Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Describit dotes et virtutes requisitas in Episcopo, et vers. 8, in diacono, et vers. 11, in eorum uxoribus. Denique, vers. 15, monet Timotheum ut reverenter versetur in Ecclesia Dei, quae columna est et firmamentum veritatis, praesertim illius, quae docet Christi incarnationem et redemptionem, quod est magnum pietatis sacramentum.
Textus Vulgatae: I Timotheum 3:1-16
1. Fidelis sermo: Si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. 2. Oportet ergo Episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, pudicum, hospitalem, doctorem, 3. non vinolentum, non percussorem, sed modestum; non litigiosum, non cupidum, sed 4. suae domui bene praepositum, filios habentem subditos cum omni castitate. 5. Si quis autem domui suae praeesse nescit, quomodo Ecclesiae Dei diligentiam habebit? 6. Non neophytum: ne in superbiam elatus, in judicium incidat diaboli. 7. Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab iis qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat et in laqueum diaboli. 8. Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes: 9. habentes mysterium fidei in conscientia pura. 10. Et hi autem probentur primum: et sic ministrent, nullum crimen habentes. 11. Mulieres similiter pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus. 12. Diaconi sint unius uxoris viri, qui filiis suis bene praesint, et suis domibus. 13. Qui enim bene ministraverint, gradum bonum sibi acquirent, et multam fiduciam in fide, quae est in Christo Jesu. 14. Haec tibi scribo, sperans me ad te venire cito. 15. Si autem tardavero, ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quae est Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis. 16. Et manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit angelis, praedicatum est Gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria.
Versus 1: Fidelis Sermo: Si Quis Episcopatum Desiderat, Bonum Opus Desiderat
1. FIDELIS SERMO. — Chrysostomus, Theophylactus, Oecumenius, haec verba non ad sequentia de episcopatu, sed ad praecedentia referunt; quia enim dubitare poterant, an verum et certum esset id quod dixit in fine cap. praeced., mulierem scilicet salvandam esse per filiorum generationem, ideo hic addit, inquiunt, «Fidelis sermo,» q. d. Id, quod dixi de mulieribus, certum est et indubitatum. Verum longe melius Theodoretus, Ambrosius, Primasius et alii τὸ «fidelis sermo» referunt ad sequentia, q. d. Certum est et verissimum quod de episcopatu et ordine hierarchico jam toto cap. dicturus sum. Solet Apostolus cum aliquid magni dicturus est, τὸ «fidelis sermo» praemittere, ut dixi cap. 1, vers. 15. Hic enim aggreditur Timotheo munia Episcopi et aliorum Ecclesiae ministrorum ad vivum depingere.
SI QUIS EPISCOPATUM DESIDERAT, BONUM OPUS DESIDERAT. — Vult, ait S. Augustinus, lib. XIX De Civit., XIX, docere Apostolus, quid sit episcopatus, nomen scilicet esse operis, non honoris: Episcopus enim est superintendens, qui curam aliorum gerit, subitque onus et laborem docendi et regendi populum; episcopatus enim dicitur παρὰ τοῦ ἐπισκοπεῖν πάντας, id est eo quod omnes speculetur omnibusque provideat, inquit Theophylactus. Quo sensu dixit Cicero in Epistolis: «Unum me Pompeius esse voluit, quem tota Campania habeat episcopum, ad quem delectus et summa negotii referatur.» Eusebius quoque lib. I, cap. XXXVII, De Vita Constantini, eum vocat communem orbis episcopum a Deo constitutum. Sic et Hieronymus explicat, epist. 83 ad Oceanum: «Si quis,» inquit, «episcopatum desiderat, bonum opus desiderat: opus, non dignitatem; laborem, non delicias; opus per quod humilitate decrescat, non intumescat fastigio.» Eadem ratione episcopatum esse grave onus, docet S. Clemens, lib. II Constit. Apost., cap. XXV: «Quia,» inquit, «oportet Episcopum omnium scopum esse, sicut Christus Episcopi scopus est.» Ubi addit noster Turrianus, idcirco ab Apostolo hic vocari ἔργον, id est opus arduum et difficile.
Hinc infert Augustinus, primo, non esse Episcopum, qui praeesse magis eligit, quam prodesse. Secundo, episcopatum, licet in se sit opus bonum, non tamen bene, sed indecenter appetitur, nisi scilicet a Deo et Ecclesia ad hoc voceris, uti vocatus est Timotheus per prophetiam, cap. 1, vers. 18. «Otium ergo,» ait Augustinus, lib. XIX De Civit., cap. XIX, «sanctum quaerit charitas veritatis, negotium justum suscipit necessitas charitatis; quam sarcinam, si nullus imponit, percipiendae atque intuendae vacandum est veritati: si autem imponitur, suscipienda est propter charitatis necessitatem; sed nec sic omnino veritatis delectatio deserenda, ne subtrahatur illa suavitas et opprimat illa necessitas.»
Secundo, planius et clarius: «Qui episcopatum desiderat, bonum (graece καλὸν, id est praeclarum et arduum) opus desiderat:» hic enim verissimum est illud adagium, δύσκολα τὰ καλὰ, difficilia, quae pulchra, sive praeclara. Vult enim Timotheum et omnes episcopos docere Apostolus, Episcopi munus excelsum esse et arduum, ut illud serio apprehendant, totique illi intendant, ut tanto oneri faciant satis. Unde explicans hoc opus bonum, sive praeclarum, subdit: «Oportet ergo Episcopum irreprehensibilem esse,» etc. Id maxime verum erat tempore Pauli, cum episcopatus non erat honor, sed labor ingens et proximus ad martyrium gradus. Imo Alvarus Pelagius, lib. De Planctu Ecclesiae, art. 18, ex S. Hieronymo sic explicat: «Qui episcopatum desiderat, bonum opus, id est martyrium, desiderat. Illo,» inquit, «tempore ab Apostolo dictum est, Si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat, quo quisquis plebibus praeerat, primus ad martyrii tormenta trahebatur. Tunc ergo fuit laudabile episcopatum quaerere, quando per hoc non dubium erat ad supplicia graviora pervenire.» Idem docet S. Gregorius, I part. Pastor., VIII; Anselmus et alii. Sicut ego Deus tunc multos excitabat ad se offerendum martyrio, ita et nonnullos excitabat ad episcopatus capessendos, qui se Martyribus duces praeberent fidei et martyrii. Jam vero qui episcopatum ob amplos proventus, ob dignitatem, ob gradum et honorem quaerunt, periculosa ambitione et avaritia peccant. Ratio est, quia Episcopus debet esse perfectus, nec tendere, sed esse in statu perfectionis Christianae: hoc autem de se praesumere, magnae est superbiae.
Secundo, quia, ut docet Concilium Tridentinum, episcopatus est onus angelicis humeris formidabile; nam non tantum pro sua, sed et pro omnium sibi subditorum animabus ab Episcopo rationem exiget Deus. Quis nisi temerarius hoc munus et onus ambiat? Socrates apud Platonem, dial. I De Republic., miratur eos qui volentes imperium suscipiunt: Quia, inquit, nullus probus magistratus sibi, sed subditis, eorumque commodis intendit et servit: unde censet probos viros ad magistratus capessendos invitos adigendos esse, proposita poena vel praemio. Hinc et Antigonus, Macedonum rex, cum videret filium insolentius regere suos, ait: «An ignoras, o fili, regnum nostrum esse splendidam servitutem?» Si ita est in magistratu terreno et temporaneo, quid erit in spiritali, coelesti et perpetuo, qualis est episcopatus?
Unde S. Gregorius loco citato: «Apostolus,» ait, «laudans desiderium boni operis (episcopatus) protinus in pavorem vertit quod laudavit, cum subdit: Oportet autem episcopum irreprehensibilem esse,» etc., q. d. Laudo quod quaeritis, sed discite quid quaeratis. Et auctor operis imperfecti, hom. 33 in Matth.: «Opus,» ait, «desiderare in se bonum est: primatum autem honoris concupiscere, vanitas est; primatus fugientem se desiderat, desiderantem se fugit et horret.» Hinc S. Chrysostomus tantopere episcopatum fugit, ut docet ipse in sex libris De Sacerdotio. Sic eumdem fugerunt S. Augustinus, Gregorius, Fulgentius et alii.
Audi S. Augustinum, epist. 148 ad Valerianum: «Vis,» ait, «mihi facta est merito peccatorum meorum (nam quid aliud aestimem nescio), ut secundus locus gubernaculorum mihi traderetur, qui remum tenere non noveram.» Et serm. 75 ad Fratres in Eremo: «Usque adeo timebam episcopatum, ut (quoniam coeperam jam alicujus esse momenti inter servos Dei, fama mea) in quo loco sciebam non esse Episcopum, ne illo accederem caverem; ex hoc agebam quantum poteram, ut in loco humili salvarer, ne in alto periclitarer. Veni ad istam civitatem propter videndum amicum, quem putabam me lucrari posse Deo, ut nobiscum esset in monasterio. Quasi securus perveni, quia locus habebat Episcopum. Apprehensus et presbyter factus sum, et per hunc modum ad episcopatum perveni.»
Legitur in Vita S. Goaris, ipsum, cum a Sigeberto, Francorum rege, postulatus esset Trevirorum Episcopus, inducias postulasse; Interim Deum orasse, ut, nisi esset ex salute sua, episcopatum a se averteret: mox ipse in morbum incidit, et infirmatus ad mortem, episcopatum evasit. Simile de Nilamone monacho refert Nicephorus, lib. XIII, cap. XVII. Sic de Canonico illo S. Victoris Parisiis spectatae probitatis et doctrinae narrat Thomas Cantipratanus, lib. I Exemplorum sui temporis memorabilium, cap. XX, quod, cum in vita postulatus ad episcopatum constanter eumdem respuisset, post mortem beatus apparuerit cuidam suo amico, qui idipsum a moriente efflagitarat, rogatusque an bene cessisset illi pertinax illa episcopatus recusatio, responderit dicens: «Quod in vita semper timui nunc scio, scilicet quod si episcopatus cathedram ascendissem, in damnationis perpetuae periculum incidissem,» id est, si de numero Episcoporum fuissem, verisimiliter de numero Beatorum non essem.
Recte ergo sanxit Leo Imperator sub annum Domini 469, lib. XXXI, cap. De Episcop. et Clericis, «non pretio, sed precibus ordinetur Antistes. Tantum ab ambitu debet esse sepositus, ut quaeratur cogendus, rogatus recedat, invitatus effugiat, sola illi suffragetur necessitas excusandi. Profecto enim indignus est sacerdotio, nisi fuerit ordinatus invitus.» S. Gregorius, lib. VI in lib. I Reg., cap. ultim.: «Rectus,» ait, «est ordo, ut quaerantur homines ad episcopatum.» Et Bernardus, lib. I De Consid., cap. V: «Qui pro se rogat,» inquit, «jam judicatus est.» Et inferius: «Cunctantes et renuentes coge et compelle intrare.» Vide Anselmum et D. Thomam, II II, Quaest. CLXXXV, art. 1.
