Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Docet non instare diem judicii, quodque ante eum fiet generalis apostasia, et veniet Antichristus; cujus secundo, vers. 3, fastum, impietatem, miracula, seductionem et exitium describit usque ad vers. 12. Tertio, vers. 12, congratulatur Thessalonicensibus, quod sint primitiae fidelium et salvandorum. Quarto, vers. 14, eos in fide confirmat, jubetque ut teneant traditiones, non tantum scripto, sed et verbo acceptas; ac tandem Dei gratiam eis apprecatur.
Textus Vulgatae: II Thessalonicenses 2:1-16
1. Rogamus autem vos, fratres, per adventum Domini nostri Jesu Christi, et nostrae congregationis in ipsum: 2. ut non cito moveamini a vestro sensu, neque terreamini neque per spiritum, neque per sermonem, neque per epistolam tanquam per nos missam, quasi instet dies Domini. 3. Ne quis vos seducat ullo modo: quoniam nisi venerit discessio primum et revelatus fuerit homo peccati, filius perditionis, 4. qui adversatur, et extollitur supra omne, quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat ostendens se tanquam sit Deus. 5. Non retinetis, quod, cum adhuc essem apud vos, haec dicebam vobis? 6. Et nunc quid detineat scitis, ut reveletur in suo tempore. 7. Nam mysterium jam operatur iniquitatis: tantum ut qui tenet nunc, teneat, donec de medio fiat. 8. Et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui eum: 9. cujus est adventus secundum operationem Satanae in omni virtute, et signis, et prodigiis mendacibus, 10. et in omni seductione iniquitatis iis qui pereunt: eo quod charitatem veritatis non receperunt ut salvi fierent. Ideo mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio, 11. ut judicentur omnes, qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati. 12. Nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis, fratres dilecti a Deo, quod elegerit vos Deus primitias in salutem in sanctificatione spiritus, et in fide veritatis: 13. in qua et vocavit vos per Evangelium nostrum in acquisitionem gloriae Domini nostri Jesu Christi. 14. Itaque, fratres, state; et tenete traditiones, quas didicistis, sive per sermonem, sive per epistolam nostram. 15. Ipse autem Dominus noster Jesus Christus, et Deus et Pater noster, qui dilexit nos, et dedit consolationem aeternam, et spem bonam in gratia, 16. exhortetur corda vestra, et confirmet in omni opere et sermone bono.
Versus 1: Rogamus Vos, Fratres, Per Adventum Domini Nostri Jesu Christi
1. ROGAMUS VOS, FRATRES, PER ADVENTUM DOMINI NOSTRI JESU CHRISTI, ET (repete per adventum) NOSTRAE CONGREGATIONIS IN IPSUM, — cum scilicet Christo veniente ad nos, ut judicet mundum, nos vicissim veniemus, et congregabimur ad eum, illique occurremus. Ita Chrysostomus et Theophylactus. Unde clarius cum Vatablo verti posset ex Graeco, «et per nostri aggregationem in ipsum,» Christum scilicet. Est obsecratio et obtestatio per adventum Christi judicis, id est per Christum venturum ad judicium (est enim hypallage), perque ipsorum Thessalonicensium salutem et aggregationem ad Christum, ut, quantum revereantur Christum, quantumque amant suam salutem, tantum aversentur pseudodoctores, illisque docentibus instare diem judicii non credant.
Versus 2: Ut Non Cito Moveamini A Vestro Sensu
2. UT NON CITO MOVEAMINI A VESTRO SENSU, — id est sententia, quam hactenus habuistis, quamque a me edocti estis de die judicii, de Antichristo, aliisque signis quae illam diem praecurrent. Patet hic sensus ex seq., vers. 4 et 5.
NEQUE TERREAMINI NEQUE PER SPIRITUM, — id est per fictam revelationem, quasi Spiritus Sanctus Prophetae alicui revelarit instare diem judicii: has enim revelationes et prophetias jactabant hi pseudodoctores. Unde tales prophetias probari et examinari jussit, epist. I, cap. v, vers. 20 et 21.
NEQUE PER SERMONEM, — supple, nostrum, vel a nobis dictum: hoc enim intelligendum esse arguunt sequentia in Graeco.
NEQUE PER EPISTOLAM TANQUAM PER NOS MISSAM, — ὡς δι' ἡμῶν, id est tanquam a nobis profectum, tam sermonem, quam epistolam.
QUASI INSTET DIES DOMINI. — Nimirum hi pseudoprophetae fingebant verba quaedam quasi ab Apostolo dicta, et epistolas quasdam quasi ab eo scriptas, quibus suum dogma, vel somnium potius, scilicet quod instaret dies judicii, populo persuaderent. Quin et S. Gregorius, S. Leo aliique Patres putarunt suo aevo instare diem judicii, eo quod ex annis Geneseos juxta Septuaginta censerent sextum et ultimum mundi millenarium suo saeculo explendum, de quo plura dicam Apoc. XX. Sic et S. Vincentius Ferrerius praedicabat se missum a Deo ut annuntiaret hominibus instare diem judicii. Mirum est quod scribit Procopius et Leonardus Aretinus, lib. I De Bello Gothorum, sub Justiniano Imperatore sparsum fuisse Sibyllinum oraculum, mundum «cum sua prole periturum:» cum ecce dux quidam, Mundus nomine, Italiam a Gothis liberaturus, cum iis infeliciter pugnans et cum prole caesus, oraculum declaravit, et mundum impendentis judicii metu liberavit.
Versus 3: Quoniam Nisi Venerit Discessio Primum
3. QUONIAM NISI VENERIT DISCESSIO PRIMUM, — supple, non veniet dies Domini. Pro discessio, Graece est ἡ ἀποστασία, Syriace mardula: quod respondet Hebraeo מרד mered, id est defectio et rebellio qua quis deficit a suo principe, illique rebellat, scilicet illa insignis, plena et generalis (hoc enim innuit articulus ἡ et generale nomen apostasiae, quod nulla hic gentis aut loci nominatione restringitur aut determinatur), qua scilicet plerique et passim omnes gentes discedent et deficient tum a Romano imperio, ut explicant Ambrosius, Primasius et Sedulius, de quo plura vers. 6; tum consequenter a Romano Pontifice et Ecclesia, ut Anselmus; tum denique a fide et Christo. Unde Chrysostomus, Theodoretus, Theophylactus, Œcumenius et Augustinus, lib. XX De Civitate, XIX, discessionem hanc interpretantur Antichristum, per metonymiam: quia ipse causa erit universalis apostasiae, ut plerique omnes discedant a Christo. Sed proprie magis ipsam discessionem accipiemus universalem gentium defectionem a Romano Imperio. Ponit hic Apostolus duo signa praevia judicii: primum, hanc universalem defectionem; secundum, ipsum Antichristum, qui hanc defectionem statim subsequetur, ut magis patebit ex seqq. Adde, non recte, et valde improprie, ipsam apostasiam et defectionem vocari Antichristum. Unde S. Augustinus pro apostasia videtur legisse apostata: vertit enim, nisi venerit refuga primum, id est Antichristus, qui erit refuga et apostata a Domino Deo. Sed graeca, et latina, et Syrus constanter habent apostasia, non apostata; unde, ut dixi, non Antichristus, sed generalis apostasia significatur.
ET REVELATUS FUERIT HOMO PECCATI, FILIUS PERDITIONIS, — id est Antichristus, qui erit homo sceleratissimus, ut totus non videatur esse aliud, quam peccati organum, mancipium et complementum; adeo ut tota peccati universitas in eo habitatura sit, inquit B. Irenaeus.
Secundo, Antichristus dicitur filius perditionis, id est perditissimus, et perdi ac perire dignissimus, ut ex ipsa quasi perditione natus videatur ad hoc, ut se et alios perdat, et in perditionem praecipitet. Dupliciter ergo hic «perditio» accipi potest: primo, pro scelere et sceleratissimo, et tunc vox filius idem est quod addictus, pronus, mancipatus. Sicut enim dicitur filius inobedientiae, superbiae, luxuriae, qui se totum addixit et mancipavit inobedientiae, superbiae, luxuriae: ita dicitur «filius perditionis,» qui ita scelerate et perdite vivit, ut sceleri se devovisse videatur. Secundo, «perditio» hic accipi potest pro damnatione et gehenna, in qua morte aeterna perduntur et pereunt damnati, et tunc vox filius exponenda est per dignus. Sicut enim dicitur «filius mortis et gehennae,» qui morte et gehenna est dignus: ita dicitur «filius perditionis,» qui perditione est dignus, ut in aeternum damnetur et pereat. Vide dicta Ephes. II, 3. Sic sumitur «perditio,» Proverb. XV, 11: «Infernus, et perditio coram Domino: quanto magis corda filiorum hominum?» q. d. Deus non tantum novit mortem et statum mortuorum (hunc enim norunt etiam angeli et daemones); sed novit quoque ipsa ima inferni, et qui, quantumque sint damnandi, aut damnati; quot loca inferni sint repleta, quot adhuc restent replenda et a quibus, quantum, qualique modo: quanto magis novit secretas hominum cogitationes et intentiones? Sic et cap. XXVII, vers. 20: «Infernus, et perditio nunquam implentur: similiter et oculi hominum insatiabiles.»
Nota: S. Augustinus, lib. XX De Civit., XIX, hunc hominem peccati, id est Antichristum, intelligit non certam personam, sed totam multitudinem impiorum Christo contrariam. Quod avide arripit Beza et Novantes omnes: Antichristus, inquiunt, est totum Ecclesiasticae tyrannidis corpus, quod est et erit usque ad finem mundi, cujus caput est Papa, qui adoratur et circumgestatur ut Deus.
Sed dico et assero, licet Antichristus ex etymo significet Christo contrarium, et sic teste S. Joanne, epist. I, cap. II, vers. 18 et 22, omnes haeretici sint Antichristi: tamen certum est et de fide Antichristum fore unum hominem, et certam personam, cujus nomen adhuc est ignotum, quique Antichristus antonomastice dicetur, quia Christo erit inimicissimus. Patet hoc, quia ille idem hic vocatur homo peccati, filius perditionis, ostendens se tanquam sit Deus, ille iniquus, quem Dominus Jesus interficiet, etc. Ubi in Graeco semper additur articulus ὁ, qui designat certam personam, ὁ ἄνθρωπος τῆς ἁμαρτίας, ὁ υἱὸς τῆς ἀπωλείας, ὁ ἀντικείμενος, ὁ ἄνομος: qui clarius certum hominem demonstrare et describere potuisset Apostolus? id clarius patebit, vers. 11. Estque sensus et consensus totius Ecclesiae et Patrum omnium, quos citat Sanderus, lib. De Antichristo, Bellarminus, lib. III De Pontifice, et alii.
Ad S. Augustinum respondeo primo, eum nihil habere commune cum haereticis; non enim ipse Pontificem Romanum vocat Antichristum, nec populum aut Ecclesiam illi adhaerentem; sed totam impiorum, puta Turcarum, Saracenorum, Paganorum, haereticorum et malorum Christianorum, multitudinem. Hujus autem non est caput Romanus Pontifex: quid enim juris habet ipse in Turcas, Saracenos, Paganos? Imo hujus multitudinis nullum in terris est caput, nullus homo, nullus rex, pontifex aut monarcha, qui illi praesit, ut patet.
Non ergo S. Augustinus per Antichristum Romanum Pontificem, aut alium hominem, qui impiorum multitudini praesit; sed solum ipsam impiorum multitudinem et congeriem intellexit. Adde, S. Augustinum non loqui asseveranter, sed dubitando, et ex aliorum sententia, ut patet intuenti: et tantum explicare quomodo Antichristus dicatur sessurus in templo Dei, de quo mox dicam; alioquin eodem cap. inferius bis dicit Augustinus Antichristum fore particularem hominem, et non nisi in fine mundi venturum. Haecque, ut dixi, communis est aliorum Patrum sententia, cui nemo praeponet unum Augustinum (etsi concederemus diversae eum fuisse sententiae, quod tamen non concedimus), cum nec Augustinus illi se praeponere, vel opponere voluisset. Sic alibi saepe, uti patet in explicatione Psalmorum, S. Augustinus, omisso (non tamen negato, sed potius supposito) sensu litterali S. Scripturae, transit ad mysticum vel symbolicum, tanquam magis subtilem, reconditum et pium. Hic enim est genius S. Augustini, ut novis, ingeniosis et piis sensibus se pascat.
Versus 4: Qui Adversatur Et Extollitur Supra Omne Quod Dicitur Deus
4. QUI ADVERSATUR ET EXTOLLITUR SUPRA OMNE QUOD DICITUR DEUS, AUT QUOD COLITUR. — Explicat nomen Antichristi, quod scilicet Christo et Deo, omnique numini sit se oppositurus. Ridicule ergo Wolfgangus Musculus: Antichristus (inquit) idem est quod Vicarius Christi, qualem se jactat Papa Romanus, ipse ergo est Antichristus.
Primo enim, hoc repugnat Graeco ἀντί, quod in compositione non vicarium, sed oppositum, aut contrapositum et aequalem significat. Sic ἀντίθεος apud Homerum et alios dicitur, non qui Dei vicarium se dicit, sed qui Deo adversatur, vel qui Deo est aequalis et quasi contrapositus. Sic ἀντίπαλος significat antagonistam et aemulum in lucta. Sic ἀντιστράτηγος non significat vicarium ducis, sed ducis oppositum, aut eum qui est loco ducis, non ut duci subjectus, sed ut illi aequalis et contrapositus.
