Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Praedicit instare haereses, quae damnabant nuptias, et certos cibos quasi in se malos, cum omnis creatura Dei bona sit. Secundo, vers. 8, corporali exercitationi praefert exercitium pietatis. Tertio, vers. 12, monet Episcopum, ut sit exemplar sanctitatis, ut gratiam sibi in ordinatione datam exsuscitet, ut intendat sibi et doctrinae.
Textus Vulgatae: I Timotheum 4:1-16
1. Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum, 2. in hypocrisi loquentium mendacium, et cauteriatam habentium suam conscientiam, 3. prohibentium nubere, abstinere a cibis, quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem. 4. Quia omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur: 5. sanctificatur enim per verbum Dei, et orationem. 6. Haec proponens fratribus, bonus eris minister Christi Jesu, enutritus verbis fidei, et bonae doctrinae, quam assecutus es. 7. Ineptas autem, et aniles fabulas devita: exerce autem teipsum ad pietatem. 8. Nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est; pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitae, quae nunc est, et futurae. 9. Fidelis sermo et omni acceptione dignus. 10. In hoc enim laboramus, et maledicimur; quia speramus in Deum vivum, qui est Salvator omnium hominum, maxime fidelium. 11. Praecipe haec, et doce. 12. Nemo adolescentiam tuam contemnat; sed exemplum esto fidelium, in verbo, in conversatione, in charitate, in fide, in castitate. 13. Dum venio, attende lectioni, exhortationi et doctrinae. 14. Noli negligere gratiam, quae in te est, quae data est tibi per prophetiam, cum impositione manuum presbyterii. 15. Haec meditare, in his esto, ut profectus tuus manifestus sit omnibus. 16. Attende tibi, et doctrinae: insta in illis. Hoc enim faciens, et teipsum salvum facies, et eos qui te audiunt.
Versus 1: Spiritus Autem Manifeste Dicit, Quia In Novissimis Temporibus Discedent Quidam A Fide
1. SPIRITUS AUTEM MANIFESTE DICIT, QUIA IN NOVISSIMIS TEMPORIBUS DISCEDENT QUIDAM A FIDE. — Monuit Timotheum Episcopum in fine cap. praeced., ut sincere et recte conversetur et praedicet in Ecclesia, quae est basis veritatis. Causam hic subdit Apostolus, quia scilicet exurgent haeretici veritatis et Ecclesiae hostes, et multos seducent, q. d. Vide, o Episcope, ut contra eos vigiles et excubes.
Nota: «Spiritus,» scilicet Sanctus, per me et alios Prophetas hoc praedicit «manifeste,» graece ῥητῶς, id est praecise, certo, praescriptis et expressis verbis: haec enim vocantur ῥητά; «quia (quod) in novissimis;» graece non est ἐσχάτοις, sed ὑστέροις, id est posterioribus, vel sequentibus (hoc enim significat Hebraeum אחרית acharit, quo nomine vocant Prophetae tempus Messiae, quod noster Interpres vertit novissimum); «temporibus discedent,» graece ἀποστήσονται, id est deficient, desciscent, apostatabunt a fide.
ATTENDENTES SPIRITIBUS ERRORIS (legit Noster πλάνης, jam legunt πλάνοις, id est fallentibus, seductoribus et in errorem ducentibus; sed eodem redit sensus), ET DOCTRINIS DAEMONIORUM. — Unde recte hic Chrysostomus, hom. 12, asserit omnem haeresim et haereticorum dogmata esse ex diabolo: cujus rei auritus est testis Cassianus, Collatione 7, XXXII: «Audivimus,» inquit, «apertissime confitentem se inspirasse haeresim Arii et Eunomii.»
Et Irenaeus, lib. I, cap. IX, et lib. II, cap. LVII, tradit Simonem Magum, et Marcum, aliosque haeresiarchas habuisse daemones paredros et familiares: sicut e contrario Ecclesia paredrum, quasi assessorem et consultorem, habet Spiritum Sanctum.
Cum multi visitarent Fulbertum, Episcopum Carnotensem, ille inter alios conspicatus Berengarium, nisu quo valuit, expellendum indicabat, protestatus immanem daemonem prope ipsum consistere, multosque ad eum sequendum blandiente manu, et illice anhelitu corrumpere, ut refert Wilhelmus Malmesburiensis, De Gestis Anglorum, lib. III, et Baronius, ann. Domini 1028. Maximilianus I Imperator in comitiis Augustae Vindelicorum, anno Domini 1518, publice prandens, videns Lutherum, dixit baroni cuidam pincernae suo: «Video cacodaemonem forma corporea humeris istius monachi incubantem, et te quidem superstite, me vero defuncto, iste monachus turbas, calamitates et miserias gravissimas in imperio suscitabit.»
Quin et haeresiarchae ipsi idipsum confitentur. Lutherus, lib. De Missa angulari, de seipso testatur (ejus enim haec verba sunt) diabolum et se inter se mutuo familiariter nosse, et plus uno salis modio simul comedisse; illumque dulci alloquio se frequenter convenisse, et nocte excitasse, atque stimulasse ut contra Missam scriberet, et ad eam rem argumenta suppeditasse.
Zuinglius, lib. De Supplemento Eucharistiae, narrat anxie cogitanti sibi, quomodo verba institutionis Sacramenti corporis Christi in alienum sensum detorqueret, intempesta 13 aprilis nocte spiritum monitorem adfuisse; et albusne an ater fuerit ambigit.
Erasmus Albertus, Basileensis Ecclesiastes, cantantem cacodaemonem Carolstadio concionanti, procerioris staturae hominis specie apparuisse scribit, triduo antequam moreretur.
Et Calvinus epistola ad Bucerum monentem, ut conviciis et maledictis abstineret, respondit, non sui ingenii esse morbum, sed sui genii, puta diaboli paredri: nec enim bonus genius et angelus maledicentiae potest esse incentor et suggestor.
Plura exempla haereticorum, qui magnam cum daemone habuerunt communionem, recenset noster Petrus Thyraeus, disp. De Daemoniacis, part. II, cap. XXI.
Apostolus tamen proprie alludit ad haeresim Manichaei, quae proprie fuit doctrina daemoniorum, quia daemonem fecit factorem visibilium, Deum vero invisibilium; imo S. Chrysostomus, secundo, per daemonia accipit homines, qui duces sunt errorum et scelerum. Sic Judas a Christo, Joan. VI, 71, vocatur «diabolus» per emphasim, ob magnitudinem malitiae: «Ex vobis,» inquit, «unus diabolus est.» Nam hominibus magis proprie quam diabolis conveniunt ea quae sequuntur, scilicet «loquentium mendacium, et cauteriatam habentium conscientiam,» etc.
Tertio, Vatablus δαιμονίων accipit non substantive, ut significet diabolos, sed adjective, ut significet divinos; haeretici enim fingunt se esse divinos, et prophetas a Deo missos. Sed primus sensus simplicissimus est et maxime proprius.
Versus 2: In Hypocrisi Loquentium Mendacium, Et Cauteriatam Habentium Suam Conscientiam
2. In hypocrisi loquentium mendacium. — q. d. Haec daemonia fallacia per hosce homines apostatas, vel potius hi apostatae a daemone afflati loquentur mendacia, et docebunt errores «in hypocrisi,» id est, in simulatione, et, ut Ambrosius, in fictione, quia simulabunt per verba blandiloqua, per citationem Scripturarum, per simulationem vitae purae et sanctae, se veritatem loqui et docere, non mendacium. Sic Manichaei et Encratitae, quos proprie hic taxat Apostolus, ut mox dicam, cum domi et secreto viverent turpissime et libidinosissime, foris tamen et exterius simulabant se caste et sancte vivere, adeoque damnabant nuptias, etiam legitimas, ut docet Epiphanius et Augustinus.
CAUTERIATAM HABENTIUM CONSCIENTIAM. — Videntur hi omnes genitivi referri ad «daemoniorum,» quasi daemonia cauteriatam habeant conscientiam, idque verum est. Sed melius referes hos genitivos non ad daemoniorum, sed ad nomen quidam, quasi illius distributivos, q. d. Discedent a fide quidam hominum, puta apostatarum, loquentium mendacium, cauteriatam habentium conscientiam, etc.; hoc enim proprie ad homines pertinet. Unde commodius et clarius dixisset in nominativo: «Quidam loquentes mendacium, et cauteriatam habentes conscientiam;» sed per hebraismum maluit dicere in genitivo, quia praecessit genitivus daemoniorum, etiamsi ad eum proprie non pertineat: sic enim Hebraei concordant nomen vel verbum subinde cum propinquiore nomine, non autem cum eo quod proprie respicit, et cum quo in Latina et Graeca syntaxi concordare debet. Sic Job XV, 20, מספר שנים נצפנו mispar schanim nitspenu, id est, «numerus annorum reconditi sunt,» id est, reconditus est. Eccles. X, 1, זבובי מות יבאיש zebube mevet iabis, id est, «muscae mortis perdit,» id est perdunt, «suavitatem unguenti.»
Idem hic fit, praesertim quia hi homines haeretici sunt daemoniaci, et quasi afflati daemone, ut videantur esse daemonia, ut ait Chrysostomus.
