Cornelius a Lapide
Index
Argumentum
Paulus Epheso, a fabris Dianae pulsus, ivit in Macedoniam et Graeciam, Act. xx, 1, relicto tamen Ephesi Timotheo, ut patet hic cap. 1, vers. 3, ut scilicet semina praedicationis Evangelicae a se jacta foveret et extolleret. Unde Timotheus, ob egregias animi dotes, adhuc adolescens a Paulo creatus fuit primus Ephesi (inquit Eusebius, lib. III Hist., iv) Episcopus, imo Archiepiscopus; jubet enim illi Apostolus, ut per alias urbes Episcopos constituat et ordinet, quod est Archiepiscopi. Erat enim Timotheus, licet patre Graeco et Gentili natus, a matre tamen Judaea et Christiana (cui Eunice nomen erat) in Christi fide educatus, ideoque probae indolis et a puero in sacris Litteris eruditus, zelosus pro fide, pro qua et martyr Ephesi occubuit. Fuit et virgo per omnem vitam: unde S. Ignatius, epist. ad Philadelphenses, Timotheum inter virgines virosque sanctissimos annumerat: «Utinam fruar vestra sanctitate, sicut Eliae, sicut Jesu Nave, sicut Melchisedech, Elisei, Jeremiae, Joannis Baptistae, dilecti illius discipuli, sicut Timothei, Titi, Evodii, Clementis, qui in castitate de vita exierunt!» Hac ergo de causa creavit eum Paulus primum Ephesi Episcopum; cumque Ephesus fuerit metropolis omnium Asiae Minoris Ecclesiarum, sequitur earumdem Primatem fuisse Timotheum.
Atque hac de causa, Apoc. ii, Christus prae aliis primum alloquitur angelum (id est Episcopum) Ephesi, quem hunc eumdem fuisse Timotheum, licet aliqui cum Ribera ibidem negent, verisimilius tamen asserunt Lyranus (qui ait hanc esse communem sententiam), Aureolus, Pererius, Viegas ibidem, Magallianus hic, Baronius et alii. Idque patet ex eo quod Timotheus hoc tempore primus fuerit creatus Ephesi Episcopus, sederitque ac vixerit post scriptum Apocalypsin, uti passim docent veteres, ac satis convincit S. Dionysius, qui post S. Joannem scripsit, et plerosque suos libros huic Timotheo inscripsit. Imo Baronius putat Timotheum sedisse Ephesi et vixisse post S. Joannem ad annum Christi 109, tuncque martyrio perfunctum, successorem habuisse Onesimum, cujus, quasi jam inchoantis Episcopatum Ephesinum, meminit S. Ignatius scribens hoc eodem anno Christi 109, ad Ephesios, ubi et meminit hujus Timothei, eumque vocat fidelissimum.
Sic ergo angelum, id est Episcopum, Ephesi, Timotheum scilicet hunc laudat Christus, Apocal. ii, 2: «Scio opera tua, et laborem, et patientiam tuam, et quia non potes sustinere malos; et tentasti eos, qui se dicunt Apostolos et non sunt, et invenisti eos mendaces; et patientiam habes, et sustinuisti propter nomen meum, et non defecisti; sed habeo adversum te, quod charitatem tuam primam reliquisti.» Nimirum etiam Sancti sensim tum in se, tum in Ecclesia sua naevos contrahunt, quibus primae conversionis fervor intepescit, praesertim tot annis, in tantis laboribus et difficultatibus: jam enim cum haec scriberet Joannes, facile Timotheus 40 annos Epheso praefuerat Episcopus. Haec enim epistola Pauli ad Timotheum, Ephesi Episcopum, scripta est anno Christi 57. Joannes vero Apocalypsin, ac consequenter illa cap. ii ad angelum Ephesi, id est ad Timotheum, scribit anno Christi 98, sub finem imperii Domitiani: illo enim tempore scriptam esse Apocalypsin docet Irenaeus, lib. V, et ex eo Baronius. Sed hunc teporem, monitus verbis Apocalypseos, correxit Timotheus. Unde fervoris sui et fervidae praedicationis ac reprehensionis cultorum Dianae, praemium tulit martyrium, ut habent Menologia 24 januarii.
Hunc ergo juvenem Episcopum, imo Archiepiscopum, a se creatum hac epistola Paulus instruit et monet:
Primo, muneris Episcopalis, ut rejectis genealogiis et fabulis Judaicis, doceat ea quae fidem et charitatem excitent.
Secundo, cap. ii, jubet orari pro principibus, licet Ethnicis, ut sub eis vitam tranquillam et quietam agant. Deinde eodem capite docet quid viros deceat, quid mulieres, praesertim in Ecclesia.
Tertio, cap. iii, recenset virtutes requisitas in Episcopo, docetque quales, quam eximios et exploratos debeat eligere et ordinare Ecclesia ministros, puta Episcopos, Pastores, Diaconos.
Quarto, cap. iv, superstitiosum Encratitarum et Marcionitarum ciborum delectum, et conjugii vituperium, aliasque fabulas vitari jubet. Deinde monet, ut juventuti suae, sanctitate morum, studio et doctrina, auctoritatem conciliet aliisque sit exemplo.
Quinto, cap. v, praescribit quomodo monendi sint senes, juvenes, anus, juvenculae, agitque de viduis senioribus Ecclesiae et presbyteris qui Ecclesiae praesunt, alendis, ac juniores viduas caute tractandas esse admonet.
Sexto, cap. vi, docet, quid servi dominis debeant. Deinde quod verae divitiae sitae sint, non in auro et argento, sed in pietate et virtutibus; quodque divites in divitiarum vanitate confidere minime debeant. Denique repetit et inculcat, ut nova dogmata vitet, servetque fidem et doctrinam sibi quasi depositum traditam et commissam.
Saepius hac epistola pungit et perstringit suborientes tunc haereses Simonis. Unde haec epistola ex parte scripta est contra Simonianos, uti et epistola ad Ephesios, quorum Episcopus erat Timotheus.
Scriptam vult hanc epistolam Baronius, cum Athanasio in Synopsi, et Theodoreto, Praefat. in Epistolas S. Pauli, e Macedonia post primam ad Corinthios, anno Christi 57, qui fuit Neronis primus, idque ex eo, quod cap. 1, 3, dicit Paulus: «Rogavi te ut remaneres Ephesi, cum irem in Macedoniam.» Sed haec verba non urgent, nec significant hanc epistolam esse in Macedonia scriptam. Unde Graeca et Syra in fine Epistolae habent eam scriptam esse Laodiceae, quae est metropolis Phrygiae Pacatianae, estque haec communior sententia, etiam Theodoreti in fine hujus epistolae, ubi sententiam suam priorem jam dictam mutat. Scripsit in hanc epistolam, et duas sequentes recenter Ludovicus Soto Major, et Magallianus noster fuse et floride, aeque ac nuper Joannes Hessels, Lovaniensis doctor.