Nota: Non meminit hic parochorum et Sacerdotum Apostolus, sed eos sub Episcopis intelligit: est enim idem eorum onus et munus, docendi, pascendi, regendi populum, sed circa pauciores subditos. Vide dicta Philipp. 1, 1.
Versus 2: Oportet Ergo Episcopum Irreprehensibilem Esse, Unius Uxoris Virum
2. OPORTET ERGO EPISCOPUM IRREPREHENSIBILEM ESSE, UNIUS UXORIS VIRUM. — q. d. Itaque ut aggrediar praecipuum hujus epistolae argumentum, scilicet ut te, o Timothee, aliosque episcopos doceam, quales quibusque virtutibus praediti esse debeant, dico imprimis Episcopum debere esse irreprehensibilem, id est, qui non tantum vitio, quod reprehendi possit, careat, sed qui insuper omnibus virtutibus sit ornatus. «Omnes,» inquit Hieronymus ad Ocean., «virtutes in uno sermone comprehendit, et pene rem contra naturam exigit; quis enim ille est, qui absque peccato et reprehensione vivat?» Hinc Nazianzenus, in Apol. 1: «Vitium,» inquit, «in Episcopo est, non quam optimum esse;» quia, ut recte ait Plutarchus, lib. De Doctrina principum, «Sunt principes tam sacri, quam profani instar lucentium gemmarum, atque adeo si quis in illis naevus apparet, detractioni patet et calumniae.» Et Theophylactus hic: «Praesidem,» inquit, «ac principem velut stellam et illuminationem decet esse, ut ad ipsum omnes defigentes oculos illustrentur, atque ducantur in viam rectam.» Et Chrysostomus hic, hom. 10: «Eum,» inquit, «qui regendos alios suscepit, tanta decet gloria virtutis excellere, ut instar solis caeteros velut stellas suo fulgore obscuret.» Et inferius: «Oportet,» inquit, «Episcopum angelum esse, nulli humanae perturbationi vitiove subjectum.» Et in morali: «Idcirco,» inquit, «nos Dominus elegit, ut simus quasi luminaria, ut veluti fermentum evadamus, ut magistri caeterorum efficiamur, ut veluti angeli cum hominibus versemur in terris, tanquam viri cum infantibus pueris, quasi spirituales cum animalibus, ut ex nostro contubernio ingentia illi lucra conquirant.» Idem alio loco docet Episcopum in populo debere esse quasi angelum inter homines et quasi pastorem inter oves mutas et irrationales, tantumque ratione et virtute populum debere antecellere, quantum homo bruta antecellit. Hinc patet Episcopum debere esse perfectum. Errant ergo imperfecti, qui sibi persuadent, quod sese perficient in episcopatu: ibi enim velle discere perfectionem, idem est quod velle discere figulinam in dolio, ait Nazianzenus, Apologet. 1, id est velle discere artem cum eam debeas exercere, imo docere; idque cum gravi animarum tibi creditarum periculo et damno.
Audi Bernardum, in fine lib. IV De Consid. ad Eugenium Pontificem: «Consideres,» inquit, «ante omnia sanctam Romanam Ecclesiam, cui Deo auctore praees, Ecclesiarum matrem esse, non dominam: te vero non dominum Episcoporum, sed unum ex ipsis, porro fratrem diligentium Deum. De caetero considera oportere te esse formam justitiae, sanctimoniae speculum, pietatis exemplar, assertorem veritatis, fidei defensorem, doctorem Gentium, Christianorum ducem, amicum sponsi, sponsae paranymphum, cleri ordinatorem, pastorem plebium, magistrum insipientium, refugium oppressorum, pauperum advocatum, miserorum spem, tutorem pupillorum, judicem viduarum, oculum caecorum, linguam mutorum, baculum senum, ultorem scelerum, malorum metum, bonorum gloriam, virgam potentium, malleum tyrannorum, regum patrem, legum moderatorem, canonum dispensatorem, sal terrae, orbis lumen, sacerdotem Altissimi, vicarium Christi, Christum Domini, postremo Deum Pharaonis,»
Nota: Apostolus sexdecim conditiones exigit hic ab Episcopo, decem affirmativas, sex negativas. Prima est affirmativa, ut sit irreprehensibilis; secunda est negativa, ut sit unius uxoris vir, etc.
UNIUS UXORIS VIRUM. — Primo, Ambrosius, lib. De Dignitat. sacerd., cap. IV, sic explicat, q. d. Oportet Episcopum unius Ecclesiae, non plurium esse Episcopum, nec ab una Ecclesia ad aliam transire; hoc enim vetat hic Paulus, et Concilium Nicenum I, can. 16. Verum hoc mysticum est, non litterale, ut fatetur ipse Ambrosius.
Secundo, Lutherus sic explicat: Episcopus non sit scortator, sed unam habeat uxorem. Sic fere et Beza. Episcopus, inquit, non sit talis, qui temere repudiata uxore aliam ducat. Hic enim revera est scortator, imo adulter.
Tertio, Magdeburgenses, Calvinus et passim Novantes sic explicant, q. d. Episcopus simul non habeat multas uxores, uti Judaei permissu Dei habuerunt; sed unam tantum, ita tamen ut illa mortua, aliam et aliam ducere possit, itaque successive habere multas.
Huc referri potest aliquorum olim explicatio, cujus meminit hic Chrysostomus et Theophylactus, quamque probat hic Theodoretus, debere scilicet eligi Episcopum, non qui jam sit (in quo plane a Calvino et Novantibus dissident), sed qui ante episcopatum fuerit monogamus, id est unam tantum simul habuerit uxorem, licet plures habuerit successive. Nam in ipso episcopatu non monogamus, sed agamus et caelebs sit oportet.
Verum omnes alii, praeter Theodoretum, hasce expositiones refellunt validis rationibus, voluntque per «unius uxoris virum,» intelligi monogamum absolute, qui secundas non iniit nuptias, nec successive plures habuit uxores, sed unam tantum. Patet id primo, quia non tantum lege Christi, sed etiam usu gentium et lege Romana polygamia tempore Christi, imo ante Christum fuit abrogata, non tantum apud Christianos, sed etiam apud Judaeos et gentes omnes, erantque polygami infames, ut patet ex edicto Diocletiani et Maximiani, quod extat L. Neminem, C. De incestis nuptiis, et ex edicto Valeriani et Galieni, L. Eum, C. ad leg. Juliam De adulteriis. «Eum,» inquiunt Imperatores, «qui simul duas habuerit uxores, sine dubitatione comitatur infamia,» scilicet ex recepto jam pridem gentium usu et consuetudine. Supervacue ergo et frustra moneretur hic a Paulo Episcopus, ne sit polygamus, hoc est, ne plures simul habeat uxores, cum nec laico id liceret, nec polygamia esset in usu. Sicut ridicule jam v. g. Pontifex scriberet ad Episcopos: Episcopus non debet esse polygamus, cum polygamia nec apud laicos quidem sit in usu, aut permissa. Imo hoc ipso, quo Apostolus hanc ab Episcopo perfectionem exigit, ut sit unius uxoris vir, tacite permittit laico, ut sit duarum uxorum vir: hoc autem simul esse non potest (quia obstat lex Christi, imo et Romana, ut dixi), sed tantum successive; ergo cum ab Episcopo Paulus exigit, ut sit unius uxoris vir, non simul, sed successive intelligit, scilicet Episcopum ita unam habere, vel habuisse uxorem, ut post vel ante illam, nullam aliam successive habuerit.
Secundo, quia cap. V, vers. 9, simili phrasi dicit Apostolus: «Vidua eligatur non minus sexaginta annorum, quae fuerit unius viri uxor.» Atqui ibi intelligit unius viri uxorem illam quae post mortem mariti secundas non iniit nuptias, nec secundum habuit maritum; nunquam enim visum fuit unam uxorem duos simul habere maritos, ut ad hoc cavendum dixerit Apostolus, eligendam esse unius viri uxorem: ergo pariter hic unius uxoris virum intelligit eum, qui successive tantum habuit unam, ita ut mortua prima uxore, non duxerit secundam.
Tertio, quia hinc usus antiquissimus Ecclesiae habet, ut non ordinentur digami, qui duas uxores successive, sed monogami, qui unam tantum habuerunt. Estque haec communis Patrum, praeter Theodoretum, expositio. Vide eos apud Bellarminum, lib. I De Cleric., cap. XXIII et XXIV.
Dices: Apostolus vult Episcopum esse irreprehensibilem, et explicans subdit: «Unius uxoris virum;» ergo per hoc cavere vult ne simul duas habeat uxores; hoc enim crimen est et reprehensibile: habere vero duas successive, nec crimen est, nec reprehensibile.
Respondeo primo, posse haec accipi ut disparata, ut scilicet primo, velit Episcopum esse irreprehensibilem; secundo, ut eumdem velit esse unius uxoris virum; varias enim hic dotes ab Episcopo requirit.
Secundo, ut demus τὸ «irreprehensibilem» ad sequentia referri, eaque generatim complecti, respondeo, per «irreprehensibilem» intelligit non tantum carentem crimine, sed etiam nota quapiam, quae ab hominibus notari et reprehendi solet, quaeque alicujus vitii, infirmitatis, aut imperfectionis hominibus suspicionem praebet: talis autem est digamia. Haec enim praebet hominibus suspicionem incontinentiae et propensionis in libidinem; unde in Episcopo turpis est et reprehensibilis; decet enim Episcopos esse castos, ut suis castitate praeluceant, utque liberius eos hortari possint ad continentiam, inquit Ambrosius, lib. I Officior., cap. ult. Hinc et Gentiles, digamos a sacerdotio repulerunt. «Inter Gentiles etiam,» inquit Hieronymus ad Ageruchiam, epist. 11, «flamen unius uxoris vir ad sacerdotium admittitur, flaminissa quoque unius viri uxor eligitur: ad tauri Aegyptii sacra semel maritus assumitur.» Hinc Dido Aeneid. IV, ait: Huic uni forsan potui succumbere culpae. «Culpae,» inquit Servius, propter antiquum ritum, quo repellebantur a sacerdotio bis nuptae.
Dices secundo: Scortatores et adulteri, si se emendent, non repelluntur a sacerdotio; ergo multo minus digami, qui successive duas habuerunt uxores, sunt ab eo repellendi.
Respondeo: Nego consequentiam; nam non tantum ob incontinentiae speciem, de qua jam dixi, digami repelluntur, sed etiam ob mysticam significationem: Episcopus enim repraesentare debet Christum, qui unam tantum habuit sponsam, eamque virginem, scilicet Ecclesiam; non potest ergo esse digamus, sed monogamus, ut pulchre docet S. Augustinus, lib. De Bono conjug., cap. XVIII, cujus verba mox recitabo. Sicut ergo lege Ecclesiastica judices, qui reos morte mulctant, sunt irregulares et inhabiles ad sacerdotium, non ob crimen (nullum enim admiserunt, imo justitiam exercuerunt), sed ob indecentiam et ob significationem; debet enim sacerdos referre mansuetudinem Christi, et remotissimus esse a sanguinis effusione: ita pariter juste potuit Ecclesia sancire legem, qua digamos, ob similem indecentiam et significationem, arceret a sacerdotio.
