Cornelius a Lapide

II Thessalonicenses I


Index


Synopsis Capitis

Gratias agendo, et laudando Thessalonicensium in persecutionibus pro fide toleratis constantiam, hortatur. Unde, vers. 6, proponit eis tam poenas horrendas persecutorum, quam praemium admirandum gloriae, quae ipsi omnesque Sancti accepturi sunt in die judicii. Denique, vers. 11, orat Deum, ut opus hoc fidei in eis compleat.


Textus Vulgatae: II Thessalonicenses 1:1-12

1. Paulus, et Silvanus, et Timotheus, Ecclesiae Thessalonicensium in Deo Patre nostro et Domino Jesu Christo. 2. Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Jesu Christo. 3. Gratias agere debemus semper Deo pro vobis, fratres, ita ut dignum est, quoniam supercrescit fides vestra, et abundat charitas uniuscujusque vestrum in invicem: 4. ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in Ecclesiis Dei, pro patientia vestra et fide, in omnibus persecutionibus vestris et tribulationibus, quas sustinetis, 5. in exemplum justi judicii Dei, ut digni habeamini in regno Dei, pro quo et patimini. 6. Si tamen justum est apud Deum retribuere tribulationem iis qui vos tribulant; 7. et vobis, qui tribulamini, requiem nobiscum in revelatione Domini Jesu de caelo cum angelis virtutis ejus, 8. in flamma ignis dantis vindictam iis qui non noverunt Deum, et qui non obediunt Evangelio Domini nostri Jesu Christi. 9. Qui poenas dabunt in interitu aeternas a facie Domini, et a gloria virtutis ejus: 10. cum venerit glorificari in sanctis, et admirabilis fieri in omnibus, qui crediderunt: quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo. 11. In quo etiam oramus semper pro vobis, ut dignetur vos vocatione sua Deus noster, et impleat omnem voluntatem bonitatis et opus fidei in virtute, 12. ut clarificetur nomen Domini nostri Jesu Christi in vobis, et vos in illo, secundum gratiam Dei nostri et Domini Jesu.


Versus 1: Ecclesiae Thessalonicensium In Deo Patre Nostro

1. ECCLESIAE THESSALONICENSIUM IN DEO PATRE NOSTRO. — Supple, congregatae et adunatae. Vide Epist. I, cap. I, vers. 1.


Versus 3: Supercrescit Fides Vestra

3. SUPERCRESCIT, — ὑπεραυξάνει, id est valde et supra modum augescit fides vestra.


Versus 4 Et 5: Quas Sustinetis, In Exemplum Justi Judicii Dei

4 et 5. QUAS SUSTINETIS, IN EXEMPLUM JUSTI JUDICII DEI. — Pro exemplum, graece est ἔνδειγμα, id est documentum, et, ut Syrus, demonstrationem et declarationem, q. d. Sustinetis persecutiones et tribulationes hac spe et consolatione, hoc fine et fructu, ut aliquando (puta in die judicii) ostendatur et demonstretur justitia et justum judicium Dei, quo vos ob patientiam dignos habebit, id est dignos judicabit regno Dei et corona gloriae coronabit; vestros vero persecutores, qui hic in vestra afflictione gaudent, condemnabit. Ita Theophylactus, et patet ex seq. Unde Tertullianus in Scorpiaco, cap. XIII, ita legit: «In pressuris, quibus sustinetis ostentamen justi judicii Dei.»

Nota: Graece non est in exemplum, sed tantum ἔνδειγμα, id est documentum, exemplum. Intelligitur ergo praepositio in, vel ad, quanquam sine praepositione in nominativo casu posset referri ad ipsos patientes, q. d. Vos qui tanta patimini, estis documentum et ostenditis rectum esse judicium Dei, cum ob tantas tribulationes retribuit vobis regnum aeternum: hoc enim justo Dei judicio tantum patientibus debetur.


Versus 6: Si Tamen Justum Est Apud Deum Retribuere

6. SI TAMEN JUSTUM EST APUD DEUM RETRIBUERE. — «Si» est asseverantis, non dubitantis. Unde Ambrosius et quidam alii legunt, siquidem: sic etiam vertit Syrus et Vatablus: sic et Graeci εἴπερ exponunt ἐπείδηπερ, id est, quandoquidem.

