Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Apostolus, primo, Thessalonicenses orare jubet pro se, et de fidelitate Dei confidens, eos in bono confirmandos et a malo custodiendos asserit. Secundo, vers. 6, jubet subtrahi ab omni fratre inordinate ambulante, otioso et curioso; et seipsum, qui apud eos nocte ac die laboraverit, formam imitationis proponit, jubetque ut qui non vult operari, nec manducet. Tertio, vers. 13, monet ut non deficiant benefaciendo, et inobedientes notari ac vitari, sed tamen ut fratres corripi praecipit. Quarto, vers. 16, pacem sempiternam eis a Domino apprecatur, et salutationem propria manu subscribit, quae signum sit omnis epistolae suae.
Textus Vulgatae: II Thessalonicenses 3:1-18
1. De cetero, fratres, orate pro nobis, ut sermo Domini currat, et clarificetur, sicut et apud vos: 2. et ut liberemur ab importunis, et malis hominibus: non enim omnium est fides. 3. Fidelis autem Deus est, qui confirmabit vos, et custodiet a malo. 4. Confidimus autem de vobis, in Domino, quoniam quae praecipimus, et facitis, et facietis. 5. Dominus autem dirigat corda vestra in charitate Dei, et patientia Christi. 6. Denuntiamus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Jesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate, et non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis. 7. Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos: quoniam non inquieti fuimus inter vos: 8. neque gratis panem manducavimus ab aliquo, sed in labore, et in fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus. 9. Non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos. 10. Nam et cum essemus apud vos, hoc denuntiabamus vobis: quoniam si quis non vult operari, nec manducet. 11. Audivimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes. 12. Iis autem, qui ejusmodi sunt, denuntiamus, et obsecramus in Domino Jesu Christo, ut cum silentio operantes, suum panem manducent. 13. Vos autem, fratres, nolite deficere benefacientes. 14. Quod si quis non obedit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et ne commisceamini cum illo, ut confundatur: 15. et nolite quasi inimicum existimare, sed corripite ut fratrem. 16. Ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco. Dominus sit cum omnibus vobis. 17. Salutatio, mea manu Pauli: quod est signum in omni epistola. Ita scribo. 18. Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen.
Versus 2: Ut Liberemur Ab Importunis Et Malis Hominibus
Hic enim graece dicitur ὁ πονηρός, id est malus antonomastice, quanquam τοῦ πονηροῦ in neutro genere hic accipi potest, ut significet quodlibet malum. (Haec autem conclusio de «malo» stat more epistolico, quo scilicet varia familiariter ac sine connexione ad amicos perscribuntur, ut non ubique connexionem quaerere oporteat.)
Adde Apostolum non loqui hic de haereticis, qui semel fidem Christi susceperunt et postea ab ea apostatarunt, sed de infidelibus, judaizantibus et Paganis, qui nunquam Christi fidem susceperant, sed illam impedire et evertere omnibus modis nitebantur; qualis fuit Alexander aerarius, ut fatetur ipse Paulus II Timoth. IV, 14. Ita Chrysostomus, Theophylactus et alii.
Dices: Fides est donum Dei; ergo non est in nostra, sed in Dei potestate.
Respondeo negando consequentiam: fides enim quomodo non est donum Dei, sicut prophetia, donum linguarum, miraculorum, etc., sunt dona Dei: haec enim a solo Deo homini donantur; sed fides est donum Dei eodem modo quo prudentia, fortitudo, temperantia caeteraeque virtutes; imo omnia bona opera dicuntur esse dona Dei, quia scilicet Deus sua gratia ad actum fidei aliarumque virtutum nos excitat et vocat; ita tamen ut nobis liberum relinquat huic gratiae assentiri, vel dissentire; illam amplecti, aut respuere; cum illa operari et credere, aut illam negligere et nolle credere. Ita Theodoretus et alii. Vide dicta I Corinth. VII, 7, ubi explicui quomodo quisque proprium donum castitatis habeat a Deo.
Versus 3: Fidelis Autem Deus Est Qui Confirmabit Vos
3. FIDELIS AUTEM DEUS EST QUI CONFIRMABIT VOS, ET CUSTODIET A MALO. — Haec connectenda sunt cum vers. 12 capitis praecedentis et ultimo ejusdem: ibi enim dixit, quod Deus elegerit eos primitias in salutem, id est primitias fidelium et salvandorum, oravitque ut Deus eos in omni bono confirmet: hic vero dicit Deum ita facturum, ut, quia fidelis est et verax, opus fidei et salutis, quod in eis orsus est, confirmet, perficiat et absolvat. Ita Chrysostomus et Theophylactus. Quanquam non est necesse in hisce epistolis, utpote more epistolico scriptis, ubique connexionem quaerere.
