Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Pergit hortari Timotheum, ut, relictis negotiis saecularibus, praedicationi et propagationi Evangelii totus incumbat, quasi miles, pugil et agricola Christi.
Secundo, vers. 8, spe resurrectionis et gloriae caelestis eumdem excitat, ut pro Evangelio quaevis adversa, etiam martyrium, subeat.
Tertio, vers. 14, hortatur ut recte tractet verbum veritatis, profanas vero novitates, et haereticos negantes resurrectionem vitet.
Quarto, vers. 19, monet ne turbetur si aliqui a fide excidant, quia reliqui in fide fundati persistent, qui signati sunt per praescientiam Dei, et per fugam peccati.
Quinto, a vers. 22 usque ad finem, monet ut juveniles philautias et contentiones vitet, leniterque errantes corripiat et instruat.
Textus Vulgatae: II Timotheum 2:1-26
1. Tu ergo, fili mi, confortare in gratia, quae est in Christo Jesu: 2. et quae audisti a me per multos testes, haec commenda fidelibus hominibus, qui idonei erunt et alios docere. 3. Labora sicut bonus miles Christi Jesu. 4. Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus: ut ei placeat, cui se probavit. 5. Nam et qui certat in agone, non coronatur, nisi legitime certaverit. 6. Laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere. 7. Intellige quae dico: dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum. 8. Memor esto, Dominum Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum, 9. in quo laboro usque ad vincula, quasi male operans: sed verbum Dei non est alligatum. 10. Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quae est in Christo Jesu, cum gloria coelesti. 11. Fidelis sermo: Nam si commortui sumus, et convivemus: 12. si sustinebimus, et conregnabimus: si negaverimus, et ille negabit nos. 13. Si non credimus, ille fidelis permanet, negare seipsum non potest. 14. Haec commone, testificans coram Domino. Noli contendere verbis: ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium. 15. Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis. 16. Profana autem, et vaniloquia devita: multum enim proficiunt ad impietatem. 17. Et sermo eorum ut cancer serpit: ex quibus est Hymenaeus et Philetus, 18. qui a veritate exciderunt, dicentes resurrectionem esse jam factam, et subverterunt quorumdam fidem. 19. Sed firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc: Cognovit Dominus qui sunt ejus, et discedat ab iniquitate omnis, qui nominat nomen Domini. 20. In magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia: et quaedam quidem in honorem, quaedam autem in contumeliam. 21. Si quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino ad omne opus bonum paratum. 22. Juvenilia autem desideria fuge, sectare vero justitiam, fidem, charitatem et pacem cum iis, qui invocant Dominum de corde puro. 23. Stultas autem, et sine disciplina quaestiones devita: sciens quia generant lites. 24. Servum autem Domini non oportet litigare: sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem, 25. cum modestia corripientem eos, qui resistunt veritati; nequando Deus det illis poenitentiam ad cognoscendam veritatem, 26. et resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem.
Versus 1: Tu Ergo, Fili Mi, Confortare in Gratia Quae Est in Christo Jesu
1. Tu ergo, fili mi, confortare (Ambrosius legit, fortitudinem cape) in gratia, quae est in Christo Jesu, — id est, in gratia Christi annuntianda et praedicanda, inquit Ambrosius et Vatablus, ut scilicet annunties Deum non per Mosen, aut Simonem Magum, sed per Christum nos sibi reconciliasse. Favent sequentia; sequitur enim: «Et quae audisti a me, haec commenda fidelibus.» Ubi Graeca punctum distinguens ponunt ante haec commenda, ut to «quae audisti» referatur ad praecedentia, q. d. Conforta te in iis quae audisti, praedicandis et docendis.
Secundo et planius, Theodoretus et Chrysostomus haec nectunt dictis cap. praeced., q. d. Dixi cap. praeced. me in vinculis pro Evangelio susceptis non confundi, non dejici, non turbari, licet Asiani olim amici me deserant. Tu ergo, o fili Timothee, me patrem tuum imitare, cape animos et robur «in gratia,» id est per gratiam Christi, quam habes tecum pugnantem, imo propugnantem, ut fortiter persistas in Evangelii, non tantum fide, sed et praedicatione ac propagatione, etiamsi ejus causa et vincula et tormenta et mortem ipsam subire debeas.
