Cornelius a Lapide

I Timotheum II


Index


Synopsis Capitis

Episcopo Timotheo ante omnia commendat orationem, qua oretur pro omnibus, etiam regibus; Deum enim velle omnes homines salvos fieri.

Secundo, vers. 8, vult viros quoslibet orare in omni loco.

Tertio, vers. 9, jubet pariter orare mulieres, sed in habitu et ornatu modesto, in humilitate et silentio: docere enim mulieri non permittit, sed vult eam viro subjici et ab eo edoceri, atque filiorum generationi et educationi intendere, itaque salvam fore asserit, vers. ultim.


Textus Vulgatae: I Timotheum 2:1-15

1. Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus: 2. pro regibus, et omnibus qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate. 3. Hoc enim bonum est, et acceptum coram Salvatore nostro Deo, 4. qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire. 5. Unus enim Deus, et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus: 6. qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus, testimonium temporibus suis: 7. in quo positus sum ego praedicator et Apostolus (veritatem dico, non mentior), doctor Gentium in fide et veritate. 8. Volo ergo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione. 9. Similiter et mulieres in habitu ornato, cum verecundia et sobrietate ornantes se, et non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritis, vel veste pretiosa: 10. sed quod decet mulieres, promittentes pietatem per opera bona. 11. Mulier in silentio discat cum omni subjectione. 12. Docere autem mulieri non permitto, neque dominari in virum, sed esse in silentio. 13. Adam enim primus formatus est, deinde Eva: 14. et Adam non est seductus, mulier autem seducta in praevaricatione fuit. 15. Salvabitur autem per filiorum generationem, si permanserit in fide, et dilectione, et sanctificatione cum sobrietate.


Versus 1: Obsecro Primum Omnium Fieri Obsecrationes, Orationes, Postulationes, Gratiarum Actiones

1. OBSECRO PRIMUM OMNIUM FIERI OBSECRATIONES, ORATIONES, POSTULATIONES, GRATIARUM ACTIONES. — Nota: Pro «obsecro», Graece est παρακαλῶ, quod verti potest cum Vatablo et aliis, admoneo, adhortor; S. Ambrosius legit, exhortare, forte, quia in Graeco legit παρακάλει in imperativo.

Nota secundo: Vox «igitur» significat haec inferri ex dictis cap. praeced. Dixit enim Christum venisse, ut omnes peccatores salvos faceret, et in hac re Episcopum Timotheum debere Christo cooperari, et militare bonam militiam; hinc jam infert: «Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes,» q. d. O Timothee, ut tuo episcopatu rite perfungaris ad peccatorum salutem, scias primum Episcopi munus esse, orationi cum suis et pro suis vacare, et te plus oratione, quam praedicatione (quae inter externa officia activae vitae primum est in Episcopo) effecturum; oratio enim infidelibus et peccatoribus lucem et gratiam, qua convertantur, a Deo impetrabit. Ita Chrysostomus. Et patet ex seqq.; cur enim velit fieri orationes, causam subdit, dum ait: «Hoc enim bonum est, et acceptum coram Salvatore nostro Deo, qui omnes homines vult salvos fieri.»

Nota tertio: Vox «omnium» vel referri potest ad sequentia, nimirum ad obsecrationes (q. d. Volo fieri obsecrationes omnium, sive ab omnibus Christianis), vel ad antecedentia, videlicet ad «primum», q. d. Primo omnium, id est ante omnia, volo fieri obsecrationes; idque aptius est, et ita explicat S. Ambrosius et Chrysostomus, qui sic interpretantur, quasi Apostolus mane ante omnia velit nos incumbere orationi. «Atque id,» ait Chrysostomus, «norunt fideles, quomodo diebus singulis mane et vesperi orationes fiant ad Dominum, quomodo pro omni mundo, et regibus, et omnibus qui in sublimitate sunt, obsecrationes ab Ecclesia fiant.»

Nota hunc locum pro matutina et vespertina oratione ex veteri usu Ecclesiae. Ita fecit David, Psalm. LXII: «Deus,» inquit, «Deus meus, ad te de luce vigilo.» Ita fecit Job, cap. i, 5: «Sanctificabat,» inquit, «Scriptura, illos (filios), consurgensque diluculo offerebat holocausta pro singulis.» Hinc S. Dionysius, cap. III De Divinis Nominibus: «Omnis,» inquit, «actio ab oratione inchoanda nobis est, praesertim in theologia,» id est quando incidit sermo aut disputatio de rebus divinis. Ita faciebat Nazianzenus, ut habetur in oratione ejus, quam dicebat iter facturus: «Tibi,» inquit, «Christe, vivo, tibi loquor, tibi, Christe, sedeo, tibi incedo, quandoquidem me manu regis.»

OBSECRATIONES, ORATIONES, POSTULATIONES, GRATIARUM ACTIONES. — Primo, Theophylactus, Gagneius et, ut videtur, Chrysostomus, tria prima, scilicet «obsecrationes, orationes, postulationes,» volunt esse idem, sed ad auxesim aliis nominibus iterari: sic enim Philip. iv, 6, et Ephes. vi, 18, haec pro eodem sumit.

Secundo et melius, alii haec distinguunt. Imprimis D. Thomas vult haec reperiri distinctim in una eademque oratione sive collecta: oratio, inquit, est ipse mentis in Deum ascensus, ut cum in collecta dicitur, «Omnipotens sempiterne Deus;» gratiarum actio est, cum subditur, «Qui infirma mundi eligis;» hanc sequitur postulatio cum dicitur, «Praesta, quaesumus;» quae omnia concludit obsecratio per res sacras, cum dicitur, «Per Dominum nostrum Jesum Christum.»

Tertio et aptius ad Graeca, Theodoretus, Oecumenius et Cassianus, Collat. XI, cap. xii et xiii: «Obsecrationes,» inquiunt, Graece δεήσεις, vocantur, id est supplicationes pro remotione malorum et tristium, ut iis liberemur. Unde Ambrosius et Augustinus legunt, «deprecationes». «Orationes,» Graece προσευχαί, vocantur petitiones bonorum, ut ea nobis obveniant. «Postulationes,» Graece ἐντεύξεις, vocantur interpellationes, cum accusamus eos, qui nos injuria afficiunt, inquit Theodoretus; vel, ut Primasius, cum interpellamus pro aliorum salute. Denique «gratiarum actio» Deo offertur pro bonis, quae nobis prius contigerunt.

Nota cum Ambrosio, Augustino, Chrysostomo et aliis, Apostolum loqui maxime de oratione publica et communi, qualis est Missa, Litania et similes. Unde S. Augustinus, epist. 59 ad Paulinum, Quaest. V, apte haec refert ad Missae liturgiam, ut «obsecrationes» sint confiteor, et aliae orationes Missae, quae fiunt ante consecrationem, in quibus est frequens deprecatio et obsecratio per Christum, et alias res sacras; «orationes» vero sint eae, quae fiunt sub consecrationem. Graecum enim προσευχή significat orationem quae fit cum oblatione (qualis est in consecratione) vel voto. Deinde ut «postulationes» fiant post consecrationem, cum populus benedicitur; tunc enim, inquit Augustinus, «Antistites velut advocati susceptos suos per manus impositionem misericordissimae offerunt potestati;» scilicet cum sacerdos post consecrationem pro seipso, pro vivis et defunctis postulat beneficia, cumque populum benedicit, tunc eum quasi misericordiae Dei sistit, et sua postulatione beneficio afficiendum offert. Quibus peractis, «participato tanto Sacramento gratiarum actio cuncta (liturgiae et Missae mysteria) concludit.» Hactenus Augustinus. Ex quo S. Augustini loco patet hunc Missae ritum saltem in communi et quoad hasce partes, fuisse tempore S. Augustini usu communi Ecclesiae receptum, quasi traditum a majoribus ex Apostolorum institutione. Idem patet ex liturgiis S. Jacobi, Basilii, Chrysostomi, quas ipsorum genuinas esse docent tum alii, tum VI Synodus, can. 32, diserte asserit de illa quae S. Jacobo ascribitur.

Non minus apte Franciscus Suarez, III part., in Quaest. LXXXIII, disp. LXXXIII, sect. 4, putat haec promiscue quavis Missae parte fieri: in qualibet enim sacerdos nunc petit, nunc obsecrat, nunc iterum iterumque gratias agit. Et idem imitandum est cuivis fideli in privata oratione: hunc enim orandi et psallendi modum docet David in psalmis, ubi omnes hos affectus alternat, ut nunc obsecret, statim postulet, mox gratias agat, rursum oret, statim gratias agat, mox obsecret, etc.; optima enim est oratio, quae ex mentis affectibus prodit; et sicuti qui affectibus indulget, eos miscet et alternat, idem faciat qui Deum affectuose orat. Aliter haec distinguit S. Bernardus, in Sententiis: «Obsecrationes,» ait, «verecundo, orationes puro, postulationes amplo, gratiarum actiones fiunt affectu devoto.» Explicat singula per exempla: Obsecrationis, inquit, typum tenuit haemorrhoissa, Matth. cap. IX, 21, quae cupiens sanari dixit intra se: «Si tetigero fimbriam vestimenti ejus, salva ero.» Orationis exemplum dedit Magdalena, quae pure confitens peccata, lacrymis rigando pedes Christi orabat veniam. Postulatio est, quando is qui pro se oraverat, jam orat pro aliis. Sic orarunt Apostoli pro Cananaea: «Dimitte illam, quia clamat post nos.» Gratiarum actio fuit illa Christi suscitaturi Lazarum: «Pater, gratias ago tibi, quia audisti me.»


Versus 2: Pro Regibus, Et Omnibus Qui In Sublimitate Sunt

2. PRO REGIBUS, ET OMNIBUS QUI IN SUBLIMITATE SUNT. — Graece ἐν ὑπεροχῇ, id est in dignitate, vel eminentia. «Pro fide ergo, conversione et salute regum et principum, qui fastu suo ab humilitate Christiana abhorrent, ne despera, sed ora, ut orationibus humilium Deus praestet salutem sublimium,» ait Augustinus, Enchirid. CIII. Hinc dicimus primo, cuivis fideli maxime orandum pro Praelatis tam ecclesiasticis, quam civilibus: hi enim plurimum possunt, et ab his pendet tota respublica et Ecclesia; quales enim hi sunt, tales fere sunt et subditi: nam Regis ad exemplum totus componitur orbis. Sic Constantinus conversus orbem convertit, idola sustulit, ecclesias erexit.

Secundo, non tantum pro regibus et magistratibus Christianis, sed etiam pro infidelibus et Ethnicis, puta Nerone et similibus, qui tempore Pauli regnabant, orari vult Apostolus, idque, ut notat Chrysostomus, triplici de causa: Primo, ut Christiani odium omne deponerent, cum pro omnibus orare jubeantur; nemo enim eum odisse potest, pro quo orat. Secundo, ut ipsi reges et principes mitiores essent in Christianos, quos scirent pro se orare, etiam dum illos persequerentur et cruciarent. Ita in castris M. Aurelii Antonini Imperatoris siti afflictis, Christiana legio Romanis pluviam impetravit, quae cum tonitru fulmina in Romanorum hostes vibravit. Unde haec legio dicta est κεραυνοβόλος, id est Fulminatrix. Ad quam alludens Tertullianus, cap. XL Apolog., ita cum Gentilibus expostulat: «Cum ab imbribus aestiva hiberna suspendunt, et annus in cura est, vos quidem quotidie pasti, statimque pransuri, balneis et cauponis et lupanaribus operati, aqualicia (id est sacrificia ad aquam eliciendam) Jovi immolatis, nudipedalia populo annuntiatis, coelum apud Capitolium quaeritis, nubila de laquearibus exspectatis, aversi ab ipso et Deo, et coelo. Nos vero jejuniis aridi, et omni continentia expressi, ab omni vitae fruge dilati, in sacco et cinere volutantes, invidia coelum tundimus, Deum tangimus; et cum misericordiam extorserimus, Jupiter honoratur.»

