Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Primo, monet Paulus Timotheum, ut afferentes nova dogmata, genealogias et fabulas arguat, utpote quae lites generent, non autem aedificationem in fide et charitate, quae finis est legis.
Secundo, vers. 8, docet legem Mosis bonam esse, sed datam esse injustis, non justis, puta Judaeis, non Christianis.
Tertio, vers. 12, gratias agit non legi, sed Deo, quod per Christum, qui venit peccatores (quorum, inquit, primus ego sum) salvos facere, ex persecutore factus sit Christianus et Apostolus.
Quarto, vers. 18, commendat Timotheo militiam in fide et bona conscientia. Malam enim conscientiam asserit esse causam naufragii in fide et haereseos.
Textus Vulgatae: I Timotheum 1:1-20
1. Paulus Apostolus Jesu Christi secundum imperium Dei Salvatoris nostri, et Christi Jesu spei nostrae, 2. Timotheo dilecto filio in fide. Gratia, misericordia et pax a Deo Patre, et Christo Jesu Domino nostro. 3. Sicut rogavi te ut remaneres Ephesi, cum irem in Macedoniam, ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent, 4. neque intenderent fabulis, et genealogiis interminatis: quae quaestiones praestant magis quam aedificationem Dei, quae est in fide. 5. Finis autem praecepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. 6. A quibus quidam aberrantes, conversi sunt in vaniloquium, 7. volentes esse legis doctores, non intelligentes neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant. 8. Scimus autem quia bona est lex, si quis ea legitime utatur: 9. sciens hoc, quia lex justo non est posita, sed injustis, et non subditis, impiis et peccatoribus, sceleratis et contaminatis, parricidis et matricidis, homicidis, 10. fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus et perjuris, et si quid aliud sanae doctrinae adversatur, 11. quae est secundum Evangelium gloriae beati Dei, quod creditum est mihi. 12. Gratias ago ei, qui me confortavit, Christo Jesu Domino nostro, qui fidelem me existimavit, ponens in ministerio: 13. qui prius blasphemus fui, et persecutor, et contumeliosus: sed misericordiam Dei consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate. 14. Superabundavit autem gratia Domini nostri, cum fide, et dilectione, quae est in Christo Jesu. 15. Fidelis sermo, et omni acceptione dignus: quod Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum. 16. Sed ideo misericordiam consecutus sum, ut in me primo ostenderet Christus Jesus omnem patientiam, ad informationem eorum, qui credituri sunt illi, in vitam aeternam. 17. Regi autem saeculorum immortali, invisibili, soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum. Amen. 18. Hoc praeceptum commendo tibi, fili Timothee, secundum praecedentes in te prophetias, ut milites in illis bonam militiam, 19. habens fidem, et bonam conscientiam, quam quidam repellentes, circa fidem naufragaverunt: 20. ex quibus est Hymenaeus, et Alexander: quos tradidi Satanae, ut discant non blasphemare.
Versus 1: Paulus Apostolus Jesu Christi Secundum Imperium Dei Salvatoris Nostri
1. PAULUS APOSTOLUS JESU CHRISTI SECUNDUM IMPERIUM DEI SALVATORIS NOSTRI, ET CHRISTI JESU SPEI NOSTRAE. — Nota: Pro «secundum imperium,» Graece est κατ' ἐπιταγήν, id est, ut Vatablus et Erasmus, secundum delegationem, injunctionem, demandationem (alludit ad Hebraeum מלאכות malachuth, de quo Aggaei I, 13); ἐπιτάσσειν enim significat injungere et demandare quippiam, q. d. Apostolatum mihi ipsi non arrogavi, non arripui, sed Christus illum mihi demandavit, mandato Dei Apostolatum accepi. Plus, inquit Chrysostomus, est esse Apostolum ex delegatione et mandato, quam ex vocatione, quomodo ad Romanos et alibi dicit se vocatum Apostolum: sicut plus est esse Legatum a latere, quam Nuntium Pontificis.
Quaeres: Ubi Deus Pater demandavit apostolatum Paulo? Respondet Theophylactus, cum opera Sanctae Trinitatis sint indivisa, quod Filius jussit aut Spiritus Sanctus, hoc jussisse et Patrem; atqui Spiritus Sanctus, Actor. XIII, 2: «Segregate, inquit, mihi Saulum et Barnabam in opus (apostolatus inter Gentes) ad quod assumpsi eos.» Rursum Christus ad Paulum, Actor. XXII, sic ait: «In nationes longe mittam te;» et Actor. XXIII: «Te oportet et Romae testificari.» Ergo ibi Deus Pater, cum Filio et Spiritu Sancto, Paulo apostolatum demandavit.
Secundo, Deus Pater vocatur hic «Salvator,» quia nos per Christum vocat ad salutem, eamque procurat et promovet.
Tertio, Christus vocatur «spes nostra,» id est causa spei nostrae; tum objectiva et materialis: speramus enim Christi visione et fruitione beari; tum effectiva et meritoria: speramus enim non per Mosen legisque caeremonias, sed per Christum ejusque gratiam, tentationum victoriam, periculorum et malorum omnium aut tolerantiam aut liberationem, ac denique aeternam salutem et beatitatem; et hoc proprie intendit hic Apostolus: ita Chrysostomus, Theophylactus, Anselmus; tum finalis, quia finis spei nostrae et patientiae ac omnis virtutis est Christus.
Adverte, Christum per se et immediate esse spem nostram, quia ab eo bona jam dicta speramus; Sancti vero et B. Virgo dicuntur spes nostra mediate, scilicet per Christum: quia speramus per eorum preces apud Christum impetrare bona quae petimus; si enim Apostolus Thessalonicenses, epist. I, cap. II, vers. 19, sine Christi injuria, ut ibi dixi, vocat non tantum suam spem, sed et coronam gloriae, cur non possimus ita vocare Sanctos et matrem Dei?
Versus 2: Timotheo Dilecto Filio In Fide
2. TIMOTHEO DILECTO FILIO IN FIDE. — Pro «dilecto,» Graece est γνησίῳ, id est germano, ut vertit Ambrosius et Graeci, hoc est, ut Syrus, ingenuo, vero, non adulterino, non degeneri, qui patrem suum spiritualem, Paulum scilicet, in fide et moribus per omnia refert: quod est verorum filiorum. Noster tamen ex «germano» «dilectum» intelligit per metalepsin; germani enim et ingenui filii prae aliis omnibus diliguntur: sic ad Titum I, 4, ubi Apostolus vocat Titum dilectum filium, Chrysostomus, germanum filium interpretatur.
Nota secundo: Τὸ in fide tam potest referri ad γνησίῳ, id est germano, cum Œcumenio, quam ad filio, cum Ambrosio et Chrysostomo, q. d. Timotheus mihi est filius, quem per praedicationem meam converti, et secundum fidem genui, in qua fide ipse mihi sincerus, verus et germanus est filius, aemulusque paternae doctrinae et virtutis.
«Nusquam,» inquit ex Chrysostomo Theophylactus, «in aliis epistolis posuit Apostolus (in salutatione) misericordiam (sed tantum pacem et gratiam) nisi in hac tantum; idque facit ex magno paternoque affectu majora filio exoptans, tanquam metuens ei, atque ejus nomine tremens, ou de stomachi ratione praecipiebat, simul quod majore misericordia praeceptores indigeant.»
Secundam causam addit Rupertus in Apoc. I, Paulum scilicet misericordiam optare Timotheo, eo quod in objurgando et crimina castigando, esset aequo severior: solent enim juvenes Praelati inexperti et acres fervore naturae abripi, ut statim in momento omnia velint severe reformare et ad disciplinam rigidam revocare; et hac re multos offendunt, praesertim seniores, qui in junioribus tam rigidam et severam auctoritatem non ferunt. «Quia,» inquit Rupertus in I Apoc., «Paulus in Timotheo Episcopos omnes informabat, cujus officii summum et necessarium decus est misericordia, et ille (Timotheus), ut fertur, zeli erat ferventioris, idcirco recte et opportune viscera misericordiae illi, ut haberet, praeoptat. Hinc quoque subdit: Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem. Hinc rursum commendat ei misericordiae opera, et hospitalitatem, quod ut Episcopi observent, qui constituti sunt animarum praesides, multo maxime tam illis, quam subditis necessarium est.»
Atque hanc volunt esse angeli Ephesi, hoc est Timothei, culpam venialem, quam carpit Christus Apocalyp. II, quod scilicet primum charitatis fervorem reliquerit: cum enim, ut notat Hugo Cardinalis, acrior esset, videretque se ob improborum corruptos mores parum concionando proficere, et Judaizantes sibi valde obsistere, decrevit a concionando (quod potissimum est Episcopi munus) cessare: ita nimirum juvenilis acrimonia et fervor retusus, abit in teporem; atque hoc praevidens Paulus, eum hic adhortatur, dicens: «Praedica verbum, insta opportune, importune,» etc. «Sicut enim,» inquit Chrysostomus, hom. De Lazaro et Divite, «aquarum venae, etsi nullus veniat aquatum, manant tamen; et fontes, quamvis hauriat nemo, scatebras emittunt: ita Episcopus et concionator verbum Dei praedicare debet, etiamsi pauci illud audiant et convertantur.» Sic Jeremias, cum obstrepentibus sibi Judaeis vellet a concionando cessare, jubetur a Deo pergere.
Versus 3: Ne Aliter Docerent
3. NE ALITER DOCERENT. — Graece, μὴ ἑτεροδιδασκαλεῖν, quod tam significat aliter docere, ut vertit Noster et Syrus, quam aliis uti doctoribus (nam ex ἕτερος, id est alius, et διδάσκαλος, id est magister, doctor componit ἑτεροδιδασκαλεῖν, q. d. Alio doctore uti); ac consequenter tam ad doctores, quam ad discipulos pertinet, ut scilicet alii non adeant, nec audiant novos doctores docentes alia a tradita et recepta fide. Unde Vatablus utrumque sensum complexus vertit, ne diversam sequantur doctrinam; magis tamen videtur Apostolus ad doctores respexisse: insectatur enim haereticos et Novantes, ut patet ex sequentibus, jubetque eos novas quaestiones et dogmata curiosa et fabulosa afferentes, graviter reprimi et retundi ab Episcopo Timotheo. Et ita seipsum explicat Paulus, cap. VI, 3, dum ait: «Si quis aliter docet (Graece εἴ τις ἑτεροδιδασκαλεῖ) et non acquiescit sanis sermonibus,» etc. Videtur ergo hic Apostolus ex διδάσκαλος formasse verbum διδασκαλεῖν, hoc est a nomine doctoris formasse verbum docendi. Vide Cap. 39. Et hoc est quod aliis verbis dixit, Galat. I, 8: «Si quis evangelizet vobis praeterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit.»
Versus 4: Neque Intenderent Fabulis Et Genealogiis Interminatis
4. NEQUE INTENDERENT FABULIS ET GENEALOGIIS INTERMINATIS (Graece ἀπεράντοις, quae finem non habent): QUAE QUAESTIONES PRAESTANT MAGIS, QUAM AEDIFICATIONEM DEI, QUAE EST IN FIDE. — Quaeritur hic, quas et quorum fabulas ac genealogias, Judaeorumne an Gentilium hic perstringat Apostolus? Chrysostomus, Theophylactus et Œcumenius referunt haec ad fabulas et theogonias Hesiodi et Gentilium, quarum studiosus fuit Tiberius Caesar, de quo Suetonius, cap. VII, in ejus Vita: «Maxime,» inquit, «curavit notitiam historiae fabularis, usque ad ineptias et derisum: nam et grammaticos hujusmodi fere quaestionibus exercebatur: Quae mater Hecubae? Quod Achilli nomen inter virgines fuisset? Quid Sirenes cantare sint solitae,» etc. De his audi et Senecam, epist. 89: «Quatuor millia librorum Didymus Grammaticus scripsit; miser erat si tam multa supervacua legisset. In his libris de patria Homeri quaeritur; in his de Aeneae matre vera; in his libidinosior Anacreon, an ebriosior vixerit; in his an Sappho publica fuerit; et alia quae erant dediscenda, si scires. Metire aetatem tuam, tam multa non capit.»