Custodiet a malo, — a Satana, ut ipse vobis non praevaleat, inquit Chrysostomus et Theophylactus.
Versus 4: Confidimus De Vobis In Domino
4. CONFIDIMUS DE VOBIS IN DOMINO, QUONIAM QUAE PRAECIPIMUS, ET FACITIS, ET FACIETIS. — Quia dixerat fidelem esse Deum, ut perficiat in eis opus fidei, quod coeperat, ne jam existimantes, inquit Theophylactus, totum esse Dei, ipsi torpeant et segnes fiant, ecce hic cooperationem ab eis postulat, q. d. Deus quidem fidelis est, et omnia faciet quae sua sunt, si vos vicissim gratiae Dei non desitis, sed cum ea operemini; ne vero hanc cooperationem suam sibi superbe arrogent, addit: «In Domino,» id est in Domini gratia, ut indicet omnia a Domino Deique gratia pendere.
Denique non contentus dicere facitis, addit, et facietis; ut significet continuo et ad extremum usque spiritum id faciendum esse. Ita Chrysostomus et Theophylactus.
Versus 5: Dominus Dirigat Corda Vestra In Charitate Dei
5. DOMINUS DIRIGAT CORDA VESTRA IN CHARITATE Dei, et patientia Christi. — Graece εἰς ἀγάπην τοῦ Θεοῦ, καὶ εἰς τὴν ὑπομονὴν τοῦ Χριστοῦ, id est in charitate, sive dilectione Dei, et patientia Christi vos Deus dirigat.
Nota, «dirigat,» id est recto charitatis et patientiae tramite incedere vos faciat, ut ab earumdem semita non aberretis, neque declinetis ad dextram, vel sinistram; haec enim est recta ad perfectionem, ad salutem et ad coelum via, si recta charitatis et patientiae semita gradiamur. Optat ergo Paulus eos dirigi in charitatem et patientiam, quasi in rectam semitam ad salutem: multa enim sunt, quae ab hac recta semita nos conantur abducere, inquit Chrysostomus et ex eo Theophylactus, scilicet opes, gloria vana, afflictiones, tentationes, pericula; sed Deus his impedimentis, vel amotis, vel superatis, facit nos rectam insistere viam, eamque assidue prosequi.
Nota: Quivis Christianus, qui salutis suae curam habet, assidue Deum orare debet, ut se in omnibus ita protegat, excitet, dirigat, sicut novit saluti suae expedire: ut per eas vias se deducat, quae peccati non habent scandalum, quibus praevidet Deus hominem non lapsurum in peccatum, sed inoffenso pede per actus charitatis et patientiae recta iturum ad coelum. Hoc debet esse perpetuum nostrum votum et assidua deprecatio, cum in eo salutis nostrae cardo versetur, ut scilicet Deus nobis eam viam, eum statum, eam auxiliorum mensuram conferat, cum qua novit nos certissime salvandos; rursum, cum qua novit nos opus quod molimur, feliciter ad exitum perducturos. Felices, qui ita a Deo diriguntur, ut possint dicere: «Dominus regit me, et nihil mihi deerit; ipse deducit velut ovem Joseph (me)!» De tali dicitur Psal. I: «Et omnia quaecumque faciet, prosperabuntur.»
ET PATIENTIA CHRISTI. — Primo, ut Christi patientiam imitemini, inquit Anselmus. Secundo et melius, «in patientia,» id est ad perseverantiam et patientem exspectationem Christi, ejusque gloriae et coronae: Graecum enim ὑπομονή significat perseverantiam et tolerantiam rei alicujus molestae sub spe et exspectatione liberationis aut praemii. Unde Syrus vertit, Dominus noster dirigat corda vestra in dilectione Dei, et למסברנותיה lamsabberanutheh, id est exspectatione Meschicho sive Christi: ut scilicet secundum ejus adventum ad judicium, et ad coronandam vestram spem, charitatem et patientiam, longanimiter exspectetis; nec, si eum differat, desperetis, sed firmiter credatis, quod ea quae promisit, certo completurus sit. Ita Chrysostomus et Theophylactus, qui addunt: Charitati, inquiunt, Dei adjunxit Apostolus patientiam, quia haec est charitas Dei, et hoc est diligere Deum, si propter ipsum patienti sis animo in adversis et persecutionibus, non cieas turbas, non conturberis, sed patienter exspectes liberationem et coronam gloriae a Christo judice.