Haeretici ergo cauteriatam habent conscientiam, id est, ut Beza vertit, cauterio amputatam conscientiam. Verum Graecum καυτηριάζω significat cauterium inuro, non autem per cauterium amputo. Rursum cauterium non amputat membrum cui inuritur, sed perforat. Conscientia ergo cauteriata est, ut Syrus vertit, notata et inusta indelebili cauterio infamiae, scilicet ob libidines aliaque infamia scelera. Alludit ad stigmata, quae maleficis ferro candenti inuruntur, quale Calvino ob sodomiam Novioduni in Picardia inustum fuisse non tantum ejus familiaris Hieronymus Bolsecus, doctor medicus, in Calvini Vita, sed et multi alii viri gravissimi asseverant, q. d. Paulus: Hi haeretici non tam corpus, quam animum habent stigmaticum ob vitae dedecora. Ita Chrysostomus, Theophylactus et alii.
Narrat Irenaeus, lib. I, cap. XXIV, et Epiphanius, de Gnosticis et Carpocratianis, quod aversarentur procreationem liberorum, suosque discipulos notarent cauterio in superiore dextrae auris parte. Forte ad eos hic respexit Paulus, q. d. Illi sicuti habent aurem cauterio notatam, ita et conscientiam.
Notat Ambrosius per cauterium hoc non tantum significari notam infamiae jam dictam, sed etiam secundo, morum corruptionem; et tertio, eorumdem immutabilitatem. Unde S. Thomas: «Sicut cauterium,» inquit, «corruptio est in carne per ignem, sive ferrum ignitum, ex qua egreditur continuo putredo: ita ex igne perversae voluntatis quasi cauteriatae ulceratur conscientia, et egreditur falsa doctrina daemoniorum.» Theodoretus vero ad tertiam, scilicet ad morum immutabilitatem, alludens, per cauteriatam conscientiam stuporem eorum extremum accipit. «Locus enim,» inquit, «cauterio inustus priorem sensum amittit.» Ita et Franciscus Turrianus in Can. 44 Apostolorum: «Cauteriatam,» inquit, «conscientiam vocat Apostolus eam, quae sensum peccati amisit, instar partis cauterio inustae,» quae jam pervenit ad dedolentiam, de qua dixi Ephes. IV, 19. Sic cauterium hoc idem pene est cum spiritu compunctionis, de quo dixi Rom. XI, 8.
Quarto, per ustionem cauterii posset ardor concupiscentiae et libidinis intelligi, q. d. Hi haeretici sunt hypocritae: nam exterius videntur frigidi et casti, prohibentque nubere; sed interius in conscientia uruntur et ardent cauterio concupiscentiae. Quanquam Graecum κεκαυτηριασμένων est praeteritum, nec proprie eos qui cauterio inuruntur, sed qui inusti sunt, significat. Primus ergo sensus maxime est genuinus.
Versus 3: Prohibentium Nubere, Abstinere A Cibis
3. PROHIBENTIUM NUBERE, ABSTINERE A CIBIS. — Est ellipsis Attica: supplenda enim est vox κελευόντων, id est jubentium, «abstinere a cibis.» Loquitur contra Simonianos, Saturninum (qui tempore Apostolorum vixit), Ebionem, Manichaeos, Marcionitas, Encratitas, qui dicebant nuptias, vinum, carnes, etc., non esse a Deo bono, sed malo, puta diabolo, creata, ac proinde haec natura sua esse mala et cavenda, eorumque esu et usu hominem infici et maculari.
Id patet primo, ex ratione, qua eos impugnat Apostolus, cum subdit: «Quia omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur,» q. d. Errant hi, dum aliquas creaturas natura sua esse malas et vitandas docent; nam omnis creatura Dei bona est, et ad usum homini data a Deo.
Secundo, id docent diserte Patres communi consensu, Chrysostomus, Theophylactus, Oecumenius, Ambrosius hic, et Augustinus, lib. Contra Adimantum, cap. XIV: «Hos,» ait, «proprie designat, qui non propterea temperant a cibis talibus, ut aut concupiscentiam suam refraenent, aut infirmitati alterius parcant, sed quia ipsas carnes immundas putant, et earum creatorem Deum esse negant.»
Tertio, quia hanc fuisse haeresim Encratitarum, quorum auctor fuit Tatianus, S. Justini discipulus, docet Irenaeus, lib. I, cap. XXX, indeque esse dictos Encratitas, id est continentes. «A Saturnino,» inquit Irenaeus, «et Marcione exorti, qui vocantur Continentes, abstinentiam a nuptiis annuntiaverunt, frustrantes antiquam plasmationem Dei, et oblique accusantes eum, qui masculum et feminam ad generationem hominum fecit, et eorum quae vocantur apud eos animalia, abstinentiam induxerunt, ingrati existentes ei, qui omnia fecit, Deo.»
De Marcione haec habet Epiphanius, haeresi 42: «Docet hic (Marcion) animatis non vesci, pronuntians reos esse judicii eos qui carnem edunt, velut qui animas edant.»
De Saturnino ejusque asseclis Irenaeus, lib. I, cap. XXII, ita ait: «Nubere et generare a Satana dicunt esse; multi autem ex his, qui sunt a Saturnino, et ab animalibus abstinent, perfecta hujusmodi continentia seducentes multos.»
De Manichaeis testis est Epiphanius, haeresi 66, eos de abstinentia ab animatis eadem docere cum Marcione: «Edentem,» inquit, «carnes Manichaeus animam edere dicit, et esse ipsum reum, ut et ipse tale quid fiat: si aurum edat, ut taurus fiat; si porcum edat, ut porcus fiat; et sic de reliquis. Quapropter ab animatis abstinent isti. Et si quis,» inquit Manichaeus, «uxorem duxerit, etiam ipse post discessum ex hac vita in aliud corpus transit, et fit mulier, quo etiam ipse natus: dicit quoque Deum malum fecisse corpus, Deum vero bonum animas.»
Ex hisce verbis patet Manichaeos duplici de causa carne animalium abstinuisse: prima, quod putarent carnem esse malam a malo Deo; secunda, quod putarent comedentem carnem animalis, ejusdem animam occidere et comedere, reumque esse animaecidii, vel etiam homicidii. Quidam enim inter illos putabant omnia animata vivere anima rationali. Hinc nec segetes metere, nec pinsere, nec panes coquere volebant; sed tantum coctos ab aliis comedebant, idque non nisi praevia protestatione et excusatione cum timore et formidine. Unde haec erat eorum benedictio mensae et panis, teste Cyrillo Hierosolymitano, catechesi 63: «Ego te non seminavi: seminetur seminans te. Ego te non messui: metatur metens te. Ego te igne non coxi: coquatur qui coxit te. Haec alius fecit, et attulit mihi, ego sine culpa comedo.» Hac oratione utebantur, partim ut amolirentur a se culpam animaecidii, vel homicidii; partim quia putabant eum, qui panem aliter et intrepide comederet, in panem pariter esse mutandum, et ab aliis vicissim comedendum. Patent haec ex Epiphanio et Theodoreto, lib. Haereticarum Fabularum. Unde S. Augustinus, lib. De Haeresibus, in haeresi Manichaeorum, dicit quosdam eorum, praecipuos scilicet, nec carnibus vesci, nec ovis, nec lacte, sed nec vino, dicentes vinum esse fel principis tenebrarum, additque: «Hi quoque,» ait, «docent auditores suos, ut, si utantur conjugibus, conceptum tamen generationemque devitent, ne divina substantia, quae in eos per alimenta ingreditur, vinculis carneis alligetur in prole; unde nuptias sine dubitatione condemnant, et quantum in ipsis est prohibent, quando generari prohibent, propter quod conjugia copulata sunt.» Similia habet lib. XXX Contra Faustum, cap. V et VI, ubi docet Apostolum eos hoc loco perstringere et damnare, non autem Catholicos, qui studio virtutis nuptiis aut carnibus abstinent. «Ille,» ait Augustinus, «prohibet nubere, qui hoc malum esse dicit, non qui huic bono aliud melius anteponit.»
De Severianis idem docet Epiphanius, haeresi 45: «Hi,» ait, «docent vitem ex diabolo ortam, et mulierem opus esse Satanae.» Idem docuisse Archonticos narrat haeresi 40: «Ideoque,» inquit, «eos qui matrimonium contrahunt, opus Satanae explere dicunt Archontici, adduntque dimidiam hominis partem esse Dei, dimidiam diaboli: nam ab umbilico et supra dicunt esse formationem Dei, ab umbilico vero et infra esse malae partis formationem. Quapropter dicunt omnia secundum voluptatem, et oestri stimulum, ac concupiscentiam ab umbilico et infra fieri.»
De Ebione, qui coaevus fuit S. Joanni Apostolo, narrat idem Epiphanius, haeresi 30, eum ab animatis et a carnibus, omnique edulio ex carnibus facto abstinuisse; causamque rogatus hanc adferebat, quod caro ex corporum commixtione procreata, ac proinde polluta ac immunda esset. Unde sequitur eum nuptias, et usum nuptiarum damnasse. Hinc S. Ignatius epistola ad Philadelphienses post factam Ebionis mentionem: «Si quis,» inquit, «corruptionem et coinquinationem vocat legitimam commixtionem, et filiorum procreationem, aut aliquam escam execrabilem putat: hujusmodi habet cohabitatorem draconem apostatam.» En tibi quasi in tabula depictam doctrinam daemoniorum, quam Paulus hic taxat.
Nota: Hae omnes haereses indirecte mysterium incarnationis, de quo cap. praeced., vers. ultim., evertebant. Si enim caro non est bona, nec a bono Deo, ergo nec caro Christi bona est, et a bono Deo. Rursum, ergo pater Christi non est Deus creator omnium, sed malus genius. Et hoc significat hic tacite Apostolus, ideoque praemisit dogma fundamentale de incarnatione Christi; deinde illi subjicit has haereses, quasi illi oppositas, quaeque per hoc dogma fundamentale elidantur.