Adde, si Antichristus idem est quod Vicarius Christi, ergo Petrus et Paulus omnesque Apostoli fuerunt Antichristi: ipsi enim fuerunt Vicarii Christi. «Pro Christo, inquiunt, II Cor. V, 20, legatione fungimur, tanquam Deo exhortante per nos.» Legatus enim vice regis legatione fungitur, estque regis vicarius. Et cap. II, 10, dicit Paulus se incestuosum absolvere ab excommunicatione «in persona Christi;» non tantum ergo vicem, sed et personam Christi gerebat Paulus.
Secundo, Antichristum significare, non vicarium, ut vult Musculus, sed contrarium Christo, patet Joan. II, 22: «Quis est mendax, nisi is qui negat quoniam Jesus est Christus? hic est Antichristus, qui negat Patrem et Filium.» Rursum idem hic clare docet Apostolus: «Qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus.» Vel, ut Graeca jam habent, ὑπὲρ πάντα λεγόμενον Θεόν, id est supra omnem qui dicitur Deus. Noster videtur legisse, ὑπὲρ πᾶν τὸ λεγόμενον Θεός, idque melius respondet sequenti σέβασμα. Unde patet, Antichristum non solum Christo, sed omni Deo fore contrarium. Vel ex hoc solo videant viri cordati Novantium calumniam et imposturam, dum Pontificem Romanum contendunt facere Antichristum; ut enim alia taceam, haec demonstratio calumniam hanc evertit. Antichristus negabit Christum, eritque Christo et Deo contrarius, imo volet ipse haberi et coli quasi Deus et Christus; atqui Pontifex Romanus non vult coli ut Christus, nec Christum negat, imo credit in Christum, Christum colit et adorat: ergo non est Antichristus.
Hinc patet secundo, Antichristi superbiam fore tantam, non tantum ut adversetur Christo et Deo, sed etiam ut se extollat ac praeponat Christo omnique Deo, dicatque se majorem esse, magisque colendum et adorandum esse Christo, ac quovis Deo. Unde pro eo quod Noster vertit, «aut colitur,» Graece est σέβασμα, quod Magdeburgenses cici vertunt, cultum; Syrus, religionem; melius et clarius Erasmus, Vatablus, imo et Beza vertunt: numen, quod majestate sua venerandum est, coliturque et adoratur. Volet enim Antichristus non tantum coli super omnem cultum et religionem, sed etiam super omne numen, imo ipse solus volet haberi pro numine et Deo. Hoc enim subjicit Paulus: «Ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se tanquam sit Deus;» vel, ut clare habent Graeca, ὅτι ἔστι Θεός, id est ostendens quod ipse sit Deus. Unde patet nomen Dei hic proprie accipi. Perperam ergo Novantes sic explicant: Papa, inquiunt, extollitur super omnes Deos, id est reges et principes, qui Psalm. LXXXI, 6, vocantur Dii, cum dicitur: «Ego dixi, dii estis.» Perperam, inquam: nam quales Deos ibi intelligat Psaltes, mox explicat, dum subdit: «Et filii Excelsi omnes.» Hic vero de Antichristo dicitur, quod adversabitur et extollet se super omnes Deos et numina, ita ut in templo Dei sedeat, velitque coli ut numen, ostentans se quasi ipse solus sit Deus. Dii ergo et Deus non reges hic, sed ipsum numen significant, uti docent omnes Patres, et fatentur Erasmus, Vatablus et Beza. Idem de Antichristo docet Daniel, cap. XI, vers. 36 et 37: «Elevabitur, ait, et magnificabitur adversus omnem Deum, et adversus Deum deorum loquetur magnifica, et Deum patrum suorum non reputabit, nec quemquam Deorum curabit, quia adversum universa consurget.»
Hinc sequitur, quod Antichristus omni divino cultu et omnis religionis actibus quasi numen coli volet, ac consequenter volet sibi fieri sacrificia, templa, vota; volet per suum nomen jurari; volet adorari, non tantum dulia, sed etiam latria; volet invocari ut dator et auctor omnium frugum, opum et bonorum, imo ut auctor omnis gratiae et gloriae. Quis Pontificum hactenus ita se extulit, ut ita coli vellet? qui reges et principes tam stolidi fuerunt, ut hos illi honores detulerint?
Dices: Pontifex Romanus sella aurea circumgestatur triplici tiara insignis in supplicationibus, quasi numen quoddam, cui reges et principes pedes exosculantur. Respondeo: Hic omnis honor non est numinis, nec latriae, sed longe illo inferior, quem multi etiam reges et principes apud varias gentes usurparunt. Sic enim Abraham adoravit filios Heth curvans se in terram, Genes. XXIII, 7. Sic Saraceni, Asiani, Japones, Sinae, dum quem honorare volunt, in terram se prosternunt, et fronte humum feriunt. Denique hunc honorem et reverentiam Ecclesia in suo capite Pontifice a regibus esse deferendum praedixit Isaias, cap. XLIX, 23: «Et erunt, inquit, reges nutritii tui, et reginae nutrices tuae: vultu in terram demisso adorabunt te, et pulverem pedum tuorum lingent.» An non amplius est lingere pulverem pedum, quam pedes exosculari? Hic honor Pontifici debetur tanquam Hierarchae, et summo sacrorum Antistiti ac Christi Vicario; ac consequenter hoc honore non tam Pontificem, quam Christum in Pontifice veneramur. Propter Christum enim, et respectu Christi, cujus vicem gerit Pontifex, hunc honorem Pontifici deferimus. Unde patet hunc honorem non esse contrarium honori Christi, nihilque de Christi honore demere; imo potius Christi honorem augere et amplificare. Sicut enim qui legatum honorat, regem qui eum misit honorat; rexque putat se honorari, si legatus suus honoretur; et vice versa se despici, si legatus despiciatur: ita et Christus se honorari aut contemni putat, cum ejus vicarii Apostoli et Pontifices honorantur aut contemnuntur. «Qui vos audit, inquit, me audit; qui vos spernit, me spernit.»
Hinc sequitur secundo, Antichristum atheum fore, et cum pleno potietur imperio, non tantum Christum, idola et deos Gentium, sed et Deum verum, ejusque cultum, quantum in se est, e mundo ablaturum. Ipse enim solus volet coli ut Deus; id enim clare significant hic verba Pauli.
Dices: Quomodo ergo Daniel, cap. XI, vers. 38, dicit de Antichristo, per typum Antiochi Epiphanis, quod colet deum Maozim? Respondeo: Quia Antichristus, licet publice solus coli volet ut Deus, privatim tamen colet suum daemonem, quem nuncupabit deum Maozim, id est fortitudinum et munitionum; quia ejus ope, fortitudine et potentia omnia sibi subjiciet Antichristus.
Moraliter S. Bernardus citans haec Apostoli verba, serm. 4 in Vigilia Nativit.: «Omnis, inquit, superbus extollitur supra Deum. Vult enim Deus fieri voluntatem suam, et superbus vult fieri suam. Deus quidem in his tantum quae ratio approbat, suam vult fieri voluntatem, superbus vero et cum ratione et contra rationem.»
ITA UT IN TEMPLO DEI SEDEAT. — Graece εἰς τὸν ναὸν τοῦ Θεοῦ, id est in templum Dei sedeat, id est in Ecclesiam, ait S. Augustinus, q. d. Paulus: Antichristus, id est impiorum multitudo ostentabit se, ac si ipsa cum suis esset populus et Ecclesia Dei. Unde quidam codices pro ναὸν, id est templum, habent λαὸν, id est populum; sed repugnant sequentia et praecedentia; sequitur enim: «Ostendens se tanquam sit Deus.» Sedebit ergo Antichristus in templo, non ut ostendat se esse Dei Ecclesiam, sed ut adoretur tanquam Deus. Hoc etiam significat vox sedere: nec enim recte dicitur impiorum multitudinem sedere in Ecclesiam, id est Ecclesiae nomen, titulum et jus occupare et sibi arrogare; sed recte dicitur de idolo, aut rege superbissimo, qualis erit Antichristus, quod in templo Dei sedeat, ut adoretur tanquam Deus. Hoc etiam significant praecedentia, nimirum quod adversabitur et efferet se super omne numen, ut ipse solus habeatur et colatur pro numine. Dico ergo Graecum εἰς saepe capi pro ἐν, in templum, id est in templo; et ita vertit hic Syrus, Chrysostomus et alii passim. Antichristus ergo sedebit in templo, id est in templis Christianorum; vel simplicius, in templo Hierosolymitano, quod solum proprie tempore S. Pauli erat et dicebatur templum Dei. Hoc templum ergo tempore Antichristi taliter qualiter reaedificabitur Antichristo, ut sit ejus quasi thronus. Antichristus enim Judaeus Judaeorum erit rex, regiamque suam habebit non Romae (haec enim ante Antichristum a decem regibus evertetur, ut inferius ostendam), sed Hierosolymis, ibique Elias et Henoch contra Antichristum decertantes et concionantes ab eo occidentur, ut patet Apoc. XI, 8, ubi dicitur: «Et occidet eos (duos testes Dei, Eliam scilicet et Henoch), et corpora eorum jacebunt in plateis civitatis magnae, quae vocatur spiritualiter Sodoma et Aegyptus, ubi et Dominus eorum crucifixus est,» Christus scilicet; atqui Christus Hierosolymis crucifixus est: ergo haec magna civitas, in qua occidentur ab Antichristo Elias et Henoch, erit Hierosolyma, non Roma, aut alia aliqua civitas. Antichristus enim persuadebit Judaeis se esse Messiam in lege promissum, ut patet Joan. V, 43; ideoque, ait Cyrillus, Catechesi 15, templum eis aedificabit, ut Davidis filius, id est Messias habeatur, et quasi alter Salomon, qui primus templum aedificavit.
In hoc ergo suo templo sedebit Antichristus, non quasi Papa, vel Episcopus, ut volunt Novantes, sed ut Messias, et quasi Messias a Judaeis adorabitur, ut Deus. Hoc enim ait hic Paulus: «Ostendens, inquit, se tanquam sit Deus,» et, ut clarius habent Graeca, ὅτι ἐστὶ Θεός, id est quod sit Deus. «Non enim (inquit Chrysostomus) ad idololatriam abducet ille; sed ἀντίθεός quispiam erit, quosvis deos pessumdans, jubebitque seipsum pro Deo coli ac venerari, et in templo Dei collocari, non Hierosolymitano tantum, sed et in Ecclesiis. Ostendens, inquit, se ipsum esse Deum: non dixit seipsum esse Deum, sed ostentare tentans. Magnifica siquidem faciet opera, et signa patrabit admiranda.» Idem docet Ambrosius, Theophylactus, Œcumenius, Anselmus et passim omnes alii Patres, quos citat Bellarminus, lib. III De Pontifice, cap. XIII, et Franciscus Suarez, III part., Quaest. LIX, art. 6.
Versus 5: Non Retinetis
5. NON RETINETIS, — memoria. Graece est, οὐ μνημονεύετε, id est non meministis? Ita Ambrosius et alii.
Versus 6: Et Nunc Quid Detineat Scitis
6. ET NUNC QUID DETINEAT (scilicet adventum Antichristi et diei judicii) SCITIS, — scilicet mysterium iniquitatis, ut sequitur, quod jam operatur, donec de medio fiat: puta quod Nero et similes adhuc dominentur, quodque necdum venerit discessio et defectio generalis a Romano Imperio; quia necdum impleta sunt Romanorum peccata. Ita Chrysostomus, Ambrosius, Theophylactus, Œcumenius et Augustinus supra, Hieronymus, Quaest. XI ad Algasiam; Cyrillus, Catech. 15; Lactantius, lib. VII, cap. XV. Qui omnes non tantum inclinationem Romani Imperii, aut dominii sedisve commutationem, ut haeretici volunt; sed plenam ejus desolationem et contra illud omnium gentium rebellionem, dicunt cessuram praeituram adventum et regnum Antichristi; et hoc est quod vers. seq. ait Paulus, «donec de medio fiat,» id est omnino auferatur Romanum Imperium.
Adde ipsam civitatem Romanam tunc omnino desolandam esse et concremandam ut patet Apoc. XVII, 16, de quo plura vers. seq.
Ex hoc loco et ex Daniel, cap. VII, vers. 22, 25 et 26, et Danielis XII, 11 et 12, omnes orthodoxi docent Antichristum tantum venturum in fine mundi.
UT REVELETUR, — ille (unde Graeca addunt αὐτὸν) homo peccati, Antichristus scilicet.
Versus 7: Nam Mysterium Jam Operatur Iniquitatis
7. NAM MYSTERIUM JAM OPERATUR INIQUITATIS. — Primo, Cajetanus: «mysterium,» inquit, id est occulta mensura iniquitatum Romanorum jam operatur, sensimque perficitur et impletur; qua impleta, tolletur Romanum Imperium.
Secundo, alii nonnulli sic explicant: «mysterium,» id est occultum, secretum et symbolum iniquitatis jam operatur, puta ipse Nero jam regnans; in quo latet magnum arcanum, scilicet quod ipse erit Antichristus. Putant enim Neronem necdum esse mortuum, vel certe in fine mundi resuscitandum, ut ipse sit Antichristus. Ita Victorinus, in cap. XVII Apoc., et multi veterum, teste Hieronymo in cap. XI Danielis. Unde S. Augustinus, lib. XX De Civit., XIX: «Nonnulli, ait, illum (Neronem) resurrecturum et futurum Antichristum suspicantur. Alii vero nec eum occisum putant, sed subtractum potius cum putaretur occisus, et vivum occultari in vigore ejus aetatis, in qua fuit, cum crederetur extinctus, donec suo tempore reveletur et restituatur in regnum. Sed multum mihi mira est haec opinantium praesumptio.»
