Cornelius a Lapide

I Timotheum V


Index


Synopsis Capitis

Docet quomodo se Episcopus gerere debeat cum senibus, juvenibus, puellis. Deinde, vers. 3, docet Episcopi esse providere viduis, quae vere sunt viduae, ac praesertim iis quae in misericordiae operibus probatae, et castitatem vidualem vovendo professae, in Ecclesiasticarum viduarum coetum allectae et selectae sunt: ideoque vult eas seniores esse, ne fidem Deo datam, id est votum caelibatus, violent: juniores autem mavult nubere et familiam regere. Tertio, vers. 17, jubet presbyteros, qui laborant in verbo et doctrina, honorari et liberaliter ali. Quarto, vers. 20, docet, Episcopi esse corrigere peccantes, nec cito alicui manus imponere.


Textus Vulgatae: I Timotheum 5:1-25

1. Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem; juvenes, ut fratres, 2. anus ut matres, juvenculas ut sorores in omni castitate. 3. Viduas honora, quae vere viduae sunt. 4. Si qua autem vidua filios aut nepotes habet, discat primum domum suam regere, et mutuam vicem reddere parentibus: hoc enim acceptum est coram Deo. 5. Quae autem vere vidua est, et desolata, speret in Deum, et instet obsecrationibus et orationibus nocte ac die. 6. Nam quae in deliciis est, vivens mortua est. 7. Et hoc praecipe, ut irreprehensibiles sint. 8. Si quis autem suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior. 9. Vidua eligatur non minus sexaginta annorum, quae fuerit unius viri uxor, 10. in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est. 11. Adolescentiores autem viduas devita. Cum enim luxuriatae fuerint in Christo, nubere volunt: 12. habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt. 13. Simul autem et otiosae discunt circuire domos: non solum otiosae, sed et verbosae et curiosae, loquentes quae non oportet. 14. Volo ergo juniores nubere, filios procreare, matres familias esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia. 15. Jam enim quaedam conversae sunt retro Satanam. 16. Si quis fidelis habet viduas, subministret illis, et non gravetur Ecclesia: ut iis, quae vere viduae sunt, sufficiat. 17. Qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in verbo et doctrina. 18. Dicit enim Scriptura: Non alligabis os bovi trituranti. Et: Dignus est operarius mercede sua. 19. Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus aut tribus testibus. 20. Peccantes coram omnibus argue, ut et caeteri timorem habeant. 21. Testor coram Deo et Christo Jesu, et electis angelis, ut haec custodias sine praejudicio, nihil faciens in alteram partem declinando. 22. Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis. Teipsum castum custodi. 23. Noli adhuc aquam bibere, sed modico vino utere propter stomachum tuum, et frequentes tuas infirmitates. 24. Quorumdam hominum peccata manifesta sunt, praecedentia ad judicium, quosdam autem et subsequuntur. 25. Similiter et facta bona manifesta sunt, et quae aliter se habent, abscondi non possunt.


Docuit Apostolus hactenus Timotheum Episcopum in genere, quomodo se gerere, docere et exhortari debeat. Hic ad particularia descendit, docetque quomodo cum senioribus, juvenibus, viduis, juvenculis, se habere, singulosque alloqui et monere debeat; dicit ergo:


Versus 1: Seniorem Ne Increpaveris, Sed Obsecra Ut Patrem

1. SENIOREM NE INCREPAVERIS, — πρεσβυτέρῳ μὴ ἐπιπλήξῃς, id est seniori ne plagam infligas. Plaga hic intelligitur non verberum, sed verborum, q. d. Senem ne acriori objurgatione verberes. Haec enim verborum verbera, praesertim si a juvenibus, qualis erat Timotheus, infligantur, magis senes, utpote aetate graves et melancholicos, contristant et affligunt, quam juvenes afficiant et affligant verbera virgarum aut baculorum.

Intellige haec cum S. Gregorio, lib. VII Epist. indict. 2, Epist. 1, quando culpa senioris exemplo suo, quasi laqueo, non trahit ad interitum corda juvenum: nam si ea trahat, districta increpatione feriendus est, uti Daniel acriter increpavit senes insidiantes Susannae, cap. XIII, et Christus senes sacerdotes et scribas, populum a se et Deo abducentes, Matth. XXIII.

SED OBSECRA. — Graecum παρακάλει tria significat: primo, exhortare, ut vertit Vatablus; secundo, consolare; tertio, «obsecra,» ut vertit Noster; idque aptius huic convenit. Vult enim Paulus senes haberi quasi patres, ut si peccent, moneantur quidem ab Episcopo, sed ea reverentia et lenitate, ut potius eos obsecrare quam admonere videatur.

JUVENES, UT FRATRES. — Repete παρακάλει, id est obsecra, vel etiam exhortare; hoc enim magis convenit fratribus, quam patribus, quos, ut dixi, decet obsecrare.


Versus 2: Juvenculas Ut Sorores, In Omni Castitate

2. JUVENCULAS UT SORORES, IN OMNI CASTITATE. — Praecipit, caute et raro, ac nonnisi aliis praesentibus, cum juvenculis agendum, tum ut peccati, tum ut suspicionis sinistrae periculum evadat Episcopus et quivis presbyter. Collocutiones enim, inquit Chrysostomus, difficile effugiunt suspiciones. Hinc monet Ecclesiasticus, cap. XLII, vers. 12: «In medio mulierum noli commorari: de vestimentis enim procedit tinea, et a muliere iniquitas viri.» Et S. Hieronymus ad Nepotian.: «Hospitiolum,» inquit, «tuum aut nunquam, aut raro mulierum pedes terant.» Et infra: «Solus cum sola secreto et absque arbitro vel teste non sedeas.» Vide eumdem, epist. ad Rusticum. Unde S. Augustinus, teste Possidonio, feminarum, et in eis sororis ac fratris filiae, contubernium et consuetudinem declinavit. Vide dicta cap. III, vers. 2, ad vocem Pudicum.


Versus 3: Viduas Honora, Quae Vere Viduae Sunt

3. VIDUAS HONORA, QUAE VERE VIDUAE SUNT. — Quae scilicet ab omnibus etiam filiis desolatae, atque omnibus curis exutae, unique Deo intentae et dicatae sunt. Ita Chrysostomus, Anselmus, Theophylactus.

Alludit ad etymon χήρα, quod est χηρόω, id est destituo, desolor, orbo; sic et latine vidua a viduando dicitur. Unde vers. 5, ait Paulus: «Quae autem vere vidua est et desolata,» etc. Has ergo viduas, inquit, honora, tum proprie eis honorem congruum deferendo, inquit Chrysostomus; tum oblationibus fidelium eas sustentando: hoc enim est Hebraeum כבד cabad. Unde Hieronymus in cap. XV Matthaei: «Honor,» inquit, «in Scriptura non tam in salutationibus deferendis, quam in eleemosynis ac munerum oblatione sentitur.»

Notat Chrysostomus et Ambrosius τὸ vere viduae. Per hoc enim significat fieri posse, ut aliqua sit quae virum non habeat, nec tamen vidua sit. Sicut enim virginem non facit abstinentia a conjugio, sed amor integritatis, qua sine querela divinis rebus intenta sanctam se Domino exhibeat, eique quasi assidue inhaereat et resideat, ut dixit Apostolus I Corinth. VII, 35; ita pariter res se habet in vidua, ut vere sit vidua ad mentem Apostoli.

Quaeres, an de omnibus viduis loquatur hic Apostolus? Respondeo, loqui de omnibus, potissimum tamen de viduis sacris et Ecclesiasticis: ad has enim sensim descendit, ut patebit vers. 9. Ita Chrysostomus.

Pro quo nota ex historia Ecclesiastica: Olim etiam tempore Apostolorum, sicuti erant virgines quae se totas Deo dicabant, ita similes erant et viduae. Rursum, sicut quaedam ex virginibus hisce seorsim in domibus suis degebant, ut patet ex Concilio Carthaginensi III, can. 33, quaedam vero simul vivebant, uti jam fit in monasteriis: ita pariter viduae hae, aliae domui seorsim, aliae simul quasi in collegio vivebant. Unde de his posterioribus loquens S. Ignatius tum alibi, tum in epist. ad Philippenses: «Saluto,» ait, «collegium virginum et coetum viduarum.»

Petes, quales essent hae viduae Ecclesiasticae, et cur ab Apostolo vere viduae vocentur?

Respondeo primo: Hae viduae a mundo separatae, et quasi mundo mortuae simul vivebant, unique Deo et pietati vacabant, ut patet vers. 5.

Secundo, profitebantur, imo vovebant castitatem: unde vers. 12, ait Apostolus, aliquas ex eis «primam fidem» (id est votum) «irritam» fecisse.

Tertio, ex eis deligebantur diaconissae et similes, quae imperitas mulieres docerent et praepararent ad baptismum, de quibus Epiphanius, haeresi 79, quae est Collyridianorum; imo tempore S. Pauli omnes hae viduae erant quasi diaconissae, ut dicam vers. 9.

Quarto, erant pauperes et omnibus subsidiis destitutae (quas vers. 5 vocat «vere viduas»), ideoque alebantur ab Ecclesia, ut patet vers. 3, et Actor. VI, 1. Hinc et Cornelius Papa apud Eusebium, lib. VI Histor. xxxiii, ubi omnium ordinum clericos, qui tum Romae erant, recenset; numerat viduas cum indigentibus mille quingentas, quas omnes, inquit, alit Deus in Ecclesia sua. Nam viduae quae non erant pauperes, vel habebant parentes, filios aut nepotes divites, non habebantur vere viduae, omnino desolatae et omni subsidio destitutae: quia ab eis ali poterant et debebant, uti hic jubet Apostolus vers. 6.

Quinto, erant aetate et sanctitatis professione honorabiles. Unde tanta et tam multa requirit Apostolus ab eis. Hinc etiam in tertia collecta in die Parasceves, quo sacerdos orat ordine pro quolibet Ecclesiae gradu et statu, post clericos et virgines orat pro viduis, ac deinde pro toto populo.

Sexto, erant sub cura Episcopi; unde eas tantopere Episcopo Timotheo hic commendat Apostolus. Hinc Chrysostomus, lib. III De Sacerdotio, inter alias causas, cur fugerit episcopatum, quasi onus suos humeros superans, hanc adfert, quod oporteat Episcopum curare viduas et eis providere.

Septimo, tempore sancti Augustini et Innocentii habebant habitum distinctum, mutabantque laicum in religiosum et nigrum, ac pulla veste incedebant, ut patet ex concilio Arausicano, can. 45, et Carthaginensi IV, can. 104; et ex S. Augustino, epist. 199 ad Ecdiciam, ubi eam reprehendit, quod inscio marito vestem laicam deposuisset.

Octavo, erant quasi matres et praefectae aliarum feminarum, ut dicam vers. 9. De hisce ergo viduis maxime loqui Apostolum docet S. Chrysostomus, Hesselius et alii, et favent verba Apostoli, quibus operose et exacte eas instruit. Unde vers. seq. eas probari vult, antequam in coetum hunc sacrum admittantur: «Discat,» inquit, «primum domum suam regere,» etc.

Quaerit Chrysostomus cur de virginibus aeque ac de viduis nihil hic statuat Apostolus? ac respondet, quod Ephesi tunc, utpote in Ecclesiae primordiis, rarae vel nullae essent virgines, puta simul quasi in collegio vel monasterio viventes, quae cura Episcopi indigerent.


Versus 4: Si Qua Vidua Filios Aut Nepotes Habet, Discat Primum Domum Suam Regere

4. SI QUA VIDUA FILIOS AUT NEPOTES HABET, DISCAT PRIMUM DOMUM SUAM REGERE, ET MUTUAM VICEM REDDERE PARENTIBUS.

Pro discat, graece est μανθανέτω, pro quo Syrus, Theophylactus et alii legunt μανθανέτωσαν, id est discant, scilicet filii et nepotes, «domum suam,» id est viduas domus suae, puta matrem et aviam, regere, εὐσεβεῖν, id est pie tractare, et, ut Hieronymus ad Geruntiam legit, colere. Tempore enim Pauli, filii et nepotes viduarum multarum, cum viderent alias viduas pauperiores ab Ecclesia ali, sollicitabant Episcopum, ut eorum mater vel avia cum aliis viduis ab Ecclesia alerentur, etsi ipsi possent eas alere, ut scilicet earum alimonia et cura liberarentur, et in Ecclesiam earum onus rejicerent. Unde Paulus mandat hic Episcopo Timotheo, ut eis respondeat: Sustentate prius matrem vestram et aviam; ubi vero eas amplius alere non poteritis, tunc demum ad Ecclesiam confugite. Ita ex Theophylacto Hesselius.

Verum Romana, Ambrosius et alii legunt, discat, non discant; itaque legendum esse patet ex eo quod viduas ipsas hic instituat Apostolus, non autem earum filios et nepotes. De his enim agit vers. 16, ubi jubet ut matrem suam alant; non ergo idipsum hic eis jubet.