Verum melius iidem Chrysostomus, Theophylactus, Œcumenius, Theodoretus, Ambrosius et alii censent Paulum loqui de fabulis et genealogiis Judaicis, quales nunc extant in Talmud et apud Cabalistas: adeoque Judaeorum Rabbini post Christum totam sacram Scripturam fabulis a se confictis contaminarunt, quas ipsi δευτερώσεις, id est, traditiones patrum nuncupant; de Judaeis enim agi patet ex vers. 7, ubi vocat eos «legis doctores,» et vers. 8, ubi legem (utique Mosis) opponit hisce fabulis. Unde S. Ignatius, epist. ad Magnesianos: «Ne intendatis,» inquit, «fabulis aut genealogiis interminatis, et Judaicis inflationibus:» quia scilicet in his inflantur et superbiunt Judaei. Talis fabula est, inquit ex S. Augustino Beda hic, quod docent Deum Adamo duas creasse mulieres, ex quibus texunt genealogias interminatas. Tale est quod fabulantur de bove et cete initio mundi creatis, qui alantur pro Judaeis in tempus Messiae, ut cum eo epulentur; et bovem hunc tantum esse, ut mille quotidie montes depascatur. Quod tempore Messiae Judaea proferet Judaeis panes coctos, et vestes sericas cuique Judaeo accommodatas. Quod Deus quotidie lacrymam emittat, eo quod gentem suam, puta Judaeos, vastari et exscindi permiserit; taliaque infinita, partim anilia, partim blasphema, quorum nonnulla collegit Sixtus Senensis.
Pari modo «genealogias interminatas,» id est longissimas, et quasi infinitas, vocat series generationum, avorum, proavorum, quas pertexere solent Judaei, imo ad Abraham usque contentiose deducere, ut suum genus et nobilitatem ostentent.
Nota, ante Christum studiose in Genesi, in libris Paralipomenon, Esdrae, Josue et aliis genealogias Judaeorum pertexi; idque utiliter, ut nimirum quisque sciret suam tribum, ac terrae portionem suae tribui assignatam, utque constaret quinam essent ex tribu Levi, ac consequenter futuri Levitae et sacerdotes, Deoque ministraturi. Tertio et maxime, ut constaret Christum Messiam esse ex tribu Juda, juxta Jacobi vaticinium, Genes. XLIX, 10, natum, ut patet Matth. I, Luc. III. Hisce de causis tanta fuit Judaeis cura genealogiarum, ut Josephus, lib. I Contra Apion., testetur sacerdotes suas genealogias per duo annorum millia pertexere. Et Eusebius, lib. I Hist., XVII, docet Herodem libros genealogiarum Judaicarum combussisse, sed studiose a multis fuisse restitutos. Post Christum vero, Judaeis et Judaismo eversis, inutilis et futilis est haec genealogiarum scrutatio et cognitio; unde eam hic carpit Apostolus.
Potest secundo, à pari hic locus aptari fabulis Simonis et Simonianorum, et genealogiis Valentini, de quibus hunc locum Pauli explicat Tertullianus, lib. Contra Valentinianos, cap. III: «Si quis,» inquit, «ex alia conscientia fidei venerit, si statim invenerit tot nomina, tot conjugia, tot genimina, tot situs, tot eventus, tot felicitates et infelicitates dispersae atque concisae divinitatis; dubitabitne has esse fabulas et genealogias, quas Paulus Apostolus damnare praevenit?»
Idem, lib. De Praescript., cap. XXXIII, sic ait: «Sed et cum genealogias interminatas nominat (Paulus), Valentinus agnoscitur, apud quem aeon illa nescio qui novi et non unius nominis generat e sua charitate sensum et veritatem, et hi aeque procreant duos, sermonem et vitam: dehinc et isti generant hominem et Ecclesiam, de qua prima ogdoade aeonum, exinde decem alii, ex duodecim reliqui aeones miris nominibus oriuntur in meram fabulam triginta aeonum.»
Unde tertio, cum Vatablo et aliis, per παραγγελίαν intelligit Apostolus Evangelicam legem, ejusque denuntiationem et praedicationem: hoc enim est παραγγελία; eamdem intelligit vers. 3, cum ait: «Ut denuntiares,» Graece ἵνα παραγγείλῃς, «quibusdam, ne aliter docerent.» Sub hoc enim intelligit a contrario, ut denuntiet et praedicet tam ipse, quam alii omnes doctores eadem secum, seu ea, quae ipse Paulus docuerat; hoc enim est potissimum Episcopi munus, praedicare scilicet Evangelium, ut docet Concilium Tridentinum, sess. V, cap. II, q. d. Finis Evangelii et legis Evangelicae, ac consequenter finis praedicationis Evangelii, adeoque finis legis Mosis (haec enim ordinatur et dirigit homines ad Christi legem et Evangelium) est, ducere homines ad charitatem, ut scilicet legem Evangelicam exercendo et practicando, acquiramus, vel, si acquisita sit, augeamus in nobis charitatem sinceram, quae manat ex corde puro (Syrus, «sincero») et conscientia bona, et fide non ficta, Graece ἀνυποκρίτου, id est non simulata, vel quae est sine hypocrisi, q. d. Finis legis est fides et bona conscientia (sive spes, quam parit bona conscientia) et charitas, non autem fabulae et genealogiae interminatae, quae non fidem et charitatem, sed lites et rixas pariunt.
Versus 5: Finis Autem Praecepti Est Charitas De Corde Puro
5. FINIS AUTEM PRAECEPTI EST CHARITAS DE CORDE PURO, ET CONSCIENTIA BONA, ET FIDE NON FICTA. — Probat Apostolus ἑτεροδιδασκαλίαν, id est alias Novantium doctrinas, fabulas et genealogias, non esse consentaneas legi et Evangelio. Probat autem sic: Finis legis est parere et nutrire fidem, spem et charitatem; atqui hae fabulae non pariunt aedificationem in fide, ac consequenter nec charitatem, sed quaestiones et lites: ergo hae fabulae non sunt secundum legem et Evangelium.
Multi per «praeceptum» cum Ambrosio intelligunt legem Mosis, q. d. «Finis,» id est perfectio et consummatio omnium praeceptorum, quae continet lex Mosis, est charitas. Vel, ut S. Augustinus in Enchirid., cap. penult., «finis,» id est scopus, praeceptorum Mosis est, ut homines inducant ad charitatem: sicut finis medicinae est, ut hominem sanet.
Secundo, Chrysostomus et Theophylactus intelligunt praeceptum Pauli datum hic Timotheo, vers. 5, ut scilicet denuntiaret nonnullis, ne aliter docerent quam Paulus docuerat: pro «praecepto» enim Graece est παραγγελία, eadem scilicet, qua usus est vers. 3, cum ait: «Ut denuntiares,» Graece ἵνα παραγγείλῃς, q. d., inquit Theophylactus: «Si denunties et praecipias eis, ut non doceant aliter, hac denuntiatione et praecepto tuo perficies charitatem; quod si charitatem inserueris, universum dogma pravum abibit; antea enim cum non esset dilectio, invidia erat: ex hac sequebatur dominatus cupiditas, ex hac porro docendi ambitio nascebatur, indeque haereses suoriebantur; nunc autem non sic.» Verum hi vocem generalem «praecepti» nimis arctant et restringunt ad unum hoc Pauli praeceptum.
QUAE QUAESTIONES PRAESTANT MAGIS, QUAM AEDIFICATIONEM DEI, QUAE EST IN FIDE. — Id est, quae scilicet fabulae et genealogiae magis altercationes et rixas pariunt, quam profectum in cognitione et cultu Dei, qui consistit in fide et pietate.
Nota: Pro «aedificationem,» in Graeco Noster, Syrus, Vatablus et alii legunt οἰκοδομίαν: Chrysostomus tamen, Theophylactus et alii legunt οἰκονομίαν, id est dispensationem et ordinationem Dei, quae est de fide, ut scilicet per fidem Christi omnes instruantur ad gratiam, pietatem et salutem. Sed prior lectio est planior et antiquior, ideoque verior.
Tales fabulae sunt, quales nonnulli confinxerunt de gestis et vitis Sanctorum, quales continet liber De Infantia Salvatoris. Hasce fingere ingens est temeritas et crimen; quia, ut Tertullianus ait sub finem Apologetici, «Invidia diaboli fit, ut fabulae salutari doctrinae admisceantur, ut sic fidei veritas et religio obscuretur et enervetur.» Tales vero fabulae non sunt quaestiones subtiles quas movent Scholastici, quia fabulae non sunt, sed fidem et veritatem illustrant ac confirmant; caveant tamen nonnulli, ne nimis quaestiones hasce multiplicent, et multas novas nimis subtiles ac curiosas, parumque utiles adinveniant, moveant et tractent; sapere enim oportet ad sobrietatem et ad aedificationem.
Nota hic primo, tria epitheta et tres causas trium virtutum Theologicarum: charitas enim dicitur manare «de corde puro,» id est esse pura, et vicissim quod puritas gignat charitatem; spes debet esse sibi bene conscia, et vicissim bona conscientia spem parit; fides debet esse sincera, et vicissim sincerus amor veritatis parit fidem. Rursum ex his omnibus consurgit charitas, quasi finis legis Evangelicae, culmen et apex perfectionis: fides enim sincera parit bonam conscientiam et spem, haec pariunt cor purum, atque haec omnia pariunt denique charitatem. Unde hic tres sunt circumstantiae et conditiones, ac quasi radices charitatis: primo, ut sit ex «corde puro;» secundo, ut sit «ex bona conscientia;» tertio, ut sit «ex fide non ficta,» sed sincera.
Nota secundo: Charitatem hic opponit amori mundano et carnali; quo etiam praedo praedonem socium amat, inquit Theophylactus, sed non ex corde puro: quia tantum eo fine diligit eum, ut se in praedando adjuvet; charitas vero est de corde puro. «Cor purum,» inquit S. Augustinus, lib. I De Doctrina Christiana, cap. V et seq., «est vacuum cupiditate et amore sui, et nihil aliud diligit, quam quod diligendum est,» scilicet Deus in se, et proximus omniaque cetera propter Deum.
Nota tertio: «Bona conscientia» idem est cum corde puro. Unde S. Ambrosius «bonam conscientiam» interpretatur bonam vitam: haec enim materialiter est bona conscientia; vel, si omnino praecise et formaliter loqui velimus, bona conscientia resultat ex corde puro; sicut enim scientia oritur ex re scita quasi ex objecto suo, ita bona conscientia oritur ex corde puro quasi ex objecto suo; conscientia enim non est aliud quam scientia et testimonium animae, quo anima bene sibi conscia est, sibique attestatur se pure et sancte juxta Dei legem vivere.
S. Augustinus tamen in Psal. XXXI, per «bonam conscientiam,» intelligit spem, quam efficit bona conscientia, quemadmodum desperationem generat mala conscientia. Unde S. Hilarion apud S. Hieronymum: «Moriturus jam ipsi dicebat: Egredere, anima mea, quid times? septuaginta prope annis Christo servivisti, et mori times?» Sic et Paulus, II Timoth. cap. IV, 7, ait: «Bonum certamen certavi, etc., in reliquo reposita est mihi corona justitiae,» etc., q. d. hic Paulus: Finis Evangelii est fides, spes, charitas, sive charitas quae ex fide et spe consurgit. «Homo,» inquit S. Augustinus, lib. I De Doctrina Christiana, cap. XXXIX, «fide, spe et charitate subnixus, eaque inconcusse retinens, non indiget Scripturis, nisi ad alios instruendos; atque multi per haec tria etiam in solitudine sine codicibus vivunt.» Idem, serm. De Laudibus charitatis: «Ille tenet et quod latet, et quod patet in divinis sermonibus, qui charitatem tenet in moribus.»
Nota quarto: Fortitudo charitatis consurgit ex bona conscientia: haec enim nihil metuit, per hanc Martyres coram tyrannis libere fidem professi sunt, et tormenta quaevis fortiter sustinuerunt. Bias interrogatus quid in vita metu vacaret, respondit: Bona conscientia. Tiburtius ad tyrannum: «Omnis,» inquit, «nobis vilis est poena, ubi secura comes est conscientia.» Tertullianus, lib. ad Scapulam, Carthaginis Praesidem in Christianos saevientem, cap. I: «Cum omni,» inquit, «saevitia vestra concertamus, etiam ultro erumpentes, magisque damnati, quam absoluti gaudemus.» Idem, Apolog. cap. L: «Licet,» inquit, «nunc nos sarmentitios et semaxios appelletis, quia ad stipitem dimidii axis devincti sarmentorum ambitu exurimur; hic est habitus victoriae nostrae, haec palmata vestis, tali curru triumphamus.» Et Justinus, Apolog. I: «Quanto magis in nos saevitur, tanto plures pietatem profitemur, haud secus quam si quis vitem putatione provocet ad ubertatem.»