Est enim duplicis generis irregularitas legibus Ecclesiae sancita: prior ob enormia crimina, inter quae non sunt fornicatio et adulterium; secunda, ob mysticam significationem, qualis est in digamia et judiciis capitalibus.
Objicit tertio, Calvinus: Saltem Apostolus inter dotes Episcopi ponit, esse «unius uxoris virum:» ergo requirit ut Episcopus sit conjugatus saltem cum una. Idem olim Hieronymo objecit Vigilantius.
Respondeo cum Theophylacto et Patribus, τὸ «unius uxoris virum» esse dotem Episcopi, non positivam, sed negativam, quae tamen innuit aliam positivam: unius enim uxoris vir is est, qui adeo continens est, ut non habeat vel habuerit plures uxores, quam unam. Non ergo praecipit Apostolus, aut laudat, ut Episcopus habeat unam uxorem, sed si habuerit, ut unam tantum habuerit; quod si nullam habeat, habueritve, non ineptum, sed aptiorem episcopatui censendum vult Apostolus: vult enim Episcopum eligi quam fieri possit castissimum. Nam alioqui ipse Paulus contra hanc legem peccasset, utpote qui Timotheum et Titum creaverit Episcopos, qui, teste S. Ignatio ad Philadelphios, perpetuam coluerunt virginitatem: verum quia tempore Christi, rari inter Gentiles et Judaeos inveniebantur caelibes, et plerique omnes erant conjugati, hinc eosdem jam conversos ad Christum, eo quod deessent caelibes apti, necesse erat promoveri ad episcopatus et sacerdotia: ita tamen, ut monogamos, quasi castiores eligi velit Apostolus.
Ubi nota: Hi, qui ex conjugio vocabantur ad sacerdotium, post ordinationem usu conjugii abstinebant communi Ecclesiae lege, idque ob excellentem sacerdotii dignitatem, quae puritatem angelicam requirit, et ut toti Christo et Ecclesiae vacarent. Unde Apostolus ad Titum, cap. 1, 8, vult Episcopum esse continentem. Certe constat sanctissimos omnes et doctissimos Episcopos, qui a mille ducentis annis vixerunt, fuisse caelibes. Docet id Epiphanius haeresi 59, quae est Catharorum. «At dices,» inquit, «in quibusdam locis presbyteros et diaconos adhuc liberos gignere; sed hoc non est juxta canonem, sed juxta hominum mentem, quae per tempus elanguit.» Et Hieronymus, lib. I Contra Vigilantium: «Quid facient,» inquit, «Orientis Ecclesiae, quid Aegypti et Sedis Apostolicae, quae aut virgines clericos accipiunt, aut continentes, aut, si uxores habuerint, desinunt esse mariti.» Idem docent et sanciunt sanctissimi Pontifices, Siricius, epist. ad Himerium; Leo I, epist. ad Anastasium; Innocentius I, epist. ad Victricium; imo Concilium Nicenum I, can. 3, et Eliberinum, can. 33. Quod ergo Graeci sacerdotes utantur conjugibus, quas ante sacerdotium duxerunt, abusus est, inductus a Graecis incontinentibus sub annum Domini 700, in Synodo Trullana (quae non legitima, sed clancularia et profana Synodus fuit), can. 13; nam ante hos Trullanos, Graeci Patres in Concilio Niceno, aliique, ut patet ex Epiphanio loco citato, hunc abusum damnarunt: illum tamen, utpote nimis inolitum, pacis causa, Graecis jam permittit Ecclesia Romana, ut patet cap. Cum olim, de clericis conjugatis.
Denique fuit olim controversia inter S. Hieronymum et Augustinum an haec digamia, quae est impedimentum sacerdotii, sit accipienda ante baptismum, an vero tantum post baptismum. S. Hieronymus, epist. ad Oceanum, vult tantum censendos hic digamos, qui post baptismum duas uxores successive duxerint, non vero eos, qui ante baptismum unam, et ea defuncta post baptismum alteram duxerant.
Negat id Augustinus, vultque tam hos, quam illos esse digamos et irregulares; ita enim habet, lib. De Bono conjug., cap. XVIII: «Quod acutius intellexerunt, qui nec eum, qui catechumenus vel paganus habuerit alteram, ordinandum esse censuerunt; de Sacramento enim agitur, non de peccato: nam in baptismo peccata omnia dimittuntur. Propter Sacramenti autem sanctitatem, sicut femina etiamsi catechumena fuerit vitiata, non potest post baptismum inter Dei virgines consecrari: ita non absurde visum est eum, qui excessit uxorum numerum singularem, non peccatum aliquod commisisse, sed normam quamdam Sacramenti amisisse, non ad vitae bonae meritum, sed ad ordinationis Ecclesiasticae signaculum necessariam.» Augustini sententiam secuta est Ecclesia cum suo capite Innocentio I, ut patet 28, q. III.
SOBRIUM. — Graecum νηφάλιον, tam sobrium, quam vigilem (ut vertit Theodoretus et Syrus), atque perspicacem, suisque rebus attentum (ut Theophylactus) significat: nam sobrietas mater est vigilantiae, ingenii et solertiae. Inde νηφάλια sacra dicebantur, in quibus pro vino libabatur aqua: nimirum non decet speculatorem omnium saluti invigilantem esse dormitabundum; nec vigilare potest, qui ventri se addicit. Talem, vigilantem scilicet pastorem, se praebuit Jacob patriarcha, Genes. XXXI, vers. 39. Tales debent esse Episcopi et Pastores: imo, ut ait Chrysostomus, imitari, adeoque superare debent duces castrorum, qui noctu diuque universum suum exercitum perlustrant.
PRUDENTEM. — Graecum σώφρονα, etiam temperantem, et, ut Ambrosius ac Hieronymus vertunt, pudicum; proprie tamen prudentem, qui sana mente, judicio ac consilio est, significat, praesertim hoc loco, ubi praecessit «sobrium.» In Episcopo magna requiritur prudentia; nam «ars artium,» inquit Nazianzenus, Apol. 1, «scientia scientiarum mihi esse videtur, hominem regere, animal scilicet omnium maxime varium et multiplex.»
Rursum, omnia Ecclesiae negotia dirigere debet Episcopus: quanta ergo et quam varia opus est illi prudentia? Tertio, omnibus virtutibus pollere et excellere oportet Episcopum, ergo rara et admirabili prudentia praeditus sit necesse est; prudentia enim auriga est omnium virtutum, ut dicere solebat S. Antonius. Hinc Aristoteles, VI Ethic., cap. XIII, docet omnes virtutes in prudentia esse connexas, ideoque Socratem asseruisse quod virtutes omnes sunt quaedam prudentiae, quia scilicet nulla sine prudentia esse aut consistere potest; prudentia enim omnes dirigere, omnibus quid agendum, quid cavendum sit, dictare et praescribere debet.
ORNATUM. — κόσμιον, id est, honesto habitu, qui virum gravem decet, ornatum: idem enim est verbum, quod cap. II, vers. 9, Noster vertit, in habitu ornato.
Secundo et melius, Hieronymus ad Oceanum, ex Cicerone ait: «Ornatus vocatur, qui decorem servat in motu, incessu, habitu et sermone.» «Ornatum» ergo idem est, quod moribus compositum; ut etiam per corpus appareat animi moderatio et temperantia. «Amictus enim corporis, et risus dentium, et ingressus hominis enuntiant de illo,» Ecclesiastici XIX, 27. Et ut ait Cicero: «Caput est artis docere quod facias.» Ita cum Hieronymo explicant Theodoretus, Syrus, Anselmus et alii.
Hinc S. Ambrosius, ut narrat hic D. Thomas, quosdam ordinare noluit, hoc solo nomine, quod tam dissolute incederent. De hoc ornatu sacerdotis vide fuse S. Gregorium, homil. 17 in Evangel. Hinc graviter et querula voce S. Ambrosius, lib. De Dignitate sacerdotali, cap. VI, et Gregorius, loco citato, docent, causam cur subinde sacerdotes, Episcopi et clerici despiciantur, esse ipsorummet levitatem, inscitiam, mores incompositos, impuram et improbam vitam. Hoc enim est quod talibus Deus intentat per Malachiam, cap. II, vers. 8, dicens: «Vos recessistis de via, et scandalizastis plurimos in lege, irritum fecistis pactum Levi: propter quod et ego dedi vos contemptibiles et humiles omnibus populis.»
PUDICUM. — Non habent hanc vocem Graeca, nec Syrus, sed Romana. Ut se pudicos servent Episcopi et Ecclesiastici, maxime vitare debent consortia mulierum. Ita S. Augustinum fecisse scribit Possidonius, cap. XXVI Vitae ejus, quod tanti doctoris exemplum quia memorabile est nobisque imitandum, hic ascribam: «Feminarum,» inquit Possidonius, «intra domum ejus nulla unquam conversata est, nulla mansit, nec quidem germana soror, quae vidua Deo serviens multo tempore, usque in diem obitus sui, praeposita ancillarum Dei vixit; sed neque patrui sui filia, et fratris sui filiae, quae pariter Deo serviebant; quas personas sanctorum Episcoporum Concilia in exceptis posuerunt. Dicebat vero, quia etsi de sorore et neptibus secum commorantibus nulla nasci possit mala suspicio; tamen, quoniam illae personae sine aliis necessariis secumque manentibus feminis esse non possent, et quod ad eas etiam aliae a foris intrarent, de iis posse offendiculum aut scandalum infirmioribus nasci. Ob hoc ergo dicebat, nunquam debere feminas cum servis Dei etiam castissimis, in una manere domo. Et si forte ab aliquibus feminis, ut videretur et salutaretur, rogabatur, nunquam sine clericis testibus ad eas intrabat, vel solus cum solis unquam est locutus, nisi secretorum aliquid interesset.»
Ita S. Xaverius mulieres adiri aiebat minori fructu et majori periculo vel tentationis, vel suspicionis sinistrae. Imo Concilium Carthaginense, can. 23, decernit ne Episcopi, Presbyteri vel clerici feminas accedant, nisi adsint alii clerici, vel graves aliqui Christiani.