Versus 6: Denuntiamus Autem Vobis, Fratres, In Nomine Domini Nostri Jesu Christi
6. DENUNTIAMUS (παραγγέλλομεν, id est praecipimus, inquit Syrus, Chrysostomus, Theophylactus, Vatablus) AUTEM VOBIS, FRATRES, IN NOMINE DOMINI NOSTRI JESU CHRISTI, — id est per nomen Domini Jesu Christi, id est per ipsum Jesum Christum: «nomen» enim ponitur metonymice pro re nomine significata. Sic saepe in Scripturis dicitur sperandum esse vel invocandum nomen Domini, id est sperandum in Domino, invocandum esse Dominum. Praecipit ergo per Christum, id est Christi nomine, vice, potestate et auctoritate, qua fungebatur quasi legatus, vicarius et Apostolus Christi.
UT SUBTRAHATIS VOS AB OMNI FRATRE (Christiano) AMBULANTE (conversante) inordinate. — Graece ἀτάκτως, id est incomposite, inordinate, turbulente, quod fit dum quis v. g., contemptis legibus publicis et ordine communi, vivere vult suo arbitratu et phantasia incomposita et inordinata; ἀταξίαν hic vocat ordinis et disciplinae turbationem consequentem ex otio, ac consequenter otium ipsum. Sicut enim in castris milites ii, qui solvunt disciplinam militarem, vocantur ἄτακτοι: ita a Paulo hic Christiani illi, qui solvunt disciplinam Ecclesiasticam et Christianam, a se quasi duce et Apostolo praescriptam, vocantur ἄτακτοι. Et sicut in castris haec disciplinae turbationem inducit otium: milites enim otiosi incipiunt segnescere, luxu diffluere, murmurare, inclamare pecuniam, ordinemque omnem turbare, ac tandem rebellare; ita in Ecclesia Thessalonicensium, et alia quavis, otium multorum pariebat eorumdem curiositatem, curiositas inquietudinem, inquietudo solvebat disciplinam; qui enim otiosi sunt sibi, erga alios sunt curiosi omnibusque se immiscere volunt, et sic turbant ordinem et omnia.
ET NON SECUNDUM TRADITIONEM, QUAM ACCEPERUNT A NOBIS. — Nota rursum traditionis nomen: Graece est παράδοσιν, quod Syrus vertit, praecepta; Vatablus, institutionem; traditio ergo est institutio tradita voce, vel, ut inquit Chrysostomus et Theophylactus, opere; unde sequitur:
Versus 7: Ipsi Enim Scitis Quemadmodum Oporteat Imitari Nos
7. IPSI ENIM SCITIS QUEMADMODUM OPORTEAT IMITARI NOS, — q. d. Ego vobis typus et norma vivendi fui, formam vitae mea vita vobis praescripsi et tradidi; sequimini ergo institutionem hanc meam, quam non tam per verba, quam per opera vobis tradidi. Ita Chrysostomus et Theophylactus.
QUONIAM NON INQUIETI FUIMUS INTER VOS. — Graece est idem verbum quod Noster vers. praeced. vertit, inordinate, scilicet ἠτακτήσαμεν, id est inordinati, incompositi, turbulenti fuimus; Ambrosius vertit, non intemperanter (id est turbulente) viximus apud vos; Noster non verbum verbo, sed sensum reddit, dum vertit, inquieti fuimus; nam per hanc ataxiam et inordinationem Apostolus intelligit otium, et ex eo consequentem inquietudinem, omnisque disciplinae et ordinis turbationem, q. d. Non fuimus apud vos otiosi; ac consequenter nec inquieti, nec turbulenti. «Inordinationem (inquit Chrysostomus et Theophylactus) vocat Paulus otium: Deus enim posuit hominem ad laborem, artusque ejus ad hoc effinxit; quocirca qui otiosus est, ab ordine suo deficit et creatione.»
Versus 8: Nocte Et Die Operantes, Ne Quem Vestrum Gravaremus
8. NOCTE ET DIE OPERANTES, NE QUEM VESTRUM GRAVAREMUS. — Mechanicam ergo artem exercuit Paulus, puta scenofactoriam, una cum praedicatione Evangelii, ut patet Actor. XVIII, 3. Unde Origenes, hom. 17 in Numeros: Paulus, ait, a faciendis tabernaculis terrenis ad coelestia construenda translatus est. Nimirum consuebat tabernacula ex pellibus, quibus milites uterentur in castris.