Moraliter haec tria charitatis epitheta apte tribus latis accommodat S. Bernardus, serm. De Tribus ordinibus Ecclesiae, ad Patres in Capitulo: «Necessaria,» inquit, «est, et omnino necessaria ista πυραμίς, tribus compacta lateribus, ut sit charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. Puritatem quidem cordis in eo Praelatus habeat, ut prodesse desideret, non praeesse, ut proprium commodum, et honorem saeculi, et aliud quippiam suum in praelatione non quaerat, praeter solum beneplacitum Dei et animarum salutem. Sed cum intentione pura, irreprehensibilis quoque necessaria est conversatio, ut forma factus gregis incipiat facere et docere, ne docens audiat a fratre: Medice, cura teipsum. Talis enim occasio plurima damnatio Praelati, plurima subditorum perditio est: oportet enim irreprehensibilem esse eum qui praeest, quoniam ea quae arguit in discipulis, oportet summopere vitare magistrum. Et fide non ficta: quia qualis est in conversatione, talis sit necesse est etiam in occulta cogitatione, ne videatur foris humilis, et intus sit elatus.» Ubi S. Bernardus «bonam conscientiam» interpretatur conversationem irreprehensibilem: haec enim ex illa manat, illique necessario conjuncta est, ut dixi.
Versus 6: A Quibus Quidam Aberrantes Conversi Sunt In Vaniloquium
6. A QUIBUS QUIDAM ABERRANTES CONVERSI SUNT IN VANILOQUIUM. — Pro «aberrantes,» Graece est ἀστοχήσαντες, quae vox sumpta est a jaculatoribus, diciturque de iis, qui carentes arte jaculandi et collimandi in scopum, ab eo aberrant et in aerem aliove sua tela conjiciunt. Sic hic Evangelicae legis et veritatis scopus est sincera fides, spes et charitas jam dicta: a qua qui aberrarunt doctores, a scopo aberrarunt et in vaniloquium conversi sunt (Graece ἐξετράπησαν, id est converterunt se et sponte defluxerunt), et pro vera Christi theologia, ματαιολογίαν sectati sunt et induxerunt. Ita Chrysostomus, Theophylactus, Œcumenius.
Pulchre Aristoteles, II Ethicor., cap. VI, docet virtutem (ac consequenter et veritatem) in medio consistere, esseque quasi centrum in circulo. Hinc «peccare,» ait, «multis modis contingit, recte vero agere unico.» Et cap. IX: «Difficile est,» ait, «in unoquoque medium capere, quemadmodum etiam difficile est in circulo medium invenire, vel centrum;» sic difficile est operanti medium, in quo virtus consistit, attingere et ab eo non excidere vel deflectere in extrema; sicuti difficile est sagittario sagitta sua scopum configere, cum multis modis ab eo deflectere, unico vero tantum eum tangere possit.
Versus 7: Volentes Esse Legis Doctores
7. VOLENTES ESSE LEGIS DOCTORES, NON INTELLIGENTES NEQUE QUAE LOQUUNTUR, NEQUE DE QUIBUS AFFIRMANT. — Hinc patet de quibus loquatur Apostolus, et quae fuerit causa erroris eorum: videlicet quod de Judaeis ad Christum conversis loquatur, qui ambitiosi erant, cupiebantque haberi legis Mosis periti et doctores: hinc suas δευτερώσεις et fabulas, falsaque dogmata asserebant, ac praesertim hoc, quod lex Mosis servanda esset cum Evangelio, quodque ex operibus legis justificaremur. Unde subdit: «Non intelligentes neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant,» q. d. Neque principia, neque conclusiones doctrinae suae intelligunt; neque legem et Scripturam Mosis, neque ejus explicationem capiunt; quia non intelligunt finem et scopum legis esse Christum ejusque fidem, spem et charitatem.
Hinc vere S. Augustinus, lib. VIII De Genes. ad litteram, cap. XXV: «Mater,» inquit, «omnium haereticorum est superbia, et cupiditas gloriae, et studium scientiae. Unde de Scribis et Pharisaeis, Matthaei XXIII, dictum est a Christo Domino: Dilatant phylacteria sua, et magnificant fimbrias.»
Versus 8: Scimus Autem Quia Bona Est Lex, Si Quis Ea Legitime Utatur
8. SCIMUS AUTEM QUIA BONA EST LEX, SI QUIS EA LEGITIME UTATUR. — Est occupatio, quia enim vers. praeced. carpsit vanos legis doctores, videri poterat Judaeis legem carpsisse: hoc enim passim Judaei objectabant Paulo, quod esset legis Mosis hostis et demolitor. Hanc invidiosam calumniam amolitur hic a se Apostolus, q. d. Dum legis doctores, sed vanos carpsi, non carpo legem: scio enim et profiteor legem esse bonam; si tamen lege «legitime,» ἐάν τις νομίμως, id est si lege secundum ipsam legem et legis mentem utaris: legis autem mens et finis est, homines ad Christum ducere. Qui ergo lege utitur legitime, id est, quemadmodum lex ipsa jubet, hic Christum praefert legi, inquit Chrysostomus et Theophylactus, et non a lege, sed a Christo justitiam exspectat: imo, ut sequitur, scit legem non esse positam Christianis qui justi et sancti sunt, sed injustis et sceleratis.
Secundo, qui docet et simul facit ea quae lex jubet, hic legitime lege utitur; qui vero docet et non facit, utitur lege illegitime, inquit Theophylactus. Praesertim vero lege utitur legitime, qui ita legi studet, eamque facit et explet, ut semper finem legis habeat prae oculis, ut scilicet per legem inflammet in se et in aliis charitatem ex corde puro, ut dixi vers. 5.
Versus 9: Sciens Hoc, Quia Lex Justo Non Est Posita
9. SCIENS HOC, QUIA LEX JUSTO NON EST POSITA. — Hoc est unum, quod inter cetera requirit Apostolus ad hoc, ut quis legitime lege utatur, ut videlicet sciat eam justis non esse positam, sed injustis, eosque abuti lege, qui per eam terrent justum et ad justum legis minas et severitatem pertinere volunt. Qua sententia Apostolus torquet Judaeorum objectionem in ipsosmet Judaeos: Vos, inquit, mihi objicitis me legem abolere et carpere; ego id inficior, sed dico legem bonam esse, modo tamen ea quis bene utatur: ad quod inter alia requiritur, ut sciat legem non positam esse justis, sed injustis. Vos autem, o Judaei, vultis legem Mosis positam esse justis, scilicet Christianis fidelibus sanctificatis et justificatis per Christum in baptismo, eosque terretis minis legis, allegantes illud Deut. cap. XXVII, vers. 26: «Maledictus, qui non permanet in sermonibus legis hujus, nec eos opere perficit:» ergo vos, o Judaei, lege non utimini legitime; nec lex vobis bona est, quia propter eam facitis vos exleges Christi et justitiae. Hinc toties Apostolus in Epistola ad Romanos et ad Galatas, dicit se et Christianos solutos esse a lege, et Christum nos redemisse de maledicto legis, et, si spiritu ducamur, nos non esse sub lege. Judaei enim nonnisi legem praedicabant, et per legem excludebant Evangelium. Hisce recte opponit Apostolus, dicens legem non positam esse justis, sed injustis, q. d. Lex non est posita Christianis, justis et sanctis; sed Judaeis, qui quasi servi duri et rebelles, metu poenarum legis, ad legem servandam cogendi erant: Christianis vero pro lege datum est Evangelium, Spiritusque gratiae et amoris, ut sua sponte faciant id quod lex Dei jubet.
Nota primo: Loquitur maxime Apostolus de Decalogo legis; hic enim positus est homicidis, fornicariis, perjuris, de quibus sequitur.
Nota secundo: «Lex justo non est posita,» id est, lata non est ad justos coercendos; justi enim sponte sua se conformant legi, amore justitiae et obedientiae, non timore poenae, quam lex transgressoribus minatur; sed lata est, ut minis suis et poenis coerceat impios. Patet hic sensus ex sequentibus, q. d. Sicuti paedagogo non est opus juveni qui jam satis instructus est, nec minis et flagellis opus est servo qui sponte facit imperata: ita lege minaci et poenas intentante non opus est justo, qui sponte sua facit bonum et honestum quod lex imperat.
Hinc tertio, male inferunt Libertini, justos non obligari lege etiam Decalogi: in lege enim sunt tria, obligare videlicet, dirigere et coercere, sive punire. Duo priora lex exercet in omnes etiam justos, tertium solum in injustos.
Unde pulchre moraliter S. Chrysostomus: «Justus,» ait, «non est sub lege, sed supra legem.» Et Augustinus in Psal. I: «Justus,» ait, «non est sub lege, quia in lege Domini est voluntas ejus; qui enim in lege est, secundum legem agit; qui sub lege est, secundum legem agitur: ille ergo liber est, iste servus.» Vide eumdem De Spiritu et Littera, cap. X.
LEX JUSTO NON EST POSITA, SED INJUSTIS ET NON SUBDITIS, IMPIIS ET PECCATORIBUS, SCELERATIS ET CONTAMINATIS, PARRICIDIS ET MATRICIDIS, HOMICIDIS, 10. FORNICARIIS, MASCULORUM CONCUBITORIBUS, PLAGIARIIS, MENDACIBUS ET PERJURIS, ET SI QUID ALIUD SANAE DOCTRINAE ADVERSATUR. 11. QUAE EST SECUNDUM EVANGELIUM GLORIAE BEATI DEI, QUOD CREDITUM EST MIHI. — Nota primo: Pro «injustis,» Graece est ἀνόμοις, id est exlegibus. Pro «non subditis,» Graece est ἀνυποτάκτοις, id est inobsequentibus, ut vertit S. Ambrosius, qui scilicet subdi et obsequi nolunt, sed inobedientes, refractarii et rebelles sunt, ut vertit Syrus, de quibus dicitur Jeremiae II, 20: «A saeculo confregisti jugum meum, rupisti vincula mea (praecepta quibus lege mea te alligavi), et dixisti: Non serviam.»
Nota secundo: Pro «sceleratis,» Graece est ἀνοσίοις, quod Vatablus et Erasmus vertunt, irreverentibus, qui scilicet nec Deum, nec homines reverentur.
Rursum pro «contaminatis,» graece est βεβήλοις, id est profanis et arcendis a sacris. Arcendi autem sunt contaminati aliquo piaculo, praesertim tali, quo sacra violarunt et profanarunt. Sic Esau, Hebr. III, 16, vocatur profanus, eo quod propter escam vendidit primogenita; jus enim primogeniturae, ob annexam illo tempore sacerdotii dignitatem, sacrum erat.
Nota tertio: «plagiarii» hic vocantur, non, ut Lyranus et Hugo, qui plagas et verbera aliis infligunt; sed qui aliena mancipia rapiunt et sibi vindicant, aut qui homines liberos in servitutem abripiunt, eosque pro mancipiis vendunt aut emunt; hoc enim significat Graecum ἀνδραποδισταῖς; ἀνδράποδον enim est mancipium, inde ἀνδραποδιστής dicitur, id est plagiarius; quemadmodum enim, inquit Erasmus, qui sacra furantur, sacrilegi; qui de publico, aut de principis fisco, peculatores; qui autem jumenta aliena abripiunt, abigei: ita qui liberos aut servos alienos abducunt et furantur, plagiarii a Jureconsultis vocantur; et furtum ipsum, plagium nuncupatur, quod poena mortis plecti jubet Dominus, Deuter. XXIV, 7.
Nota quarto: Apostolus «sanam doctrinam» dicit esse eam, quae est secundum Evangelium, quia scilicet Evangelium non est aliud quam sanae norma doctrinae; adeoque doctrina Evangelica est ipsa sana doctrina, ut, quidquid contrarium aut conforme est sanae doctrinae, contrarium aut conforme sit Evangelio; et omne peccatum quod adversatur sanae doctrinae, adversetur quoque Evangelio. Rursum hisce verbis, ait Theodoretus, ostendit Apostolus, quod ea quae observatu sunt necessaria ex lege Mosis, conveniant cum Evangelio, eoque praescribantur, uti praecepta Decalogi: cetera vero legis Mosis caeremonialia et judicialia praecepta supervacanea jam esse. Atque hoc ipso tacite elidit dogma Judaizantium, volentium legalia miscere cum Evangelio. Contra quos hic docet Apostolus Evangelium sufficere, utpote quod contineat omnem sanam de fide et moribus doctrinam, adeoque sit ipsa sana doctrina.