Versus 2: Quae Audisti a Me Per Multos Testes, Haec Commenda Fidelibus Hominibus
2. Et quae audisti a me per multos testes, haec commenda fidelibus hominibus, qui idonei erunt et alios docere. — Ita haec distinguunt et jungunt Latini codices, Syrus et Chrysostomus. «Multos testes» vocat, vel testimonia ex lege et Prophetis prolata, ad confirmandam suam doctrinam, de Christo et Evangelio, uti explicat Clemens lib. XII Hypotyposeon; vel potius multos suae praedicationis auditores. Ita Chrysostomus, Theophylactus, Oecumenius.
Secundo, «quae audisti per multos testes; per,» id est, inter multos, cum multis, coram multis, qui de iis quae dixi testari possunt, q. d. Non furtim, sed palam et publice docui. Falsitas enim angulos, veritas lucem quaerit; haec enim haereticorum vox est, inquit Vincentius Lirinensis: «Venite, discite fidem veram nuper revelatam, sed discite furtim atque secretim; delectabit enim vos. Et cum didiceritis, latenter docete, ne mundus audiat, neque Ecclesia sciat. Paucis namque concessum est tanti mysterii capere secreta.» Sic enim Graeci sumunt διά, id est per, pro μεταξύ, vel μετά, id est inter, vel cum, ut I Cor. II, 4: «Scripsi vobis per multas lacrymas,» id est, cum multis lacrymis, et II Cor. III, 11: «Si enim quod evacuatur, per gloriam est,» id est cum gloria, in gloria est: sic enim in consequentibus explicat Apostolus, cum subdit: «Multo magis quod manet, in gloria est.»
Tertio, nota hic rursum locum pro traditionibus; ait enim, non, Quae scripta sunt, sed, «Quae audisti, haec commenda.»
Quarto, vult haec commendari non quibusvis hominibus, sed qui idonei sunt ut alios doceant, quique fideles sunt, non qui fide, sed qui fidelitate polleant: hisce enim res magnae, qualis est doctrina, de qua hic agit, creduntur et committuntur, non autem timidis et inconstantibus, qui facile fidem Ethnicis, vel metu poenarum, vel spe praemiorum produnt. Unde patet Apostolum hic non loqui de plebe et laicis, sed jubere ut Timotheus Episcopus alios presbyteros et doctores instituat plene et solide, ut illi doctrinam hanc sanam quasi depositum firmiter retinent et post se custodiant ac tueantur, aliosque doceant et confirment. Ita Ambrosius, Theophylactus, Oecumenius.
Hisce etiam arcana et sublimiora fidei mysteria, credi debere, docet S. Dionysius, cap. 1 lib. De Divinis Nomin., quem huic eidem Timotheo dedicat: «Sancta,» inquit, «sanctis communicanda sunt.» Et convertens se ad Timotheum ait: «O Timothee, ea quidem ista servare convenit juxta sacratissimam sanctionem, neque inter imperitos efferre eloquia.»