Juvit hanc opinantium suspicionem, quod etiam inter Gentiles fama sparsa fuit Neronem non esse occisum, sed a morte subductum. Ita Suetonius in Nerone, cap. LVII: «Non defuerunt, ait, qui per longum tempus, vernis aestivisque floribus tumulum ejus ornarent, ac modo imagines praetextas in rostris proferrent, modo edicta quasi viventis et brevi magno inimicorum malo reversuri. Quin etiam Vologeses, Parthorum rex, missis ad senatum legatis de instauranda societate, hoc magnopere oravit, ut Neronis memoria coleretur. Denique cum post viginti annos, adolescente me, exstitisset conditionis incertae, qui se Neronem esse jactaret, tam favorabile nomen ejus apud Parthos fuit, ut vehementer adjutus et vix redditus sit.» Haec Suetonius. Sed eadem dilucidius Tacitus his verbis: «Sub idem tempus, Achaia atque Asia falso exterrita, velut Nero adventaret, vario super exitu ejus rumore, eumque pluribus vivere fingentibus, credentibusque.»
Hinc partim ex hac Gentilium fama, partim ex loco Pauli nonnulli opinati sunt Neronem rediturum, ut sit Antichristus, vel certe socius et collega Antichristi. Ita inter alios Severus Sulpitius, lib. II Historiae: «Unde, inquit, creditur, etsi se gladio ipse (Nero) transfixerit, curato vulnere ejus esse servatus, secundum illud quod de eo scriptum est (dic, quaeso, ubi?). Ut plaga ejus curata est, subductus est, sub saeculi finem mittendus, ut mysterium iniquitatis exerceat.» Et quod mireris, hanc sententiam Severus imponit S. Martino: «Cum, inquit, ab eo de fine saeculi quaereremus, ait nobis, Neronem et Antichristum prius esse venturos; Neronem in Occidentali plaga, regibus subactis decem, imperaturum; persecutionem hactenus exercendam, ut idola Gentium coli cogat. Ab Antichristo vero Orientale imperium esse capiendum: qui quidem sedem et caput regni Hierosolymam esset habiturus: ab illo urbem et templum esse reparandum. Illius eam persecutionem futuram esse, ut Christum Dominum cogat negari, se potius Christum esse confirmans, omnesque secundum legem circumcidi jubeat; et ipsum denique Neronem ab Antichristo esse perimendum, atque sub illius potestate universum orbem cunctasque gentes esse redigendas.»
Quod si verum est haec S. Martinum dixisse, non quasi propheta haec dixit, sed quasi recensens et enarrans ea, quae nonnulli opinati essent partim ex rumore Gentilium, partim ex hoc loco S. Pauli, ut dixi. Caeterum hi dialogi titulo Postumiani et Galli (sic enim inscribuntur, eo quod hi sint interlocutores) in Concilio Romano sub Gelasio, decreto de libris apocryphis, relati sunt inter apocrypha. Verum haec opinio temeraria est, caretque fundamento: certum enim est ex Suetonio, Tacito et aliis, Neronem esse occisum et mortuum; resurrecturum vero eum nec Paulus, nec alius quispiam Propheta praedixit. Adde, per mysterium iniquitatis, non intelligi Antichristum, sed praecursores Antichristi; patet ex vers. seq., ubi subdit Paulus: «Et tunc (scilicet post hoc mysterium adimpletum) revelabitur ille iniquus (Antichristus scilicet), quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui.» Denique cum haec scriberet Paulus, necdum regnabat Nero: haec enim epistola, ut dixi initio, scripta est anno Christi 53, quo adhuc regnabat Claudius: Nero enim Claudio successit anno Christi 57. Potest tamen accipi hic locus de Nerone, non ut actu regnante, sed ut proxime regnaturo, uti jam dicam.
Dico ergo, «mysterium» hic idem est quod figura et typus Antichristi, ejusque summae iniquitatis: tota enim iniquitas et omnium peccatorum colluvies videbitur esse collecta in Antichristo et regno Antichristi.
Unde Syrus vertit, mysterium iniqui illius (scilicet Antichristi) jam sedulo agere incipit. Sic Apoc. XVII, 7, sacramentum, sive uti graece est, mysterium, mulieris vocatur arcana significatio et repraesentatio mulieris, seu id quod typice significat illa mulier quam vidit S. Joannes, quae significabat Romam et Romanum Imperium. Sic Apoc. I, 20, sacramentum septem stellarum vocatur ipsa significatio arcana septem stellarum. Sic Daniel. II, 18 et 36, sacramentum somnii Nabuchodonosoris vocatur ipsa somnii significatio.
Per mysterium autem hoc, intelligit Paulus Simonem Magum, ejusque asseclas praecursores Antichristi; ut idem hic dicat Paulus, quod Joannes, epist. I, cap. II, vers. 18: «Nunc Antichristi multi sunt.» Vel potius intelligit ipsum Neronem cum suis et sua sceleratorum colluvie, aliosque Imperatores Romanos, qui Neronem vel praecesserunt, vel secuti sunt; qui magno fastu et tyrannice imperarunt, atque Christum et Christianos persecuti sunt; qualis fuit Caius Caligula, Adrianus, Decius, Heliogabalus, Diocletianus et alii per trecentos annos. De hisce enim subdit: «Tantum ut qui tenet nunc, teneat, donec de medio fiat.» Fuit enim Nero aeque ac Antiochus Epiphanes insignis typus et figura Antichristi, quia fuit monarcha superbissimus, luxuriosissimus, potentissimus, sceleratissimus, fovit Simonem aliosque magos, fuit hostis Christi et Christianorum, qui primam in eos persecutionem solemnem excitavit, voluitque coli ut Deus, et maximus fuit tyrannus, qualis erit Antichristus, q. d. Nero et similes tyranni jam eodem spiritu aguntur et operantur, quo agetur Antichristus ipse, totius iniquitatis caput et princeps; ac proinde ejus «mysterium,» id est figura et typus, et praecursores sunt. Ita Chrysostomus, Ambrosius, Augustinus, Hieronymus supra. Vult ergo dicere Paulus: Hoc mysterium est, quod detinet et remoratur adventum Antichristi, quia scilicet necesse est ut Nero et similes, quasi typi et figurae praecurrant ipsum Antichristum, ipsumque quasi parturiant, ait Anselmus.
Sicut enim Moses, Joannes Baptista et Prophetae praecesserunt Christum, illique viam praeparârunt: ita par est ut Nero et tyranni praecedant Antichristum, illique sensim viam parent suis sceleribus, ut veniens Antichristus omnem suam iniquitatem parturire et effundere possit.
Hinc secundo, cum Theodoreto et Augustino supra, atque Anselmo sic accipi potest hic Iesus iniquitatis «mysterium iniquitatis,» id est iniquitas arcana et mystica, id est pietatis aut legitimi dominii et imperii titulo et nomine palliata, occulte jam in impiis hypocritis et haereticis, ac praesertim in impiissimo Nerone operatur; quae sensim proserpit et crescit, donec per Antichristum in publicam iniquitatem prosiliat. Hoc enim est Graecum (ἐνεργεῖται), id est vim suam exserit. Sicut ergo carbo ignis inter ligna occulte vim suam exserit et vicina adurit, sensimque proserpit, donec in flammam et incendium manifestum erumpat: sic iniquitas a daemone accensa, occulte in impiis vim suam exserit serpitque, donec in publicam omnium scelerum flammam sub Antichristo erumpat.
TANTUM UT QUI TENET NUNC, TENEAT, DONEC DE MEDIO FIAT. — Id est, ut Augustinus ait supra, qui tenet fidem Christi, teneat eam donec iniquitas mystica, id est occulta, in magnum populum crescat: itaque cum Antichristo de medio fiat, id est exeat de medio Ecclesiae, eique palam bellum indicat. Verum hic sensus divellit verba, quae Paulus conjungit. Tὸ enim de medio fiat, conjungit Paulus cum eo quod praecedit proxime, Qui tenet, teneat: Utrumque ergo eodem referendum est. S. Augustinus autem τὸ qui tenet, teneat, refert ad pios fideles et ad fidem Christi; τὸ vero de medio fiat, refert ad Antichristum et coetum impiorum.
Notandum ergo, haec verba pendere a vers. praeced., et explicare quid sit quod detineat adventum Antichristi, scilicet ut Nero et Romani Imperatores teneant Imperium, donec illud evertatur et e medio tollatur. Ita Chrysostomus, Theophylactus et passim Patres, ut dixi: imo et Erasmus et Beza. Unde Syrus hic vertit, solum (scilicet hoc est quod detinet adventum Antichristi) ut qui nunc detinet (orbis imperium), tollatur de medio, et tunc revelabitur ille iniquus Antichristus; Graeca sic habent, μόνον ὁ κατέχων ἄρτι ἕως ἐκ μέσου γένηται, id est tantum qui detinet nunc, donec de medio fiat. Ubi necessario vel deest, vel subauditur (ut fatetur Erasmus et Beza) κατεχέτω, id est detineat, ut vertit Noster.
Unde nota secundo, cum Chrysostomo et Theophylacto: Loquitur Paulus hic valde tecte et obscure de Nerone et Romano imperio, non ex metu, sed prudenter, ne sine causa eum contra se et Christianos concitet. Si enim clare dixisset Neronem esse mysterium iniquitatis et figuram Antichristi, ac Romanum imperium fore dissolvendum, tam Nero, quam Romani in eum quasi impostorem insurrexissent, ac vivum eum defodissent, aliosque fideles cum eo, tanquam qui super tanti imperii demolitione prophetarent et laetarentur, inquit Theophylactus.
Nota tertio: Alludit Paulus ad Danielis (quasi omnium temporum chronologi certissimi, notissimi et celeberrimi) caput septimum: ubi Daniel praecipua mundi imperia et monarchias sibi succedentes ordine recenset. Prima fuit Assyriorum et Babyloniorum, quae Danieli repraesentata fuit per leonem; secunda Persarum, significata per ursum; tertia Graecorum, significata per pardum; quarta et ultima Romanorum, significata per bestiam decem cornuum. Post quae, ut ait Daniel, undecimum parvulum cornu (id est Antichristus) consurget, et crescet, facietque bellum adversus Sanctos, et praevalebit, donec veniat antiquus dierum, ut judicium et regnum tradat sanctis suis.
«Et sermones (inquit Daniel) contra Excelsum loquetur (Antichristus), et Sanctos Altissimi conteret; et putabit quod possit mutare leges, et tempora; et tradentur in manu ejus usque ad tempus, et tempora, et dimidium temporis; et judicium sedebit, ut auferatur potentia, et conteratur, et dispereat usque in finem; regnum autem, et potestas, et magnitudo regni, quae est subter omne caelum, detur populo sanctorum Altissimi: cujus regnum, regnum sempiternum est, et omnes reges servient ei et obedient.»
Daniel ergo docet primo regnasse Babylonios; hos deinde subactos esse a Persis, et Persas a Graecis, et Graecos a Romanis, Romanis successurum Antichristi regnum ad breve tempus, quod a Christi judicis et Sanctorum glorioso et aeterno regno subvertetur. Eo itaque alludit hic Paulus, q. d. Omnes alii monarchae et tyranni, puta Babylonii, Persae, Graeci jam transierunt: supersunt Nero et Romani, qui tenent nunc imperium, donec illud auferatur, et tunc veniet Antichristus; et mox Christus judex, qui Antichristum interficiet spiritu oris sui, suumque cum Sanctis regnum aeternum inducet et stabiliet. Ita Chrysostomus, Theophylactus et alii.
Simili modo arcano et prophetico haec eadem describit S. Joannes, Apoc. xvii, 9: «Reges, inquit, septem sunt. Quinque ceciderunt, unus est, et alius nondum venit: et cum venerit, oportet illum breve tempus manere.» Deinde subdit, decem reges se illi subdituros. «Hi, inquit, cum Agno (Christo) pugnabunt, et Agnus vincet illos: quoniam Dominus dominorum est; et Rex regum, et qui cum illo sunt, vocati, electi, et fideles.»
Ubi, ut docet Ambrosius, Beda, Richardus, Ribera et alii, per septem reges significat conjurationem tyrannorum, qui septem mundi aetatibus Ecclesiam persecuti sunt, persequuntur et persequentur. Unde ait quinque transisse, sextum adhuc esse, septimum regnaturum ad modicum tempus.
Primus rex fuit Cain cum gigantibus aliisque tyrannis, qui prima mundi aetate, id est ab Adam usque ad diluvium, pios et Ecclesiam persecuti sunt.
Secundus rex fuit Nemrod, et Meropes illi architecti turris Babel, qui a Noe usque ad Abraham (haec enim est secunda mundi aetas) fideles vexarunt.
Tertius rex, qui tertia mundi aetate, quae ab Abraham ad Mosem excurrit, pios oppressit, fuit Pharao et similes in Aegypto et Sodomis.
Quartus fuit Jeroboam, aliique impii reges Israel et Juda, qui quarta mundi aetate, a Mose scilicet usque ad captivitatem Babylonicam, vitulos aureos et idola invexerunt.
Quintus fuit Nabuchodonosor cum Antiocho Epiphane aliisque ad Christum: haec enim est quinta mundi aetas.
Sextus fuit Nero aliique Imperatores Romani, qui sunt, fuerunt vel erunt a Christo usque ad Antichristum.
