Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Primo, jubet servos obedire dominis. Secundo, vers. 3, arguit novorum dogmatum et haeresum auctores, eorumque fructus et vitia recenset. Tertio, vers. 5, multis insectatur eorum et aliorum avaritiam, tanquam omnium malorum radicem. Quarto, vers. 11, jubet Timotheum non opes sectari, sed justitiam, pietatem, fidem, etc., ac servare mandata sua usque in adventum Domini. Quinto, vers. 17, divitibus praecipit ut sint humiles, pii, liberales, utque bonis operibus divites se faciant. Sexto, vers. 20, rursum haeresum novitatem caveri, ac fidem quasi depositum servari jubet.
Textus Vulgatae: I Timotheum 6:1-21
1. Quicumque sunt sub jugo servi, dominos suos omni honore dignos arbitrentur, ne nomen Domini et doctrina blasphemetur. 2. Qui autem fideles habent dominos, non contemnant, quia fratres sunt: sed magis serviant, quia fideles sunt et dilecti, qui beneficii participes sunt. Haec doce et exhortare. 3. Si quis aliter docet et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Jesu Christi, et ei quae secundum pietatem est, doctrinae: 4. superbus est, nihil sciens, sed languens circa quaestiones et pugnas verborum, ex quibus oriuntur invidiae, contentiones, blasphemiae, suspiciones malae, 5. conflictationes hominum mente corruptorum, et qui veritate privati sunt, existimantium quaestum esse pietatem. 6. Est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia. 7. Nihil enim intulimus in hunc mundum: haud dubium quod nec auferre quid possumus. 8. Habentes autem alimenta, et quibus tegamur, his contenti sumus. 9. Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia, et nociva, quae mergunt homines in interitum et perditionem. 10. Radix enim omnium malorum est cupiditas: quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis. 11. Tu autem, o homo Dei, haec fuge: sectare vero justitiam, pietatem, fidem, charitatem, patientiam, mansuetudinem. 12. Certa bonum certamen fidei, apprehende vitam aeternam, in qua vocatus es, et confessus bonam confessionem coram multis testibus. 13. Praecipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Jesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato, bonam confessionem, 14. ut serves mandatum sine macula, irreprehensibile usque in adventum Domini nostri Jesu Christi: 15. quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, Rex regum et Dominus dominantium: 16. qui solus habet immortalitatem, et lucem inhabitat inaccessibilem: quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest: cui honor, et imperium sempiternum. Amen. 17. Divitibus hujus saeculi praecipe non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo (qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum); 18. bene agere, divites fieri in bonis operibus, facile tribuere, communicare, 19. thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam. 20. O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates, et oppositiones falsi nominis scientiae, 21. quam quidam promittentes, circa fidem exciderunt. Gratia tecum. Amen.
Versus 1: Quicumque Sunt Sub Jugo Servi, Dominos Suos Omni Honore Dignos Arbitrentur
1. QUICUMQUE SUNT SUB JUGO SERVI, DOMINOS SUOS OMNI HONORE DIGNOS ARBITRENTUR, NE NOMEN DOMINI ET DOCTRINA BLASPHEMETUR. — Postquam docuit Apostolus quomodo Episcopus cum cujusvis generis hominibus, qui liberi sunt, se habere debeat; tandem hic descendit ad servos, id est mancipia, quae sunt sub jugo servitutis, docetque Episcopum eos non debere aspernari, sed ducere ad bonos mores, ac imprimis obedientiam, ut scilicet dominis suis infidelibus prompte et reverenter obediant, ne, si inobedientes eis sint, praetexentes se per Christianismum ex servitute assertos esse in libertatem, ipsi heri blasphement christianismum, quasi qui servos sibi antea morigeros fecerit rebelles et seditiosos. Agit enim de servis qui dominos habent infideles; nam de servis qui dominos habent fideles, agit vers. seq. Vide dicta ad Ephesios VI, 5.
Versus 2: Qui Fideles Habent Dominos, Non Contemnant, Quia Fratres Sunt
2. QUI FIDELES HABENT DOMINOS, NON CONTEMNANT, QUIA FRATRES (id est Christiani) SUNT: SED MAGIS SERVIANT, QUIA FIDELES SUNT ET DILECTI. — Hic agit de servis qui dominos habebant fideles et christianos. Monet hos, ne putent se per baptismum factos esse dominis suis pares: licet enim pares sint in baptismo et fratres in Christo, tamen in civili conditione et statu impares sunt, unus enim est dominus, alter servus. Quin potius hortatur hos servos Apostolus, ut heris fidelibus melius serviant quam infidelibus; quia herus fidelis melior est et dignior, servique Christiani amantior, cum eoque in fide conjunctior, ac consequenter magis dilectus, id est diligendus, quam herus infidelis. Cogitet ergo servus fidelis serviens domino fideli, se obsequium illi praestare, qui ex supercilio domini transiit in affectum parentis, et pro formidato coepit esse dilectus.
Nota: Pro dilecti graece est ἀγαπητοί, quod tam dilectos, quam diligibiles significat. Noster vertit, dilecti; alii vertunt, diligibiles, q. d. Dilectione et honore digni sunt domini fideles, tanquam fratres scilicet, domestici fidei.
Qui beneficii participes sunt. — Chrysostomus docet hoc tam ad servos quam ad heros referri posse: ad servos sic, q. d. Servi dominis qui fideles sunt et dilecti, serviant, quia ab eis beneficia multa participant, quia scilicet a dominis suis aluntur, vestiuntur, in fide Christiana foventur et promoventur. Ita Syrus. Verum tunc «qui beneficii participes sunt,» remotius referendum est ad serviant. Aptius tamen videtur referri ad immediate praecedentia, «quia fideles sunt et dilecti,» scilicet heri sive domini. Quare melius de eisdem heris sive dominis accipiemus, quos beneficii, scilicet illius magni et excellentis, puta christianismi, participes fecit Deus. Unde Primasius legit, qui beneficii Dei participes sunt, q. d. Servi serviant dominis Christianis et amantius et diligentius, eo quod domini sint fideles et dilecti a Deo, Deique amici scilicet, eo quod domini sint una cum servis ejusdem ejus Dei beneficii participes, puta vocationis ad fidem et gratiam Christi: haec enim est maximum Dei beneficium. Si enim infidelibus Dei hostibus et reprobis dominis parendum est, multo magis obedientiam hanc requirit Deus a servis, quos subjecit dominis fidelibus suis amicis, dilectis et electis.
Tropologice, Chrysostomus: «Si servis, inquit, ita imperat Apostolus obedire dominis, intuemini quo nos animo in Dominum nostrum esse conveniat, qui nos de nihilo ut essemus effecit, qui nutrit, qui vestit,» etc.
HAEC DOCE (nescientes) ET EXHORTARE — scientes, ut quod sciunt faciant et opere impleant.
Versus 3: Si Quis Aliter Docet, Et Non Acquiescit Sanis Sermonibus
3. SI QUIS ALITER DOCET, ET NON ACQUIESCIT SANIS SERMONIBUS DOMINI NOSTRI JESU CHRISTI, ET EI QUAE SECUNDUM PIETATEM EST, DOCTRINAE, SUPERBUS EST, NIHIL SCIENS. — Concludit Apostolus resumens primum quasi thema epistolae, quod proposuit cap. I, vers. 3, scilicet Timotheum Episcopum quibusdam Novantibus denuntiare debere, «ne aliter docerent, neque intenderent fabulis interminatis, quae quaestiones praestant magis quam aedificationem Dei, quae est in fide.» Quidam enim Judaei et Gentiles ad Christum conversi suas sectas, deuteroses et dogmata philosophica miscebant christianismo, itaque christianismum corrumpebant: quos hic comprimi jubet Apostolus. Forte in particulari perstringit Apostolus Judaizantes, qui docebant servos juxta legem Exodi, cap. XXI, vers. 2, anno septimo manumitti debere et fieri liberos. De servis enim praecessit; sicque commoda erit transitio et reditus ad primum thema de vitandis novis doctoribus.
Nota: Pro aliter docet graece est ἑτεροδιδασκαλεῖ, quod verbum usurpavit cap. I, vers. 3; et ex hoc loco patet significare non tam eum qui diversam doctrinam sequitur, ut vertit Vatablus, quam qui aliam doctrinam docet; sequitur enim: «Languens circa quaestiones et pugnas verborum,» quodque ex fucata hac doctrina pietatis quaestum aucupetur. Quae sane non discipuli, sed doctoris sunt.
Secundo, pro non acquiescit graece est μὴ προσέρχεται, id est non accedit, hoc est, non consentit, non acquiescit. Loquitur enim de accessu non pedum, sed mentis et voluntatis.
Tertio, «sanos sermones Jesu Christi» vocat legem et doctrinam Christi. Eamdem vocat «doctrinam quae est secundum pietatem,» id est quae veram pietatem et Dei veri genuinum cultum docet, scilicet cultum Dei consistere non in caeremoniis et apparatu externo, sed in interna fide, spe, charitate.
Quarto, pro superbus graece est τετύφωται, id est inflatus est, tumet typho superbiae et vanae scientiae. Nota: Hic typhus est character et origo omnis haeresis. Hujus autem typhi et superbiae clarissimum est argumentum, quod haeretici adeo sibi placent, ut neque Ecclesiae, neque etiam Evangelio credere velint, nisi in iis rebus quae sibi placent. Unde S. Augustinus, lib. XVII Contra Faustum, III: «Undique tergiversatio, inquit (o Manichaei), vestra contunditur. Aperte dicite vos non credere Christi Evangelio: nam qui in Evangelio quod vultis, creditis; quod vultis, non creditis, vobis potius quam Evangelio creditis.» Qua de causa haeretici raro disputando (nolunt enim victi videri), sed magis orando, convertuntur. Docuit hoc Episcopus ille, de quo narrat S. Augustinus, lib. III Confes., XII, quod cum S. Monica rogaretur, ut Augustini filii sui errores disputando refelleret, negavit ille, dictitans Augustinum juvenili ardore et novitate haeresis inflatum adhuc indocilem esse: «Sine, inquit, illum ibi, et tantum roga pro eo Dominum: ille legendo reperiet, quis ille sit error et quanta impietas.» Cumque illa nihilominus instaret cum lacrymis: «Vade, ait, fieri non poterit, ut filius istarum lacrymarum pereat.» Quod factum Episcopi laudat ibidem S. Augustinus.
Nota secundo: Verborum pugnas elegantius et significantius graece vocat λογομαχίας, quod significat pugnas, rixas et litigia de verbis et vocibus, verbi gratia, an mediatoris nomen sine injuria Christi non possit tribui Sanctis? quam pugnas et lites, quae non tam rationibus, quam verbis et verbosis clamoribus peraguntur. Tales experimur haereticos: cum enim rebus et solidis rationibus destituantur, confugiunt ad verbosas orationum et declamationum pugnas. Secundo, S. Chrysostomus, Theophylactus, Oecumenius, Vatablus λογομαχίας vertit argumentationum, disputationum et rationum pugnas. Λόγος enim non tantum verbum et sermonem, sed et rationem significat; nam cum haeretici seponunt fidem, omniaque ratione sua metiri volunt, rationes naturales et physicas congerunt, quas contentiose opponant articulis fidei, qui naturam et naturae vim transcendunt. «Omnium haereticorum, inquit Augustinus, epist. 56, quasi regularis est illa temeritas, scilicet ut conentur auctoritatem stabilissimam fundatissimae Ecclesiae, quasi rationis nomine et pollicitatione superare.» Atqui hic est alter fons omnis haeresis, scilicet proprium judicium, propria ratio. Dum enim mordicus rationi naturali insistunt et Scripturas quisque intelligere vult secundum proprium judicium, necesse est, ut quot sunt homines et judicia diversa, tot oriantur sectae et haereses. Atque hinc experimur, haereticos ejusdem sectae inter se non consentire, sed unam sectam in multas alias dividi, imo vix reperias duos aut tres ex iis qui Scripturas scrutantur et sapientiores plebe videri volunt, qui non in multis dissentiant. Patent haec ex synopsi et catalogis modernis, qui propagines haeresum Lutheri et Calvini enumerant et ob oculos ponunt.
Quinto, haereticus dicitur «nihil sciens,» quia licet multa sciat de Deo trino et uno aliisque fidei articulis, tamen sua haeresi non tantum fidem divinam sibi abstulit, ut ne vel unum articulum fide divina credat; sed etiam per haeresim quasi fermentum totam suam scientiam fermentat, vitiat, corrumpit, ut vere possit dici nihil sciens, tum quia tota ejus scientia haeresi infecta et corrupta est, tum quia scientia ejus nihil facit aut confert ad Dei gratiam, justitiam et salutem acquirendam. Haec enim sola vera est scientia, quae a Sapiente dicitur scientia sanctorum, qua caret haereticus. Ita Theodoretus.
LANGUENS CIRCA QUAESTIONES ET PUGNAS VERBORUM. — Pro languens graece est νοσῶν, id est aegrotans non corpore, sed animo et mente, qui nimirum desipit ac delirat, ut quasi carens cerebro egeat elleboro. Opponit hunc languorem sanis sermonibus et sanctitati doctrinae, ut dixi vers. praeced.