Versus 11: Quae Est Secundum Evangelium Gloriae Beati Dei
11. QUAE EST SECUNDUM EVANGELIUM GLORIAE BEATI DEI, QUOD CREDITUM EST MIHI. — Nota quinto: Vocat «Evangelium gloriae,» id est gloriosum. Sic enim II Cor. III, opponit Evangelium legi Mosis, quod illud prae hac fuerit gloriosum, quia lex fuit quasi umbra, Evangelium est quasi lux, splendor et claritas. Secundo, «Evangelium gloriae,» id est quo glorificatur Deus beatus et beatificator, ait Vatablus; sic II Cor. IV, 4, vocat «Evangelium gloriae Christi,» quia in Evangelio glorificatur Christus, Christi redemptio, gratia, resurrectio et divinitas. Tertio, vocat «Evangelium gloriae,» quod promittit et ducit nos ad aeternam gloriam. Ita Chrysostomus et Theophylactus. Quarto, vocat «Evangelium gloriae,» eo quod propter Evangelium pati pro Christo non sit ignominiosum aut stultum, sed gloriosum. Et idcirco addit μακάριον, quod in his malis sit vera beatitudo. Ita Chrysostomus et Theophylactus.
Quinto «Evangelium gloriae,» id est gratiae, q. d. Evangelium annuntiat et adfert nobis gratiam Dei gloriosam. Sic dicitur Rom. III, 23: «Omnes peccaverunt, et egent gloria Dei,» id est gratia Dei gloriosa. Per metonymiam hic sensus cohaeret cum primo, estque simplicissimus et planissimus; dicitur enim «Evangelium gloriae Dei,» quia in eo Deus suam gloriam et magnificentiam, tum in multiformi gratia hujus vitae, tum in coelesti gloria in coelis ostendit et manifestat.
Nota sexto: Apte hic Deum vocat beatum, ut notet fontem gloriae Evangelii jam dicti; ex immensa enim Dei bonitate et felicitate provenit, quod dignatus sit hominem perditum reparare, et per hoc gloriae Evangelium, se suamque gloriam ac beatitudinem homini communicare. Sicut enim in inope et invido indigentia et miseria causa est invidiae, ita felicitas in beato causa est misericordiae; bonum enim in seipso redundans in alios se effundit. Hac de causa Deus hebraice dicitur שדי saddai, id est sufficiens, abundans et bonorum omnium cornucopiae, ut dixi Philip. IV, 11.
Versus 12: Gratias Ago Ei Qui Me Confortavit
12. GRATIAS AGO EI (Deo) QUI ME CONFORTAVIT, Christo Jesu Domino nostro. — Ita Romana, Graeca et Graeci, ac Syrus. Delenda ergo praepositio in, cum qua quidam sic legunt, in Christo Jesu. Sensus est: Gratias ago Deo meo, qui me confortat ad Christi gloriam, qui scilicet vires et animos mihi suppeditat, ut Christum potenter et intrepide annuntiem. Dixerat Apostolus, vers. 11, sibi a Deo creditum esse Evangelium, hinc Deo jam gratias agit.
Potest secundo, τὸ Christo exponi, per Christum, et Christi gratiam confortat me Deus. «Quia, ait Theophylactus, dixerat: Quod mihi creditum est, ne videatur ideo gloriari, ad Deum istud refert: Illi, inquiens, gratia debetur, qui vires mihi dedit, ut valeam recipere tale onus; adversus enim quotidianas mortes consistere non erat humanae potentiae. Haec revera est humilitas et animus minime alta spirans, vel superbiens. Nostra vero humilitas non est ταπεινοφροσύνη, id est humilium rerum affectus, sed est ταπεινορρημοσύνη, id est, in verbis tantum consistens et linguae humilitas.»
QUIA FIDELEM ME EXISTIMAVIT, PONENS ME IN MINISTERIO — apostolatus et praedicationis Evangelii. Refer haec verba ad gratias ago, q. d. Gratias ago Deo hoc nomine, quod fidelem me existimaverit, id est fidelem me existimando, crediderit Evangelium, ut dixi vers. praeced., et posuerit me in ejus ministerio; est ergo metalepsis talis, qualis vulgo dicimus: Dominus meus fidelem, vel sufficientem me existimavit et judicavit ad oeconomiam suae domus, id est credidit mihi oeconomiam suae domus.
Hinc patet, «fidelem» hic non significare credentem, aut Christianum, ut vult Ambrosius et alii, sed qui fidus est et qui bona fide credita sibi negotia administrat.
Secundo, Hesselius et alii exponunt: «fidelem me existimavit,» id est fecit. Sic Philip. II dicitur Christus rapinam non esse arbitratus, id est non fecisse rapinam, juxta quosdam; verba enim Hebraeorum mentalia subinde pro realibus sumuntur, et contra, ut dixi Can. 36. Verum hic sensus videtur esse durior ac praeter mentem Apostoli: esto a parte rei verum sit Deum prius fecisse Paulum fidelem, quam eum esse fidelem existimaret. Sed hoc non intendit hic Apostolus, tantum enim pro apostolatu et credito sibi Evangelio gratias agit Deo.
Tertio, Theophylactus proprie accipiendo verbum existimavit, sic explicat, dicens, quod Paulus prae Juda rejecto electus sit ad apostolatum et praedicationem Evangelii, ex eo evenisse, quod Deus meliorem et fideliorem Pauli indolem praeviderat et praecognoverat, talemque fore judicaverat; et quod Paulus pro hoc Dei judicio Deo gratias agat, sicut oeconomi gratias agunt dominis, quod se fideles et industrios judicent, aptosque ad oeconomiam hoc ipso, quo illam illis credant et committant. Post hanc praevisionem, judicium et electionem Dei, inquit Theophylactus, Deus Paulo robur addidit, ut opus sibi creditum fideliter expleret et perficeret, ut scilicet intrepide et efficaciter evangelizaret. Sed hic sensus aliquid pelagianismi sapit; nam, ut docet Augustinus De Praedest. Sanct., II, III, XX, Deus Paulum et quemcumque alium non elegit ad gratiam, ac consequenter nec ad apostolatum (videtur enim Deus cum Paulum vocavit ad fidem et gratiam, hoc ipso simul destinasse eum et vocasse ad apostolatum, ut colligitur Act. IX, 15), quia dignus et fidelis erat; sed potius vocando et eligendo eum dignum et fidelem fecit. Fateor tamen potuisse Deum secundario ad naturales Pauli dotes respicere, atque ob eas potius illum, quam alios eis carentes ad apostolatum eligere, v. g. ob id quod Paulus in lege peritus erat, quod acris ingenii, ferventis naturae, quod generosae esset indolis: id enim indicare videtur Augustinus, lib. XXII Contra Faust., LXX. Ad similes agendi regendique dotes respexisse Christum in S. Petro, dum eum toti praefecit Ecclesiae, docet S. Thomas, II II, Quaest. CLXXXV, art. 3, ad 1; et in corp. ad eas in qualibet Episcopo deligendo respiciendum esse asseverat. Similia habet Quaest. LXIII, art. 1 et 2, ubi et causam assignat. Verum prima et potissima causa, cur Paulum prae aliis elegerit, non tantum ad gratiam, sed etiam ad apostolatum, fuit liberalis Dei voluntas et specialis misericordia in Paulum, non in alios. Unde illi apostolatum suum acceptum refert, et gratias agit hic Paulus.
Versus 13: Qui Prius Blasphemus Fui, Et Persecutor, Et Contumeliosus
13. QUI PRIUS BLASPHEMUS FUI, ET PERSECUTOR, ET CONTUMELIOSUS. — Pro «contumeliosus» graece est ὑβριστής, quod, ut vertit Vatablus, «violentum» significat, qui vim infert aliumque opprimit; S. Augustinus, hom. 25 inter 50, vertit, «injuriosum»; nimirum hoc est, quod ait Lucas Actorum, cap. IX: «Saulus adhuc spirans minarum et caedis.» Paulus enim hic per gradationem peccatum suum exaggerat. Gradus primus est, quod Christum blasphemaverit et verbis maledixerit. Secundus, quod factis et re ipsa persecutus sit. Tertius, quod vim attulerit et percusserit Christi fideles, conatusque sit Christianum nomen abolere.
SED MISERICORDIAM DEI CONSECUTUS SUM, QUIA IGNORANS FECI IN INCREDULITATE. — Graece ἀλλὰ καί, id est, «sed et» misericordiam, etc., q. d. Non solum veniam consecutus sum, sed etiam misericordiam, ut fierem Apostolus, quia per ignorantiam ex incredulitate ortam peccavi: nesciebam enim me Messiam persequi; zelo legis agebar, ac pro lege Mosis, quasi pro Dei lege pugnabam.
Dices: Apostolus se dicit misericordiam consecutum, quia ex ignorantia peccavit; ergo hoc ipsum quod peccaverit ex ignorantia, causa (hanc enim significat conjunctio causalis quia) fuit, cur Deus misertus sit Pauli eumque vocarit ad fidem et gratiam: ergo primae vocationis et primae gratiae, ac consequenter ipsius praedestinationis, potest ex parte hominis dari initium, imo et causa: quod tamen damnat Concilium Arausicanum, Canon. 5, 6 et 7.
Pro responsione nota cum Ludovico Molina, 1 part., Quaest. XXIII, art. 4, disp. 1, membr. 12, licet praedestinationis et consequenter primae vocationis et gratiae, nulla detur ratio, dispositio, meritum ex parte hominis, cum homini obveniat ex mera Dei voluntate et misericordia; tamen non desubinde Deus in aeterna sua praedestinatione ad circumstantias et usum liberi arbitrii praevisum attendit; verbi gratia, hic in Paulo, ad qualitatem ignorantiae, quae malum usum liberi arbitrii excusabat, respexit tanquam ad conditionem, non propter quam tanquam causam congruentem Paulum vel praedestinaret, vel tam magnifice et ad tam magna vocaret et eveheret (sic enim initium gratiae et salutis esset ex bono usu liberi arbitrii, quod damnat Concilium Arausicanum et Ecclesia); sed attendit et respexit Deus ad hanc Pauli ignorantiam tanquam ad conditionem sine qua non statuisset illum ita praedestinare et tam magnifice vocare, puta si Paulus peccasset ex pertinaci malitia. Ad argumentum ergo respondeo negando primam consequentiam, ac consequenter ceteras quae inde deducuntur. Ad consequentiae probationem respondeo, conjunctionem «quia» causam significare non directam et propriam, sed indirectam, ac tantum amoventem impedimenta: ignorantia enim purgavit et amovit certam et destinatam malitiam, quae est impedimentum divinae vocationis et gratiae: Paulus enim peccans ex ignorantia, non quidem dignior, minus tamen indignus fuit venia, minusque impedivit Dei vocationem, quam si peccasset ex malitia, uti fecerunt Scribae aliique Judaei, inquit Theophylactus.
Addunt aliqui cum Gabriele Vasquez, hanc impedimenti amotionem proficisci ex gratia Christi, sive gratiam Christi praeservasse Paulum ne peccaret ex malitia, itaque impediret Dei vocationem: putant enim omne qualecumque, etiamsi negativum tantum, vocationis initium, manare ex gratia Christi; sed nihil est, quod cogat eousque extendere gratiam Christi; Concilia enim et Patres, cum negant initium fidei et salutis esse ex nobis, loquuntur de initio proprie dicto, quod positive et proprie orditur et inchoat viam ad justitiam et salutem, ad eamque hominem disponit et ducit; alioqui enim pari modo fateri cogemur, omnia opera moraliter bona, quae faciunt infideles antequam fidem Christi suscipiant, esse ex gratia Christi, ac consequenter esse opera gratiae, non naturae; cum tamen Apostolus ad Roman. II, et ex eo Doctores omnes doceant, Gentes naturaliter, id est solis naturae viribus, multa facere bona, quae lex praescribit, uti sunt honorare parentes, justitiam colere, vitare homicidium, furtum, etc.
Moraliter hinc deduces, sanum consilium dandum esse peccatoribus etiam obstinatis, scilicet, ut si omnino peccata vitare nolint, aut aegre possint, saltem majora vitent et minus peccent: eo enim saepius et facilius a Deo illuminabuntur, quo minorem ponunt obicem. Id exemplis pluribus ex Vitis Patrum petitis, est facile confirmare.
Versus 14: Superabundavit Gratia Domini Nostri
14. SUPERABUNDAVIT GRATIA DOMINI NOSTRI, CUM FIDE ET DILECTIONE, QUAE EST IN CHRISTO JESU. — Pro «superabundavit,» graece est ὑπερεπλεόνασε, id est supermultiplicata est, supercrevit, exuberavit, superabundavit. Ubi adverte primo, τὸ ὑπέρ, id est «super», significare comparationem et praecellentiam gratiae prae incredulitate, blasphemiis et persecutionibus Pauli, q. d. Magnus ego fui Christi et Ecclesiae persecutor et hostis, magnus peccator et blasphemus; sed longe major fuit Dei gratia, quae me ex lupo ovem, ex Saulo Paulum, ex persecutore praedicatorem, ex blasphemo Apostolum effecit.
