Cornelius a Lapide

Commentaria in Secundam Epistolam ad Thessalonicenses: Argumentum


Index


Argumentum

Graeca et Latina Regia in fine habent hanc epistolam scriptam esse Athenis; Syrus vero, Laodiceae; Oecumenius autem et Athanasius in Synopsi, Romae. Verisimilius videtur hanc secundam scriptam esse paulo post primam, cum adhuc Apostolus Corinthi degeret, anno Christi 53. Unde Timotheus et Silvanus tam huic secundae, quam illi primae inscribuntur: quasi qui cum Paulo salutent eos, mittantque eis hanc epistolam.

Primo, hortatur Thessalonicenses ad constantiam in fide Christi, utque pro ea fortiter ferant persecutiones Gentilium et Judaeorum, spe praemii caelestis.

Secundo, docet necdum instare diem judicii: quidam enim falsi et fraudulenti doctores persuaserant eis instare diem hunc, et ad hoc verba quaedam fingebant tanquam a Paulo dicta, et epistolas quasdam tanquam ab illo scriptas, quibus hoc asserebat. Hos ergo impostores hic redarguit, metumque instantis judicii eis adimit, docetque quod prius oporteat venire Antichristum: cujus qualitates, vitam et mores hic describit.

Tertio, monet traditiones sive verbo, sive scripto acceptas, esse servandas.

Quarto, docet ut fugiant et coerceant homines otiosos, curiosos et inquietos. Denique signum eis dat, quo dignoscant genuinas suas epistolas commentitiis, quas proferebant impostores jam dicti.