Septimus erit Antichristus, qui modicum, scilicet tres annos cum dimidio, regnabit, et a Christo judice profligabitur.
Ex dictis deducitur primo, certum esse Romanum Imperium esse ultimum, et duraturum usque ad finem mundi; tunc vero in aliud imperium (Antichristi scilicet), sed breve, commutabitur. Patet hoc ex loco citato Daniel. cap. vii, vers. 21, 22, 25, 26, 27, et Apoc. xvii, vers. 9 et 10, et ex Paulo hic, estque communis Patrum, teste Hieronymo in cap. vii Daniel., traditio, et, ut videtur, Apostolica.
Secundo, iidem certo docent Romanum Imperium destruendum, vel ab ipso Antichristo, vel paulo ante eum.
Tertio, Roma sub finem mundi ad pristinam Imperii dignitatem, neque ac scelera, et a christianismo ad ethnicismum redibit, Pontificemque suum expellet, et fideles ei adhaerentes persequetur, uti fecit tempore Neronis, Decii et aliorum Imperatorum Gentilium. Unde in Apoc. cap. xvii, xviii et seq., Roma sub finem mundi futura, vocatur «Babylon meretrix magna, sedens super septem montes, ebria sanguine Sanctorum et Martyrum Jesu, quae vino irae fornicationis suae potavit omnes gentes;» id est supplicia suae idololatriae (haec enim a Prophetis vocatur fornicatio) aliorumque scelerum consequentium, derivavit in omnes gentes, hoc ipso quo eas ad suam idololatriam, aliaque scelera imitanda compulit.
Quarto, consentiunt Patres et interpretes, docentque ex Apoc. xvii, 12 et 16, collato cum Daniel. vii, 8 et 24, ante Antichristum, stante Roma et Romano Imperio, decem fore reges totius orbis dominos, qui Romam capient, evertent, comburent, Apoc. xvii, 16, et toto cap. xviii. Hique Romanum Imperium divident, inquit S. Hieronymus et alii. Porro Antichristus ex hisce decem regibus successive tres invadet et profligabit, ut ait Daniel, scilicet regem Aethiopiae, regem Libyae et regem Aegypti, ut tradit Hieronymus, Theodoretus, Cyrillus et Irenaeus. Qua clade caeteri septem reges territi, ipsi se subdent, unusque omnium rex et monarcha erit Antichristus. An autem hi decem reges eversuri sint Romam ante Antichristum, an vero sub Antichristo, dubium est, quod pertractavi Apoc. xvii, 16.
Objicit secundo Beza: Romanum Imperium jam desiit; ergo venit Antichristus. Probatur antecedens, quia Romae jam non imperat Romanus imperator, sed Pontifex Romam occupavit: ipse ergo videtur Romanum imperium destruxisse, ac consequenter esse Antichristus.
Respondeo, aliud esse Romam, aliud Romanum Imperium: Romanum enim Imperium et Romanus Imperator sine Roma consistere possunt. Quamdiu enim unus Romanus Imperator alteri in eadem potestate et dignitate succedit, uti hactenus factum vidimus, sive Romae imperet, sive non, sive plures obtineat provincias, sive pauciores, est et dicitur Romanus Imperator, et obtinere Romanum Imperium. Id patet primo, quia Roma capta ab Hunnis et Gothis, puta ab Attila, et postea a Genserico, non desiit Romanum Imperium, nec Romanus Imperator; uti nec desiit Romanus Pontifex esse S. Leo. Mansit enim tunc Honorius Romanus Imperator, licet Ravennae degeret. Rursum Valens, Arcadius, Theodosius et caeteri usque ad Justinianum fuerunt Romani Imperatores, et tamen Roma caruerunt.
Secundo, id patet a communi omnium sensu: omnes enim Rudolphum Imperatorem modernum vocant Romanum Imperatorem. Ipsi quoque Lutherani suos Electores vocant Electores imperatoris, vel Regis Romanorum. Romae denique coronam accipit et inauguratur Imperator.
Tertio, Romanum Imperium destruetur et dividetur sub finem mundi a decem regibus, qui erunt hostes Imperii et imperatoris Romani; et postea veniet Antichristus, ut jam ostendi: atqui Pontifex non est hostis, sed amicus et conservator Romani Imperii et Imperatoris, Romanique et alia loca occupat, non invasione, sed donatione et consensu Imperatorum et Principum; idque tot seculis ante finem mundi. Rursum Pontifex non est rex, multo minus idem cum decem regibus. Denique Pontifex Romanum Imperium non destruxit, nec divisit in decem reges: ergo destructio Romani Imperii, quae praeire debet adventum Antichristi, de qua loquitur Apocalypsis, Daniel et Paulus, non est facta per Pontificem; ac multo minus Pontifex est Antichristus.
Denique adverte hic: Hoc signum discessionis et eversionis Romani Imperii sensim impletur, cum sensim inclinatur et deficit Romanum Imperium, simulque Evangelium apud Japones, Indos, Sinas, totoque orbe sensim propagatur; quod secundum est signum adventus Antichristi et judicii, datum a Christo discipulis hac de re interrogantibus, Matth. xxiv, 3: «Praedicabitur, inquit vers. 14, hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus; et tunc veniet consummatio.»
Versus 8: Et Tunc Revelabitur Ille Iniquus
8. ET TUNC REVELABITUR ILLE INIQUUS (Antichristus, qui antonomastice dicitur ὁ ἄνομος, id est ille iniquus et impius), QUEM DOMINUS JESUS INTERFICIET SPIRITU ORIS SUI, ET DESTRUET ILLUSTRATIONE ADVENTUS SUI. — Nota: Spiritus oris non significat praedicationem verbi Dei, quia haec non interficiet Antichristum, imo in fine mundi Antichristus illam tollet, cum Eliam et Henoch occidet: unde explicans subdit Apostolus: «Et destruet illustratione adventus sui.» Tunc ergo Christus spiritu oris sui interficiet Antichristum, cum destruet illum illustratione adventus sui ad judicium; Christus autem tum non veniet ad praedicandum, sed ad judicandum: ergo spiritus oris Christi non est praedicatio, sed potius sententia et judicium condemnationis.
Dico ergo: Christus interficiet Antichristum spiritu oris sui, id est jussu suo, verbo suo, sua sententia, quasi afflatu mortifero afflabit et interimet eum. Alludit Paulus vel potius citat Isaiae xi, 4: «Percutiet (Christus) terram (peccatores terrae) virga oris sui, et spiritu labiorum interficiet impium.» Ubi pro virga, hebraice est שבט schebet, id est sceptrum. Sceptrum oris vocat praedominans, potentissimum et efficacissimum imperium, jussum ac sententiam, qua Christus interficiet Antichristum et omnes impios. «Perinde enim (sicut inquit ex Chrysostomo Theophylactus) ut ignis, etiam ante adventum suum, cum adhuc procul fuerit, bestiolas tamen exiguas torpere ac stupere facit absumitque: hunc ad modum Christus, vel solo imperio, sive afflatu Spiritus Sancti, plene delebit et obscurabit ipsum Antichristum, soloque adventu suo abolebit, hoc est omnino vacuum et inefficacem reddet: ubi enim visus tantum fuerit, sistet deceptionem.»
Nota secundo. Pro destruet, graece est καταργήσει, id est inefficacem, imbellem, enervem, evanidum reddet, omnem vigorem et vires illi adimet, ut spiritu et vita deficiente et evanescente moriatur et intereat.
Nota tertio: Pro illustratione, graece est ἐπιφανείᾳ, id est, ut Syrus, revelatione, vel apparitione; vel, ut Augustinus, lib. XX De Civit., cap. XIX, illuminatione praesentiae suae; vel, ut Vatablus, claritate adventus sui. Significat ergo per lucem, claritatem et splendorem, qui quasi praenuntius praeibit Christum venientem ad judicium, signumque erit Christi adventantis, Antichristum destruendum esse et dissipandum, perinde ut sole adventante dissipantur et evanescunt nubes et tenebrae; ita ut solo timore, inquit Anselmus, Christi adventantis, moriatur pestifer ille.
Adverte hic: Ante diem judicii occidetur Antichristus. Nam post ejus mortem minimum dabuntur hominibus quadraginta quinque dies poenitentiae, ut patet Daniel. xii, 12; tantum ergo hic significat Paulus, cum praevia signa praeibunt judicium et Christum judicem, quaedam inusitato fulgore de caelo quasi fulmine, a Christo siderandum et afflandum esse Antichristum.
Dices: Apoc. xix, 20, dicitur bestia, id est Antichristus, cum suo praecursore et pseudopropheta vivus mittendus in infernum; quomodo ergo hic dicitur interficiendus?
Respondeo: Pro interficiet, graece est ἀναλώσει, id est absumet, consumet, perdet; ita ut in terra inter homines viventes esse desinat, et praecipitetur in mortem aeternam inferni. Christus ergo vel per se, ut docet Lactantius, lib. VII, cap. xix; vel potius, ut alii, per Michaelem Archangelum administrum, suae sententiae executorem et praecursorem suum ad judicium, deturbabit Antichristum, eumque dehiscens terra absorbebit, vivumque rapient daemones in tartara, sive vivus eo perveniat, sive non, sed in itinere occidatur: utrumque enim probabile est; uti de Core, Dathan et Abiron (de quibus dicitur Num. xvi, 33: «Descenderunt vivi in infernum operti humo») nonnulli censent eos vivos permansisse et pervenisse in infernum; alii censent eos vivos coepisse descendere, sed in ipso descensu esse mortuos, antequam ad infernum pertingerent, ut τὸ descenderunt vivi actum inchoatum descensus, non consummatum significet. Utrique probabiliter, sed posteriores probabilius. Plane enim in omnes homines generalis lata est sententia mortis: «Statutum est, inquit Apostolus Hebraeor. ix, 27, hominibus semel mori, post hoc autem judicium.» Idque significat hic Paulus, cum ait, «interficiet» eum, vel, ut graece est, ἀναλώσει, id est absumet eum. In ipso ergo descensu ad inferos occidetur Antichristus; dicitur tamen vivus mittendus in infernum, quia vivus eo demitti et descendere incipiet; sed in via, antequam pertingat ad infernum, suffocabitur et occidetur, ut jam de Core dixi.
Addunt S. Hieronymus et Theodoretus in cap. xi Danielis, et D. Thomas hic, id fore in monte Oliveti: eo enim Christus veniet ad judicium, judicabitque in valle Josaphat, ut dicitur Joelis III, 2, quae est vicina monti Oliveti; ut sicuti ex monte Oliveti Christus in caelum ascendit, ita ex eodem Antichristus deturbetur et descendat in tartara.
Versus 9: Cujus Est Adventus Secundum Operationem Satanae
9. CUJUS EST ADVENTUS SECUNDUM OPERATIONEM SATANAE IN OMNI VIRTUTE (δυνάμει, id est potentia), ET SIGNIS, ET PRODIGIIS MENDACIBUS, — q. d. In cujus adventu, vel per quem advenientem, Satanas operabitur et exseret omnem suam potentiam, omnia sua signa et prodigia mendacia.
Nota: Graecum παρουσία et adventum et praesentiam significat; potestque tam de praesentia et adventu in mundum, quam in regnum accipi, ut scilicet significet tam ortum, nativitatem et educationem Antichristi, quam ejus vitam et regimen fore secundum operationem Satanae: magis tamen hoc secundum significat hic Apostolus, scilicet quod Antichristus habebit assistentiam Satanae, et Satanam in se et per se operantem, inquit Theophylactus. Unde subdit: «In signis et prodigiis,» scilicet quae faciet Antichristus ut homines seducat.
Hinc nota secundo: Aliqui putarunt Antichristum fore diabolum incarnatum, ut opponatur Christo Deo incarnato; ut, sicut Verbum per humanitatem assumptam operatum est et vim suam exseruit, ita Satanas per carnem assumptam, vel tam operetur et vim suam exserat. Ita videtur loqui Theodoretus. Verum quia fieri non potest ut diabolus aut alia creatura carnem aliamve creaturam hypostatice assumat, sicut Deus assumpsit carnem humanam, ut docent Theologi; hinc secundo, Hippolytus Martyr, De Consummat. saeculi, censet Antichristum fore daemonem, non incarnatum, sed in carne apparentem, et de falsa virgine falsam et phantasticam carnem assumentem.
Tertio, alii apud Rabanum, tractatu De Antichristo, putant Antichristum non fore daemonem, sed hominem; qui tamen ex virgine opera daemonis concipietur, uti Christus conceptus est ex Virgine de Spiritu Sancto. Verum non potest daemon virginem fecundare, nisi ut succubus aliunde semen humanum exceperit, quod deinde virginis utero infundat, ac proinde non manebit virgo, quae ab eo impraegnata fuerit: sed more caeterarum puerperarum claustris virginitatis resignatis concipiet et pariet.
Quarto, probabilius Franciscus Suarez et multi alii volunt verbis hisce Paulum significare, quod Antichristus omnem operationem diaboli in se suscipiet a puero, quodque diabolus primo, in utero matris Antichristi humores sic attemperabit, ut Antichristi temperamentum et complexio fiat propensissima ad omnia vitia. Et hoc videtur velle S. Hieronymus, cum in cap. xvi Isaiae daemonem vocat patrem Antichristi.
Secundo, ab infantia Antichristum replebit daemon malitia sua, non quasi Antichristus a daemone possidendus sit corporaliter, tanquam arreptitius: sic enim non esset liber, nec peccaret; sed quia semper et in omnibus eum a puero reget et gubernabit daemon, inquit Damascenus, lib. IV De Fide, cap. xxvii.