Nota: Non taxat hic Theologos Scholasticos seu quaestionarios, ut ad marginem hic annotavit Robertus Stephanus, sed haereticos: de haereticis enim agit, quorum proprium est nihil scire, sed de omnibus dubitare, de omnibus quaestionem movere; cujus rationem dat Theophylactus: «Quia, inquit, fides est oculus: qui non habet oculos, nihil videt, nihil invenit, sed tantummodo quaerit.» Sic quaerebat Nestorius, quomodo Deus est natus ex muliere bimestris et trimestris? Sic quaerebat Pelagius, quomodo Adam per generationem carnalem transfudit peccatum in filiorum animas, quae a solo Deo creantur? Sic quaerebat Arius, quomodo Pater Filio non est dignior et prior tempore? Sic quaerunt nostri Sacramentarii, quomodo Christi corpus sex pedum potest esse in tam exigua hostia? Pulchre Chrysostomus: «Quando, ait, anima cogitationum vincitur febre, quando ambiguitatis jactatur fluctu, tunc quaerit; cum vero illa sana est, non quaerit, sed fideliter credit; nam ex quaestione et contentione verborum inveniri nihil potest.» Nimirum sola fides est, quae mentem in veritate stabilit, et quaestiones omnes excludit: fides enim docet credere quae non vides, quae non capis, quae non intelligis; fides docet Deum esse omnipotentem, Deoque omnia, etiam quae nos non intelligimus, esse possibilia.
Versus 4: Ex Quibus Oriuntur Invidiae, Contentiones, Blasphemiae, Suspiciones Malae
Vers. 4 et 5. EX QUIBUS ORIUNTUR INVIDIAE, CONTENTIONES, BLASPHEMIAE, SUSPICIONES MALAE, CONFLICTATIONES HOMINUM MENTE CORRUPTORUM. — Recenset fructus quaestionum et logomachiae haereticorum. Primus est invidia: quisque enim eorum volens eminere et videri sapientior, invidet alteri, si plus sapere, aut plus auctoritatis et gratiae habere videatur.
Secundus fructus sunt «contentiones,» sive altercationes. Haeretici enim non disputant eo fine, ut veritas eluceat, quam intueri cupiant; sed ut adversam partem superasse videantur, ac de victoria triumphent. E contra Nazianzenus in disputationibus tria Catholicis commendat, scilicet silentium, ordinem et humilitatem. «Quid enim tibi oberit, aut cur aegre feras, inquit, si non in omni disputatione domineris, sed alii te vel doctiores, vel audaciores inveniantur?» Cedere te potius quam superare juvet; hoc prudentis, hoc sapientis est.
Tertius fructus sunt «blasphemiae,» tum in antagonistam et eos qui diversa sentiunt, puta convicia et maledicta; tum proprie blasphemiae in Deum et Sanctos. Nam, ut recte Oecumenius, necesse est, ut qui omnia humanis metitur rationibus, incidat in blasphemias, nimirum ut blasphemet Dei omnipotentiam, bonitatem, providentiam. Tales blasphemias audimus quotidie, dum cum haereticis disputatur, v. g. Deum esse auctorem tam operum malorum quam bonorum, tam proditionis Judae quam vocationis Petri; Deum non posse plura facere, quam naturae vires ferant, imo quam de facto faciat; Deum ante omnem praevisionem operum, Judam et reprobos inferno, Petrum et electos coelo addixisse; B. Virginem Dei matrem non esse digniorem aliis virginibus, imo nec feminis conjugatis; imagines et reliquias Sanctorum esse abolendas et exurendas, ac talia sexcenta.
Quartus fructus sunt «suspiciones malae.» Graecum ὑπόνοιαι non tantum malas suspiciones, sed et opiniones significat. Experimur ex hisce disputationibus quam monstruosae opiniones in dies emergant.
Quintus sunt «conflictationes,» graece παραδιατριβαί. Διατριβαί Graecis vocantur doctorum et philosophorum disputationes. Sed hic additur praepositio παρά, quae saepe vocem cui additur, in malam partem inflectit; παραδιατριβαί ergo sunt disputationes inutiles, imo noxiae et pestilentes. Unde ex Chrysostomo et Theodoreto Theophylactus vertit, «affricationes contagiosas.» Vox enim diatribae graece non tantum disputationes, sed et conversationes, consuetudines et communicationes mutuas, indeque affricationes vel morum, vel opinionum significat. «Nam sicut scabiosae oves, inquit Chrysostomus, si confricentur caeteris, etiam quae sanae sunt inficiuntur et morbo tentantur; ita hi homines nequam, si simplicioribus quibusque interversentur, veneno eos suae malignitatis inficiunt. Sermo enim eorum ut cancer serpit,» ut ait Apostolus, II Timoth. II; nimirum necesse est, ut qui sibi invicem familiares sunt in colloquiis et disputationibus, mutuo aliquid affricent et communicent, ut vel bonus malum convertat, vel, quod pronius est, malus bonum pervertat. «Sicut carbo, inquit Epictetus, lib. III, cap. xvi, si juxta carbonem candentem ponatur, aut extinctus ignitum extinguet, aut ignitus extinctum igneum efficiet.»
Versus 5: Qui Veritate Privati Sunt, Existimantium Quaestum Esse Pietatem
5. QUI VERITATE PRIVATI SUNT. — Ἀπεστερημένων τῆς ἀληθείας, id est, ut Vatablus, quibus adempta est veritas, qui scilicet in poenam haeresis excaecati sunt, ut veritatem intueri non possint, quique, ut Syrus vertit, גלוין מן קושתא gelisin men kusceta, id est reprobati sunt a veritate. Hic verum est illud Publii: «Nimium altercando veritas amittitur.»
EXISTIMANTIUM QUAESTUM ESSE PIETATEM. — Hinc patet, hosce haereticos Christiana religione ac pietate abusos fuisse ad quaestum, ideoque novas doctrinas et sectas commentos esse, ut discipulos post se abducerent, a quibus quasi prophetae colerentur et ditarentur. «Haereticus, inquit S. Augustinus, lib. De Utilitate credendi, cap. 1, est qui alicujus temporalis commodi et maxime gloriae principatusque sui gratia falsas ac novas opiniones vel gignit, vel sequitur.» Sic hodie novantes aestimant pietatem quaestum esse, quod ecclesias vel monasteria dispoliant; quod casulas, calices, lampades, ciboria, statuas aureas et argenteas sacrilege diripiunt, fundos ac praedia Ecclesiae contra omne jus et fas sibi vindicant.
Inter Catholicos quoque multi sunt, ut ait S. Augustinus, epist. 79 ad Hilar., tales, «qui etiam putant sibi ad augendas opes suas et multiplicanda delectamenta, religionem suffragari debere Christianam.» Nimirum tales sunt, qui ad sacerdotia vel monasteria aspirant, ut divitias et delicias terrenas assequantur, ut inertem, otiosam et lautam vitam ducant.
Graeca hic addunt, ἀφίστασο ἀπὸ τῶν τοιούτων, id est discede a talibus: et ita legit Syrus, Chrysostomus, Theodoretus, Theophylactus, Oecumenius, Ambrosius. Sed Latina et Latini ita non legunt. Verisimile est ea ex margine vel commentario alicujus in textum Graecum irrepisse.
Versus 6: Est Autem Quaestus Magnus, Pietas Cum Sufficientia
6. EST AUTEM QUAESTUS MAGNUS, PIETAS CUM SUFFICIENTIA. — Est correctio. Dixit enim haereticos existimare quaestum esse pietatem: hic quasi seipsum corrigit, q. d. Imo vero ego ipse dico, quod vere quaestus magnus sit pietas, sed alio sensu quam haeretici idipsum dicunt. Illi enim pietate abutuntur ad quaestum et opes corradendas; ego vero dico magnum quaestum esse pietatem in seipsa cum sufficientia, id est si conjuncta sit sufficientiae, sive animo sibi sufficienti, id est sua sorte contento; quem parit et gignit ipsa pietas. Hoc enim est Graecum αὐτάρκεια, et talis αὐτάρκης erat Apostolus, cum dicit Philip. IV, 11: «Ego didici in quibus sum, sufficiens esse; scio humiliari, scio et abundare.» Vide ibi dicta. Rursum sufficientia proprie et ample capi potest, q. d. Vere magnum lucrum est pietas: affert enim secum quidquid homini satis est. Ita Maldonatus, in Notis manuscriptis.
Quaestus ergo magnus est pietas, quia opes supernaturales secum adfert et amicitiam Dei, quae opes coelestes piis praeparat et promittit. Rursum sufficientia jam dicta magnus est quaestus et thesaurus, quia is, cui sua parva et pauca sufficiunt, nec plus cupit habere, hic dives, hic pacatus, hic felix est. Unde Ausonius: Quis dives? qui nihil cupiat. Quis pauper? avarus. Hinc est et illud Stoicorum axioma: «Solus sapiens dives est, eo quod nihil concupiscat;» qui enim adhuc aliquid concupiscit, non habet satis, ac consequenter dives non est. Tale est et illud Ciceronis, paradox. 2: «Virtus ad beate vivendum seipsa est contenta, et qui virtutem habet, ei nihil deest ad beate vivendum,» q. d. Paulus: Falso isti falsi doctores arbitrantur quaestum esse pietatem, id est Christianam religionem et praedicationem ejus per se inutilem, supervacaneam et insufficientem, nisi ad quaestum et turpe lucrum referatur, uti ipsi referunt: ego enim plane contrarium censeo, scilicet veram pietatem conjunctam cum sufficientia et quiete animi, quaestum esse maximum. Non ergo pii cadant animis, non tristentur, etiamsi opibus destituantur, quia pietas animusque sua sorte contentus eis est instar opum omnium. Ita Theophylactus. Sic S. Paulinus, qui se ex opulento pauperem effecit, ut suos cives redimeret, vere dives effectus est. Nam ut de eo narrat S. Augustinus, lib. I De Civit. x, cum barbari Nolam vastarent, sic in corde Deum precabatur: «Domine, non ego excrucier propter aurum: ubi enim sint omnia mea tu scis. Ibi enim, inquit Augustinus, habebat omnia sua Paulinus, ubi cum condere et thesaurizare Christus monuerat.» Quid enim illi non sufficiat qui Deum habet, qui est Saddai, id est ipsa sufficientia? Sic religiosi, qui bonis se abdicant per votum paupertatis, vere divites efficientur, animumque curis omnibus liberum ac bonis omnibus cumulatum nanciscuntur.
Sic S. Ephrem in suo testamento: «Nec crumena, inquit, nec baculus, nec pera mihi unquam fuit; nunquam aurum aut argentum, aut ullam rem aliam possedi: nam bonum regem ad suos dicentem discipulos audivi in Evangelio: Nihil in terra possideritis; quamobrem nulla me rerum ejusmodi cepit cupiditas.» Unde moriens S. Ephrem adjuravit suos, ne se veste pretiosa involverent ac sepelirent, sed si quid sibi dare vellent, id in pauperes conferrent. Cum vero quidam in ejus venerationem propensior secus fecisset, vestemque pretiosam illi adornasset, mox a daemone correptus est, sed precibus S. Ephrem liberatus fuit, uti narrat Gregorius Nyssenus in Vita S. Ephrem.
Potest secundo «sufficientia» accipi quasi tam inopiae, quam copiae opposita, pro rebus ad vitam necessariis et sufficientibus, q. d. Magnae sunt opes ipsa pietas cum sufficientia, id est per sufficientiam quam afferre solet, quia scilicet ordinarie Deus piis providet de sufficientia, id est de sufficienti victu et vestitu, aliisque rebus ad vitam necessariis et sufficientibus, etiamsi opes saepe eis non concedat; Christiana enim religio et pietas docent Christianum, opes hujus vitae sitas esse non in millibus auri et argenti, sed in sufficientia: puta divitem esse eum qui habet non affluentia, sed necessaria, quae vitae tuendae sufficiunt, qualia Christianis et piis viris communiter largitur Deus, ita intelligit S. Augustinus, epist. 121 ad Probam, cap. 11, atque hoc est quod petiit Salomon, Prov. xxx: «Mendicitatem, ait, et divitias ne dederis mihi, tribue tantum victui meo necessaria.» Et hoc est quod Christus multis probat Matth. vi, ac tandem vers. 33 concludit dicens: «Quaerite ergo primum regnum Dei et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis.» Hanc sufficientiam significavit manna datum Hebraeis, quod omnibus aequaliter sufficiebat; nec plus aut minus quam sufficientia exigebat, colligebatur, ut scilicet doceret nos, inquit Nyssenus libro De Vita Mosis, unam esse communem in omnibus edendi mensuram divinam, sufficientiam.
Hinc Plato, lib. IV De Republ., ab urbe bene constituta arcendam esse docet tam affluentiam quam inopiam, servandam vero esse mediocritatem et sufficientiam rerum necessariarum. Idem in Sparta sanxit Lycurgus, dictans eam in mediocritate fore invictam, in affluentia perituram: itaque re ipsa evenit. Aristoteles vero dicere solebat, paupertatem quidem multis rebus indigere, inexplebilitatem autem omnibus. Utroque modo hic accipi posse sufficientiam indicant sequentia, ac praesertim quod ait: «Habentes alimenta et quibus tegamur, his contenti sumus;» ubi pro contenti sumus, graece est idem verbum ἀρκεῖ, a quo deducitur αὐτάρκεια, id est sufficientia: videlicet utraque jam dicta, qua scilicet sobriis et necessariis alimentis et tegumentis a Deo donati, iis contenti sumus. Prior tamen sensus sublimior est, et Pauli pectori congruentior.