Quam haec res sit magni momenti aeque ac periculi, praeclare docet, et graviter admonet Auctor libri De Singularitate (sive solitaria et a feminis semota vita) clericorum, qui extat inter opera Cypriani: «Lubrica,» inquit, «spes est, quae inter fomenta peccati salvari se sperat, incerta victoria est inter hostilia arma pugnare, impossibilis liberatio est flammis circumdari, nec ardere.» Et infra: «Ipsi nos fallimus quoties credimus inter masculos et feminas castitatem immobilem custodiri. Difficile quis venenum bibet et vivet; verendum est dormienti in ripa, ne cadat, cum dicat Apostolus I ad Corinth. X: Qui se putat stare, videat ne cadat; et utilius est infirmum se homo cognoscat, ut fortis existat, quam si fortis videri velit, infirmus emergat.» Et infra: «De carbonibus scintillae dissiliunt, de ferro rubigo nutritur, morbos aspides sibilant, et mulier fundit concupiscentiae pestilentiam, quam Salomon sic comparat dicens: De vestimentis procedit tinea, et a muliere iniquitas viri.»
Scripsit S. Leander, Episcopus Hispalensis, insignem regulam, sive institutionem virginum ad Florentinam sororem, quam edidit noster Brouwerus, in qua cap. II, ita ei praecipit: «Quisquis vir, si sanctus est, nullam tecum quaerat familiaritatem, ne videndi jugitate aut infametur utriusque sanctitas, aut pereat. Decidet enim a charitate Dei, quae perpetrandi mali operis occasionem praebuerit. Decidet a charitate proximi, quae, etsi male non agit, opinione tamen pessimam famam nutrit. Dispar enim sexus in unum locatus, eo titillatur inflictu, quo nascitur, et naturalis movetur flamma, si incomposita attigerit. Quis colligabit ignem in sinu suo, et non comburetur? ignis et stupa sibi utraque contraria in unum redacta, flammas nutriunt. Viri sexus et feminae diversus si conjungitur, quo lex naturae provocat, commovetur.»
Nimirum, ut aiebat Plato, vir appetit feminam tanquam sui partem (cupit enim costa redire ad latus viri, ex quo sumpta est), et femina virum, sicut pars appetit suum totum, cupitque ei jungi et illi inexistere. Vide S. Hieronymum, epist. 8, 9, 10, 11 et 22. Hic est ergo scopulus latens, sed nocentissimus, ad quem incauti aut sibi praefidentes allisi viri magni et sancti, castitatis naufragium fecerunt. O qualia et quanta videbimus in die judicii! Qui sapis, fuge blandas Sirenes.
HOSPITALEM. — φιλόξενον, id est peregrinorum amantem, et erga eos hospitalem. Haec virtus Episcopo est necessaria, ideoque tantas opes Episcopis attribuit Ecclesia. Hinc S. Gregorius scribens ad Joannem Episcopum: «Hospitalitatem,» ait, «nesciens non fiat Episcopus.» Et Hieronymus ad Oceanum: «Ante omnia,» inquit, «hospitalitas Episcopo praecipitur. Si enim omnes audire cupiunt illud Evangelii: Hospes eram, et collegistis me, quanto magis Episcopus, cujus domus omnium debet esse hospitium! Laicus enim unum vel alterum aut paucos suscipiens hospitalitatis explebit officium; Episcopus vero, nisi omnes susceperit, inhumanus est.» Ita S. Job peregrinos quaesivit et collegit; unde cap. XXXI, vers. 32, ait: «Foris non mansit peregrinus, et ostium meum viatori patuit.» Sic S. Gregorius pauperes et peregrinos semper hospites ad mensam suam recipiebat: quod adeo Deo placuit, ut Christus, pauperis specie indutus, ab eo ad mensam suscipi voluerit. Testis est Joannes Diaconus in Vita S. Gregorii, lib. II, cap. XIII et XXIII. Ita Leo IX Pontifex, anno Domini circiter 1048, in pauperes et peregrinos profuse beneficus, leprosum ante domum suam repertum in proprio lecto reponi jussit, et postero die illum requirens, evanuisse comperit. Creditum est Christum, sub specie pauperis, in lecto tam misericordis Pontificis cubuisse. Hoc Sigebertus in Chronico et Platina in Vita Leonis IX referunt.
Denique audi quid sit mulier, et vide quam cavenda sit. Sic eam describit Anastasius Nicaenus, tom. VI, Bibliothecae SS. Patrum, Quaest. LXII, § Omnis qui aspexerit: «Quid est,» inquit, «mulier? in terra naufragium, fons sceleris, lethalis occursus, lapsus oculorum, animarum exitium, cordis lancea, sceptrum inferorum, praeceps desiderium, juvenum pernicies. Quid mulier? sanctorum calumnia, quies serpentis, diaboli solatium, aegritudo inconsolabilis, fornax succensa, eorum qui servantur scandalum, vitium immedicabile, diurnae nugae, prodigorum hospitium, officina daemonum. Quid est mulier? os effrenatum, triumphus mysteriorum, dux tenebrarum, magistra deliciorum, vestita vipera, domus tempestas, viri naufragium, immitis fera,» etc.
Ut ergo sacerdotes et clerici pudicos se servent, feminarum colloquia et consortia devitent. Idem faciant vicissim feminae, praesertim virgines, caveantque ne unquam absque arbitris cum aliquo viro, etiam Religioso, etiam confessario, secreto colloquantur; sed omnia agantur in propatulo, ubi a multis videri possint: vel si intra domum in cubiculo aliquid tractandum sit, nunquam desit testis qui omnia videat. Meminerint Thamar in occulto, quod testis deesset, a fratre esse incestatam. Meminerint pene omnes quotquot ceciderunt, hujus moniti negligentia cecidisse. Si nulla essent in abdito et absque inspectore colloquia, nulla essent stupra. Hinc S. Ambrosius, lib. II in Lucam: «Trepidare,» ait, «virginum est, et ad omnes viri ingressus pavere, omnes viri affatus vereri.» Loquitur de virgine cum sola est: in occulto enim uterque alteri est ignis, uterque fomes et stupa; atque diabolus tum adest, omnesque vires suas exserit, ne tam commoda ipsi occasio sine lucro praetereat.
DOCTOREM. — διδακτικόν, id est aptum ad docendum. Doctrinam exigit Apostolus ab Episcopo, non lauream; sed Concilium Tridentinum hanc requirit ut testimonium doctrinae, cum vult eos qui Licentiae in Theologia vel Jure Canonico gradu sunt insignes, eligi Episcopos. Haec est prima Episcopi dos, qua Episcopus est Episcopus. «Summa enim omnium episcopalium virtutum,» ait Hilarius, lib. VIII De Trinit., «est scientia et doctrina.» Et Hieronymus ad Oceanum: «Sine praedicatione,» inquit, «tantum prodest conversatio exemplo, quantum officit silentio.» Hinc Pontifex legis veteris Rationali suo insculptum habebat: «Doctrinam et Veritatem.» «Doctrina enim,» ait Theophylactus in commentario ad Titum, «virtus et character Episcopi est.» Hinc et ad Titum, cap. 1, Apostolus exigit ab Episcopo, «ut sit potens exhortari.» Et Concilium Tridentinum sess. V, cap. 1, docet praecipuum munus Episcopi esse praedicationem verbi Dei, hancque per se ipsum, si potest, Episcopum praestare debere.
3. NON PERCUSSOREM, — id est qui non percutit lingua, non rixatur, non insultat, non maledicit. Ita Chrysostomus. Sunt enim, ut ait Horatius, «linguae plagae,» nimirum cum patres acerbe filios objurgant. Secundo et simplicius, id est: Qui non percutit manibus, qui non violentus, qui non durus et atrox in familiares ac subditos. Ita Syrus, Theophylactus et Anselmus. «Christus,» inquit Hieronymus, «percussorem damnat illum Episcopum, qui dorsum suum dedit ad flagella et, cum maledictus est, non remaledixit.» Tertio, Theophylactus et Anselmus: «Non percussorem,» id est qui non vulnerat conscientias fratrum importuno verbo vel exemplo: sed hic est sensus mysticus. Graecum hic addit μὴ αἰσχροκερδῆ, id est non turpis lucri cupidum; sed hoc videtur supervacaneum. Nam mox sequitur, ἀφιλάργυρον id est non cupidum argenti.
MODESTUM, — ἐπιεικῆ, id est aequum. Aequus, inquit Aristoteles, V Ethic., cap. X, dicitur, qui non persequitur summum jus, in quo summa est injuria; sed in partem propendet benigniorem, quam dictat aequitas et moderatio. Unde virtus eo inclinans dicitur ἐπιείκεια.
NON LITIGIOSUM, — ἄμαχον id est alienum a pugna, non tam verberum, de qua praecessit, quam verborum. Unde Hieronymus, lib. 1 Contra Pelagianos, vertit, absque jurgio. Idem ad Oceanum docet, quam lites dedeceant Episcopum: «Nihil,» inquit, «impudentius est arrogantia rusticorum, qui garrulitatem auctoritatem putant, et parati semper ad lites in subjectum sibi gregem tumidis sermonibus tonant.»
NON CUPIDUM, — ἀφιλάργυρον, id est alienum ab argenti cupiditate. «Gloria Episcopi,» inquit Hieronymus ad Nepotianum, «est pauperum opibus providere; ignominia sacerdotis est propriis studere. Natus in paupere domo et tugurio rusticano, qui vix milio et cibario pane rugientem ventrem saturare poteram, nunc similam et mella fastidio,» etc. Terribile exemplum hujus avaritiae narrat Munsterus, lib. III Cosmograph., de Hattone Moguntino Archiepiscopo anno Domini 914, qui pauperes vocans mures, et quasi mures fame perire permittens, justa Dei vindicta a muribus, perinde ac Pharao a ranis et muscis, invasus, ac tandem ad turrim, quae etiamnum in medio Rheni visitur, confugiens, ibi ab eisdem peremptus et devoratus est. Verum hanc Hattonis a muribus comesti historiam multis refutat noster Serarius in Moguntia, lib. IV, cap. IV et V, dicitque fabulam ortam a Popielo, Polono principe, qui ob crudelitatem a muribus comestus est.
4. SUAE DOMUI BENE PRAEPOSITUM, — καλῶς προϊστάμενον, id est qui domui bene praesit. Ex aptitudine enim et dexteritate regiminis oeconomici sumitur judicium de aptitudine ad regimen politicum et Ecclesiasticum; qui enim bene domum suam moderatur, signum est quod idem bene reget Ecclesiam; «et qui domui suae praeesse nescit,» inquit Paulus vers. 5, «quomodo Ecclesiae Dei diligentiam habebit?» Unde S. Hieronymus ad Oceanum: «Vult,» ait, «Apostolus Episcopum domum suam bene regere, non ut opes augeat, non ut regias paret epulas, non ut caelatas patinas struat, non ut phasidis aves lentis vaporibus coquat, qui ad ossa perveniant et superficiem carnis non dissolvant artifici temperamento; sed ut quod populo praecepturus est, prius a domesticis exigat.» Quid? quod can. 18 Concilii Carthagin. ita praescribitur: «Ut Episcopi, presbyteri et diaconi non ordinentur prius, quam omnes qui sunt in domo eorum, Christianos Catholicos fecerint.»