Hinc secundo, Ambrosius τὸ discat domum suam regere, refert ad viduam; τὸ vero et vicem reddere parentibus, refert ad filios. Verum tunc in priori legendum esset, discat; in posteriori, discant; jam autem Apostolus dicit discat, idque semel tantum. Dico ergo Apostolum utrobique loqui de solis viduis, q. d. Si qua vidua habet filios aut nepotes, illa antequam in coetum viduarum, de quibus jam dixi, ab Ecclesia admittatur, discat primo domum suam, id est filios et nepotes, regere; deinde εὐσεβεῖν, id est, ut Syrus, Vatablus et Ambrosius, pie tractare (licet enim Graecum εὐσεβεῖν sit neutrum, tamen Apostolus facit activum per hebraismum, sumens cal pro hiphil), ut scilicet pie filios regat eosque pietate imbuat.

Discat secundo, haec vidua «mutuam vicem reddere parentibus,» ut scilicet, si parentes adhuc vivant, eis inserviat, opituletur, ministret, eosque alat, sicut ab eis a puero alita et educata est: uti faciunt ciconiae parentibus senibus, a quibus haec reciproca filiorum pietas in parentes ἀντιπελαργία dicitur. Sin parentes sint mortui, reddat eis vicem in filiis et nepotibus, eisque impendat illam curam, alimoniam et obsequium, quod parentibus impendisset.

Talis vidua fuit S. Monica, de qua S. Augustinus, lib. IX Confess., cap. ix: «Fuerat,» inquit, «unius viri uxor; mutuam vicem parentibus reddiderat, domum suam pie tractaverat, in operibus bonis testimonium habebat, nutrierat filios, toties eos parturiens quoties abs te deviare cernebat. Postremo nobis, Domine, omnibus qui ex munere tuo ante dormitionem ejus, in te jam consociati, vivebamus, percepta gratia baptismi tui, ita curam impendit, quasi omnes genuisset; ita servivit, quasi omnibus genita fuisset.»


Versus 5: Quae Vere Vidua Est Et Desolata, Speret In Deum

5. QUAE VERE VIDUA EST ET DESOLATA, SPERET IN DEUM, ET INSTET OBSECRATIONIBUS ET ORATIONIBUS NOCTE AC DIE. — Conjunctio et hic significat id est, q. d. Vidua quae non solum marito, sed et liberis omniumque hominum solatio viduata est et sola derelicta, haec «speret in Deum,» quod eum experietur provisorem, imo patrem et maritum, adeoque vice omnium habeat Deum, inquit Chrysostomus. Pro speret, graece est ἤλπικε, id est speravit aut sperat, ut legit Ambrosius: subinde enim in talibus praeteritum pro praesenti ponitur, quasi Apostolus non praecipiat, sed describat quae vere viduae sint, scilicet quae omni hominum spe destitutae totam spem et mentem in Deum defixerunt. Ita Chrysostomus.


Versus 6: Nam Quae In Deliciis Est, Vivens Mortua Est

6. NAM QUAE IN DELICIIS EST, VIVENS (licet corpore, spiritu tamen) MORTUA EST, q. d. Vivens non vivit, sed vitam corporis obruit animae morte. Vide Chrysostomum. «Immodicae deliciae,» inquit Theodoretus, «rationem obruunt, et efficiunt ut in corpore tanquam in aliquo sepulcro jaceat.» Unde et Sophocles gulosum hominem taxans: «Non arbitror,» inquit, «hunc vivere: sed cadaver judico.» Rationem dat S. Augustinus, tract. 47 in Joan.: «Vita,» inquit, «carnis tuae anima est, vita animae tuae Deus est. Quomodo moritur caro amissa anima, quae vita est ejus: sic moritur anima amisso Deo, qui vita est ejus.»

Vere ergo S. Bernardus, serm. 48 in Cantic.: «Vita,» inquit, «in deliciis agens et mors est et umbra mortis: quantum enim umbra prope est corpori, cujus est umbra, tantum pro certo vita illa inferno appropinquat.»

Vere item S. Ambrosius, lib. De Viduis, loquens de Judith: «Advertitis,» inquit, «quantum nocere possit mulieribus ebrietas, quando viros vino sic solvunt, ut vincantur a feminis. Esto igitur vidua temperans, casta primum a vino, ut casta possit esse ab adultero; nequaquam te ille tentabit, si vina non tentent. Nam si Judith bibisset, dormisset cum adultero; sed quia non bibit, haud difficile ebrios exercitus unius sobrietas et vincere potuit et eludere.» Et S. Fulgentius, epist. 2, cap. xiv: «Egreditur,» inquit, «castitas oppugnatura lasciviam, et ad interitum superbiae humilitas sancta procedit: ille pugnabat armis, ista jejuniis; ille ebrietate, ista oratione. Igitur quod omnis Israelitarum populus facere non potuit, sancta vidua castitatis virtute perfecit. Obtruncavit una mulier tanti agminis ducem, et insperatam Dei populo reddidit libertatem. Tantum potuit humilis castitas,» cujus mater fuit sobrietas.

Nota hic septem virtutes et dotes viduarum: prima est, filios et domum pie regere; secunda, parentes colere; tertia, mortuo marito, sperare in Deum; quarta, instare orationi; quinta, fugere delicias; sexta, esse irreprehensibiles; septima, piis operibus se dedere, maxime hospitalitatis et misericordiae, ut ait vers. 10. Talis fuit Anna prophetissa, Lucae II: «Cujus diversorium,» inquit S. Ambrosius, lib. De Viduis, «erat in templo, colloquium in prece, vita in jejunio.» Talis fuit et Judith; vide Ambrosium ibidem, et Augustinum, lib. De Bono viduitatis. Talis etiam vidua fuit S. Paula Romana, Blesilla, Melania, ut patet ex earum Vita apud S. Hieronymum.

Talis vidua fuit Euphrasia Romana, quae juvencula nobilis et potens, mortuo marito, cum ab imperatore urgeretur ad secundas nuptias, omnibus abdicatis, secessit in Thebaidem, ibique in sancta viduitate inter Sanctos vixit et mortua est. Talis fuit et Constantia, filia Constantini Imperatoris, quae Gallicano marito, duci totius exercitus, persuasit, non tantum fidem Christi, sed et continentiam, cujus et votum uterque nuncupavit; unde ipse se totum pauperum ministeriis addixit, et sub Juliano Apostata gloriosum martyrium consummavit. Talis fuit S. Elisabeth, filia regis Hungariae, quae juvencula, marito mortuo, totam se addixit curae pauperum et aegrotorum. Talis fuit S. Brigida, vidua nobilissima, quae totam se peregrinationi ad loca sancta addixit, Romam et Hierosolymam adiit, multa monasteria fundavit, multaque alia heroica opera perfecit.

Talis fuit Olympias, quae Nebridio marito, praefecto urbis Constantinopolitanae, secundo conjugii anno mortuo, juvencula secundum maritum respuit. Cumque Theodosius Imperator eam plane conjungere vellet Elpidio cuidam, sibi congeneri, illa restitit, dixitque: «Imperator meus si voluisset me vitam transigere cum viro quopiam, utique non ademisset mihi primum conjugem: nunc eum adimens, matrimonii molestiis me extricavit; et suave continentiae jugum mihi imposuit, mentique meae infudit.» Quare se totam addixit ministeriis templi, eleemosynis piisque operibus. Unde mire eam laudat S. Chrysostomus, de qua plura in fine vers. 10. Audi et alias illustres.

Marcella, Romana nobilissima, viro post nuptias septimo mense privata est. Cum eam Cerealis, Consul Romanus, propter aetatem et antiquitatem familiae et insignem decorem corporis, ac morum temperantiam ambitiosius peteret, suasque jam grandis natu polliceretur divitias, et non quasi in uxorem, sed quasi in filiam vellet donationem transfundere, Albinaque mater tam clarum praesidium viduatae domus ultro appeteret; illa respondit: «Si vellem nubere, et non aeternae me superem pudicitiae dedicare, utique maritum quaererem, non haereditatem.» Illoque mandante posse et senes diu vivere et juvenes cito mori, eleganter lusit: «Juvenis quidem potest cito mori, sed senex diu vivere non potest.» Quare vidua permanens pietati et Deo vacavit. Ita D. Hieronymus, in Epitaph. Marcellae.

Galla, Symmachi Consulis Romani filia tradita marito, primo anno eo orbata est; cumque omnes eam urgerent ad secundas nuptias, etiam medici, dicentes, nisi nuberet, eam ob igneam complexionem contra naturam barbam habituram, quod et factum est, illa constans in viduitate permansit, neque hanc exterius deformitatem timuit, quae interius coelestis sponsi speciem amavit. Mox ergo ut ejus maritus defunctus est, abjecto seculari habitu, ad omnipotentis Dei servitium sese apud B. Petri ecclesiam monasterio tradidit, ibique multis annis simplicitati cordis et orationi dedita, larga indigentibus eleemosynarum opera impendit. Cumque omnipotens Deus perennem jam mercedem reddere ejus laboribus decrevisset, cancri ulcere in mamilla percussa est. Nocturno autem tempore ante lectum ejus duo candelabra lucere consueverant; quia videlicet amica lucis, non solum spiritales, sed etiam corporales tenebras odio habebat. Quae dum nocte quadam ex hac eadem jaceret infirmitate fatigata, vidit B. Petrum Apostolum inter utraque candelabra ante suum lectum constitisse: nec perterrita timuit, sed ex amore sumens audaciam exsultavit, eique dixit: «Quid est, Domine mi? dimissa sunt mihi peccata mea?» Cui ille benignissimo vultu, inclinato capite, annuit, dicens: «Dimissa. Veni.» Sed quia quamdam sanctimonialem feminam in eodem monasterio prae caeteris diligebat, illico Galla subjunxit: «Rogo ut soror benedicta mecum veniat;» cui ille respondit: «Non, sed illa talis veniat tecum: haec vero quam petis, die te erit trigesimo secutura.» His itaque expletis, visio Apostoli assistentis et colloquentis ei ablata est. At illa protinus cunctae congregationis accivit matrem, eique quid viderit, quidve audierit, indicavit. Tertio autem die, cum ea quae jussa fuerat sorore, defuncta est: illa vero quam ipsa poposcerat, die est trigesimo subsecuta. Ita S. Gregorius, lib. IV Dialog., cap. xIII, anno 504; Fulgentius, epist. ad Gallam.

Anno Domini 514, ex hac vita migravit Clodoveus, Francorum rex, qui sepultus est Parisiis in basilica S. Petri Apostoli, quam ipse rex, hortante S. Genovefa virgine, a fundamentis coepit erigere, ejusque uxor Clotildis perficiendam curavit. Ipsa autem regina post mortem viri sui Turones venit, ibique ad basilicam S. Martini deserviens cum summa pudicitia atque benignitate morata est omnibus diebus vitae suae, raro Parisios visitans. Ita Gregorius Turonensis, lib. II Historiae Francor.

Quirina, Laurentii Patriarchae Veneti mater, clarissima genere mulier, anno aetatis 24 amisso viro, et quinque susceptis liberis, reliquam aetatem caelibem duxit, domum suam regens, ut Apostoli verbis utar, et filios in timore Dei et mandatis instituens, instans orationibus die ac nocte; et ne in deliciis mortua esset, catenam aeream, quoad vixit, circa lumbos gestavit, jejuniis et vigiliis florentem aetatem castigans: praecipue vero in pauperes misericors et benefica, ut quae ad eleemosynas filios semper et verbo instrueret et exemplo. Ita Bernardus Justinianus in Vita S. Laurentii Justiniani.

De vidua a juvene rapta et miro modo ab eo liberata audi S. Augustinum ad Dulcitium: «Dicam,» inquit, «quod factum est in Mauritania Sitifensi: neque enim Deus sanctorum non ipse est etiam et nunc Deus. Viduam in proposito continentiae constitutam Celtichius quidam catechumenus juvenis rapuit, ut haberet uxorem. Antequam concumberet pressus somno, et territus somnio, Sitifensi Episcopo eamdem vehementissime requirenti remisit intactam. Vivunt adhuc de quibus loquor. Ille baptizatus et ipso in se facto miraculo conversus ad Dominum, ad episcopatum mirabili probitate pervenit. Illa in sancta viduitate persistit.»

Anno Domini 1024, Henrico II Imperatore defuncto et Bambergae sepulto, prosecuta est animam ejus pia Imperatrix Cunegundis piis officiis postrema pie persolvens. Quamvis enim ejus obitu omnia oppleri turbis et misceri rumoribus contigisset, ipsa tamen animo constans, illud unum totis viribus conabatur, ut eleemosynarum largitate et orationum instantia beati conjugis anima Deo commendaretur. Ipsa vero Augusta anniversario die obitus Imperatoris, in monasterio a se erecto, in dedicatione ejus basilicae, depositis ornamentis Imperatoriis, monasticum suscepit habitum, famulatura ejusdem loci monialibus: ubi ad obitum usque quindecim annis perseveravit. Quae cum proxime jam moritura augustalia ornamenta ad pompam cadaveris parari videret, haec dixisse fertur: «Amictus iste non est meus: auferte hinc, ornatus hic alienus est: istis terreno sponso et his coelesti sponso sum copulata. Nuda de utero matris meae egressa sum, nuda revertar illuc. His miserae carnis vilem materiam involvite, et corpus meum juxta tumulum fratris mei ac domini Henrici Imperatoris, quem me vocantem video, in proprio locello reponite.» Quibus jam dictis, in manus Domini spiritum commendans, migravit in coelum. Ita ex Adalberone Episcopo VI Trajectensi Baronius, tom. XI, anno 1024, 1025 et 1040.