Quaeres, qua ratione Paulus, cum esset nobilis et sacris Litteris eruditus, mechanicam didicit?
Respondeo, id fecisse ex instituto veterum Rabbinorum: sic enim R. Scemahaia et R. Gamaliel iis, qui sacras Litteras discerent, praescripserunt, ut opificium quoque aliquod manuale addiscerent, tum ut eo victum sibi pararent, tum corporis exercendi et animi a studiis relaxandi causa; addebantque eos, qui illud negligerent, procliviores ad peccata futuros. Sic R. Johanan sutoriam, R. Juda pistoriam didicit. Sic Carolus Magnus, teste Eginhardo et aliis, in ejus Vita, filios suos mechanicam aliquam et filias suas lanificium vel linificium discere voluit. Idem hodie nonnulli nobiles factitant, idque tum otii et peccatorum vitandorum causa, tum ut, si opus et necessitas ingruat, labore hoc manuum et arte sua victum sibi conquirant. Idem ergo fecit Paulus et alii Apostoli, aliosque ad idem hortati sunt: haec enim eorum sunt verba apud Clementem, lib. I Constit., cap. LXVII: «Qui in Ecclesia juvenes estis, curate in omnibus rebus necessariis olim sedulo ministrare, cum omni sanctitate operi vestro vacate, ut omni tempore et vobis et egentibus suppeditare possitis, ne Ecclesiam Dei oneretis. Etenim nos quoque vacantes verbo Evangelii, successivas horas non negligimus: alii enim ex nobis piscatores sunt, alii scenarum artifices, alii agricolae, ne unquam otiosi simus.» Et de fratribus Domini refert Eusebius, lib. V Hist., XV, ex Hegesippo, coram Domitiano fuisse vocatos, tanquam ex Davidico et regio sanguine prognatos, quos extinguere omnino constituerat. Qui cum manus ostenderent partim obtritas callis, partim laceras mechanico labore, ab omni suspicione rerum novarum sine ulla molestia dimissi sunt.
Idem Christianos sacerdotes et monachos factitasse non obligationis, sed humilitatis et devotionis spontaneae causa, tradit Epiphanius, haeres. 80: «Laborant,» inquit, «propriis manibus ad impertiendum etiam indigentibus; quemadmodum et in singulis monasteriis tum in Aegyptiorum regione, tum in aliis omnibus, sic laborant ad justitiam (ut scilicet justo lucro, labore suo parto alant se et alios) velut apes, in manibus quidem habentes ceram opificii, in ore vero guttas mellis, cum propria hymnifera voce universorum Dominum juxta proprium sensum laudant.»
Appositum aeque ac jucundum exemplum habetur in Vitis Patrum, lib. V, tit. X, num. 27, et apud Ruffinum, lib. III, num. 56 de Joanne Brevi, sive Nano: «Hic,» inquit, «dixit aliquando fratri suo: Vellem esse securus sicut angeli nihil operantes, sed sine intermissione servientes Deo: et spolians se quo vestitus erat, abiit in eremum. Et facta ibi hebdomade una, reversus est ad fratrem suum, pulsans ostium. Et frater: Quis, ait, es tu? Et ille: Ego sum Joannes. Tum frater: Joannes angelus factus est, et ultra inter homines non est. Ille autem pulsabat, dicens: Ego sum. Et non aperuit ei, sed permisit eum affligi. Postea vero aperiens dixit ei: Si homo es, opus habes operari, ut vivas; si autem angelus es, quid quaeris intrare in cellam? Et ille paenitentiam agens, dixit: Ignosce mihi, frater, quia peccavi.»
Hinc et Theodosius anachoreta apud Theodoretum, in Philotheo, cap. X: Absurdum, inquit, est ut seculares se affligant laboribus pro se, pro principibus, pro pauperibus; «nos autem sedeamus compressis quidem manibus, alienis autem fruamur laboribus.»
Scripsit hac de re S. Augustinus, lib. De Opere monachorum, quo acriter perstringit otiosos ac desides monachos, qui manibus laborare nolebant. Insulse hanc Novantes torquent in Ordines Mendicantes, quasi hi otiosi panem manducent, cum constet eos psalmodiae, orationibus, confessionibus concionibus aliisque piis exercitiis insistere et proximo se impendere, ut recte docet S. Thomas, II II, Quaest. CLXXXVII, art. 4, 5; S. Bonaventura, lib. De Paupertate Christi, ante medium, pag. I.