Moraliter S. Chrysostomus, hom. 79 in Joan.: «Nonne, inquit, in hoc ab angelis differimus, quod ipsi non egent ut nos? Igitur quanto paucioribus indigemus, tanto magis angelis appropinquamus: quanto pluribus, tanto magis ad hanc caducam vitam deflectimur.» Et infra contendit, quo magis cupiditas intenditur, eo etiam magis miseriam et servitutem hominis intendi et augeri: «Nonne, inquit, propterea Adam beatum dicimus, quoniam nulla re indigeret, non victu, non vestitu; quanto plura amplecteris, tanto magis derogas tuae libertati: vera namque libertas est nulla re indigere (qualis est in Deo); in secundo loco, minimis, quam angeli habent.» Hanc frugalitatem sectati sunt philosophi quoque, quasi sapientiae et quietis parentem. Vide Laertium in Vita Diogenis, Socratis et aliorum.
Versus 7: Nihil Enim Intulimus In Hunc Mundum; Haud Dubium Quod Nec Auferre Quid Possumus
7. NIHIL ENIM INTULIMUS IN HUNC MUNDUM; HAUD DUBIUM QUOD NEC AUFERRE (concinnius vertisset, efferre, ut habet Graecus: hoc enim opponit τῷ inferre, cum ait «intulimus») quid possumus. — Rationem dat cur sufficientia sit magnus quaestus, seu cur quisque sua sorte et paucis necessariis contentus vivere debeat, seque aestimare divitem et felicem, nec requirere opum copiam. Ratio est, quia hae opes tantum datae sunt ad usum praesentis vitae, quae brevis est, et in qua assidue nobis tendendum est ad alteram vitam, beatam et aeternam, ut opes coelestes acquiramus: ergo in hac vita opibus terrenis non inhiandum est, sed modice et sobrie, ac tantum quantum ad vitam hanc necessarium est, iis utendum est; ut qui magnas habet opes, non exultare, non luxuriari; qui paucas, non tristari, nec dejici debeat; sed quisque sua sorte tam modico tempore contentus vivat, quia non plus opum dives ex hac vita exiens secum efferet, quam pauper; non plus rex vel princeps, quam faber vel agricola.
Moraliter haec cogitatio, quam hic suggerit Apostolus, mire omnes Christianos excitare potest ad hanc sufficientiam, atque ad opum et omnium rerum humanarum contemptum: si nimirum primo cogitent omnes nos ea lege nasci, ut parum in vita commorati protinus ab ea exeamus; si quisque sibi dicat quod David ad Ethai: «Heri venisti, et hodie compelleris nobiscum egredi.» Quid aliud, ait S. Augustinus, est vita quam cursus et pernix cursus ad mortem, imo ad immortalitatem? Et, ut ait Nazianzenus, Ipsum quod vivo, est veluti rapidissimus amnis, Qui sursum exoriens semper ad ima fluit. Et, ut rursum idem Nazianzenus, A tumulo tumulum peto: id est, ab utero matris in sepulcrum tendo. Unde vere Seneca, epist. 59: «Quotidie demitur, inquit, aliqua pars vitae nostrae, et tum quoque cum crescimus, vita decrescit. Hunc quem agimus diem, cum morte dividimus; mox, ut in vitam ingredimur, statim alia porta exire incipimus.»
Secundo, ad opum contemptum inducet cogitatio vilitatis earum, quam hic innuit Apostolus. Quid enim sunt opes nisi massae terreae, terrae affixae et in terra semper mansurae? Quid enim est aurum, inquit S. Bernardus, nisi terra rubra? quid argentum nisi terra alba? quid sunt margaritae nisi excrementa concharum? quid est purpura nisi sanguis foedi ostrei? quid byssus nisi foedus humor bombycum ab iis e visceribus eductus, et in lenta fila deductus? Pulchre ergo S. Chrysostomus hic: «Candore, inquit, lucentis margaritae attraheris? cogita maris esse aquam, et in ejus sinibus ante jacuisse dejectam. Rapit animam auri fulgor et nitor argenti? cogita terram ac cinerem ea prius fuisse et modo esse. Placet pretiosa et serica vestis? at vermium ille contextus est, opinio est et humana praesumptio: nihil habet in se naturalis pulchritudinis,» q. d. Haec magni fiunt, non quod magna sint, sed quod homines haec magni faciant; auro enim et argento ac pecuniae pretium dat existimatio hominum.
Tertio, eodem inducet, si cogitemus nos in morte nudos, uti venimus, remittendos cum uno linteamine, cui involvemur, ad sepulcrum et terram quasi matrem nostram, et tantum hinc elaturos nobiscum opera quae fecimus, sive bona, sive mala.
Saladinus, rex Aegypti, Sultanus potentissimus, qui Christianos Hierosolymis et terra sancta, quam duce Godefrido Bulionio recuperarant, et per octoginta annos tenuerant, expulit, jam moriturus per omnia sua castra circumferri jussit interulam, in qua sepeliendus erat, de lancea suspensam, cum hac praeconis voce: Saladinus, Asiae totius dominator, ex tanto imperio tantisque opibus moriens nihil aliud secum defert. Testis est Fulgosius, lib. VII, cap. 11; Bergomensis, lib. XII; Platina in Caelestino III, et alii. Pulchris parabolis duorum amicorum (scilicet opum et consanguineorum) qui hominem accitum ad judicium deseruerunt, et tertii fidelis amici, puta virtutis, qui solus ei astitit, ejusque causam apud judicem peregit, idipsum demonstrat Barlaam Josaphato apud Damascenum, cap. xiii et xiv Historiae eorumdem.
Quare apte in hunc Apostoli locum S. Hieronymus, lib. II Contra Jovinianum: «Deliciae, inquit, et epularum varietates, fomenta avaritiae sunt. Grandis exultatio animae est, cum parvo contentus fueris, mundum habere sub pedibus, et omnem ejus potentiam, epulas, libidines, propter quae divitiae comparantur, vilibus mutare cibis et crassiore tunica compensare. Tolle epularum et libidinis luxuriam, nemo quaeret divitias, quarum usus aut in ventre, aut sub ventre est; unde et Poeta: Serviet aeternum qui parvo nesciet uti. Et Aristoteles in Ethicis omnem prodigum avarum esse dicit.»
Versus 8: Habentes Autem Alimenta, Et Quibus Tegamur, His Contenti Simus
8. HABENTES AUTEM ALIMENTA, ET QUIBUS TEGAMUR, HIS CONTENTI SIMUS. — Pro alimenta graece est διατροφάς, quod S. Cyprianus explicans orationem Dominicam vertit, exhibitionem, hoc est, quod vulgo dicimus praebendam. In hac enim vita cuique homini suam quasi praebendam alimoniae assignavit Deus, qua contentus vivat oportet. Secundo, pro contenti simus graece est ἀρκεσθησόμεθα, id est contenti erimus; est hebraismus: Hebraei enim futurum usurpant pro imperativo et subjunctivo; forte etiam Noster legit per omega ἀρκεσθησώμεθα, quod significat, contenti simus.
Haec cogitabat S. Joannes Eleemosynarius, qui in vita adeo omnia sua erogavit in pauperes, ut moriens tantum medium nummum in cista reliquerit, quem testamento pauperibus quoque legavit. Et Hilarion, teste Hieronymo in ejus Vita, cum testamento omnes suas divitias relinqueret Hesychio, non nisi Evangelium, tunicam sacceam, cucullam et palliolum ei reliquit.
Versus 9: Nam Qui Volunt Divites Fieri, Incidunt In Tentationem Et In Laqueum Diaboli
9. NAM QUI VOLUNT DIVITES FIERI, INCIDUNT IN TENTATIONEM, ET IN LAQUEUM DIABOLI, ET DESIDERIA MULTA INUTILIA ET NOCIVA, QUAE MERGUNT HOMINES IN INTERITUM ET PERDITIONEM. — Dat rationem cur alimentis et tegumentis debeamus esse contenti, quia scilicet si his non contentus appetas divitias, incides in tentationes et laqueos diaboli.
Nota primo: Loquitur Apostolus omnibus Christianis, sed maxime Episcopis et doctoribus. Falsorum enim doctorum avaritiam taxavit vers. 5, et eorum occasione digressus est hucusque suadendo fugam avaritiae; nam, ut notat Ambrosius, doctor et pastor studens lucris, non tantum sibi, sed et aliis nocet, quia dat eis exemplum avaritiae in ea ad quam natura nostra maxime proclivis est. Unde, vix possibile esse, ut talis suo muneri et curae satisfaciat: qui enim vilis lucelli gratia Ecclesiae curam suscipit, lanam potius et lac, quam ovium suarum salutem spectat; imo curas et cogitationes pene omnes in nummis accumulandis consumit: necesse est ergo ut animas negligat, non curet, vix de iis cogitet. Ubi adverte: Non dixit Apostolus: Qui divites sunt, sed, Qui volunt divites fieri. Nam, ut ait S. Augustinus, hom. 13 inter 50, «Cupiditates accusavit, non facultates: avaritia enim est velle esse divitem, non autem esse divitem;» ut idem Augustinus ait, serm. 203 De Tempore. Nam divites multi boni et sancti sunt, qui pecunias habent, sed eas aspernantur ac rite dispensant et in pauperes distribuunt.
Hinc secundo, notat Theodoretus hanc cupiditatem inesse magis iis qui pecunias suo labore comparant, quam iis qui eorum sunt haeredes aut successores. Ratio est, quam dat Plato lib. I De Republ., quia scilicet illi qui sua industria opes comparant, magis amant illas tanquam fructus et foetus suo sudore partos; qui vero eas possident sine labore, minus eas amant, quia cogitant eas esse foetus non propriae, sed alienae industriae. «Nam et poemata, inquit, sua amant poetae magis quam aliena, et proprios filios parentes magis amant quam alienos.»
Nota tertio: Cupido divitiarum inducit in tentationem, quia inexplebilis et vehementissima est; imo Crescit amor nummi, quantum ipsa pecunia crescit. Hinc inducit hominem, ut negligat Sacrum et res divinas, ut contractus usurarios ineat, ut violet jura divina et humana, atque per fas et nefas opes accumulet; et, si poenitere volens moneatur restituenda esse injuste acquisita, restituere nolit, adeoque facilius animam sibi quam opes male partas avelli patiatur. Hinc Apostolus avaritiam vocavit idolorum servitutem et avarum idololatram.
Nota quarto: Τὸ diaboli non est in Graeco, nec in Syro, nec apud Chrysostomum, Theodoretum, Theophylactum, sed intelligitur et forte olim fuit. Nam Primasius et Cyprianus, serm. 6 in Orat. Dominicam, legunt nomen diaboli. «Advertis, inquit Cyprianus, laqueum diaboli esse divitias, quem tetendit etiam Salvatori.»
Secundo, Chrysostomus «laqueum» hunc intelligit infidelitatem, in quam labuntur qui toti inhiant divitiis: hoc enim est quod versu sequenti ait Apostolus: «Quam quidam appetentes erraverunt a fide.»
Tertio, Haymo «laqueum» hunc interpretatur damnationem.
Quarto, alii superbiam accipiunt. Quocirca S. Augustinus in Sententiis, num. 197: «Dominus, ait, est rerum quas habet, qui nulla cupiditate illuditur. Nam qui amore terrenorum obstringitur, non possidet, sed possidetur.»
Quinto, alii captivitatem intelligunt, quae animi libertatem tollit; dives enim suis opibus quasi compedibus astrictus est, unde opes a Gentilibus Plutonis compedes nuncupantur.
Sexto et optime, laqueus diaboli est is, quem explicans statim subdit Apostolus: «Et desideria multa inutilia et nociva;» ubi conjunctio et significat, id est. Ita enim sumitur Coloss. II, 8 et alibi, ut ibi dixi.
Unde nota quinto: «Laqueus» et, ut Cyprianus loco jam citato legit, muscipula, quam volentibus ditescere injicit diabolus, sunt desideria inutilia et nociva, quae necessario ingerunt se tum ad comparandas, tum ad augendas, tum ad impendendas opes. Adde divitias sequi ambitionem et desiderium gloriae ac pompae in vestitu, in curribus, in famulatu, in palatiis, in mensa, in conviviis omnique apparatu externo: quae mentem hominis distrahunt a Deo et rebus divinis, eamque in se trahunt et absorbent, totamque vanam, cupidam, deliciosam, superbam efficiunt, aliisque multis peccatis illaqueant. Merito ergo S. Bernardus, serm. 3 in Psal. Qui habitat, ex his Apostoli verbis inferens: «Ergone laqueus diaboli divitiae sunt hujus saeculi?» gemit et exclamat: «Heu quam paucos inveniemus, qui ab hoc liberati laqueo exultent! quam multos, qui dolent quod parum sibi videntur irretiti, et adhuc quantum possunt, ipsi se involvere et intricare laborant! Vos qui reliquistis omnia et secuti estis non habentem ubi caput suum reclinaret, Filium hominis, exultate et dicite: Quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium. Confitemini illi toto corde, tota anima, tota virtute, et ex ipsis medullis cordis ei gratias agite dicentes: Quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium.»
MERGUNT. — Graece βυθίζουσι, id est demergunt in profundum, «interitum» scilicet et damnationem: sunt enim «inutilia et nociva.» Ubi adverte: Pro inutilia graece est ἀνοήτους, id est stulta et amentia. Ita Theophylactus, qui id ipsum explicans addit: «Quomodo, ait, non est stultum simias alere, belluas ac pisces in vivariis ac septis includere, equos exornare auro, intraque tectum aquam ducere, ac in solo, sive pavimento domus faciem veluti in speculo ob nitorem lapidum contemplari? haec stulta sunt ac noxia, quae animae divitias laedunt, sensusque absumunt. Quid, quod plerique (divites opibus superbientes) tyrannidem affectantes mortem sibi ipsis attulerunt?»
