Cornelius a Lapide
Index
Argumentum
Idem generatim est argumentum hujus Epistolae quod prioris. Timotheum enim adhortatur docens quae sint Pastoris et Episcopi officia; primumque esse intrepide et instanter evangelizare, atque ex S. Scriptura sanam doctrinam docere, exhortari, arguere peccatores et confutare haereticos, quorum mores ad vivum depingit. Praedestinationis dat fundamentum et duo sigilla, scilicet praescientiam Dei et fugam peccati. Excitat ad fortitudinem, patientiam, studium sacrae Scripturae et martyrium, illudque sibi instare significat. Unde S. Chrysostomus, Theophylactus, Theodoretus, Anselmus et alii putant, Paulum Christum suspirantem et animam jam pene expirantem, hanc ultimam Epistolam quasi cycneam vocem edidisse, cum Romae ageret in secundis vinculis et proximus esset morti (ut colligitur cap. IV, vers. 6), quae contigit anno Christi 69, qui fuit Neronis 13; licet Baronius ex cap. IV, 17 et 18, scriptam putet hanc Epistolam e primis vinculis, anno Christi 59, de quo plura cap. IV.