JUSTUM EST. — Nota hic, Deum ex justitia tam impiis ob scelera, aeternas poenas; quam bonis et patientibus, ob suam patientiam, aeternam requiem et gloriam retribuere. Hoc enim asserit hic Paulus. Ergo patientia haec meretur hanc gloriam, sicut scelera poenam; ergo est meritum bonorum operum.


Versus 7: In Revelatione Domini Jesu De Caelo

7. IN REVELATIONE DOMINI JESU DE CAELO, — cum Christus apparebit judex in die judicii.

CUM ANGELIS VIRTUTIS EJUS. — Graece δυνάμεως, id est potentiae. Hi enim angeli Christum judicem venientem praecedunt, ejusque potentiam et majestatem suo numero maximo, suis tubis, fulgore et sententia, ostendent. Syrus vertit, cum virtute, id est exercitu, angelorum: hinc enim hebraice dicitur Deus sabaoth, graece δυνάμεων, latine exercituum: quo nomine prima omnium compellasse Deum legitur Anna, mater Samuelis, 1 Reg. I, 11, q. d. Agite, o Christiani, animose ferte persecutiones; veniet dies, in qua Christus, pro quo patimini, judex aderit, qui potentissimas secum ducet acies angelorum ad judicium et vindictam impiorum: ut nimirum vos et vestras injurias ulciscantur, eosque, qui vos persequuntur, igni tradant et in tartara deturbent.


Versus 8: In Flamma Ignis Dantis Vindictam Iis Qui Non Noverunt Deum

8. IN FLAMMA IGNIS DANTIS VINDICTAM IIS QUI NON NOVERUNT DEUM. — Graece ἐν πυρὶ φλογός, id est in igne, sive incendio flammae, id est flammante et flammas ejaculante.

Secundo, «dantis» non potest referri ad «ignis», sed ad «Domini Jesu». Graecum enim διδόντος masculinum est; unde non potest referri ad φλογός, femininum, sed ad Κυρίου, quod est masculinum, q. d. Dominus Jesus per flammam ignis dabit vindictam impiis.

Nota: Intelligit ignem conflagrationis mundi; licet enim nonnulli cum Francisco Suarez putent hoc igne non morituros Sanctos, qui tum vivi reperientur, eo quod illa nimis dura et indigna Sanctis videtur esse mors; impios tamen hoc igne morituros, satis hic et alibi significat Scriptura. Hic ergo ignis reprobos morte puniet, eosque convolvet et rapiet in gehennam et ignem aeternum.

Moraliter S. Chrysostomus: «Si videris,» ait, «in praesenti vita jucundum quid ac magnificum, cogita regnum Dei, et nihil esse putabis: si terribile quid videris, cogita gehennam, et illud etiam derideris: si quando te ceperit concupiscentia corporalis, cogita gehennae ignem; si enim legum saecularium metus nos a malis cohibet, multo magis recordatio futurorum, supplicium immortale, poena sempiterna.»


Versus 9: Qui Poenas Dabunt In Interitu Aeternas

9. QUI POENAS DABUNT IN INTERITU AETERNAS. — Graece ὄλεθρον αἰώνιον, id est interitum et mortem aeternam luent, quasi poenam suis sceleribus meritam et debitam, ad quam poenam damnabuntur et relegabuntur.

Audi de hac poena S. Cyprianum, tract. De Ascens. Domini: «Quanta illud edictum (sententiam judicis Christi) sequentur lamenta, illius ultimae tubae clangor quam horribilis erit! continuus erit et superfluus illarum lacrymarum decursus, stridorem illum dentium flammae inextinguibiles agitabunt: immortales miseri vivent, incendia et inconsumptibiles flammae nudum corpus allambent. Ardebit purpuratus dives, nec erit qui aestuanti linguae stillam aquae infundat. In proprio adipe frixae libidines bullient, et inter sartagines flammeas miserabilia corpora cremabuntur, et omni tormento atrocius desperatio condemnatos affliget. Non miserebitur ultra Deus: nullum ibi refrigerium, nullum remedium.»