Tertio, in virili aetate daemon per Antichristum operabitur non tantum omne scelus et nequitiam, sed etiam omnia signa et portenta mendacia, omnem blandiloquentiam, sapientiam, minas, terrores et tormenta, omnemque vim suam exseret, ad decipiendos et alliciendos a Christo ad se homines omnes; et hoc maxime vult Paulus, cum ait: «Cujus est adventus secundum operationem Satanae.»
In signis et prodigiis mendacibus. — Nota: Nec Antichristus, nec daemon, nec angeli possunt facere verum miraculum; sed solus Deus. Miraculum enim est quod fit super omnem naturae vim, quodque omnium naturalium causarum et creaturarum vires excedit et transcendit: Antichristus ergo faciet miracula non vera, sed falsa et mendacia.
Nota secundo: Miracula Antichristi dicuntur mendacia quadrupliciter, scilicet, ratione et respectu omnium causarum. Primo, respectu causae finalis: quia eo fine faciet ea Antichristus, ut homines in mendacium et errorem inducat, nimirum ut per haec miracula probet se esse Messiam et Deum, sicuti fecit Christus. Ita Ambrosius et Chrysostomus.
Secundo, ratione causae efficientis, quia eorum architectus erit pater mendacii, puta diabolus.
Tertio, ratione causae materialis, ut Theodoretus docet: multa enim ex his miraculis erunt praestigiae, quibus fascinabit oculos, ut videatur facere id quod revera non faciet. Erit enim Antichristus, inquit Cyrillus, Catech. 15, magia instructissimus.
Quarto, respectu causae formalis, quia quae ex hisce non erunt praestigiae, naturaliter fient per applicationem occultam causarum naturalium. Unde mira quidem erunt, non tamen miracula, quae omnes naturae vires superent.
Nota tertio: Apoc. xiii, tria miracula Antichristi describuntur. Primum, vers. 3 et 11, quod unum e regibus sibi subjectis, vel potius seipsum plaga mortifera (in bello, vel aliunde accepta) saucium sanabit. Ubi adverte plagam hanc revera non fore mortiferam, sed vel talis hominibus videbitur tantum, non autem erit re ipsa; vel si revera erit incurabilis, id tantum erit respectu artis et opis humanae: daemoni enim totum corpus nostrum pernoscenti et pervadenti, naturaliter curabilis erit, ac proinde nec vim creati agentis transcendet curatio, nec miraculum erit.
Secundo, ibidem vers. 13, quod faciet ignem de caelo descendere: sed et hoc naturaliter facere potest daemon, uti scimus eum ciere fulmina, tonitrua et tempestates, concitando vapores et nubes.
Tertio, ibidem vers. 15, quod propheta et praecursor Antichristi faciet statuam ejus loqui: sed sic daemon per idola locutus est, et per pythones etiamnum loquitur naturaliter.
Addit Sibylla, lib. III Oraculorum, alia miracula, scilicet, quod Antichristus sistet mare, montes, solem, lunam, et mortuos ad vitam suscitabit. Verum, inquit, non erunt vera signa, sed decipiet: pleraque enim ejus mira praestigiae erunt, quibus illudet oculis hominum, uti jam per suos circulatores et praestigiatores hominum oculis illudet daemon.
Similia de Antichristo tradit Methodius Episcopus et Martyr in suis Revelationibus, quae referuntur tomo II Bibliot. SS. Patrum: «Faciet, ait, multa signa et prodigia sophistica, caeci respicient, claudi ambulabunt, surdi audient, daemoniaci curabuntur, convertet solem in tenebras et lunam in sanguinem apparenter.» Volet enim ipse haberi Christus, ac proinde faciet ea quae de Christo praedixerunt Prophetae, quaeque Christum fecisse narrant Evangelistae. Et Hippolytus Martyr, orat. De Consummatione mundi: «Leprosos, inquit, mundabit, paralyticos excitabit, expellet daemones, longinqua non aliter quam praesentia denuntiabit, mortuos suscitabit, transferet montes ante oculos spectantium, siccis pedibus ambulabit super mare, deducet ignem e caelo, convertet diem in tenebras, et noctem in diem, solem circumaget quo libuerit. Et, ut semel dicam, omnia terrae marisque elementa, vi oblatae apparitionis, coram spectantibus obtemperare sibi demonstrabit.» Et S. Ephrem tractatu De Consummat. mundi et Antichristo: «Transferet, inquit, montes et insulas fallaciter, et currere quidem videbitur mons coram cunctis spectantibus, licet omnino a suis fundamentis non sit motus: super abyssum incedet, et in ea, ut super terram ambulare se simulabit. Magna tribulatio erit in diebus illis, quando seipsum ut Deum ostentabit formidabilibus portentis, per aera volitans, cunctique daemones in forma angelorum cum timore coram tyranno in aere sublimes volitare conspicientur.»
Versus 10: Et In Omni Seductione Iniquitatis
10. ET IN OMNI SEDUCTIONE INIQUITATIS HIS QUI PEREUNT, — ut omni arte et modo seducat homines ad iniquitatem, ut pereant et damnentur.
Nota: Hisce artificiis utetur Antichristus ad illiciendum homines. Primo, magna comitate et gratia se insinuandi captandique hominum gratiam. Secundo, sanctimonia simulata. Tertio, sapientia sua et eloquentia incredibili; callebit enim omnes artes et Scripturas, ait Anselmus. Quarto, promittendo et largiendo suis ingentes opes. Quinto, reluctantibus inferendo terrores et tormenta exquisita. Sexto, faciendo signa et prodigia rudibus admiranda. Denique a daemone suo omnem fallendi artem discet.
Nota: Τὸ iis, vel, ut graece est, in iis qui pereunt, significat has artes efficaces fore in hominibus levibus, impiis, ideoque reprobis, qui morte aeterna peribunt, adeoque illos per illas artes seductum iri, et consequenter perituros et damnandos. Notat maxime Judaeos, ut mox dicam. Alii enim cordati et constantes has artes et imposturas facile pervidebunt, nec iis sinent se seduci, sed usque ad mortem Antichristo resistent, ideoque martyrii lauream obtinebunt.
EO QUOD CHARITATEM VERITATIS NON RECEPERUNT, UT SALVI FIERENT. — «Charitas veritatis,» primo, juxta Anselmum, est charitas vera, sive charitas et spiritus Christi verax vereque amabilis. Secundo, ut Chrysostomus, Theophylactus, Oecumenius, «charitas veritatis» est Christus, qui utrumque est, scilicet tam charitas, quam veritas, et propter utramque venit in mundum; scilicet, ut tam verissima charitate se nobis traderet, utque suam charitatem et veritatem nos amplecti et aemulari doceret. Unde S. Cyprianus, epist. 35 ad Cornelium, legit, «eo quod dilectum veritatis non habuerunt.» Tertio, «charitas veritatis» est amor, vel, ut Ambrosius, «dilectio veritatis,» q. d. Quia non habuerunt amorem veritatis, quia noluerunt amare veritatem; ideo mittet illis Deus operationem erroris per Antichristum. Ita Vatablus. Hic sensus facilior est et planior, magisque connexus versui sequenti; oppone enim amorem veritatis errori, sive amori et amplexui erroris.
Tacito nomine notat Judaeos: hinc enim docent Patres Antichristum venturum maxime hac de causa, ut Judaeos decipiat, idque in poenam incredulitatis suae, qua noluerunt recipere Christum, qui tot vera miracula, tam veram fidem et doctrinam, tam puros mores et vitam Judaeis exhibuit. Idem significat Christus, Joannis cap. v, vers. 43: «Ego veni, inquit, in nomine Patris mei, et non accipitis me: si alius (Antichristus) venerit in nomine suo, illum accipietis.» Unde sequitur:
Versus 11: Ideo Mittet Illis Deus Operationem Erroris
11. IDEO (quia scilicet noluerunt recipere veritatem et amorem veritatis) MITTET ILLIS DEUS OPERATIONEM ERRORIS, UT CREDANT MENDACIO. — Pro operationem erroris, graece est ἐνέργειαν πλάνης, id est, ut Syrus, efficaciam seductionis vel imposturae, scilicet illa miracula aliaque artificia fallendi, quibus, ut dixi, Judaeos a Christo aversos potenter et efficaciter ad se pelliciet Antichristus.
Nota: Dicitur Deus mittere haec opera et imposturas Antichristi, quia ex proposito ea Judaeis aliisque hominibus immitti permittet, inquit S. Augustinus, lib. XX De Civitate Dei, cap. XIX, laxando scilicet habenas tum diabolo, tum ipsi Antichristo: non enim opus est, ut positive eos mittat Deus ad decipiendum homines, cum ipsi per se ad hoc promptissimi sint futuri, nec aliud sint desideraturi, quam ut Deus hanc deceptionem perficere eis permittat. Simili modo dicitur II Reg. xxiv, Deus commovisse (id est a diabolo et suis adulatoribus commoveri permisisse) Davidem (ad numerandum populum), quod fuit peccatum superbiae in Davide. Eodem modo et sensu dicitur Deus miscere spiritum vertiginis, dare spiritum mendacii, compunctionis, soporis, etc., ut dixi Cap. 17 et 23.
Hinc patet Deum, cum mittit spiritum erroris, cum excaecat, cum indurat, adeoque cum peccata praecedentia punit peccatis sequentibus, non tantum se habere negative; sic enim non irrogaret poenam: nec enim judex censetur punire reum, si negative permittat eum furari et male agere; sed habere etiam se positive ac positivo actu, et speciali providentia et decreto decernere permittere peccatum posterius hoc fine, ut puniat prius, ut dixi Cap. 16.
Moraliter S. Augustinus, lib. V Contra Julianum, cap. III, docet homines ob praecedentia peccata, praecipue ob veritatis oblatae repudium, hac poena gravissima a Deo puniri (eo modo et sensu quo jam explicui), ut credant mendaciis et erroribus in suam perniciem. «An non est peccatum, ait, et poena peccati, ubi legitur: Dominus miscuit illis spiritum erroris, et seduxerunt Aegyptum in omnibus viis suis, sicut seducitur ebrius? Non est peccatum et poena peccati, ubi Deo dicit Propheta: Quid errare fecisti nos, Domine, a via tua, indurasti corda nostra, ut non timeremus te? Non est peccatum et poena peccati, ubi rursus Deo dicitur: Ecce tu iratus es, et nos peccavimus, propterea erravimus, et facti sumus immundi omnes? Non est peccatum et poena peccati, ubi legitur de gentibus, quas debellarit Josue, quia per Dominum factum est confortari cor eorum, ut obviam irent ad bellum contra Israel, et exterminarentur? Non est peccatum et poena peccati, quod non audivit Roboam rex plebem bene monentem, quoniam sicut Scriptura loquitur: Erat conversio a Domino, ut statueret verbum suum, quod de illo locutus est in manu Prophetae? Non est peccatum et poena peccati in eo quod scriptum est, Amasiam, regem Juda, noluisse audire Joas, regem Israel, bene monentem ne procederet ad bellandum?» Et inferius citans hunc Pauli locum sic ait: «Unde est illud, quod ad Thessalonicenses scribit Apostolus: Pro eo quod dilectionem veritatis non receperunt, ut salvi fierent, ideo mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio. Ut seduceretur Achab et in praelio periret, vidit Michaeas Dominum sedentem in throno, et exercitus caeli coram eo. Et dixit Dominus: Quis seducet Achab, et ascendet, et cadet in Ramoth Galaad? Et dixit spiritus quidam: Ego seducam eum. Et dixit Dominus ad eum: In quo? Et dixit: Egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium Prophetarum ejus. Et dixit: Seduces, et praevalebis; exi, et fac sic.»
Vox ut referri potest ad mittet, et tunc non causam finalem, sed tantum consequentiam significat, q. d. Permittet Deus Antichristum operari et seducere homines, unde consequetur ut illi qui Christum sequi noluerunt, credant mendaci Antichristo. Nec enim Deus hoc fine mittet Antichristum, ut intendat per eum seducere homines, et impellere in mendacium: sed potius hoc fine, ut cognoscant homines per opera Antichristi, quanta sit efficacia daemonis, quantaque sit infirmitas hominis; ut contra eum se muniant, humiliterque Dei gratiam invocent: ut ita e contrario pateat quanta sit efficacia gratiae Christi in iis qui Antichristo resistent, quae omnem naturae infirmitatem et daemonis efficaciam generose et constanter superabit. Ex hac tamen missione, vel potius permissione Antichristi, id consequitur, ut multi in malum et errores propensi ab eo seducantur, credantque ejus mendaciis et fallaciis.
Secundo et melius, vox ut referri potest ad id, quod proxime praecedit, scilicet ad operationem erroris; et tunc proprie sumitur, significatque causam finalem, q. d. Haec operatio erroris, et seductio Antichristi ab eo fiet hoc fine, ut homines credant ejus mendacio; sive haec opera Antichristi impellent homines, facientque eos credere mendacio.
11. UT JUDICENTUR OMNES, QUI NON CREDIDERUNT VERITATI, SED CONSENSERUNT INIQUITATI. — q. d. Ut justo Dei judicio arguantur et condemnentur Judaei et similes, qui Christo et veritati Evangelicae per Christum allatae credere noluerunt; sed mendacem Antichristum receperunt, ejusque haeresim et sceleratos mores secuti et aemulati sunt.
Nota: Ut significat hic causam finalem missionis Antichristi; refertur enim ad id, quod dixit vers. praeced.: «Ideo mittet illis Deus operationem erroris.»