Versus 9: Non Quasi Non Habuerimus Potestatem
9. NON QUASI NON HABUERIMUS (graece ἔχομεν, id est habeamus) potestatem (gravandi vos scilicet sumptu, et a vobis quasi catechumenis meis alimenta petendi), SED UT NOSMETIPSOS FORMAM DAREMUS (graece δῶμεν, id est demus) VOBIS AD IMITANDUM NOS. — Tacite excusat alios Apostolos, qui suo jure utentes in evangelizando a suis accipiebant alimenta, et simul suam abstinentiam ac charitatem exaggerat, quod hoc suo jure cesserit cum tanto suo incommodo ad eorum solatium et exemplum.
Versus 10: Si Quis Non Vult Operari, Nec Manducet
10. HOC DENUNTIABAMUS (παρηγγέλλομεν, id est praecipiebamus) VOBIS, QUONIAM SI QUIS NON VULT OPERARI, NEC MANDUCET. — Quia scriptum est Genes. cap. III, vers. 19: «In sudore vultus tui vesceris pane tuo.» Qui ergo non laborat pro pane, par est ut non vescatur pane, ac consequenter dignus est qui fame moriatur; qui enim est otiosus, inutile habet esse, ac proinde meretur non esse. Otium enim, ut ait Seneca, est vivi hominis sepultura. Qui ergo vivens sponte seipsum, ac vigorem et vires suas per otium sepelit, dignus est qui re ipsa moriatur et sepeliatur. Quocirca sapienter S. Ephrem in illud, «Attende tibi,» cap. V: «Ne molestus,» ait, «sit tibi labor. Disce operans, ut non discas mendicans.» Idem, tract. De Consummat. saeculi: «Ne fugias laborem, ut non perdas coronam.»
Nota hic locum moralem, quam malum, quamque Christiano et cuivis homini vitandum sit otium, idque multis de causis, quas hic insinuat Apostolus. Prima petitur ex ipsa hominis conditione; homo enim natus est ad laborem, avis ad volatum, inquit Sapiens.
Secunda ex aliarum creaturarum exemplis: vide solem et coelos, quomodo nunquam quiescunt, sed perpetua gyratione circumvolvuntur et maxima spatia percurrunt. Vide ignem et elementa quomodo nunquam otiosa, sed semper agunt. Vide equos, boves, asinos quomodo currunt, onera bajulant. Vade ad formicam, o piger, et vide quam sit sedula et laboriosa.
Tertia ex rei convenientia, atque ex lege et voluntate Dei. Deus enim non frustra nobis manus et vires dedit, sed voluit iis nos uti et operari. «Deus,» inquit S. Basilius in Regulis fusior., reg. 27, «qui nobis vires idoneas ad laborandum suppeditavit, is in die judicii parem quoque a nobis in laborando industriam reposcet.» Hinc Themistocles dicere solebat, «otium et desidiam esse vivi hominis sepulturam;» cumque ipse moreretur, annum agens centesimum septimum, indoluit, dictitans se tunc mori cum inciperet sapere et sapienter operari. Hinc et laudatur mulier illa fortis et strenua, Proverb. XXXI, quod panem otiosa non comederit: «Quaesivit,» inquit, «lanam et linum, et operata est consilio (id est opera et industria) manuum suarum: facta est quasi navis institoris, de longe portans panem suum, et de nocte surrexit, deditque praedam (Hebraeum טרף tereph significat quemlibet cibum, metaphora sumpta a leonibus, quorum omnis cibus praedando acquiritur) domesticis suis et cibaria ancillis suis: accinxit fortitudine lumbos suos, et roboravit brachium suum: manum suam misit ad fortia, et digiti ejus apprehenderunt fusum.» Hinc praemium laboris sui quoque retulit, nam «de fructu (id est labore, lucro) manuum suarum plantavit vineam. Non timebit domui suae a frigoribus nivis: omnes enim domestici ejus vestiti sunt duplicibus. Stragulatam vestem fecit sibi, byssus et purpura indumentum ejus; nobilis in portis vir ejus; sindonem fecit et vendidit, et cingulum tradidit (vendidit) Chananaeo (mercatori): fortitudo et decor indumentum ejus, et ridebit in die novissimo.»
Quarta ex merito et praemio: praesens enim tempus laboris est, futurum tempus erit praemii. «Dies iste,» inquit auctor Imperfecti, hom. 39, «dies est operationis; dies autem ille qui sequitur (aeternitatis beatae), feriarum est.»