A FACIE DOMINI, — id est a praesentia, vel a sententia, Christi judicis.

Notat vox «facies» facilitatem vindictae. «Nulla enim,» inquit Theophylactus, «erit difficultas; verum satis erit tantummodo visum esse, adeoque apparuisse Deum, et omnes inobedientes atque increduli in poena erunt: tantummodo enim facies ipsius et adventus, vel praesentia aliis quidem lumen erit, aliis vero supplicium: non enim simpliciter, sed cum gloria virtutis et roboris aderit; neque gloria ejus robore carebit, neque robur erit ingloriosum, hoc est, tanquam rex potens conspicietur.»

Secundo, «a facie» significat impios terribili Christi facie et gloria ita reverberatum iri, ut eam intueri non sustineant; sed ab ea quasi fulmine prostrati et aversi corruant in gehennam.

Tertio, vox «facies» significat os, ac sententiam ore ac facie Christi prolatam, quasi fulmen ab ore Christi egrediens, ac impios puniens et afflans; et hoc est quod ait Daniel, cap. VII, vers. 10: «Fluvius igneus rapidusque egrediebatur a facie ejus.» Ubi «fluvius igneus» significat, ait Hieronymus, sententiam judicis efficacissimam et celerrimam, quae instar igniti et rapidissimi fluminis improbos in tartarum abripiet et immerget.

ET A GLORIA VIRTUTIS (graece ἰσχύος, id est a robore et potentia) EJUS. — Id est a majestate (hanc enim vocat gloriam) gloriosa, terribili et potentissima Christi judicis.


Versus 10: Cum Venerit Glorificari In Sanctis Suis

10. CUM VENERIT GLORIFICARI IN SANCTIS SUIS, ET ADMIRABILIS FIERI IN OMNIBUS QUI CREDIDERUNT. — Pro «admirabilis fieri», graece est θαυμασθῆναι, quod Ambrosius vertit, «mirificari»; Syrus, «miracula sua ostendere infidelibus»: sed proprie significat fieri admirandum, sive dignum quem alii admirentur.

Nota: Admiratio, ut ex Aristotele docet D. Thomas, est stupor procedens ex re quapiam, quae phantasiam et opinionem hominum superat, v. g. cum homines vident aliquod prodigium, miraculum aut aliquid inopinatum, illud admirantur. Hinc rudes et insipientes, quibus parum est vel sapientiae, vel animi, multa admirantur, quae sapientes et magnanimi non admirantur. Regum enim esse aiebat Cyrus, nihil admirari; suosque principes ita instruebat, ut discerent nihil admirari, hoc enim signum et effectum esse animi excelsi, heroici et sapientis dictitabat, qui debet esse in principe.

Christus ergo in die judicii reddetur omnibus admirandus in Sanctis suis: Primo, quia tunc omnibus patefaciet miram gratiam et robur, quod hic contulit suis fidelibus et justis, ut pro fide persecutiones, expilationes, exilia et martyria fortiter tolerarent. Tunc enim omnibus patescet et celebrabitur mira fortitudo, quam contulit S. Laurentio, ut in craticula assatus, irridens Decium gratias ageret Deo, diceretque: Igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas. Tunc omnibus apparebit admirandus spiritus S. Stephani, quo Judaeis obstinatis insultavit, ac lapides pro gemmis excepit. Tunc conspicient et admirabuntur omnes invictum amorem virginitatis a Christo datum tenellis virgunculis, Agneti, Caeciliae, Catharinae, quo omnem carnis et saeculi amorem, tormenta omnia, tyrannos omnes fortissime superarunt, ut in morte et martyriis canerent: Regnum mundi et omnem ornatum saeculi contempsi, propter amorem Domini mei Jesu Christi, quem amavi, in quem credidi, quem dilexi. Tunc mirus Apostolorum zelus, Eremitarum rigor, mira Magdalenae et aliorum poenitentia, mirus Doctorum labor, adeoque in quolibet Sancto mira quaedam et propria virtus elucebit, qua Christus in quolibet Sancto apparebit admirabilis.