Pro quo nota secundo: Duplex est causa, cur Deus permittet tanta et tam potenter operari Antichristum. Prior et primaria ea est, quam jam dixi, ut pateat in Sanctis, qui illi resistent, gratiae Christi efficacia. Altera et secundaria, et quasi consequens causa est, quam solam hic adfert Apostolus, scilicet ut hac ratione Deus puniat incredulitatem Judaeorum, qui Christum sequi noluerunt: puniat, inquam, primo, permissione tantae tentationis Antichristi, ac lapsus ac consensus Judaeorum, ut credant mendacio.
Secundo, ut posito jam eorum lapsu, quodque jam crediderunt mendacio, puniat eos in die judicii, coarguendo eorum malignitatem, quod Christi vera miracula, veram doctrinam, veram et sanctam vitam amplecti noluerint; sed vice versa Antichristi falsa miracula, doctrinam et vitam impiam amplexi sint; ac consequenter puniat eos, aeternae damnationi illos adjudicando.
Nota tertio: Tam hic quam vers. 10, veritatem Christi opponit Apostolus non mendacio, sed iniquitati Antichristi; quia ex veritate justitiam et sanctitatem Christi, quasi ex fonte rivulos promanantes subintelligit. Rursum, sub iniquitate mendacia et errores Antichristi, quasi sub toto partem complectitur: erit enim Antichristus omnis iniquitatis architectus; ideoque omnes iniqui, impii, scelerati eum recipient, illi consentient, illo rege gaudebunt.
Hic locus est partim controversus, partim didacticus de Antichristo: de quo multi fuse et praeclare scripserunt, quae quia non vacat multis perlegere, ego ea hic paucis complectar, et quaecumque ex S. Scriptura vel Patribus de Antichristo certa sunt, aut valde probabilia, in medium afferam.
Quaestio I: An Antichristus Jam Venerit, An Adhuc Venturus Sit
Quaeritur ergo primo: An Antichristus venerit, an vero sit adhuc venturus? Haeretici docent eum venisse. Papam enim Romanum, qui antea erat Pastor et Episcopus Romanus, factum esse Antichristum, cum coepit contra legem Christi inducere Missas, imagines, Purgatorium, Indulgentias, cultum Sanctorum; cumque coepit dominari aliis episcopis, sibique arrogavit jus et titulum Pastoris ac Principis totius Ecclesiae. Id factum aiunt sub annum Domini 600. Unde David Chytraeus Gregorium Magnum (quem omnes tam Graeci quam Latini ut sanctum coluerunt) vocat primum Antichristum, Illyricus vero, Lutherus et plures Novantium, Gregorium vocant ultimum Roman. Pontificem. Gregorio enim successit Sabinianus: sed hic statim eodem anno defunctus est. Sabiniano successit Bonifacius III, qui anno Domini 606 a Phoca Imperatore Oecumenici nomen accepit, scilicet vocaretur Universalis totius orbis Episcopus et Pontifex. Hunc ergo volunt esse primum Antichristum.
Verum falluntur et fallunt. Nam, ut alia taceam, Concilium Oecumenicum Chalcedone habitum, actione prima, secunda et tertia, passim S. Leonem, qui longe ante S. Gregorium fuit Romanus Pontifex, vocat Pontificem universalis Ecclesiae. Quid est hoc aliud, quam esse Oecumenicum? Ideoque Pontifices Romani semper vel per se, vel per legatos suos Conciliis Oecumenicis praefuerunt, tanquam capita et principes totius Ecclesiae, quam repraesentat Concilium Oecumenicum.
Rursum, si a Bonifacio III Pontifices Romani omnes fuerunt Antichristi, ergo jam per mille annos Ecclesiam suam deseruit Christus; ergo per mille annos Ecclesia Christi periit, quae tamen in Scriptura praedicatur esse regnum Christi aeternum; ergo per mille annos omnes Catholici et Christianissimi Reges, Principes, Dynastae, Episcopi, Doctores, totusque orbis Christianus adoravit Antichristum; ergo per mille annos tota Ecclesia (quae tamen ab Apostolo dicitur esse columna et firmamentum veritatis) in gravissimis fuit erroribus, imo in idololatria, fuitque synagoga Satanae; ergo in Ecclesia non Christi, sed Antichristi et diaboli natus, baptizatus, educatus est Lutherus, Calvinus aliique Novantes, si verum est, quod ipsi aiunt, sub annum sexcentesimum coepisse Missas, imagines, invocationem Sanctorum, orationes pro defunctis. Sed absit. Haec enim disse, fuisse in Ecclesia ante annum sexcentesimum, imo a temporibus Apostolorum, docent S. Ignatius, Dionysius, Tertullianus, Cyprianus, Augustinus, Hieronymus, Chrysostomus et alii omnes, quos in singulis materiis per singulas annorum a Christo nato centurias proferunt et citant Catholici omnes, qui de controversiis scripserunt.
Respondeo ergo et dico, Antichristum necdum venisse, sed esse venturum, ac consequenter nec Papam Romanum, nec quem alium qui vivat aut vixerit, esse Antichristum. Id breviter novem rationibus demonstro.
Primo, quia unus erit singularis homo, qui dicetur Antichristus, ut ostendi ex vers. 3; atqui Papa non est nomen hominis singularis, sed nomen officii communis, in quo unus alteri succedit: nomen enim Papae tam commune est multis, quam nomen regis, imperatoris, episcopi: ergo Papa non est Antichristus.
Secundo, Antichristus non veniet, nisi postquam omnino eversum fuerit Romanum Imperium a decem regibus, ut patet hic vers. 3, et Daniel. cap. VII, vers 24, juncto cum Apocalyp. XVII, 11 et 16; atqui necdum omnino eversum est Romanum Imperium, nec hactenus visi sunt decem reges illud evertentes: ergo necdum venit Antichristus.
Tertio. Antichristus erit ex diametro contrarius Jesu Christo, ejusque nomen, fidem et cultum tollet, voletque ipsemet haberi Christus et Messias, ut patet hic vers. 14 et I Joan. II, 22, et Joan. v, 43; atqui nec Papa, nec quis alius similis hactenus Christi fidem et cultum sustulit, voluitque haberi Christus: ergo nec Papa, nec aliquis illi similis hactenus fuit, qui esse possit Antichristus.
Quarto, Antichristus abrogabit in Ecclesia juge sacrificium (quod non potest esse aliud quam Missae) omnemque Dei cultum et caeremonias, imo omnem religionem, ut patet Daniel. XII, 11, et hic vers. 4; atqui hactenus perdurat Missae sacrificium, Dei cultus et caeremoniae in Ecclesia Romana: ergo hactenus in Ecclesia Romana non est visus Antichristus.
Quinto, Antichristus Deo vero omnique numini adversabitur, voletque ipse solus haberi et coli in templo ut Deus et numen; atqui nec Papa, nec quis alius hactenus omne numen sustulit, voluitque ipse in templo coli ut numen: ergo nec Papa, nec quis alius hactenus fuit Antichristus.
Sexto, Antichristus, ut docet Daniel ibidem, tantum regnabit dies mille ducentos nonaginta; atqui Papa per plures dies, imo annos regnavit: ergo Papa non est Antichristus. Respondent Novantes, Danielem diem pro anno accipere: sed contra hoc facit, quod S. Joannes, Apoc. cap. XI, vers. 2 et 3, dies redigat ad menses, numeretque menses persecutionis Antichristi quadraginta duos, quibus calcabit Ecclesiam et civitatem sanctam.
Rursum Daniel, VII, 25, docet Antichristum regnaturum «per tempus,» id est annum (sic enim Daniel, IV, 29, dicit Nabuchodonosorem cum bestiis vixisse per septem tempora, id est septem annos, uti omnes exponunt), «et tempora,» id est duos annos, «et dimidium temporis,» id est anni. Ubi nota, pro tempora, in Chaldaeo (qua lingua haec scripsit Daniel) esse עדנין iddanin, uti Rabbini puncta subjecerunt, quod est pluralis numeri et significat tempora; sed videtur legendum aliis punctis in duali עדנין iddanain, id est, duo tempora: quanquam Chaldaei rarius duali, et plerumque plurali etiam pro duali utantur, ut notat Guido Fabricius in Grammatica Syrochaldaica. Sive ergo legas iddanin, sive iddanain, utrumlibet hic duale est, et, ut omnes vertunt, significat duo tempora, id est duos annos. Voluit enim Daniel numerare et consignare certa et definita tempora, id est annos monarchiae et persecutionis Antichristi, dicitque eos fore tres cum dimidio, qui efficiunt menses 42, quos numerat S. Joannes in Apocal., et dies 1290, quos numerat Daniel cap. XII. Ita docent passim Patres. Atqui Pontifex non tres annos cum dimidio, sed plusquam mille annis in Ecclesia regnavit et praesedit: ergo Pontifex non est Antichristus.
Septimo, Antichristi imperium erit ultimum mundi, eritque sub finem mundi, paulo ante judicium, ut patet Daniel. VII, 21, 22, 25, 26; atqui Papa jam diu ante finem mundi diemque judicii, scilicet mille annis regnavit: ergo Papa non est Antichristus.
Octavo, Antichristus occidet Eliam et Enoch, ut patet Apoc. XI, 7, estque communis sententia Patrum; atqui Papa non occidit Eliam et Henoch, nec Elias et Enoch hisce mille annis visi sunt: ergo Papa non est Antichristus.
Nono, Antichristus non regnabit Romae (illa enim ante Antichristum evertetur et concremabitur a decem regibus, ut ostendi vers. 7); sed Hierosolymis, ut patet Apoc. XI, 8; Papa autem non regnat Hierosolymis, sed Romae: ergo Papa non est Antichristus.
Hinc patet, ridiculum esse dicere venisse Antichristum. Sed nimirum livor mentem excaecat, et durum est telum necessitas. Novantes vident suas et alias aliorum quavis aetate haereses a Pontifice Romano damnari et damnatas esse. Quid agant ut judicem hunc declinent? necesse est ut faciant Antichristum: si enim eum Christi esse, cum Christo, pro Christo, Christique vicarium fateruntur, diceremus eis: Cur ergo ejus sententiae, imo Christi sententiae non acquiescitis? Tolerabilius foret, et in speciem probabilius quippiam dicerent, si Papam non Antichristum, sed Antichristi prodromum et praecursorem clamitarent; tunc enim Scripturae, quam se sequi clamitant, de Antichristo loquenti vim tantam non inferrent, licet Pontifici atrocem calumniam et injuriam irrogarent. Verum odium et indignatio eos ultra metam abripit, perinde ut rixosas mulieres, quae ubi rixari coeperint, ex animi impotentia quidquid cholera suggerit, adeoque plaustra convitiorum evomunt. Viri cordati, qui rem non passione, sed rationis trutina metiuntur, satis perspiciunt has calumnias ex odio in Pontificem profectas, quae in ipsosmet qui eas jaciunt, longe verius quadrent. Haereticos enim esse Antichristos, id est Antichristi symmystas et socios, eodemque cum Antichristo spiritu agi, docet S. Joannes, epistola I, cap. II, vers. 22: «Quis est, inquit, mendax, nisi is qui negat quoniam Jesus est Christus? (uti negavit Cerinthus haereticus) hic est Antichristus, qui negat Patrem et Filium;» et vers. 18: «Nunc, inquit, Antichristi multi facti sunt. Ex nobis prodierunt: sed non erant ex nobis, nam si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum.»
An non Lutherus, Calvinus, Menno exiverunt ex nobis? ex nostra Ecclesia Catholica Romana? atque ut se excusent, clamitant illam factam esse meretricem Babylonis, scortum Antichristi et diaboli. Verum hoc ipso faciunt se Antichristi et meretricis hujus filios, spurios, diabolicos. Ipsi enim, ut dixi, in hac Ecclesia nati et baptizati et educati sunt.
Quaestio II: Quis Et Qualis Erit Antichristus
Quaeritur secundo: Quis et qualis erit Antichristus? Respondeo: Omnes docent fore Judaeum, multique addunt fore ex tribu Dan; idque probant ex Genes. XLIX, 17, ubi dicitur: «Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita.» Quod licet ad litteram de Samsone instar colubri astute et fortiter Philistinos impugnante intelligatur, mystice tamen de Antichristo accipi potest; ideoque, inquiunt, Apoc. VII, inter duodecim tribus, in quarum qualibet duodecim millia signati numerantur, omittitur tribus Dan, eo quod ex tribu Dan orietur Antichristus. Unde omnes Danitae Antichristum ut contribulem sequentur, nemoque ex eis salvabitur.
Secundo, Antichristus humili loco, et ex vilibus Judaeis nascetur. Inde enim a Daniel. cap. VII, vocatur cornu parvulum, quod sensim crescet, quodque non haereditate, sed fraude regnum obtinebit, Daniel. XI, 20 et 21. Addit S. Hieronymus nasciturum Antichristum in Babylone; alii in urbe Dan, quae postea dicta est Caesarea Philippi. Insuper Damascenus tradit eum ex fornicatione procreandum. Auctor tractatus de Antichristo, qui extat tomo IX operum S. Augustini (videtur esse Rabanus), docet Antichristum educandum in Corozain et Bethsaida, ac proinde Christum hisce urbibus vae intentasse. Sed haec omnia vel frivola, vel incerta sunt.
Tertio, nomen Antichristi adhuc ignotum est: illud tamen constat, quod litterae nominis ejus arithmetice conficient numerum 666, ut patet Apoc. XIII, 18. Hinc aliqui putarunt Mahometem esse Antichristum; quia hic impostor coepit sub hunc annorum Domini numerum. Sed errant: non enim coepit Mahomet regnare anno Domini 666, sed 623. Neque Joannes de numero annorum, sed nominis Antichristi loquitur.