Sic Christianos olim in sanctis mysteriis pro rege sive Imperatore, etiam infideli (qualis tunc erat Nero, Decius, Diocletianus), orare solitos esse, testes sunt Justinus, Apolog., II; Origenes, lib. VIII Contra Celsum; Arnobius, lib. III Contra Gentes; Eusebius, lib. IV Histor., cap. XXVI. Ita S. Cyprianus, ut habet ejus Vita, cum ei a praefecto objectum esset, quod ipse tanquam Christianus in Caesarem conjurasset, libere respondit: «Longissime absumus nos Christiani ab ista culpa, qui Caesari, etiamsi alia sacra, alios deos colenti, tamen quia princeps noster est, bene cupimus et precamur, et rogamus Deum nostrum, ut ad cogitationem verorum bonorum adducat.»

Hinc moraliter Chrysostomus hic, hom. 6, ex eo quod Apostolus hortetur nos, ut pro omnibus oremus, ac consequenter pro inimicis et persecutoribus, invehitur in eos qui orant pro vindicta inimicorum, dicentes Deo: Retribue illi quod mihi fecit; percute illum, uti me percussit. «Discamus,» inquit, «orare ut convenit Christianis; Gentilium illae preces sunt, Judaeorum ejusmodi orationes censentur. Christianis jussum est eis qui peccaverunt, indulgentiam facilem dare, atque ut eis a Deo ignoscatur, tota intentione deposcere.»

Et infra: «Videris quidem,» inquit, «inimico dum contra eum oras, intentare vulnus, re autem vera contra teipsum gladium impellis; non permittis judicem in tuis tecum rebus mitius agere, dum illum adversus alium provocas.»

Tertia pro Gentilibus principibus orandi causa fuit, ut scilicet a Deo gratiam bene et pacifice regendi illis impetrarent, utque Deus eo modo flecteret et dirigeret eorum animum et regimen, quo proficuum erat Ecclesiae ejusque paci et tranquillitati.

Nam, ut eleganter ait Plutarchus, «Imperium Romanum vinculum pacis erat, velut anchora fluctuanti mundo.» Hinc Tertullianus, Apolog. XXX, ad calumniam Ethnicorum respondens: «In coelum,» ait, «suspicientes Christiani manibus expansis, quia innocuis; capite nudo, quia non erubescimus; denique sine monitore, quia pectore oramus; precantes semper pro omnibus Imperatoribus, vitam illis prolixam, imperium securum, domum tutam, exercitus fortes, senatum fidelem, populum probum, orbem quietum, et quaecumque hominis et Caesaris vota sunt.»

Sic Jeremias, cap. XXIX, ex Hierosolyma scripsit Judaeis in Babylone degentibus, ut orarent pro vita Nabuchodonosoris et filiorum ejus: «Quia in pace,» inquit, «illius erit pax vestra.»

Addit quartam Theodoretus, non tantum orandum esse pro regibus, ut per eos pace fruamur et quietam vitam agamus, sed etiam ut ipsi ab impietate traducantur ad fidem et pietatem, uti subdit Apostolus: «Hoc enim bonum est et acceptum coram Deo, qui omnes homines vult salvos fieri.»

Dices: S. Augustinus, lib. I De Anima et ejus Origine, cap. IX, ait: «Quis offerat corpus Christi, nisi pro eis qui sunt membra Christi?» atqui infideles non sunt membra Christi, ergo pro eis non est offerendum, nec orandum. Respondeo, «pro eis,» scilicet defunctis; loquitur enim Augustinus de parvulis sine fide et baptismo mortuis, dicitque pro eis non esse orandum, quia hi nec sunt, nec fieri possunt membra Christi. Infideles autem quamdiu vivunt, fieri possunt membra Christi, ideoque pro eis orandum est.

Nota tertio: Episcopo et sacerdoti incumbit pro omnibus orare; nam, ut inquit Chrysostomus, quasi communis quidam totius orbis pater est sacerdos; dignum ergo est, ut omnium curam agat, omnibusque provideat, sicut et Deus, cujus ministerio servit, et fungitur vice. Est enim mundus hic quasi templum quoddam sanctum et Deo dignum, ut aiebat Diogenes apud Plutarchum in fine libri De Tranquill. animi, et Philo, lib. II De Monarchia, initio, et Lactantius, lib. De Ira Dei, cap. XIV, imo ipse propheta Baruch, cap. III, 24: «O Israel,» inquit, «quam magna est domus Dei!» scilicet mundus hic totus. Hujus quasi divini templi antistes constitutus est sacerdos, ut sacerdotio fungatur, et deprecetur pro universis creaturis.

Hac de causa pontifex legis veteris in sua veste totum repraesentabat orbem; nam, ut dicitur Sapientia XVIII, 24: «In veste poderis totus erat orbis terrarum.» Ubi nota: Poderem vocat tunicam hyacinthinam, eo quod sic ποδήρης, id est ad pedes usque, extenderetur. Sub hac autem tunica hyacinthina per synecdochen omnes alias pontificis vestes intelligit. Femoralia ergo pontificis linea figurabant terram, ex qua linum nascitur; zona, qua cingebatur pontifex, significabat oceanum terram cingentem; tunica hyacinthina, utpote violacei, hoc est aerei coloris, repraesentabat aerem. Ex hac tunica inferne dependebant mala punica, et tintinnabula; illa fulguris, haec tonitrui specimen referebant. Super haec omnia, vestiebatur ephod pretioso et vario, quod typus erat coeli siderei variis stellis distincti: ephod a tergo habebat duos onychinos lapides, qui significabant duo hemisphaeria, vel solem et lunam; a fronte vero ephod in pectore habebat Rationale, in quo erant duodecim gemmae, quae repraesentabant duodecim signa Zodiaci. Rursum hae gemmae duodecim inscripta habebant nomina duodecim tribuum Israel, ut scilicet meminisset pontifex se pro iis sacerdotio fungi, et semper orare debere. In capite pontifex gestabat tiaram, cui a fronte affixa erat lamina aurea, hac inscriptione nominis tetragrammati קדש לאדני kodes ladonai, id est sanctitas Domino: tiara haec significabat coelum empyreum, lamina vero Deum omnibus praesidentem. Sic ergo creaturas omnes orbemque universum sua veste pontifex repraesentabat, ut meminisset se creatoris mundi esse ministrum, et indicaret omnem creaturam Dei misericordia indigere, seque pro ea tam voce, quam habitu assidue precari debere. Ita ex Josepho et Philone Hieronymus, epist. ad Fabiolam, ubi hasce vestes explicat. De quo plura dixi Exodi XXVIII.

UT QUIETAM ET TRANQUILLAM (Graece ἤρεμον καὶ ἡσύχιον, hoc est, placidam et quietam: ita Syrus, Vatablus et alii) VITAM AGAMUS, — quod continget, si ipsi reges et principes prudenter rempublicam administrent, et si hanc eis prudentiam orando impetremus.

IN OMNI PIETATE ET CASTITATE, — Pro «castitate», graece est σεμνότητι. Quae vox non solum castitatem, sed et omnem honestatem et morum gravitatem significat, cerniturque in omni virtute, ait Theophylactus. Unde Syrus vertit, in omni reverentia Dei et puritate.

Nota primo: Vult nos Apostolus vitam agere quietam non in otio et deliciis, sed in pietate et sanctitate. Ita Theophylactus.

Nota secundo, pacem et quietem perutilem esse ad pietatem et vitae honestatem; bellum enim et perturbatio, inquit Ambrosius, nec pietatem servat, nec castitatem. Videmus enim bello flagrante, urbes, templa, sacra omnia profanari et diripi, virgines violari, sacerdotes capi aut fugari, omnia rapinis et caedibus misceri, silere leges omnemque Dei cultum. «Tria sunt,» ait, «Theophylactus, bellorum genera: unum, quod a Barbaris; alterum, quod privatim adversum nos geritur, ab his qui nobis infensi sunt; tertium, quod intra nos ex pravis motibus excitatur. Bellum igitur quod a Barbaris ingruit, regum industria virtusque sedat, quibus et nos orationibus succurrere opus est. Reliqua autem duo nosipsi sedare debemus, hac sane ratione, ut illud quod ab osoribus nostris nobis infertur, mansuetudine vincamus, atque orationibus nostris afflictiones compensemus; istud vero, quod in nobis consurgit, per omnia justitiae arma exsuperemus.»


Versus 3: Hoc Enim Bonum Est Et Acceptum Coram Salvatore Nostro Deo

3. HOC ENIM (ut scilicet oretur pro omnibus hominibus) BONUM EST ET ACCEPTUM CORAM SALVATORE NOSTRO DEO, QUI OMNES HOMINES VULT SALVOS FIERI, ET AD AGNITIONEM VERITATIS VENIRE. — Hinc sequitur, orationes piorum plurimum valere ad conversionem et salutem infidelium aliorumque hominum, adeoque multos suam eis salutem debere qui pro se orant. Sic S. Paulus suam conversionem et salutem debet precibus S. Stephani; si enim Stephanus pro Paulo non orasset, Ecclesia Paulum non haberet, inquit S. Augustinus, serm. 4 De S. Stephano. Hinc perutile est se aliorum, praesertim qui ob innocentiam et sanctitatem in magna apud Deum sunt gratia, precibus commendare.

Nota: Non Christum, sed Deum vocat «salvatorem,» quia Deus vult omnes salvos fieri, ideoque Christum salvatorem omnibus dedit. Sic Deum «salvatorem» vocavit cap. I, vers. 1.


Versus 4: Qui Omnes Homines Vult Salvos Fieri

4. QUI (Deus) OMNES HOMINES VULT SALVOS FIERI. Vers. 4. — Quaeritur, quomodo hoc sit verum: si enim Deus id velit, cum omnia quaecumque vult faciat, sequitur facturum esse Deum, ut omnes salventur. Rursum, Deus multos vult damnare, non ergo eos, ac per consequens non ergo omnes salvare vult. Respondet primo, S. Augustinus, Enchirid. CIII, vocem «omnes» hic capi et distribui non pro singulis generum, sed pro generibus singulorum, id est non significare singulos homines, sed ex omni hominum genere aliquos, puta aliquos reges, aliquos plebeios; viros aliquos, aliquas feminas; Judaeos aliquos, aliquos Hispanos, aliquos Belgas, etc., Deum velle salvare. Hanc expositionem avide arripit Beza.

Secundo, idem Augustinus ibidem respondet, Deum velle salvos fieri omnes, scilicet eos, qui salvi fiunt: sicut dicitur magister, qui solus docet in aliqua civitate, docere omnes pueros illius civitatis, quia quicumque pueri docentur, ab eo docentur, q. d. Nullus sine Dei voluntate fit salvus, sed omnes et soli praedestinati a Deo, Deique electione et voluntate salvantur: Deus ergo pro omnium illorum salute orandus est. Verum hae restrictiones videntur esse praeter mentem Apostoli: Apostolus enim vult nos, non pro aliquibus, aut solis salvandis, sed pro omnibus omnino hominibus orare; et rationem hanc subdit, quod hoc acceptum sit Deo, quia Deus vult omnes homines salvos fieri. Rursum hoc ipsum, scilicet, quod Deus velit omnes homines salvos fieri, alia ratione probat Apostolus, dum subdit: «Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus, qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus;» atqui Christus pro omnibus omnino hominibus mortuus est, omnibusque redemptionem, id est lytrum redemptionis, sua morte comparavit: ergo et Deus ipse, qui Christum hoc fine nasci, pati et mori voluit, adeoque misit, ut omnes omnino homines salvos fieri.