Vis Gentiles? Viduae Goenses sive Brachmanae in more positum habent, dum ethnice vivunt, priori marito mortuo, quantumvis juvenculae sint, alteri non nubere. Imo priusquam edicto regio vetitum esset, una cum maritorum cadaveribus sese cremandas tradebant. Modo vero post susceptum christianismum nec colore candido vestiuntur, et caput perpetuo radunt. Ita epist. Indic. anno 1366.

Matrimonium laudant Sinenses in quo vir legitime unam sibi uxorem jungit, et in honore eam habent, quae viduitatem colens, maritum secundum non ducit; eique Mandarini praemia largiuntur et multas libertates ac privilegia concedunt, ut olim Vestalibus virginibus Romani. Ita P. Alexander Valignanus, Indiae provinciae Praepositus, in litteris anni 1588.


Versus 8: Si Quis Autem Suorum Curam Non Habet, Fidem Negavit

8. SI QUIS AUTEM — εἰ δέ τις, id est si qua, vidua scilicet, de viduis enim egit et agit: potest tamen cum Chrysostomo ad quemvis hominem extendi — SUORUM, ET MAXIME DOMESTICORUM, CURAM NON HABET (ut tam corporis, quam animae saluti provideat), FIDEM NEGAVIT, — non verbo, sed factis et opere; Deus enim ipsaque fides dicit et dictat illud Isaiae, LVIII, 7: «Carnem tuam ne despexeris.» Qui ergo suos negligit, videtur fidem et christianismi famam negligere, esseque causa cur infideles blasphement Christum et Christianos. «Quam late,» ait Chrysostomus, «patet detractionis locus dicentibus Gentibus, Christianos sine affectione esse, qui despiciant suos! Quam enim turpe est te extraneos docere, et tuos in errore relinquere!»

ET EST INFIDELI DETERIOR. — Infideles enim naturali instinctu et pietate suorum curam gerunt: hic enim est ordo charitatis, etiam naturalis, ut domesticis prae externis prospiciamus.


Versus 9: Vidua Eligatur Non Minus Sexaginta Annorum, Quae Fuerit Unius Viri Uxor

9. VIDUA ELIGATUR NON MINUS SEXAGINTA ANNORUM. — Quaeritur, an de communi qualibet vidua loquatur Apostolus, an vero de ea quae eligenda sit in praefectam caeterarum?

Respondet primo, S. Chrysostomus, Theophylactus, Oecumenius, Ambrosius et Hieronymus, epist. ad Salvinam, Apostolum loqui non de praefecta, sed de communi vidua, q. d. Quaelibet vidua, ut eligi et referri possit in coetum et catalogum (hoc enim significat Graecum καταλεγέσθω) viduarum Ecclesiasticarum, quae quasi moniales erant, vovebantque castitatem, erantque sub cura et obedientia Episcopi, atque ab Ecclesia alebantur, ut dixi vers. 3, quaelibet, inquam, harum sit sexaginta annorum. Tantam aetatem in his exigit Apostolus primo, quia, ut Hieronymus supra, juniores suis manibus laborando sibi victum comparare possunt. Vult ergo eas id facere, ut aliae seniores, quae labore suo vivere non possunt, ali possint ab Ecclesia, quae omnes alere non potest, tum praesertim cum exigua erat et pauper. Rursum, ut Chrysostomus, quia juniores inconstantiores sunt, expertusque erat Paulus nonnullas ex eis post votum castitatis iniisse secundas nuptias cum scandalo et dedecore Ecclesiae, ac pernicie animae suae. Vult ergo seniores eligi, quarum probata castitas, virtus et constantia Ecclesiae sit honori: ne, si secus fiat, Ethnici blasphement Christum et Ecclesiam.

Secundo alii, ut Epiphanius, haeresi Collyridianorum, et Tertullianus, lib. I ad Uxorem, cap. vi, Baronius anno Christi 34, imo et Beza, intelligunt haec de vidua non quavis, sed primaria, scilicet quae aliis consilio et auxilio praesit, aut quae sit diaconissa. Hoc enim primo, significat vox eligatur, scilicet una e multis, quae caeteris dignior iisque praeponenda, ut Graecum καταλεγέσθω sumatur pro ἐκλεγέσθω, id est eligatur, ut vertit Noster. Secundo, id probatur ex eo quod velit eam esse sexaginta annorum: nec enim credibile est Apostolum voluisse viduas omnes quae necdum sexagesimum annum attigerant, coetu viduarum aut alimonia Ecclesiae excludere, multo minus voluisse omnes illas nubere: agit ergo de diaconissa. Unde et jure civili, lib. XXVII De Episcopis in Cod. Theodosii, praescribitur, ut diaconissa sit sexagenaria: quanquam postea, crescente numero fidelium hoc mitigatum sit; nam Concilium Chalcedonense, canon. 14, et Wormatiense, canon. 73, tantum requirunt in diaconissa, ut sit quadragenaria. Tertio, quia ad hanc, quam vult eligi, tam multa requirit, quae merito a praefecta, non autem a communi quavis vidua quis requirat.

Verum puto utramque sententiam posse conciliari et utramque hic locum habere.

Pro quo nota, non loqui Apostolum de viduis privatis et quibuslibet, sed de collegio et quasi monasterio viduarum, quod institutum erat ad Ecclesiam adjuvandam, praesertim in cura, institutione et disciplina aliarum sive virginum, sive mulierum. Quaelibet ergo ex hisce viduis erat quasi diaconissa, ita ut, partitis inter se curis et operis, hae viduae omnium feminarum curam habere, singulisque intendere possent. Quamlibet ergo ex hisce Apostolus vult esse sexaginta annorum, nec quampiam ad hunc earum coetum, quem dixi, admitti (hoc enim significat Graecum καταλεγέσθω) nisi sexagenaria sit. De talibus enim selectis primariis viduis, quae sua cura et charitate alias feminas dirigerent, loqui Apostolum, colligitur ex eo, quod tantam bonorum operum, praesertim charitatis et misericordiae, probationem et exercitationem ab eis requirat: «Si,» inquit, «hospitio recepit, si pedes sanctorum lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est.» Haec enim a communibus viduis, etiam religiosis, nemo requiret, sed tantum ab eis quae aliis praefici, vel aliorum, praesertim pauperum vel aegrotorum, curam suscipere debent: quales has viduas fuisse est verisimile, et verbis jam dictis satis innuit Apostolus. Idem colligi potest Act. VI, ubi, ob murmur Graecorum, in locum viduarum, quae praeerant mensis et eleemosynis, electi sunt diaconi, qui id munus obirent: ita tamen ut viduae ab hac cura praesertim circa mulieres non omnino excluderentur, sed diaconos haberent praesides, quibus ipsae subservirent. Hae viduae postea vocatae sunt, vel certe in harum locum successerunt, diaconissae.

Diaconissarum autem tria maxime erant munia, ut colligitur ex Epiphanio, haeresi 79, et Clemente, lib. III Constit., cap. xv.

Primum, laicae erant, nec ordinatione ulla consecrabantur, sed praeerant foribus templi, iis scilicet quibus feminae in templum ingrediebantur; sicut enim feminae in templo locum habebant a viris distinctum, ita habebant et fores distinctas. Unde S. Ignatius, epist. ad Antiochenos, diaconissas vocat vestibulorum custodes.

Secundum, tempore persecutionum, cum ob pericula, vel ob suspiciones infidelium, ad mulieres mitti non posset diaconus, mittebatur diaconissa, ut consilia, exhortationes, mandata Episcopi vel Parochi perferret, utque fideles in fide roboraret, et in persecutione, paupertate, morbo aliisque aerumnis solaretur et adjuvaret.

Tertium, praeerat baptismo mulierum, easque nudabat; idem faciebat in earumdem unctione. Rursum, cum Episcopus ungeret in Confirmatione frontes mulierum oleo sancto, diaconissa eas abstergebat. Ita Epiphanius supra, Clemens, lib. III Constit., cap. xv, et alii. Denique corpora mulierum cum moriebantur, lavabat et componebat ad sepulturam, ut ex Epiphanio et aliis colligitur.

Hae diaconissae fuerunt diu in Ecclesia Graeca, non autem Latina; nam Latini statim eas aboleverunt, ut patet ex Concilio Aurelianensi II, can. 17, et aliis; unde et earum apud Latinos vix est mentio. Perperam ergo Calvinus docet Apostolum hic tantum probare vota continentiae facta a sexagenariis. Imprimis enim Apostolus non loquitur de virginibus, ut recte annotavit Chrysostomus, sed viduis, in quibus ob experientiam et consuetudinem conjugii difficilior et periculosior est castitas. Rursum, non loquitur de quibusvis viduis, sed de Ecclesiasticis tantum, quae quasi diaconissae caeteris praeesse instar matrum debebant, uti fatetur Beza; ac consequenter non loquitur de admissione ad votum continentiae, sed de admissione ad collegium hoc viduarum, quod non nisi gravissimis, annosissimis, lectissimis matronis constabat. Sed de hoc plura vers. 14.

QUAE (vidua) FUERIT UNIUS VIRI UXOR. — Beza sic explicat, q. d. Quae simul non habuerit plures maritos, aut quae suum maritum non repudiarit adhaerens alteri, id est quae non sit adultera; quia, inquit, secundae nuptiae sanctae sunt; ergo propter eas nemo arcendus est ordine. Sed haec explicatio ita inaudita est, ut non tantum, vel ipsomet Beza teste, sit contra omnes Patres, sed etiam contra Calvinum, quem Beza agnoscit suum magistrum, nec aliter compellare solet quam doctissimum interpretem. Nam omnes doctores tam veteres quam moderni, quam etiam Calvinus hic, univiram absolute, id est quae secundas post mortem mariti non inierat nuptias ut bivira, aut digama dici non possit, ab Apostolo significari et requiri intelligunt.

Probat id Calvinus ex eo, quod Apostolus dicat, non, Quae sit, sed, «Quae fuerit unius viri uxor.» Quid enim hoc est dicere aliud quam quae tota vita non habuerit nisi unum virum? Hoc enim merito a tali vidua, quae aliis praesit, quasi argumentum insignis continentiae et castitatis, exigit Apostolus. Nam ab aliis omnibus feminis conjugatis requirit jus naturae et gentium, ut uni viro suo adhaereant, non alteri, id est ut non sint adulterae. Hic autem ab hac vidua selecta peculiares dotes efflagitat Apostolus. Non ergo per «unius viri uxorem» intelligit eam, quae non sit aut fuerit adultera, sed quae unas tantum cum uno inierit nuptias: haec enim est dos viduae continentis, etiam judicio Gentilium, de qua laudatur Judith, cap. xv, vers. 11, quod scilicet fuerit univira, non bivira. Audi Didonem, lib. IV Aeneidos, se univiram viduam depraedicantem:

Ille meos, primus qui me sibi junxit, amores
Abstulit, ille habeat secum servetque sepulcro: «Si communi lege naturae,» inquit Hieronymus ad Salvinam, «damnat Gentilis vidua omnes voluptates, quid expectandum est a vidua Christiana, quae pudicitiam suam non solum ei dat qui defunctus est, sed et ei cum quo regnatura est?»

Hinc patet eodem sensu exegisse Apostolum vers. 2, cap. III, ab Episcopo, ut sit «unius uxoris vir,» scilicet ut Episcopus talis sit, qui unam tantum tota vita habuerit uxorem. Negat id Calvinus, vultque alio sensu hic viduam dici unius viri uxorem, alio vero sensu dici Episcopum unius uxoris virum, scilicet viduam proprie dici univiram, quae non nisi semel uni viro nupsit; Episcopum vero dici unius uxoris virum, qui simul plures non habuerit uxores, etiamsi successive plures habuerit. Probat id, quia Apostolus de vidua dicit in praeterito: «Quae fuerit unius viri uxor,» de Episcopo vero dicit, in praesenti: «Oportet Episcopum unius uxoris esse virum.» Sed hoc est distorquere verba Apostoli. Quis enim non videt utrobique eamdem esse phrasim, ac consequenter eamdem sententiam et sensum? Cum enim in conjugio utriuslibet conjugis par sit jus et vinculum, pari prorsus sensu est et dicitur, «unius uxoris vir,» atque «unius viri uxor,» sive addas est in praesenti, sive fuit in praeterito. Haec enim verbum rem et phrasim non mutant, sed tantum tempus rei denotant. Perinde enim est ac si dicam, est monogamus, vel fuit monogamus, ubi idem intelligo per monogamus, sive dicam est, sive fuit. Rursum, quis non videt majorem castitatem requiri a viro, eoque Episcopo, quam a femina, eaque vidua?

Ad argumentum ejus respondeo, Apostolum de Episcopo loqui in praesenti, non quod velit in praesenti Episcopum esse conjugatum cum una uxore. Quid, si enim viduus esset aut coelebs, an ideo ineptus esset ac non aptior ad episcopatum? Sed quod per praesens statum Episcopi praesentem significet, virum debere eum esse monogamum, ita videlicet ut non sit digamus, id est, ut cum secunda uxore secundas nuptias nunquam contraxerit; id clare significant verba Apostoli; sic enim ait: «Oportet Episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem.» Ubi τὸ unius uxoris virum est epithetum per se subsistens, aeque ac hic «unius viri uxor;» significat enim utrumque debere esse monogamum. Dices: Cur ergo de vidua hic dicitur fuit, ibi vero de Episcopo dicitur est? Respondeo, quia vidua, cum sit viro viduata et orbata, non est, sed fuit unius viri uxor. Episcopus vero in praesenti poterat esse unius uxoris vir: vivente enim uxore poterat eligi, et de facto tunc saepe eligebatur ad episcopatum, ut de eo dici posset: Hic Episcopus in praesenti est unius uxoris vir. Plura de hoc loco dixi cap. III, vers. 2.


