Cornelius a Lapide

Commentaria in Epistolam ad Galatas: Argumentum


Index


Argumentum

Galatæ Gentiles erant, qui e Gallia in Græciam commigrarunt; unde Gallo-Græci dicti sunt. Putat Suidas hos Gallos fuisse Senonenses, qui, duce Brenno, Romam invaserunt, sed a Camillo repulsi in Græciam trajecerunt, cumque Delphos spoliare conarentur, imbre et grandine obruti sunt: pauci vero, inquit, qui evaserunt, Gallo-Græci, sive Galatæ, dicti sunt. Sed diversa ab his tradit Justinus, lib. XXV, S. Hieronymus et alii. Galatæ ab oriente habent Cappadociam, ab occidente Bithyniam, a meridie Pamphyliam, a septentrione Pontum Euxinum; tresque habuerunt nobilissimas civitates, Tavium, Pessinuntem et Ancyram, inquit Plinius, lib. V, cap. ult. Quod ad eorum linguam, «Galatæ,» inquit Hieronymus, locatus in fine Procemii in lib. II Comment. in epist. ad Galat., «excepto sermone Græco, quo omnis Oriens loquitur, propriam linguam eamdem pene habent, quam Treviri,» Germanicam scilicet. Unde Gallos olim (inde enim hanc linguam, uti et originem sortiti sunt Galatæ) germanice locutos nonnulli opinantur: adeoque Francos ex Franconia Germaniæ prodiisse, et nomen accepisse asseverant. Quin et Clodovæus, primus in Gallia Francorum rex christianus, Sicamber vocatur. Sic enim ad eum ad baptismum accedentem allocutus est S. Remigius: «Mitis depone colla Sicamber; adora quod incendisti, incende quod adorasti,» uti refert Gregorius Turonensis, lib. II De Gestis Francor., cap. xxxi; constat autem Sicambros Germanos fuisse, præsertim Geldrenses. Denique S. Hieronymus, Josephus et Isodorus tradunt Galatas ortos esse ex Gomer, puta ex Gomaris sive Cimbris, qui vel Germani, vel Germanis affines fuerunt.

Hos Galatas nonnulli e Judæis ad Christum conversi commoverant ad judaismum una cum Evangelio suscipiendum, allegando ad hoc exemplum Petri aliorumque Apostolorum, qui legem Mosis servabant. Illos hic acri cum objurgatione revocat Apostolus, docetque Christianos liberos esse a servitute legis veteris, nec ei posse subjici: licet enim Judæi legem illam suam ad tempus servare possent, ut eam cum honore sepelirent: Gentes tamen, quales erant Galatæ, nec hanc, nec aliam justam habebant causam legis Mosis amplectendæ. Unde si eam fuissent amplexæ, censæ fuissent id facere hoc nomine, quod lex videretur ad salutem cum Evangelio esse necessaria, maxime cum Judæo-Christiani tum ita sentirent, vellentque Gentes cogere ad judaismum, æque ac ad christianismum: qui exploratus est error; hæc enim professio judaismi est eversio christianismi: nam Christiana religio docet judaismum abrogatum esse, nec aliam religionem admittendam esse præterquam Christi, hanc enim solam et necessariam esse et sufficere ad salutem profitetur. Hunc ergo errorem acriter hic insectatur Apostolus. Unde idem argumentum spectat Apostolus in hac Epistola, quod in epistola ad Romanos, adeoque hæc illius ad Romanos est quasi epitome et compendium, et multas easdem cum illa habet sententias, rationes, phrases et discursus. Ita Hieronymus, Anselmus, Theophylactus, Chrysostomus; nisi quod in epistola ad Romanos tam Judæos, quam Gentes arguat, in hac solas Gentes; ibi rejicit opera tam legis, quam naturæ, hic legis tantum, ut fidem Christi et fidei opera stabiliat. Hoc igitur facit priori parte Epistolæ a cap. I ad cap. V. Posteriori deinde, videlicet a cap. V, vers. 12, usque ad finem mores instruit.

Scriptam Romæ habent in fine Syrus, Græca, Hieronymus, cap. V, Athanasius in Synopsi, Theodoretus, præfatione in epistolas Pauli, et alii. Negant id Chrysostomus et Baronius tom. I, pag. 657, quia non meminit vinculorum, uti solet in aliis Romæ scriptis. Eam ergo scriptam volunt ante epistolam ad Romanos, idque vel Ephesi, vel in alia urbe Græciæ. Verum de tempore et loco scriptionis hujus Epistolæ nihil certi ex ipsa, vel aliunde definiri potest, estque quoad hoc omnium epistolarum Pauli incertissima. Extat in hanc Epistolam genuinus ac fusus commentarius S. Hieronymi, uti et S. Augustini.