Versus 4: Filios Habentem Subditos Cum Omni Castitate
FILIOS (si quos genuerit antequam crearetur Episcopus: unde et Ambrosius notat, non dicere Paulum, Facientem aut gignentem, sed) HABENTEM SUBDITOS CUM OMNI CASTITATE. — Graece σεμνότητος, id est honestate et gravitate morum; Vatablus, cum omni reverentia; Syrus, cum omni puritate; Erasmus, cum ingenuo et liberali pudore. Hunc enim exigit subjectio, quam filii debent parentibus, de qua praecessit. Vult ergo Paulus ex moribus compositis liberorum, patris mores modumque educandi et regendi aestimari, eumque deligi Episcopum, qui liberos optime instituerit. Unde S. Bernardus, lib. IV De Consid. ad Eugenium: «Interest,» inquit, «gloriae Sanctitatis tuae, ut quos prae oculis habes, ita ordinati, ita sint informati, quatenus totius honestatis et ordinis ipsi speculum, ipsi sint forma. Inveniantur prae caeteris oportet expediti ad officia, idonei ad Sacramenta, ad plebes erudiendas solliciti, circumspecti, sese custodientes in omni castitate,» etc. Quid si aliquis durus est, et regimini reluctatur? Respondet Bernardus: «Noli diffidere, curam exigeris, non curationem. Audisti, Curam illius habe; non, Cura, vel sana illum.» Non est in medico semper, relevetur ut aeger.
Versus 5: Si Quis Autem Domui Suae Praeesse Nescit, Quomodo Ecclesiae Dei Diligentiam Habebit?
5. SI QUIS AUTEM DOMUI SUAE PRAEESSE NESCIT, QUOMODO ECCLESIAE DEI DILIGENTIAM HABEBIT? — Graece ἐπιμελήσεται, id est curam habebit. «Est enim,» inquit Chrysostomus, «Ecclesia velut domus quaedam: ac sicut in domo uxor est, et filii ac servi, omniumque cura ac regimen incumbit viro, ita ferme et in Ecclesia videas. Est autem longe difficilius Ecclesiam, quam domum regere; qui ergo rem familiarem dispensare nescit, is quo pacto Ecclesiae rite praeesse posse putandus est?» Quam ergo stolida est ambitio nonnullorum, qui cum se suosque regere nesciant, rempublicam vel Ecclesiam regere gestiunt? Quibus jure competit illud S. Ephrem, tract. De Timore Dei, initio tomi III: «Antequam remigare sciamus, gubernare tentamus.» Duces et capitanei esse volumus, qui militare et arma tractare non didicimus. Themistocles, Atheniensium dux, uxori ardentius pro filio aliquid petenti respondit: «Athenienses Graecis, ego Atheniensibus, tu mihi, tibi filius imperat. Vide ergo ne insipiens omnibus Graecis imperet.» Quid jam suis dicat Episcopus? Quaerit Chrysostomus cur Apostolus communes virtutes hic, non autem raras et heroicas ab Episcopo requirat? cur Episcopos non vult plane esse mortificatos, mundo mortuos, coelestes, divinos? ac respondet: «Quia per paucos tales invenire erat: Episcopis autem plurimis tunc opus fuit, qui per singulas civitates magistri constituerentur; ne ergo Ecclesiae negotia fructusque perirent, idcirco moderatam virtutem proposuit inquirendam, non supremam illam atque coelestem. Quippe sobrium et pudicum et honestum esse, multorum commune erat.»
Versus 6: Non Neophytum: Ne In Superbiam Elatus, In Judicium Incidat Diaboli
6. NON NEOPHYTUM: NE IN SUPERBIAM ELATUS, IN JUDICIUM INCIDAT DIABOLI. — Νεόφυτον Graeci vocant novitium, quasi nove natum aut plantatum, Christoque insitum in baptismo, id est recens a judaismo aut gentilismo conversum et baptizatum, q. d. Ne facile ordines Episcopum eum qui in fide novitius est, ne scilicet talis novo corripiatur honore et superbiat et novitate potestatis videatur, putans se aliis in fide veteranis meliorem, statimque perfectionem Christianam adeptum, ac quasi Ecclesia eo indigeat, illique non tam conferat, quam ab eo beneficium accipiat, et aliis praeesse et insolenter dominari velit. «Excluditur neophytus,» ait Haymo, «ne dicere possit: Indigebat Ecclesia mea sapientia, ideo me ad fidem adduxit et super se constituit;» itaque «in judicium,» id est condemnationem, «incidat diaboli,» qui neophytus in coelo nova creationis suae pulchritudine superbivit, ideoque damnatus est. Alii aliter: primo, aliqui sic, εἰς κρίμα, id est, inquiunt, in jus et potestatem diaboli; secundo, alii sic in criminationem diaboli; tertio, Maldonatus sic κρῖμα, id est in peccatum, per quod homo diaboli jurisdictioni et judicio quasi subjicitur. Nam quod hic vocat κρίμα, vers. seq. vocat παγίδα. Ita Chrysostomus et Theophylactus. Quam sit turpe neophytum eligi, hisce verbis describit Hieronymus ad Oceanum: «Heri,» ait, «catechumenus, hodie Pontifex; heri in amphitheatro, hodie in Ecclesia; vespere in circo, mane in altario; dudum fautor histrionum, nunc virginum consecrator.» Et S. Gregorius, lib. IV Registri, epist. 50: «Alia,» ait, «quoque res valde detestabilis nobis nuntiata, quod quidam ex laico habitu per appetitum gloriae temporalis, defunctis Episcopis tonsurantur et fiunt subito sacerdotes. Qua in re jam notum est qualis ad sacerdotium venit, qui repente de laico habitu ad sacrum transit ducatum: et qui miles nunquam exstitit, dux religiosorum fieri non pertimescit. Quam iste praedicationem habiturus est, qui fortasse nunquam audivit alienam? aut quando aliena mala corrigat, qui necdum sua flevit?» Deinde testimonio hoc Pauli et rerum naturalium exemplo idipsum confirmans, subdit: «Et cum ad sacros Ordines Paulus Apostolus neophytum venire prohibeat, sciendum nobis est, quia sicut neophytus tunc vocabatur, qui adhuc noviter erat eruditioni plantatus in fide, ita nunc inter neophytos deputamus, qui adhuc novus est in sancta conversatione. Scimus autem quod aedificati parietes non prius tignorum pondus accipiunt, nisi novitatis suae humore siccentur. Et cum ad aedificium arbusta succidimus, ut prius viriditatis humor exsiccari debeat, exspectamus, ne ex ipsa novitate curventur et confracta citius corruant.» Vide eumdem, lib. VII Registri, epist. 112. Excipe ab hac lege, nisi neophyti vita adeo sit probata, ut de ejus aptitudine ad Episcopatum nullum sit dubium, aut nisi Dei oraculo neophytus designetur Episcopus. Sic enim S. Ambrosius necdum baptizatus Mediolani a puero, et mox a toto populo conclamatus Episcopus, electus et consecratus est.
Versus 7: Oportet Autem Illum Et Testimonium Habere Bonum Ab Iis Qui Foris Sunt
7. OPORTET AUTEM ILLUM ET TESTIMONIUM BONUM (bonae vitae) habere AB IIS QUI FORIS SUNT (ab infidelibus), UT NON IN OPPROBRIUM INCIDAT, ET IN LAQUEUM DIABOLI. — «Et» hic significat «id est»: ipsum enim opprobrium vocat «laqueum diaboli,» q. d. Talis eligatur Episcopus, cui etiam Gentiles probitatis testimonium perhibeant, ne alioqui ipsi pristina vitia ei exprobrent, itaque ipse incidat in laqueum diaboli, id est infamiam. Fiatque commune probrum, quo quasi laqueo diabolus multos fideles et infideles capiat, eosque a tali Episcopo, et consequenter a fide et religione Christi avertat. Ita Ambrosius. Secundo, ut Theophylactus, «ne in laqueum,» id est in pristina Gentilium peccata, recidat, itaque omnibus sit scandalo et ruinae. Tertio, ut Anselmus, «ne in laqueum,» id est iram et odium Gentilium incidat, cum eisque inimicitias suscipiat, utpote qui ei sua vitia exprobrent, vel etiam ab eis occidatur. Unde nonnulli per «laqueum diaboli» intelligunt laqueum calumniatoris: hunc enim significat Graecum διάβολος. Primus sensus magis connexus et genuinus est. Narrat Lampridius in Vita Alexandri Severi, solere Christianos proponere publice nomina eorum qui ordinandi erant sacerdotes, populumque rogare, ut si quis quid criminis de quopiam nosset, ediceret. Sic et ordinandorum nomina publice proponi, in eorumque vitam inquiri, jubet Concilium Tridentinum, sess. XXIII, can. 5.
Versus 8: Diaconos Similiter Pudicos, Non Bilingues, Non Multo Vino Deditos, Non Turpe Lucrum Sectantes
8. DIACONOS SIMILITER PUDICOS, NON BILINGUES, NON MULTO VINO DEDITOS, NON TURPE LUCRUM SECTANTES, HABENTES MYSTERIUM FIDEI IN CONSCIENTIA PURA. — Post descriptionem Episcopi, sub quo et presbyteros complectitur, transit Apostolus ad diaconos: hi enim sunt Episcoporum et presbyterorum ministri, non tantum in custodia thesauri Ecclesiae, et distributione eleemosynarum; sed etiam in sacrificio Missae, in quo olim diaconi calicem sanguinis Domini populo ministrabant. Unde S. Laurentius apud Ambrosium, lib. 1 Offic., cap. IV, sibi quasi diacono creditam dicit Dominici sanguinis dispensationem. Adeoque diaconi, ait Clemens Romanus, epist. 1 et 2, sunt oculi Episcopi, quales jam sunt Archidiaconi, qui totum munus veterum diaconorum retinent et referunt, sicut Archipresbyteri et Pastores totum munus veterum presbyterorum, qui Ecclesiam Dei gubernabant, retinent et referunt. Erat enim diaconi assistere Episcopo et sacrificanti et praedicanti, imo diaconus sacerdoti in sacrificio cooperabatur et quodammodo cum illo offerebat sacrificium. Unde S. Laurentius ad Sixtum: «Tu,» inquit, «nunquam sine diacono sacrificium offerre consueveras.» Majus hujus rei argumentum est, quod in Offertorio, cum offertur calix vini, diaconus contingens brachium sacerdotis quasi ei cooperans et subserviens, una cum sacerdote dicere solet: «Offerimus tibi, Domine, calicem,» uti praescribit Missale Romanum. Rursum secundo, diaconi erat particularia fidelium considerare, et ad Episcopum referre; ac tertio, externa pro arbitratu Episcopi tractare, ut is ab orationis instantia et assiduo verbi Dei ministerio non impediretur.