Versus 10: Si Filios Educavit, Si Hospitio Recepit, Si Sanctorum Pedes Lavit

10. SI FILIOS EDUCAVIT, — per se et ad pietatem. Perstringit enim matres quae filios quos gignunt, aliis tradunt educandos, aut certe rite et ad pietatem eos non educant. Sub filiis et filias intellige: graece enim est ἐτεκνοτρόφησεν, id est, si proles educavit.

SI HOSPITIO RECEPIT, — εἰ ἐξενοδόχησεν, id est, si fuit hospitalis, in peregrinis scilicet et pauperibus hospitio excipiendis.

SI SANCTORUM PEDES LAVIT. — «Sanctorum,» id est Christianorum peregre venientium. Hinc patet priscum esse morem, ut advenis ex itinere fessis pedes laventur. Idem fecit Abraham, Gen. xviii, 4, et Abigail, 1 Reg. xxv, 41, et Magdalena Christo, Lucae vii, et Christus discipulis suis in ultima coena. «Cum enim,» ait Augustinus, tract. 58 in Joan., «ad pedes fratrum inclinatur corpus, etiam corde ipso vel excitatur, vel, si jam inerat, confirmatur pius humilitatis affectus.» Sub hoc sordido et servili prae aliis officio reliqua charitatis et humilitatis obsequia intelligit Paulus, vultque ut illa ipsa praestet vidua per se, non per ancillas, inquit Chrysostomus, qui, hom. 14, accommodat haec Religiosis: illos enim esse sanctos, qui se totos Deo dicarunt. Unde «eos fovendos et colendos hortatur divites, dicens: 'Perge, quaere, hospitio suscipe, accede, tange sacros pedes; longe honorabilius est illorum pedes quam aliorum caput attingere: nam si statuarum pedes plerique tenent quod effigiem habeant regiam, tu illi, qui Christum ipsum in se habet, pedes non tenebis, ut salvus fias? Sancti sunt pedes, etiamsi viles sunt. At vero profanorum ne caput quidem honorabile.'» Tales tempore S. Chrysostomi, ut habetur in ejus Vita, fuerunt nobilitate et sanctitate illustres feminae et diaconissae, Procula, Pentadia, Sylvania.

SI OMNE OPUS BONUM SUBSECUTA EST. — S. Hieronymus, in cap. viii Zachariae, legit, prosecuta est, id est, ut Syrus et Vatablus, si in omni opere bono fuit assidua, si omne opus bonum est consectata. Notanter vero dicit ἐπηκολούθησεν, id est, subsecuta est, non autem operata, quia saepe deest facultas operis pii exequendi. Requirit ergo Apostolus, ut saltem non desit pia voluntas et conatus, quo bonum opus prosequatur, aut potius quo illud ipsum opus quasi antecedens et antecurrens subsequatur; utque alteri bene operanti, inquit Theophylactus, subserviat, in quovis bono opere comitem se adjungat: uti videmus pias et zelosas mulieres omnia venari et sectari pietatis opera, et omnibus se immiscere et manum admovere.

Accipite, o viduae, accipite et virgines, rarum et illustre harum virtutum speculum quod quotidie intueamini, S. Olympiadem nobilissimam et opulentissimam matronam, quae in conjugio virgo permansit, mortuo marito vitam supra sexum admirabilem egit. Narrat eam paucis Palladius in Lausiaca, cap. cxliv. Imprimis opes quas habebat maximas, in pauperes omnis generis et ubivis locorum assidue erogabat. «Non rus,» ait, «non solitudo mansit expers largitionum hujus inclytae virginis: sed et ecclesiis suppeditavit ad donaria deputata sacrificio, et monasteriis, et coenobiis, et xenotrophiis, et custodiis, et relegatis; et, ut semel dicam, in omnem orbem terrae dispersit eleemosynas.» Deinde ejus humilitatem, charitatem, continentiam narrat: «Haec beata processit usque ad extremum terminum humilitatis, ultra quem nihil possit inveniri amplius. Vita sine ulla inani gloria, species nequaquam ficta, benigni mores, facies non fucata, corpus florens, mens non gloriosa, animus ab arrogantia alienus, cor minime turbulentum, somni expers vigilia, spiritus non curiosus, charitas immensa, quae comprehendi non potest communicatio, vilis et contempta vestis, infinita continentia, recta cogitatio, in Deum spes aeterna, cum eleemosyna quae non potest narrari, ornamentum omnium humilium: cui multae sunt accensae tentationes ex operatione ejus qui est sua sponte malus et omnis boni expers, nempe daemonis; quae pro veritate non parva adiit certamina; quae et diu affatim vixit in immensis lacrymis, omni humanae naturae subjecta propter Dominum: cum omni pietate sanctis subdita Episcopis, venerans presbyteratum, honorans clerum, reverens exercitationem, suscipiens virginitatem.» Adhaec ejus opera misericordiae erga omnes ita recenset: «Erat opem ferens viduitati, curam gerens orbitatis, protegens senectutem, aegrotos invisens peccatorum miserans, errantes in viam reducens, in omnes utens misericordia, profuse autem in pauperes, multisque infidelium in catechesi institutis uxoribus, etiam ad victum eis ferens auxilium, semper memorabile nomen benignitatis reliquit per totam vitam. A servitute in libertatem innumerabilium servorum restituens examina, reddidit eos honore aequales suae nobilitati, vel potius, si vere dicere oporteat, facti sunt hac sancta habitu nobiliores.» Post haec ejus paupertatem, mansuetudinem et lacrymas refert: «Neque enim ejus indumentis inveniri potuit quidquam vilius; nam iis etiam qui sunt pannis valde obsiti, indigna erant hujus sanctae tegumenta. Tanta autem erat ejus mansuetudo, ut etiam longe superaret simplicitatem ipsorum puerorum. Nulla vituperatio unquam inventa est apud hanc quae Christum gestabat; sed omnis ejus vita non vitalis, erat in compunctione et frequenti profluvio lacrymarum: et potius videre licebat fonti aestate sua deficere fluenta, quam hujus non sublimibus et Christum semper videntibus oculis lacrymas deficere. Et quid in his immoror? quo enim magis meus versabitur animus in durae instar saxi animae narrandis certaminibus et virtutibus, eo magis invenientur verba a factis remotiora. Nec me existimet aliquis haec splendide et magnifice colligere de hac vel maxime impatibili, et perquirere reliquias totius Olympiadis, quae fuit pretiosum vas Sancti Spiritus: sed qui his oculis viderim hujus beatae vitam et angelicam institutionem.» Atque haec omnia praestabat morbis afflicta. Denique Olympias calumnias, bonorum spoliationem et exilium, eo quod faveret S. Joanni Chrysostomo, ab aemulis ejus fortiter sustinuit, et cum Chrysostomo quasi martyrii lauream adepta est, uti videre est apud S. Chrysostomum, epist. 5, quae est consolatoria ad eam scripta, et apud Baronium anno Christi 404. Quaenam vidua, quaenam virgo amore virtutis incensa, haec legens non confundatur? non compungatur? non accendatur ad sanctam heroinae hujus aemulationem?


Versus 11: Adolescentiores Autem Viduas Devita

11. ADOLESCENTIORES (νεωτέρας, id est juniores) AUTEM VIDUAS DEVITA. — παραιτοῦ, id est rejice, ne in collegium viduarum Deo dicatarum, quae ab Ecclesia aluntur, admittas: hoc enim tantum matronis gravibus et plene probatis constare volo, quae Ecclesiae sint honori, et omnibus exemplo ac aedificationi. Juniores autem leviores sunt et magis mutabiles, adeoque expertus sum nonnullas, postquam ad castitatis professionem et collegium hoc viduarum admissae fuerunt, resiliisse et nuptias ambivisse; nolo ergo deinceps juniores admitti. Patet ex sequentibus, et ex vers. 9.

CUM ENIM LUXURIATAE FUERINT IN CHRISTO, NUBERE VOLUNT. — «Luxuriatae,» id est fornicatae, inquit Hieronymus ad Gerontiam, q. d. Cum viduae hae coeperint sectari amasios, cum eisque occulte fornicari, tandem publice et palam nubere volunt, idque in Christi injuriam, cui per votum castitatis jam ante se desponderant. Verum Graecum καταστρηνιάσωσι proprie non significat fornicari, sed se bene pascere, indeque hilarius quam decet exultare, lascivire, ac tandem ferocire, omneque jugum excutere. Nam στρηνιᾶν est luxuriari, id est lascivire, deliciari, Apoc. xviii, 7; inde ἀποστρηνιάω dicitur ἀπό τοῦ καρποῦ καὶ ἀπολαύειν τῆς τρυφῆς, id est ab opulentia et fruitione deliciarum, vel potius, si vere dicere oporteat, facti sunt excutiendo frenos. Sumpta est metaphora a jumentis, quae dum pabulo bene saginata sunt, ferociunt, avellunt habenas et suopte arbitrio feruntur. Sensus ergo est: Viduae hae juniores cum in domo Dei ab Ecclesia bene alitae et pastae fuerint, quasi vituli saginati recalcitrant et Christi jugum ac professionem castitatis excutiunt, ac ruptis votis, quasi vinculis, nubere volunt: «idque in Christo,» id est in Christi injuriam. Vox ergo «luxuriatae» non libidinem, sed luxum deliciarum hic significat. Unde Cyprianus, lib. III, Testim. LXXIV, ad Quirinum, legit, «cum indeliciatae fuerint in Christo.»

Rursum Tertullianus, lib. De Monogamia, haec intelligit de spiritualibus deliciis Christi, puta oratione, consolationibus internis, Sacramentis, verbo Dei, etc., q. d. Apostolus: Cum tales viduae se consecraverint Christo, illiusque deliciis spiritualibus usae fuerint, eo impudentiae deveniunt, ut carnales delicias experiri et nubere velint. Verum melius de corporalibus deliciis haec accipiemus; illae enim causa sunt cur nubere velint: venter enim mero aestuans despumat in libidinem. Secundus ergo sensus jam datus genuinus est; alludit enim Apostolus ad Deuter. xxxii, 15, ubi dicitur de Hebraeorum populo: «Incrassatus est dilectus, et recalcitravit: incrassatus, impinguatus, dilatatus, dereliquit Deum factorem suum et recessit a Deo salutari suo.»

Ubi nota: Nonnulli τὸ in Christo explicant, ut idem sit quod in Christi deliciis. Secundo, Haymo τὸ in Christo refert ad «nubere,» q. d. Nubere volunt in Christo, id est, viro Christiano, qui est in Christo. Verum dico, in Christo idem est quod in Christi injuriam; hoc enim significat Graecum κατά in verbo καταστρηνιάσωσιν inclusum, idque clare significat phrasis Graeca: καταστρηνιάσωσι τοῦ Χριστοῦ.


Versus 12: Habentes Damnationem, Quia Primam Fidem Irritam Fecerunt

12. HABENTES DAMNATIONEM, QUIA PRIMAM FIDEM IRRITAM FECERUNT. — Pro damnationem graece est κρίμα, quod Bucerus et ex eo Petrus Martyr vertunt, infamiam, vel accusationem coram hominibus, q. d. Hae viduae si nubant, non peccant quidem, subeunt tamen notam levitatis et inconstantiae, quod a viduitate quam publice amplexae et quasi professae sunt, resiliant ad conjugium. Verum Graecum κρίμα non significat infamiam, sed judicium condemnationis, itaque vertit non tantum noster Interpres et Syrus, sed et omnes Patres Latini et Graeci, quin et Calvinus, Beza, Erasmus, Lutherus; nam ita ubique κρίμα pro judicio et damnatione accipit Paulus, ut patet Rom. III, 8; Rom. XIII, 2; I Cor. XI, 29; Galat. V, 10 et alibi.

Secundo, has viduas non tantum coram hominibus fuisse infames, sed et coram Deo reas et damnabiles, patet vers. 15, ubi ait: «Jam enim quaedam conversae sunt retro Satanam;» quia videlicet relicto Christo, cui per votum continentiae se desponderant, Satanam et Asmodaeum, libidinis et sacrilegarum nuptiarum incentorem secutae sunt.

Tertio, non est levitas, nec infamia, si a viduitate, in qua te aegre continere et caste vivere possis, imo fornicationi indulgeas, transeas ad conjugium; imo apud haereticos laudabile est, a monachismo et votis continentiae publice Deo nuncupatis transire ad nuptias. Et tamen viduas has hic taxat Apostolus quasi infames, eo quod ad nuptias transeant, ut vult Bucerus: ergo viduae continentiam erant professae eique per votum strictae, ideoque per nuptias fiebant infames; nec enim alia infamiae causa hic fingi potest. Si enim liberae erant, nec voto astrictae, sine infamia nubere poterant: jam vero quia voverant castitatem, et tamen nubebant, ab Apostolo totaque Ecclesia judicabantur infames; ac consequenter judicio Apostoli et Ecclesiae, pari ratione omnes monachi et monachae, qui post professionem castitatis ad nuptias transeunt, judicantur infames. Vide quam judicium Apostoli judicio Novantium sit contrarium.