Inepte ergo haec Novantes torquent contra caelibatum sacerdotum et jejunia Ecclesiae. Non enim Ecclesia nuptias aut carnes prohibet, quasi per se malas, uti faciebant haeretici jam dicti, quos hic carpit Apostolus; sed ad refraenandam concupiscentiam, et ad exercendam obedientiam et poenitentiam: sicut Deus Adamo prohibuit esum pomi scientiae boni et mali, et Jonadab, filius Rechab, suis filiis et posteris prohibuit usum vini, aliaque multa: qui obedientes patri benedictionem a Deo meruerunt accipere, Jerem. XXXV.
Ita Joannes Baptista ab abstinentia laudatur Matth. III, 4. Ita veterum sanctorum Eremitarum, Monachorum et Christianorum jejunia laudant passim Patres. Quidam enim eorum animata prorsus non attingebant, alii solos pisces, alii pisces tantum et volatilia degustabant. Nonnulli ovis abstinebant, alii solis dactylis vel arborum fructibus vescebantur, idque semel in die; alii biduo vel triduo semel tantum cibum sumebant, eumque modicum, v. g. quinque dactylos. Quidam siccum panem comedebant, ut videre est in Vitis SS. Patrum, et apud Prosperum, lib. II De Vita contempl., cap. XVII et seq., et Cassianum, Collat. 21 De remissione quinquagesimae.
Notandum hic sophisma Novantium: argumentantur enim a dicto secundum quid ad dictum simpliciter, hoc modo: Pontifices clericis prohibent nuptias, ergo prohibent nuptias; quod carpit hic Apostolus. Perinde enim est ac si dicam: Magistratus vetat ne fabri murarii aut ferrurii exerceant lignariam; ergo magistratus vetat exerceri lignariam. Rursum, Status vetant ne ministri Evangelii exerceant sutoriam vel latrinariam; ergo vetant sutoriam vel latrinariam. Quod si ad ministrorum decus nolint Status eos vilibus hisce mechanicis artibus vacare, num ideo mechanicas istas prohibent, aut ab aliis exerceri vetant? Si Imperator nolit ad militiam admitti Clericos, Doctores, Medicos, Theologos, Jurisperitos; num ideo prohibet clericatum, medicinam, theologiam, jurisprudentiam? Apostolus, V, 12, damnat viduarum, quae post votum continentiae nubent, conjugium: «Quia, inquit, primam fidem irritam fecerunt;» num ideo damnat conjugium?
Unde merito refellunt hos Novantes Patres citati, ac imprimis diserte S. Augustinus, lib. XXX Contra Faustum, cap. VI: «Videtis ergo,» inquit, «multum interesse inter hortantes ad virginitatem, bono minori bonum amplius praeponendo; et prohibentes nubere, concubitum propagationis, qui solus proprie nuptialis est, vehementius accusando: multum interesse inter abstinentes a cibis propter sacratam significationem, vel propter corporis castigationem; et abstinentes a cibis quos Deus creavit, dicendo quod eos Deus non creavit. Proinde illa doctrina est Prophetarum et Apostolorum; haec daemoniorum mendaciloquorum.»
QUOS DEUS CREAVIT AD PERCIPIENDUM CUM GRATIARUM ACTIONE FIDELIBUS, ET HIS QUI COGNOVERUNT VERITATEM, — q. d. Deus qui omnes cibos creavit, viditque cuncta quae fecerat, et erant valde bona, Genes. I, hic cibos creavit ad usum et esum hominum, non voracem, deliciosum, gulosum, sed sobrium et moderatum, ut illis vescentes Deo, ciborum auctori et largitori, gratias agant. Hoc ipso quo ait Apostolus: «Quos,» scilicet cibos, «Deus creavit,» jugulat, inquit Chrysostomus, haeresim eorum, qui materiam ingenitam introducunt, ex qua cibi et corpora creata sint, quod faciunt Marcion, Manichaei et similes, qui duos ponunt deos, bonum et malum.
Nota: Dicit Apostolus cibos creatos ad fidelium, non quod neget eos ad usum infidelium et Ethnicorum quoque creatos esse; sed ut fideles, id est Christianos, opponat Judaeis; veritatem legis novae, umbrae veteris legis, q. d. Nullus est cibus ob immunditiam sive naturalem, sive legalem, interdictus Christianis, uti olim Judaeis multi erant interdicti: nam Christiani pro umbra veteri habent veritatem Evangelii, quae docet omnes cibos esse mundos et datos homini ad esum et usum cum gratiarum actione. Ita Theophylactus.
Secundo, potius opponit fideles haereticis, quos hic taxat, q. d. Haeretici jam dicti abstinent et vetant cibos quosdam quasi natura sua malos et immundos: verum fideles, qui cognoverunt veritatem, sciunt eos falli, Deumque bonum omnia bona creasse, adeoque bonos cibos omnes sibi ad usum a Deo datos esse.
Adde, omnia creata esse propter fideles et electos: hic enim potissimus fuit creatoris Dei finis in creatione, ut scilicet creata a se servirent suis fidelibus et amicis, utque ex eis agnoscerent et laudarent Deum creatorem suum.
Vinum ergo, carnes, aves, pisces et alimenta omnia non creata sunt ut impleant ventres gulonum et improborum, sed ut fideles et sanctos pascant. Illi enim cibis et deliciis omnibus digni sunt, hique iis sobrie et rite utuntur ad laudem et gratiarum actionem Dei creatoris sui. Porro gratiarum actionem non tantum postponendam, sed et praeponendam esse cibo et refectioni, docet S. Basilius, Reg. 56, cap. II, et Chrysostomus, hom. 50 in Matth.: «Quando,» ait, «Christus panes multiplicavit, tunc in coelum respexit, partim ut ea quae diximus firma haberentur, partim docens nos non esse ad mensam accedendum quousque gratias ei agamus qui cibum nobis praebuit.» Et S. Hilarius exponens illa verba S. Marci XIV, 23, «Manducantibus illis, accepit Jesus panem et benedicens fregit, etc., et accepto calice, gratias agens dedit eis, et biberunt»: «Sicut,» ait, «Apostoli gratias egerunt antequam biberent, ita etiam gratias agunt postquam biberunt. Unde dicitur: A hymno dicto exierunt in montem Oliveti; ut scilicet addiscas et ante cibum et post cibum gratiarum actiones reddere Deo.» Et S. Ephrem, adhortatione 1, tom. II: «Canonem,» inquit, «seu regulam cum omni reverentia et timore Dei sequere: licetque bis in die ad comedendum tradatur, semper cibum cum gratiarum actione sumito.» Formulam vero gratiarum actionis, quam usurpabant post coenam monachi in eremo, nobis imitandam tradit Chrysostomus, hom. 56 in Matth., estque haec: «Benedictus Deus, qui me pascis a juventute mea, qui carni omni cibum praebes, reples laetitia et gaudio corda nostra, ut semper satis habentes ad omne opus bonum abundemus in Christo Jesu Domino nostro, cum quo tibi gloria, honor et imperium cum Sancto Spiritu in saecula. Amen. Gloria tibi, Domine, gloria tibi, sancte, gloria tibi, rex, quoniam dedisti nobis escas; gaudio et laetitia reple nos in Spiritu Sancto, ut inveniamur in conspectu tuo acceptabiles, ne pudefiamus quando unicuique reddes secundum opera sua.»
Versus 4: Quia Omnis Creatura Dei Bona Est, Et Nihil Rejiciendum
4. QUIA OMNIS CREATURA DEI BONA EST, ET NIHIL REJICIENDUM, QUOD CUM GRATIARUM ACTIONE PERCIPITUR. — Hic clare radicem erroris erroremque ipsum detegit Apostolus, scilicet errones istos prohibuisse nuptias et carnes quasi creaturas malas mali Dei, ac proinde natura sua immundas, quaeque comedentem immunditia sua contaminarent. Contra hos enim contrarium fidei et veritatis fundamentum statuit Apostolus, dicens omnem creaturam bonam esse, utpote a bono Deo creatam, ac consequenter nullam rejiciendam esse, quasi natura sua malam et immundam, sed qualibet quasi munda et bona uti licere cum gratiarum actione. Jam Ecclesia indicens jejunium et abstinentiam a carnibus, non eas vetat quasi natura sua malas; ac proinde cum his erronibus, quos carpit hic Paulus, nihil habet affine: si enim medicus vetans carnem porcinam, cervinam, bovinam, aut quamvis salsam, vel infumatam aegroto, quasi noxiam ejus valetudini, non contrait Apostolo, nec cum erronibus his quidquam habet commune; ergo nec Ecclesia vetans carnes certis diebus ad sanitatem animae, atque ad refraenationem luxuriae et concupiscentiae, contrait Apostolo, aut erronibus hisce consentit. Audi S. Augustinum, lib. XXX Contra Faustum, cap. III: «Crede,» ait, «Dei servos, qui a carnibus abstinent, non tanquam immunda, quae a Deo facta sunt, respuere; sed a fortiori cibo et potu sola castigatione corporis abstinere.»