Secundo, et magis genuine ad mentem Apostoli, Christus in die judicii suis Sanctis, maxime iis qui pro fide sua passi sunt, tantam conferet gloriam, quae omnium hominum et angelorum opinionem, ingenium et captum superabit, omnibusque naturaliter erit admirabilis: «Oculus enim non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus iis qui diligunt illum,» I Cor. II, 9. Et sicut in singulis Sanctis propria quaedam et admirabilis gratia ac virtus eluxit in hac vita, ut dixi: ita in singulis nova quaedam et admirabilis gloria elucebit; adeo ut justi ipsi tum suam, tum aliorum omnium gloriam sint admiraturi. Ipsi quoque reprobi Sanctos, quos hic despexerunt, tanta gloria et bonis cumulatos obstupescent; unde Sapient. V, 2: «Videntes, inquit, turbabuntur timore horribili, et mirabuntur in subitatione insperatae salutis, dicentes intra se, poenitentiam agentes: Hi sunt, quos habuimus aliquando in derisum et in similitudinem improperii. Nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam, et finem illorum sine honore: ecce quomodo computati sunt inter filios Dei et inter sanctos sors illorum est.» Ita Chrysostomus, Theophylactus, Anselmus.

Alludit hic Paulus ad Psal. LXVII, 36: «Mirabilis Deus in Sanctis suis;» et Psal. IV, 4: «Mirificavit Dominus sanctum suum,» Davidem scilicet a se in regem consecratum et sanctificatum. Addunt Hebraea lo, id est sibi, q. d. In suum decus, laudem, gloriam; et Psal. XV, 3: «Sanctis qui in terra sunt ejus, mirificavit omnes voluntates meas in eis;» quia, ut explicat Theodoretus, miram eis virtutem et fortitudinem indidit et magna per eos edidit miracula, v. g. ut Apostoli pauci et rudes totum orbem converterent, ut Martyres omnia tormenta superarent, virgines in mediis flammis constantes starent et illaesae. Et Psal. LXXXVIII, 8: «Deus qui glorificabitur in consilio Sanctorum, magnus et terribilis super omnes qui in circuitu ejus sunt:» et vers. 6: «Confitebuntur caeli mirabilia tua, Domine, etenim veritatem tuam in Ecclesia sanctorum.» In quem locum pulchre et pie S. Augustinus per «caelos» mystice intelligens homines caelestes: «In omni,» ait, «misericordia perditorum, in justificatione impiorum quid laudas, nisi mirabilia Dei? laudas quia resurrexerunt mortui; plus lauda quia redempti sunt perditi. Quae gratia! Quae misericordia Dei! Vides hominem heri voraginem ebriositatis, hodie ornamentum sobrietatis; vides hominem heri caenum luxuriae, hodie decus temperantiae; vides hominem heri blasphematorem, hodie laudatorem Dei; vides hominem heri servum creaturae, hodie servum Creatoris. Homines non respiciant ad merita sua, fiant caeli: confiteantur caeli mirabilia tua, Domine.» Haec omnia clarissime et maxime patebunt in omnibus Sanctis simul, in die judicii, cum non tantum eorum gratia et virtutes, sed et gloria, dotesque beatitudinis tam admirabiles et multiplices toti mundo clarescent. Hinc nomen Christi est pele, id est admirabilis, Isaiae IX, 6.

IN OMNIBUS QUI CREDIDERUNT, — fide scilicet charitate formata, sive fide quae per dilectionem operatur, id est, qui crediderunt, et juxta id quod crediderunt bene vixerunt, bonaque opera peregerunt. Id patet: nam toto hoc cap. non nudam fidem Thessalonicensium, sed patientiam in tot persecutionibus commendat, et ut in ea constanter perseverent cohortatur. Vide Can. 2 et 3.