QUIA PRIMAM FIDEM IRRITAM FECERUNT. — «Fidem,» scilicet Deo datam, id est votum continentiae. Negat id Lutherus, et per fidem accipit fidem Evangelicam, vel fidem in baptismo Deo datam; q. d. Hae viduae, quia luxuriatae, id est fornicatae, sunt, hinc quasi meretrices infames apud Christianos factae fugerunt ab eis, et fidem Christo datam in baptismo violantes redierunt ad infidelitatem, et ad suos infideles, ideoque damnabuntur.

Verum hoc imperite dicitur, primo, quia meretrices aeque infames erant apud infideles atque apud fideles; sin ad conjugium transirent, aeque laudabiles erant apud fideles atque apud infideles: si demas votum, uti demit Lutherus et Novantes, qui negant has viduas fecisse vota continentiae. Non ergo infamiam vitabant illae redeundo ad paganismum, ac consequenter infamiae declinandae studium non poterat eas impellere ad paganismum.

Secundo, non infidelitatem earum, sed nuptias post votum continentiae hic taxat Apostolus: «Cum,» inquit, «luxuriatae fuerint in Christo, nubere volunt, habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt.» Ergo hoc ipso quo nubunt, habent damnationem et primam fidem irritam faciunt. τὸ enim habentes damnationem cohaeret cum nubere volunt, ejusque est effectus et sequela.

Respondet secundo Calvinus, «fidem» hanc fuisse promissionem continentiae factam non Deo, sed Ecclesiae; hanc enim a viduis tacite et indirecte exegisse Ecclesiam, viduasque eamdem praestitisse, ut eo expeditius in ea ministrarent, quo magis a marito erant solutae et liberae: sicuti ancillae dum dominis suis se elocant, tacite promittunt se interim non nupturas; nec enim simul marito et hero servire possunt. «Non edebant,» inquit Calvinus, «in veteri instituto directum votum continentiae.»

Verum hinc sequitur primo, licere exigere et promittere continentiam Ecclesiae, tacite saltem et indirecte; si id licet tacite et indirecte, cur non etiam liceat directe et expresse? Rursum, si Ecclesia licite exegit a viduis promissionem continentiae, cur non potiori jure exigat a sacerdotibus? Quid ergo caelibatum sacerdotibus indictum tyrannidem esse Ecclesiae acclamat Calvinus cum suis?

Secundo, si licet promittere continentiam Ecclesiae ad expeditius illi serviendum, ergo eadem de causa eamdem licebit promittere Deo, sive vovere; et si viduae quae promissionem hanc Ecclesiae factam violant, damnabuntur: ergo multo magis qui fidem Deo datam, puta votum suum, violant, damnabuntur.

Dices: Τὸ habentes damnationem referendum est non ad «nubere volunt,» sed ad «cum luxuriatae,» id est fornicatae «fuerint,» q. d. Apostolus: Hae viduae damnabuntur non propter nuptias, sed propter fornicationem. Sed hoc dici non potest:

Primo, quia, ut dixi, «luxuriatae» non significat viduas has fuisse fornicatas, sed deliciatas et lascivisse in deliciis: hoc autem non est peccatum mortale, nec damnabile, nisi eo usque prosiliat quis, ut contra votum nubere velit, idque fatetur hic Bullingerus.

Secundo, esto fuissent fornicatae, illa fornicatio jam praeterierat, et paenitentia ac conjugio, vel voluntate et proposito conjugii emendata erat: ideo enim nubere volebant, quia scortationis eas pudebat et paenitebat; ergo propter fornicationem non fuissent damnandae: Apostolus autem in praesenti ait: «Habentes damnationem;» ergo propter praesentes nuptias in praesenti erant damnabiles, non autem propter praeteritam scortationem, a qua jam resipuerant per initas nuptias. Nam sicut inepte diceretur de fornicaria, idololatra, usurario jam paenitente: Haec puella, quae fornicata fuit et jam paenitens fornicationis nubere vult, damnationem habet eo quod fornicata fuit: Hic idololatra conversus et Christo initiari volens, damnationem habet, quia coluit idola: Hic usurarius jam resipiscens et volens restituere usuras et juste vivere, damnationem habet, quia usuras exercuit, cum potius dicendum sit: Haec puella olim fornicata, sed jam se emendare et nubere volens, hoc ipso a damnatione sua recedit: Hic idololatra, usurarius convertens se ad Christum, vel justitiam, recedit a peccato, et consequenter a damnatione. Ita pariter inepte diceret hic Apostolus de viduis, quae a fornicatione transire volebant ad nuptias honestas, quod, cum nubere volunt, damnationem habeant; imo debuisset dicere, eas a damnatione ad statum salutis se recipere.

Tertio, id aperte repugnat verbis Apostoli; dicit enim: «Habentes damnationem,» non quia luxuriatae fuerunt, sed quia «primam fidem irritam fecerunt;» ergo non propter fornicationem, sed propter fidem, id est votum continentiae per nuptias violatum, damnationi sunt obnoxiae.

Respondeo itaque, et dico: Apostolus «fidem» hic intelligit Deo datam, sive promissionem Deo factam per votum continentiae. Haec enim tam irritatur et infringitur nubendo, quam fornicando. Dicit ergo Apostolus viduas has damnationis esse reas, quia irritant votum continentiae Deo factum, hoc ipso quo volunt nubere. Unde Chrysostomus, Theophylactus, Oecumenius, «fidem» hanc interpretantur pactum; Ambrosius, professionem; Epiphanius, lib. II, haeresi 48, promissionem; Augustinus, votum; sic enim habet in Psalm. xlv: «Quid est,» inquit, «primam fidem irritam fecerunt? Voverunt et non reddiderunt.» Similia habet epist. 45 ad Armentarium: «Non te,» inquit, «vovisse paeniteat, imo gaude jam tibi non licere quod cum tuo detrimento licuisset. Aggredere itaque intrepidus, et dicta factis imple: ipse adjuvabit qui vota nostra expetit. Felix necessitas quae ad meliora compellit!»

Eodem modo interpretantur hunc locum Theodoretus, Ambrosius, Fulgentius, epistol. 1; Clemens, I Const. III; Epiphanius, haeresi 61, aliique Patres Graeci et Latini: imo Concilium Carthaginense IV, can. 104, per primam fidem intelligit votum castitatis.

Nota: «Prima fides» ab Apostolo hic dicitur non votum noviter emissum, ut vult Ambrosius, q. d. Apostolus: Irritum fecerunt votum noviter emissum, statim ab ipso voti initio; sed «prima fides» vocatur votum quod primo Deo voverunt. Vocatur prima respectu posterioris, quam volunt cum humano marito inire contra primam fidem Deo datam. Ita S. Augustinus, lib. De Bono Viduit., cap. viii, et Innocentius I, epist. 2, cap. xiii.

Nota secundo: Pro irritam fecerunt, graece est ἠθέτησαν, quod secundo, cum Syro et Vatablo, verti potest, repulerunt, vel rejecerunt. Noster etiam recte vertit, irritam fecerunt. Sicut enim qui promissionem suam adimplet, eam ratam facit; ita qui non adimplet, eamdem irritam facit. Sic Num. xxx, 3, dicitur: «Si quis virorum votum Domino voverit, non faciet irritum verbum suum; sed omne quod promisit, implebit.» Sic Genes. xvii, 14, qui non circumciditur octavo die, dicitur irritum facere, id est, violare, pactum Domini. Sic Psal. lxxxviii, 35, dicitur: «Quae procedunt de labiis meis, non faciam irrita,» q. d. Quae ore meo promisi, non negabo, aut revocabo; sed re ipsa praestabo et implebo.

Hinc patet, tempore Christi et Apostolorum data fuisse in Ecclesia vota continentiae; eaque quasi sancta, admissa fuisse a Paulo et Episcopis: nam, ut docet S. Thomas, II II, Quaest. LXXXVIII, art. 6, opus ex voto factum melius est et Deo gratius illo quod sponte sine voto fit. Cujus ratio est, quia opus quod ex voto fit, non tantum elicitur a propria virtute, v. g. castitatis, cujus proprium est opus, sed etiam refertur ad nobiliorem virtutem, puta religionem, a qua imperatur: votum enim est pars quaedam et actus virtutis religionis, quae virtutum omnium moralium est nobilissima. Unde S. Augustinus, lib. De Sancta Virgin., cap. viii: «Neque,» inquit, «ipsa virginitas, quia virginitas est, sed quia Deo dicata est, honoratur: quae licet in carne servetur, spiritus tamen religione ac devotione servatur, ac per hoc etiam virginitas corporis spiritualis est, quam vovet et servat continentia pietatis.» Et infra: «Honoratius in animi bonis illa continentia numeranda est, qua integritas carnis vovetur, consecratur, servatur.» Aliam rationem idem dat Augustinus, lib. De Bono Viduitatis, cap. viii et ix, et De Adult. conjug., cap. xv et xxiv, ubi diserte ait: «In iis qui voverunt castitatem, non tantum capessere nuptias, sed nubere velle damnabile est.» Sic et Chrysostomus, Theophylactus, Oecumenius: «Primam fidem irritam fecerunt,» id est, inquiunt, pactum, quod cum Christo sponso fecerunt, violarunt.

Tertiam rationem dat S. Anselmus, lib. De Similitudinibus, quod amplius sit dare arborem cum fructibus, quam solos fructus. Qui non vovet, solos dat fructus virtutum: qui vovet, dat etiam Deo arborem ipsam, scilicet voluntatem et libertatem suam, ut aliud quam vovit, nec velle, nec facere possit.

Horum votorum in monastica professione sacrum et quasi nuptialem ritum describit S. Dionysius Areopagita, De Eccles. Hierar., cap. vi. Vide dicta II Cor. xi, 2. Unde S. Augustinus, lib. De Bono Viduit., cap. xi; Cyprianus, epist. 62; Hieronymus, lib. I Contra Jovinianum, adulteras vocant et incusant eas, quae post continentiae votum in continentia non vivunt; quia scilicet fidem datam Christo sponso, cui se consecrarunt et per votum quasi mystice nupserunt, violant. Quod intellige non quasi matrimonium, quod post votum inibant, fuerit irritum, adeoque fuerit adulterium, non matrimonium; sed quod illicite illud, sacrilege et cum gravi peccato mortali inirent. Nam S. Augustinus, lib. De Bono Viduit., cap. ix, et De Sancta Virgin., cap. xxxiv, expresse docet virgines, si post votum nubant, validum contrahere matrimonium. Posterioribus vero saeculis Ecclesia statuit, ut voto solemni castitatis, quale faciunt monachi et Religiosi, dirimeretur matrimonium; ita ut, si monachus jam inire velit matrimonium, frustra id attentet, nec cum aliqua validum contrahere possit matrimonium.

Quando haec solemnitas voti coeperit esse impedimentum dirimens matrimonii, non adeo constat. Verisimile est diversis in locis diversis temporibus coepisse, sed generatim a tota Ecclesia receptum esse sub annum Domini 1139, quando sub Innocentio II, in Concilio Romano hoc impedimentum communi Episcoporum decreto sancitum et constitutum est.


Versus 13: Simul Autem Et Otiosae Discunt Circuire Domos

13. SIMUL AUTEM ET OTIOSAE DISCUNT CIRCUIRE DOMOS. — Dedit primam causam, cur adolescentiores viduas nolit admitti in coetum viduarum quae ab Ecclesia aluntur, scilicet quod, cum ab Ecclesia delicate habeantur, nubere velint: hic dat secundam, scilicet quod cum labore sibi victum parare non debeant, otio vacent, et otiose per domos oberrent; hoc autem turpe est in feminis, maxime viduis. Unde Aristoteles, lib. V Politic., asserit suo tempore in urbibus creatum fuisse praefectum, qui mulieribus intenderet, ne vagarentur, sed domi se continerent: et apud Sinas, inquit Magalianus, etiam hodie nervus pedis eliditur puellis, ne domo exeant.

NON SOLUM OTIOSAE, SED ET VERBOSAE (φλύαροι, id est nugaces, inepte loquaces, garrulae) ET CURIOSAE, LOQUENTES QUAE NON OPORTET. — Nimirum ex otio sequentur circumcursatio, garrulitas et curiositas, aliaque feminarum vitia, ut docet S. Augustinus, lib. De Sancta Virgin., cap. xxxiii. Nam, ut solerter dicit Plato, lib. VI De Legibus, femina aliud genus hominum est et differens, nobisque occultius et versutius natura propter imbecillitatem, atque ita minus ordinari potest: ut ergo ordinetur, congrue et perpetuo occupari debet. Hinc S. Hieronymus, epist. 7 ad Laetam, de Instit. filiae, ita praecipit: «Orationi lectio, lectioni succedat oratio; breve videbitur tempus, quod tantis operum varietatibus occupatur. Discat et lanam facere, tenere colum, ponere in gremio calathum, rotare fusum, stamina pollice ducere,» etc. Atque illud est, quod in forti illa muliere laudat Salomon, Proverb. cap. xxxi, vers. 13 et 19, dicens: «Quaesivit lanam et linum, et operata est consilio manuum suarum: manum suam misit ad fortia, et digiti ejus apprehenderunt fusum, stragulatam vestem fecit sibi,» etc.