Quinta ex effectibus otii. «Multam malitiam docuit otiositas,» inquit Ecclesiasticus, XXXIII, 29; et Ezech. XVI, 49: «Haec,» inquit, «fuit iniquitas Sodomae, superbia, saturitas panis, et otium ipsius, et filiarum ejus, et manum egeno et pauperi non porrigebant.» Nam, ut ait Ovidius:
Otia si tollas, periere Cupidinis arcus.
Et rursum:
Quaeritur, Aegistus quare sit factus adulter? In promptu causa est, desidiosus erat.
Et alius: «Otium corpus, mentem necat socordia, exercitatio vero utrumque pulcherrimum facit.» «Otio,» ait S. Augustinus, lib. I De Civit., «periit Roma, deleta Carthagine.» Hinc et Cleomenes dixisse de Sura Manlio, eum non agere, sed satagere, eo quod agendo tumultuaretur: agit enim qui suo fungitur officio; satagit qui vehementer, sed frustra molitur, inquit Erasmus. Est etiam antithesis: ἐργάζεται enim qui operatur frugifera; περιεργάζεται, qui infrugifera, supervacua, inutilia, parerga et nihil ad rem pertinentia, agit et operatur. Quales sunt otiosi et curiosi, qui vacant et avent singulorum facta audire, narrare, judicare, carpere: qui cum nihil agant, satagunt tamen, movent et incitant quosque ut faciant, turbent et mutent ea, quae suae phantasiae inquietae et turbulentae facienda et mutanda videntur. Observat S. Hieronymus in cap. III Galat. 1, Apostolum saepe suis litteris propria gentis ad quam scribit, tam vitia quam virtutes denotare, additque ad sua usque tempora iisdem gentes illas obnoxias fuisse. «Sic,» ait Hieronymus, «notat Apostolus Romanae plebis fidem, facilitatem, superbiam; Corinthi mulieres intecto capite, viros comam nutrientes, indifferenter vescentes in templis, inflatos scientia saeculari; Macedones in charitate laudat, in hospitalitate ac susceptione fratrum; sed reprehendit ut otiosos, alienum cibum exspectantes.» Et haec non magis docentis officio, quam gentis virtute aut vitio admonebat.
Versus 11: Audivimus Enim Inter Vos Quosdam Ambulare Inquiete
11. AUDIVIMUS (ἀκούομεν, id est audimus) ENIM INTER VOS QUOSDAM AMBULARE INQUIETE (graece ἀτάκτως, id est inordinate, incomposite, de quo dixi vers. 6), NIHIL OPERANTES, SED CURIOSE AGENTES. — Cum enim, inquit ex Chrysostomo Theophylactus, mens nostra mobilis sit (et quasi molendinum quod semper volvitur, et molit vel farinam, vel seipsum), necesse est, si frugiferum opus non aggrediatur, ut infrugiferum et inutile attentet, adeoque aliorum vitas otiose scrutetur, hincque ad obtrectationem aliasque nugas deferatur.
Hinc vere dixit Cato: «Nihil agendo male agere discimus; atque e contrario, semper agendo bene agere discimus.» Ita narrant poetae, Dianam virginitatem perpetuam servasse, eo quod nunquam otiosa fuerit, quodque in montibus venata et occupata semper fuerit.
In Graeco pulchra est paronomasia: μὴ ἐργαζομένους, ἀλλὰ περιεργαζομένους, id est non agentes, sed satagentes. Sic Tullius refert Domitium Afrum rogatus cur Lacedaemonii Argivos hostes suos non delerent, respondit: «Eos,» inquit, «sunt juventutis nostrae.»
Rationem dat Chrysostomus, hom. 7 in II ad Corinthios: «Sicut,» inquit, «terra non occupata semente aut consitione quamlibet herbam producet: sic et anima, quoties non habet quod agat rerum necessariarum, cum omnino cupiat aliquid agere, pravis actionibus semet tradit. Et quemadmodum oculus non desinit cernere, atque ob hoc cernit mala, si quando bona non sint objecta: sic et cogitatio quoties se abducit e necessariis, circa inutilia jam versatur: nam undequaque perspicuum est, quod occupatio ac sollicitudo valet primum incursum repellere.» Hinc S. Antonius a Deo audivit: «Antoni, quaeris Deo placere? ora, et dum orare non poteris, manibus labora et semper aliquid facito. Quamdiu David exercuit se in militia, non insultavit illi luxuria; sed postquam otiosus in domo remansit, laboravit adulterio, et homicidium commisit. Samson dum cum Philistaeis pugnavit, non potuit capi ab hostibus; sed postquam dormivit in sinu feminae et otiose cum ea remansit, mox capitur et caecatur ab hostibus. Salomon dum occupatus esset in aedificatione templi, non sensit luxuriam; sed mox recedens ab opere persensit insultum luxuriae, et adoravit vitulum aureum.»