Tertio, S. Augustinus, lib. De Corrept. et Gratia, cap. XV: Deus, inquit, vult, id est facit nos velle, ut omnes salventur. Sicut Gal. IV, 6, dicitur: «Misit Deus Spiritum Filii sui clamantem (id est clamare nos facientem), Abba Pater.» Sed nec hoc satisfacit scopo et menti Apostoli, qui hisce verbis vult ostendere acceptum hoc esse Deo, ut omnes salventur: quia scilicet idipsum vult non in nobis, sed in seipso; quomodo enim hoc acceptum potest esse Deo, nisi Deus in seipso idipsum velit, in eoque sibi complaceat?

Quarto, D. Thomas, Cajetanus et alii: Deus, inquiunt, vult omnes salvos fieri, voluntate, non beneplaciti, sed signi, quia scilicet Deus omnibus hominibus proponit doctrinam, fidem et praecepta salutis: sed haec voluntas non sufficit, nam si tantum omnibus dat haec signa, nimirum praecepta salutis, revera autem non vult Deus omnium salutem, nec vult omnes salvare; ergo ficte haec eis signa exhibet. Hisce signis enim significat, se serio cupere omnium salutem: cur enim haec signa omnibus exhibet, nisi ut significet se sincere velle ut omnes salventur? Quod si nolit omnes salvare, et tamen hisce signis significet se velle omnes salvare, simulate ergo ac dolose agit Deus: hoc autem impium est dicere de prima illa veritate, sinceritate et bonitate Dei.

Dico ergo quinto, Deus vult, id est sincere cupit, et ex animo desiderat, omnes homines salvos fieri, ideoque omnibus dedit Christum redemptorem, et per eum gratiam, Sacramenta et alia omnia media ad salutem necessaria suppeditavit, quantum est ex parte sua, ut, si qui pereant, non Dei voluntate et praedestinatione, sed sua culpa et malitia pereant. Haec ergo Dei voluntas salvandi omnes non tantum est signi, quam scilicet Deus significavit per tot exhortationes, praecepta, poenas et praemia hominibus proposita; sed etiam est beneplaciti; non tamen completa, consequens et totaliter efficax, sed incompleta, antecedens et efficax tantum ex parte Dei. Ubi nota ex Damasceno, lib. II De Fide, cap. XXIX: Voluntas Dei, quae dicitur beneplaciti, est duplex, una antecedens, quae scilicet antecedit omnem praevisionem bonorum, vel malorum operum hominis, quaeque tantum manat ex Deo, et Dei in homines benevolentia: altera est consequens, qua praevisis bonis, vel malis operibus hominis, vult eum complete et efficaciter vel salvare, vel damnare.

Dico ergo, Deum velle omnes salvare voluntate non consequente (hac enim impios, praevisa eorum impietate, damnare vult, non salvare), sed antecedente; ante scilicet praevisionem finalis impoenitentiae, sive mortis alicujus in peccato, quantum est ex parte sua, serio et ex animo cupit et optat Deus omnium salutem, omnesque eo vocat, et ad eam sufficientia dat media. Verum ut haec voluntas fiat completa et efficax, id est ut efficaciter sortiatur effectum, salutem scilicet a Deo volitam, debet accedere conditio a Deo requisita ex parte hominis, ejusdem scilicet cooperatio, ut scilicet homo mediis a Deo ad salutem praescriptis utatur, eamque per bona opera mereatur. Ita Damascenus, lib. II De Fide, cap. XXIX; Oecumenius, Chrysostomus, Ambrosius, Hieronymus. Imo S. Augustinus, De Spiritu et Litt., XXXIII, et Prosper ad primam objectionem Vincentianam; et patet ex praeced. et seq. hic in Apostolo, ut dixi circa expositionem primam et secundam. Et hoc confirmat S. Petrus, epist. II, cap. III, 9: «Deus,» inquit, «patienter agit propter vos, nolens aliquos perire, sed omnes ad poenitentiam reverti.» Et Ezech. cap. XVIII, 23: «Numquid voluntatis meae est mors impii, dicit Dominus Deus, et non magis ut convertatur a viis suis et vivat?» Et Christus, Matth. XI, 28: «Venite ad me omnes, qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos.» Ac rursum: «Non veni vocare justos, sed peccatores.» Hic enim est finis incarnationis et totius oeconomiae Christi, ut scilicet omnes homines invitaret et vocaret ad salutem, non superficialiter, non vocaliter, non simulate, sed serio, sed ex intimo animi sui desiderio: hac, inquam, de causa, tantos labores, fatigationes, dolores et ipsam crucis mortem subiit, ut si qui pereant, magno Christi dolore, ac contra ipsius voluntatem suaque negligentia pereant. Ita sane suadet pietas, et amor Christi, ut haec et plura de ejus redemptione tam copiosa sentiamus.

Unde pulchre S. Ambrosius: «Si Deus,» inquit, «qui omnipotens dicitur, omnes homines salvos vult fieri, cur non impletur ejus voluntas? Sed in locutione sensus est, conditio latet.» Ac paulo infra: «Vult enim Deus omnes salvos fieri, sed si accedant ad eum: non enim sic vult, ut nolentes salventur; sed vult illos salvari, si et ipsi velint,» etc.

Et Hieronymus in illa verba Ephes. I, Secundum propositum ejus, qui universa operatur, secundum consilium voluntatis suae, etc., sic ait: «Vult autem, scilicet Deus, ea, quaecumque sunt plena rationis atque consilii; vult salvari omnes, et in agnitionem veritatis venire: sed quia nullus absque propria voluntate salvatur (liberi enim arbitrii sumus), vult nos bonum velle, ut, cum voluerimus, velit in nobis et ipse suum implere consilium.»

Et Damascenus loco citato: «Neque latendum est,» ait, «Deum praecedenter velle omnes salvari et regnum ejus consequi: non enim ad puniendum nos plasmavit, sed ut efficiat nos bonitatis suae participes, ut bonus; peccantes autem punire vult, ut justus. Dicitur igitur prima praecedensque voluntas, et acceptatio ex ipso existens; secunda vero voluntas sequens, et permissio ex nostra causa existens.»

Denique ut alios taceam, id diserte docet S. Clemens Romanus, lib. II Constit. Apost., cap. LIX, quasi ab Apostolis acceptum, et sententiam verissimam, Deum scilicet a mundi exordio voluisse omnes homines salvare, omnesque ad poenitentiam et salutem vocasse per suos Prophetas aliosque viros justos. Deinde subjicit: «Nos ergo, qui digni facti sumus, ut essemus testes adventus ipsius, cum Jacobo, fratre Domini, et aliis septuaginta duobus et septem diaconis ejus, ex ore Domini nostri Jesu Christi audivimus, et perfecte scientes dicimus, quae sit voluntas Dei bona, placens et perfecta, per Jesum Christum nobis demonstrata, ut nullus intereat, sed universi homines unanimi sententia credentes ei, et unanimem laudem ferentes in eum, vivant in aeternum.» Haec ille.

Dices: quomodo ergo Matth. XX, 28 et alibi dicitur, quod Filius hominis venit dare animam suam non pro omnibus, sed pro multis? Respondent aliqui, «pro multis,» scilicet electis, Christus animam dedit efficaciter, sed sufficienter pro omnibus. Verum genuine et simpliciter respondeo, «pro multis,» id est pro omnibus: omnes enim sunt multi. Vult enim dicere non ad paucos extendere se hoc Christi beneficium, sed ad multos, puta ad omnium hominum, qui sunt, fuerunt, vel erunt, multitudinem. Ita saepe alibi per «multos» intelliguntur omnes.


Versus 5: Unus Enim Deus, Unus Et Mediator Dei Et Hominum Homo Christus Jesus

5. UNUS ENIM DEUS, UNUS ET MEDIATOR DEI ET HOMINUM, HOMO CHRISTUS JESUS. — Unus Deus est SS. Trinitas, a qua distinguitur Christus ut mediator, id est ut homo: perperam ergo ex hoc loco Ariani probant, Christum non esse Deum.

Nota: Apostolus hic probat id quod dixit, Deum scilicet velle omnes homines salvos fieri, hoc argumento: Unus est omnium hominum tam fidelium, quam infidelium Deus, id est creator, provisor et pater, qui summe bonus, omnes homines quasi filios suos amat, ac salvos esse cupit; ideoque dedit Christum mediatorem, ut scilicet unus et idem Christus omnium omnino hominum esset redemptor, utque per Christum omnes sibi homines jungeret ac salvaret: patet ergo quod Deus serio et sincere velit omnes homines salvos fieri. Ita Theodoretus, Anselmus et alii.

Nota, nomen «mediatoris» primo significare substantiale medium, seu vinculum, quo duae partes, vel res extreme distantes uniuntur et consociantur; sic Christus est substantialis mediator, quia in Christo humana natura et divina, quae maxime a se invicem distant, substantialiter conjunctae et unitae sunt. Ita Ambrosius, Chrysostomus, Theodoretus. Addit S. Augustinus, lib. IX De Civit., cap. XV, Christum etiam fuisse mediatorem, id est medium, inter Deum et homines ratione status: quia simul beatus fuit, uti est Deus, et simul viator fuit, uti sunt homines.

Secundo, «mediator» significat eum, qui partes dissidentes et inimicas, sive rogando, sive consulendo, sive satisfaciendo parti laesae, ipsamque reconciliationem et amicitiam perficiendo et redintegrando, componit. Unde pro «mediator», Vatablus et Erasmus vertunt, «conciliator»; Tertullianus, lib. De Resurrect. carnis, vertit «sequester». Et hoc sensu proprie Christus hic dicitur «mediator,» licet hic sensus priorem supponat: necesse enim fuit in Christo hypostatice naturam divinam et humanam copulari, ut odia inter Deum et homines componeret. Ita Augustinus supra, Chrysostomus, Ambrosius et pulchre Theodoretus: «Unus,» inquit, «(Christus), est conciliator pacis, qui ea, quae erant inter se disjuncta et distantia, conjunxit; Christum autem hominem nominavit (scilicet Apostolus), quoniam vocavit intercessorem: homo enim factus fuit intercessor, et quemadmodum qui duos quospiam manibus inter se conserentes et confligentes vult reconciliare, se medium interponens, et hunc quidem dextra, illum vero sinistra tenens, ad amicitiam deducit et conjungit: ita ipse cum divinam naturam humanae unisset, inviolabilem et quae non potest dissolvi, pacem conciliavit.» Et Anselmus: «Erant,» inquit, «homines mortales et peccatores; Deus vero, cui erant conciliandi, ut possent salvari, immortalis erat et sine peccato. Mediator autem inter Deum et homines oportebat ut haberet aliquid simile Deo, et aliquid simile hominibus, ne in utroque hominibus similis longe esset a Deo, aut in utroque Deo similis longe esset ab hominibus, et ita mediator non esset. Et ideo inter mortales peccatores, et immortalem justum, apparuit mortalis cum hominibus, justus cum Deo.»

Adverte hic, Paulum, cum Christum vocat «unum mediatorem,» perstringere Simonem Magum ejusque asseclas, qui ex Platone docebant, non Christum, sed angelos, vel daemones, esse mediatores hominum ad Deum. Unde toties epistola ad Ephesios (quorum Episcopus erat Timotheus, ad quem haec scribit Paulus) dicit nos nonnisi per Christum habere accessum ad Patrem. Vide Coloss. II, 18.