Versus 14: Volo Ergo Juniores Nubere, Filios Procreare, Matresfamilias Esse

14. VOLO ERGO JUNIORES NUBERE, FILIOS PROCREARE, MATRESFAMILIAS ESSE, NULLAM OCCASIONEM DARE ADVERSARIO MALEDICTI GRATIA. — Apostolus hic «non legem figit junioribus viduis, sed remedium ostendit,» inquit Augustinus, cap. viii De Bono Viduit., scilicet ut nubant cum est in eis periculum luxuriae et incontinentiae, uti praecessit. Ita S. Ambrosius, lib. De Viduis: «Pro remedio,» inquit, «nuptias suasit Paulus, ut peritura sanaretur, non pro electione praescripsit.» Unde S. Chrysostomus: «'Volo,' quia ipsae volunt, et nupturiunt.» Et S. Hieronymus, epist. 11 ad Ageruchiam: «Non viduas vetat esse Paulus, sed adulteras; quia melius est digamum esse, quam scortum.» Idem ad Salvianum, epist. 8: «Cur,» inquit, «nuptias Paulus indulserit, statim subjecit: Jam quaedam declinaverunt post Satanam. Ex quo intelligimus non stantibus coronam, sed jacentibus manum porrigere. Vide qualia sint secunda matrimonia, quae lupanaribus praeferuntur: quia declinaverunt quaedam post Satanam. Ideo adolescentula vidua, quae se non potest continere, vel non vult, maritum potius accipiat, quam diabolum.» Et Primasius: «'Volo,' id est concedo tales nubere, antequam promittant, quod non valent implere.»

Hinc patet primo, Apostolum loqui tantum de viduis, eisque liberis, nec voto astrictis, quibus non praecipit, sed indulget, et pro remedio incontinentiae offert nuptias: alioqui enim damnaret omnes viduas juniores, quae sponte sua magna animi constantia in caelibatu et viduitate permanere constituerunt, quod nemo sanae mentis dixerit, cum ipsa S. Scriptura laudet Annam prophetissam, quod postquam vixisset cum viro suo septem annis a virginitate sua, vidua permanserit usque ad annos 84, Luc. II, 36.

Adde, Apostolum multarum inconstantiam expertum optasse, ut juniores passim nuberent: id significat vox illativa ergo, cum ait: «Volo ergo juniores nubere,» quia scilicet «multae cum luxuriatae fuerint in Christo, nubere volunt.» Nam illas, quae castitatem et constantiam suam satis probassent, maluit Apostolus continere et manere caelibes, ut patet I Corinth. vii, 8: «'Dico' non nuptis et viduis: Bonum est illis, si sic permaneant sicut et ego.» Et addit: «Quod si non se continent, nubant.» Ne ergo Apostolus sibi hic sit contrarius, idem hic supplendum est hoc modo, volo juniores nubere, subaudi, si se non continent.

Sic jam suademus puellis, praesertim levioribus et inexpertis, dicentes: Aut nube, aut te reclude, et vulgo dicimus: «Mulieri aut murus, aut maritus,» quia nimirum ob aetatis et sexus illius infirmitatem multis periculosum est privatim profiteri virginitatem domi suae, cum inter juvenes aliasque libidinis illecebras assidue versentur: unde expedit eis, vel ut nubant marito, vel ut muro et claustro monasterii, si virginitatem vovere velint, se includant.

His tamen non obstantibus videmus sanctas et castissimas virgines, quae occasiones omnes luxuriae fugiunt, seque diu probarunt, et mentem plane in castitate confirmarunt, domi suae puram et angelicam vitam agere: idque viri prudentes eis consulunt et laudant; experientia enim docet, eas ita sine periculo pie admodum et sancte vivere; ut, si virginitatem voveant, quod nonnullae faciunt, facile cum Dei gratia eam praestare possint.

Hinc patet secundo, Apostolum non damnare adolescentularum vota, ut vult Calvinus, quando scilicet recte se probant, maxime in monasteriis, ubi reclusae, et a mundo mundique illecebris ac tentationibus separatae, annum jam habent probationis ac novitiatus, quem tempore Pauli non habebant; magistras insuper, orationes aliaque adminicula continentiae. Unde et Concilium Tridentinum jubet eas ante professionem ab Episcopo, vel Episcopi vicario examinari, an satis probatae et paratae sint; vetatque ne qua ad professionem admittatur, quae satis probata et parata reperta non fuerit. Pulchre S. Ambrosius, lib. III De Velandis virginib.: «Non mireris,» inquit, «in adolescentulis professionem, cum legis in parvulis passionem; et de his scriptum est: Adolescentulae dilexerunt te nimis.»

Subdit Ambrosius, quod adolescentia et senectus, non in annis, sed in morum vel levitate, vel maturitate consistat. «Non ergo,» inquit, «aetas rejicitur florentior, ubi morum est senecta. Theclam non senectus, sed virtus probavit. Ex ore infantium perfecisti laudem.»

Adde, Apostolum loqui de adolescentulis non virginibus, sed viduis, in quibus ob habitum conjugii difficilior et periculosior est continentia, ut dixi ex Chrysostomo. Unde etiamnum in multis monasteriis virginum non admittuntur, vel aegre admodum viduae, quia vix assurgunt ad puritatem virginum, quin in verbis et gestibus conjugem et conjugium redoleant, et, si corruptis sint moribus, plurimas corrumpant.

Denique Novantibus lapsus aliquarum exaggerantibus respondet S. Augustinus, epist. 137 ad clerum et populum Suppononsem: «Si aliqua,» inquit, «adulterata sit, nemo projicit uxorem suam, nemo matrem accusat; cum autem de Deo sacratis aliquid criminis falsi sonuerit, vel veri patuerit, instant, satagunt, ambiunt ut de omnibus credatur.»

Moraliter, hoc consilium Apostoli sequantur confessarii, ut juvenculis, praecipue quae domi inter suos degunt, vota praesertim perpetua continentiae non permittant, nisi diu et plane castitatem probarint: potius initio menstrua tantum, vel annua vota eis concedant, et de mense in mensem, vel de anno in annum votum renovent et prolongent.

FILIOS PROCREARE. — Sub procreatione hic, uti et cap. ii, vers. 15, etiam rectam educationem filiorum intelligit; haec enim potissimus est finis et potissimum bonum matrimonii, «ut parentes filios suos ex membris primi hominis transferant in membra Christi,» inquit Augustinus, lib. I De Nuptiis et concup., cap. iv.

MATRESFAMILIAS ESSE. — οἰκοδεσποτεῖν, id est, domum sive familiam administrare et gubernare. Notat nomen matris, vel patrisfamilias, ancillas et servos, qui sunt in familia, ab heris tractari debere quasi filios, ut solerter annotavit S. Augustinus, lib. XIX De Civit., cap. xvi; imo et Gentilis Macrobius, lib. I Saturn., cap. xi. Unde S. Hieronymus, ad Caelantiam: «Familiam tuam,» inquit, «ita rege et confove, ut te matrem magis tuorum, quam dominam videri velis; a quibus benignitate potius quam severitate exige reverentiam.»

NULLAM OCCASIONEM DARE ADVERSARIO MALEDICTI GRATIA. — «Adversarium» intelligit hominem infidelem, vel potius diabolum: hic enim graece antonomastice cum articulo dicitur, ὁ ἀντικείμενος, id est, ille adversarius, qui scilicet homines omnes suscitat ut adversentur Ecclesiae Christi. Idque «maledicti gratia,» id est, ad Ecclesiae maledicendum: hoc enim significat Graecum λοιδορίας χάριν. Secundo, τὸ χάριν, id est gratia, quasi redundet, omisso, sic clare cum Syro verius, nec adversario dare occasionem maledicentiae. Ne scilicet diabolus incitet infideles, si videant juniores viduas otiosas, vagas, adeoque impure viventes, ut maledicant Ecclesiae; hinc «volo eas nubere,» et in domus cura occupari, ut earum juvenilis inconstantia matrimonii jugo astringatur, alligetur et firmetur, inquit Theophylactus.


Versus 15: Jam Enim Quaedam Conversae Sunt Retro Satanam

15. JAM ENIM QUAEDAM CONVERSAE SUNT (Ambrosius legit, deerraverunt) RETRO SATANAM. — ὀπίσω τοῦ Σατανᾶ, id est post Satanam, q. d. Quaedam relicto Christo, cui se per votum continentiae desponderant, secutae sunt Satanam incentorem libidinis omnisque peccati, dum contra votum nuptias hominum inierunt. Hic detegit Apostolus causam, cur velit juniores nubere, esse, non quod nuptiae meliores sint et gratiores Deo, sed quod eis periculum foret ab incontinentia, in quam expertus erat multas juniores labi. Ita Theophylactus.


Versus 16: Si Quis Fidelis Habet Viduas, Subministret Illis

16. SI QUIS FIDELIS HABET VIDUAS, SUBMINISTRET ILLIS, ET NON GRAVETUR ECCLESIA: UT IIS QUAE VERE VIDUAE SUNT, SUFFICIAT. — Graece, Chrysostomus, Theodoretus, Theophylactus, Oecumenius legunt, εἴ τις πιστὸς ἢ πιστή, id est, si quis fidelis, aut si qua fidelis. Noster sub masculino «si quis» comprehendit femininum «si qua,» q. d. Apostolus: Si quis Christianus paterfamilias, aut si qua Christiana materfamilias domi habet viduas, puta matrem, sororem, cognatam, jam grandaevas, quae suo labore victum sibi parare non possunt, alat eas sumptibus suis, et non gravet Ecclesiam, ut Ecclesia possit alere eas quae vere viduae sunt, id est omni solatio et ope destitutae sunt.

Nota: Pro subministret graece est ἐπαρκείτω, id est sufficiat illis, scilicet non ad lasciviam, sed ad vitae necessitatem et sufficientiam.


Versus 17: Qui Bene Praesunt Presbyteri, Duplici Honore Digni Habeantur

17. QUI BENE PRAESUNT PRESBYTERI, DUPLICI HONORE DIGNI HABEANTUR: MAXIME QUI LABORANT IN VERBO ET DOCTRINA. — Transit a viduis ad pastores qui docent et praedicant verbum Dei, et hos magis quam illas ab Ecclesia alendos esse docet. Unde nota primo: Per presbyteros intelligit tam Parochos, quam Episcopos. Secundo, per honorem non tantum accipit reverentiam, sed et subsidium ac alimoniam. Sic enim se explicat subdens: «Non alligabis os bovi trituranti; et: Dignus est operarius mercede sua.»

Quaeres, quis sit duplex honor, quem Apostolus presbyteris vult impendi?

Respondent primo, Ambrosius et Haymo, duplicem honorem esse reverentiam et alimoniam. Secundo, Chrysostomus duplicem accipit respectu viduarum, quasi viduae simplici honore, id est alimonia; presbyteri vero duplici, id est duplo majori, sustentandi sint. Tertio, optime Chrysostomus, Theophylactus et Theodoretus: «duplici,» inquiunt, id est multiplici, q. d. Presbyteri multo, liberali et abundanti honore, id est subsidio sustentationis praemientur. Vult enim Apostolus Praelatos, doctores et praedicatores liberaliter haberi, bene et copiose ali ac tractari: hi enim multum laborant, et si bene habeantur, magis ac melius laborare, plusque fructus facere possunt. Sic Jeremiae xvii, 18, dicitur: «Duplici (id est multiplici) contritione contere eos.» Et Prov. xxxi, 21: «Omnes domestici ejus vestiti sunt duplicibus,» id est multas et copiosas habent vestes. Et Isaiae xl, 2: «Suscepit de manu Domini duplicia,» q. d. Jerusalem plurima bona, charismata et consolationem ex misericordia Dei suscepit per Christum pro peccatis et poenis peccatorum, quas merebatur. Denique IV Reg. ii, 9, petit Eliseus Eliae spiritum duplicem, id est magnum et vehementem, valde zelosum et magnorum operum patratorem. Idem jubet S. Clemens ex doctrina Apostolorum, lib. II Constitut. Apost., cap. xxviii, ubi ita sancit: «Presbyteris, si assidue in studio docendi verbum Dei laboraverint, seponatur dupla etiam portio in gratiam Apostolorum Christi, quorum locum tenent, tanquam consiliarii Episcopi et Ecclesiae corona: sunt enim consilium et senatus Ecclesiae.»


Versus 18: Non Alligabis Os Bovi Trituranti; Dignus Est Operarius Mercede Sua

18. DICIT ENIM SCRIPTURA (Deuter. XXV, 4): NON ALLIGABIS OS BOVI TRITURANTI. — Ad litteram jusserat hoc Dominus Deuter. xxv, ut bobus proprie dictis, quibus ad trituram utuntur Palaestini, non clauderent os, quin de sua tritura possent comedere: sed per hos boves allegorice, ut explicat hic Paulus, intelligit Pastores, qui ut boves laborant in area Domini, valido scilicet et vehementi labore, qualis est triturantium, praesertim boum; ac consequenter edicit aequum esse, ut de hoc suo labore et tritura vivant et sustententur. Vide dicta I Cor. ix, 9.