Addunt alii: «superabundavit,» id est pluribus aliis beneficiis post commissum mihi Evangelium me prosecutus est Dominus, dum scilicet mihi dedit donum linguarum, prophetiae, curationum, aliasque gratias. Verum non tam has gratias, quam gratiam justificationis et reconciliationis cum Deo spectasse hic Paulum, patet ex versu sequenti et praecedenti. Totus enim abripitur in Dei clementiam, qua se tantum peccatorem in gratiam recepit. Prior ergo sensus est genuinus.
Nota secundo: Significat Paulus effectus gratiae, cum addit, «cum fide et dilectione,» ubi fidem priori suae incredulitati, dilectionem persecutioni et crudelitati suae opponit. Unde Vatablus vertit, donavit mihi affatim Deus gratiam suam, et fidem in Christum, et dilectionem erga sanctos, Christianos scilicet, quos ante pertinaci et internecino odio prosequebar et persequebar. Hinc et Syrus vertit, multiplicata est in me gratia Domini nostri, et fides, et dilectio, quae est Jeschua Meschicho.
Aliter τὸ μετά, id est «cum fide et dilectione,» exponit Chrysostomus, quasi vocula cum significet rationem medii, sive instrumenti, ut sic sensus: Hanc gratiam et haec dona consecutus sum per fidem et dilectionem. Prior sensus planior est et simplicior.
Nota tertio: Verbum superabundavit, non tantum ad gratiam, sed etiam ad fidem et dilectionem referendum est, q. d. Cum gratia abunde in me effusa, superabundarunt pariter in me effecta gratiae, videlicet fides et dilectio: fuit enim Paulo aspirata robustissima fides et ardentissima dilectio, qua quasi ignis totum orbem pervagatus omnes inflammavit et accendit.
Nota quarto: Vocat «fidem et dilectionem, quae est in Christo,» q. d. Quam habeo per Christi gratiam et merita. Ita Chrysostomus, Theophylactus, Œcumenius, Primasius. Secundo, Vatablus, «in Christo,» id est erga Christum et Christianos. Tertio, et magis genuine ad mentem et phrasim Apostoli, fides et dilectio in Christo, est fides et dilectio Christiana, sive quae propria est Christianorum, Christi filiorum, quae divina, supernaturalis, coelestis et spiritualis est dilectio: hanc enim opponit dilectioni naturali infidelium, quam vel naturae, vel sanguinis, vel beneficiorum, vel studiorum et officiorum communio parit ac producit.
Versus 15: Fidelis Sermo, Et Omni Acceptione Dignus
15. FIDELIS SERMO, ET OMNI ACCEPTIONE DIGNUS: QUOD CHRISTUS JESUS VENIT IN HUNC MUNDUM PECCATORES SALVOS FACERE, QUORUM PRIMUS EGO SUM. — Dixerat Apostolus in se superabundasse gratiam Dei, jam apto ordine subjungit eamdem gratiam patere et paratam esse omnibus peccatoribus, ut ita consoletur fideles, quibus similis gratia obtigit, et infideles excitet ad eamdem gratiam capessendam. Unde generalem proponit sententiam, quasi axioma et basim suae praedicationis et Evangelii, quam Judaicis fabulis, de justitia legis operibus acquirenda opponit, dicens: «Fidelis sermo et omni acceptione dignus, quod Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere,» q. d. Christus solus est justificator et salvator, non Moses, non lex, non opera legis aut naturae, q. d. Judaei jactant suam ἀποδοχήν, id est traditionem et Cabalam, sed nugosam et fabulosam: ego veram et certam ἀποδοχήν, id est traditionem et Cabalam a Christo ipso acceptam vobis trado, scilicet quod Christus solus sit qui peccatores et expiet et salvet. Si quis ergo cupit Cabalam, hanc ut indubitatam acceptet. Cabala enim vetus fuit patrum traditio, qua olim a patribus sacra mysteria, maxime quae de regno Christi erant, ore ad os per successionem tradebantur; quae alius ab alio accipiebat. Unde Cabala hebraice idem est quod «acceptio,» id est accepta doctrina et traditio, a radice קבל kibbel, id est «accepit.» Cabala ergo vetus certa et indubitata fuit, quam Esdras rediens e Babylone, et alii patres tradiderunt; sed Cabala Judaeorum recentiorum fictitia est et Pharisaica.
Nota primo: Pro «fidelis» graece est πιστός. Nonnulli, teste Hieronymo ad Marcellam, legerunt χρηστός, id est, humanus. Ita legit Ambrosius et interpretatur sic: «humanus,» id est jucundus, gratus; et hoc consentit cum eo quod sequitur, «et omni acceptione dignus.» S. Augustinus legit quoque «humanus,» sed aliter explicat: ait enim hunc sermonem sic esse humanum et divinum, sicut Christus est Deus et homo; maluisse vero Apostolum vocare humanum, quam divinum, quia agebat de adventu Christi in carnem. «Si, inquit, ille homo dicitur humanus, qui in domo suscipit hominem, quam humanus est Deus, qui in seipso suscipit hominem?» Secutus est Augustinus significationem Latinae vocis humanus: nam Graecum χρηστός nihil tale significat. Verum communiter Syrus, Graeca, Latini et Graeci legunt πιστός, id est fidelis, hoc est, fidus, certus, indubitatus, verax, fide dignus, non fabulosus, non mataeologus, ut ille Judaeorum, vers. 4 et 7. Sic Apoc. cap. XXI, vers. 5, dicit S. Joannes: «Et dixit qui sedebat in throno, etc. Haec verba fidelissima sunt,» id est certissima et verissima. E contrario Jerem. XV, 18, «aquae infideles» vocantur, id est instabiles et fallaces, quae e fonte suo videntur perenniter fluxurae, et tamen in aestate deficiunt, cum maxime iis indigent homines. Sic Act. XIII, 34, dicitur: «Dabo sancta David» (id est sanctas et munificas promissiones Dei Davidi factas: unde noster Interpres Isaiae LV, 3, vertit, «misericordias David,» hoc est Davidi promissas) «fidelia,» id est firma et stabilia; respondet enim לאמן Hebraeo אמן neeman, vel potius נאם neum. Sic enim Prophetae, ubi certum oraculum depromunt, ut a se dicendis fidem et attentionem concilient, praemittere aut subdere solent: Neum Adonai, hoc est, «dicit Dominus,» vel potius, «dictum Domini.» Neum enim non est verbum praeteritum: sic enim dicendum esset naam; sed participium est, aut potius nomen.
Rursum, neum non significat simplex aut quodlibet dictum, sed certum et indubitatum, certaque fide credendum, ut idem sit, quod oraculum. Hinc Apostolus apte Hebraeum neum vertit, πιστός ὁ λόγος, hoc est, fidus et certus sermo. Unde sicut Prophetae, sic et Paulus haec verba, cum dicturus est rem certam et indubitatam, solet praemittere vel subjicere, uti ad Titum III, 7 et 8, velut asseveratione confirmans id quod dixit aut dicturus est. Unde apte Forerius et alii illud Isaiae I, 24, «Propter hoc, ait Dominus Deus exercituum» (ubi pro ait, hebraice est neum) vertunt, idcirco fidelis sermo Jehovae Sabaoth.
Nota secundo: «Omni acceptione dignus,» id est omni studio et gratiarum actione acceptandus; dignus quem omnibus modis acceptemus et amplectamur. Graecum enim ἀποδοχή significat non tantum acceptionem, sive acceptationem, sed etiam approbationem. Unde verti hic potest, «fidelis sermo, et omni approbatione dignus.» Adverte hic, hoc epithetum apte respondet priori; ex eo enim quod sermo sit certus, verax, adeoque sit oraculum, sequitur eum omni modo esse acceptandum et amplectendum. Alludit Apostolus ad verba Hebraea נאם neum, et אמון heemin, quae uti litteras habent easdem, sed transpositas (ex naam enim fit aman, si litteram n transportas: heemin, aman autem est radix verbi heemin), ita significatione sibi invicem respondent: nam sicut verbum neum significat certe et indubitate loqui, veritatem ipsam dicere certo et infallibiliter, ita quod est solius Dei loquentis, item Prophetarum et Apostolorum certo verbum Dei proloquentium, quique a Deo immediate vocati testimonium habent, quod errare non possint; adeoque sicuti neum proprie significat ipsum Dei verbum, et primae veritatis oraculum, ita rursum verbum heemin significat fidem certo adhibere illi verbo Dei quasi oraculo, illique credere et acquiescere firmitate quadam et certitudine divina ac supernaturali, quae omnem opinionis, scientiae, auctoritatis et sensationis humanae certitudinem longe superat. Haec ergo duo verba Hebraea neum et heemin correlativa sunt et sibi mutuo respondent; et sicuti neum est verum certo et infallibiliter dicentis, ita heemin est certo credentis et fide indubitata (quae inde dicitur אמונה emuna) apprehendentis et amplectentis vi neum, id est oraculum. Eodem modo respondent hic sibi invicem haec duo: «Fidelis sermo et omni acceptione dignus,» q. d. Est neum, cui oportet heemin, id est credere; vel est neum, dignum vel emuna, hoc est oraculum fidum, dignum omni fide et fidei amplexu. Ex eo enim quod sermo sit fidus et infallibilis, sequitur eum omni acceptione esse amplectendum, tum ulnis fidei, tum consequenter ulnis spei, invocationis, dilectionis et gratiarum actionis, ut scilicet ejus participes fiamus, et participes facti, gratias pro tanto dono quas par est, Deo agamus.
Nota tertio: «Fidelis sermo et omni acceptione dignus,» est is, qui sequitur, scilicet, «quod Jesus Christus venit in hunc mundum peccatores salvos facere.» Ubi primo, contra Judaeos significat legem, et legis caeremonias inefficaces esse ad salutem; illam enim attulit Christus: imo propter eam afferendam, ad nos descendit e coelo. Secundo, significat finem incarnationis et totius oeconomiae Christi in carne fuisse, ut peccatum aboleret, et peccatores salvaret. «Non veni,» inquit, Matth. cap. IX, «vocare justos, sed peccatores ad poenitentiam; et non est opus valentibus medico, sed male habentibus.» Tolle morbos, tolle vulnera, nec opus erit medico: tolle similiter peccata, non erit opus Christo. Hinc tertio, discimus enormitatem peccati («magnus,» inquit Augustinus, serm. 9 De Verbis Apostoli, «de coelo venit medicus, quia magnus per totum orbem terrae jacebat aegrotus»); ac consequenter omni ope enitendum esse, ut e peccato, quod tantum est malum, emergamus, ne Christus nobis frustra venisse videatur. «Cum audis,» inquit Augustinus supra, «Christum venisse in hunc mundum ut peccatores salvos faceret, noli dormire in dulci strato peccati, sed audi Paulum dicentem: Surge, qui dormis, et illuminabit te Christus.»
Quarto, discimus immensam Christi clementiam et charitatem, qua peccatores etiam se persequentes (qualis erat Paulus) insequitur, convertit et salvat. Audi S. Augustinum loco citato: «Homines desperate aegrotabant, et ipsa aegritudine qua mentes perdiderant, etiam medicum caedebant, quin et occidebant. Ille autem etiam cum occideretur, medicus erat, vapulabat et curabat; patiebatur phreneticum, nec deserebat aegrotum; tenebatur, alligabatur, percutiebatur, irridebatur, suspendebatur, et medicus erat. Agnoscis phreneticos, agnosce et medicum: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Illi perdita mente saeviebant, et medici sanguinem saeviendo fundebant; ille autem etiam de ipso sanguine suo aegrotis medicamenta faciebat.»
QUORUM PRIMUS EGO SUM. — Fabulati sunt quidam haeretici, teste Sancto Thoma hic, animam Adae primi hominis et peccatoris, in Paulum fuisse transfusam, ideoque Paulum dixisse se primum peccatorum: sed hoc est Pythagoricum delirium. Primum ergo se dicit, non tempore, sed culparum magnitudine, quia princeps fuerat persecutorum Christi, ait Anselmus; ergo «primus,» id est maximus et pessimus. Ita Augustinus, serm. 9 De Verbis Apostoli: «Nemo enim,» inquit, «acrior Paulo inter persecutores, nemo ergo prior inter peccatores.» Idem in Psalm. LXX: «Quid ergo, inquit, est primus? antecedens omnes non tempore, sed magnitudine.» Vide quam se humiliet Paulus. Primus, inquit, sum, id est, ut Theophylactus et Œcumenius explicant, in immensum peccavi, et ad omne malitiae genus perveni, hinc indigui omni Dei misericordia et universa ejus clementia, non parte aliqua, quemadmodum ii qui ex parte tantum peccarunt. «Humilitas ista,» ait Ambrosius, «non ad diminutionem ejus proficit, sed ad gloriam; et haec accusatio ejus est, laus vero Salvatoris.»