Quarto, Antichristus primo Judaeos sibi conciliabit, judaizando et promittendo eis bona temporalia, quae ipsi a suo Messia avide exspectant; dando eis thesauros, quos daemon ei subministrabit; erit enim opulentissimus: ejus enim thesauros extollit Daniel, cap. XI, 43. Anselmus, in Elucidario, per thesauros hos intelligit omnem pecuniam, quae in mari, vel in terrae visceribus occulta delitescit: hanc enim per daemonem Antichristo prodendam esse. Hinc ergo Antichristus a Judaeis recipietur et habebitur quasi Messias promissus et tot saeculis ab iis avidissime exspectatus, Joan. V, 43.
Quinto, habebit suum praecursorem, uti Christus habuit Joannem Baptistam. Is erit insignis impostor, ut videatur miracula facere, cogetque imaginem Antichristi ab omnibus adorari, Apoc. XIII, 15.
Sexto, per Judaeos sensim crescet Antichristus, fietque rex; addit Franciscus Suarez, Ribera aliique multi, quod incipiet regnare in Babylone. Id enim videtur significare Zacharias, cap. V, vers. ult., ubi dicit Zacharias mulierem amphorae insidentem, habentem os clausum talento, vel massa plumbi, a duabus mulieribus deferri in terram Sennaar, id est in Babylonem. «Ut aedificetur, inquit, ei domus in terra Sennaar, et stabiliatur, et ponatur ibi super basem suam.»
Quam visionem miram ut intelligas, nota primo: Amphora haec, sive, ut hebraice est, אפה epha, id est mensura, significat mensuram peccatorum Judaeorum, quae sensim crevit, et tandem omnino impleta est tempore Christi, quando plane a Deo et Christo rejecti fuerunt Judaei.
Secundo, oculus, inquit Zacharias, id est aspectus, omnium Judaeorum est ad hanc amphoram undique, ut scilicet eam peccatis suis impleant.
Tertio, mulier quae primo umbilico tenus sedebat in amphora, est impietas (ait Zacharias) Judaeorum necdum completa ante Christum; sed postea mulier haec omnino projecta est et demersa ad caput usque in amphoram, quando per necem Christi et Apostolorum omnino consummata est Judaeorum impietas et mensura.
Quarto, talentum sive massa plumbi missa in os ejus, sive amphorae, ut vult Ribera; sive potius mulieris, ut vult Hieronymus et Vatablus, qua omnino clausa et oppilata fuit, significat gravitatem supplicii et diuturnitatem, quod scilicet durabit usque ad finem mundi.
Quinto, duae mulieres significant Judaeorum obcaecationem et obstinationem, quae spiritu diabolico agitatae suis alis quasi milvi rapacissimis et fortissimis, per aerem hanc amphoram portant in terram Sennaar, id est in Babylonem; quia Judaeorum caecitas, paena et desolatio durabit, donec in Babylone quasi stabili et firmo loco ac regno suo Antichristum regnantem adorent.
Sexto, Antichristus regnum suum propagabit tum armis, tum dolis et fraudibus, omnique arte, ac prosperabitur facietque quaecumque volet, inquit Daniel; ita ut e decem regibus, inter quos tunc divisum erit Romae mundique imperium, tres profliget, mox caeteri septem territi sponte ei se subdituri sint, Apoc. XIII, 7; sicque Antichristus fiet monarcha non tantum Romani imperii, ut loquitur Chrysostomus, aut provinciarum Asiae, Africae et Europae, in quibus fides et Ecclesia diutius viguit, sed, ut videtur, etiam Indiarum et totius orbis, inquit Hieronymus, in cap. XI Danielis, et Augustinus, lib. XX De Civit., cap. XI. Partim enim per se, partim per suos duces et ministros orbem lustrabit et subiget.
Septimo, sedem monarchiae suae figet Antichristus Hierosolymis, ibique in templo a se instaurato sedebit et adorabitur ut Deus; idque per annos tres cum dimidio, ibique Eliam et Enoch contra Antichristum docentes et praedicantes, aliosque Christianos occidet, Apoc. XI, 8. Corpora Eliae et Enoch Hierosolymae in plateis jacebunt insepulta per tres dies cum dimidio; post quos reviviscent et resurgent Elias et Enoch: mox audietur vox de coelo dicens: Ascendite huc; et statim Elias et Enoch, tota urbe spectante, ascendent in coelum, ut patet Apoc. XI, 12. Post 30 dies Antichristus cum suo praecursore vivus detrudetur et rapietur in tartara, ut dicitur Apoc. XIX, 20. Quod enim Antichristus non amplius quam triginta dies regnabit post mortem Eliae et Enoch, colligitur ex Apocal. XI, 3, ubi dicuntur Elias et Enoch praedicaturi per dies mille ducentos sexaginta: Antichristus autem regnabit per dies mille ducentos nonaginta, ut dicitur Daniel. cap. XII, vers. 11; ergo triginta tantum diebus superabit vitam et praedicationem Eliae et Enoch. Quam brevis erit gloria Antichristi et impiorum prae aeternitate paenarum! Quam brevis afflictio Eliae et Enoch, et Sanctorum, prae aeternitate praemiorum!
Quaestio III: Qui Et Quales Erunt Mores Antichristi
Quaeritur tertio: Qui et quales erunt mores Antichristi?
Respondeo primo, erit hypocrita, et initio simulabit se valde humanum, benignum, pium, legis Mosis zelatorem, ut Judaeos alliciat et decipiat: alioqui enim eum Judaei non admitterent. Totus erit politicus, omnesque politicorum artes, dolos et praxes callebit. Hoc est enim quod dixit Apostolus, vers. 9, Antichristi adventum fore secundum operationem Satanae, in omni seductione iniquitatis, iis qui pereunt.
Secundo, erit gloriae cupidissimus, omniaque sua referet ad suam gloriam, honorem, imperium, eritque superbus quasi alter Lucifer, et adepto imperio volet coli ut Deus, uti audivimus vers. 4.
Tertio, impudens erit, ait Daniel, atheus insuper et blasphemus in Deum et Sanctos, ut patet Apoc. XIII, 6.
Quarto, erit tyrannus crudelissimus, maxime in Christianos, ut patet Apoc. XIII, 10: «Hic, inquit, est patientia et fides Sanctorum.»
Quinto, totus erit in libidinibus et concupiscentiis feminarum, uti ait Daniel, cap. XI, vers. 37. Unde Judaei inter alia terrena bona etiam uxorum multitudinem ab hoc suo Messia exspectant.
Sexto, erit magus et magicis artibus a puero imbuetur, habebitque daemonem Maozim nomine, ut inquit Daniel, cap. XI, vers. 38, ita familiarem, ut vix alicui bonae inspirationi, custodiae angelicae, aut divinae gratiae daturus sit locum; imo vix ullum opus moraliter bonum sit effecturus. Hoc enim significat hic vers. 3 Apostolus, cum eum vocat hominem peccati, filium perditionis, et vers. 9, cum ejus adventum dicit fore secundum operationem Satanae. Adeo ergo sceletus erit Antichristus, ut in eo, inquit Irenaeus, lib. V, cap. XXIX, futura sit recapitulatio universae iniquitatis et omnis doli, in eumque confluat et concludatur omnis virtus apostatica.
Quaestio IV: Qualis Erit Doctrina Antichristi
Quaeritur quarto: Qualis erit doctrina Antichristi?
Respondeo primo, docebit Jesum non fuisse Messiam, nec Filium Dei, nec hominum salvatorem; et consequenter totam ejus religionem et Sacramenta esse vanum superstitionem: ideo enim dicetur Antichristus, I Joan. II, 22.
Secundo, se esse Messiam Judaeis persuadebit; unde initio docebit circumcisionem et legem Mosis servandam esse, ut ita Judaeos ad se trahat, Joan. V, 43.
Tertio, factus monarcha legem Mosis, quin et naturae legem abjiciet et Deum verum, a quo data est, negabit. «Putabit (ait Daniel, VII, 25) quod possit mutare leges et tempora;» seque solum esse Deum praedicabit, ut patet hic vers. 4, ac consequenter nullam paenam aut praemium in alia vita a Deo vero sperandum esse docebit; negabit ergo infernum, coelum et animae immortalitatem; haec enim negant athei.
Hinc quarto fiet, ut gulae, libidini et sceleribus omnibus, quae suae gloriae et imperio non obstabunt, amplissimam det licentiam.
Quinto, sibi dicari templa, ac fieri sacrificia imperabit; volet enim coli ut Deus.
Sexto, characterem suum, quasi suae sectae signum, volet ab omnibus suis in fronte aut manu gestari, Apoc. VIII, 16.
Quaeres: Quis erit hic character Antichristi? Respondent Hippolytus, lib. De Consummat. saeculi; Pererius et multi alii fore hoc: «Nego crucem, Nego baptismum, Nego Jesum;» sed Ansbertus, quem sequitur Ribera in cap. XIII Apoc., a loco revelatum sibi dicit fore Graecam litteram X chi, cui insertum est Ρ ro, hoc modo. Quae sunt litterae initiales nominis Christi; quod fuit insigne Constantini Magni in labaro: volet enim Antichristus haberi Christus. Denique minis, blanditiis, fictis miraculis haec omnia persuadebit, ut dixi vers. 9 et 10, ubi etiam docui quae et qualia miracula faciet Antichristus.
Quaestio V: Quanta Tunc Erit Ecclesiae Persecutio
Quaeritur quinto: Quanta tunc erit Ecclesiae persecutio?
Respondeo primo: Extrema et qualis non fuit ab origine mundi, Matthaei XXIV, 21; unde Joannes, Apoc. XX, ait tunc solvendum Satanam, qui incipiet furere, quia sciet sibi tempus esse breve.
Secundo, Gog et Magog, qui erunt exercitus Antichristi innumerabilis quasi arena maris, venient in praelium contra Sanctos, Apoc. cap. XX, vers. 7, et Ezech. cap. XXXVIII, de quibus dicam quaestione sequente.
Tertio, haec persecutio tum temporalis erit in corpora, tum potius spiritalis in animas. Sataget enim omnibus viribus suis Antichristus, ut avertat omnes a Dei cultu et fide: nempe coget omnes negare Jesum esse Christum et Dei Filium, deserere Missas et omnes ritus Christianos (Daniel. cap. XII, 11), negare Deum et colere Antichristum, vel in se praesentem, vel absentem in sua imagine, quae in templis adoranda proponetur, Apoc. cap. XIII, vers. 15.
Quarto, in protestationem non tantum imperii sui, sed et hujus sui cultus, religionis et fidei, coget omnes deferre suum characterem, quem dixi; ita ut nemo quidquam emere aut vendere possit, nisi qui eum gestat. Unde Apoc. cap. XIV, vers. 16, 19 et 20, omnes eum gestantes quasi idololatrae damnantur.
Quinto, major pars fidelium cadet et cedet Antichristo, Apoc. XVII, 8: «Ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi,» Matth. XXIV, 24; eritque quasi generalis apostasia et defectio, ut dixit hic Paulus, vers. 3.
Sexto, non tamen Ecclesia, fides et religio teficiet sub Antichristo, ut vult Sotus, in IV, dist. XLVI, Quaest. I, art. 1: hoc enim dici non potest; sed manebit in paucis, qui in locis abditis sacrificia sacra celebrabunt, et propter hos, ait Christus, «breviabuntur dies» persecutionis Antichristi.
Unde septimo, tunc erunt illustrissimi Martyres, Apoc. XIII, 10, quia non contra homines, sed contra daemonem omnes suas vires exerentem pugnabunt, ait Hippolytus martyr.
Denique post tres annos cum medio Antichristus vivus absorbebitur in infernum, tuncque simul ignis descendet de coelo, et comburet Gog et Magog, omnesque Antichristi ministros et milites, cessabitque persecutio, et dabuntur lapsis, ut paeniteant, ad minimum quadraginta quinque dies. Deinde Christus veniet ad judicium, omnesque resurgent, Daniel. XII, 12.
Quaestio VI: Qui Erunt Ministri, Milites Et Exercitus Antichristi
Quaeritur sexto: Qui erunt ministri, milites et exercitus Antichristi?
Respondeo: Erunt Gog et Magog, ut patet Apocal. XX, 7.
Sed quaeres, qui sint Gog et Magog? Judaei fabulantur esse gentes Scythicas innumerabiles, quae latent intra montes Caspios, et venient cum Antichristo contra Messiam, sed ab eo caedentur in Palaestina.
Secundo, Lactantius, lib. VII, cap. XXIV, putat praelium Gog et Magog futurum mille annis post resurrectionem et mortem Antichristi. Idem censuit Tertullianus, Papias, Justinus et alii Chiliastae.
Tertio, Eusebius, lib. VII Demonstr. III, docet Gog esse Romanum Imperatorem, Magog Romanum Imperium.
Quarto, alii volunt Gog et Magog esse praelia angelorum et diaboli.
Quinto, Theodoretus asserit Gog et Magog esse Alexandrum Magnum, et reges Syriae ac Aegypti, Alexandri successores, qui Judaeos afflixerunt, et tandem a Judaeis superati sunt. Sed hoc falsum est: licet enim contra eos illustres victorias habuerint Judaei, tamen nunquam eos plane superarunt, quin semper ab eis vexati sint.