Diaconos ergo Apostolus vult esse «pudicos,» graece σεμνούς, id est honestos, compositos, ac vitae puritate morumque gravitate conspicuos. Secundo, vult eos esse «non bilingues,» graece διλόγους, id est duplices in sermone, et in dictis inconstantes, ut hic affirment, ibi negent, quod est hominis fallacis, adulatoris et mendacis. «Nihil autem,» inquit Chrysostomus, «ita nos degenerare a spirituali nobilitate facit, nihilque in Ecclesia nocet magis, quam versuta simulatio.» Tertio, «non multo vino deditos.» Non dixit, inquit Theophylactus, non ebrios, non temulentos (hoc enim omnino indignum est), verum non multum potantes, hoc enim animae mentisque vim et vigorem, licet non eripiat, luxat tamen et debilitat, malique est exempli. Quarto, «non turpe lucrum sectantes,» quod fit, inquit Ambrosius, quando sub pia professione quaestui studetur. Rursum, cum clericus mercaturae vacat, sordidaque officia obit lucri gratia. Hinc negotiatio clericis prohibita est a Canonibus. Quinto, «habentes mysterium fidei in pura conscientia,» id est tenentes mysteria fidei cum pura conscientia, ut scilicet teneant puram fidem et simul conscientiam ac vitam fidei purae conformem, sive ut cum sincera fide et doctrina vitam habeant irreprehensibilem. Ita Theodoretus, Theophylactus et alii. Secundo, S. Thomas et Petrus Lombardus per «mysterium fidei» intelligunt dogmata fidei recondita, quae aliis, maxime laicis, sunt occulta. Haec enim scire debent diaconi, eaque conservare tanquam mystae, vel potius symmystae sacerdotum. Tertio, per «mysterium fidei» Catharinus, Hesselius, Magallianus, Soto Major, intelligunt sacram Eucharistiam: haec enim a Dionysio, Chrysostomo, Cyrillo, Basilio, antonomastice vocatur «mysterium,» vel «tremenda mysteria.». Unde in forma consecrationis sanguinis Domini, calix sanguinis vocatur «mysterium fidei;» et in Graeco additur τὸ, quasi designet certum mysterium, q. d. Diaconi habeant, id est servent et custodiant (hoc enim quoque significat Graecum ἔχω) Eucharistiam, quae est mysterium illud arcanum fidei Christianae; in pura conscientia, ut scilicet pura mente et manibus calicem Eucharistiae tractent, eumque populo administrent. Solent enim Patres veteres, neque ut Paulus hic, loqui tecte et arcane, ne Gentiles rem tantam audientes et non intelligentes irriderent et subsannarent: hinc passim eam vocant arcanum mysterium. Hic sensus valde appositus est: tangit enim proprium et praecipuum diaconorum munus et officium. Addit noster Lorinus in Actor. VI, 3, videri haec verba, «mysterium fidei,» in consecratione calicis sumpta esse ex hoc Apostoli loco. Unde et Innocentius III, cap. Cum Martha, de celebrat. Missar., asserit verba illa consecrationi calicis addita esse ex Apostolica traditione. Causam dat Ivo, quod scilicet ingens hic mysterium lateat, nimirum sanguis Christi sub specie vini, q. d. «Sacramenta quae vides in altari, aestimanda sunt, non specie, sed fide.»
Versus 10: Et Hi Autem Probentur Primum: Et Sic Ministrent, Nullum Crimen Habentes
10. ET HI AUTEM PROBENTUR PRIMUM (q. d. Sicut Episcopus, ita et diaconi debent esse non neophyti, sed quorum virtus diu spectata et probata sit), ET SIC (ordinati ab Episcopo) MINISTRENT, NULLUM CRIMEN HABENTES. — Graece ἀνέγκλητοι ὄντες, id est, dum inventi sunt (per probationem et examen factum ante eorum ordinationem) irreprehensibiles, quos accusare, quos criminari nemo possit. Erasmus vero et Vatablus non ad praeteritum, sed ad futurum haec referentes vertunt, «ministrent diaconi, sic ut nemo eos criminari possit,» q. d. Uti ante ordinationem diaconi probati sunt et inventi irreprehensibiles, ita post eam se probent ministrando, ac diaconatu fungendo inculpate et irreprehensibiliter. Sed prior sensus nostri Interpretis verius et aptius cohaeret cum verbo «probentur.»
Versus 11: Mulieres Similiter Pudicas, Non Detrahentes, Sobrias, Fideles In Omnibus
11. MULIERES SIMILITER PUDICAS, NON DETRAHENTES, SOBRIAS, FIDELES IN OMNIBUS. — Ambrosius putat Apostolum loqui de quibusvis mulieribus. Secundo, Chrysostomus, Theodoretus, Theophylactus, Oecumenius putant eum loqui de diaconissis: nisi enim, inquit Theophylactus, de his loqueretur, quid erat opus, cum de diaconis verba faceret, ad mulieres sermonem traducere? Tertio et optime, D. Thomas, Lombardus, Hesselius et alii accipiunt de uxoribus diaconorum, quas post ordinationem retinebant diaconi aeque ut Episcopi: sed earum usu abstinebant. Unde pro «mulieres,» graece est γυναῖκας, quod tam uxores, ut vertit Vatablus et Erasmus, quam mulieres significat. Sicut ergo paulo ante Apostolus Episcopum cum sua familia, ita et hic diaconum cum sua familia vult esse illibatum. Nec ab hac expositione dissidet expositio secunda Chrysostomi et Theodoreti; poterant enim uxores Episcoporum et diaconorum esse diaconissae. Ubi nota: Diaconissae, utpote feminae, non ordinabantur; unde Concilium Nicaenum, can. 19, eas inter laicas deputat. Perperam ergo ex hoc loco Cataphrygae sicut viros diaconos, ita et mulieres ordinabant diaconissas, imo et presbyteras et episcopas, ut testatur Epiphanius in eorum haeresi. Diaconissae itaque erant mulieres templi ministeriis addictae, uti jam sunt Moniales aut Beguinae: quaenam earum fuerint officia, dicam capite V, vers. 9.
Uxores ergo diaconorum, quas scilicet diaconi duxerant, non post, sed ante susceptum ordinem diaconatus, uti ostendi vers. 2, quaeque marito facto diacono fiebant subinde diaconissae, tales quales jam dixi, has, inquam, vult Apostolus primo, esse «pudicas,» graece σεμνάς, id est honestate et gravitate morum conspicuas. Secundo, «non detrahentes,» μὴ διαβόλους, id est non calumniatrices; Ambrosius vertit, non studentes discordiae. Hanc enim parit loquacitas mulierum calumniosa et detractoria. Tertio, «sobrias,» graece νηφαλίους, quod tam sobrias, quam vigilantes et prudentes significat. Hac ergo voce prohibet esse vinolentas, socordes, vecordes. Quarto, «fideles in omnibus,» scilicet tam in fide conjugali, quam in dispensatione rei domesticae, ne scilicet sint adulterae aut furaces. Ex vita enim et fama uxorum pendet fama maritorum, praesertim diaconorum.
Versus 12: Diaconi Sint Unius Uxoris Viri, Qui Filiis Suis Bene Praesint, Et Suis Domibus
12. DIACONI SINT UNIUS UXORIS VIRI: QUI FILIIS SUIS BENE PRAESINT, ET SUIS DOMIBUS. — De hoc vide dicta vers. 2 et 4, ubi idem exegit ab Episcopo.
Versus 13: Qui Enim Bene Ministraverint, Gradum Bonum Sibi Acquirent
13. QUI ENIM BENE MINISTRAVERINT (in suo diaconatu, unde graece est διακονήσαντες), GRADUM BONUM SIBI ACQUIRENT, ET MULTAM FIDUCIAM IN FIDE, QUAE EST IN CHRISTO JESU. — Id est bonum locum gratiae et meritorum tum apud Deum, tum apud homines, ut mereantur altius promoveri in sacerdotes et Episcopos. Ita Ambrosius, Chrysostomus, Theophylactus, Anselmus. Unde Concilium Tridentinum, sess. XXIII, cap. XI, jubet eos ad Ordines altiores promoveri, qui in inferioribus pie et fideliter se gesserint. Ita S. Cyprianus, lib. IV, epist. 2 ad Antonianum, laudat S. Cornelium Pontificem, quod gradatim ad pontificatum fuerit evectus. «Non iste (Cornelius),» inquit, «ad episcopatum subito pervenit, sed per omnia Ecclesiastica officia promotus, et in divinis administrationibus Dominum saepe promeritus, ad sacerdotii sublime fastigium cunctis religionis gradibus ascendit: tum deinde episcopatum ipsum nec postulavit, nec voluit, sed ipse vim passus est, ut episcopatum coactus acciperet.» Nota: Per «fiduciam» Ambrosius intelligit fiduciam petendi et impetrandi a Deo id, quod ab eo petimus. Haec enim fiducia non tantum Dei misericordia, sed et bona petentis vita ac sanctitate nititur, ut docet Augustinus, lib. I De Doctrina Christiana, cap. XXXVII. Verum pro «fiduciam,» graece est παρρησίαν, id est libertatem, scilicet docendi et arguendi, q. d. Diaconi bene fungentes officio acquirent libertatem et auctoritatem, ut homines etiam potentes non curent, sed libere ea, quae fides Christi exigit, profiteantur, doceant, arguant et perficiant. Ita Theophylactus et Oecumenius. Moraliter S. Bernardus, serm. 3 De Assumptione, explicans optimam partem Mariae prae Martha: «Bonum,» inquit, «acquirit gradum, qui bene ministraverit: forte meliorem, qui bene vacaverit Deo: optimum autem, qui perfectus est in utroque.»
Versus 14-15: Ut Scias Quomodo Oporteat Te In Domo Dei Conversari, Quae Est Columna Et Firmamentum Veritatis
14 et 15. HAEC TIBI SCRIBO, UT SCIAS QUOMODO OPORTEAT TE IN DOMO DEI CONVERSARI, QUAE EST COLUMNA ET FIRMAMENTUM VERITATIS. — Stimulum hunc dat Timotheo, ut digne, exacte et vigilanter conversetur, obeatque munia episcopalia in Ecclesia Dei, scilicet ut cogitet, se id facere in domo Dei. Nota: Non sola Ecclesia Ephesina, sed absolute Ecclesia universalis, hic vocatur «domus Dei et columna veritatis.» Universalis enim Ecclesia in fide errare non potest; Ephesina autem et quaelibet particularis Ecclesia in fide errare potest. «Cum totus,» inquit Ambrosius, «mundus Dei sit, Ecclesia tamen domus ejus dicitur; cujus hodie rector est Damasus.» Alludit Apostolus ad Bethel, de qua viso ibi Domino dixit Jacob, Genes. XXVIII: «Vere non est hic aliud nisi domus Dei, et porta coeli;» et ad tabernaculum templumque Judaeorum, quod Ecclesiae typus erat. Ita Chrysostomus. Simul tacite admonet omnes fideles, ut reverenter et sancte se gerant in ecclesia, cogitantes se vivere et versari non in aula regis, sed in domo Dei, adeoque in oculis ipsius Dei optimi maximi.