Porro cum ait: «Nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur,» alludit ad benedictiones crebro et ad nova fercula iteratas Hebraeorum, quibus Deo pro iis gratias agunt, eaque quasi sanctificant. Cum enim melius vinum apponitur, dicunt: «Benedictus sis, tu Domine Deus noster, qui bonus es et benigne facis omnibus.» Et hanc benedictionem vocant «Benedictio benigni et benefactoris.» Cum aromata apponuntur, dicunt: «Benedictus sis, Domine Deus noster, rex mundi, creator arborum aromaticarum.» Hanc benedictionem appellant Bircat hammugmar, id est benedictio consummati, scilicet convivii, quia ultimo apponi solebant aromata aliaque odoramenta, ut et apud nos etiam mos est. Cum suave odoramentum aliquod apponitur, dicunt: «Benedictus sis, tu Domine Deus noster, qui creas species aromaticas.» Hanc benedictionem nuncupant Bircat hamuscak, id est benedictio deliciarum, vel rei appetitae. Cum fructus arborum apponuntur, dicunt: «Benedictus sis, Domine Deus noster, qui creas fructus arborum.» Cum apponuntur opsonia dicunt: «Benedictus sis, Domine Deus noster, qui creas genera ciborum.» Hanc benedictionem vocant Bircat hapharpheret, id est benedictio opsonii. Ex his omnibus apparet, veteres illos Judaeos, nullos cibos absque benedictione et gratiarum actione sumere fuisse solitos. Si Hebraei toties iterant benedictiones ad Dei laudem, quid decet facere Christianos? Sane eos ex usu Hebraeorum ita olim factitasse, insinuat hic Apostolus; primi enim Christiani fuere Hebraei.
Versus 5: Sanctificatur Enim Per Verbum Dei Et Orationem
5. SANCTIFICATUR ENIM PER VERBUM DEI ET ORATIONEM. — Est concessio, q. d. Dixi jam cibum quemvis non esse immundum, ac proinde eo vesci licere; sed esto, sit aliqua ratione, puta quia lege veteri vetitus, aut quia diabolo immolatus, vel ab illo afflatus aut vitiatus est; sit, inquam, hac aliave ratione immundus, «sanctificatur» tamen, id est mundatur et purificatur, «per verbum Dei» et orationem, id est per benedictionem, quae fit per verbum Dei et orationem. Ita ex Chrysostomo Theophylactus: «Demus,» inquit, «quod quidpiam sit immundum; sed habes medicinam: signa, gratias age, glorifica Deum; ac defecit immunditia. Nam gratiarum actio cuncta purgat. Qui vero ingratus est, ipse est immundus et pollutus; proinde quod idolis est immolatum, sic mundare possumus, si ignoremus idolothyton esse. Enimvero si scientes sumpserimus, immundi sumus, non quia illud idolothyton sit, sed quia legem transgressi sumus praecipientem non communicandum esse mensae daemoniorum. Voluntas itaque tua et mens coinquinata est, nec cibus fuit pollutus.» Ubi adverte: Sicut, docente S. Chrysostomo et Theophylacto, idolothytorum esus polluit hominem, non per immunditiam carnium, sed per inobedientiam; ita esus carnium in Quadragesima polluit hominem, non per carnes, quasi illae immundae essent, sed per inobedientiam.
Nota primo: «sanctificatur» hic idem est quod purificatur; vel secundo, «sanctificatur,» id est Deo per gratiarum actionem et benedictionem quasi offertur et consecratur.
Alludit ad benedictionem mensae Hebraeorum, quam ipsi kiddusch, id est sanctificationem, scilicet ciborum, vocabant et etiamnum vocant; cujus formula haec est: «Benedictus sit Dominus Deus noster, rex mundi, qui cibat totum mundum bonitate, gratia, beneficentia et misericordia sua, qui dat alimentum omni carni: cujus bonitate nec hactenus defuit, nec deerit cibus unquam, propter magnum ejus nomen. Solus enim is est, qui vegetat et conservat omnia et benefacit omnibus, et cibum praeparat singulis creaturis suis quas condidit. Benedictus sis, tu Domine, qui cibas omnia.» Deinceps paterfamilias poculum vino repletum dextra manu apprehendit, atque in hunc modum consecrat, dicens: Barukatta Jehova Elohenu, melek haolam, bore peri haggephen, id est, «Benedictus sis, tu Domine Deus noster, rex mundi, conditor fructus vitium.» Hac benedictionis formula dicta, primus omnium vinum ipse degustat, idemque mox omnibus mensae accumbentibus degustandum porrigit. Et hanc orationem hebraice kiddusch, id est sanctificationem, vocare solent. Post calicis benedictionem et sumptionem idem statim panem, quem integra massa constare oportet, accipit, cumque utraque manu tenendo his verbis consecrat: «Laudatus et benedictus sis, tu Domine Deus noster, qui educis de terra panem.» Hocque dicto, paterfamilias paululum de pane edit, simulque singulis mensae accumbentibus buccellam de eo distribuit. Quo facto, tum demum reliquis epulis manus injiciunt. Hunc ritum benedicendi calicem et panem in festivis tantum diebus observant: alias enim panem duntaxat, et non poculum pariter, consecrare solent.
Nota secundo, posse distingui hic «verbum Dei» ab oratione, ut oratio idem sit quod benedictio mensae; Verbum Dei sit, vel Christus, Filius Dei, qui in mensae benedictione solet invocari, ut vult S. Thomas; vel potius sit lectio sacrae Scripturae, quae, ut mox dicam, ex veterum more mensis adhiberi solet.
Verum secundo, melius, per hendiadyn, vel epexegesim, haec duo pro eodem accipiemus, q. d. Per «verbum Dei et orationem,» id est per verbum Dei, quod est oratio. Imo Oecumenius dicit τὸ «Dei» praepostero ordine hic poni et debere sequi «orationem,» q. d. Per verbum et orationem Dei, id est quae fit ad Deum.
Ubi nota tertio, benedictionem mensae tribus hic nominibus vocari. Primo, vers. praeced. vocatur «gratiarum actio,» quia veteres et ipse Christus a gratiarum actione solet benedictionem mensae auspicari, ut patet in multiplicatione panum et institutione mensae Eucharisticae. Atque hinc est quod Matthaeus et Marcus dicunt Christum benedixisse panem (Eucharistiae), Lucas vero et Paulus dicunt Christum gratias egisse, cum tamen omnes idem dicant: scilicet significare volunt Christum, gratias agendo Patri, benedixisse panem, et solitam Patris potentiam ac benevolentiam invocasse, ut per consecrationem panem in Christi corpus converteret.
Secundo, benedictio mensae vocatur «verbum Dei,» quia fit per invocationem Christi aut sanctissimae Trinitatis, quam nos invocare docet verbum Dei.
Rursum communiter apud Ecclesiasticos fit per Verbum Dei, id est per versus aliquot ex sancta Scriptura, praesertim e psalmis petitos, puta hos: «Oculi omnium in te sperant, Domine: aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedictione,» etc., aut similes.
Tertio, eadem benedictio vocatur «oratio,» quia proprie est oratio et invocatio.
Pro quo nota quarto: Hac benedictione et invocatione Dei, quam mensae praemittimus, ostendimus et profitemur primo, nos a Deo cibos ferculaque omnia accepisse, accipere et deinceps nos accepturos sperare, taciteque Deo pro iis gratias agimus. Quoties enim nos ad mensam accingimus, toties ad vivam beneficentiae Dei, tot esculenta et poculenta largientis, contionem accedimus; debemusque cogitare hoc esse quasi manna nostrum, quod e coelo nobis aeque ac Hebraeis in deserto, quotidie in mensam depluit. «Mensa,» inquit Chrysostomus, hom. 79 ad Populum, «ab oratione sumens initium et in oratione desinens, nunquam deficiet, sed fonte largius omnia nobis afferet bona.»
Secundo, hac oratione ostendimus nos ad Dei honorem velle iis vesci, taciteque ea Deo offerimus. Unde et Gentiles, ut testis est Plutarchus in Symposiacis, cibum sumpturi diis consecrabant τὰς ἀπαρχὰς, id est primitias; ac deinde non indecore, neque tumultuanter, sed religione quadam ad convivium accedebant, non aliter quam ad sacrum epulum; qui mos et hodie servatur apud bene moratos Christianos.
Tertio, oramus et petimus ut id fiat, ne instar pecorum aut infidelium in cibos irruamus sine ulla pia cogitatione, aut Dei memoria. Unde etiam Turcas antequam cibum sumant, precationem solitos praemittere, testes sunt legati Christianorum Principum apud Turcam. Et de Essenis, non Christianis, sed Judaeis, ita scribit Josephus, lib. II Belli, cap. VII: «Voce,» ait, «sacerdos cibum antevertit, neque fas est gustare quemquam, nisi prius Deo celebretur oratio. Post finem quoque prandii vota repetunt: nam et cum incipiunt et cum desinunt, quasi datorem victus Deum laudibus canunt.»
Quarto, hac benedictione petimus, ut usus cibi et corporis et animae valetudini sit utilis et salutaris; ut, sicut dicitur Psal. CIII, «vinum laetificet cor hominis, et panis cor hominis confirmet: nam aperiente te (Domine) manum tuam, omnia implebuntur bonitate.»
Quinto, hac benedictione petimus, ut inter vescendum mens aliqua pia cogitatione vel lectione pascatur, hac praesertim, ut cogitemus in ipso cibi corporalis usu, edendum esse non tantum ut satiaremur, sed ut operemur etiam cibum qui non pereat, sed permaneat in vitam aeternam, Joan. VI; et, ut dicitur Lucae XIV, ut cogitemus etiam de edendo pane in regno coelorum. Hinc pia lectio sanctae Scripturae mensae jam olim adhibita est tum ab aliis, tum ab Essenis, teste Philone, lib. De Vita contemplativa; eamdemque adhibendam esse docet S. Augustinus, epist. 109, et S. Basilius in Regulis brevior., cap. CXXX; imo talem lectionem hic ab Apostolo significari per «verbum Dei» putat Vatablus et alii.