Sexto, Theodorus Bibliander, quem sequitur Chytraeus in cap. XX Apoc., Gog et Magog volunt esse Gregorium VII, Godefridum Bullonium et Christianos principes, qui terram sanctam recuperarunt. Sed hoc est impium: Gog enim pugnabit contra castra Sanctorum et sanctam civitatem, id est veram Dei Ecclesiam. Cum ergo Bullonius ejusque socii in bello sacro pugnaverint contra Turcas et Saracenos, sequitur, ex sententia Bibliandri, Turcas et Saracenos esse castra Sanctorum et sanctam civitatem.
Septimo, Magdeburgenses opinantur Gog et Magog esse Turcas et Saracenos: sed errant. Gog enim et Magog tantum erunt in fine mundi cum Antichristo, ut patet Apoc. XX, 7 et 11.
Octavo, S. Ambrosius, lib. II De Fide, cap. ult., putat Gog esse Gothos, qui Romanorum provincias vastarunt. Alii putant Gog esse Getas, Magog Massagetas.
Nono, S. Hieronymus sentit Gog esse haeresiarchas, Magog esse illos qui eis credunt.
Decimo, S. Augustinus, lib. XX De Civit. Dei, XXI: Gog, inquit, hebraice idem est quod tectum, sive domus; Magog idem est quod de tecto, sive ille qui de domo procedit. Gog ergo sunt gentes, in quibus velut in domo vel abysso diabolus est inclusus. Magog est diabolus, qui de illis gentibus quodammodo se effert et procedit. Vel Gog sunt gentes, in quibus nunc includitur et tegitur diabolus; et eaedem gentes erunt Magog, id est de tecto, quando in apertum odium de operto erupturae sunt. Ita Augustinus. Verum Gog non fore diabolum patet ex Apoc. XX, ubi S. Joannes dicit quod diabolus suscitabit Gog, non ergo Gog est diabolus.
Pro responsione, nota ex Augustino, Areta, Primasio, Ruperto, Anselmo et aliis passim, Gog et Magog futuros tempore Antichristi; unde Ezechiel ait eos fore tempore novissimo. Et patet Apoc. XX, 7 et 11.
Dico ergo praelium Gog esse praelium Antichristi contra Ecclesiam, esseque novissimam persecutionem. Ita S. Augustinus et alii.
Secundo, Gog videtur esse ipse Antichristus, vel certe primarius ejus rex et belli dux: Magog erit exercitus ejus, quia Ezechiel semper Gog vocat principem, Magog vero vocat terram vel gentem.
Tertio, Gog dicitur a Magog, quia princeps erit gentis Magog.
Quarto, exercitus Antichristi dicitur Magog, quia constabit Scythis, Turcis, Tartaris; vel quia barbarus erit et crudelis instar Scytharum; nam Magog esse Scythas, colligitur ex Genes. X, ubi filius Japhet vocatur Magog, a quo inhabitatam et nominatam Scythiam docet Josephus, lib. I Antiq., VI, et Hieronymus in Quaest. Hebraicis in Genesi. Unde et socii Gog, quos hic nominat Ezechiel, scilicet Gomer, Togorma, Mosoch, Tubal, filii sunt vel nepotes Japhet, a quibus aliae gentes nomen sunt sortitae; ut Tubal sunt Hispani, Togorma Phryges, Mosoch Cappadoces.
Hinc rursum Ezechiel, cap. XXXVIII, vers. 15, dicit Gog et Magog venturum ex aquilone: in aquilone autem habitant Scythae et Tartari, et hi fuerunt milites Tamberlanis, qui, quasi alter Antichristus, innumerabili suo exercitu omnia vastavit.
Dices: Apoc. XX, 7, dicitur quod Satanas seducet gentes, quae sunt super quatuor angulos terrae Gog et Magog; ergo Gog et Magog sunt gentes ex quavis mundi plaga. Ita S. Augustinus.
Respondeo: Sensus S. Joannis est, Satanas seducet omnes gentes, quin etiam Gog et Magog. Videntur enim Gog et Magog fore reges et gentes maxime ferae et fortissimae, ex septem illis regibus, qui, ut dixi, sponte se subdent Antichristo.
Quinto, exercitus Antichristi erit maximus, instar arenae maris, Apoc. XX. Putant aliqui huc pertinere illud Apoc. IX, 16, ubi dicitur: «Et numerus equestris exercitus vicies millies dena millia;» graece δύο μυριάδες μυριάδων, id est duae myriades myriadum: myrias continet decem millia; duae ergo myriades myriadum sunt ducenta millena millia, sive ducenti milliones: ducentos ergo milliones equitum haberet Antichristus, quantus ergo foret peditatus illius? Verum hic locus non spectat ad Antichristum, sed ad tempora praevia Antichristo. Pro quo nota: Vidit S. Joannes, Apocal. V, 5, librum signatum septem sigillis, et tota Apocalypsi non aliud facit, quam hunc librum cum suis sigillis explicare. Unde duae sunt partes Apocalypsis: priore usque ad cap. XII, explicantur et reserantur septem sigilla hujus libri; posteriore autem, a cap. XII ad finem Apocalypsis, reserantur et explicantur quae scripta erant in libro.
Nota secundo: Septem sigilla continent septem persecutiones Ecclesiae, quas illa patietur ante et usque ad Antichristum. Unde liber legi non poterat, nisi reseratis septem sigillis; quia tempora Antichristi videri nequeunt, nisi praeeant aliae persecutiones septem sigillis obsignatae. Liber vero ipse continet ipsam persecutionem Antichristi, et ea quae fient tempore Antichristi; jam hi ducenti milliones equitum, Apoc. cap. IX, vers. 16, non pertinent ad librum, ac consequenter nec ad Antichristum, sed ad praevia tempora: pertinent enim ad septimum sigillum, in quo septem angeli septem tubis septem plagas in orbem evocarunt, et sextus angelus sua tuba evocavit hos ducentos milliones equitum, qui tertiam hominum partem occiderunt. Id recte demonstrat Franciscus Ribera sub finem X cap. Apoc.
Sexto, exercitus Gog et Magog venient ad Antichristum in Jerusalem, ut in ea totaque Judaea fideles et Christianos deleant: confluent enim undequaque Christiani et Gentiles Hierosolymam, ut audiant Eliam et Enoch in ea concionantes, et hoc significat S. Joannes Apoc. XX, 8, cum ait: «Et ascenderunt (Gog et Magog) super latitudinem terrae; et circuierunt castra sanctorum et civitatem dilectam (Hierosolymam scilicet).» Castra sanctorum vocat receptacula et latibula sanctorum Christianorum; non enim verisimile est oppressos Christianos habituros militaria castra sub Antichristo potentissimo, quibus collatis signis cum Antichristo totoque ejus exercitu confligant. Unde subdit S. Joannes, quod juxta Hierosolymam de coelo pugnabit contra Antichristianos hos Christus, omnesque disperdet in loco, qui inde hebraice dicetur Armageddon, Apocal. XVI, 16, quasi dicas, anathema excidii, id est plenum excidium. Sic enim ait Apoc. XX, 9: «Et descendit ignis a Deo de coelo, et devoravit eos (Gog et Magog).» Idem docet Ezechiel, XXXVIII, 22, cum ait: «Et judicabo (puniam) eum (Gog) peste et sanguine, et imbre vehementi, et lapidibus immensis; ignem et sulphur pluam super eum, et super exercitum ejus, et super populos multos, qui sunt cum eo.» Addit Ezechiel tanta fore caesorum spolia, ut foco sufficere possint toti Israel ad septem annos: tunc simul cum eis Antichristus rapietur ad tartara, Apoc. XX, 11. Denique Daniel XII, cum numerasset dies regni ejus 1290, addit: «Beatus, qui pervenit ad dies mille trecentos triginta quinque,» id est ad 45 diem a caede Antichristi, Gog et Magog, non quod tunc sit futurus dies judicii, sed quod tunc plane Ecclesia et orbis liberabitur ab omnibus Antichristi asseclis, ut paenitere possint qui sub Antichristo lapsi sunt, tuncque Ecclesia restaurabitur et reflorescet. Dabitur ergo plusculum temporis et spatii, ac consequenter non statim post hos 45 dies sequetur dies judicii, imo Ezechiel videtur dicere fore adhuc 14, 15. Unde Sibylla, lib. Oraculorum, docet post mortem Antichristi feminam viduam regnaturam, quae aurum, argentum, aes et ferrum in mare projiciet, tumque secuturum finem mundi et diem judicii.
Versus 12: Nos Autem Debemus Gratias Agere Deo Semper Pro Vobis
12. NOS AUTEM DEBEMUS GRATIAS AGERE DEO SEMPER PRO VOBIS, FRATRES DILECTI A DEO, QUOD ELEGERIT VOS DEUS PRIMITIAS IN SALUTEM, IN SANCTIFICATIONE SPIRITUS ET IN FIDE VERITATIS. — Quia horribilia, inquiunt Chrysostomus et Theophylactus de Antichristo iisque qui illi credent, dixerat, hinc mitigat suosque consolatur, q. d. Haec aliis quidem terribilia sunt, scilicet iis qui pereunt; nos autem non terrore concuti, sed laetitia exultare, gratiasque Deo agere debemus; nos, inquam, et multo magis vos, eo «quod vos elegerit Deus primitias in salutem,» id est ad salutem, q. d. Elegit vos Deus, ut sitis primitiae salvandorum. Hos enim opponit iis qui pereunt.
Nota: Noster Interpres in Graeco videtur legisse ἀπαρχάς, id est primitias: jam legitur, ἀπ' ἀρχῆς, id est a principio, quod Theophylactus refert ad praedestinationem, q. d. A principio, ab aeterno elegit nos Deus ad salutem. Recte autem Thessalonicenses vocantur primitiae, quia Paulus eis inter primos praedicavit Evangelium, eosque convertit ad fidem et salutem.
Secundo, loquitur Paulus de electione non efficaci, completa et immediata ad salutem, id est gloriam coelestem, sed de mediata et inchoata, qua eliguntur, id est destinantur ad salutem omnes Christiani per fidem et baptismum; ut si gratiam, quam in baptismo acceperunt, conservent, et in vita Christiana pergant, uti coeperunt, certo et efficaciter salutem et gloriam sint adepturi. Unde Paulus explicat quomodo eos Deus elegerit in salutem, dum subdit: «In sanctificatione spiritus et in fide veritatis,» id est, ut Syrus, Chrysostomus, Theophylactus, Vatablus et alii, per sanctificationem spiritus et fidem veritatis, q. d. Deus elegit et direxit nos ad salutem, posuitque nos in via salutis, hoc ipso quo in baptismo infudit nobis veram fidem Christi et gratiam sanctificantem, qua spiritum et mentem nostram sanctificavit.
Versus 13: In Qua Et Vocavit Vos Per Evangelium Nostrum
13. IN QUA (ad quam, scilicet fidem et sanctificationem, graece εἰς ὅ, id est, ad quod; Syrus ad quae, ut referat se ad omnia, quae dixit Paulus vers. praeced.) ET VOCAVIT VOS PER EVANGELIUM NOSTRUM IN ACQUISITIONEM GLORIAE DOMINI NOSTRI JESU CHRISTI. — Ut scilicet acquiratis gloriam coelestem, quam habet Dominus noster Jesus Christus; vel potius, ut per fidem, gratiam et salutem major gloria Christo illorum auctori acquiratur. Ita Chrysostomus, Theophylactus, Anselmus. Unde Syrus vertit, ut decori sitis Domino nostro Jesu Christo: graece enim est εἰς περιποίησιν. Quo alludit ad Exod. XIX, v, ubi Dominus ad Hebraeos dicit: «Eritis mihi in peculium,» id est in peculiarem haereditatem, q. d. Licet meus sit universus orbis et omnes gentes, vos tamen, o Hebraei, a me dilecti et electi, eritis pars mea et portio prae omnibus electa et dilecta (hoc enim significat Hebraeum סגלות segulla), esto sitis pusillus grex, eritis tamen totum pecus meum, id est omnis substantia mea, totae opes meae. Olim enim omnis substantia veterum erat in pecore. Unde hoc peculium explicans, Deuter. XXXII, 9: «Pars, inquit, Domini populus ejus, Jacob (Hebraei posteri Jacob, sive Jacobaei) funiculus haereditatis ejus,» id est erunt ipsi Deo portio haereditaria, quasi ad funiculum divisa et admensa. Septuaginta, Exodi XIX, pro «eritis mihi in peculium,» vertunt, ἔσεσθε μοι λαὸς περιούσιος, eritis mihi populus peculiaris, et, ut Theodoretus vertit, ἐξαίρετος, id est electus, quem scilicet Deus sibi ut proprium et peculiarem acquisivit et emit, dum eum per tot labores ex Aegypto in Sinai et Chanaan eduxit. Septuaginta sequens S. Petrus, epist. I, cap. II, vers. 9: «Vos, inquit, (o Christiani) genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis,» graece habet εἰς περιποίησιν, id est populus in acquisitionem, quem ad praedestinationem, q. d. A principio, ab aeterno elegit nos Deus ad salutem; scilicet Christus suo sanguine acquisivit et emit: sic hic Paulus ait Christianos esse acquisitionem, id est populum acquisitum Christo et gloriae Christi. De quo rursum dicam II Timoth. II, 19.
Versus 14: Itaque, Fratres, State Et Tenete Traditiones
14. ITAQUE, FRATRES, STATE (in fide et vita Christiana, quam accepistis, firmi) ET TENETE TRADITIONES, QUAS DIDICISTIS, SIVE PER SERMONEM, SIVE PER…