QUIA CREDITUM EST TESTIMONIUM NOSTRUM (id est praedicatio Evangelica, per quam testimonium perhibitum est a me, credita est) SUPER VOS (a vobis) IN DIE ILLO, — de die illo, q. d. Quia credidistis praedicationi meae, qua testimonium perhibui de die illo, scilicet tunc Deum fidelibus suis sanctis tantam et tam ineffabilem et admirandam daturum gloriam, ideoque in fide hac constantes tantas pro ea tribulationes passi estis; hanc ob causam Deus dabit vobis requiem gloriosam in caelo, ut dixit vers. 7, eo enim redit: vel potius Apostolus hic subaudiendum relinquit ex praecedentibus, «in vobis». Hoc enim omittit, quia tacite continetur in «in omnibus». Sic ergo facile et plane est explenda haec sententia: «Cum venerit glorificari in sanctis suis et admirabilis fieri in omnibus qui crediderunt, ac consequenter in vobis, quia creditum est testimonium nostrum,» etc., id est quia credidistis meae praedicationi et testimonio de die illo, judicii scilicet.


Versus 11: In Quo Etiam Oramus

11. IN QUO ETIAM ORAMUS. — Graece εἰς ὅ, id est ad quod, sive in quam rem oramus; ut scilicet fidem testimonio et praedicationi nostrae habere pergatis, pro eaque fortiter adversa feratis, ut in die judicii per Christum fiatis gloriosi et admirabiles. Unde explicans subdit:

UT DIGNETUR VOS VOCATIONE SUA DEUS NOSTER. — Hic «Vocatione,» id est beatitudine, ad quam vocati estis, quaeque est finis vocationis vestrae, ait Anselmus. Secundo simplicius, «vocatione,» id est conservatione et augmento vocationis: vocatio enim jam hic sumitur in actu, non inchoato, hunc enim jampridem habuerant Thessalonicenses ante baptismum; sed continuato et perfecto. Vide Canon. 32, q. d. Oro ut Deus suam vocationem et gratiam vocantem, qua vos ad Christi fidem, salutem et christianismum vocavit, conservet, adaugeat, perficiat, et per patientiam ac bona opera magis magisque confirmet; utque ad perfectiorem virtutem vel statum vos vocet et evehat, ipsumque apicem Christianae perfectionis vobis largiatur et tribuat. Ita S. Chrysostomus, Theophylactus et D. Thomas, et patet ex seq. Sequitur enim: «Impleat omnem voluntatem bonitatis, et opus fidei in virtute.» Perfectio enim Christiana consistit in voluntate Dei plene adimplenda.

Nota: Qui ad perfectiorem virtutem vel statum aspirant, aut se aliosque aspirare et promovere desiderant, hi multum pro hac re orare debent. Haec enim perfectio, v. g. status virginitatis, aut Religionis, non tam meritis (quia omnia merita superat et transcendit), quam humili et ferventi oratione impetratur. Et hoc significat Apostolus, dum ait: «Semper oramus pro vobis, ut dignetur vos vocatione sua Deus noster.»

IMPLEAT OMNEM VOLUNTATEM BONITATIS, — id est oro ut Deus faciat vos plane velle omne bonum. Ita Anselmus et Vatablus. Secundo genuine, «voluntatem bonitatis,» id est benignam et bonam voluntatem suam in vobis impleat Deus. Graece enim est εὐδοκία, quae passim in Scriptura, ut hic, Deo tribuitur, non homini, significatque vel in homines benevolentiam, propensam voluntatem et beneplacitum. Suffecisset dicere Apostolo εὐδοκίαν, id est propensam et bonam voluntatem: sed quia bonitatem Dei per Christum exhibitam capere et depraedicare nunquam satis potest Apostolus, hinc addit ἀγαθωσύνης, q. d. Bonitatis vel benevolentiae suae bonam voluntatem in vobis impleat Deus: haec est autem benevolentissima Dei voluntas, ut faciamus omne bonum, inquit Theophylactus, ut boni, puri, sancti simus, sicut Deus bonus, purus, sanctus est; utque in his quotidie crescamus, magisque Dei bonitatem, puritatem, sanctitatem participemus et imitemur.