Illinc sequitur, quod Christus sit et dicatur unus mediator, id est redemptor, et hoc sensu solus Christus est mediator.

Petes, an alio aliquo sensu Sancti, qui pro nobis apud Deum intercedunt, possint dici mediatores, an vero hoc nomen et hic titulus uni debeatur Christo.

Respondeo: Est haec quaestio de nomine; nam inter Catholicos convenit Sanctos orare pro nobis; ac consequenter esse nostros apud Deum advocatos, intercessores et patronos; cum haereticis vero de nomine non multum contendemus. Concedant ipsi, Sanctos quasi advocatos apud Deum pro nobis intercedere, esto nomen eis mediatoris negent, unique Christo tribuant, damus jam societatis dextras. Ut tamen umbras quas aliqui in hoc nomine faciunt, dispellam, dico Sanctos hoc sensu, quod scilicet orando mediant et intercedunt pro nobis apud Deum, dici posse mediatores. Graece enim μεσίτης, hoc est mediator, dicitur, quicumque quavis ratione inter duos dissidentes medium se interponit. Sic Moses vocatur medius et mediator inter Deum et populum, Deuter. V, 4, et Galat. III, 19, ut ibi dixi. Sic Hebr. V, 1: «Omnis pontifex,» inquit, «ex hominibus assumptus pro hominibus constituitur in iis quae sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia pro peccatis.»

Quid hoc est aliud, quam pontificem pro hominibus hominumque peccatis esse mediatorem ad Deum constitutum? imo Apostolus hic cap. IV, vers. ultim., Timotheum vocat salvatorem, quod longe majus est quam esse mediatorem: «Hoc,» inquit, «faciens, teipsum salvum facies, et eos qui te audiunt.» Quid est aliud «salvum facies,» quam «eris salvator»? et hoc sensu Sanctos pro nobis orantes mediatores vocat Nazianzenus in orat. ad Gregorium Nyssenum; Hieronymus, in cap. II Malachiae; Chrysostomus, hom. 6 De Sacerd.; Cyrillus, lib. XII Thesauri, cap. X; Gregorius, lib. I, epist. 24, et alii.

Ubi tamen adverte: In hoc ipso magna est inter Christum et Sanctos differentia: licet enim Sancti orando pro nobis sint mediatores, ministeriales scilicet, mediati et secundarii, ut ait Cyrillus, lib. XII Thesauri, cap. X, Christus tamen solus mediator est principalis immediatus et primarius: nam solus Christus immediate per seipsum accedit ad Patrem, et orat pro omnibus, nobisque gratiam deposcit quasi ex jure meritorum suorum; Sancti vero orant pro nobis, non ex jure, aut meritis suis, quasi nobis gratiam aliquam meruerint, eamque nobis quasi ex debito postulent; sed orant per Christum Christique meritis innixi. Unde S. Bernardus, serm. De S. Maria, in illud Apoc. XII: «Signum magnum apparuit in coelo,» insinuat Sanctos non esse dicendos mediatores Dei et hominum, sed mediatores ad mediatorem; quia ad Christum et per Christum accedunt ad Deum, orantque pro nobis. «Opus,» inquit, «est mediatore ad mediatorem (Christum, qui unus est mediator Dei et hominum), nec alter nobis utilior, quam Maria.» Et hoc sensu S. Augustinus, lib. II Contra epistolas Parmen., VIII, plures concedit advocatos, sed unum mediatorem: «Pro quo,» inquit, «nullus interpellat, sed ipse pro omnibus, hic unus verusque mediator est.» Agit enim hic S. Augustinus contra Donatistas, qui putabant a sacerdote pendere gratiam Sacramenti, ita ut sacerdos bonus sanctificaret baptizando, malus vero baptizando pollueret, et proinde faciebant sacerdotem mediatorem quodammodo redemptionis. Ideo S. Augustinus docet plebem esse securam, sive a bono, sive a malo baptizetur, quia unus est mediator Dei et hominum Christus.

Atque hac de causa Catholici nonnulli satis scrupulose cavent ne mediatoris nomen alteri tribuant, quam Christo: sed cum Moses vocetur mediator, ut dixi, cumque de re nomine hoc significata constet, posse eam certo modo et sensu convenire Sanctis, non video quis hic faciendus sit scrupulus, si quis secundum sensum jam datum Sanctos vocet mediatores; nec in hac re scrupulum fecit S. Augustinus: quod enim ipse non neget sacerdotem posse dici mediatorem orando, patet, quia ibidem dicit, Christianos recte facere cum se alterius orationibus commendant.

Denique nota: In Christo solus Deus non est mediator, nec solus homo, sed Deus-homo: hic enim exercuit opera mediatoris, seu redemptionis nostrae in humanitate a se assumpta; ita ut principium quod (ut loquuntur Scholastici) talium operum sit Deus, seu hic homo qui Deus est; principium quo sit humanitas, utpote in qua et per quam perfecta sunt haec omnia opera, puta omnes actiones et passiones mediatoris, et hoc est quod Paulus hic diserte ait: «Unus mediator, etc., homo Christus Jesus.» Ita S. Augustinus, lib. II De Peccato origin., cap. XXVIII. Vide D. Thomam et Scholasticos, III part., Quaest. XXVI, q. d. Apostolus: Christus est omnium mediator, ergo, ut dixi, Deus vult omnium salutem; ad hanc enim procurandam, omnibus a Deo datus est Christus mediator, ac consequenter pro omnibus orare oportet, ut redemptionis hujus Christi fiant participes. Ita S. Augustinus, epist. 59, Quaest. VI ad Paulinum.


Versus 6: Qui Dedit Redemptionem Semetipsum Pro Omnibus

6. QUI DEDIT REDEMPTIONEM SEMETIPSUM PRO OMNIBUS; TESTIMONIUM TEMPORIBUS SUIS. — «Redemptionem,» id est pretium redemptionis, quod Graeci vocant λύτρον, quo captivi ab hostibus redimuntur. Verum Apostolus, ut efficacius significaret hanc redemptionem non esse factam pecunia, sed corpore et vita Christi, non simpliciter eam vocat λύτρον, sed ἀντίλυτρον, quod significat pretium vicarium, quo res cum re simili, puta, vita unius cum vita alterius, caput unius cum capite alterius commutatur: sic enim Christus pro nostra vita, suam tradidit quasi ἀντίλυτρον nostrum. Ita Theophylactus.

Nota: Nonnulli hic addunt, et legunt: «Cujus testimonium confirmatum est,» quod Ambrosius sic explicat, q. d. redemptionis hujus a Christo factae apertum documentum datum est in Christi resurrectione, Apostolorum praedicatione et miraculis, quibus hanc redemptionem comprobarunt. Verum vox «cujus», et «confirmatum est», delendum est cum Romanis, Graecis et Syro, tantumque legendum est, «testimonium temporibus suis», et sensus est, q. d. Christus seipsum dedit pro omnibus in pretium redemptionis eo fine, ut scilicet haec ipsa Christi redemptio suis temporibus esset testimonium, tum divinae charitatis, fidelitatis (qua hanc redemptionem hominibus per Prophetas promisit, et re ipsa praestitit) et philanthropiae in hac vita: Christi enim sanguis effusus testatur et fidem facit quantum Deus nos diligat, et quantopere cupiat omnes salvos fieri; tum aequitatis et justitiae divinae in futuro judicio: tunc enim Christi passio, crux et redemptio testabitur ex parte Dei nihil defuisse, quo minus omnes, quantumvis impii, salvarentur, sed parte eorum stetisse, eo quod noluerunt Christo obsequi ejusque redemptionem amplecti, ac consequenter justissime eos damnari. Ita Anselmus.

Moraliter S. Chrysostomus, hom. 7 in morali, docet magnae ingratitudinis esse, si Christi redemptioni et amori non respondeamus in amore et misericordia erga proximos. «Litavit,» inquit, «Christus semetipsum pro inimicis, pro his qui se oderant, pro aversis a se. Id quod neque pro amicis, neque pro filiis, neque pro fratribus faceret quispiam, hoc fecit pro servis Dominus, pro mortalibus immortalis, pro temporalibus sempiternus, pro inimicis denique Dei Filius.» Et infra: «Ipse enim,» ait, «pro nobis semetipsum offerre dignatus est: nos illum necessario indigentem cibo miseri aspernamur, infirmumque ac nudum nec visitare dignamur: quanta hac ira plectenda sunt? quibus cruciatibus, quibus incendiis obnoxia sunt?»


Versus 7: In Quo Positus Sum Ego Praedicator Et Apostolus

7. IN QUO (id est, ad quod, scilicet testimonium, et Christi redemptionem promulgandam) POSITUS SUM EGO PRAEDICATOR, ET APOSTOLUS (VERITATEM DICO, NON MENTIOR) DOCTOR GENTIUM IN FIDE ET VERITATE. — Nota primo: Pro «praedicator», graece est κῆρυξ, hoc est praeco, crucis scilicet, mortis et redemptionis Christi, non hoc illove loco, sed toto orbe et apud omnes gentes, inquit Theophylactus. Sic S. Franciscus cum in praedones incidisset, rogatus quisnam esset, respondit se esse praeconem magni Dei.

Nota secundo: Ad «veritatem dico», Graeca addunt ἐν Χριστῷ, in Christo, quasi Paulus juret per Christum se veritatem dicere; sed τὸ «in Christo» non habet Ambrosius, nec Chrysostomus, nec Romana, nec Syrus.

Nota tertio: «In fide», id est fidelitate, q. d. Ego doctoris munere fungor summa fide et veritate, non doceo lucri causa, non ficte, non ad plausum. «Non sumus,» inquit, «II Corinth. II, 17, sicut plurimi adulterantes verbum Dei, sed ex sinceritate, sed sicut ex Deo, coram Deo, in Christo loquimur.» Secundo, Syrus vertit, בחימנותא דשררא behaimanuta desrara, in fide veritatis, id est in fide vera et germana. Unde simplicissime cum aliis accipi hic potest fides Evangelica et Catholica, q. d. Non doceo humana inventa, sed ea, quae pertinent ad fidem Evangelii; et ne in hac fide et doctrina mea putes aliquid esse mendacii et falsitatis, addo «et veritate.»

Rursum, apte fidem praeponit veritati, quia per fidem obtingit nobis quasi praemium cognitio veritatis; nam, ut ait Propheta: «Nisi credideritis, non intelligetis.» Hinc pulchre ex Platone in Timaeo, S. Augustinus, lib. De Consensu Evang., cap. XXXV: «Quantum,» inquit, «ad id quod ortum est immutabilitatem, aeternitas valet, tantum ad fidem veritas. Duo illa sursum sunt, aeternitas et veritas: duo ista deorsum, quod ortum est et fides. Ut ergo ab imis ad summa revocemur, atque id quod ortum est recipiat aeternitatem, per fidem veniendum est ad veritatem. Et quia omnia quae in contrarium agunt, per aliquod medium reducuntur, ab aeterna justitia temporalis iniquitas nos alienabat. Opus ergo erat media justitia temporali, quae medietas temporalis esset de imis mixta et summis, atque ita se nec abrumpens a summis et contemperans imis, ima redderet summis. Ideo Christus mediator Dei et hominum dictus est inter Deum immortalem et hominem mortalem, Deus et homo reconcilians hominem Deo, manens id quod erat, factus quod non erat. Ipse est nobis fides in rebus ortis, qui est veritas in aeternis.»

