCAVIT VOS: QUI ETIAM FACIET, — id est efficiet et perficiet, ut integritatem jam dictam, ad quam vos vocavit, conservetis et ad aeternam salutem perveniatis, si videlicet ejus gratiae non desitis, illique cooperemini. Ita Theophylactus et Anselmus.


Versus 26: In Osculo Sancto

26. IN OSCULO SANCTO. — De hoc osculo dixi II Corinth. XIII, 12.


Benedictio Conclusiva

Adventum Christi exspecta, AETERNITATEM CONSTITUE.