Praeclare Galenus in paraphrasi orationis εἰς τὰς τέχνας: Demosthenes, inquit, divites imperitos et litterarum expertes aureas pecudes appellabat, Diogenes vero eosdem ficubus comparabat, quae nascuntur in locis praeruptis et inaccessis. Harum enim arborum fructu non homines, sed cervi et graculi vescuntur: sic et horum bona et reditus non ab honestis hominibus, sed a quibusdam facetis et assentatoribus absumuntur. Plato, lib. V De Legibus, asserere non dubitat eos, qui valde divites sunt, non esse viros bonos, eo quod homines fere opibus et rebus secundis insolescant. Plutarchus narrat ita quemdam Syllae ob tot opes glorianti respondisse: «Quomodo vir bonus esse potes, qui tam magnas opes possideas, cum nihil a patre acceperis?»
Versus 10: Radix Omnium Malorum Est Cupiditas
10. RADIX OMNIUM MALORUM EST CUPIDITAS. — Quaeram S. Augustinus, lib. II De Genesi ad litter., cap. xiv, et Anselmus cupiditatem sive avaritiam accipiunt generalissime, illam scilicet, qua quisque appetit aliquid amplius, sive honoris, sive opum, sive voluptatum, sive vindictae, quam ipsi conveniat; ita ut superbiam comprehendat cupiditas quasi speciem, idque probat, quia alibi, puta Eccl. x, 15, dicitur «initium omnis peccati esse superbia.» Secundo, quia constat non omne peccatum nasci ex cupiditate pecuniae: Diaboli enim peccatum fuit non amor pecuniae, sed honoris.
Verum haec oppositio est praeter mentem Apostoli. Id patet ex Graeco, ubi pro cupiditas est φιλαργυρία, id est amor et cupiditas argenti, puta pecuniae, sive avaritia proprie dicta. Ita explicant Ambrosius, Chrysostomus, Theophylactus et passim alii.
Haec ergo avaritia est radix omnium malorum, non quasi omnia peccata, quae in individuo unquam facta sunt ab ullo homine vel angelo, manaverint ex avaritia: hoc enim falsum est; sed quod omnis generis mala et peccata ex avaritia nasci soleant et saepe nata sint: vox enim omnium distributive capitur non pro singulis generum, sed pro generibus singulorum. Eodem sensu dici posset superbia esse radix omnium malorum, quia omnis generis mala prodire solent ex superbia. Sic enim vulgo dicimus humilitatem esse radicem omnium bonorum, charitatem, patientiam, orationem esse radicem omnium virtutum; quia qui hasce virtutes habet, per eas alias omnes sibi comparare potest, et saepe actu sibi comparat.
Hinc patet responsio ad primam objectionem S. Augustini: tam enim superbia, quam avaritia, radix est omnis peccati; quia tam superbia, quam avaritia hominem impellit ad omnia peccata, sive ad omne genus peccatorum.
Aliter, sed subtilius respondet D. Thomas, I II, Quaest. LXXXIV, art. 1 et 2, scilicet superbiam dici initium omnis peccati ordine intentionis, avaritiam vero dici radicem omnis peccati ordine executionis; quia avaritia suppeditat modum et instrumentum, scilicet pecuniam, cui omnia obediunt, ad implendum et exequendum omne peccatum, quod superbus animo suo concipit et patrare destinat. Hoc saepe verum est, non tamen semper: saepe enim fit ut avaritia tam ordine intentionis, quam executionis praecedat superbiam sitque radix omnis peccati, adeoque ipsius superbiae; uti saepe videmus pauperes et humiles, cum ditescunt, propter opes incipere insolescere et superbire. Prior ergo responsio planior, plenior et solidior videtur.
Hinc pulchre moraliter S. Ambrosius: «Avaritia, ait, quia omnia mala potest admittere, ideo radix omnium malorum est; quia ut desideria sua expleat (quod tamen impossibile est ut reipsa assequatur), et maleficia, et homicidia, et obscoenitatem, et quidquid sceleris est perpetrat.» Idem Ambrosius, lib. De Cain et Abel, cap. v: «Avaritia, inquit, quo plura abstulerit, eo magis inopem se esse credit; omnibus invida, sibi vilis; in summis divitiis inops, affectu extenuat, quod sensu abundat; nullus rapiendi modus, ubi nulla mensura cupiendi; elementa concutit, mare sulcat, terram effodit, coelum votis fatigat, nec sereno grata nec nubilo, condemnat proventus annuos, foetusque terrarum arguit.» Sic Bias: «φιλαργυρία, ait, ἐστὶ τῆς κακίας μητρόπολις,» id est studium pecuniae est metropolis omnis malitiae. Sic et Timon: «Duo sunt, inquit, malorum elementa, ἀπληστία et φιλοχρηματία,» id est inexplebilis opum cupiditas et gloriae appetentia; et Virgilius: Quid non mortalia pectora cogis, Auri sacra fames! sacra, id est sacrilega. Et Horatius: Perdidit arma, locum virtutis deseruit, qui Semper in augenda festinat et obruitur re. Sic et Ecclesiasticus, x, 9: «Avaro, inquit, nihil est scelestius: hic enim et animam suam venalem habet.» «Extirpa ergo cupiditatem, ait Augustinus, serm. 12 De Verbis Domini secundum Matth., et planta charitatem: sicut enim radix omnium malorum est cupiditas, ita radix omnium bonorum est charitas.» Vide Chrysostomum in morali hom. 17.
Denique scripsit in hanc Apostoli sententiam S. Augustinus homiliam, quae est octava inter 50, tom. X, ubi inter caetera ait: «Quia radix omnium malorum est cupiditas, et radix omnium bonorum est charitas, et simul ambae esse non possunt, nisi una radicitus evulsa fuerit, alia plantari non poterit: sine causa aliquis conatur ramos incidere, si radicem non contendit evellere.» Deinde cum Apostolo exhortans quemlibet ad eleemosynam, ait: «Si animum habet, profert et dat; si non habet, sufficit ei coram Deo voluntas bona: hic est pauper in arca, sed dives in conscientia; pauper in domo, sed dives in animo.»
QUAM QUIDAM APPETENTES ERRAVERUNT A FIDE, ET INSERUERUNT SE DOLORIBUS MULTIS. — Relativum «quam» non refert «cupiditatem,» sed «pecuniam:» haec enim appetitur, non autem ipsa cupiditas. «Pecunia» autem licet non sit in Latino textu, est tamen in Graeco: includitur enim in voce φιλαργυρία, haec enim non est aliud quam φιλία τῆς ἀργυρίας, sive ἀργύρου, id est amor pecuniae. Ecce quam omnium malorum radix sit cupiditas, cum ad apostasiam, haeresim, infidelitatem, quae malorum omnium est caput et congeries, deducat: avarus enim qui tantum praesentia bona quaerit per fas et nefas, negligit Deum et divina, adeoque tandem non credit superesse bona alia futuri saeculi, itaque religionem omnem ac fidem contemnit.
Sic hodie multi vel metu amittendarum, vel spe acquirendarum opum, a fide Christiana ad haeresim desciscunt.
Inseruerunt (περιέπειραν, id est infixerunt, vel transfixerunt) se doloribus multis. — Amor enim pecuniae instar spinae mentem hominis transpungit et vulnerat aculeatis curis, vigiliis, angoribus, timoribus, laboribus et molestiis, q. d. O homo, quid appetis opes? spinas appetis, non rosas; aculeos quaeris, non gemmas. Ita Chrysostomus cum suis. Verum quia hos dolores subjungit Apostolus apostasiae avarorum, quasi iis se inserant avari postquam erraverunt a fide, non ante: Hinc
Secundo, melius ex hebraismo dolores multos interpretabimur peccata et scelera multa, quae infidelitatem et avaritiam sequuntur. Hebraei enim peccatum vocant עמל amal, id est laborem et dolorem, quia causa est multorum dolorum. Sic Psalm. VII, 15: «Concepit dolorem (id est peccatum et iniquitatem, sequitur enim) et peperit iniquitatem,» scilicet quam concepit. Ita per opes et avaritiam corruptos fuisse mores Romanorum docet Juvenalis, et ex eo S. Augustinus, epist. 5 ad Marcellinum. Audi eum:
Servabat castas humilis fortuna Latinas Quondam, nec vitiis contingi parva sinebat Tecta labor, somnique breves, et vellere Tusco Vexatae duraeque manus, ac proximus urbi Hannibal, et stantes Collina in turre mariti. Nunc patimur longae pacis mala. Saevior armis Luxuria incubuit, victumque ulciscitur orbem. Nullum crimen abest, facinusque libidinis, ex quo Paupertas Romana periit.
Tertio, plenissime accipiemus hic quosvis dolores, sive puros, sive cum peccato conjunctos, qui avaros, praesertim in infidelitatem prolapsos, consequi solent; uti sunt infamia, angor conscientiae, damna rerum temporalium, perplexitas et pene necessitas non tantum usuras, fraudes, sed et infidelium commercia, superstitiones et errores, omnesque infidelitatis actus admittendi, ne suorum gratiam perdant, scilicet ut videantur vere descivisse ad infideles et ex animo infidelitatem esse complexi; ac tandem metus, periculum et reatus gehennae, qui est dolor dolorum.
«Quapropter, inquit Prosper, lib. II De Vita contempl., cap. XIII, ei qui militat Deo, fugiendae sunt divitiae, quas qui habent, sine labore non quaerunt, sine difficultate non inveniunt, sine cura non servant, sine noxia delectatione non possident, sine dolore non perdunt.» Noli ergo ea amare, quae amata inquinant, possessa onerant, amissa cruciant.
Praeclare Galenus, lib. De Curandis animi morb., cap. IX, ostendit cupiditatem esse inexplebilem, omnisque tristitiae causam: «Scito, inquit, omnis moeroris causam esse insatiabilitatem, ex eo quod cupiditates habeant homines, quae neque satiari, neque expleri possunt. Semper enim concupiscunt, qui praesentium rerum inexplebiles sunt: proinde si duplum quidpiam habent, triplum illico student acquirere; si triplum, quadruplum, appetere incipiunt. Quare tu nunquam omnibus ditior, sed propter immensas cupiditates, semper futurus es pauper. Recte igitur dictum, insatiabilitatem vitium animi esse pessimum: fundamentum enim quoddam esse omnium cupiditatum, pecuniae, gloriae, bonorum, principatus, contentionis,» etc.
Et S. Chrysostomus, hom. cum Sartonius et Aurellius acti essent in exilium, tom. V: «Vesana, inquit, divitiarum cupiditas, est morbus insanabilis, fornax quae nunquam extinguitur, tyrannis per orbem longe diffusa: divitiae ingratae sunt, fugitivae, homicidae, crudeles et implacabiles, bestiae incicurabiles, praecipitium undequaque praeruptum, scopulus assiduis plenus fluctibus, mare innumeris ventis agitatum, inimicae irreconciliabiles, quaeque nunquam erga eos, a quibus possidentur, remittunt simultatem.»
Et Chrysologus, serm. 29: «Cupiditas, inquit, saevus hostis, amando laedit, nudat ditando, etiam captivat aspectum, fidem frangit, violat affectum, vulnerat charitatem, turbat quietem, adimit innocentiam, docet furtum, suadet fraudes, imperat latrocinium.»
Quin et Plutarchus in Moralibus, docet avaros infelicem agere vitam: «Ut Chius, inquit, ille vina optima vendebat aliis, ipse vappam potabat: sic qui omnia sua depravant, nec suis ipsorum bonis fruuntur. Hujus servus interrogatus, quid ageret dominus: Cum adsint, inquit, bona, quaerit mala.»
Versus 11: Tu Autem, O Homo Dei, Haec Fuge
11. TU AUTEM, O HOMO DEI, HAEC FUGE. — Notat Theodoretus et Chrysostomus in Scriptura viros eximie sanctos, Deoque familiares vocari homines Dei, non quod reliqui homines non sint Dei, sed quod hi imaginem Dei, ad quam creati sunt, puram a peccatis integramque conservent. Sic vulgo vocamus homines divinos, qui rara virtute sunt admirabiles. Sic Achilles ab Homero saepe vocatur δίος Ἀχιλλεύς, id est divinus Achilles. Verum nota esse hebraismum; Hebraei enim איש האלהים isch haelohim, id est virum Dei, vocant eum, qui est Dei apud homines internuntius, interpres, vicarius, per quem Deus loquitur, operatur et moderatur suum populum.
Hinc primo, et saepissime hoc nomen tribuitur Prophetis, quos Spiritus Dei regebat. Sic Eliae dicit Pentacontarchus IV Reg. I, 11 et 12: «Homo Dei,» cui Elias: «Si homo Dei sum, descendat ignis de coelo,» etc. Sic I Reg. IX, 6, de Samuele dicitur: «Vir Dei est in civitate hac;» sic Judicum XIII, 6, Manue de angelo, quem videbat: «Vir Dei, inquit, venit ad me, habens vultum angelicum;» sic III Reg. XIII, 1, dicitur: «Vir Dei venit de Juda in sermone (id est jussu) Domini in Bethel.» Quis autem sit hic vir Dei, exponit vers. 18, ubi eum vocat נביא nabi, id est prophetam; sic II Timoth. cap. III, vers. 17, doctor sacrae Scripturae vocatur a Paulo «homo Dei:» jam enim sunt doctores, quod olim erant prophetae.