Hoc ergo est sacerdotis et Apostoli munus, docere scilicet fidem et veritatem. «Labia,» inquit, «Malachias II, 7, sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore ejus.» Et Hieronymus, in Ezech., in fine: «Singula,» inquit, «requiruntur a singulis; vaticinium enim futurorum proprie requiritur a Propheta: legis vero interpretatio sacerdotis officium est.» Hinc summus sacerdos in Rationali suo inscriptum habebat אורים ותמים urim vetummim, id est doctrina et veritas, cujus inscriptionis moralis ratio erat, ut sacerdotem admoneret sui officii, sanae videlicet doctrinae et veritatis, sive integritatis (hoc enim vox «tummim» hebraice significat) vitae. Historica vero causa erat, ut sacerdotii dignitas commendaretur populo, quando eum Rationali indutum edoceri a Deo de futuris eventis, et vice Dei oracula fundere cernebat: non quod per has voces «urim» et «tummim» Rationali inscriptas Deus responderet; sed quod per sacerdotem Rationali vestitum et pontificalibus indutum, tanquam fungentem jam munere pontificio, Deus illa revelaret, de quibus consulebatur. Idque haec scriptura urim et tummim significabat, sacerdotem videlicet Rationali indutum esse in urim et tummim, hoc est, accipere a Deo doctrinam et veritatem dubiorum, de quibus eum consulebat: urim ergo non oraculum, sed index erat oraculi. Et cum Scriptura dicit Deum per urim consultum esse, aut respondisse, metonymice accipiendum est, Deum scilicet respondisse per sacerdotem Rationali, in quo erat urim, indutum; idque ut sacerdos typum gereret Christi, summi Prophetae, per quem veritas facta est et allata e sinu Patris, Joan. 1, 17 et 18. Erat igitur in sacerdote sic ornato oraculorum doctrina et veritas, ac esse debebat judiciorum et legis doctrina, et veritas vitae. De quibus plura dixi Exod. XXVIII.


Versus 8: Volo Ergo Viros Orare In Omni Loco, Levantes Puras Manus Sine Ira Et Disceptatione

8. VOLO ERGO VIROS ORARE IN OMNI LOCO, LEVANTES PURAS MANUS SINE IRA ET DISCEPTATIONE. — Quae de suo doctoratu et apostolatu praemisit Apostolus, quasi per parenthesim interjecit propter pseudoapostolos; nunc redit ad orationem quam initio capitis commendavit, q. d. Quod dixi orandum esse pro omnibus, non ad solos sacerdotes, sed ad omnes viros et mulieres pertinere volo.

Nota: Vult viros orare in omni loco, quod Ambrosius, Anselmus, S. Thomas et alii Latini intelligunt de oratione privata ubivis locorum facienda, q. d. Non tantum in ecclesia, sed et in agris, silvis, officina, itinere, navi, mensa, lecto et quovis loco, licitum est orare cuivis viro, eique suadeo ut oret. Ad hoc usi sunt veteres orationibus brevibus, sed crebris et ardentibus, quas jaculatorias vocant, eaeque vel vocales erant, vel mentales tantum. De quibus S. Augustinus, epist. 121 ad Probam, cap. IX: «Dicuntur,» inquit, «fratres in Aegypto crebras quidem habere orationes, sed eas tamen brevissimas et raptim quodammodo ejaculatas, ne illa vigilanter erecta, quae oranti plurimum necessaria est, per productiores horas evanescat atque hebetetur intentio. Atque per hoc etiam ipsi satis ostendunt hanc intentionem, sicut non est obtundenda, si perdurare non potest, ita si perduraverit, non cito esse rumpendam: absit enim ab oratione multa locutio, sed non desit multa precatio, si fervens perseverat intentio.» Et infra: «Plerumque hoc negotium plus gemitibus quam sermonibus agitur, plus fletu quam afflatu.»

Ratio, cur Apostolus velit nos orare omni loco, est prima, quam dedit S. Augustinus, serm. 130 in Parasceve de cruce et latrone, quia per Christum omnis locus factus est Christianis oratorium: «Judaeis,» inquit, «Deus praecepit relinquere universam terram, et in uno loco offerre sacrificia, et vota reddere, quoniam immunda erat tunc universa terra fumo ararum, et nidore bustorum, caeterorumque coinquinatorum, eorum, quae de profanis Gentilium sacrilegiis inferebantur super eam. Nobis vero jam, quoniam Christus adveniens expiavit universam terram omnis locus oratorium factus est. Et idcirco Apostolus hortatur et praecipit sine intermissione orare ubique, dicens: Volo orare viros in omni loco, levantes sanctas (sic enim habet S. Augustinus pro puras) manus.» Altera ratio est, quia oratio tam necessaria est animae, quam cibus corpori. Id pulchre docet S. Antiochus, qui vixit a 900 annis, cujus homiliae extant in appendice Bibliothecae SS. Patrum, hom. 106: «Oratio,» ait, «cum luctu conjuncta, et ad Deum effusa in spiritu, alimonia mentis est, haud secus ac panis corpori.» Quamque hoc utile, felix et divinum sit, declarat, dum subdit: «Beata sane mens, cui tempore orationis datum est, nullis se interpellantibus remoris, Deum posse alloqui. Talis perinde se habet, ut aquilae pullus, dum sese in sublime attollit; tota enim, felici nempe ac divina permutatione a se alienata, radioso splendore intermicat.» Ac rursum quam humiles ac mites efficiat oratio, declarat, dum subdit: «Jugis oratio et continens per congressum cum Deo familiarem, mentem avocat ab omni prudentia fastuque mundi, eamque Deo praesentem offert, quoque propius jungit Deo, hoc majore adimplet timore simul et mititate,» id est mansuetudine. Denique ad omnia vitia et concupiscentias edomandas, necessariam esse jugem orationem docet, dum ait: «Qui cariosam peccatorum putrilaginem a se excutere cupiunt, iis semper orationi incumbendum est, interna scilicet mentis locutione, etiamsi extra oratorias aedes diversentur.»

Secundo tamen, Graeci hunc locum explicant de oratione publica, maxime sacrificii et synaxis, idque aptius cohaeret praecedentibus et sequentibus; nam de oratione publica egit vers. 1, et in publica lavandae et levandae sunt purae manus, non autem in privata. Rursum, quia mulieres vult orare in habitu ornato; ergo de publica oratione loquitur. Quid enim refert quo habitu mulier utatur, dum privatim orat in cubiculo? Loquitur ergo de publica oratione, quae quovis loco, id est oratorio publicae orationi dicato, facienda est, q. d. Judaei orant tantum in templo Hierosolymitano, ego vero Christianos volo orare in quavis ecclesia et in omni loco qui dicatus est orationi.

Est enim oratio quae in ecclesia fit, efficacior ea quae domi funditur, ut docet S. Chrysostomus, hom. 3 De incomprehensibili Dei natura, cum objectionem quorumdam (qualis est Novantium nostrorum) elidens sic ait: «Orare vel domi possumus, dicunt; sed homiliam doctrinamque audire non nisi in ecclesia possumus. Te homo decipis. Nam etsi domi quoque Deum orandi est facultas, tamen fieri non potest, ut domi tam bene ores quam in ecclesia, ubi tot Patres, ubi clamor felici societate excitus, ad Deum immortalem refertur. Non pariter exoras cum solus Dominum obsecras, atque tuis cum fratribus. Est enim in hujusmodi plus aliquid, verbi gratia concordia, conspiratio, copula amoris et charitatis, sacerdotum clamores. Praesunt enim ob eam rem sacerdotes, ut populi orationes, quae infirmiores per se sunt, validiores illas complexae, simul in coelum evehantur.» Adde, locus ipse saepe devotionem orandi excitat, et propter Sanctos qui ibidem vixerunt vel requiescunt, miraculis aliisque donis et beneficiis a Deo celebratur. Hac de causa tantopere ad Bethleem S. Hieronymus anhelabat, eoque Marcellam, Paulinam et alias invitabat, ut ipse in epistolis ad eas datis profitetur. Eadem de causa S. Chrysostomus optabat adire limina Apostolorum, ut Petri et Pauli catenas exoscularetur ut ipse scribit, hom. 8 in cap. iv ad Ephes. Vid Bellarminum, lib. III De Cultu Sanctorum.

LEVANTES PURAS MANUS. — Graece ὁσίους, hoc est sanctas, tum corporaliter eas abluendo, quomodo Judaei, Exodi cap. xix, jubentur sanctificare se abluendo vestes; tum spiritualiter, manus scilicet servando vacuas ira, ut sequitur, et disceptatione, pugnis, rapina, avaritia, turpitudine, ac per eleemosynas eas sanctificando. Ita Chrysostomus, Theophylactus, Oecumenius. Hinc Tertullianus in Apolog., cap. xxx, pro «puras» legit «innocuas». Unde et Augustinus, serm. 93 De Tempore: «In manibus,» ait, «opera debemus accipere; si ergo talia sunt opera, ut ea possis in altum in conspectu Domini levare, potes etiam et tu in teipso adversarios tuos excludere. Hos ergo si volumus vincere, manus nostrae, id est actus nostri, et conversatio nostra non sit in terris, sed in coelo.» Sic Horatius, lib. I, Satyra 4, «puris manibus vivere» dixit, pro eo, quod est studiose et ex virtute vivere.

Nota, olim Christianos solere ante orationem manus abluere: idque primo, honoris et reverentiae causa; maxime quia, ut patet ex VI Synodo, can. 101, communicantes sacram hostiam excipiebant, non ore, uti jam fit, sed explicatis in formam crucis manibus, viri nudis, feminae puro linteo, quod Dominicale vocabant, tectis, ut patet ex Concilio Altisiodorensi, can. 36; inde manibus hostiam ori admoventes, sumebant. Secundo, ut admonerentur puritatis animae. Diserte id habet Clemens, lib. VIII Constit., xxxviii; et Tertullianus, De Orat., XI: «Quae,» inquit, «ratio est, manibus quidem ablutis, sed spiritu sordidato orare.»

Imo hac de causa, non tantum manibus lotis, sed etiam candidis induti vestibus ingrediebantur ecclesiam, ut docet S. Chrysostomus, hom. 23 in Matth. Atque hac de causa praeter aquam benedictam, sive lustralem, posita erat pro foribus ecclesiae aqua ad purificationem, ut patet ex Eusebio, lib. X Hist., IV. Hujus lavacri loco successit et remansit vasculum aquae benedictae, positum in ingressu ecclesiae ad expiationem levium peccatorum, ac soli jam sacerdotes in Missa lavant manus.

Nota secundo: Hic lotionis ritus, uti et multi alii, a Judaeis fluxisse et manasse videtur ad Christianos; nam Judaeos nonnisi lotis manibus adorasse Deum, docet Aristaeas, lib. De 72 Interpretibus. Causam addit, illud scilicet testimonioque cuncta perficiant, quia omnia manibus exercentur. Idem Gentiles fecisse patet ex Tibullo, lib. I, Eleg. II:

Casta placent superis, pura cum veste venite, Et manibus puris sumite fontis aquam.

Casta placent superis, pura cum veste venite, Et manibus puris sumite fontis aquam.

Plura vide apud Baronium anno Christi 57, pag. 534 et 549.

Nota tertio: Levare manus habitus est orantis. Hinc veterum et Judaeorum, et Christianorum mos fuit orare elevatis manibus. Id patet Exod. xvii, 11: «Cumque levaret Moyses manus, vincebat Israel; sin autem paululum remisisset, superabat Amalec.» Psal. cxxxiii, 2: «Extollite manus vestras in sancta,» id est versus sanctuarium. Psal. cxl, 2: «Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo; elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum,» q. d. Sicut thymiama, quod quotidie mane et vesperi Deo incenditur et adoletur, ad Deum ascendit, Deoque gratissimum ac suavissimum est; ita et oratio mea, quae quasi incensum ex corde meo sanctis desideriis aestuante evaporat, ad te, Domine, ascendat, tibique suavis sit et grata. Rursum, oratio quam fundo elevatis ad te, o Domine, manibus, tibi placeat quasi sacrificium vespertinum, juge scilicet agni, quod tam vespere, quam mane immolabatur.