Denique Chrysostomus, hom. 35 in Acta Apostolorum: «Quis,» inquit, «utilior est, is qui in deliciis, vel qui exercetur? Quae navis, ea quae navigat, vel ea quae in littore manet? Quae aqua, ea quae fluit, vel quae stat? Quod ferrum, an quod movetur, vel quo nemo utitur? nonne illud quidem splendet, ac argento simile est, hoc autem rubigine consumitur, et ubique inutile est? Tale quiddam fit etiam in otiosa anima. Rubigo enim quaedam apprehendit illam et consumit splendorem ac alia omnia.» Deinde pergit Chrysostomus graphice otiosi hominis inertiam et turpitudinem depingere.
Versus 12: Iis Qui Hujusmodi Sunt, Denuntiamus Et Obsecramus In Domino Jesu Christo
12. IIS QUI HUJUSMODI SUNT, DENUNTIAMUS (παραγγέλλομεν, id est praecipimus) et obsecramus in DOMINO JESU CHRISTO, — id est per Dominum Jesum Christum. Nota: Pro obsecramus, graece est παρακαλοῦμεν, quod primo, significat hortamur; secundo, obsecramus vel obtestamur. Idque huic loco aptius convenit: praecepto enim miscet Apostolus preces, ut mitigent praecepti severitatem; neve vel praecipientis auctoritas, vel obsecrantis bonitas contemnatur, addit: «In Domino Jesu Christo.»
UT CUM SILENTIO (μετὰ ἡσυχίας, id est cum quiete: ita Syrus et Vatablus) operantes suum panem (τὸν ἑαυτῶν ἄρτον, id est suum ipsorum panem, non alienum) MANDUCENT. — Non enim, inquit Theophylactus, oportet eos defigere oculos in alienas manus, sed suum panem, id est sua manu et labore partum, comedere.
Rursum nota: Docet hic Apostolus homines otiosos esse curiosos, garrulos, dicaces; non agere, sed satagere: negotiosos vero, ut subdit, in silentio panem suum manducare, eosque multa agere, sed pauca, eaque cordata loqui. Illos hirundinibus, hos cycnis comparat Nazianzenus, epist. ad Celeusium. Cum enim a Celeusio argueretur Nazianzenus nimii silentii, quasi natura taciturnior, hoc apologo festive respondit: «Cycnos,» ait, «olim cavillabantur hirundines, quod nec cum hominibus versari, nec publice, sed circa prata et flumina tantum sibiipsis canere vellent: contra, Nostrae, inquiebant, sunt urbes, garrituque nostro mortales delinimus. At cycni earum garrulitate offensi, vix quidem eas dignas duxerunt quas alloquerentur. Ut autem eo adducti sunt: At, o praeclarae, inquiunt, in solitudinem nemo concesserit, ut musicam nostram audiat: cum zephyro pennas nostras inflandas permisimus, etsi non multum, jucundum tamen quiddam et concinnum modulamur. Vos vero et in aedes admissas fastidiunt homines, et canentes aversantur, quippe quae avium sitis loquacissimae, et ne excisa quidem lingua silere valeatis. Proinde si meam,» ait Nazianzenus, «quoque taciturnitatem facundia tua praestantiorem compereris, silentio nostro obtrectare desines.»
Fuse hunc locum tractat Cassianus, lib. X, qui est de Acedia, cap. VII et seq., ubi cap. XXIII, ait: «Operantem monachum daemone uno pulsari, otiosum vere ab innumeris spiritibus devastari.» Et cap. XXV, ex abbate Mose ait: «Experimento probatum est acediae impugnationem non declinando fugiendam (sic enim acrius nos invadet), sed resistendo superandam esse.» Secus est in tentatione luxuriae: haec enim fuga occasionum et illecebrarum superanda est.