Secundo, איש האלהים isch haelohim, id est homo Dei, est nomen quod tribuitur regibus, principibus et praelatis a Deo constitutis, ut suo nomine populum regant: his enim Deus suam potestatem judicandi et gubernandi (quam significat nomen elohim) communicat. Sic Moses a Deo constitutus, Deique ad populum internuntius, vocatur «homo Dei,» Deuter. XXXIII, 1: sic David, II Paralip. VIII, 14, vocatur «homo Dei;» sic Act. II, 22, Petrus Jesum vocat «virum approbatum a Deo (id est virum Dei) virtutibus et signis, quae Deus fecit per illum;» et cap. XVII, vers. 31, Paulus Jesum vocat «virum in quo Deus judicaturus est orbem.» Vir ergo Dei idem est quod judex, legislator, princeps, qui Dei nomine et virtute judicat, regit, operatur. Hic Timotheus utroque sensu vocatur «homo Dei:» priore, quia erat propheta, id est doctor populi; posteriore, quia erat Episcopus et princeps Ecclesiae Ephesinae eamque vice Dei regebat, q. d. Paulus: Memento, o Timothee, cujus sis, cui servias: Dei es, Deo servis, Dei vicarium agis; vide ergo ne avaritiae, de qua hactenus egi, servias: nemo enim potest Deo servire et mammonae.
SECTARE VERO JUSTITIAM. — Δίωκε, id est persequere, uti venator persequitur feram, ita tu justitiam: persequere, inquam, id est persequi perge majori studio et conatu, ut justitiam, pietatem, etc., quae habes, in te et tuis subditis, foveas et augeas: significatur enim hic non actus inchoatus, sed continuatus, juxta Can. 32.
Nota: Pro mansuetudinem, Ambrosius legit tranquillitatem animi: hanc enim parit mansuetudo. Porro mansuetudo Episcopo et Doctori valde est necessaria, ut suaviter et efficaciter in animos influat iisque virtutes inserat et vitia eximat: nec enim homines vitiosi ferunt asperitatem correctionis.
Versus 12: Certa Bonum Certamen Fidei, Apprehende Vitam Aeternam
12. CERTA BONUM CERTAMEN FIDEI, APPREHENDE VITAM AETERNAM, IN QUA VOCATUS ES, ET CONFESSUS BONAM CONFESSIONEM CORAM MULTIS TESTIBUS. — Graece est ἀγωνίζου τὸν καλὸν ἀγῶνα, q. d. Agoniza pulchrum sive praeclarum agonem fidei. Alludit enim ad palaestram et agones, qui Ephesi et in Graecia celebrabantur. Rursum alludit ad agones et certamina militaria, in quibus pulchrum est decertare fortiter usque ad mortem, ut generosus miles dicat sibi: Tu ne cede malis, sed contra audentior ito; moriar potius quam fugiam, pulchramque petam per vulnera mortem. Talis enim debet esse Christianus, ut quasi miles Christi pro Christo et Christi fide ad mortem et martyrium usque decertet. Unde ad hunc agonem generose obeundum passim Christianos adhortatur Apostolus, ut Philipp. I, 30: «Idem, inquit, certamen (graece ἀγῶνα) habentes, quale et vidistis in me et nunc audistis de me.» Hebr. XII, 1: «Per patientiam curramus ad propositum nobis certamen (ἀγῶνα).» I Cor. IX, 25: «Omnis qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet; et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam: sic currite ut comprehendatis.» Quod hic iisdem pene verbis dicit: «Certa bonum agonem, apprehende vitam aeternam.»
Secundo, certamen sive agon fidei, quem subit Episcopus, de quo hic proprie agit Apostolus, agon est, ut acerrimum se ostendat fidei Christianae defensorem, propagatorem et propugnatorem contra omnes insidias et persecutiones Judaeorum, Gentilium et haereticorum. Talis fuit agon Pauli, I Thessal. II, 2: «Passi, inquit, et contumeliis affecti, etc., fiduciam habuimus in Deo nostro loqui ad vos Evangelium Dei in multa sollicitudine,» graece ἀγῶνι; et II Timoth. IV, 7: «Bonum certamen certavi,» graece τὸν καλὸν ἀγῶνα ἠγώνισμαι. Hunc agonem describit II Cor. cap. XI, vers. 23 et seq.
Tertio, dicitur agon fidei is, quo quisque Christianus et praesertim Episcopus, contra peccata et vitia, omnesque mundi illecebras et concupiscentias, aeque ac terrores depugnat. Dicitur «fidei,» tum quia ob fidem Christi suscipitur; tum quia fides per spem et charitatem operans hoc bellum conficit. Persuadet enim Christiano, ut pro amore Dei sui et spe bravii coelestis obtinendi strenue in hoc bello decertet. «Haec est victoria, quae vincit mundum, fides nostra,» inquit S. Joannes, epist. I, cap. V, vers. 4. Unde Apostolus, ad Hebraeos XI, docet, «sanctos per fidem vicisse regna, operatos esse justitiam, aliaque admiranda partim fecisse, partim pertulisse.»
APPREHENDE (viriliter certando tanquam palmam victoriae) vitam aeternam, in qua (graece εἰς ἥν, id est ad quam) vocatus es — a Deo.
Ita certarunt omnes Sancti cujusvis saeculi, et certando virtutis laudem et coronam adepti sunt. Audi S. Chrysostomum, serm. De Martyr., tom. III: «Ab origine mundi, ait, innocens Abel occiditur, Henoch Deo placens transfertur, justus Noe invenitur, Abraham fidelis probatur, Moses mansuetus dignoscitur, Jesus castus, David lenis, Elias acceptus, Daniel sanctus, tres pueri victores redduntur, Apostoli discipuli Christi credentium magistri habentur; a quibus eruditi Confessores fortissimi pugnant, Martyres perfecti triumphant, et Christiani semper exercitus diabolum Deo armati debellant. In istis semper pares virtutes, dissimiles pugnae, gloriosae victoriae.» Deinde horum exemplo singulos ad certamen excitans, eisque classicum canens ait: «Unde tu, Christiane, delicatus es miles, si putas te posse sine pugna vincere, sine certamine triumphare. Exsere vires, fortiter dimica, atrociter in praelio isto concerta. Considera pactum, conditionem attende, militiam nosce: pactum, quod spopondisti; conditionem, qua accessisti; militiam, cui nomen dedisti.»
Ita septem fratres Machabaei intuitu vitae aeternae et spe beatae resurrectionis singuli se invicem excitabant ad certandum contra Antiochum; unde secundus linguam et manus constanter carnifici praecidendas extendens: «E coelo, ait, ista possideo; sed propter Dei leges nunc haec ipsa despicio, quoniam ab ipso me ea recepturum spero.» Mater vero eos exhortans aiebat: «Mundi Creator spiritum vobis iterum cum misericordia reddet et vitam, sicut nunc vosmetipsos despicitis propter leges ejus.» Et ad minimum conversa: «Peto, ait, nate, ut aspicias ad coelum, etc., ut non timeas carnificem istum; sed dignus fratribus tuis effectus particeps, suscipe mortem, ut in illa miseratione cum fratribus tuis te recipiam.» Certantibus enim vita aeterna promissa est, et datur ut bravium.
Audi pulchram hac de re visionem, quam narrat Joannes Moschus in Prato spirit., CXXX: «Narravit, ait, nobis et istud Abbas Athanasius de se: Venit, inquiens, mihi aliquando cogitatio, dicens: Quid putas erit certantibus et non certantibus? Et cum factus essem in exstasi, venit ad me quidam dicens mihi: Sequere me; adduxitque me in quemdam locum plenum luminis et gloriae, statuitque me juxta unam januam, cujus species enarrari non potest: audiebamus autem interius quasi multitudinem innumerabilem laudantium Deum. Cumque pulsaremus, audivit quispiam intus et dixit: Quid vultis? Ait ductor meus: Ingredi volumus. Respondit ille: Non huc ingredietur quispiam in negligentia degens; sed si intrare vultis, abite, certate, nihil aestimantes vanitates saeculi.»
Et confessus, q. d. Ob hanc palmam, scilicet vitam aeternam, consequendam confessus es bonam confessionem: Primo, in baptismo, inquit Chrysostomus, Theophylactus, Ambrosius. Olim enim adulti, qualis erat Timotheus, qui ex gentilismo convertebantur ad christianismum, publicam faciebant professionem fidei et christianismi; qualem fecisse Victorinum Rhetorem docet Augustinus, lib. VIII Confess., cap. II. Hinc ad hanc fidei confessionem retinendam voceque et vita profitendam, saepe suos hortatur Apostolus, ut Hebr. X, 23: «Teneamus, inquit, spei nostrae confessionem indeclinabilem.» II Corinth. IX, 13: «Glorificantes Deum in obedientia confessionis vestrae in Evangelium Christi.» Hebr. III, 1: «Considerate Apostolum et pontificem confessionis nostrae Jesum.»
Secundo et potius, «confessus,» vel, ut vertit Syrus, Vatablus et alii, professus es bonam professionem, quando in persecutione Gentilium, ac praesertim fabrorum Dianae Ephesinae illustrem fidei protestationem, imo propugnationem, Ephesi in publico Asiae totius theatro cum vitae tuae periculo ostendisti et exhibuisti. Ita quoque explicant Chrysostomus et Theophylactus: ad hanc enim persecutionem protestationem potissimum respicere Apostolum patet, quia agit de protestatione, in qua, ut praecessit, profitens fidem Christi certat bonum certamen, ut apprehendat vitam aeternam. Unde et mox subdit talem confessionem fecisse Christum coram Pontio Pilato, in summa scilicet persecutione Judaeorum quaerentium Christum ad necem, ut ad crucem a Pilato damnaretur, eo quod confiteretur se esse Messiam.
Tertio, non male S. Thomas, Cajetanus, Lombardus, intelligunt de ea protestatione et promissione, quam, praesente populo Christiano, fecit Timotheus, dum consecraretur Episcopus, scilicet se evangelizaturum fidem et fideliter curaturum Ecclesiam Ephesinam. Sic monachi et Religiosi faciunt bonam confessionem et professionem, dum faciunt vota, quibus profitentur se renuntiare mundo, mundi voluptatibus et divisibili vitae, inquit S. Dionysius, cap. VI Eccles. Hierarch., pag. 2.
Versus 13: Praecipio Tibi Coram Deo, Et Christo Jesu, Qui Testimonium Reddidit Sub Pontio Pilato
13. PRAECIPIO TIBI CORAM DEO, ET CHRISTO JESU, QUI TESTIMONIUM REDDIDIT SUB PONTIO PILATO BONAM CONFESSIONEM. — Notat Ambrosius tam severe praecipere Apostolum, non tam propter Timotheum, cujus zelus hoc praecepto non egebat, quam propter ejus successores, omnesque deinceps futuros Episcopos.
Secundo, duos hic Episcopo stimulos addit ad acuendam ejus virtutem et animum in hoc agone, quem praecipit Paulus. Prior est, quod decertet «coram Deo, qui vivificat omnia,» id est qui omnibus viventibus vitam dat et conservat, ac praesertim qui omnes homines a morte ad vitam resuscitabit, q. d. Age ergo, o Episcope! viriliter depugna, sciens tibi paratam a Deo in resurrectione coronam vitae aeternae. Posterior est, quod decertet coram Christo, quem hic exemplar bonae professionis proponit: non enim in tribulatione aut persecutione deficiet, qui cogitaverit serio, quanta pro se, quamque constanter et patienter passus sit Christus.
Praeclare Cyprianus, lib. II, epist. 6 ad Martyres et Confessores, eos exhortatur, dicens: «Si vos acies vocaverit, si certaminis vestri dies venerit, militate fortiter, dimicate constanter, scientes vos sub oculis praesentis Domini dimicare, confessione nominis ejus ad ipsius gloriam pervenire: qui non sic est, ut servos suos tantum spectet, sed et ipse luctatur in nobis, ipse congreditur, ipse in certamine agonis nostri et coronat pariter et coronatur.»
Unde nota tertio: Christus «testimonium reddidit bonam confessionem,» id est testimonium quod fuit bona confessio: est enim appositio; nam graece est, μαρτυρήσαντος τὴν καλὴν ὁμολογίαν, id est qui (scilicet Christus) testatus est, vel testatam fecit bonam vel praeclaram confessionem. Haec bona sive praeclara Christi confessio fuit, qua coram Pontio Pilato, totoque concilio et populo Judaeorum professus est se esse Messiam regem Judaeorum, missum in mundum ut testimonium perhiberet veritati, scilicet ut doceret homines veram doctrinam bene et pie vivendi et ad salutem aeternam perveniendi. Ita Chrysostomus, Theophylactus et alii.
Nota quarto: Non dixit Apostolus: Confessus est bonam confessionem, uti dixerat de Timotheo vers. praeced., sed: «Testatus est, vel testatam fecit, bonam confessionem;» quia Christus suam confessionem ore tenus factam, passionis, crucis et mortis tolerantia veratam fecit, suoque sanguine confirmavit et obsignavit. Ita Chrysostomus cum suis. Hoc enim significat Graecum μαρτυρήσαντος. Christus enim est Martyr et Martyrum dux et caput: unde Apoc. I vocatur testis (graece μάρτυς) fidelis, et inde Martyres sunt dicti, qui sanguine suo, morte et martyrio protestantur fidem Christi esse veram; alii enim qui in tribulationibus examinati profitebantur fidem Christi, a bona sua confessione vocabantur Confessores: quod si deinde eam ob causam morte afficerentur, vocabantur Martyres, hinc de Christo canit Ecclesia: «Rex gloriose Martyrum, corona confitentium.»