DIGNUS EST OPERARIUS MERCEDE SUA. — Mercedem non proprie dictam, puta pretium aliquod temporale; sed sustentationem duntaxat intelligit. Nam concionari, Sacramenta aliaque spiritualia administrare pro mercede, id est pretio temporali, non licet: esset enim simonia. Gratis ergo haec ministrant Pastores et tantum sustentationem exigunt, propriam mercedem in coelo a Domino exspectantes. Unde S. Augustinus, serm. De Pastoribus, cap. ii: «Accipiant,» inquit, «Pastores sustentationem necessitatis suae a populo, mercedem vero dispensationis a Domino: non enim est idoneus populus reddere mercedem illis, qui sibi in charitate Evangelii serviunt.»

Nota: Haec sustentatio dicitur «merces,» non quasi detur et re ipsa sit pretium operi spirituali aequivalens; hoc enim non tantum simoniacum est, sed et falsum. Spiritualia enim nullo pretio temporali aestimari aut compensari possunt. Dicitur ergo haec sustentatio «merces,» quia propter opus spirituale ex justitia debetur sacerdoti sustentatio, sicut hortulano propter laborem debetur merces diurna: sed hoc discrimine, quod hortulanus recipiat eam ut pretium aequivalens, sacerdos vero eam recipit quasi aliquid longe minus et vilius suo opere, nec ut operis sui pretium (opus enim spirituale omne pretium temporale transcendit, nec ullo tali pretio aestimabile est), sed tantum ut sustentationem, ex justitia tamen operi suo debitam: nam sine sustentatione opus suum spirituale obire nequit.

Adde, multi theologi docent, pro labore non tantum praevio vel extrinseco, ut pro cantu in Officio divino, pro itinere quod subit sacerdos ut in pago, aut alio loco celebret et concionetur; sed etiam pro intrinseco labore, puta pro fatigatione et molestia quam subit in docendo, concionando, confessiones audiendo, etc., posse sacerdotem recipere mercedem, quasi pretium non operis spiritualis, sed laboris, occupationis et fatigationis suae. Ita Adrianus quodlib. M, art. 1; Bonaventura, in 4, dist. 25, Quaes. ult. de simonia; Richardus eadem dist., art. 3, Quest. II. Sed de hoc alibi.


Versus 19: Adversus Presbyterum Accusationem Noli Recipere, Nisi Sub Duobus Aut Tribus Testibus

19. ADVERSUS PRESBYTERUM ACCUSATIONEM NOLI RECIPERE, NISI SUB DUOBUS AUT TRIBUS TESTIBUS. — Praescribit hic Timotheo Episcopo quomodo se gerere debeat in dijudicandis causis forensibus. Unde patet Episcopos tunc fuisse judices.

Nota: Per presbyterum Chrysostomus, Theophylactus et Oecumenius accipiunt seniorem, ut presbyter hic sit nomen non ordinis, sed aetatis. Verum ordinis esse nomen patet ex vers. praeced.; significat ergo «presbyter» hic tum Episcopum, ut explicat Ambrosius, Theodoretus, Primasius, tum sacerdotem, ut explicat Epiphanius, haeresi 57, et alii. Ne quis ergo presbytero invidens suum gradum et ordinem, illi calumniam struat, eumque criminis alicujus accuset, audiri eum non vult, nisi id probet duobus aut tribus testibus. Et merito: si enim in laici crimine et accusatione id requiritur, multo magis id dandum est presbytero, cui ordo et gradus tam eminens frenum est cohibens eum a flagitio, ut de eo facile aliquid suspicari nemo debeat. Hinc postea Sylvester II, cap. Praesul, longe plures requirit testes: «'Praesul' non damnetur, nisi septuaginta duobus testibus; presbyter autem Cardinalis non nisi quadraginta quatuor testibus; Diaconus non nisi viginti octo; subdiaconus, acolythus, exorcista, lector, ostiarius, nisi cum septem testibus non condemnetur. Quia tales in Ecclesia institui debent, quorum sanctitati plus credatur, quam multis testibus.»


Versus 21: Testor Coram Deo Et Christo Jesu, Et Electis Angelis

21. TESTOR (διαμαρτύρομαι, id est obtestor te; ita Syrus et alii) CORAM DEO ET CHRISTO JESU, ET ELECTIS ANGELIS, UT HAEC CUSTODIAS SINE PRAEJUDICIO, NIHIL FACIENS IN ALTERAM PARTEM DECLINANDO. — «Electos angelos» vocat bonos et sanctos, quos Deus ad suam gloriam et beatitudinem ob eorum humilitatem, obedientiam, religionem et charitatem elegit; eosque opponit Lucifero et angelis reprobis, scilicet daemonibus.

Nota: To sine praejudicio aliqui referunt ad nihil faciens, q. d. Nihil facias nisi rem bene prius indagaveris et prudenter dijudicaveris. Ita Ambrosius. Secundo et melius, alii referunt to sine praejudicio ad haec custodias, scilicet, q. d. Testor et obtestor, ut ea quae dixi de presbyteri accusatione, deque peccantibus arguendis, facias et custodias sine praejudicio, id est sine praeoccupatione et praecipitatione judicii, ita ut nemo te praeoccupet, sibique conciliet, ut, antequam alteram partem audieris, aut rem totam aequo et indifferenti animo examinaveris, mente praejudices, et ei qui te praeoccupavit, causam adjudices. Unde Syrus vertit, nulla anticipatione praeoccupetur mens tua. Hinc alii vertunt, sine praeferentia, qua unum quasi amicum, divitem, nobilem, etc., alteri praeferas, custodi haec mandata mea: judicium enim debet ferri de causa, non de persona.

Hunc sensum probant sequentia: «Nihil faciens in alteram partem declinando.» Quibus verbis alludit ad libram vel bilancem, quae ut justi sit ponderis et legitime ponderet ea quae ipsi imponuntur, debet esse in aequilibrio, ita ut in unam partem non magis inclinet quam in aliam, nec una lanx magis attollatur aut deprimatur quam altera. Debet enim judex quasi in lance jura litigantium ponderare et expendere, ita ut in neutram partem propendeat, sed unicuique causae suum pondus et momentum permittat, illique, quae alteri praeponderat, rem adjudicet: si secus faxit, nec causae, sed voluntatis huic magis quam illi faventis, pondus et inclinationem sequatur, rectum justi judicis judicium pervertet, perversamque feret sententiam.

Hinc justitia pingitur quasi virgo caeca, personam non respiciens, cum aequa bilance, qua cujusque jus appendit et ponderat. Sic a praecessit, Jupiter justus judex pingitur: Jupiter ipse duas aequato examine lances Sustinet.

Rursum nota: In Graeco triplex est lectio. Noster legit per iota, κατὰ πρόσκλισιν, id est secundum declinationem, vel declinando. Secundo, alii legunt, nihil facias κατὰ προσκλήσιν per η, id est secundum advocationem, quasi non judicem, sed alterius partis quam amas, advocatum agas: verum tum potius dicendum fuisset παράκλησιν, quam πρόσκλησιν. Tertio, Oecumenius et Erasmus, κατὰ προαίρεσιν, id est secundum provocationem, q. d. Nihil facias secundum animi motum et imperium, qui judicem ad temere ferendam sententiam in odium vel favorem alterius partis provocet. Sed nostra lectio est optima et aptissime cohaeret cum metaphora bilancis; unde eam sequitur Ambrosius, Chrysostomus, Theophylactus et alii. Unde et Syrus vertit, nihil facias במסב דאפ bemassab deappe, id est per acceptionem personarum.


Versus 22: Manus Cito Nemini Imposueris, Neque Communicaveris Peccatis Alienis

22. MANUS CITO NEMINI IMPOSUERIS, NEQUE COMMUNICAVERIS PECCATIS ALIENIS. — Aliqui hoc intelligunt de absolutione in Sacramento poenitentiae: confessarii enim, qui peccatoribus, verbi gratia concubinariis, usurariis, simoniacis confitentibus, non satis contritis, aut non habentibus propositum efficax emendandi se, aut nolentibus restituere per simoniam, usuram aliaque injuste acquisita, manus imponunt, eosque absolvunt, omnibus eorum peccatis communicant, eaque in se transcribunt, omniumque rei fiunt, ac pro iis Deo poenas dabunt.

Ubi nota, in Sacramento poenitentiae poenitentibus a sacerdote manus imponi, ut hoc symbolo a servitute peccati eos liberari et manumitti significetur. Sic olim Romani Praetores servorum, quos manumittebant, capita virgula quadam, dicta Vindicta, vel vindicia, tangebant. Unde Cicero in Topicis: «Si neque censu, neque vindicta, nec testamento liber factus est, non est liber.» Et Persius, Satyra 5: Vindicta postquam meus a Praetore recessi, Cur mihi non liceat jussit quodcumque voluntas? Hinc Poenitentiarii Romae virgas gestant easque capiti poenitentium imponunt, ut significent se eos a servitute peccati in libertatem filiorum Dei asserere: hac de causa putant nonnulli virgas Apostolis esse datas, Marci VI, 8. Pari modo Assuerus rex virgam auream extendit super collum suum, Esther, cap. XV, in symbolum impetratae a se gratiae. Ita Salmeron in Prolegomenis, disp. 29.

Verum quia Episcopo Timotheo loquitur Paulus, cui proprium et praecipuum munus est ordinare presbyteros aliosque Ecclesiae ministros, et quia Apostolus alibi per manus impositionem intelligit ordinationem, cujus rei et ritus tres causas dedi cap. IV, 14, hinc melius Theodoretus, Chrysostomus, Theophylactus, Oecumenius, Primasius et alii passim censent Apostolum loqui de hac ordinatione, q. d. Vide, o Timothee Episcope, ne quem temere ordines, sed unumquemque prius proba et examina, an probatae sit vitae et doctrinae, talique gradu dignus: alioqui particeps fies peccatorum et scandalorum, tum eorum quae talis post ordinationem in suo gradu committet, tum eorum quae ante ordinationem admisit, quia propter ea ordinatione est indignus; si ergo eum ordinas, tali gradu dignum esse judicas, ac consequenter ratificas eum ejusque mores et peccata approbare; itaque eorumdem particeps efficeris.

Hinc Concilium Tridentinum, sess. XXIII, exactum examen tum doctrinae, tum vitae, ordinationi cujusque praemittendum sub gravi censura sancit. Vide Chrysostomum, lib. IV De Sacerdotio, quam malum sit indignos et inidoneos ordinari.

Legitur in Vita S. Leonis Papae I, quae ejus operibus praefigitur (quod et ex Sophronio recenset Baronius, anno Christi 461), quod, cum S. Leo orationibus et jejuniis vacans ad sepulcrum S. Petri, Dei misericordiam ac peccatorum veniam imploraret, hoc responsum a S. Petro acceperit: «Deprecatus sum pro te Dominum, remisitque ille tibi peccata, ut solum hoc a te expetendum et a te postulandum supersit, quibus adversus Apostolicam legem manum temere imposueris.» Quod si haec fiunt in ligno viridi, in arido quid fiet? Leone enim quis sanctior et prudentior?

Teipsum castum custodi. — Graecum ἁγνὸν proprie castum et libidinis expertem ac osorem significat.

Secundo tamen, significat purum et immaculatum ab omni culpa; unde Syrus vertit, temetipsum serva בדכיותא bedackeiuta, id est in puritate, innocentia; et S. Augustinus, lib. De Gratia et lib. arbitrio, cap. IV, legit, «contine teipsum.» Continentia enim generalis est virtus quae omnes animi passiones moderatur et continet, easque freno rationis inhibet et regit.

Unde Theodoretus, «castum» hic interpretatur incorruptum et mundum a peccato, praesertim illo, quo cito et temere cuipiam manus imponuntur, itaque peccatis ipsius communicatur, uti praecessit. Idipsum ita declarat S. Augustinus, lib. II Contra epist. Parmen., cap. XXI: «'Docuit' Apostolus ex sequenti, quemadmodum quod prius dixit intelligendum sit; qui enim seipsum castum custodit, non communicat peccatis alienis: si enim communicat, consentit; si consentit, corrumpitur; si corrumpitur, castum se non servat.»


Versus 23: Noli Adhuc Aquam Bibere, Sed Modico Vino Utere Propter Stomachum Tuum

23. NOLI ADHUC AQUAM BIBERE, SED MODICO VINO UTERE PROPTER STOMACHUM TUUM, ET FREQUENTES TUAS INFIRMITATES. — Vox adhuc, ait Hieronymus, lib. II Contra Jovinian., significat Timotheum huc usque abstemium a vino fuisse et tantum aquam bibisse, tum temperantiae, tum castitatis causa; nam, ut ait Hieronymus ad Eustochium: «Vinum et adolescentia duplex incendium voluptatis est. Quid oleum igitur flammae adjicimus? quid ardenti corpusculo fomenta ignis administramus?» Et Chrysostomus: «Juventus,» inquit, «pyra quaedam est, quae omnia succendit; idcirco Timotheus eam undique obstruebat et flammas extinguebat. Infirmetur,» inquit, «corpus, et non infirmetur animus; refrenetur caro, et animae ad coelum cursus non impediatur.»