Ubi nota: Potius «vespertinum» dicit, quam «matutinum», quia vespertinum erat honoratius: Primo, quia erat quasi finis et consummatio totius diei. Secundo, quia typus erat Eucharistiae vespere in ultima coena a Christo instituendae. Tertio, quia offerebatur pro peccatis toto die admissis, cum animi contritione et moerore, cujus symbolum est vesper et tenebrae. Ita Theodoretus ibi.

Idem mos fuit Gentilium duce natura. Unde Apuleius, lib. De Mundo: «Habitus,» ait, «orantium hic est, ut manibus extensis ad coelum precemur.» Et Eusebius, lib. IV De Vita Constant., xxviii, recitat legem Constantini, qua jussit etiam Gentiles feriari die Dominico, et vota sua Deo nuncupare manibus aeque ac animis in coelum elevatis. Hoc etiam habitu apud Romanos fingebatur simulacrum Pietatis; eodemque habitu suam imaginem fingi voluisse Constantinum, testis est Eusebius, lib. III Vitae ejus, cap. III.

Quaeres quae hujus habitus et ritus sit causa? Respondeo: Prima causa est, quod hic habitus sit supplicis, petentis et sperantis auxilium ex alto: sicut submergendi manus extendunt tanquam auxilium petentes. Secundam causam dat Clemens Alexandrinus, lib. VII Stromat., quod elevatio manuum significet et excitet mentis elevationem in Deum, quae orationis est quasi anima. «Caput et manus,» inquit, «Clemens, in coelum extendimus, et pedes excitamus in ultima acclamatione orationis, promptitudine et alacritate spiritus assequentes essentiam, quae apprehenditur intelligentia, et una cum verbo corpus a terra educere conantes, erectam et elevatam animam desiderio meliorum, cogimus in sancta progredi, magno animo corporis vinculum despicientes.»

Tertiam dat Tertullianus, Apolog. xxx, quod extensione manuum nos Deo offeramus et quasi in manus ejus dedamus. «Paratus est,» inquit, «Tertullianus, ad omne supplicium ipse habitus orantis Christiani,» q. d. orans: «Praesto sum, necte et plecte si vis, aut certe miserere.» Quarta est, quod hoc ritu vehementiam affectus designemus; quasi vim Deo inferre, atque prae magna fiducia manu quod petimus prehendere velimus. Ita enim fecisse Bebianum consulem moriturum, cum ei se videndum Deus exhiberet, habet carmen de ipso conscriptum, quod extat tom. VIII Bibliothecae SS. Patrum. Quintam dat S. Cyprianus, Exhort. ad Mart., cap. viii; Theodoretus, Quaest. XXXIV in Exodum; Nyssenus, in Vita Mosis; Minutius, in Octav.; Hieronymus, in cap. xi Marci, et alii veteres, ut scilicet hoc gestu protestemur merita Christi crucifixi, eaque Patri quasi efficacissimum ad impetrandum medium offeramus. Qua de causa sacerdos in Missa saepe orat manibus expansis in modum crucis. Hinc et Prudentius, hymno 6 περὶ Στεφάνων, sanctos quosdam martyres ad supplicia raptos, asserit ita orantes corpus conformasse, ut formam crucis exhiberent, quo scilicet protestarentur se cultores esse Christi crucifixi, pro eoque pati et mori. Sexta causa est moralis, scilicet, quod hoc habitu testetur is qui orat, se nolle torpentem rem petitam impetrare; sed velle manus simul ad opus admovere. Hinc Psaltes, Psal. cxviii: «Levavi,» inquit, «manus meas ad mandata quae dilexi;» et Thren. III, 41, hortatur Jeremias ut levemus corda nostra cum manibus ad Dominum. Septima est symbolica, quam dat S. Ephrem, tract. De Orat., ut scilicet hac extensione oratio nostra quasi arcu armetur, «quoniam in ea manus extendimus, ac veluti sagittam in inimicum dirigimus.» Quare jure queritur Christus apud B. Hippolytum, lib. De Consummat. saeculi: «Ego,» inquit, «manus vestras feci, ut ad preces et orationes extenderetis eas; at vos ad rapinas et caedes, et mutuas occisiones extendistis.» Porro primorum Christianorum in orando gestus ita pingit Tertullianus, Apolog. xxx: «In coelum,» ait, «suspicientes Christiani manibus expansis, quia innocui; capite nudo, quia non erubescimus; sine monitore; quia de pectore oramus. Precantes sumus omnes semper pro omnibus Imperatoribus, vitam illis prolixam, imperium securum, domum tutam, exercitus fortes, senatum fidelem, populum probum, orbem quietum et quaecumque hominis et Caesaris vota sunt.»

SINE IRA ET DISCEPTATIONE. — «Sine ira,» id est sine injuriarum memoria, ait Chrysostomus, sine vindictae cupiditate, imo cum reconciliatione et condonatione injuriarum: hanc enim positivam conditionem per negationem irae intelligit; est miosis. Idem docet Christus, Matth. v, 23: «Si offers,» inquit, «munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo, et tunc veniens offeres munus tuum.» Nihil enim ita animum turbat, nihil eum ita a Deo et oratione avertit, atque divinae inspirationis et gratiae incapacem reddit, sicut ira. Hinc Chrysostomus, hom. 8: «Nemo,» inquit, «adeo audax sit, ut inimicitias exercens ad Deum pergat orandum.»

Nota: Pro «disceptatione», graece est διαλογισμῶν, quod Oecumenius vertit, «haesitatione»; Chrysostomus, «disceptatione», qua quis, inquit, intra se disceptat, cogitans: Putasne audiet me Deus? putasne impetrat, quod peto? Huic haesitationi opponitur fiducia, quae necessaria est oranti. «Credite,» inquit, «Christus, Marci XI, 24, quia accipietis, et evenient vobis.» Jacobi I, 6: «Postulet in fide nihil haesitans.»

Secundo et melius, intelligitur hic disceptatio, quae ex ira, de qua praecessit, sequi solet: qui enim iratus est, secum disceptat de causis et modis vindictae, plenusque est tumultu cogitationum quasi inter se conflictantium, quae mentis quietem interturbant et plane ineptam ad orandum efficiunt. Unde S. Ambrosius, lib. V De Sacramentis, cap. v, per «disceptationem» intelligit mentis evagationem, quae in oratione excludi debet per attentionem animi, quae quasi orationis anima est.


Versus 9: Similiter Et Mulieres In Habitu Ornato

9. SIMILITER ET MULIERES. — Supple et repete, «orent in omni loco, levantes puras manus,» aeque ut viri.

In habitu ornato (graece κοσμίῳ, id est honesto, decenti, et, ut Vatablus, modesto; et, ut Syrus, casto; hic enim ornat mulieres: nam nimius, inhonestus et indecens eas non ornat, sed deturpat et foedat, maxime in templo, ubi sunt oraturae. Unde explicans subdit:) CUM VERECUNDIA ET SOBRIETATE (id est verecunde, sobrie, moderate et modeste) ornantes se. — Recte Demades dixit, pudorem in muliere esse arcem pulchritudinis: quae enim eo carent et inverecunde se ornant, se suamque pulchritudinem prostituunt. S. Cyprianus, lib. De Habitu virginum, legit, «cum verecundia et pudicitia,» et ita vertit Syrus et Erasmus; hoc enim quoque significat σωφροσύνη; magis tamen significat sobrietatem, ut vertit Noster.

Nota: Prima mulieris virtus, praesertim in loco publico et templo, est modestia, praesertim in cultu corporis, ad quem hic sexus, quia aliis ingenii et judicii dotibus, quibus praediti sunt viri, caret, propensior est. Unde femineum genus φιλόκοσμον est, ait Hieronymus, epist. 12 ad Gaudentium. Hinc economicus: «Dum moliuntur (aut poliuntur), dum comuntur, annus est.» Et vulgare est adagium illud Plauti: «Navis et mulier nunquam satis ornantur;» et: «Qui opus et negotium quaerit, uxorem aut navem sibi comparet.» Vult ergo Apostolus eas esse habitu non sordido, nec lascivo, sed gravi, moderato et honesto, qui matronam Christianam deceat, quique animum pudicum, gravem et bene compositum significet. Hinc secundo, vult mulieres non inconditas et incompositas procedere, sed honeste ornatas, quanque pro suo statu. Sic Ruth, c. 3, tota et uncte cultioribus vestibus se induit, cum adhuc nubilis esset. Sic Judith ornavit se, cap. x, vers. 3. Sic Esther cultu regio ad Assuerum processit. Adeoque peccaret mulier, si invito marito, viliori vestitu aut cultu uteretur. Unde S. Augustinus, epist. 199 ad Ecdiciam, eam graviter reprehendit, quod continentiae studiosa, vestem, invito marito, mutasset.

S. Basilius in Reg. brevior., interrog. 210, habitum ornatum ita definit: «Qui,» inquit, «ad propositum cujusque finem accommodatus est cum decore et dignitate, habita ratione temporis, loci, personae utilitatisque: alia enim vestis convenit tempore hiemis, alia aestatis; alia laboranti, alia quiescenti; alia ministranti, alia hero; alia militi, alia civi; alia viro, alia feminae.»

NON IN TORTIS CRINIBUS, AUT AURO, AUT MARGARITIS, VEL VESTE PRETIOSA (graece ἱματισμῷ πολυτελεῖ, id est vestitu sumptuoso); SED QUOD DECET MULIERES, PROMITTENTES (ἐπαγγελλομένας, id est praeferentes, et, ut Syrus atque Ambrosius, profitentes) PIETATEM PER OPERA BONA. — Nota: Pro «tortis crinibus», graece est πλέγμασιν, id est, plicaturis et crispaturis, quibus mulieres calamistro, hoc est acu calefacta, crines vario flexu per gradus et nodos intorquent, ut cincinnatae et calamistratae incedant.

Secundo, pro «pietatem», graece est θεοσέβειαν, hoc est, Dei reverentiam et cultum; Syrus vertit, Dei timorem. Pietas ergo hic in Deum, non in parentes aut liberos intelligitur, q. d. Ita honeste ac modeste se vestiant, sicut vestiri decet mulieres Christianas, quae «per bona opera,» id est per bonam vitam et mores Christianos, profitentur, non levitatem, non luxum, non lasciviam, sed pietatem ac cultum Dei. Porro S. Bernardus, epist. 42 ad Henricum, Senonensem Archiepiscopum, haec extendit ad Episcopos et Ecclesiasticos: «Non in veste pretiosa, inquit; clamatur autem specialiter ad feminas, ut erubescat in se deprehendi Episcopus, quod in fragiliori quoque sexu audierat reprehendi. Discite, Pontifices, in fraeno quid facit aurum!»

Est hic locus moralis de ornatu decenti mulierum. Sic S. Petrus, epist. I, cap. III, vers. 3, describit in quo situs sit verus ornatus Christianae feminae: «Quarum,» inquit, «non sit extrinsecus capillatura (crispatura) aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorum cultus; sed qui absconditus est cordis homo in incorruptibilitate quieti et modesti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples.» Ubi nota, verum mulieris ornatum esse internum, integritatem scilicet et incorruptionem spiritus quieti et modesti, vel, ut Hieronymus legit, silentis.