Versus 14: Ut Serves Mandatum Sine Macula, Irreprehensibile
14. UT SERVES MANDATUM SINE MACULA, IRREPREHENSIBILE. — Nonnulli intelligunt mandatum dilectionis, quod primum, magnum et generale est mandatum.
Secundo, alii accipiunt de mandato quod baptizato traditum est in baptismo, ut scilicet vestem innocentiae quam accepit custodiat, seque immaculatum et irreprehensibilem exhibeat Christo venienti ad judicium.
Tertio et melius, alii intelligunt mandatum quod immediate praecessit, scilicet: «Certa bonum certamen fidei.»
Quarto et plenissime, «mandatum,» id est mandata, q. d. Quidquid tibi, o Episcope, hac epistola praescripsi et demandavi, hoc serva.
Nota: Mandatum hoc jubet servari «sine macula,» non quasi mandatum quod sanctum et purum est, in se reprehendi possit, sed quod mandatarius cui datur mandatum, illud servare debeat integre et inviolate, ut jure de ejus neglectu aut violatione reprehendi nequeat. Est ergo hypallage: mandatum enim servatur «sine macula et irreprehensibile,» quando mandatarius mandato obediens seipsum servat sine macula et irreprehensibilem: unde Graeca sic habent, τηρῆσαί σε τὴν ἐντολὴν ἄσπιλον, καὶ ἀνεπίληπτον. Ubi τὸ ἄσπιλον non ad ἐντολήν, sed ad σέ referendum verti potest cum Vatablo, Erasmo et aliis, ut serves mandatum immaculatus et irreprehensibilis. Hinc etiam Chrysostomus et Theophylactus sic explicant, q. d. Paulus: Serva mandata mea integre, ita ut neque in dogmatibus, neque in moribus maculam contrahas, ob quam merito reprehendaris.
Secundo tamen, Oecumenius, Hesselius et Primasius proprie ipsum mandatum dicunt ab obediente servari sine macula et irreprehensibile; quia qui inobediens mandatum transgreditur, quodammodo mandato notam aliquam et labem aspergit, illudque maculat et reprehendi facit; praesertim si sit Episcopus; hic enim si male vivat, facit ut Gentes blasphement tam legem, quam nomen Christi et Christianorum. Sic Jacobi IV, 11 dicitur: «Qui detrahit fratri, detrahit legi,» quae scilicet vetat detractionem. Sicut enim qui legi huic aliisque obedit, legem honorat: ita qui legem violat, ac proximo detrahit, legi ipsi detrahit, legemque ipso facto vilipendit et infamat.
USQUE IN ADVENTUM DOMINI NOSTRI JESU CHRISTI. — Pro adventu graece est ἐπιφάνειαν, id est apparitionem, illustrationem et illustrem splendidumque adventum: nam, ut dicitur Matth. XXIV, 30: «Videbunt Filium hominis venientem in nubibus coeli cum majestate magna et potestate.» Hac ergo mentione illustris et gloriosi adventus Christi ad judicium, excitat Apostolus Episcopum et Christianos omnes, ut sine macula se servent in obedientia mandatorum Christi, utpote qui sciant se a Christo et cum Christo gloria aeterna donandos. Unde Christianis hic adventus Christi deberet esse non terrori, sed in votis et desiderio. «Si enim, inquit Augustinus, in Psalm. CXLVII, amaremus Christum, utique adventum ejus desideraremus.»
Versus 15: Quem Suis Temporibus Ostendet Beatus Et Solus Potens, Rex Regum Et Dominus Dominantium
15. Quem (supple adventum Christi, ut patet ex graeco ὃν) suis temporibus ostendet (id est exhibebit) BEATUS ET SOLUS POTENS. — Nota: Pro beatus graece est ὁ μακάριος, q. d. Ille beatus, qui scilicet est ipsa beatitudo, beatque omnes angelos et sanctos, teque, o Timothee, omnesque Christianos beabit, si servent ejus mandata sine macula, ut dixi.
Secundo: Pro solus potens graece est μόνος δυνάστης, id est, solus dynasta et princeps, quia scilicet solus Deus a se ipso habet omne dominium, potestatem, principatum, illudque ita absolutum, potens et eminens, ut ejus respectu creati principes et dynastae videantur non esse principes et dynastae, sed tantum famuli Dei, quibus gratis et quasi mendicato umbraticum, exilem et temporarium dominatum et principatum elargitur et communicat Deus. Sic dicitur: «Nemo bonus nisi solus Deus;» rursum: «Ego sum qui sum,» quia esse Dei et bonitas Dei tam perfecta, solida et immensa sunt, ut omnis essentia et bonitas creata respectu illius increatae vix umbra sit, q. d. Paulus: Ne timeas mundi dynastas et reges in confessione et propugnatione fidei, o Timothee: his enim praesidet summus dynasta, qui solus proprie et absolute dynasta est, cui tu servis, quique tui curam gerit et te contra omnes mundi dynastas tuebitur. Ita Chrysostomus.
REX REGUM. — Graece βασιλεὺς τῶν βασιλευόντων, id est rex regnantium, scilicet non tantum regum, sed et tyrannorum. Erasmus haec tria Dei epitheta sic distinguit: δυνάστης, inquit, dicitur reipublicae gubernator et princeps: δυνάστην enim dicuntur, qui potentia rempublicam obtinent; quod Deo proprium est, utpote qui nullis subjectus est legibus. Βασιλεύς vero, id est rex, dicitur Deus a providentia, quasi πᾶσι ἐπιλεύσσων, quod scilicet omnibus prospiciat; et hoc unice convenit Deo. Denique dicitur Dominus quod auctoritatis est nomen: nullus enim potest rescindere quod Deo placuit. Ita Erasmus.
Verum minutior et exilior est ista distinctio: potius videtur Apostolus haec quasi synonyma congerere ad explicandam et exaggerandam immensam, omniaque transcendentem Dei potentiam et imperium, idque per nomina et dignitatum titulos, qui apud homines gradationem quamdam ab imo ad summum significant. Nam apud homines inter principes minimi sunt dynastae; his majores sunt reges; sed maximi sunt Domini sive Imperatores. Sic Augustus, Tiberius, Nero et alii Romani Imperatores vocabantur Domini, scilicet summi et absoluti, ut patet Actor. XXV, 26. Sic etiamnum Turcarum Imperator ab eis nuncupatur Magnus Dominus. Hinc et Deus vocatur אדני Adonai, id est Domini in plurali, hoc est, multus et magnus Dominus.
Versus 16: Qui Solus Habet Immortalitatem, Et Lucem Inhabitat Inaccessibilem
16. Qui solus habet immortalitatem. — Sicut dicitur Deus solus potens, ita et solus immortalis, scilicet a seipso plenissime et absolutissime, ita ut a nulla re mors aut interitus Deo inferri possit; angeli enim et animae licet immortalitatem Dei, sicut et esse spiritale Dei, aliquo modo participent, imperfecte tamen et tenuiter eam, aeque ut esse Dei, participant, adeoque absolute a Deo interimi et annihilari possunt. Hinc Plato in Timaeo inducit Deum diis minoribus, id est angelis, ita loquentem: «Generati estis immortales quidem, et tamen indissolubiles omnino non estis: nec tamen nunquam dissolvemini, nec mortis fatum subibitis. Nam voluntas mea majus praestantiusque vobis est vinculum ad vitam custodiendam, quam nexus illi quibus estis tunc, cum gignebamini, colligati.»
Secundo, S. Augustinus, lib. I De Trinit., cap. I, et Gregorius, lib. XII Moral., cap. XVII, per «immortalitatem» hic accipiunt immutabilitatem: immutabilitas enim est ratio et quasi causa incorruptionis et immortalitatis, et rursum, omnis immutabilitas est quaedam immortalitas, sicut omnis mutabilitas est quaedam mors, et contra. Quia quod mutatur, transit ab eo quod erat ad aliud quod non erat: quod est quaedam mors et interitus prioris esse, quod mutatione hac deperit. Jam hoc sensu constat solum Deum esse immortalem, id est immutabilem: nam angeli et homines mutabiles sunt. Unde S. Bernardus, serm. 81 in Cant., infert animam hominis, licet sit immortalis, tamen modicam tantum habere partem immortalitatis, eo quod Apostolus de Deo dicat: «Qui solus habet immortalitatem. Quod ego, inquit, reor propterea dictum, quod solus sit natura incommutabilis Deus, qui ait: Ego Dominus, et non mutor. Vera namque et integra immortalitas tam non recipit mutationem, quam nec finem; quod omnis mutatio quaedam mortis imitatio sit. Omne etenim quod mutatur, dum de uno ad aliud transit esse, quodammodo necesse est moriatur quod est, ut esse incipiat quod non est. Quod si tot mortes, quot mutationes, ubi immortalitas? Et huic varietati subjecta est ipsa creatura,» etc.
Nota, haec dici contra Simonem Magum: ipse enim praeter Deum ponebat alias virtutes vel principes immortales et potentes per se et independentes quasi a Deo. Hos ut tollat Paulus, dicit solum Deum esse potentem et immortalem ex se.
Dices: Solus Pater hic dicitur potens et immortalis; ergo Filius et Spiritus Sanctus non sunt immortales et potentes per se.
Respondeo primo, negando antecedens: nam absolute loquitur hic Apostolus de Deo, qui communis est tribus personis. Unde S. Augustinus, lib. I De Trinitate, cap. VI, vult Apostolum hic loqui de tota SS. Trinitate.
Secundo, etiamsi de solo Patre, ut vult Chrysostomus, diceret Apostolus: Solus Pater est potens et immortalis; hoc ipso non debet intelligi seclusus Filius aut Spiritus Sanctus, sed tantum ea, quae sunt alterius naturae, seu quae aliam habent essentiam, quam habeat Deus Pater. Est enim axioma Theologorum, particulas exclusivas, solus, tantum, duntaxat et similes, in divinis, cum adduntur actibus notionalibus, excludere alias personas; cum vero adduntur attributis essentialibus (qualis est potentia, immortalitas, etc.), tantum excludere alias essentias, seu res quae aliam habent naturam. Tam ergo Filius et Spiritus Sanctus quam Pater, habent omnipotentiam et immortalitatem per se, sive ex se, id est, ex sua essentia et divinitate.
Tertio, respondet Cyrillus, lib. IV Thesauri, cap. ult., solum Patrem habere potentiam et immortalitatem a se, quia a nullo alio ea habet: Filium autem et Spiritum Sanctum non habere ea a se, sed a Patre, quia est principium totius SS. Trinitatis, ut hoc se non naturam, sed personam denotet.
LUCEM HABITAT INACCESSIBILEM. — Haec lux est ipse splendor et gloria majestatis divinae increata, immensa et inenarrabilis, quae est fons omnis luminis, claritatis, cognitionis, gloriae; et ut verbo dicam, haec lux est ipse Deus. Unde anthropopathos in ea habitare dicitur Deus: Deus enim proprie domum non habet, in qua habitet, sed habitat, id est existit, in seipso.
Secundo, haec lux nobis est inaccessa: unde nobis non lux, sed caligo est. Hinc in veteri Testamento Deus Mosi et Prophetis apparuit in nube et caligine, Exod. XX, 21; Psalm. XVII, 10 et 12: «Posuit, inquit, tenebras latibulum suum;» Psalm. XCVI, 2: «Nubes et caligo in circuitu ejus.» Qua de re S. Dionysius, epist. 5 ad Dorotheum: «Caligo, inquit, divina est inaccessibilis, in qua habitare dicitur Deus: haec est invisibilis propter eximiam claritatem, et inaccessibilis propter immensam luminis copiam.» Lux ergo Dei infinita vocatur in Scriptura caligo et nubes: quia praestringit oculos nostros, ita ut non magis immensam hanc Dei gloriam intueri possint, quam densissimas tenebras, aliamve caliginem, seu nubem atram.
QUEM NULLUS HOMINUM VIDIT, SED NEC VIDERE POTEST, scilicet oculo corporeo. Ita Hesselius. Secundo, Commentarius Ambrosio ascriptus, hic intelligit haec de solo Patre, quem in veteri Testamento apparuisse negat, ita ut nullus Prophetarum aut hominum Deum Patrem viderit, sed tantum Filium. Vult enim in omnibus apparitionibus solum Filium apparuisse. Sed hoc refellit S. Augustinus, lib. II De Trinitate, XVIII, et verius Ambrosius in illud Lucae I, 11: «Apparuit illi angelus Domini,» docetque etiam Patrem et Spiritum Sanctum apparuisse; et patet Genesis cap. XVIII, ubi Abraham vidit tres Angelos repraesentantes tres personas SS. Trinitatis: unde tres vidit, sed tres quasi unum compellavit et adoravit.
Tertio, alii accipiunt haec de hac vita mortali, q. d. Paulus: In hac vita mortali nec ego, nec Moses, nec quis alius vidit, aut videre potest divinam essentiam. Verum hoc absolute non videtur verum: etiamsi enim demus neminem actu vidisse Deum, potest tamen Deus facere, ut aliquis homo mortalis videat Dei essentiam.
Hinc quarto, germane et solide, nemo potest videre Deum, scilicet per se et suas naturae vires, sive nemo potest videre Deum sua acie mentis, suo naturali acumine, suo ingenio, uti praesumebant Anomaei: sed necesse est ut homo visurus Deum supra hominem elevetur, ac per gratiam naturam transcendat et super seipsum attollatur, atque quasi supernaturalem vim visivam oculumque accipiat, puta lumen gloriae, quo Deum videre possit. Quod ergo dicitur Genes. XXXII, 30: «Jacob vidisse Deum facie ad faciem,» et Moses, Num. XII, 8, dicitur ore ad os, quasi amicus cum amico familiariter cum Deo collocutus, intelligendum est non de Dei essentia, sed de corpore a Deo, vel potius ab angelo personam Dei repraesentante assumpto, in quo facie ad faciem cum Mose et Jacobo angelus vice Dei colloquebatur.