15. QUAE EST COLUMNA ET FIRMAMENTUM VERITATIS. — Addit hoc Apostolus, ut innuat Timotheo, magno cum studio ad haereses et errores devitandos et refellendos, purae veritati intelligendae et praedicandae in Ecclesia, sibi incumbendum esse, adeoque se non Judaizantium aliorumque Novantium, sed Ecclesiae fidem sequi et praedicare debere, utpote quae sit basis veritatis; ac praesertim articulum illum fidei primarium, et tunc maxime necessarium, quem subjicit hic Apostolus, scilicet ut praedicet fidem Ecclesiae de Christo unico redemptore, excluso Mose et operibus legis: hoc enim est «magnum pietatis sacramentum,» quod subdit Apostolus. Nota: Ecclesiam dici «columnam et firmamentum veritatis,» id est columnam bene firmatam et firmantem veritatem. Est enim hendiadys, qualis est cum dicitur: «Aurum frenosque momordit.» Rursum Ecclesia est «firmamentum veritatis,» tam activum, quam passivum. Ecclesia enim in fide et veritate passive firmatur a Deo per infallibilem assistentiam Spiritus Sancti a Christo promissam, ac per eam fideles omnes active confirmat. Ita Chrysostomus, Theophylactus, Beda et alii.
Unde Commentarius Hieronymo ascriptus: Ecclesia, inquit, est «columna et firmamentum veritatis,» quia in ea sola stat veritas firmata, quae sola sustinet aedificium Ecclesiae. Nota secundo: Alludit Apostolus ad duas columnas, quas erexit Salomon in ingressu templi a se extructi, quarum dextram vocavit Jachin, sinistram Booz, III Reg. VII, 21, ut iis significaret suum votum, scilicet optare se firmitatem et stabilitatem templi sui, illamque quasi hoc facto et monumento portenderet. Ita Abulensis et Vatablus ibi, et Franciscus Ribera, lib. II De Templo, cap. XIV. Fecit porro duas, et dextram vocavit hebraice Jachin, id est, ut Septuaginta vertunt II Paralip. cap. III, vers. ult., κατόρθωσις, id est directio, a radice כון cun, id est dirigere; sinistram vero vocavit Booz, id est, ut Septuaginta, ἰσχύς, id est fortitudo: vel praecise Booz idem est quod «fortitudo in eo;» ut per Jachin significaret directivum imperium, tum Dei circa omnes creaturas et homines, sed maxime circa Judaeos, eorumque templum; tum regum Israel circa regimen populi secundum pietatem, piumque Dei in templo cultum. Unde utraque columna coronata erat. Secundo, ut per sinistram Booz significaret fortitudinem executivam directorum: ut quod Jachin prudenter dirigi a Deo et a rege, hoc Booz fortiter exequi tam Deum, quam regem repraesentaret: utrumque enim, scilicet tam prudens directio, quam fortis executio, in Deo est, et utrumque regibus est necessarium; utrumque ergo tacite, et reipsa per hasce duas columnas Deo gratulatus est Salomon, et implicite optavit et oravit, ut utrumque in templi et populi custodia ostenderet, eamdemque sibi et suis in regno successoribus communicaret. Hae duae columnae allegorice significabant Ecclesiam a Deo directam et stabilitam instar columnae. Unde Apostolus Ecclesiam vocat «columnam veritatis,» q. d. Columnae illae Salomonis umbrae tantum fuerunt, ipsa vero veritas est in Ecclesia Christi, quae columna est non mendacii, non vanitatis, non umbrae evanescentis, qualis fuit illa templi Salomonici, quod a Chaldaeis in cineres et favillas redactum est; sed stabilis, constantis et aeternae veritatis. Hinc quod ait hic Apostolus: «Ecclesia est columna et firmamentum,» idem est, ac si dixisset: Ecclesia est Jachin et Booz. «Columna» enim, quae graece dicitur στῦλος, idem est quod Jachin, id est, columna erecta et directa; «firmamentum» vero idem est quod Booz, id est fortitudo, q. d. Apostolus: Ecclesia est rectitudo veritatis, quam adumbravit Jachin; est etiam fortitudo et firmamentum veritatis, quod adumbravit Booz: ita ut ne vel minimum a recta veritatis linea deflectere, vel a constanti veritatis professione divelli ulla ratione aut vi unquam possit.
Tropologice: Columnae hae duae, inquiunt, sunt Apostoli et sancti Doctores Ecclesiae, quia contemplatione ad superna erecti fortes sunt tam fide, quam opere. Duae sunt, quia Judaeos et Gentes fulciunt; sunt ante fores templi, ut utrosque in templum, id est in Ecclesiam, inducant. Rursum, una est a dextris, altera a sinistris, ut demonstrent per prospera et adversa nobis tendendum esse in coelum, quod est verum Dei templum, utque prosperis non elevemur, adversis non dejiciamur: sed templum ipsum, id est coelum, quo per ea tendimus, ante mentis oculos perpetuo ponamus, eoque constanter pergamus. Hinc patet primo, Ecclesiam esse visibilem et visibiliter nos docere ac confirmare in veritate, scilicet per suos pastores, Episcopos et maxime per suum caput, quod est Romanus Pontifex Petri successor, cui dictum et promissum est a Christo, Matth. XVI, 18: «Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam.» Patet secundo, Ecclesiam errare non posse in fide et veritate. Negat id Calvinus, ac respondet Ecclesiam dici columnam et firmamentum veritatis, quia conservat verbum Dei scriptum, quod errare non potest; et, ut habet Commentarius hic Vatablo ascriptus, quia, inquit, qui in Ecclesia sunt, verbum Dei, quod est ipsa veritas, tuentur et defendunt. Sed contra, quia sic Ecclesia esset theca veritatis, non columna. Secundo, sic non tantum omnes Martyres, doctores et fideles, sed etiam omnes bibliopolarum officinae dicendae essent columnae veritatis, quod est absurdum et ineptum. Tertio, sic Judaei, hostes Christi, dicendi essent columnae veritatis, quia conservant vetus Testamentum. Quarto, columna non in alio, sed per se solida est et firma, aliaque firmat et roborat: ergo Ecclesia quasi columna veritatis per se in veritate firma est et solida, ut possit alios in ea confirmare. Ita docent omnes Patres, qui ex hoc loco docent ab Ecclesia in dubiis fidei petendam esse certam et stabilem resolutionem. Audi inter alios Irenaeum, lib. III, cap. IV: «Tantae,» inquit, «ostensiones (Ecclesiae) cum sint, non oportet apud alios quaerere veritatem, quam facile est ab Ecclesia sumere, cum Apostoli quasi in depositorium dives, plenissime in eam contulerint omnia, quae sunt veritatis, uti omnis quicumque velit sumat ex ea potum vitae: haec enim est vitae introitus. Omnes autem reliqui fures sunt et latrones, propter quod oportet devitare quidem illos; quae vero sunt Ecclesiae cum magna diligentia diligere et apprehendere veritatis traditionem.» Deinde ab Ecclesia et Ecclesiae traditione dubiorum et quaestionum in fide suborientium resolutionem petendam esse docet, cum ait: «Quid enim etsi de aliqua modica quaestione disceptatio esset, nonne oporteret in antiquissimas recurrere Ecclesias, et ab eis de praesenti quaestione sumere, quod certum et liquidum est? Quid autem si neque Apostoli quidem Scripturas reliquissent nobis, nonne oportebat sequi ordinem traditionis, quam tradiderunt iis, quibus committebant Ecclesias? Cui ordinationi assentiunt multae gentes barbarorum, eorum qui in Christo credunt, sine charactere, vel atramento, scriptam habentes per spiritum in cordibus suis salutem, veterem traditionem diligenter custodientes.» Similia habet cap. III, ubi inter omnes Ecclesias maxime sequendam ait Ecclesiam Romanam, a Petro et Paulo fundatam. Audi Hieronymum Contra Luciferianum: «Poteram,» inquit, «omnes propositionum rivulos uno Ecclesiae sole siccare.» Et iterum: «Brevem tibi apertamque animi mei sententiam proferam, in illa Ecclesia esse permanendum, quae ab Apostolis fundata usque in hunc diem durat,» etc. Audi Ambrosium, epist. 82: «Utrumque,» ait, «ad Mosen a Domino dictum est: Ubi stas, terra sancta est. Et: Tu hic sta mecum, hoc est, mecum stas, si stas in Ecclesia. Ipse enim locus est sanctus, ipsa terra fœcunda sanctitatis, et opima virtutum messibus. Sta ergo in Ecclesia, sta ubi tibi apparui: ibi ego tecum sum. Ubi est Ecclesia, ibi firmissima statio tuae mentis est; ibi fundamentum animi tui, ubi tibi de rubo apparui.» Audi denique Augustinum, lib. I Contra epist. fundament., cap. V: «Ego Evangelio non crederem, nisi me Catholicae Ecclesiae commoveret auctoritas. Quibus ergo obtemperavi dicentibus: Credite Evangelio; cur non obtemperem dicentibus mihi: Noli credere Manichaeo?»
Versus 16: Et Manifeste Magnum Est Pietatis Sacramentum, Quod Manifestatum Est In Carne
16. ET MANIFESTE MAGNUM EST PIETATIS SACRAMENTUM, QUOD MANIFESTATUM EST IN CARNE. — q. d. Sicut olim templum Judaeorum, quod erat domus Dei, continebat arcana mysteria, scilicet arcam, Cherubim, propitiatorium: ita Ecclesia Christi, quae est domus Dei, continet, servat, docet et explicat verissime magnum pietatis Dei sacramentum, scilicet incarnationem Verbi et dispensationem omnem carnis ab eo assumptae. In hac enim re praecipue consistit religio Christiana et Ecclesiae doctrina, ac veritas. Nam, ut ait Fulgentius, lib. I ad Trasimundum: «Certum est pene omnes haereticae pravitatis errores insurrexisse, dum magnum pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, aut sicut est non credunt, aut omnino non credunt.» Et patet primis quadringentis annis, omnes Arii, Nestorii, Eutychetis, Apollinaris, Valentini, Manichaeorum et aliorum haereses versatas fuisse vel circa divinitatem, vel circa humanitatem Verbi incarnati, q. d. Apostolus: Vide, o Timothee, ut caute et reverenter in Ecclesia converseris, utque hoc veritatis et pietatis sacramentum vere piissimum rite doceas, eoque digne vivas. Tibi enim credita est tanti custodia sacramenti, inquit Chrysostomus.
Nota primo: Pro manifeste, graece: ὁμολογουμένως, id est confesse; et, ut Ambrosius, omnium confessione; et, ut Erasmus vertit, citra controversiam.