Versus 3: Labora Sicut Bonus Miles Christi Jesu
3. Labora sicut bonus (id est egregius) miles Christi Jesu. — Pro «labora» graece est κακοπάθησον, id est mala perfer, dura tolera. Adhuc Timotheum incitat exemplo tum militum, tum Christi: militis enim est multa acerba pati, et Christus nos in militiam, ad suum crucis vexillum evocavit, suaque cruce signavit et auctoravit milites suos; fortia ergo agere Romanum est, ut aiebat P. Scaevola; sed fortia pati Christianum est. Pulchre Tertullianus, Apologetici cap. L Contra Gentes: «Licet nunc sarmentitios, inquit, et semaxios appelletis, quia ad stipitem dimidii axis revincti sarmentorum ambitu exurimur; hic est habitus victoriae nostrae, haec palmata vestis, tali curru triumphamus. Apud vos quoque, o Gentes, Mutius Scaevola dextram suam libens in ara reliquit, o sublimitas animi! Empedocles totum se Catanensium Aethnaeis incendiis donavit. O vigor mentis! Regulus ne unus pro multis hostibus viveret, toto corpore cruces patitur. O fortem virum, et in captivitate victorem! Anaxarchus cum in exitium ptisanae pilo contunderetur: Tunde, tunde, ait, Anaxarchi follem, Anaxarchum enim non tundis. Attica meretrix, carnifice jam fatigato, postremo linguam suam comestam in tyranni saevientis faciem expuit, ut expueret et vocem, ne conjuratos confiteri posset, si etiam victa voluisset. Zeno Eleates consultus a Dionysio quidnam philosophia praestaret, cum respondisset: Contemptum mortis; impassibilis, flagellis tyranni objectus, sententiam suam ad mortem usque signabat.» Si haec fecere Gentiles, quid facient Christiani et milites Christi?
Versus 4: Nemo Militans Deo Implicat Se Negotiis Saecularibus
4. Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus: ut ei placeat, cui se probavit. — Vox «Deo» non est in Graeco, nec in Latinis quibusdam. Unde Chrysostomus accipit hanc sententiam tanquam generalem, ad quosvis milites pertinentem, ex qua tacite subsumat Apostolus, eamdem multo magis ad Christi milites pertinere: quod noster interpres expressit dicens, «nemo militans Deo.»
Nota: «Negotia saecularia,» graece τοῦ βίου πραγματείαις, id est vita (βίος enim non victum, ut vertit Erasmus, sed vitam significat) occupationes et negotiationes, quibus victum, vestitum et reliqua ad vitam tuendam opportuna comparamus ac conquirimus; quales sunt mercatura, agricultura, artes mechanicae, q. d. Miles non curat mercaturam, non opificium, non negotia ad domus, urbis, aut regni regimen spectantia, imo nec multum de victu aut vestitu laborat, quia de his militi suo providet imperator: sed uni intendit bello et victoriae sui imperatoris. Unde et nuptias militibus olim vetitum fuisse conjugium docet Cornelius Tacitus, lib. XIV, et Dionysius, lib. LX; quin et Tertullianus, in Exhortatione ad castitatem, docet suo tempore milites fuisse caelibes. Multo ergo magis haec et plura facere oportet militem Christi. Ita Chrysostomus, Theodoretus, Ambrosius. Vide S. Basilium in Ascences serm. 4. Audi eum in praefatione: «Si quis ait, mihi ministraverit, me sequatur; et ubi ego sum, illic sit et minister meus. Ubi ergo Christus est rex? in coelo sine dubio. Huc tuus tibi, o miles Christi, dirigendus est cursus. Obliviscere quidquid hic in terris refectionis haberi potest. Miles non domos aedificat, non comparat agros, non vacat mercaturae, in plateis tabernaculum sibi ponit; cibum sola necessitate metitur; potio, aqua; somni tantum, quantum natura requirit. Itinera frequentia, itemque vigiliae; aeris ad frigora caloresque tolerandos patientia; periculosorum cum adversariis certaminum crebra susceptio, et in iis saepe (si ita sors ferat) mors, gloriosa tamen, et quae regiis honoribus et muneribus decoretur.» Deinde ea applicat militi Christi: «Age igitur, miles Christi, qui jam tenuia quaedam ex rebus humanis exempla inspexeris, subeat animum tuum sempiternorum bonorum cogitatio: propositum tibi vitae genus sit, domo, civitate ac possessione rerum omnium carens. Solutus esto, atque ab omnibus vitae curis liber, etc. Corporis te natura non vincit, neque vim affert invito. Non enim tu id quaeris, ut sobolem in terra relinquas, sed ut in coelum sursum educas. Imitare sponsum coelestem; insurgentes adversum te crebro invisibiles hostes in fugam dato; eos primum ex animo expelle tuo, neque omnino illis quidquam sit apud te loci, tum ex animo illorum etiam, qui ad te confugiunt, teque ducem adsciscunt, quos tu doctrina tua incolumes serves.»