Hinc recte colligunt Theologi, nec esse, nec esse posse aliquam creatam substantiam, cui connaturale sit videre eum, seu quae viribus naturae suae possit videre Deum, ac consequenter cui naturale sit lumen gloriae: tali enim creaturae Deus non habitaret lucem inaccessibilem, sed per se accessibilem; talisque per se posset videre Deum, ac consequenter deberet esse talis ordinis divini, et in eodem ordine cum Deo, ac quasi par Deo. Quae omnia repugnant Apostolo hic, cum dicit Deum ita transcendere omnia creata, omnemque omnino intellectum, sive creatum de facto, sive possibilem, ut a nullo viribus suis suaeque naturae adiri, accedi, videri possit. Sic cap. I, vers. 17, Deum vocavit «regem saeculorum invisibilem.»
CUI HONOR ET IMPERIUM SEMPITERNUM. — Pro imperium graece est κράτος, quod non tantum imperium, sed et potestatem ac robur significat, q. d. Reges hujus mundi habent suum robur et imperium, sed breve: «omnis enim potentatus vita brevis;» Deus vero robur et imperium habet aeternum, quo impios in aeternum puniet, Sanctos vero gloriae et regni sui participes faciet in adventu Christi ad judicium.
Versus 17: Divitibus Hujus Saeculi Praecipe Non Sublime Sapere, Neque Sperare In Incerto Divitiarum
17. DIVITIBUS HUJUS SAECULI PRAECIPE NON SUBLIME SAPERE, NEQUE SPERARE IN INCERTO DIVITIARUM. — Quia vers. 6 et seq. egit de vitiis cupientium ditescere, hinc transit ad ipsorum divitum vitia, eorumque remedia. Ephesus enim nobile erat Asiae emporium; unde multi in ea mercatores erant praedivites.
Nota: Vocat «divites hujus saeculi,» quia sunt alii divites saeculi futuri. Vocantur ergo divites et divitiae hujus saeculi, quia cum hoc saeculo instar bullae et momenti transeunt. Secundo, quia terrenae sunt, miserae, viles et exiles, quale est hoc saeculum et homines saeculares, omniaque saecularia. Sic dives Epulo in hoc saeculo dives erat, sed in futuro pauper: contra Lazarus mendicus in praesenti vita pauper erat, in futura dives. Vide S. Augustinum, serm. 212 De Tempore.
Secundo, vult Paulus ut Timotheus Episcopus praecipiat divitibus non sublime sapere, graece μὴ ὑψηλοφρονεῖν, quod Ambrosius vertit, non superbe sapere; Vatablus, non elato esse animo; sed proprie significat sublimiter de se sentire, magni se facere, multum sibi arrogare. «Nam sicut vermis pomo, ita divitiis superbia innascitur,» inquit Anselmus; et Augustinus, serm. 5 De Verbis Domini secundum Matth., tom. X: «Omne, inquit, pomum, omne granum, omne frumentum, omne lignum habet suum vermem: alius est vermis mali, alius piri, alius fabae, alius tritici: vermis divitiarum, superbia.»
Tertio, vult divites «non sperare in incerto (graece ἀδηλότητι, id est incertitudine) divitiarum suarum,» quia opes hae instabiles sunt, caducae, et minimo vento belli, naufragii, furti et cujuslibet mutationis rerum humanarum difflantur, pereunt et ab uno alteri afflantur, ut qui hodie est Croeso ditior, cras sit Iro pauperior. Adde, in morte, cujus dies et hora nobis incerta est, omnes opes nos deserent: ita ut non tam opum domini, quam usufructuarii simus, ait Chrysostomus. Quis ergo sapiens in eis spem suam defigat? «Stulte, inquit Christus diviti illi, Lucae XII, 20, hac nocte animam tuam repetunt a te; quae autem parasti cujus erunt?» Hinc Diogenes Cynicus, opes quia viles sunt et fluxae, vocabat vomitum fortunae. Chrysostomus, hom. in Eutropium, vocat eas servum fugacem, imo homicidam; exemplumque statuit ipsum Eutropium, qui a summo scilicet multa bonorum operum merita sibi accumulando: verae enim divitiae sunt non aurum et argentum, sed virtutes et virtutum opera.
Versus 17, 18, et 19: Bene Agere, Divites Fieri In Bonis Operibus, Thesaurizare Fundamentum Bonum
17. Sed (sperare) in Deo vivo (qui praestat nobis OMNIA ABUNDE AD FRUENDUM), 18. BENE AGERE, DIVITES FIERI IN BONIS OPERIBUS, FACILE TRIBUERE, COMMUNICARE, 19. THESAURIZARE SIBI FUNDAMENTUM BONUM IN FUTURUM, UT APPREHENDANT VITAM VERAM. — Apte incertitudini divitiarum, quae non permanent, sed cito pereunt, opponit Deum vivum qui semper permanet, vivit et viget. Sic enim Hebraei Deum aeternum et stabilem vocant אל הי el chai, id est Deum vivum; ut eum opponant diis Gentium et idolis, quae sunt dii saxei et lignei, ideoque falsi et mortui. Unde S. Augustinus, serm. 205 De Tempore, ait: «Apostolus jubet non sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo. Fur tibi tollit aurum; quis tibi tollit Deum? quid habet dives, si Deum non habet? Noli ergo in divitiis sperare, sed in Deo vivo, qui praestat nobis abundanter omnia, cum quibus omnibus et seipsum.» Idem lib. XIII Confess., viii: «Male, inquit, mihi est praeter te, et omnis mihi copia, quae Deus meus non est, egestas est.» Secundo, «Deus vivus» significat Deum divitem, largum et liberalem, qui vitam, omniaque sua bona nobis largiter aspirat et communicat; hinc a Graecis deorum summus dicitur Ζεύς vel Ζῆν, quia, ut ait Laertius in Zenone, τοῦ ζῆν αἴτιός ἐστι, vivendi caeteris causa est. Unde Paulus hic idipsum explicans subdit, «Qui praestat omnia abunde» (πλουσίως, id est diviter, opulente, copiose: alludit enim ad verbum πλουτεῖν, id est divitias, de quibus praecessit), — est qui est et dicitur hebraice saddai, de quo dixi Philipp. iv, 11.
Hic ergo «praestat omnia ad fruendum,» ut scilicet aere, aqua, luce, sole, elementis, inquit Chrysostomus, fruamur aeque pauperes ac divites, utque frugibus et opibus terrae, omnibusque animae et corporis alimentis et fomentis abundemus (qua de re pulchre disserit Seneca, lib. IV De Beneficiis, cap. IV) iisque frui possimus, id est cum voluptate uti: «Deus enim cibo et laetitia implet corda nostra,» ut dicitur Actor. xiv, 16; nam alioqui proprie bonis praesentibus tantum utimur, aeternis vero fruimur. Unde S. Augustinus, serm. 5 De Verbis Domini secundum Matth.: «Deus praestat, inquit, et temporalia et aeterna: ad utendum temporalia tanquam viatoribus, ad fruendum aeterna tanquam habitatoribus: temporalia unde bona faciamus; aeterna, ut boni efficiamur.»
Nota: Apostolus hic septem praecepta dat divitibus. Primum est, ut in suis opibus spes suas non defigant. Secundum, ut sperent in Deo vivo. Tertio, vult Apostolus divitibus praecipi bene agere, graece ἀγαθοεργεῖν, id est ut bona opera operentur, et fugiant luxum aliaque peccata et mala opera, quae opes consequi solent. Quarto, vult ut «divites fiant in bonis operibus,» scilicet multa bonorum operum merita sibi accumulando: verae enim divitiae sunt non aurum et argentum, sed virtutes et virtutum opera. Quinto, ut «facile tribuant,» graece εὐμεταδότους εἶναι, id est, ait Ambrosius, ut faciles sint ad impartiendum, ad largiendum, ad dandam eleemosynam. Sexto, ut «communicent,» id est pares suos alios mortales agnoscant, inquit S. Augustinus, serm. 3 citato De Verbis Domini; et, ut Haymo, communicare, inquit, est mortales se recogitare et socios esse aliis hominibus in fragilitate. Secundo, Graecum κοινωνικούς, id est communicantes, Chrysostomus, Theophylactus, Oecumenius interpretatur benevolos, amicos, societatis amantes, humanos, qui alios praesertim pauperes non despiciunt, sed sine fastu familiariter cum iis loquuntur et agunt. Tertio, et aptius ad sequentia et praecedentia, per «communicare» intellige facile mutuare, commodare et rerum suarum usum communem facere, sicut enim per «facile tribuere» intellexit facilem donationem: ita per «communicare» intelligit facilem opum suarum communicationem per mutuum, commodatum, aliosque modos a donatione distinctos. Vult enim divites sua liberaliter non tantum donare, sed et utenda dare: opes enim eis ad usum datae sunt tum proprium, tum alienum; has tamen avari tenaciter retinent, et e viscatis manibus abire non sinunt; liberales vero liberaliter eas communicant.
Septimo, vult Apostolus divites «thesaurizare sibi fundamentum bonum.» Hoc fundamentum Commentarius Hieronymo et alter Primasio ascriptus (qui uterque, ut dixi in proemio, revera est Pelagii, vel Pelagiani alicujus) interpretatur vendere omnia et dare pauperibus; id quod vult esse praecepti. Haec enim inter alias fuit quoque haeresis Pelagii, scilicet Christianis praeceptum esse a Christo et ab Apostolo, vendere omnia sua eaque dare pauperibus, ac consequenter omnibus Christianis vetitas esse opes et praeceptam paupertatem, ideoque divites non posse salvari; idque Christum docuisse Matth. xix, 24, cum dixit: «Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum coelorum.» Hoc refellit S. Augustinus, epist. 89 ad Hilarium, Quaest. IV, meminitque expositionis hujus loci jam dictae, eamque Pelagianam vocat. Unde sequitur commentarios hos Hieronymo ascriptos esse Pelagiani cujuspiam: refellit autem hac ratione, quod S. Paulus velit a divitibus ali uxores, filios et servos: hi autem sine opibus ali non possunt. Rursum quod nullum extet paupertatis hujus praeceptum, quod omnibus Christianis sit datum; non enim dicit Christus: Si vis Christianus, sed: Si vis perfectus esse, vade et vende omnia; locus autem Matthaei, cap. xix, alium habet sensum, ut ibi dicam.
Dico ergo: Vult Apostolus divites sibi thesaurizare et recondere «in futurum,» scilicet saeculum, «fundamentum bonum,» id est firmas opes et bene fundatas, scilicet spiritales, coelestes et aeternas: puta virtutes et virtutum pietatisque opera. Has enim opes quasi fundamentum solidum opponit incerto divitiarum hujus saeculi. Ita Chrysostomus, Theophylactus, Anselmus et Theodoretus, qui fine docet veras divitias hominis Christiani repositas esse in coelo, ubi Christus admonet ut collocemus thesauros nostros, quos nec aerugo demolitur, nec tinea corrumpit.
Ubi nota: Bona opera vocat Apostolus «fundamentum» futuri aedificii, quod nobis praeparatur in coelo; quia tota praeparatio futurae gloriae est per merita, quae hic acquirimus per gratiam, inquit S. Thomas. Unde subdit Apostolus: «Ut apprehendant veram vitam,» scilicet beatam et aeternam, quae vera est sapientia et scientia: nam. Bona ergo opera sunt fundamentum vitae aeternae, quibus scilicet vita aeterna acquiritur et superstruitur. Unde clare sequitur «bona opera» esse causam meritoriam vitae aeternae. Ita Chrysostomus, Theophylactus et alii.
Nota secundo, «veram vitam» dici illam, quae Beatorum est in coelis. Unde Graeca habent, ὄντως αἰωνίου, id est vitam aeternam: haec enim praesens vita, non vita, sed vanitas est et mors potius dicenda quam vita. «Haec est ergo, inquit S. Augustinus, serm. 5 De Verbis Domini secundum Matthaeum, falsa vita; apprehendenda est ergo vera vita; migrandae sunt facultates nostrae ad locum verae vitae, ut hoc ibi inveniamus, quod hic damus.» Sicut ergo insipiens esset, qui in locum alium migrare deberet, ubi nihil inveniret, nisi quod praemisisset, nihil tamen illuc vellet praemittere: ita insipiens est qui hic suas opes per eleemosynam et bona opera non praemittit in futuram vitam in coelo, ut ibi ex iis in aeternum alatur et vivat. Pulchra parabola idipsum Josaphato regi declarat Barlaam apud Damascenum, cap. xiv Historiae eorumdem.
Versus 20: O Timothee, Depositum Custodi
20. O TIMOTHEE, DEPOSITUM CUSTODI. — Iterum atque iterum redit Apostolus et Episcopo Timotheo inculcat, ut novas et falsas doctrinas caveat, et antiquam veramque fidem tueatur. Quia haec res angebat animum Apostoli praevidentis haereses mox suborituras. Pro depositum, Ambrosius legit, commodatum; Oecumenius, per depositum, intelligit praecepta Dei hic a Paulo proposita Timotheo; alii cum Theodoreto intelligunt gratiam, munus et officium Episcopale; Cajetanus accipit populum quasi gregem sub depositi ratione Episcopo Timotheo commissum; alii charitatem, vel etiam castitatem intelligunt.