Sexto, eadem petimus, ne cibus diaboli aut magica potestate inficiatur, neve diabolus aut concupiscentia per cibum nos in comessationes, ebrietates, libidines incitet: facile enim in comedendo et bibendo surrepit intemperantia, et multi cum illo Epulone, Luc. XVI, toti sunt in deliciis. Itaque recte monet S. Augustinus, lib. X Confess., XXXI: «Hoc,» inquit, «docuisti me, Domine, ut quemadmodum medicamenta, sic alimenta sumpturus accedam,» et infra: «Quis est, Domine, qui non rapiatur aliquantulum extra metas necessitatis? quisquis est, magnus est, magnificet nomen tuum: ego autem non sum, quia peccator homo sum.» Hinc Prudentius in hymno ante cibum, piam et pulchram hanc precandi formulam quasi benedictionem praescribit:
Te sine dulce nihil, Domine; Nec juvat ore quid appetere, Pocula ni prius atque cibos, Christe, tuus favor imbuerit, Omnia sanctificante fide.
et infra: Fercula nostra Deum sapiant, Christus et influat in patinas, Seria, ludicra, verba, jocos. Denique quod sumus atque agimus, Trina superna regat pietas.
et sub finem: Da, locuples Deus, haec famulis Rite precantibus, ut tenui Membra cibo recreata levent, Neu piger immodicis dapibus Viscera tanta gravet stomachus, Sospitet ut jecur incolume.
Nam quantum potestatis usurparit sibi daemon in cibos ante Christum, ut per eos noceret hominibus, docet S. Augustinus, lib. XVIII De Civit. Dei, XVII et XVIII; et S. Gregorius, lib. I, Dialog. 4, narrat daemonem invasisse Monialem, quod lactucam sumpsisset non praemissa benedictione. Unde Chrysostomus contra haec diaboli veneficia remedium praescribens signum crucis et benedictionem: «Medicamentum,» inquit, «in promptu est; signum crucis illi (cibo, aut rei qua uti vis) imprime, gratias age, Deo gloriam refer, et protinus immunditia omnis abscessit.»
Hinc a sanctis Patribus et Eremitis olim, aeque ut ab Ecclesia etiamnum fit, benedicebantur non tantum aquae fontis baptismalis, sed etiam panes, mel, lac, vinum, aliaque statis diebus, ut diaboli vis ac potestas ex iis expelleretur, et per has consecrationes fieret sanitas mentis et corporis iis qui illis uterentur.
Sic in die Paschatis multis in locis consecrant lac, mel, carnes, ova, panes, pernas, etc.; in die S. Joannis benedicunt vino; in die S. Stephani, pascuis; in die S. Marci, segetibus; in die Assumptionis B. Virginis, herbis, plantis, radicibus, fructibus arborum, ut eis deinceps adsit singularis vis divina. Nam, ut ait Apostolus hic, «sanctificatur (creatura Dei) per verbum Dei et orationem.»
Versus 6: Haec Proponens Fratribus, Bonus Eris Minister Christi Jesu
6. HAEC (omnia jam dicta) PROPONENS FRATRIBUS (Christianis), BONUS ERIS MINISTER CHRISTI JESU, ENUTRITUS VERBIS FIDEI, ET BONAE DOCTRINAE QUAM ASSECUTUS ES. — Nota: Pro «enutritus,» graece est ἐντρεφόμενος, id est innutritus, et quasi in ipso sinu pietatis educatus es. Ita ex Chrysostomo Theophylactus: «Perinde enim,» inquit, «ut corporis alimentum semper sumimus, sic fidei rationibus et sermonibus semper nos oportet innutriri immoparique.» Posset secundo, ἐντρεφόμενος verti, «enutriens alios:» est enim participium medium; et hoc apte cohaeret ei quod sequitur: «Quam assecutus es,» q. d. Trade aliis, quod a me didicisti.
Nota secundo: Pro «quam es assecutus,» graece est ᾗ παρηκολούθηκας, id est, «quam es assectatus,» in qua ab adolescentia es versatus, q. d. ut Chrysostomus et Theophylactus: Assidue in divinarum litterarum studio es versatus et exercitatus, o Timothee. Qui enim seriem omnem rei totius ordine sequuntur, ut nihil omittant, graece παρακολουθεῖν dicuntur, inquit Erasmus.
Versus 7: Ineptas Autem Et Aniles Fabulas Devita: Exerce Autem Teipsum Ad Pietatem
7. INEPTAS (scilicet, id est profanas) AUTEM ET ANILES FABULAS DEVITA. — Graece, παραιτοῦ, id est rejice. Chrysostomus intelligit fabulas Judaicas, alii poeticas et Platonicas (poetae enim et philosophi celebres erant Ephesi). Verum licet in genere omnes has fabulas intelligat Apostolus, magis tamen respicit ad fabulas haereticorum, praesertim Simonianorum, qui contexebant longissimas fabulas de rerum creatione, de pugnis angelorum, de conjugiis deorum, de Deo bono et malo, de creaturis, ac cibis bonis et malis (de his enim paulo ante egit), ut videre est apud Epiphanium, Irenaeum et Augustinum, lib. De Haeresibus.
Refert Laertius, quod, cum Plato de ideis suis specificis et genericis dissereret, atque in ore haberet «mensitates» et «cyathitates,» Diogenes irridens subtiles ejus nugas dixerit: «Mensam ac cyathum video, mensitatem et cyathitatem non video; ego bibam cyathum, tu bibe cyathitatem;» quem eludens Plato: «Non mirum, ait, nam oculos habes quibus cernuntur mensae et cyathi; mentem vero non habes qua cernuntur mensitates et cyathitates.» Gorgias quoque sophista, cum duos audiret indoctos philosophos, unum ridicula proponentem, alterum aliena et insulsa respondentem: «Uter,» inquit, «stultior est, qui mulget hircum, an qui cribrum supponit?» Demonax item curiose quaerentibus an mundus esset anima et ratione praeditus, et an esset rotundus? «Vos,» ait, «plus aequo de mundo solliciti, parum de vestra ipsorum munditie cogitatis.»
EXERCE AUTEM TE IPSUM AD PIETATEM, — id est circa pietatem, vel in pietate. Vide Can. 25. Pro «exerce,» graece est γύμναζε, id est exerce te athletice, tanquam athleta vel pugil Christi, in arena, aut stadio pietatis, ut ejus bravium assequaris.
Nota = exerce: pietas enim omnisque virtus et ars magis exercitio assiduo, quam multa speculatione addiscitur, acquiritur et perficitur. Hinc Apelles, inquit Plinius, lib. XXXV, cap. X, pro more habuit, ut nunquam tam occupatam diem ageret, quin lineam duceret et pingeret. Unde illud: Nulla dies abeat, quin linea ducta supersit.
Quaeritur, quid hic significet «pietas.» Primo, Chrysostomus intelligit vitam rectam et mores Christianos. «Pietas,» inquit, «rectissimae vitae norma est, et conversationis optimae disciplina.»
Secundo, Ambrosius intelligit misericordiam et beneficentiam in proximum. Haec enim graece εὐσέβεια, et latine pietas subinde dicitur, eo quod Deus opera misericordiae praecipiat, testeturque ea sibi prae sacrificiis placere, ac se iis apprime coli. Ita S. Augustinus, lib. X De Civit., I.
Tertio, Nilus, Maximus, Philotheus intelligunt apathiam et Dei contemplationem, ut mox dicam.
Quarto, optime et propriissime, «pietas» Deum respicit, estque Dei cultus et sincerus erga eum affectus, ac studium internae devotionis, excitans ad spem, timorem et amorem Dei. Unde Septuaginta «timorem Domini» solent vertere pietatem, ut Job cap. XXVIII, vers. 28, ubi Hebraea et Latina habent: «Timor Domini ipsa est sapientia;» Septuaginta vertunt θεοσέβεια, id est pietas est sapientia. Sic Prov. IX, 10, pro eo quod habemus: «Principium sapientiae timor Domini;» Septuaginta vertunt, initium sapientiae est θεοσέβεια, id est pietas in Deum. Sic saepe in Scriptura timere Deum significat Deum colere, et timor Dei significat Dei cultum sive pietatem. Sic proprie sumit «pietatem» Paulus, VI, 6: «Est,» ait, «quaestus magnus pietas cum sufficientia;» et vers. 11, pietatem a charitate et aliis virtutibus distinguit: «Sectare,» inquit, «justitiam, pietatem, fidem, charitatem, patientiam, mansuetudinem.» Sic etiam hic accipi patet ex ratione quam subdit: «In hoc enim,» inquit, «laboramus et maledicimur, quia speramus in Deum vivum,» q. d. Quia per spem et orationem exercemus nos in pietate et cultu Dei veri, ideo maledicimur.
Ubi nota: Pietatem hanc opponit ineptis fabulis; hanc autem oppositionem significat conjunctio adversativa «autem,» q. d. Homines vani et curiosi exercent se in fabulis legendis, audiendis, narrandis: tu vero, o Timothee, exerce te in pietate, id est in rebus divinis legendis, cogitandis, meditandis, ut earum amorem, affectum et devotionem in te excites, quam in alios deinde effundere possis: non ergo in nugis hisce, quae mentem distrahunt et vanis phantasmatibus implent; sed in pietate te exerce. Haec enim pietas est fundamentum omnis virtutis, ac praesertim zeli animarum.
Versus 8: Nam Corporalis Exercitatio Ad Modicum Utilis Est; Pietas Autem Ad Omnia Utilis Est
8. NAM CORPORALIS EXERCITATIO AD MODICUM UTILIS EST, etc. — Quaeres, quae vocetur hic «corporalis exercitatio?» Respondeo, multi intelligunt jejunium, q. d. Jejunium et castigatio corporis parvi est momenti, si cum pietate, id est Dei cultu et compassione erga proximum, eam compares. Ita Ambrosius, Anselmus, S. Thomas et Bernardus in Apologia ad Guilielmum abbatem.