Quaeres: Quomodo vere potuit sentire et dicere Apostolus se peccatorum esse primum, id est maximum, cum sciret Judam, Caipham, Herodem aliosque plurimos gravius longe peccasse?
Respondet D. Thomas et insinuat Ambrosius, non velle dicere Apostolum se esse omnium omnino peccatorum primum; sed respectu tantum Judaeorum illorum, qui a Pilato Christum crucifigi postularunt, ac postea a Petro et Apostolis conversi, et poenitentes gratiam et salutem adepti sunt. Sed hi restringunt nimis verba Apostoli, cum Apostolus ea non restringat, sed generaliter loquatur de omnibus peccatoribus, quos, ut praemisit, Christus venit salvos facere; atqui Christus non solos illos Judaeos, sed et omnes omnino homines et peccatores venit salvos facere: ergo omnium omnino peccatorum se primum esse dicit Apostolus.
Respondeo ergo, Apostolum bene illustratum Spiritu Sancto agnovisse gravitatem suorum peccatorum, et in eam ex vera humilitate omnes mentis oculos intendisse; aliorum vero peccata non ita considerasse et inspexisse, quin de quolibet praesumeret meliora, vel quod plures haberet causas ipsum excusantes et peccati gravitatem minuentes: sicut qui gravi dentium, capitis, vel oculorum dolore laborat, dicit nullum dolorem hoc esse majorem, sed suum omnium esse maximum, quia scilicet suum sentit per experientiam, aliorum vero dolores tantum considerat per speculationem, itaque suus sibi dolor videtur, et revera in suo sensu maximus est: ita Pauli peccatum ipsi in suo sensu videbatur esse maximum.
Sic et S. Franciscus solebat dicere se peccatorum esse maximum; et rogatus quomodo id vere dicere posset, respondit: Si Deus maximo latroni illam gratiam fecisset, quam mihi, is multo melius ea usus fuisset, sanctiorque quam ego evasisset, q. d. Si, seclusa gratia, me considero, video in me tantam infirmitatem et proclivitatem ad malum, quantam in nullo alio video, ac proinde puto me maximum futurum fuisse, ac fore peccatorem, ni Deus infirmitatem meam sua gratia roborasset, ac indies roboraret.
Dices: Ignorantia Paulum excusabat.
Respondeo: Non excusabat, sed minuebat tantum peccatum; erat enim vincibilis, ac consequenter culpabilis: poterat enim et debebat Apostolus ex Scripturis, quarum peritus erat, ex tot Christi miraculis, ex tanta sanctaque vita, et doctrina tot Christianorum, et sacerdotum Christo credentium, agnoscere Christum esse Messiam mundi redemptorem. Peccatum autem Pauli in se maximum erat, persequi scilicet Christum Deum et hominem; considerabat ergo suam obstinationem Paulus, qua pro judaismo pugnans, Christum Deum et hominem, ejusque Ecclesiam impugnaverat adeo pertinaciter, ut, si potuisset, voluisset eam funditus evertere et interimere, et ad hanc rem ceteris se ducem praebuerat; atque hoc peccatum suum ita ei grave videbatur, ut aliorum peccata, in quae leviter tantum et generatim intendebat, viderentur ei esse leviora. Considerabat enim peccatum suum in se, ignorantiam vero suam aliasque circumstantias minuentes peccatum non considerabat. Vide dicta Philipp. II, 3. Sic Salomon, Prov. XXX, 2: «Stultissimus, inquit, sum virorum,» id est mihi esse videor: dum scilicet me, ac mea quae ex meipso habeo, seclusa Dei illuminatione specto, dum sapientiae meae parvitatem intime perpendo ac penetro, eamque tum cum mea ignorantia, tum cum divina sapientia comparo; videor mihi esse ignorantissimus, adeoque esse abyssus ignorantiae et stultitiae, quodque ceteri, quorum ita mihi perspecta non est ignorantia, longe sint me sapientiores, praesertim in sapientia practica, atque in cognitione sui et Dei. Unde putant Hebraei Salomonem suae idololatriae et peccatorum conscium poenitentem haec dixisse, licet os refellat Lyranus, qui cum Abulensi sentit Salomonem impoenitentem mansisse, ac esse damnatum; de quo alias. Summa, hisce verbis docere nos vult Salomon, sapientiam veram maxime sitam esse in cognitione sui, suaeque miseriae et insipientiae, atque humili de seipso sensu et aestimatione. Sic Socrates rogatus quid sciret, respondit: «Hoc unum scio, quod nihil scio.» Imo alius idem rogatus, idem respondit, additque se ne hoc quidem (quod scilicet nihil sciret) scire.
Quaeres secundo, quomodo Paulus dicat: «Quorum primus ego sum;» sciebat enim sibi jam condonatum esse hoc peccatum.
Respondeo, «sum,» id est «fui.» Secundo et simplicius, Paulus hic se considerat quasi in puris naturalibus constitutum, seclusa gratia: sic enim peccator erat, fuissetque in peccato permansurus, et nullo modo mutandus, imo longe adhuc gravius peccaturus: humilis enim est, considerare et despicere se ob ea quae habet a se: nam ea quae habet a Deo non sua sunt, sed Dei, Deoque eorum laus et gloria debetur. Sic S. Augustinus, lib. II Conf. VII: «Domine,» inquit, «gratiae tuae deputo, quaecumque non feci mala.» Et infra: «Omnia mihi dimissa esse fateor, et quae mea sponte feci mala, et quae te duce non feci.» Diserte vero in prologo de vita Christiana: «Ut ego, inquit, peccator primus et ultimus, insipientiorque ceteris, et imperitior universis, te ut sanctitatis et justitiae viam pergas, crebrioribus audeam litteris admonere, non meae propriae justitiae fiducia, non sapientiae peritia, non scientiae gloria, sed sola quam secundum Deum animo ac mente concepi, charitatis tuae causa compellit.» Sic Socrates a quodam Physiologo notatus ex naturali complexione, quod esset incontinens et fur; cum astantes, qui Socratis probitatem noverant, Physiologi judicium riderent, respondit Socrates: Non est mentitus; sum enim natura talis, sed me contineo.
Moraliter, quisque consideret se et sua peccata, non aliena, dicatque: Primus peccatorum ego sum; agnoscat et depraedicet Dei in se clementiam; humiliet se, ita tamen, ut anxie se non discruciet. Unde S. Bernardus, serm. 3 in festo SS. Apostolorum Petri et Pauli: «In Paulo, inquit, dicente, Fidelis sermo et omni acceptione dignus, quoniam Dominus Jesus venit peccatores salvos facere, quorum primus ego sum; hoc consolationis et fiduciae accipite, fratres, ut ad Dominum jam conversos non nimis cruciet praeteritorum conscientia peccatorum, sed tantum humiliet vos, sicut et ipsum. Ego sum, inquit, minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei. Misericordiam etiam consecutus est Petrus, qui non ignorans, sed apertos habens oculos peccavit.» Et infra: «Quid enim? peccasti in saeculo? numquid amplius Paulo? Quod si in ipsa Religione, numquid plus Petro? Attamen illi in toto corde poenitentiam agentes, non modo salutem, sed et sanctitatem consecuti sunt. Et tu ergo fac similiter, quoniam propter te Scriptura eos vocat viros misericordiae, utique propter multam misericordiam, quam consequi meruerunt.»
Versus 16: Ut In Me Primo Ostenderet Christus Jesus Omnem Patientiam
16. UT IN ME PRIMO OSTENDERET CHRISTUS JESUS OMNEM PATIENTIAM AD INFORMATIONEM EORUM, QUI CREDITURI SUNT ILLI, IN VITAM AETERNAM. — Nota: τὸ primo nomen est, non adverbium; Graece enim est πρώτῳ, id est primo et praecipuo, scilicet peccatore. Pulchre Theodoretus: «Quemadmodum,» inquit, «medicus cum in una domo multi simul aegrotant, et omnes de salute desperant, si unum pessime affectum acceperit, et datis ei medicamentis ad perfectissimam sanitatem deduxerit, facit, ut alii omnes bono sint animo, ac fiduciam concipiant: ita Dominus Christus, animarum medicus, cum factus esset homo pro salute peccatorum, me qui eram iniquissimus et omnium sceleratissimus, non solum a prioribus liberavit maculis, sed maximis etiam donis obruit, omnibus hominibus per me ostendens suam patientiam et clementiam, ut nemo eorum, qui maxima scelera perpetraverint, ad me respiciens, de salute desperet.»
Nota secundo: Pro «omnem patientiam,» graece est πᾶσαν μακροθυμίαν, id est omnem longanimitatem; «omnem,» id est totam et perfectam: ponitur enim nomen collectivum universale, pro toto quanto; perfecta enim et illustris fuit Dei longanimitas, qua furentem contra se Paulum tam diu sustinuit, quem unico ictu oculi perdere poterat et fulmine afflare. Ambrosius pro hoc uno verbo, duo posuit, «magnanimitatem et patientiam.» Magnanimi enim est esse longanimem, patientem et mansuetum: sicut e contrario pusilli est animi, injuriis commoveri, turbari, velleque se vindicare.
Hinc pulchre S. Gregorius, XXXI Moral., cap. I, explicans illa verba Jobi: «Numquid volet rhinoceros servire tibi?» eaque mystice applicans S. Paulo: «Rhinoceros,» inquit, «qui et monoceros, tantae est fortitudinis et feritatis, ut nulla venantium arte capiatur. Sed, ut Physici (inter quos est Isidorus, lib. XII Etymol., cap. 11, et Pierius in hieroglyphico Rhinocerotis, qui eum Halicornem vocat) asserunt, virgo ei puella proponitur, quae venienti sinum aperit, in quo ille, omni ferocitate deposita, caput deponit, sicque soporatus velut inermis, capitur. Pari enim modo, caro illa virginea Christi Paulum spirantem minarum et caedis domare, placare, capere, totumque sibi devincire potuit, dum ei totum sinum misericordiae suae expandit.»
Nota tertio: Pro «ad informationem,» Ambrosius legit, «ad exemplum»; Graece enim est ὑποτύπωσις, quae significat vivum exemplar et imaginem, qua res plene expressa subjicitur oculis, q. d. Misertus est mei Deus, ut in me quasi in primo et maximo peccatore, daret vivum exemplar et hypotyposin divinae suae clementiae et longanimitatis; ut in me manifestissime cernerent homines, Deum omnes peccatores velle salvos fieri, eosque ad se vocare, et tantum non cogere, ac facillime eis offensas, quamvis gravissimas, condonare. Itaque meo exemplo informavit et excitavit omnes, qui futuris saeculis Christo credituri sunt, ad obtinendam vitam aeternam; ut per poenitentiam audeat quisque eorum sperare veniam a Christo, ad eumque pro ea supplex confugiat. Mire enim homines excitant exempla Sanctorum. «Sagittaveras,» inquit Augustinus, lib. IX Confess., cap. 2, «tu, Domine, cor meum charitate tua, et gestabam verba tua transfixa visceribus, et exempla servorum tuorum, quos de nigris lucidos, et de mortuis vivos feceras, congesta in sinum cogitationis nostrae urebant et consumebant teporem.»
Moraliter Chrysostomus, hom. 2 in Psalm. v: «Si impius es,» inquit, «cogita publicanum; si immundus es, attende meretricem; si homicida es, perspice latronem; si iniquus es, cogita blasphemum, considera Paulum prius persecutorem, postea annuntiatorem. Nolo mihi dicas: Blasphemus sum. Nolo dicas: Persecutor sum, immundus sum. Habes omnium ostensiones, in quem volueris portum confugito: vis in novum? vis in veterem? In veteri David, in novo Paulus.» Et infra: «Quid est peccatum ad Domini misericordiam? Tela araneae, quae vento flante nusquam comparet.»
Et ex S. Augustino, serm. 9 De Verbis Apostoli, Anselmus hic: «Si Saulus sanatus est, ego quare despero? Si a tanto medico tam desperatus aeger sanatus est, ego vulneribus meis illas manus non aptabo? ad illas manus non festinabo? Ut hoc dicerent homines, ideo factus est Saulus ex persecutore Apostolus: quia cum venit medicus volens sibi famam comparare, infirmum quaerit aliquem desperatum, et ipsum sanat; et, si pauperrimum inveniat, non ibi quaerit mercedem, sed commendat artem: ita et Christus potentiam specialis medicinae spiritualis suae ostendit in Saulo, ut omnes deinceps nossent eum sanare posse cunctas infirmitates omnium confugientium ad se.»