Verum certum est per «depositum» Apostolum intelligere doctrinam sanam, quae Timotheo quasi Episcopo credita erat, eique quasi depositum a Deo et Paulo commendata. Unde consequitur doctrinam hanc solere per manus tradi, ejusque custodes esse Episcopos obstrictos ad hoc, ut minimam quidem ejus partem tolli aut vitiari patiantur. Lex enim depositi, inquit Chrysostomus, non patitur ut aliquid illius pereat sine culpa apud depositarium. Hinc S. Basilius praefecto Valentis Imperatoris Ariani urgenti ut ei in nonnullis cederet, ita respondit: «Qui divinis innutriti sunt eloquiis, corrumpi de divinis dogmatibus nec unam syllabam patiuntur; sed pro iis, si ita oporteat, omnes mortis species amplectuntur.»
Hanc doctrinam vocari hic «depositum» patet primo, quia ita se explicat Paulus subdens: «Devitans profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientiae;» ubi profanas novitates et falsi nominis scientiam quasi deposito oppositam et contrariam vitari jubet; si ergo falsi nominis scientia opponitur deposito, sequitur depositum esse veri nominis scientiam, puta sanam doctrinam.
Secundo, idipsum patet ex epist. II, ubi hoc depositum iterum atque iterum commendat Timotheo, et iisdem pene verbis, quibus hic, utitur, cum ait cap. I, 13: «Formam habe sanorum verborum, quae a me audisti in fide; et in dilectione in Christo Jesu: bonum depositum custodi.» Et cap. II, 2: «Quae audisti a me per multos testes, haec commenda fidelibus hominibus.» Et infra: «Sollicite cura teipsum, etc., recte tractantem verbum veritatis, profana autem et vaniloquia devita.» Ecce tibi idem quod hic ait: «Devitans profanas vocum novitates.»
Tertio, quia ita explicant Chrysostomus, Theophylactus, Oecumenius, Anselmus et pulcherrime Vincentius Lirinensis in aureo suo libello contra haereses, post medium libri.
Ex quo nota, sanam doctrinam vocari «depositum,» primo, quia a Christo apud Ecclesiam fuit deposita et instar depositi Apostolis et Episcopis asservanda tradita et commissa. Unde pulchre Vincentius singula Apostoli verba explicans et perurgens: «O Timothee, inquit; o Episcope, o sacerdos, o doctor! O, exclamationis est et praescientiae et charitatis: praevidebat enim futuros, quos praedolebat errores; custodi propter fures, propter inimicos depositum, id est doctrinam sanam, quae tibi quasi Episcopo credita est a me et a Christo, non quae a te inventa; quam traditione accepisti, non quam excogitasti; cujus non auctor debes esse, sed custos.»
Secundo, depositum custodi, id est talentum catholicae fidei inviolatum illibatumque conserva: aurum accepisti, aurum redde; ne plumbum, ne aeramenta supponas: eadem quae didicisti ita doce, adorna, illustra, ut cum dicas nove, non dicas nova.
Tertio, depositum, id est doctrinam catholicam, universalem, unam eamdemque per singulas aetatum successiones, incorrupta veritatis traditione manantem et usque in saecula sine fine mansuram custodi. Devitans, quasi viperam, quasi scorpionem, quasi basiliscum, profanas, id est quae nihil habent sacri, nihil religiosi, a sacra fide, Ecclesia, religione alienas, vocum, id est dogmatum, rerum, sententiarum et consequenter sermonum novitates, quae sunt vetustati, quae antiquitati contrariae. Si vitanda est novitas, retinenda est antiquitas; si profana est novitas, sacrata est vetustas; si novitates recipiantur, necesse est ut fides beatorum patrum aut tota, aut certe magna ex parte violetur, necesse est ut omnes omnium aetatum fideles, omnes sancti, casti, virgines, omnes clerici, Levitae, sacerdotes, tot Confessorum millia, tanti Martyrum exercitus, tanta urbium, tanta populorum celebritas et multitudo, tot insulae, provinciae, regiones, gentes, regna, nationes, totus postremo terrarum orbis per Catholicam fidem Christo capiti incorporatus, tanto saeculorum tractu ignorasse, errasse, blasphemasse, nescisse quid crederet, pronuntietur. Audiant et perpendant haec Novantes, quibus curae est quaerere sanam fidem et salutem aeternam.
DEVITANS PROFANAS VOCUM NOVITATES. — Graeca jam habent κενοφωνίας, id est vanitates sive inanitates vocum; et ita legit Syrus, Oecumenius et Theophylactus, qui eas vocat mataeologias et vaniloquentias, qualis fuit illa Triphyllii Episcopi alias eruditi, qui pro concione referens illa verba Christi: «Tolle grabatum tuum et ambula,» pro grabato quasi voce minus concinna, «lectum» dixit; quem audiens magnus ille Spiridion reprehendit dicens: «Numquid tu praestantior es eo qui grabatum dixit?» testis Nicephorus, lib. VIII, cap. XLII.
Verum Chrysostomus, Ambrosius, Augustinus et passim veteres legunt cum nostro Interprete καινοφωνίας, id est novitates vocum. Alludit et perstringit nova et portentosa nomina triginta aeonum Valentini, et 365 principiorum quae habebant Gnostici, aliaque his similia aliorum Novantium. De quibus Hieronymus in Amos III, ad illa verba, Congregamini montes Samariae: «Unusquisque, inquit, fingit quod vult et adorat figmentum suum, ut Marcion bonum Deum et otiosum; ut Valentinus aeonas triginta, et extremum Christum, quem appellat ἔκτρωμα, id est abortivum; ut Basilides, qui omnipotentem Deum portentoso nomine appellat ἀβραξάς: eumdem secundum Graecas litteras et annui cursus numerum dicit in solis circulo contineri; quem Ethnici sub titulo aliarum litterarum vocant μέτραν.» Talis novitas vocis excogitata fuit ab Arianis, cum Filium Patri esse ὁμοούσιον, id est consubstantialem, negantes, adinvenerunt eum esse Patri ὁμοιούσιον, id est similem in substantia.
Nota: Signum haeresis est novitas doctrinae et sermonum, indeque haeretici passim a Patribus quasi novantes notantur, deteguntur et damnantur.
Unde S. Augustinus, Contra Crescon., lib. II, cap. LIII, ita Cresconium stringit: «Ecclesiam, inquit, periisse dicitis et vos unde nati fueritis, ostendite. Sola igitur Evangelica doctrina per excellentiam vera et antiqua dicitur, ad invidiam falsae, quae nova appellatur.» Idem ad Optatum, de ratione animae: «Semper, inquit, viris sanctis suspecta fuit novitas.»
Contra, sana doctrina cana est et prisca, a Christi et Apostolorum temporibus ad nos illibate derivata. Hinc S. Joannes, epist. I, cap. II, vers. 7: «Non mandatum, inquit, novum scribo vobis.» Et vers. 24: «Quod audistis ab initio, in vobis permaneat.»
Hoc antiquitatis telo impetit et jugulat Marcionem Tertullianus, lib. IV Contra eumdem, cap. IV, cum ait: «Ego meum Evangelium dico verum, Marcion suum: quis inter nos determinabit, nisi temporis ratio ei praescribens auctoritatem, quod antiquius reperietur; et ei praejudicans vitiationem, quod posterius revincetur? In quantum enim falsum est corruptio veri, in tantum praecedat est necesse veritas falsum.» Idem Contra Hermogenem: «Solemus, inquit, compendii gratia haereticis de posteritate praescribere.» Eodem telo perculit novatores omnes S. Hieronymus, scribens ad Pammachium et Oceanum: «Cur, inquit, post quadringentos annos docere nos niteris, quod ante nescivimus? usque ad hunc enim diem sine ista doctrina mundus Christianus fuit.» Et Nazianzenus, ad Clidonium: «Si, inquit, ante hos triginta annos fides incepit, cum quadringenti fere sint anni, ex quo manifestatus est Christus, certe et Evangelium nostrum in tanto tempore fuit inane, inanis et fides nostra,» etc. Et Augustinus, lib. II Contra Crescon., cap. XIV, hoc Donatistis objicit: «Ecclesia, inquit, periisse dicitur; et vos unde nati fueritis, ostendite.» Qua de re rursum Tertullianus, lib. De Praescript., cap. XXXII: «Edant, inquit, origines Ecclesiarum suarum, evolvant ordinem Episcoporum suorum, ita per successiones ab initio decurrentem, ut primus ille Episcopus aliquem ex Apostolis habuerit auctorem et antecessorem.»
Nota secundo: Non sunt profanae vocum novitates nomina nove adinventa, quae res fidei brevius et clarius explicant, quia res nomine significata non est nova, sed prisca et antiqua, talia sunt: «Trinitas, hypostasis, consubstantialis, Christianus, liberum arbitrium, Purgatorium, Indulgentiae, transsubstantiatio.» De quibus audi S. Augustinum, tract. 97 in Joannem: «Non ait Apostolus, Vocum novitates; sed addit, Profanas: sunt enim et doctrinae religionis congruentes verborum novitates; et xenodochia atque monasteria postea sunt appellata novis nominibus, res tamen ipsae et ante nomina sua erant. Adversus quoque impietatem Arianorum novum nomen Patres homoousion condiderunt; sed non rem novam tali nomine signaverunt. Hoc enim vocatur homoousion, quod dicitur, Ego et Pater unum sumus.» Quocirca S. Athanasius disputans cum Ario, cum Arius objiceret ὁμοούσιον esse novam Nicaenorum Patrum vocem, sanctae Scripturae inexeniam — respondit eique regessit suum τρισούσιον: «Ostende mihi, inquit, in sacra Scriptura tuum τρισούσιον, et ego ostendam nostrum ὁμοούσιον: imo vero tres in Deitate substantias, quas tu fingis, nunquam e Scriptura ostenderis; ego autem unicam esse substantiam in tribus personis divinis (quod est ὁμοούσιον) tibi e Scriptura evincam.» Ita refert ipse S. Athanasius in disp. cum Ario habita jussu Constantini Imperatoris, lib. I; ὁμοουσίου enim nomen in Scriptura non reperitur, sed res nomine significata: τρισουσίου vero nec nomen, nec res, utpote falsa et haeretica.
OPPOSITIONES FALSI NOMINIS SCIENTIAE. — Graece ἀντιθέσεις τῆς ψευδωνύμου γνώσεως, id est antitheses falso nominatae scientiae: intelligit objectiones sive oppositiones, quas haeretici, qui falso sibi arrogant et jactant suam scientiam, objiciunt Catholicis contra sanam fidem.
Notat Theodoretus et Chrysostomus quod Apostolus hic perstringat haereticos jam tum suborientes, qui se Gnosticos, id est scientes, nominabant, quasi ipsi soli prae aliis saperent, sed falso; non enim est vera scientia, ubi vera fides non est.
Sic quivis alii haeretici, inquit Vincentius Lirinensis, falso sibi scientiam sacrae Scripturae et doctrinae arrogant, quam opponunt verae fidei; et ignorantiam suam scientiae, caliginem et tenebras, luminis appellatione fucant et colorant. Ridicule Commentario Hieronymo ascriptus (qui hinc rursus esse Pelagii dignoscitur) per «falsi nominis scientiam» accipit Dialecticam (uti et commentarius Vatablo ascriptus intelligit Philosophiam); hanc enim oderat Pelagius, uti et nostri Novantes, quia per eam videbat se ab Augustino aliisque orthodoxis erroris convinci et confutari.
Versus 21: Quam Quidam Promittentes Circa Fidem Exciderunt
21. QUAM (scientiam) QUIDAM PROMITTENTES (Graece ἐπαγγελλόμενοι verti potest quoque, profitentes) CIRCA FIDEM EXCIDERUNT, — ἠστόχησαν, id est aberrarunt: est metaphora petita ab iis, qui aberrant a scopo, q. d. Hi Novantes omni suo studio ad veram fidem, quae verae religionis est caput et fundamentum, quasi ad scopum se collimare fingunt; sed errant, quia dum in novitates vocum, falsamque scientiam et dogmata sua erronea collimant, prorsus aberrant a fide, et consequenter a vera religione.
Pulchre Vincentius Lirinensis: «Dicit, inquit, Apostolus: Quam scilicet scientiam promittentes; hi enim Novantes dicunt: Venite, insipientes et miseri, qui vulgo catholici vocitamini, et discite fidem veram, quam praeter nos nullus intelligit, quae multis ante saeculis latuit, nuper vero revelata et ostensa est: sed discite furtim atque secretim, delectabit enim vos.»
Benedictio Conclusiva
O Rex regum et Domine dominantium, o habitator et princeps aeternitatis, qui solus habes immortalitatem et lucem habitas inaccessibilem: tibi honor et imperium sempiternum. Da nobis non sublime sapere, non sperare in incerto divitiarum et vanitatum mundi, sed bene agere, divites fieri in bonis operibus, thesaurizare bonum fundamentum in futurum, ut apprehendamus vitam aeternam. O aeterna veritas! o vera charitas! Creasti nos ad aeternam tuam gloriam: da nobis temporalia omnia, vana et caduca omnia contemnere; da sectari coelestia, ambire aeterna; da nobis rectis itineribus ad te tendere, ad te jugiter anhelare, ad te toto corde suspirare: quia tu es portio nostra in terra viventium, tu es qui restitues hereditatem nostram, AETERNITATEM nostram nobis,