Verum hoc refellit Chrysostomus, Theophylactus et alii, tum quia de jejunio nihil hic praecessit, et, si de eo loqueretur Apostolus, clare diceret: Jejunium ad modicum utile est; tum quia jejunium inquit Chrysostomus non corporalis, sed spiritalis est exercitatio, habetque aeque ut pietas promissionem non tantum hujus vitae, sed et futurae. Nam recte ex S. Basilio Ambrosius, lib. De Elia et Jejunio, cap. III: «Quid est jejunium, nisi substantia et imago coelestis? Jejunium refectio animae, cibus mentis est. Jejunium vita est angelorum, jejunium culpae mors, excidium delictorum, remedium salutis, radix gratiae, fundamentum est castitatis. Hoc ad Deum citius gradu pervenitur.» Et, ut S. Ephrem agens De Jejunio, cap. IX, ait: «Jejunium est vehiculum ad coelum. Jejunium Prophetas suscitat, legislatores sapientiam docet. Jejunium bona animae custodia et securus corporis cohabitator. Jejunium strenuis militibus telum, athletisque exercitium. Jejunium tentationes retundit, ad pietatem inungit. Jejunium ignis virtutem extinxit, ora leonum obturavit, orationes in coelum dirigit. Jejunium mater est sanctitatis, juventutis disciplina, ornamentum senibus.»
Secundo, melius posset haec corporalis exercitatio intelligi de jejunio et castigatione corporis, quae inutiles fabulas praecessit, q. d. Non corpus aut linguam exerce aut tere in narrandis fabulis: hoc enim mulierum est et fabulonum; sed mentem tuam exerce pietate et devotionis studio: hanc enim antithesin videtur significare vox «autem,» (autem) quae praecessit versu praecedenti, ut ibi dixi.
Tertio et proprie, «corporalis exercitatio» dicitur graece σωματική γυμνασία, id est, gymnastica, lucta et exercitatio athletarum, qua suum corpus cursu, lucta, saltu, pugna aliisque modis exercent: ludit enim Apostolus in Graeco verbo γύμναζε, ejusque vim et energiam urget, q. d. Dixi γύμναζε, id est, gymnasticam exerce, sed in arena pietatis; nam gymnastica corporalis, lucta scilicet et corporalis exercitatio athletarum, ad modicum utilis est, scilicet ad sanitatem, vel ad bravium et praemium temporale tantum. Pietas vero, quae est Dei cultus, perutilis est ad procurandam animae sanitatem, et ad promerendum bravium vitae aeternae, atque alios docendos, et ad fidem ac salutem deducendos, ut sequitur; adeoque pietas haec ad omnia utilis est, quia, ut dixi, est omnium virtutum fundamentum, fons et parens. Hinc S. Augustinus, epist. 52, pietatem definiens: «Pietas,» inquit, «est verax veri Dei cultus, unde omnia recte vivendi ducuntur officia;» et Eusebius, lib. VIII De Praepar. Evang., cap. II, omnes virtutes affirmat esse quasi partes pietatis. Unde et Theodosius Imperator Christiani hominis felicitatem in pietate ponebat, qui moriens, ait Nicephorus, lib. XIII, cap. 1, nil tam impense commendavit filiis suis Arcadio et Honorio, quam ut veram pietatem conservarent, per quam pax et omnia bona florerent.
Solet enim Apostolus scribens ad Graecos saepe alludere ad eorum palaestras et certamina, iisque comparare palaestras et certamina Christianae pietatis. Sic I Cor. cap. IX, vers. 24 et 25: «Nescitis, quod ii qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium? Sic currite, ut comprehendatis. Omnis autem qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet, et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam.» Quid hoc est aliud, quam quod hic ait, licet aliis verbis? «corporalis exercitatio ad modicum utilis est: pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitae quae nunc est, et futurae.»
Nota obiter: Corporis exercitatio praesertim ante cibum valde confert ad valetudinem, uti docent medici et experientia. Hinc Socrates ante coenam contentius ambulabat; rogatus cur? dixit, «se quo melius caenaret ambulando obsonare famem.» Ita Cyrus non coenabat, nisi ante exercendo corpus sudasset, teste Xenophonte. Ita in epistolis Indicis legimus regulos ibi aliquos quotidie ante cibum corpus valide et diu exercere solitos, ad longam et vegetam senectam pervenisse, ita ut, cum essent septuagenarii, vix viderentur esse quadragenarii. Ptolomaeo regi Aegyptum peragranti, cum cibarius in casa panis datus esset, nihil visum est illo pane jucundius. «Optimum enim condimentum est fames;» haec autem labore paratur. Ita Cicero, lib. V Tuscul. «Rusticus,» ait S. Bernardus ad fratres, «duros habet nervos, lacertos fortes: exercitatio hoc facit, sive cura corpore inolescit: voluntas facit usum, usus exercitium, exercitium vires subministrat.» E contrario Cassianus, lib. IX: «Sine exercitatione,» ait, «dum studia consueta non frequentantur, brachia in corporibus, ingenia pigrescunt in artibus.» Aristoteles, lib. V Metaphys.: «Exercitium,» ait, «est causa sanitatis, et e converso.» Gellius, lib. XI: «Vita humana,» inquit, «proprie uti ferrum est. Ferrum si exerceas, conteritur; si non exerceas, tamen rubigo interficit. Sic et homines exercendo conteruntur; si nihil exerceas, inertia et torpedo plus detrimenti affert quam exercitatio.» Plato solebat admonere, «Ut neque corpus sine animo exerceamus, neque animum sine corpore, ut pariter utriusque curam habeamus. Nam alterum athletarum est, alterum inertium.» Ita Laertius, lib. III. Apud Lacones in pretio erat jus, quod illi nigrum vocant; quare Dionysius, Siciliae tyrannus cocum emit Laconicum, eique jussit ut hoc sibi appararet. Fecit ille: quod ubi rex gustasset, quasi ingratum expuit. Tum cocus: «Hoc jus, ait, o rex, sumendum est, postquam te Laconum more exercueris.» Ita Plutarchus, in Laconic. Si tanta praestat exercitatio corporalis corpori, quanta praestabit exercitatio spiritualis animae et spiritui! Vide dicta Levit. cap. XXIII, 28.
Quarto, S. Nilus, Maximus et Philotheus apud Turrianum, lib. V Pro epistolis Pontificum, cap. VI, sic explicant «corporalis exercitatio,» id est refraenatio passionum, parvi momenti est prae pietate, id est, prae apathia et contemplatione Dei, quam inducit apathia. Verum hic sensus nimis sublimis est; nec litteralis, sed accommodatitius est, aut symbolicus. Adde, nisi sane intelligatur, Stoicum quid aut Origenicum sapit. Plenam enim illam Stoicorum apathiam, quae nullo metu, ira, cupiditate moveatur unquam, in hac vita adipisci impossibile est: qui enim sic esset, aut angelus esset, aut saxum, inquit Hieronymus ad Ctesiphontem. Patres ergo citati, et veteres Eremitae, qui in apathia omnem perfectionem ponebant, intelligunt apathiam talem, non quae omnino passionem aliquam aut motus concupiscentiae non habeat aut sentiat, sed quae rarius et frigidius sentiat, facileque eos supprimat et coerceat, ex longa et assidua eorum mortificatione et victoria.
PROMISSIONEM HABENS VITAE QUAE NUNC EST, ET FUTURAE. — «Vitae quae nunc est,» ut scilicet hic vitam pacatam, longaevam et rebus omnibus necessariis instructam agamus. Promissio ergo haec, est illa quam proponit Christus, Matth. VI, 33: «Quaerite primum regnum Dei, et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis.»
Dices: Pii saepe pauperes sunt et miseri, imo fame et aerumnis moriuntur; ergo pietas non habet promissionem vitae praesentis pacatae et beatae. Respondeo ad antecedens, id subinde accidere; sed tunc Deus hunc defectum vitae praesentis a se promissae compensat spiritualibus donis et aeternis deliciis: sic enim si tibi promiserim aureum, abunde promissum meum expleo, si pro aureo tibi equum donem. Vide dicta Ephes. VI, 2.
Nota hunc locum pro meritis operum bonorum et piorum; Deus enim non gratis, sed operibus piis, id est, propter opera pia quasi merita promisit mercedem vitae non tantum praesentis, sed et futurae. Negat id Beza: quia, inquit, ultronea est et gratuita haec Dei promissio. Sed perperam: licet enim gratuita sit promissio ex parte Dei promittentis, non est tamen gratuita ex parte ejus cui promittitur; ab eo enim requirit opus et laborem, unde non datur ei gratis res promissa, sed pro labore quasi merces. Sicut ergo herus colono ultroneae promittit mercedem laboris, si eum subire velit; et tamen colonus laborando in agris, vere eamdem per laborem meretur: ita et pietati, id est operibus pietatis, promittit hic Apostolus ex Deo vitam aeternam quasi mercedem; quidquid enim promittitur cum conditione operum, vel propter opera, habet rationem mercedis et meriti.
Versus 9: Fidelis Sermo, Et Omni Acceptione Dignus
9. FIDELIS SERMO, ET OMNI ACCEPTIONE DIGNUS. — «Sermo,» scilicet qui praecessit, puta quod pietas promissionem habeat vitae quae nunc est, et futurae: ita Chrysostomus; et hoc arguit vox «enim» (enim), quae sequitur. Quia enim Paulus verbis jam citatis, piis promittit futurae vitae bona quae nemo vidit; hinc ne quis de iis dubitet, subdit hunc sermonem ac promissionem esse fidelem, id est certum et indubitatum. Vide dicta cap. I, 18.