Unde notat hic primo, Prosper, lib. I De Vita contemp., cap. XXII, Timotheum longa abstinentia se fregisse et hos morbos sibi conciliasse. Ubi obiter etiam adverte, Apostolos et Apostolicos viros praeter tot labores et aerumnas, morbis quoque fuisse afflictos; nam virtus in infirmitate perficitur. Unde Chrysostomus movens quaestionem cur Paulus, qui tot infirmos per miraculum sanabat, Timotheum quoque non sanarit, respondet id hac de causa factum esse, ut, si viderimus, inquit, viros magnos et virtute praeclaros infirmari, nihil moveamur, sciamusque morbos materiam esse humilitatis, patientiae et fortitudinis illorum, nosque iis admoneri miseriae praesentis, ut ad resurrectionem et alteram vitam beatam aspiremus. Vide hanc Pauli sententiam egregie tractantem Chrysostomum, hom. 1 ad Populum, ubi octo dat causas, cur permittat Deus in hac vita sanctos viros morbis et aerumnis affligi.

Nota secundo: Pro infirmitate graece est ἀσθένεια, quod non tam morbos quam corporis debilitates significat, quae et ipsae morbus quidam sunt et saepe cum morbo conjunctae. Nam et τὸ propter stomachum, significat stomachi cachexia, cruditate, ac consequenter morbo laborasse Timotheum.

Nota tertio, cum mortificatione et morbis zelum Timothei. «Illud,» inquit Chrysostomus, «quisquis mirari posset, quod tantum debilitatus et tanta cum aegritudine luctans Dei negotia non negligebat, sed amplius quam valentes et corpore vigentes, cum praeceptore omnibus in certaminibus et alternis periculis communicabat: nec enim sapientiam redarguit corporis imbecillitas. Tantum valet in Deum zelus, tam leves efficit alas!»

Nota quarto, to quod ait propter stomachum, nam, ut ait Celsus, lib. I, cap. II, «infirmis stomacho, quo in numero magna pars urbanorum, omnesque pene cupidi litterarum sunt, observatio major est necessaria, ut quod vel corporis, vel loci, vel studii ratio detrahit, cura restituat.» Ita S. Hieronymus, Gregorius, Bernardus, aliique Sancti contemplationi et studio dediti, stomacho laborarunt, cujus physica ratio est clara. Unica enim tantum in homine est anima, quae simul est vegetativa, sensitiva et rationalis, quaeque consequenter se suasque vires simul exserere debet in nutritionem, sensationem et intellectionem. Hujus autem animae vires sunt valde limitatae, debiles et exiguae, praesertim ita partitae et distractae. Anima ergo tota in cerebro vacans mentis attentioni, studio, contemplationi, vix in stomacho vacare potest concoctioni et digestioni: unde stomachus tam spiritibus et calore, quam animae influxu destitutus et languens cibum concoquere et digerere non valet; sed eum semicoctum et indigestum relinquit: ex quo cruditates, phlegmata, catarrhi, aliaque mala oriuntur.

Aliam causam dat S. Gregorius, lib. III Moral., cap. XXX, scilicet, quod caro, cum per spiritum ad tam alta contemplanda super se assurgit, attenuetur et infirmetur, quodque vis divini amoris animam et corpus liquefaciat et enervet. «Qui vero,» inquit, «in auctoris sui amore roborantur, quo magis in concupita Dei fortitudine convalescunt, eo a propria virtute deficiunt; et quo robustius aeterna appetunt, eo a temporalibus salubri affectione liquantur. Hinc David amoris sui robore fessus dicebat: Defecit in salutare tuum anima mea; et sponsa: Anima mea liquefacta est, ut dilectus meus locutus est; et: Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo. Sic et Daniel cum visionem Dei conspexisset, cap. VIII, vers. 27: Elangui,» inquit, «et aegrotavi per dies plurimos.» Subdit S. Gregorius: «Caro enim ea, quae sunt spiritus, capere non valet, et idcirco nonnunquam cum mens humana ultra se ad videndum illa ducitur, necesse est, ut hoc carneum vasculum, quod ferre tanti pondus non valet, infirmetur.»

Nota quinto: Praecipit Paulus Timotheo aegro usum vini, quia, ut ait Ambrosius, «vult Deus prudenter sibi serviri, ne nimietate (laboris vel abstinentiae) debiles efficiamur, et postea medicorum suffragia requiramus.» Debiles ergo, ac praesertim feminae, multis orationibus et poenitentiis suum caput et corpus non frangant.

Nota sexto: Tanto viro Paulus vinum permittit, non ad voluptatem, sed ad necessitatem: ideoque dicit, «utere,» non «fruere»; eoque modico, non multo; idque non ad luxum, sed propter stomachum. Pulchre S. Gregorius, lib. XX Moral., cap. XXXI, docet abstinentiam instar chordae musicae moderandam esse. «Pensandum,» inquit, «est quod chorda in cithara si minus tenditur, non sonat; si amplius, raucum sonat: sic virtus abstinentiae aut omnino nulla est, si tantum quisque corpus non edomat, quantum valet; aut valde inordinata est, si corpus atterit plus quam valet.» Ita Anacharsis, teste Laertio, vini quatuor pocula sive haustus distinguebat in symposiis: Primum, inquit, poculum est necessitatis ad sedandam sitim, secundum sobriae hilaritatis, tertium voluptatis, quartum ebrietatis et insaniae. Plato vero, Dialogo 1 et 2 De Legibus, ita praecipit: «'Principio' lege sancimus, ut pueri usque ad decimum octavum annum, vino prorsus abstineant»; et causam addit: «Ne ignem igni addant et furiosum habitum juventuti suae inducant.» Bacchica ergo bacchantis Lutheri, quam sua inter pocula effudit, imo effutiit, est interpretatio et argutatio: Apostolus, ait, modicum vini, puta cyathos aliquot, praescripsit Timotheo, quia is infirmus erat et stomachus ejus aeger plus vini non ferebat: nobis vero, utpote sanis et stomacho valentibus, multo utendum est, puta non cyathis, sed amphoris. At, bone vir, Timotheus dum sanus erat, non vinum bibebat, sed aquam, utique Apostolo probante et suadente. Rursum, Apostolus ei jam infirmo vice aquae vinum permittit, sed modicum. Ergo vinum non ob sanitatem, sed mere ob infirmitatem ei indulget, idque non zenitum, sed modicum. Nimirum talis glossa talem doctorem, imo potorem decet, interpretem, inquam, Epicurei Evangelii, nec Pauli, sed palati sui, de quo recte noster Frusius: Biblia quae tua sunt, sunt pocula Bacchica, Luther: Est apotheca tua bibliotheca tua.


Versus 24: Quorumdam Hominum Peccata Manifesta Sunt, Praecedentia Ad Judicium

24. QUORUMDAM HOMINUM PECCATA MANIFESTA SUNT. — Graece πρόδηλοι, id est ante manifesta sunt, puta antequam cujusquam judicio damnentur.

PRAECEDENTIA AD JUDICIUM, QUOSDAM AUTEM ET SUBSEQUUNTUR, 25. SIMILITER ET FACTA BONA MANIFESTA SUNT: ET QUAE ALITER SE HABENT, ABSCONDI NON POSSUNT. — Primo, S. Basilius, lib. De Sancta Virgin., «peccata quae judicium praecedunt» intelligit peccata ea, quae peccator per se committit in hac vita, antequam per mortem vadat ad judicium particulare; «peccata vero quae subsequuntur» intelligit ea, quae quis post mortem et judicium particulare committit per suos discipulos et alios quos peccare docuit. Sicuti Lutherum et Calvinum sequitur haeresis omniaque peccata Lutheranorum et Calvinianorum, quorum doctor et inventor fuit Lutherus et Calvinus, ita ut pro his etiamnum poena Lutheri et Calvini augeatur et augenda sit, donec desinat lutheranismus et calvinismus.

Secundo, S. Ambrosius: Peccatores, inquit, magnos praecedunt peccata ad condemnationem, quia majora sunt eorum bonis operibus; contra justos praecedunt bona opera, quasi manifesta, quia manifeste praeponderant eorum peccatis: peccatores vero bona opera sequentur quasi quodam praejudicio peccatorum praeeuntium praegravata. Unde et abscondi non possunt, id est non possunt obumbrari et tegi charitate, quae operit multitudinem peccatorum, q. d. Paulus: Cum dico tibi, o Timothee, Ne communicaveris peccatis alienis, nolo te ab Ordinibus repellere justos, levibus peccatis obnoxios, vel qui insignibus operibus malefacta texerunt; sed eos tantum qui gravibus peccatis subjacent.

Tertio, Chrysostomus: Peccata manifesta, inquit, quae praecedunt judicium scilicet extremum, sunt ea quae in hac vita manifesta sunt et cognita, ea vero quae sequuntur, sunt illa quae hic latent, sed in judicio extremo manifestabuntur, q. d. Licet quaedam peccata hic lateant, tamen non fallunt internum judicem; quia sequuntur et adigunt ipsos peccatores ad publicum ipsum judicem, ibique eos coram toto mundo accusabunt patefactores, judices et vindices: nam Noxa caput sequitur, inquit Poeta; et: Raro antecedentem scelestum Deseruit pede poena claudo. Si sequitur impium poena, ergo et notitia peccatorum atque infamia, q. d. Praecepi tibi, o Timothee, «Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis» (eo enim quasi aliquid oblitus redit Apostolus). Tu mihi objicies, Quomodo aliena peccata deprehendam? huic objectioni ergo respondeo, peccata quorumdam esse manifesta, aliorum vero occulta. Si manifesta sint, non laborabis, quia facile cognosces eos, qui illis obnoxii sunt, indignos esse ordinatione et dignos esse condemnatione ac poena; sin occulta sint, tibi laborandum erit ut ea detegas: sed ne despera, expecta, scrutare, explora, tandem ea deprehendes, quia peccata peccatorem subsequuntur quasi a tergo; inspice ergo vultum et tergum eorum lynceis oculis omniaque quaquaversum circumlustra, ut eos internoscas, et tandem ea quae latebant patefacies, et perspicies eos Ordine esse indignos. Quod si facto justo examine ea deprehendere nequeas, Dei judicio sunt relinquendi, nec ab Ordine repellendi.


Versus 25: Similiter Et Facta Bona Manifesta Sunt, Et Quae Aliter Se Habent, Abscondi Non Possunt

25. Similiter et FACTA BONA (quorumdam) MANIFESTA SUNT, — et de his non laborabis: sed cognosces eos Ordine esse dignos.

ET QUAE ALITER SE HABENT (scilicet bona facta aliorum quae occulta sunt), abscondi non possunt, — quin, si ea diligenter perscruteris, sis cogniturus et facile animadversurus, an ordinandi sint necne. Ita S. Hieronymus ad Furiam, Anselmus, Gagneius et alii. «Nihil enim opertum quod non reveletur, et occultum quod non sciatur.» Personata enim et fucata impietas diu latere non potest, quin tandem e fumo in flammam erumpat.

Quarto, S. Augustinus, lib. II De Serm. Domini in monte, et Magallianus sic explicant, q. d. Peccata quorumdam, utpote manifesta, praecedunt hominum judicium: hos utpote exploratos peccatores et indignos, o Timothee, ordinare non debes; quorumdam vero peccata subsequuntur judicium humanum, quia post ordinationem tantum deprehenduntur. Quid ergo, faciesne tibi scrupulum, quod tales ordinaveris? nequaquam, quia in talium hominum ordinatione non communicas peccatis alienis, cum tales occulti peccatores sine tuo vitio digni sacro Ordine sunt judicati, q. d. Occulta peccata Dei judicio et tribunali sunt relinquenda; quae vero facto examine ab hominibus deprehendi et manifestari possunt, ea judicio Episcopi subjaceant, qui cavere debet ne hisce peccatis obnoxios ordinet; ut alludat Paulus ad Deuter. XXIX, 29, ubi dicitur: «Abscondita Domino nostro, quae manifesta sunt, nobis et filiis nostris,» quod Chaldaeas et Rabbini sic exponunt: Secreta peccata reservantur punienda Domino Deo nostro; quae vero manifesta sunt, humano judicio discutienda et plectenda sunt. Verum melius et aptius cum Cajetano et aliis hoc exponemus de flagellis, quae Deus illo cap. XXIX Deuter. Judaeis legis suae praevaricatoribus intentavit, q. d. Haec flagella sunt inter occulta Dei judicia, quae tamen nobis et nostris filiis manifestavit, ut eorum metu legem Dei studiose faciamus et exacte impleamus.

Quinto et genuine ad mentem Apostoli: «Peccata manifesta praecedentia ad judicium,» sunt peccata clara et publica, condemnata communi hominum voce priusquam in judicium adducantur; peccata vero quae peccatores subsequuntur in judicio, quasi pedissequi vel umbrae, sunt peccata occulta impiorum, quae non patent in publico, sed in mente vel tenebris latent, cum impii faciem bonorum induunt, ut externa specie videantur probi; si tamen diligenter examinentur et dijudicentur, tandem prodet se larvata eorum impietas. Est prosopopoeia: peccata enim hic finguntur esse personae et prodromi sive anteambulones, qui peccatorem praecurrunt, monentque Ecclesiam quis sit ille, qui mox sit venturus ut ordinetur, scilicet quod sit peccator, ac consequenter indignus.