Versus 17: Regi Saeculorum Immortali, Invisibili, Soli Deo
17. REGI SAECULORUM IMMORTALI, INVISIBILI, SOLI DEO, HONOR ET GLORIA IN SAECULA SAECULORUM. AMEN. — Apostolus hic more suo post commemoratum remissionis peccatorum, et redemptionis Christi beneficium, assurgit a Christo homine, et erumpit in laudem et doxologiam Dei Patris, ut vult Ambrosius; vel potius, ut Theodoretus et Anselmus, totius Sanctissimae Trinitatis, quae per Christum hoc donum remissionis hominibus contulit, ac omnibus saeculis confert et conferet.
Nota: «Rex saeculorum» est proprium Dei attributum, significans quod Deus est primum et aeternum ens, ac consequenter rex, auctor, ordinator, distributor, moderator et dominus omnium saeculorum, hoc est, et aeternitatis suae, et aevi, sive aeviternae vitae angelorum et temporum nostrorum: haec enim omnia manant a Dei aeternitate. Unde pulchre et divine S. Dionysius, De Divin. nominib., cap. v, vii et x, hunc locum explicans, «Ex eo, inquit, quia est (Deus aeternus Rex saeculorum), saeculum est, essentia, et ens, et tempus, et generatio, et quod generatur, et quod quomodocumque subsistit.» Omne enim esse temporaneum manat ab esse aeterno et perpetuo, quod est in Deo Rege saeculorum. «Et idcirco,» ait Dionysius, «Deus dicitur Rex saeculorum, utpote in quo et circa quem totum esse et ens subsistensque versetur.» Unde pro «saeculorum,» graece est αἰώνων: αἰών autem significat primo, aeternitatem Dei; secundo, aevum angelorum; tertio, aevum et durationem hominum. Aeternitas enim, quae duratio est nec finem, nec principium habens, soli Deo competit: aeviternitas vero, quae principium habet, et eatenus convenit cum tempore nostro, sed caret fine, et eatenus participat aliquid aeternitatis divinae, angelis tribuitur et animae rationali. Hinc, ut ait Aristoteles, lib. I De Caelo, cap. IX, dicitur αἰών ἀπὸ τοῦ ἀεὶ εἶναι, id est, ex eo quod semper sit. Forte voluit Apostolus perstringere fictos aeones Valentini, et his opponere Deum verum Dominum aeonum omnium.
Nota secundo: Pro «immortali,» graece est ἀφθάρτῳ, hoc est, «incorruptibili,» ut habet Syrus, et Augustinus, lib. II De Actis cum Felice Manichaeo, cap. vii. Porro «immortali,» vel «incorruptibili,» idem est quod «immutabili,» q. d. In Deum non cadit corruptio, nec mors, nec interitus, ac consequenter nec mutatio ulla: nam omnis mutatio, ait Anselmus, mors quaedam est rei, quae mutatur et desinit esse quod fuit. Sed potius Deus est immortalis, incorruptibilis, immutabilis, ac consequenter aeternus: incorruptio enim et immortalitas est ratio, et quasi causa aeternitatis.
Nota tertio: Addit «invisibili,» quia naturaliter nec corporis, nec mentis oculis, nec ullis naturae viribus Deus videri potest: sed ut quis videat Deum, supernaturali lumine gloriae opus habet, uti patet in Beatis.
Nota quarto: Dicit «soli Deo,» id est qui solus est Deus: Deus enim unus est, ac consequenter hic solus est Deus. S. Ambrosius qui hoc ad Patrem refert, docet Patrem vocari solum Deum, non quod Filius et Spiritus Sanctus non sint Deus, sed quia Pater est fons et principium deitatis, puta Filii et Spiritus Sancti. Adde, ut docet D. Thomas et Theologi, voces exclusivas additas nominibus essentialibus Dei et attributorum ejus, cum attribuuntur uni personae, non excludere alias personas divinas, sed tantum alias res, quae divinam essentiam non habent, sed aliam ab ea diversam et creatam. Verum, ut dixi, cum Theodoreto melius haec non soli Patri, sed toti Sanctissimae Trinitati tribuas. Graeca addunt μόνῳ σοφῷ Θεῷ, id est «soli sapienti Deo»: et ita legunt Chrysostomus, Theophylactus, Œcumenius et alii Graeci praeter Theodoretum. Dicitur Deus solus sapiens per se et per suam essentiam, quippe sapientiam suam in omnes et angelos et homines, quasi fons derivat; omnem enim suam sapientiam homines et angeli non habent ex se, sed a Deo. Sic solus Deus dicitur bonus, supple per essentiam, Lucae XVIII, 19.
Nota quinto: «Soli Deo sit honor et gloria,» scilicet divina et latriae, quae Deo vero debetur, q. d. Non angelis, non idolis, non diis gentium, sed soli Deo vero tribuatur honor et gloria divinitatis, ut omnes angeli et homines, et maxime ego Paulus, ob tantam Dei in peccatores, et in me primum et maximum peccatorem clementiam, qua me hoc Christi et gratiae saeculo nasci fecit, rebellem ad se traxit, et pene coegit, peccata dimisit, justificavit, imo Apostolum fecit, semper eum celebrent, adorent, glorificent tum mente et voce, tum etiam sancta conversatione et vita. Qua de re vide hic Chrysostomum in morali hom. 4.
Pie S. Bernardus, serm. 83 in Cant., docet hunc Dei honorem debere melle amoris condiri, ab eoque oriri ut Deo perplaceat. «Exigit,» ait, «Deus timeri ut dominus, honorari ut pater, ut sponsus amari. Quid in his praestat, quid eminet? nempe amor. Absque hoc et timor poenam habet, et honor non habet gratiam. Servilis enim timor, quamdiu ab amore non manumittitur. Et qui de amore non venit honor, non honor, sed adulatio est. Et quidem soli Deo honor et gloria. Sed horum neutrum acceptabit Deus, si melle amoris condita non fuerint. Is per se sufficit, per se placet, et propter se. Ipse meritum, ipse praemium sibi est amor, praeter se non requirit causam, non fructum. Fructus ejus, usus ejus. Amo quia amo, amo ut amem. Magna res amor, si tamen ad suum recurrat principium, si suae origini redditus, si refusus suo fonti semper ex eo sumat jugiter unde fluat. Solus est amor ex omnibus animae motibus, sensibus atque effectibus, in quo potest creatura, etsi non ex aequo, respondere auctori, vel de simili mutuum rependere vicem.»
Versus 18: Hoc Praeceptum Commendo Tibi, Fili Timothee
18. HOC PRAECEPTUM COMMENDO TIBI, FILI TIMOTHEE, SECUNDUM PRAECEDENTES IN TE PROPHETIAS, UT MILITES IN ILLIS BONAM MILITIAM. — Chrysostomus, Ambrosius, Theophylactus «hoc praeceptum» referunt ad sequentia, q. d. Praecipio tibi, o Timothee, ut scilicet secundum praecedentes de te prophetias milites bonam militiam. Verum, pro ut, Graece non est ὅπως, sed ἵνα, quod magis causam finalem, quam objectum significat; quanquam Apostolus has et similes particulas saepe confundit, et pro iisdem sumit.
Secundo, alii referunt ad proxime praecedentia, q. d. Praecipio tibi ut praedices Christum venisse, ut peccatores salvos faceret.
Tertio, alii referunt ad omnia praecedentia, q. d. «Hoc praeceptum,» id est hanc doctrinam, quam ab initio capitis hucusque tibi tradidi, tibi commendo.
Quarto et optime, Theodoretus censet Apostolum, post digressionem, qua de vocatione sua et gratia Dei gratias egit, redire ad ea quae initio capitis Timotheo commendavit, ut scilicet denuntiaret quibusdam ne aliter docerent. Unde pro denuntiares, graece est idem verbum παραγγέλλειν, a quo hoc loco praeceptum vocat παραγγελίαν. Hoc enim est primum Episcopi munus, resistere videlicet pseudoapostolis, et sanam fidem tueri ac praedicare. Unde haec verba pene eadem sunt cum illis, quae initio capitis post denuntiationem jam dictam subjungit; ibi enim ait: «Finis autem praecepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta.» Pro quo hic iisdem pene verbis dicit: «Praeceptum tibi commendo, ut milites bonam militiam, habens fidem et bonam conscientiam.»
SECUNDUM PRAECEDENTES IN TE (id est, ut Syrus, «super te, de te»: Graece enim est ἐπί σε, quod respondet Hebraeo עליך alecha) PROPHETIAS. — Vatablus per «prophetias» intelligit doctrinam, sive munus docendi Timotheo creditum, q. d. Vide, o Timothee, ut in hoc munere quod a Deo accepisti, te fortiter et strenue geras instar militis.
Secundo, alii per «prophetias» accipiunt varia charismata Spiritus Sancti, quae in Timotheo erant, inter quae erat etiam proprii nominis prophetia, q. d. Paulus: Praecipio tibi ut ita milites, sicut dona Spiritus Sancti tibi concessa requirunt.
Tertio et melius, Chrysostomus, Theophylactus, Theodoretus, Œcumenius et alii proprie per «prophetias» accipiunt revelationes, q. d. Hoc praeceptum jam explicatum tibi, o Timothee, commendo, ut, sicut Dei revelatione et spiritu prophetiae admonitus te Episcopum Ephesi ordinavi, ita juxta eamdem prophetiam nunc milites, illique respondeas, ostendasque veram fuisse de te prophetiam.
Unde notant Chrysostomus et Theophylactus, in primitiva Ecclesia Episcopos et Apostolos seligi et ordinari solitos per prophetiam, revelationem et designationem Dei. Sic Act. xiii, 2, dixit Spiritus Sanctus: «Segregate mihi Saulum et Barnabam.» Sic Eusebius, lib. VI Histor., cap. xxv, refert in electione Fabiani Pontificis columbam e caelo in eum delapsam. Sic S. Gregorius columnae igneae sibi incubantis indicio deprehensus et designatus est Pontifex. Sic magnus ille Athanasius divinitus declaratus fuit B. Alexandro, Episcopo Alexandrino morienti, quod sibi in episcopatu esset successurus. Unde cum Athanasius timens, et fugiens episcopatum, Alexandria secessisset, Alexander in morte identidem inclamans Athanasium, tandem in has voces erupit: «Athanasi,» inquit, «putas te posse effugere, non tamen effugies.» Testis est Apollinarius apud Sozomenum, lib. II, cap. xvi. Sic S. Nicolaus, Ambrosius, Alexander Carbonarius divino indicio vocati et ordinati sunt Episcopi. Idem de Timotheo hic asserit Paulus.
Addit quarto, Magallianus per «prophetias» posse accipi praedictiones, conjecturas et bona omina quibus Christiani omnes optima quaeque de Timotheo, cum ordinaretur Episcopus, ex vitae ejus anteactae sanctitate ominabantur, praedicentes, non dubitare se, quin fideliter, constanter et egregie munere episcopali perfungeretur. Sic S. Ambrosius pueri, deinde populi totius, voce acclamatus Episcopus, per prophetiam Episcopus factus est; vox enim populi, vox Dei.
UT MILITES IN ILLIS BONAM MILITIAM. — «In illis,» id est per illas prophetias, hoc est, per Spiritum donatorem prophetiae. Secundo et melius, Œcumenius et alii, «in illis,» id est secundum illas, ut scilicet illis prophetiis de te factis respondeas.
Nota, Christianum esse militem Christi quasi ducis et capitanei sui, quia tota vita sub vexillo crucis pugnare debet cum vitiis et concupiscentiis ac daemonibus, Roman. vii, 23; Galat. v, 17; Job vii, 1; et Christus, Matth. xi, 12: «Regnum,» inquit, «caelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud.»
Pulchre bellum hoc describit S. Augustinus, XXII De Civit., cap. xxiii. Hujus militiae arma et panopliam describit Apostolus, Ephes. vi, 13, ejusque stipendium est vita aeterna, Rom. vi, 23.
Seneca, epist. 37 ad Lucilium, eum hortatur ad virtutem, sumptis a re militari verbis: «Promisisti,» inquit, «virum bonum (ἀνδράγαθον, id est virum fortem et bellicosum), sacramento ligatus es.» Hoc enim duci promittebant milites, dum auctorabantur. Quod si sponsionis obliti ignave se gererent, non viri, sed feminae per probrum appellabantur, uti Bunduica, Britannorum regina apud Dionem, lib. LXII, Neronem effeminatum vocat «Neronidem». Idem sibi dicat Christianus: in baptismo auctoratus es miles Christi, virum te fore spopondisti, virum ergo te praebe, quasi miles viriliter contra carnem et mundum decerta.