Versus 10: In Hoc Enim Laboramus, Et Maledicimur; Quia Speramus In Deum Vivum
10. IN HOC ENIM (scilicet ob pietatem, et ut vitam aeternam piis, et pro pietate decertantibus promissam assequamur) LABORAMUS (labores magnos exantlamus) ET MALEDICIMUR (ὀνειδιζόμεθα, id est, contumeliis et probris impetimur), QUIA SPERAMUS (ἠλπίκαμεν, id est, speravimus vel spem fiximus) IN DEUM VIVUM, QUI EST SALVATOR OMNIUM HOMINUM, MAXIME FIDELIUM, q. d., inquit Hesselius: Magnum argumentum est pietati repositam esse vitam in futuro, quod tam constanter tot labores sustinemus, et sustinent omnes Sancti, ut in pietate permaneant. Unde martyrium sive testimonium vocatur mors pro pietate obita. Sic I Cor. XV, probat Apostolus resurrectionem ex quotidianis periculis, quae subibat, et ex pugna quam Ephesi habuerat; quae nihil ei profuisset, si more pecudum homo interiret. Sic dicit martyr Justinus, lib. IV Ecclesiast. Histor., cap. VIII: «Nam et ego ipse sectis Platonicis institutus, audiens infamari Christianos, et videns eos impavidos ad suscipiendam mortem, atque omne supplicium tolerandum, considerabam, quod impossibile esset in malitia eos et in libidine conversari.»
Nota, Deum dici «salvatorem omnium hominum,» id est, servatorem et conservatorem corporis et animae cujusque in vita praesenti; sed «maxime fidelium,» quia eos non tantum in praesenti, sed etiam in futura vita servabit et salvabit. Ita Chrysostomus et Ambrosius.
Secundo et planius, Deus est «salvator omnium hominum,» quantum est ex parte sua, quia omnibus Christum salvatorem, et media quibus salvari possint, exhibuit: maxime tamen est salvator fidelium, quia hisce fidem, spem, gratiam, maxima et proxima salutis adjumenta actu contulit, hosque prae aliis curat et amat. Constat enim Deum magis diligere, curae et cordi habere fideles, justos et amicos suos, quam infideles, impios et inimicos. Ita Theophylactus et Anselmus.
Versus 12: Nemo Adolescentiam Tuam Contemnat; Sed Exemplum Esto Fidelium
12. NEMO ADOLESCENTIAM TUAM CONTEMNAT. — Pro «adolescentiam,» graece est νεότητος, id est «juventutem»: non enim proprie adolescens erat Timotheus viginti trium annorum, ut vult Hugo Cardinalis, sed juvenis, qui necdum statam aetatem et perfectam Episcopo dignam attigerat. Forte ergo triginta annorum erat aut circiter: hucusque enim et ulterius se porrigit juventus.
Putant aliqui hoc praeceptum non ad Timotheum, sed ad Ephesios ejus subditos dirigi, quasi eis jubeat Apostolus, ne Episcopum suum Timotheum, utpote juvenem, contemnant.
Secundo et melius, alii hoc putant dirigi ad Timotheum, q. d. O Timothee, esto sis juvenis, tuere tamen auctoritatem tuam et imperio utere, ubi res et animarum salus id exigit. Ita Chrysostomus.
Tertio et optime, idem Chrysostomus et Ambrosius, q. d. Esto sis juvenis, ita tamen sancte et graviter te gere, ut non contemnaris, quasi imprudens et levis juvenis, sed potius ut omnes te quasi patrem amantissimum et senili prudentia ac maturitate praeditum revereantur. Nam, ut S. Augustinus, lib. IV De Doct. Christ., cap. XXVII, ait: «Habet ut obedienter audiatur quantacumque gravitate dictionis majus pondus vita loquentis;» et contra, «cujus vita despicitur, restat ut ejus praedicatio contemnatur,» inquit S. Gregorius, homil. 12 in Evangelia. Hunc sensum exigunt sequentia.
Objicit hic Chrysostomus: Ubi modestia et mansuetudo sacerdotis elucebit, si semper in honore sit, nec unquam contemnatur? ac respondet: In his quidem, quae ad se pertinent, si contemnatur sacerdos sive Episcopus, constantissime ferre debet: sic enim per patientiam virtus praedicationis ostenditur. Verum in his, quae aliorum salutem tangunt, contemptui omnino non pateat. Id enim non mansuetudinis esset, sed stultitiae; neque hic mansuetudine, sed auctoritate opus est, ne Ecclesiae utilitas pereat.
SED EXEMPLUM (τύπος, id est forma, norma et exemplar vitae, quod omnes intueantur, ut illud imitentur, illique se conforment tanquam animatae legi, inquit Chrysostomus) ESTO FIDELIUM IN VERBO (id est, in sermone gravi, et tali qualis decet Episcopum), IN CONVERSATIONE (id est, in vita et vivendi consuetudine), IN CHARITATE (Graeca addunt, ἐν πνεύματι, id est, in spiritu, ut scilicet zelum et amorem Dei te habere ostendas), IN FIDE (id est, in fidei rectitudine et constantia), IN CASTITATE, — id est, in vita totius puritate.
Moraliter hic nota, ingenia hominum non ab antiquitate, sed a probitate esse censenda. Hinc Sapient. cap. IV, vers. 8, dicitur: «Senectus venerabilis est non diuturna, neque annorum numero computata: cani autem sunt sensus hominis, et aetas senectutis vita immaculata.» Sic Ambrosius, serm. 90 De S. Agnete, inquit: «Computabatur in annis infantia, sed erat senectus mentis immensa.» Sic S. Ignatius, epist. ad Magnesianos: «Daniel,» inquit, «sapientissimus duodecim annorum effectus, Spiritu Sancto repletus est, et illos seniores canitiem vanam habentes, calumniatores et alienae pulchritudinis appetitores esse manifestavit. Samuel etiam cum esset pusillus, nonagenarium Heli sacerdotem per increpationem redarguit, quod filios honorificaret supra Deum. Similiter et Jeremias audit a Domino: Noli dicere, quia puer ego sum. Salomon duodecimo aetatis anno regnare incipiens meretricum pro parvulis quaestionem dissolvit. Josias vero octo annorum aras et monumenta subvertere coepit, lucos excidere, templa dejicere, quae daemonibus fuerant consecrata.»
Nota secundo, Praelatos magis docere, et auctoritatem sibi conciliare debere exemplo sanctae vitae, quam erudite docendo et concionando. Plus enim, inquit Seneca, homines oculis, quam auribus credunt. Hinc S. Petrus, epist. I, cap. V, praescribit Pastoribus ut fiant «forma gregis;» et Christus: «Vos estis,» inquit, «sal terrae, et lux mundi: non potest civitas abscondi supra montem posita.» Qua de re praeclare admonet Heliodorum Episcopum Hieronymus, in epitaphio Nepotiani: «In te,» inquit, «omnium oculi diriguntur, domus tua et conversatio tua quasi in specula constituta, magistra est publicae disciplinae; quidquid feceris, id sibi omnes faciendum putent. Cave ne committas, quod aut qui reprehendere volunt, digne lacerasse videantur; aut qui imitari, cogantur delinquere.»
Versus 13: Dum Venio, Attende Lectioni, Exhortationi Et Doctrinae
13. DUM VENIO, ATTENDE LECTIONI, EXHORTATIONI ET DOCTRINAE. — «Sacra Scriptura,» ait Ambrosius, lib. III De Fide, cap. VII, «est liber sacerdotalis;» et, ut inquit S. Dionysius, Eccles. Hierarch., cap. I, «est substantia sacerdotii nostri.» Hinc infert Chrysostomus, hom. 2 De Provident.: Omne vitae tempus est breve: quod si vel longissimum esset, consumendum foret in scientia Sanctarum Scripturarum. Ita Paulus morti licet proximus, libros tamen (sacros utique) ad se afferri mandavit, II Timoth. IV, 13. In quem locum D. Thomas refert, S. Ambrosium (quod et in ejus Vita refertur) usque ad ultimam suam aegritudinem non cessasse unquam scribere, commentari et exponere sacras Litteras, adeoque commentationi Ps. XLVII: «Magnus Dominus et laudabilis nimis,» immortuum esse. Simile de Ven. Beda narrat auctor Vitae ejus.
Versus 14: Noli Negligere Gratiam, Quae In Te Est, Quae Data Est Tibi Per Prophetiam
14. NOLI NEGLIGERE GRATIAM, QUAE IN TE EST, QUAE DATA EST TIBI PER PROPHETIAM, CUM IMPOSITIONE MANUUM PRESBYTERII. — Nota: Pro «gratiam,» graece est χάρισμα, id est donum, officium scilicet et ordinem Episcopi: ita Ambrosius; et, ut Chrysostomus, auctoritatem et munus docendi, de quo jam dixit: «Attende doctrinae;» quod in sua ordinatione accipit Episcopus cum gratia huic officio et muneri necessaria. Respicit enim ad charitatem, fidem, castitatem, quae in Timotheo requisivit, vers. 12. Nam Graecum χάρισμα non tantum gratiam gratis datam, sed etiam gratiam gratum facientem significat, ut patet Rom. VI, 23: «Gratia (graece χάρισμα) Dei vita aeterna.» Rom. V, 15: «Non sicut delictum, ita et donum (graece χάρισμα),» gratiae scilicet Christi justificantis. I Corinth. VII, 7: «Unusquisque proprium donum (graece χάρισμα, scilicet castitatis) habet a Deo.»