Nota secundo: «Magnum hoc pietatis sacramentum» est Verbi incarnatio, nativitas, passio, crux, resurrectio, ascensio, Gentium per ipsum conversio, justificatio et salus; vel aptius est ipsum Verbum incarnatum, sive Deus-homo, nascens, patiens, crucifixus, resurgens, ascendens, justificator et salvator omnium hominum. Unde pro eo quod nos habemus, «quod manifestatum est in carne,» Graeca habent, Θεὸς ἐφανερώθη ἐν σαρκί, id est, Deus manifestatus est in carne, justificatus est in spiritu, angelis apparuit, praedicatus est Gentibus, creditus est in mundo, assumptus est in gloria. Ita legunt Syrus, Chrysostomus, Theophylactus et Cyrillus ad Reginas. «Ipsa,» inquit S. Dionysius, cap. II De Divin. Nomin., «Jesu in carne apparitio et ineffabilis est sermone omni, et omni ignota intelligentiae, ipsi quoque angelorum primati non cognita,» scilicet plene et perfecte quoad omnia.
Quare minus apte nonnulli cum Erasmo haec explicant de lege Christi et praedicatione Evangelii; adeo ut etiam Beza miretur Erasmum tam studiose omnes Scripturae de Christi divinitate locos enervare aut detorquere: quanquam lex Christi et praedicatio Evangelii uti consecuta sunt ex Verbi incarnatione, ita ex ea hic consequenter intelliguntur.
Adverte tertio: «Sacramentum,» vel, ut graece est, mysterium, non significat hic signum rei sacrae, sed ipsam rem sacram et arcanam, scilicet Verbum incarnatum. Addit Magallianus, in fine hujus capitis, per «magnum hoc pietatis sacramentum» accipi posse Eucharistiam. Sed hic sensus accommodatitius tantum est, non autem ex mente Apostoli. Idem enim est Verbum incarnatum in altari, quod olim natum in Bethlehem manifestatum fuit in carne; ac proinde ea quae huic, eadem et illi accommodari possunt.
PIETATIS. — Graece εὐσεβείας, quod Syrus vertit, justitiae; quia, ut sequitur, hoc arcanum, sive sacramentum, justificatum fuit in spiritu, et per illud satisfactum fuit justitiae Dei, quae peccatum Adae punivit et vindicavit in Christo incarnato et crucifixo.
Secundo, Ambrosius: «Pietatis,» inquit, id est veritatis, cujus columna est Ecclesia, quia Deus magnanimitatem, pietatem et clementiam suam, scilicet piissimam gratiam et dona Christi exhibet iis, qui illam vere agnoscunt. Unde et Vatablus vertit, magnum est mysterium quod pii norunt.
Tertio et genuine, εὐσεβείας, id est pietatis, Dei cultus ac religionis, q. d. Mysterium incarnationis pium est, et tale quo maxime colitur Deus, quoque maxime Deum coluit Christus, et quod incitat nos ad pietatem, Dei cultum ac venerationem; quodque piissime recolendum et venerandum est: hoc enim proprie significat vox Εὐσέβεια, id est pietas.
Quarto, potest ex communi hominum sensu sic accipi: «pietatis,» id est misericordiae et dignationis; Hebraeum enim חסד chesed, id est pietas, passim significat misericordiam, tum quia piorum proprium et certum indicium est misericordia: sic pietas pro clementia et misericordia sumitur Eccli. XLIV, 10; Esther XVI, 10; tum quia misericordia Deo gratissimus est cultus. «Misericordiam (Christus ait) volo, non sacrificium.» Et Jacobus, cap. I, vers. 27: «Religio,» ait, «munda est visitare pupillos et viduas.» Est ergo incarnatio Verbi summae «pietatis,» id est dignationis, mysterium: nam etsi ille ait:
Non bene conveniunt, nec in una sede morantur Majestas, et amor:
haec tamen in Christo conveniunt, scilicet summa majestas divinitatis et summa vilitas humanitatis, quae duo vinxit et arctissime sociavit amor, scilicet ut idem Christus sit Deus-homo, Verbum infans, puer sapiens. S. Augustinus, lib. IX Confess., capite VII, de se recenter baptizato loquens: «Non satiabar,» inquit, «illis diebus, dulcedine mirabili considerare altitudinem consilii tui (o Deus) super salutem generis humani.» Hinc recte infert admirabundus B. Prosper, sententia 30: «Quid,» inquit, «futurus est homo, propter quem Deus factus est homo?»
QUOD MANIFESTATUM EST IN CARNE. — En magnum, quod dixi, pietatis sacramentum, scilicet quod Verbum aeternum in se invisibile, in carne apparere viderique dignatum sit. Unde Graeca habent Θεὸς ἐφανερώθη ἐν σαρκί, id est, Deus apparuit in carne; olim legerunt ὃ Θεός, vel ὅς Θεός, id est, qui Deus. Nam hunc locum corrupit Macedonius legens ὃς pro Θεός, sicque interpretatur: ut esset Deus, apparuit per carnem, q. d. Ut hic homo qui dicitur Jesus, esset et dici posset Deus, hac de causa Deus descendit et apparuit in carne et corpore Jesu, in eoque quasi in domo habitavit. Sentiebat enim cum Nestorio Christum duas habere tam personas quam naturas, unamque alteri non esse junctam hypostatice, sed tantum per assistentiam vel inhabitationem, qua de causa ab Anastasio Imperatore episcopatu Constantinopolitano pulsus est, ut refert Liberatus in Breviario, cap. XIX, tom. III Conciliorum. Verum hanc calumniam falso in Macedonium Patriarcham Catholicum concinnatam esse ab Anastasio Imperatore Eutychiano, ut eum suae haeresi resistentem episcopatu abdicaret, eo praetextu quod Nestorianus esset, qui Eutycheti resisteret, demonstrat Baronius anno Christi 510, in fine.
JUSTIFICATUM EST IN SPIRITU. — Primo, sic aliqui explicant, ne quis putet Christum cum carne carnis vitia assumpsisse, dico quod Christus per opera Sancti Spiritus, et per hoc quod Spiritus Sanctus in eum cum baptizaretur, descendit in specie columbae, declaratus et agnitus sit esse summe justus, adeoque ipsa justitia.
Secundo, Cyrillus, ad Reginas, et Anselmus explicant sic, q. d. Christus a Spiritu Sancto factus est justus, adeo ut nunquam peccaverit, sed alios a peccatis justificarit; sic fere et Vatablus: Declaratus est, inquit, Christus per Spiritum Sanctum esse verus justificator.
Tertio, Theophylactus hoc modo interpretatur, q. d. Christus, abrogata carnali et umbratica legis justitia, solidam et veram justitiam, quae in spiritu consistit, induxit.
Quarto, alii ex Syro putant Apostolum hic dicere, quod per Verbum incarnatum satisfactum sit justitiae et justae vindictae Dei.
Quinto, Brixianus hoc modo intelligit, q. d. Christus, qui in carne hominibus apparuerat, non hominum, sed Spiritus Sancti oculis judicatus est justus.
Verum sexto et ultimo, hic genuinus hujus loci est sensus, q. d. Apostolus: Gentes rident Verbum incarnatum, et in carne manifestatum, sive Deum hominem factum, quasi stultum; Judaei habent pro scandalo: sed Spiritus Sanctus per rationes convenientissimas, per miracula, per tot charismata, per efficacem praedicationem et sanctitatem, zelum, sapientiam aliasque dotes coelestes Apostolorum declaravit et comprobavit hoc Dei de Verbi incarnatione consilium esse justum, sanctum, sapiens Deoque dignum. In hoc enim incarnationis opere relucet mira Dei justitia, sapientia, bonitas et potentia, ut pulchre declarat S. Thomas, III part., Quaest. 1, art. 1 et 2, ita ut Centurio et alii videntes Christi etiam patientis in cruce miracula, patientiam, gratiam, etc., exclamarent: «Vere Filius Dei erat hic.» Ita Chrysostomus, Ambrosius et Sedulius. Sic «eloquia Dei» dicuntur «justificata,» id est, declarata esse justa et sancta. Sic Matth. XI, 19, sapientia dicitur «justificata a filiis suis,» id est, justa declarata, et absoluta ab omni calumnia hominum mundanorum et sapientum hujus saeculi. Huc refertur et illa Theophylacti expositio: justificatum, inquit, est hoc mysterium in spiritu, quia Deus fecit omnia in hoc mysterio, quae requirebantur ad hominum salutem. Itaque si qui pereunt, sua culpa pereunt, quia Christo credere et obedire nolunt: sibi ergo suam perditionem imputent, Deum autem justificent. Eodem sensu Psal. L, dicitur, «Ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris.»
APPARUIT ANGELIS. — Graece ὤφθη, visum, vel, ut Vatablus vertit, visus est angelis: visum est, supple sacramentum; visus est, supple Christus, qui est hoc sacramentum, id est res haec sacra et arcana. Omnia enim haec referri possunt ad Graecum Θεός, id est, ad Deum in carne manifestatum, q. d. Visus est ab angelis in praesepio Deus infans, cum cecinerunt: «Gloria in excelsis Deo;» visus etiam est ab eisdem in deserto cum bestiis agens, jejunans, orans, praedicans, fatigans se, moriens, resurgens quoque, et ascendens supra omnes coelos et angelos, cum admirantes angeli dixerunt, Isaia LXIII, 1: «Quis est iste, qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra?» Hinc et angeli resurrectionem Christi nuntiarunt, quia per Christum nobis reconciliati majorem salutis nostrae curam gerere coeperunt. Ita Augustinus, Enchir., cap. LXI et LXII.
Mystice, S. Gregorius, lib. XXXIV Moral. cap. IV, per «angelos» accipit praedicatores, per quos, ut sequitur, Christus praedicatus est Gentibus.
PRAEDICATUM EST GENTIBUS. — Mira fuit Dei bonitas, quod non solis Judaeis, quibus promissus erat Messias, sed omnibus Gentibus quantumvis impuris, barbaris, idololatris et sceleratis, Christus Christique justitia praedicata fuit.
CREDITUM EST IN MUNDO. — Non solum, inquit Theodoretus, praedicatus est Christus, sed et creditus, et ut Deus ab iis qui crediderunt, adoratur. Mirum fuit, totum mundum credere in Christum hominem crucifixum, ab eoque gratiam et salutem sperare; magnum fuit hoc potestatis et veritatis ejus argumentum. Vide dicta I Cor. cap. I, vers. 18 et 24.
ASSUMPTUM EST IN GLORIA. — Cum scilicet Christus, sive Deus-homo gloriose cum angelis et Sanctis omnibus tam in corpore, quam in anima triumphans ascendit in coelum. Ita Chrysostomus, Theophylactus, Anselmus et Theodoretus, qui putat hoc addi quasi causam, cur creditum sit ei in mundo, quia scilicet in coelis a dextris Dei sedet, indeque quasi doctor efficax et omnipotens veritatem mundo persuadet, ut omnes credant in eum.
Adde, cum Hesselio, posse sic explicari: Christus assumptus, id est receptus, est a mundo tanquam in gloria Patris existens, tanquam verus Deus, cui omnis debetur gloria: quem proinde totus mundus glorificat.