Verum Episcopi, Pastores et Doctores, ut docet hic Apostolus, peculiariter sunt et dicuntur milites Christi. Pro quo nota: «Militia» per catachresin Hebraeis omnem famulatum significat. Hinc angeli, caeli, sidera, omnesque creaturae vocantur Dei milites, indeque dicitur Deus Sabaoth, id est exercituum; estque Sabaoth unum ex decem nominibus Dei, teste Hieronymo ad Marcellam. Magis proprie tamen Levitae et sacerdotes dicebantur milites Dei. Unde Numer. iv, 30, Levitae dicuntur exire in militiam tabernaculi, quia in tabernaculo aeque ac milites in castris suo ordine et stationibus excubabant, Deoque quasi duci suo deserviebant. Hinc mulieres in tabernaculo commorantes, ejusque ministerio addictae, vocantur templi milites, Exodi xxxviii, 8, ubi dicitur: «Fecit et labrum aeneum cum basi sua de speculis mulierum quae excubabant in ostio tabernaculi:» ubi pro excubabant, hebraice est צבאות אשר צבאו tsobeot ascer tsabeu, id est «mulierum militantium,» quae militabant in ostio tabernaculi. Eodem modo vocantur I Reg. ii, 22. Ad hos ergo Levitas et sacerdotes templi milites alludens Paulus, Timotheum aliosque Episcopos et Pastores vocat milites Ecclesiae: hi enim non tantum ut veteres Levitae in templo excubant et Deo deserviunt, sed etiam quasi duces ad bellum cum haereticis, vitiis et daemonibus ineundum, alios fideles incitant, antecedunt et defendunt, ideoque maximum hostium impetum sustinent. Atque in primitiva Ecclesia id maxime verum et clarum erat, quando Judaei, Gentiles, Imperatores et haeretici in Ecclesiam omnibus viribus et armis insurgebant, ut eam opprimerent; quam ut defenderent Apostoli, aliique praecones, ad mortem et martyrium usque contra eos decertarunt. Sic postea immortalis Athanasius pene solus contra orbem fere universum Arianum per 46 annos heroice depugnavit et triumphavit.
Unde moraliter Chrysostomus: «Milita,» inquit, «bonam militiam; est enim et militia mala, de qua alio loco ait: Sicut enim exhibuistis membra vestra arma peccato. Illi sub tyranno militant, nos aeterno Regi militamus. Cur autem eam rem militiam vocat? Indicat profecto bellum esse excitatum vehemens et atrox, cum ceteris, tum maxime ei, qui doctoris fungitur munere. In quo nobis armis opus est validis, sobrietate scilicet, temperantia, precibus perpetuisque vigiliis, ut in eis milites habens fidem et bonam conscientiam: magistrum quippe prius oportet docere seipsum; quemadmodum enim dux, nisi antea miles optimus fuerit, ne dux quidem esse aliquando poterit, ita et doctor.»
Egregie vero S. Basilius, praefat. in ascetica, informans spiritalem militem Christi, sic ait: «Ubi ergo Christus Rex? in caelo. Huc tuus tibi, o Christi miles, dirigendus est cursus. Obliviscere quidquid hic in terris est. Miles non domos aedificat, non comparat agros, mercibus et lucro non studet. Alimenta miles habet a rege, in plateis tabernaculum sibi ponit. Cibum sola necessitas metitur, potio aqua, somni quantum natura requirit, itinera frequentia, itemque vigiliae, acris ad frigora caloresque tolerandos patientia, periculosorum cum adversariis certaminum crebra susceptio, et in his saepe mors, gloriosa tamen et quae regiis honoribus et muneribus decoretur.» Quae omnia applicans Christi militi, ita concludit: «Age igitur, Christi miles, subeat animum tuum sempiternorum bonorum cogitatio. Propositum tibi vitae genus sit domo, urbe ac possessione rerum omnium carere. Solutus esto, atque ab omnibus vitae hujus curis liber. Non te illiget conjugis cupiditas, non filiorum sollicitudo: imitare sponsum caelestem; insurgentes adversum te crebro invisibiles hostes in fugam dato, atque eos ex animo primum expellas tuo, neque omnino illis quidquam apud te sit loci, dele consilia adversus Christi fidem defectionem molientia,» etc.
Versus 19: Habens Fidem Et Bonam Conscientiam
19. HABENS FIDEM ET BONAM CONSCIENTIAM. — Haec sunt arma militiae Christianae, imo Ecclesiae, q. d. Militabis, o Timothee, bonam militiam, si fidem rectam circa vera et orthodoxa dogmata et bonam conscientiam, id est sanctam vitam et mores sequaris et conserves, ut fidem rectam alios docere et bonae vitae exemplo subditis praelucere possis; haec enim duo praecipua sunt Episcopi et Pastoris munia. Nec enim in fide vacillantis est alios confirmare, nec ignorantis docere, nec incompositi componere, nec inordinati ordinare.
QUAM (bonam conscientiam) QUIDAM REPELLENTES (graece ἀπωσάμενοι, id est postquam repulerunt: unde Vatablus vertit, «qua repulsa») CIRCA FIDEM NAUFRAGAVERUNT, — id est fidei naufragium et jacturam fecerunt, factique sunt apostatae, schismatici, haeretici.
Nota ex Chrysostomo: Pulchra metaphora fidem navi comparat, in qua anchora, quae navim hanc roborat, ut in tribulatione perseveret, est bona conscientia et ex ea manans spes vitae aeternae: sicut enim navis in procelloso mari spem portus praebet hominibus, et ducit ad portum, ita fides ducit ad vitam aeternam; et sicut homo extra navim in mari, sine spe salutis est, ita et homo sine fide: quamdiu vero manet in navi, id est fide, licet peccet, restitui potest, spem habet salutis. Hinc Ecclesia, quae est fidei magistra et fidelium congregatio, comparatur arcae Noe, extra quam nemo salvus est a diluvio; et naviculis Evangelicis, in quibus Christus praedicabat regnum Dei, tempestates sedabat et pisces capi faciebat.
Versus 20: Ex Quibus Est Hymenaeus Et Alexander
20. EX QUIBUS (de quorum numero) EST HYMENAEUS ET ALEXANDER. — Hic est ille, de quo II Timoth. iv, 14: «Alexander aerarius multa mala mihi ostendit; reddet illi Dominus secundum opera ejus: quem et tu devita: valde enim restitit verbis nostris.» Suspicatur Baronius et alii hunc eumdem esse Alexandrum, qui primo fidelis, causam pro Paulo egit, sed deficiens factus est apostata et hostis Pauli omniumque Christianorum.
QUOS TRADIDI SATANAE. — Id est, quos excommunicavi. Ita Chrysostomus, Theophylactus, Œcumenius. Atque hinc videtur fluxisse illa phrasis, qua excommunicati dicuntur possideri a diabolo, ut habetur cap. Audi, et cap. Omnis, 11, Quaest. III. Rursum «tradidi satanae» significat, eos satanae quasi carnifici cruciandos esse traditos. Ita docet Chrysostomus, Œcumenius et alii, ac imprimis Theodoretus: «Eos autem,» inquit, «tradit diabolo, non ut bonorum magistro, sed ut servo carnifici; et ideo non dixit, ut eos doceret, sed, ut doceantur non blasphemare. Ab Ecclesiastico enim corpore separati, divina gratia nudati, ab adversario crudeliter flagellabantur, incidentes in morbos et difficiles affectiones et alias calamitates: haec enim consuevit inferre hominibus, quoniam est et inimicus et ultor, ut dicit Propheta Psal. viii. Consentaneum autem erat illos castigatos mutare sententiam,» etc. Et Chrysostomus de excommunicato loquens: «Dejiciebatur,» inquit, «a communi fidelium coetu, abscindebatur a grege, fiebat nudus, atque ita destitutus luporum patebat et prodebatur occursibus: sicut enim dudum nubes Hebraeorum castra tegebat, ita et Ecclesiam protegebat Spiritus Sancti gratia.»
UT DISCANT NON BLASPHEMARE. — Ambrosius, «ut emendentur et resipiscant a sua blasphemia et haeresi:» excommunicatio enim non ad perditionem, sed ad emendationem peccatoris ferri debet, ut notat Chrysostomus, nimirum παθήματα sunt μαθήματα, et vexatio dat intellectum. Hinc patet omnem haeresim esse blasphemiam in Deum, qui est prima veritas, omnis enim haeresis et haereticus, ut sua dogmata fidei contraria statuat, dicit et docet fidem veram, ac consequenter Deum verae fidei auctorem, esse falsum et mendacem. Qualis fuerit horum blasphemia et haeresis, non explicat Paulus.
Moraliter hic nota, fontem haereseos esse malam conscientiam et vitam. Nunquam enim haeresis est primum peccatum, sed oritur vel ex ambitione, vel ex avaritia, vel ex libidine; ac consequenter, ut viri sapientes censuerunt, contra haereticos non tam argumentis agendum est, quam puritate vitae: ut nimirum inducantur ad vitae puritatem, morum honestatem, castitatem, humilitatem et opum contemptum. Sublata enim radice haereseos, tolletur et ipsa haeresis. Rursum hinc sequitur vitam malam tendere et desinere in haeresim. Mores ergo vitae corruptae sunt scopuli, ad quos fides, quasi navis alliditur subinde et frangitur. Cujus ratio est primo, naturalis antipathia et contrarietas quae est inter fidem et malam vitam: hanc enim fides semper carpit et redarguit. Secundo, naturalis lapsus et ruina. Qui enim ex uno vitio in aliud et aliud, tandem profundissime in haeresim ruit et prolabitur. Sunt enim hae fossae vitiorum sibi invicem subordinatae, ut gradatim ex una in aliam et aliam, ac tandem in barathrum, id est in haeresim, descendas et corruas. Tertio, est punitio divina: Deus enim perditam vitam castigat per subtractionem sui luminis, veritatis et fidei, perditosque homines tradit in reprobum sensum, ut docet Apostolus Rom. i, 21 et 24. Quarto, quia, ut docet Chrysostomus mox citandus, hi corrupti homines, ut libere suis vitiis et voluptatibus indulgeant, negant futura bona et mala, aliaque dogmata fidei, quae Dei metum et peccati horrorem eis injicere possent.
Ac primum, ambitionem et superbiam esse fontem haereseos, patet ex eo quod haeretici omnia rationibus humanis metiri et concludere volunt, id est videre rem volunt, non credere. Sic ambitio primum haeresiarcham Simonem Magum haereticum fecit; voluit enim Spiritum Sanctum emere pecunia, ut eum posset quibus vellet elargiri, sicque coli tanquam donator Spiritus Sancti.
Tertullianum quid Montanistam effecit, nisi quod, ut notat Baronius, Pamelius et alii, mortuo Agrippino Episcopo, ambiens episcopatum Carthaginensem, eo exciderit?
Sic Aerius, inquit Augustinus, lib. De Haeresibus, quod episcopatu frustratus esset, coepit asserere sacerdotes esse pares Episcopis.
Sic hoc saeculo Lutherus, Ochinus, Dudecius et alii, primas cathedras, vel purpuram, aut pallium ambientes et repulsam passi, apostatarunt, et inter Novantes primatum quaesierunt.
Secundo, quod libido et carnis vitium fons sit haereseos, docet hic Chrysostomus: «Male viventes,» inquit, «ne futurorum metu et exspectatione crucientur, persuadere sibi omni studio curant, falsa esse omnia, quae nostra religio continet, nempe de peccatis, resurrectione, judicio futuro, et similibus.»
Sic Nicolaus Diaconus, cum ad exemplum Apostolorum a propria uxore continuisset, post a proposito delapsus, ac reprehendi veritus, negabat quemquam salvari posse, nisi venerem singulis diebus exerceret.
Marcion, cum ob corruptam virginem acriter objurgaretur, tria excogitavit baptismata in remissionem peccatorum.
Cujusmodi item vitae fuerint Montanus cum suis prophetissis, ac Novatus, videre est apud Eusebium, lib. V, cap. xviii et lib. VI, cap. xxxiii. Sed quid veteres repetimus historias, cum hodie, exempli gratia, doceant haeretici vota esse impia, ne cogantur de sua libidine erubescere? Quid enim sunt Lutherus, Calvinus, Menno, Beza, Bucerus, Martyr, nisi apostatae et votifragi monachi aut sacerdotes, qui in Catholica Ecclesia votum continentiae Deo nuncuparunt, illudque deinde violarunt? Experientia quotidiana clare constat apud eos haeresim invalescere, ubi studium bonae vitae neglectui habetur.