Nota secundo: Haec gratia data est Timotheo «per prophetiam,» id est revelationem, qua Deus jussit Timotheum ordinari Episcopum, cap. I, vers. 18, q. d. Effice et conare, ut veras ostendas prophetias de te ordinando factas.
S. Hieronymus vero ad Evagrium, prophetiam hic proprie accipit pro praedicatione futurorum, aut potius pro interpretatione Scripturarum. Hanc enim in sua ordinatione majorem et clariorem, quam antea, accepisse Timotheum, innuit hic Apostolus.
Verum gratia jam dicta, scilicet auctoritas docendi, aut munus Episcopi, non fuit datum Timotheo per talem prophetiam; sed potius haec prophetia data est propter gratiam et talentum episcopatus, ut eo rite perfungi posset. Rursum Vatablus sic explicat: Noli negligere gratiam, quae tibi data est per, id est, ad prophetiam, id est doctrinam, scilicet ut prophetes, id est doceas populum; sed et hoc coactum videtur. Graecum enim εἰς non «ad,» sed «per» significat. Primus ergo sensus est genuinus.
Aliqui viri docti per prophetiam intelligunt orationem sacram, sive verba mystica, puta ipsam formam Ordinationis, quasi Apostolus hic designet ipsam formam sacramenti Ordinis, et mox ejusdem materiam, cum subdit: «Cum impositione manuum.» Haec expositio nonnullis nova videtur et insolens, sed revera non est. Nam Apostolus, I Corinth. XIV, 5 et alibi, prophetiam vocat quamlibet orationem et sermonem sacrum, praecipue arcanum et mysticum, quales olim erant formae Sacramentorum.
Nota tertio: «Cum impositione manuum presbyterii,» id est per impositionem manuum presbyterii, puta per ordinationem presbyterii, id est coetus presbyterorum, majorum scilicet, id est Episcoporum. Episcopus enim ordinatur ab aliis tribus Episcopis, qui ordinando Episcopo manus imponunt. Ita Chrysostomus, Theophylactus, Oecumenius, Theodoretus. Sic et novellis sacerdotibus, cum ordinantur, Episcopus, et post Episcopum sacerdotes omnes vicissim manus imponunt, ut jubet Concilium Carthaginense IV, canon. 30.
Aliter Anselmus: «per impositionem manuum presbyterii,» id est, inquit, per ordinationem, qua ordinatus et consecratus es presbyter, id est Episcopus. Et Maldonatus in Notis manuscr. per «presbyterium» accipit ordinem sacerdotalem. Rursum Vatablus per «impositionem manuum presbyterii» intelligit electionem qua a presbyteris, id est senioribus Christianis, Timotheus erat electus in Episcopum: impositio enim manus signum est externum electionis, inquit, q. d. Per manus impositionem tanquam signum electus es in Episcopum a senatu Christiano, qui est Ephesi; quae verba sapiunt haeresim: innuunt enim senatum laicum et civilem constituere et ordinare Episcopos aliosque Ecclesiae ministros. Adde, nusquam legimus laicos Episcopis aut presbyteris manus imposuisse. Nimirum haec et multa alia Vatablo, viro Catholico, ab haereticis ejus scripta excudentibus infarta et supposita sunt.
Hinc nota quarto, Ordinem esse Sacramentum: nam cum officio quod confert, confert et gratiam illi officio necessariam. Et materia Sacramenti hic est impositio manus, sub qua reliqua intelligit: forma vero sunt verba, quibus simul ac materia adhibetur, Episcopus tribuit ordinato potestatem sacram. Id magis patebit ex epistola II, cap. I, vers. 6. Unde S. Augustinus in Quaest. novi et veteris Testamenti, Quaest. XX, ex Joan. XX, ubi Christus insufflans in Apostolos dixit, «Accipite Spiritum Sanctum»: «Insufflatio,» inquit, «haec gratia quaedam est, quae per traditionem infunditur ordinatis, per quam commendationes habentur; unde Paulus dixit: Noli negligere gratiam,» etc.
Nota quinto: Hinc aliqui probabiliter cum Sylvestro, voce Ordo, II, § 4, et Bellarmino, lib. I De Sacramento Ordinis, cap. IX, contra D. Soto, Ruardum et Navarrum, docent manus impositionem esse de essentia Ordinis, praesertim Episcopalis. Quia Scriptura, Concilia et Patres Ordinem vocant passim manus impositionem. Significat enim haec impositio ordinandos quasi victimas Deo consecrari et offerri; sic enim olim sacerdotes manus imponebant victimae, cum eam Deo offerrent, Exodi cap. XXIX, vers. 10, 15, 19, hoc ritu significantes se victimam a sua manu et potestate in Dei jus transcribere. Simili caeremonia prisci Romani servis suis se abdicabant, cum eos suae libertati restituerent; tenentes enim caput servi dicebant: «Hunc hominem liberum esse volo;» et mittebant eum manu sua. Sic et filii Israel Levitis manus imponentes eos a se quasi abdicarunt, Deoque obtulerunt et consecrarunt, Num. VIII, 10. Sciant ergo sacerdotes, se hac caeremonia Deo sacratos esse, ut ei se totos dedicent, jam non sibi viventes, sed vitam totam divinis ministeriis, praesertim in aliorum salute procuranda, impendant et superimpendant. Idem factitarunt Gentiles: narrat enim Livius, lib. I, dec. I, capiti Numae Pompilii, cum summo sacerdotio initiaretur, manus esse impositas.
Secundo, hac manuum impositione significatur, inquit Amalarius, lib. I De Eccles. Offic., cap. XII, illapsus Spiritus Sancti, quem ordinans precatur dari ordinando, ejusque regimen, directio et protectio, ut scilicet Spiritus Sanctus ordinandum quasi manu sua regat et dirigat. Unde S. Dionysius De Eccles. Hierarch., cap. V, pag. 3: «Manuum impositione,» inquit, «indicatur protectio principis et praefectoris Dei, qua interne illi ipsi, quibus manus imponitur, tanquam filii ab eo gubernantur: quae virtutem ac robur ipsis largitur, et adversarias potestates repellit.»
Tertio, haec manus impositio non tantum regimen et protectionem, sed et plenitudinem spiritus et gratiae, quae datur ordinatis, ac potestatem, quam in alios accipiunt, significat. Unde S. Dionysius supra: «Manus,» inquit, «impositio docet, eos qui sacris Ordinibus mancipantur, sacras omnes actiones quasi sub Deo efficere, utpote quem habeant operationum suarum in omnibus ducem atque rectorem.» Sic Numer. XXVII, 18, Josue repletus est spiritu sapientiae, quia Moses posuit super eum manus suas, quasi consecrans eum ducem populi. Sic Christus, Matth. XIX, parvulis manus imposuit, et ascendens in coelum, elevatis manibus, suis discipulis benedixit, hoc ipso significans se plurima eis dona de sua plenitudine largiri. Hinc S. Hieronymus, in cap. LIX Isaiae, ait ordinationem a Graecis vocari χειροτονίαν, id est manus impositionem, eo quod non solum vocis imprecatione seu verbis mysticis, sed etiam manus impositione impleatur, id est perficiatur et consummetur.
Denique nota, hic per presbyteros significari Episcopos; neque enim simplices presbyteri, sed Episcopi Timotheo Episcopo manus imposuerunt. Vide dicta Philip. I, 1. Perperam ergo Erasmus et Kemnitius volunt inter presbyterum, sacerdotem et Episcopum nihil olim interfuisse.
Versus 15: Haec Meditare, In His Esto, Ut Profectus Tuus Manifestus Sit Omnibus
HAEC MEDITARE. — Ταῦτα μελέτα, id est haec cura, haec satage, his juge studium omnesque corporis et animae vires impende et intende.
Versus 16: Attende Tibi, Et Doctrinae: Insta In Illis
16. ATTENDE TIBI (ut actiones et mores tuos omnes saepius lustres, examines, corrigas, componas), ET DOCTRINAE, — ut scilicet alios doceas. Haec duo munia sunt Episcopi, imo cujusvis pastoris, doctoris et concionatoris, ut scilicet primum se, deinde alios doceat. Qui enim seipsos negligunt et totos se in proximorum curam effundunt, evanido spiritu laborant, nec sibi, nec aliis prosunt. Vive tibi, attende tibi, si vis aliis prodesse. Pulchre S. Bernardus, lib. II De Consider. ad Eugenium: «Quatuor,» inquit, «tibi consideranda reor, te, quae sub te, quae circa te, quae supra te. A te tua consideratio inchoet, ne frustra extendaris in alia, te neglecto. Quid tibi prodest si universum mundum lucreris, te unum perdens? Et si sapiens sis, deest tibi ad sapientiam, si tibi non fueris. Quantum vero? ut quidem senserim ego, totum. Noveris licet omnia mysteria, noveris lata terrae, alta cœli, profunda maris, si te nescieris, eris similis aedificanti sine fundamento, ruinam, non structuram faciens. Quidquid extruxeris extra te, erit instar congesti pulveris, ventis obnoxium,» etc.
HOC ENIM FACIENS, ET TE IPSUM SALVUM FACIES, ET EOS QUI TE AUDIUNT. — Nota, eum qui sibi attendit, seipsum; et qui doctrinae intendit, alios salvos facere. Ecce hic Paulus Timotheum et similes vocat sui et aliorum salvatores. Sic Abdias, vers. 21, praedicit ascensuros salvatores in montem Sion. Non ergo fit injuria Christo, si Sanctos vocemus salvatores et advocatos nostros, si beatam Virginem vocemus dominam, patronam et spem nostram.