Spiritus quietus, ait Cajetanus, opponitur inconstantiae, quae mulieribus est familiaris; modestus et silens, iracundiae et garrulitati. Sic de sponsa regis dicitur Psal. xliv, 14: «Omnis gloria filiae regis ab intus.» Alioqui mulier externo cultui dedita et internum negligens, interne Hecubam, externe Helenam refert, inquit Nazianzenus in Carmine contra incultas mulieres. Imo S. Augustinus, serm. 18 De Verbis Apostoli: «Corporis,» inquit, «hujus, id est exterioris hominis ornamenta, quanto magis appetuntur, tanto sunt interioris majora detrimenta: quanto autem minus appetuntur ornamenta exterioris hominis, tanto magis pulchris moribus homo interior adornatur.» Imo quae nimium sese ornat exterius, esto sit castissima, non caret tamen impudicitiae suspicione. Testis est Claudia Festalis, quae, ut canit Ovidius, IV Fast.,

Casta quidem, sed non est credita; rumor iniquus Laeserat, et falsi criminis acta rea est. Cultus, et ornatos varie fudisse capillos Obfuit, ad rigidos linguaque prompta sonos.

Casta quidem, sed non est credita; rumor iniquus Laeserat, et falsi criminis acta rea est. Cultus, et ornatos varie fudisse capillos Obfuit, ad rigidos linguaque prompta sonos.

E contrario laudat Plutarchus in Vita Phocionis illius uxorem, quae, cum ei altera quaedam mulier valde nobilis suos torques et mundum muliebrem ostentasset, uti solent feminae, respondit: «Meum vero ornamentum et mundus muliebris est Phocion.» Hinc recte Clemens Alexandrinus, lib. II Paedagog., x: «Laudo,» inquit, «et admiror Lacedaemoniorum civitatem, quae solis meretricibus floridas vestes et aureum mundum gestare permisit, ita scilicet a probis mulieribus ornatus studium auferens, quod solis meretricibus se ornare concederet.»

Scripsit contra hunc luxum vestium et ornatus Tertullianus insignem librum De Cultu feminarum, in quo primo, cap. I, docet, quod pudicitia non tantum in carnis integritate, sed et in cultu simplici munditie consistat. Secundo, cap. II, quod hic luxus signum sit non integrae conscientiae, et spectatoribus tentationem ingerat et periculum. Tertio, cap. v, quod istae, quae se adeo ornant coloribus et fucis, naturam, facturam et imaginem Dei deforment, transfigurent, adulterent, Deumque artificem quasi emendent et reprehendant. Quarto, cap. x, quod vestium colores, auri opera et gemmae, inventa sint a daemone, idque probat ex libro Henoch, quem citat S. Judas. Quinto, cap. xi, quod hic cultus sit Gentilium et ancillarum diaboli. Sexto, cap. xii, quod haec sint lenocinia et indicia meretricum. Septimo, cap. xiii, Christianos non ad delicias, sed ad asperitatem, cruces et martyria vocari. Idem libro De Habitu mulierum, cap. I, docet primo, quod feminae habitu lugere et expiare debeant ignominiam et peccatum Evae matris. Secundo, cap. iv, quod luxus signum sit vel ambitionis, vel prostitutionis. Tertio, cap. vi, quod gemmae sint maris conchae, aut de frontibus draconum eruantur, ut sic de serpente ornetur mulier. Denique quod a Deo gravissime puniantur. Nam Isaias, iii, 17, inquit: «Decalvabit Dominus verticem filiarum Sion, et Dominus crinem earum nudabit; et erit pro suavi odore foetor, et pro zona funiculus, et pro crispanti crine calvitium, et pro fascia pectorali cilicium.»

Itaque feminas sic exhortatur Tertullianus: «Prodite vos, jam medicamentis et ornamentis extructae Apostolorum, sumentes de simplicitate candorem, de pudicitia ruborem, depictae oculos verecundia, et spiritus taciturnitate inserentes in aures sermonem Dei, annectentes cervicibus jugum Christi. Caput maritis subjicite, et satis ornatae eritis. Manus lanis occupate, pedes domi figite, et plusquam in auro placebunt. Vestite vos serico probitatis, byssino sanctitatis, purpura pudicitiae. Taliter pigmentatae Deum habebitis amatorem.»

Tertullianum sequitur Cyprianus, lib. De Disciplina et habitu virginum; ait enim: «Illarum pretiosior est cultus, quarum pudor est vilis. Si tu te speciosius comas, et per publicum notabiliter incedas, oculos in te juventutis illicias, ut etsi ipsa non pereas, alios tamen perdas, et velut gladium te atque venenum videntibus praeferas, excusari non potes quasi mente casta sis et pudica: redarguit te cultus improbus, et habitus impudicus.» Deinde asserit auctores et inventores hujus fuci et luxus esse daemones: «Apostatae,» inquit, «angeli docuerunt oculos circumducto nigrore fucare, genas mendacio ruboris inficere, mutare adulterinis coloribus crinem, et expugnare omnem oris et capitis veritatem corruptelae suae impugnatione.» Tertio ostendit, quod quae se nimis ornant, Dei opus corrigere velint, ac consequenter in Deum sint contumeliosae. «Dixit,» ait, «Dominus: Faciamus hominem ad imaginem nostram; et audet quisquam mutare ac convertere quod Deus fecit? Manus Deo inferunt, quoniam id, quod Deus formavit, reformare et transfigurare contendunt, nescientes quod opus Dei est omne quod nascitur; diaboli, quodcumque mutatur. Si pictor pinxisset imaginem, et alius manus inferret, an non gravis fieret pictori injuria? tunc igitur impune feres, quod Dei imagini manus inferas?» Quarto, hisce quae sese comunt et fucant, Dei judicium et poenas intentat: «Non metuis,» ait, «ne in resurrectione artifex opus suum non agnoscat, dicatque: Opus hoc meum non est, imago haec nostra non est, cutem falso medicamine polluisti, crinem adultero colore mutasti, expugnata est mendacio facies, figura corrupta, vultus alienus est. Deum videre non poteris, quoniam oculi tibi non sunt, quos fecit Deus, sed quos diabolus infecit. Illum tu sectata es, rutilos et depictos serpentis oculos imitata, de inimico tuo corrupta, cum illo pariter et arsura.»

Quam vero luxus hic et ornatus tum alibi, tum praesertim in templo dedeceat, docet hic Chrysostomus et ex eo Theophylactus: «An saltatura,» inquit, «ad ecclesiam pergis? numquid hic nuptias et lasciviae oblectamenta conquiris? num ut tui spectaculum praebeas, advenisti? num tibi nunc instruendus est thalamus? Non iste supplicis est habitus; accessisti ut Deum pro peccatis tuis depreceris, ut cum gemitu et lacrymis veniam petas: quid teipsam ornare improbo et intempestivo studio contendis?»

Denique exemplo Praetextatae, quod ex Hieronymo descripsi I ad Thessalon. v, 19, ostendit Deus quam hic sibi luxus displiceat. Quare merito B. Thomas Morus nobili cuidam puellae, quae multo cum labore et dolore crines complicabat, ut frons latior esset, pectusque et tunicam constringebat, ut gracili esse corpore videretur, dixit: «Nisi Deus pro hoc tuo tanto labore tibi infernum reddat, magnam profecto tibi faciet injuriam.» Idem affirmabat serio, persuasissimum sibi esse, quam plus in hac vita eo labore infernum mercari, ac vel dimidio coelum lucrati fuissent. Unde et S. Paula, teste S. Hieronymo in ejus Epitaphio, tanta poenitentia totque lacrymis luxum hunc licet levem, in se expiavit; cumque, inquit Hieronymus, a nobis moneretur, ut parceret oculis, respondit: «Turpanda est facies, quam contra Dei praeceptum purpurisso et cerussa et stibio saepe depinxi; affligendum enim est corpus, quod multis vacavit deliciis; longus risus perpeti compensandus est fletu; mollia linteamina, et serica, et pretiosa, asperitate cilicii commutanda: quae viro et saeculo placui, nunc Christo placere contendo.»


Versus 12: Docere Autem Mulieri Non Permitto

12. DOCERE AUTEM MULIERI NON PERMITTO, in ecclesia et coetu publico, ubi agitur communis oratio, de qua hactenus egit. Unde I Corinth. xiv, 34: «Mulieres,» inquit, «in ecclesiis taceant; non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse, sicut et lex dicit; si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent. Turpe est enim mulieri loqui in ecclesia.» Ut enim notat Theophylactus, mulieres aliquae tempore Pauli acceperant donum prophetiae; ne ergo putarent sibi fas esse in ecclesia loqui et prophetare, hic eis id inhibet Apostolus, idque tum honestatis, pudoris, infirmitatis ac loquacitatis muliebris causa, inquit Chrysostomus; tum studio reverentiae et subjectionis erga virum, quae requirit, ut eo praesente et loquente sileat mulier, praesertim in ecclesia et rebus sacris; nam privatim domi Priscilla fidem Christi docuit virum eloquentem Apollo, Act. xviii, 26. Et ad Titum II, 4, vult Apostolus, ut matres filias et ancillas suas privatim doceant prudentiam et modestiam; et fidelis mulier infidelem virum convertere et instruere jubetur, I Corinth. vii, 16. Sic S. Caecilia fidem Christi docuit Valerianum sponsum suum, S. Natalia Adrianum, S. Monica Patricium, S. Martha Marium; Theodelinda Agilulphum, Longobardorum regem; Clotildis Clodoveum, Flavia Domitilla Flavium Clementem. Nam, ut inquit Chrysostomus, hom. 60 in Joannem: «Nihil potentius est muliere bona ad instruendum et informandum virum quaecumque voluerit, neque tam leviter amicos, neque magistros, neque principes patietur, ut conjugem admonentem atque consulentem; habet enim voluptatem quamdam admonitio uxoria, cum plurimum amet (vel, ut alii legunt, ametur), quod consulit.»

Adde, non tantum Apostolum hic vetare, ne publice doceat mulier, puta in ecclesia, verum etiam nec permittere illi ut privatim doceat, si id facere velit quasi ex officio vel auctoritate. Unde sequitur:

NEQUE DOMINARI (Graece αὐθεντεῖν, hoc est, auctoritatem usurpare) IN VIRUM (supple permitto mulieri), SED ESSE IN SILENTIO. — Graece ἡσυχίᾳ, id est quiete. Hoc silentium, haec verecundia, haec modestia longe magis mulierem ornat, quam pretiosa vestis, inquit Chrysostomus. Et, ut ait Euripides in Heraclid.: «Feminae pulcherrimum donum est silentium et modestia, et intus tranquillam manere.» Hinc Gorgoniam sororem ita laudat Nazianzenus: «Quid silentio prudentius? quaenam res divinas tum ex divinis oraculis, tum ex propria intelligentia et sagacitate magis cognovit? quaenam rursus minus locuta est quam illa, in muliebribus pietatis finibus se continens?»

Ex hoc Apostoli loco Epiphanius, haeres. 49, quae est Quintilianorum, confutat eos, quod mulieres ad episcopatum aut presbyterium assumerent, in gratiam et honorem Evae.

Si enim Apostolus docere, imo loqui non permittit mulieri in ecclesia, quid, si vidisset quod hoc saeculo vidimus, mulierem scilicet Ecclesiae alicujus caput, rectricem et doctricem? an non exclamasset: Monstrum horrendum! nimirum justo Dei judicio tale sibi deligunt monstrosum caput, qui caput a Christo constitutum, S. Petrum dico, sanctique Petri successores nolunt agnoscere.