Versus 13: Vos Autem Nolite Deficere Benefacientes
13. VOS AUTEM NOLITE DEFICERE BENEFACIENTES. — Otiosos et inquietos hactenus allocutus est et instruxit Apostolus; jam ad ipsum corpus Ecclesiae Thessalonicensis sermonem convertit, q. d. De vobis, o Thessalonicenses Christiani, meliora confido et scio, scilicet vos, paucis exceptis, nativam indolem et pronitatem ad otium per Christi fidem et gratiam commutasse, jamque non esse otiosos et inquietos, sed operari et benefacere. Hortor ergo ut ita pergatis, nec deficiatis (μὴ ἐκκακήσητε, id est non segnescatis, non delassemini) benefaciendo, omnibusque charitatem exhibendo, etiam pigris illis et otiosis: a quibus licet vers. seq. et vers. 6, jubeam ut vos subtrahatis, ad eorum confusionem et emendationem; tamen nolo ut eos fame interire, aut gravi inopia premi sinatis. Ita Theophylactus.
Versus 14: Si Quis Non Obedit Verbo Nostro Per Epistolam
14. SI QUIS NON OBEDIT VERBO NOSTRO PER EPISTOLAM (monitis scilicet et praeceptis meis, quae hac epistola praescribo. S. Chrysostomus pro ἡμῶν, id est nostro, legit ὑμῶν, id est vestro, q. d. Si quis non obedit vobis dicentibus et monentibus ea quae praescribo), HUNC NOTATE (σημειοῦσθε, id est signate, uti signantur boves cornupetae, inquit Erasmus) et ne commisceamini. — Id est, ut Syrus, nolite conversari et commercium habere cum illo, ut confundatur; ut scilicet videns se ab omnibus vitari et negligi, pudefiat, poeniteat et corrigatur.
Versus 15: Corripite Ut Fratrem
15. CORRIPITE UT FRATREM. — Graece νουθετεῖτε, id est admonete, et quasi mentem quam amisit, reddite ac reponite; Ambrosius legit, monete consiliis.
Versus 16: Ipse Autem Dominus Pacis Det Vobis Pacem Sempiternam
16. IPSE AUTEM DOMINUS PACIS (Deus fons, auctor et amator pacis) det vobis pacem sempiternam (διὰ παντός, id est semper, perpetuo) in omni loco. — In Graeco duplex est lectio, prior ἐν παντὶ τρόπῳ, id est in omni modo, hoc est, omnimodam, in omni negotio, puta in omnibus sententiis, dictis et factis pacem: uti explicat Theophylactus. Posterior, ἐν παντὶ τόπῳ, id est, in omni loco, et sic legit Noster, Ambrosius, Chrysostomus et alii, estque aptior; optat enim ut eis Deus det pacem semper et ubique, id est in omni tempore et loco.
Versus 17: Salutatio, Mea Manu Pauli
17. Salutatio, mea manu Pauli, — q. d. Salutationem hanc, qua vos saluto ego Paulus, mea manu subscribo. Salutatio autem est oratio quae sequitur, scilicet: «Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen.» Docet Apostolus salutationes nostras debere esse non nuda amicitiae symbola, sed orationes cum lucro spirituali conjunctas. Ita Chrysostomus et Theophylactus.
QUOD EST SIGNUM (meum) IN OMNI EPISTOLA, ITA SCRIBO. — Uti nos epistolis Vale subscribimus, ita Apostolus subscribit:
Versus 18: Gratia Domini Nostri Jesu Christi Cum Omnibus Vobis. Amen
18. Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omNIBUS VOBIS. AMEN. — Hoc enim hactenus omnibus ejus epistolis subscriptum invenitur. Hac ergo sententia quasi signo dignosci vult suas epistolas ab epistolis supposititiis pseudoapostolorum. Ita Theodoretus. Nam relativum quod respicit vocem salutatio; haec enim est signum, quod hic ponit salutatio autem haec, ut dixi, est quae sequitur, «Gratia Domini nostri Jesu, etc.» Secundo, salutatio haec videtur esse tota manus Pauli, id est totum quod sua manu subscripsit hic Paulus, q. d. Ne aliquis suas litteras mihi supponat, uti aliquos fecisse dixi cap. II, vers. 2, en ego mea manu subscribo, ut tum ex sententia mea jam dicta, tum ex scriptura, meam esse epistolam, non adulterinam agnoscatis. Forte fuit hic etiam aliquis character subscriptus a Paulo, ut hoc vocet signum suum: sicut jam multi signum manus, ut vocant, per certos gyros, quos non facile sit imitari, sub litteris suis delineant, ut iis ad quos scribunt, constet epistolam esse genuinam, non supposititiam.
Benedictio Conclusiva
Da nobis, Domine, non deficere benefaciendo, da pacem sempiternam, da teipsum: quia tu es AETERNITAS pacis, gaudiorum et bonorum omnium. Amen.