ET (supple, impleat Deus in vobis) OPUS FIDEI IN VIRTUTE. — «Opus,» id est opera bona (per enallagen numeri) quae fides Christi facienda suadet et dictat, ac praesertim constantem in adversis fidei professionem, ut nimirum opera nostra sint fidei nostrae conformia, et tam Christiana sit vita nostra, quam est fides nostra. Unde Theophylactus ex Chrysostomo, per «opus fidei,» accipit patientiam in persecutionibus pro fide toleratis: qui enim non habet patientiam, non habet opus fidei. Secundo, simplicius et clarius (quod tamen in re eodem redit, idemque est cum priori sensu), «opus fidei» vocat eo sensu, quo opus structurae vocamus ipsam fabricam structurae, opus agricolae vocamus agriculturam, opus satoris vocamus calceum, opus ingenii vocamus librum ingeniose compositum, opus textoris vocamus telam ab eo contextam. Sicut ergo qualibet in re dicimus: Hoc opus mihi absolvendum est; ita Paulus hic optat, ut Deus impleat in Thessalonicensibus opus et quasi fabricam fidei, ut illa omnibus suis partibus et numeris compleatur et perficiatur: hanc enim fabricam vel telam orsi sunt in baptismo, illam texere perrexerunt per bona opera et patientiam. Optat Paulus, ut pergant, et Deo auctore hoc opus absolvant, atque hanc telam melius et plenius operando ac patiendo pertexant.

Ubi nota, fidem tantum esse inchoationem hujus operis Christi, et Dei; ac requiri bona opera, ut opus hoc promoveant et perficiant: perinde ut in domo non sufficit jecisse fundamenta, nisi parietes et tectum superaedifices: fides enim in perfectione Christiana se habet ut fundamentum, caeterae virtutes et bona opera, ut parietes et tectum.

Notent hoc Novatores, ut, cum alibi legunt apud Paulum fidem justificare et salvare, sciant ex hoc loco Paulum sub fide opera fidei complecti, ut dixi Can. 2 et 3.

IN VIRTUTE, — ἐν δυνάμει, id est potentia, id est fortiter ac potenter (hoc enim est Hebraeum baccoach), ut nimirum Deo potenter ac fortiter in vobis operante ac implente opus et fabricam fidei vestrae, illam ipsam potentibus ac heroicis patientiae aliarumque virtutum operibus compleatis et absolvatis. «In virtute» enim tam ad Deum, qui in virtute et robore, id est roborans et confortans, inquit Theophylactus, implet hoc opus fidei vestrae, quam ad opus fidei, referendum est.

Nota secundo, Deum implere opus fidei nostrae, non quasi ipse solus plane actum fidei in nobis operetur, eumque nobis indat, sicut vinum inditur vasi, ita ut nos in hoc opere nihil libere agamus aut cooperemur, ut vult Beza; sed sicuti praeceptor dicitur complere studium et scientiam discipuli, cum eum docet et instruit, ita ut discipulus praeceptori auscultare, dicta ejus perpendere, penetrare sibique imprimere debeat: sic et Deus quasi magister complet opus fidei nostrae, dum suaviter praevenit, suadet et allicit, tum intellectum nostrum illuminando, tum affectum demulcendo; sed ita, ut illi per gratiam suam illuminanti et mulcenti libere auscultare, consentire et cooperari debeamus, uti docet Concilium Tridentinum, sess. VI, ex S. Augustino.


Versus 12: Ut Glorificetur Nomen Domini Nostri Jesu Christi In Vobis

12. UT GLORIFICETUR NOMEN DOMINI NOSTRI JESU CHRISTI IN VOBIS, ET VOS IN ILLO. — «Si enim videant vos nullam non tentationem tolerantes,» inquit Theophylactus, «ex dilectione, quam erga Deum geritis, qui quaeso, istuc non est gloria ejus quoniam adeo bonus est, ut pro ipso moriantur etiam servi; et quia adeo potens, ut vos ad patientiam corroboret. Quin etiam et vos in ipso, quia usque adeo fideles inventi estis, ut omnia patiamini: gloria enim servi est, quod fidelis de Domino inveniatur. Maxime vero afflictio propter Christum gloria est; nam reddit splendidiores nunquam non morti quidem traditos, potiores tamen ac superiores morte demonstrates.»

SECUNDUM GRATIAM DEI NOSTRI, ET DOMINI JESU CHRISTI. — q. d. Hoc ipsum quod opera fidei editis, quibus clarificatur Deus in vobis, et vos in Deo, totum hoc est opus et effectus gratiae Christi. Omnia enim per gratiam Christi, non vestris viribus, agitis.