Versus 13: Adam Enim Primus Formatus Est, Deinde Eva

13. ADAM ENIM PRIMUS FORMATUS EST, DEINDE EVA: ET ADAM NON EST SEDUCTUS, MULIER AUTEM SEDUCTA IN PRAEVARICATIONE FUIT. — q. d. Mulier debet silere et discere (non docere), atque subjecta esse viro, quia vir illi praestat, tum dignitate primae creationis: primo enim Adam fuit creatus, deinde ex Adamo Eva; tum vigore rationis; Eva enim leviter et temere permisit se seduci, non autem Adam. Ita Chrysostomus, qui notat, exemplo primae mulieris Evae tacite hic a Paulo reliquas feminas omnes temeritatis et levitatis argui.

Hinc pulchre ait Primasius: «Docet Apostolus feminas oportere esse viris subjectas, quia et posteriores sunt in ordine, et priores in culpa.»


Versus 14: Adam Non Est Seductus, Mulier Autem Seducta In Praevaricatione Fuit

14. ADAM NON EST SEDUCTUS, MULIER AUTEM SEDUCTA IN PRAEVARICATIONE FUIT. — «Seducta,» Graece ἀπατηθεῖσα, id est decepta, q. d. Mulier, ubi quaeritur: Quomodo Adam dicitur non esse seductus, cum ab Eva sit deceptus, et pomum vetitum acceperit, ac comederit? Respondet primo Magister Sentent., in II, dist. XXII, solam Evam dici seductam, quia sola Eva credidit tria, quae serpens promiserat, si de pomo vetito comederet, scilicet primo, se non morituros; secundo, similes Deo futuros; tertio, boni malique notitiam habituros. Sed repugnant plerique Patres, qui Adam etiam haec credidisse volunt, et colligitur Gen. III, 22, ubi Deus irridens Adae credulitatem et appetitum omniscientiae et cujusdam divinitatis: «Ecce Adam,» ait, «quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum.»

Secundo, aptius Ambrosius legens, «mulier seducta, facta est in praevaricationem,» id est fuit viro auctrix praevaricationis, non contra.

Tertio, alii repetunt ex vers. praeced. v «primus», q. d. Adam prior non fuit seductus, sed Eva. Ita Theodoretus, Oecumenius, Haymo.

Quarto, alii sic explicant, q. d. Adamo non fuit persuasum, sed Evae, Deum non praecepisse ne comederent de ligno scientiae boni et mali; Adam ergo non fuit seductus, sed sciens ac prudens violavit praeceptum Dei.

Quinto et planius, «Eva fuit seducta,» quia a serpente volente eam decipere, fuit decepta. Unde et ab hoc deceptore se deceptam profitetur, dicens: «Serpens decepit me.» Adam vero «non fuit seductus,» id est a serpente deceptus: serpens enim non ausus fuit virum aggredi, sed mulierem, quam facilius se decepturum sciebat.

Hinc etiam Adam non se excusavit ut a serpente aliove aliquo deceptum, sed tantum ut allectum ab uxore (nec enim Eva voluit decipere Adamum, sed tantum allicere ad esum sui pomi), tantumque comedisse, ut illi quasi sociae morem gereret: «Mulier,» inquit, «quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi.»

Ubi tamen nota: Mox ut Adam consensit mulieri factusque inobediens, voluit comedere de ligno vitae, elatus in superbiam, lapsus est in caecitatem, et credidit serpentis promissis voluitque Deo similis fieri, ac speravit ex pomi esu omniscientiam, ut jam dixi. Hoc enim est quod Deus eum irridens dixit: «Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum.» Ita Theophylactus, Ambrosius, Chrysostomus, Anselmus, Augustinus, lib. XIV De Civit., cap. XVII; Hieronymus, lib. I Contra Jovin. q. d. Paulus: Ergo mulier, utpote a serpente seducta, viro inferior est ratione et prudentia; ergo illi subsit oportet. Secundo, ergo juste Deus in poenam peccati, quo virum allexit ad peccatum, illam viro subjecit. Et, ut ait Chrysostomus et Oecumenius, semel mulier male docuit, et virum cunctaque pervertit: ultra ergo non doceat, sed sileat, et a viro recta agere discat. Audi Tertullianum, lib. De Habitu mulierum, mulierem alloquentem: «Tu,» ait, «es diaboli janua, tu es arboris illius resignatrix, tu es divinae legis prima desertrix; tu es, quae eum invasisti, quem diabolus aggredi non valuit; tu imaginem Dei hominem tam facile elisisti; propter tuum meritum, id est mortem, etiam Filius Dei mori habuit.»


Versus 15: Salvabitur Autem Per Filiorum Generationem

15. SALVABITUR AUTEM PER FILIORUM GENERATIONEM, SI PERMANSERIT IN FIDE, ET DILECTIONE, ET SANCTIFICATIONE CUM SOBRIETATE. — S. Thomas voculam «per» vult significare non meritum, sed conditionem, q. d. Salvabitur mulier, etiamsi non sit virgo, sed nubat, et incedat per statum matrimonii ac filiorum generationem. Unde Vatablus vertit, salvabitur mulier subjecta generationi filiorum: ut sit graecismus, διὰ τεκνογονίας, id est, τεκνογονοῦσα, «per filiorum generationem,» id est filios generans, vel in filiorum generatione salvabitur. Sic Graeci dicunt, δι' ἀρρωστίας, hoc est, ἀρρωστῶν. Saepe enim διά, id est «per», accipitur pro ἐν, id est «in», ut Roman. IV, 11, Abraham dicitur pater credentium, «per praeputium,» id est in statu praeputii; et II Cor. VI: «Per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam,» id est in prosperis et adversis. Hic sensus confirmatur ex verbis quae Apostolus addit: «Salvabitur,» inquit, «per filiorum generationem, si permanserit in fide, et dilectione, et sanctificatione cum sobrietate.» Itaque fidei, dilectioni et sobrietati causam salutis attribuit, non liberorum procreationi: liberorum enim procreatio res est naturalis et adiaphora, nec meritoria, nisi altius ad bonum aliquod spirituale, puta ad pietatem, piamque liberorum educationem, referatur.

Secundo, aliqui apud Theophylactum, «per filiorum generationem», intelligunt partum B. Virginis Mariae, qui salvas fecit mulieres; ipsa enim genuit Christum, et in ipso multos filios et filias Christianas. Sed hoc nimis remotum et alienum est.

Tertio, S. Augustinus, lib. XII De Trinit., XVII, «per generationem filiorum» intelligit productionem bonorum operum: sed hoc mysticum est.

Dico ergo quarto, plane et proprie: praepositio «per» significat hic causam et meritum, scilicet laborum, quos patitur mulier in partu, et educatione liberorum in fide et moribus Christianis, per quod salvabitur. Nota: Sub «generatione» «educationem» complectitur Apostolus; educatio enim est quasi completa generatio et formatio filiorum. Ita Chrysostomus, quasi dicat Paulus: Esto non doceat mulier, condecet illi pia occupatio, adeoque salvabitur non per librorum, sed per liberorum tractationem. Audiant hoc nostrae Novantes sciolae, quae pro sua haeresi et Scriptura contentiose cum viris disputant in mensis, navibus, curribus, ecclesiis. Audiant quod S. Basilius Demostheni, coco Valentis Imperatoris, pro Arianis garrienti, respondit: «Tuum est,» ait, «pulmenta coquere, non Evangelium exponere.»

SI PERMANSERIT FIDE, ET DILECTIONE. — Ita legunt Romana; sed Graeca jam et Syrus legunt, ἐὰν μείνωσιν, «si manserint», filii scilicet, q. d., inquit Chrysostomus: Salvabitur mater, si curet ut filii permaneant in Christi fide et dilectione, ac sanctitate, adjuncta sobrietate; graece σωφροσύνη, quod cum Hieronymo, Contra Jovinianum, verti potest pudicitia, vel castitate, ant etiam modestia; magis tamen, ut ante dixi, sobrietatem significat et temperantiam.

Moraliter Theophylactus: «Quid igitur,» inquit, «si mater pravis et impudicis infecta moribus, recte liberos educaverit? haud verisimile est ut faciat; attamen si contingat, accipiet pro his mercedem. Quid vero si bona et honesta sit, liberos vero suos malos toleret? quid si eos negligat illisque indulgeat? habebit exemplum poenae et vindictae, id quod Heli contigit. Quod si omnia fecerit, et nihil quod ad curam attinet, praetermiserit, non poterit tamen ad rectum perducere tramitem liberos; quod raro evenit: attamen non fraudabitur sudorum suorum mercede; quandoquidem et Filius Dei nihil non faciens et dicens, paucos tamen habuerit, qui sibi morem gesserint.»

Discant hic matres thesaurum suum esse liberos, quibus omnem curam impendere debent, non tam ut eos ditent, quam ut bene educent. Ita Cornelia, Gracchorum mater, inquit Valerius Maximus, lib. IV, cap. IV, cum Campana matrona apud illam hospita, ornamenta sua pulcherrima saeculi illius ei ostenderet, traxit eam sermone quousque redirent liberi: «Et haec,» inquit, «ornamenta mea sunt.» Unde S. Chrysostomus hic hom. 9 in morali: «Magnum,» inquit, «habemus pretiosumque depositum, scilicet filios, ingenti illos servemus cura, atque omnia faciamus, ne fur id nobis astutus auferat; nulla nobis possessio, nullus fundus aeque nobis gratus et charus esse debet: quippe haec omnia filiis quaeruntur. Si igitur major possessionum nobis est cura, quam eorum, quorum illae gratia comparantur, id profecto absurdissimum et stolidissimum est. Exerceamus ergo ad virtutem atque pietatem molles filiorum animos, caetera omnia secundo loco quaeramus: nam si quidem illi improbi fuerint, nihil eis pecuniae proderunt; sin autem probi, nihil ex paupertate laedentur. Vis filium relinquere divitem? Bonum illum ac benignum esse doce: ita enim etiam rem familiarem auctiorem facere poterit.» Et inferius: «Filiis non rite institutis praestat pauperes esse, quam divites: paupertas enim vel invitos coercet, atque intra virtutis limites continet; opes vero ne volentes quidem pudice temperanterque vivere sinunt, verum exhorbitare faciunt, atque pervertunt.» Deinde matres ad filias rite educandas ita cohortatur et instruit: «Matres, item filiarum vobis curam assumite: est ea cura vobis perfacilis. Curate sollicite, ut domi jugiter sint. Ante omnia pias religiosasque esse docete, aspernari pecunias, exteriorisque ornatus contemptrices esse; atque ita demum nuptiis tradite. Eas si institueritis, non ipsas modo servabitis, verum et viros qui illas ducturi sunt; neque viros tantum, sed etiam filios atque nepotes. Quippe ex radice optima surculi prodeunt firmiores, ac semper in meliora proficiunt, horumque, omnium merces vobis reddenda est.» Ac denique hac insigni sententia rem concludit: «Ita nempe paterna domo decet progredi virginem, ac matrimonio jungi, quemadmodum ex palaestra luctatorem, ut omnem diligentissime rei familiaris peritiam habeat, sitque veluti fermentum, quod massam omnem in suam transfert pulchritudinem.» Peculiaria praecepta de educatione filiarum, matribus assignat S. Hieronymus, epist. ad Laetam, et ad Calantiam, et ad Gaudentium, tomo I.

Ita S. Monica salvata est, et multos salvos effecit per sollicitam educationem et curam S. Augustini, de qua S. Augustinus, lib. III Conf., cap. XI et sequent. Talis fuit et Placilla, Theodosii Imperatoris uxor, cujus quam eximia pietas et ardens studium fuerit in educandis liberis, videre est apud Nicephorum, lib. XII Hist., cap. XXIII et XXIV.