Secundo, id facit miles, «ut placeat ei, cui se probavit,» imperatori scilicet, delectum militum agenti (hoc enim significat Graecum στρατολογήσαντι), a quo in militiam ascriptus, approbatus et cooptatus est. Ita Chrysostomus, Ambrosius, Theophylactus; minus ergo recte Anselmus, «cui se probavit,» id est, inquit, cui se devovit.
Nota tertio: Apostolus non loquitur hic omnibus Christianis et saecularibus: hi enim necessario, et ex officio tractare debent negotia saecularia; sed Timotheo Episcopo, et consequenter omnibus Episcopis, eorumque assesclis, puta Pastoribus, sacerdotibus, clericis: hi enim toti ac verbo Dei insistere debent, ideoque abstinere a negotiis saecularibus. Ita Chrysostomus, Ambrosius et alii. Horum typus fuerunt Levitae veteris Testamenti, qui in divisione terrae sanctae nullam ejus partem aeque ut aliae tribus acceperunt, ne terrenis et saecularibus negotiis implicarentur; sed ut toti vacare possent Deo et templo, ideo portio eorum haereditaria erat Dominus.
Versus 5: Qui Certat in Agone Non Coronatur Nisi Legitime Certaverit
5. Nam et qui certat in agone, non coronatur, nisi legitime certaverit, — scilicet nisi tanquam verus athleta athletice certet (hoc enim significat Graecum ἀθλήσῃ), idque «legitime,» graece νομίμως, id est juxta legem scilicet stadii et agonis, quae jubet non tantum athletam oleo ungi, et certamen inire; sed illi ita totum incumbere, itaque constanter, generose atque eximie certare, ut antagonistas omnes vincat, si corona praemioque potiri velit. De athletis vide dicta I Corinth. IX, 24.
Nota: Uti vers. praeced. incitavit Timotheum ut totus incumbat Evangelio, rejectis negotiis saecularibus, pro eoque omnes labores et dolores fortiter ferat, exemplo militis; ita ad idem eumdem hic secundo incitat exemplo pugilis et athletae in agone certantis: athleta enim totus intendit suo certamini, aliud non curat, imo nec respicit; idemque facit vers. seq. tertium adducens exemplum agricolae laborantis. Vide S. Basilium hisce et aliis exemplis nos incitantem ad labores, homilia in illud Deuter. XV., juxta Septuaginta, «Attende tibi,» quae extat et ponitur post homiliam de jejunio. Porro Auctor serm. ad Fratres in eremo, apud S. Augustinum, serm. 8, hoc legitime sic explicat, q. d. Perseveranter usque ad finem: nam sola perseverantia coronatur. «Non est igitur magnum (ait idem Auctor) inchoare quod bonum est, sed consummare; hoc solum perfectum est.» Et S. Hieronymus, lib. I Contra Jovinianum: «Coepisse multorum est, ad culmen pervenisse paucorum.» Idem, epist. ad Furiam: «Non quaeruntur in Christianis initia, sed finis: Paulus male coepit, sed bene finivit: Judae laudantur exordia, sed finis proditione damnatur.» S. Paulus, Galat. III, 3: «Sic stulti estis, ut cum spiritu coeperitis, nunc carne consummemini?»
Versus 6: Laborantem Agricolam Oportet Primum De Fructibus Percipere
6. Laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere. — Dupliciter hunc locum exponunt interpretes. Primo, recentiores ex Erasmo volunt esse hyperbaton, sive perturbatum ordinem, et to primum referent non ad «percipere,» sed ad «laborantem,» q. d. Oportet agricolam percipere fructus, sed hac conditione, si videlicet prius laborarit; πρῶτον enim, juxta ipsos, hic non est nomen, sed adverbium significans idem quod prius, primum. Sed haec obscura et dura est trajectio, praesertim cum alius planior sensus occurrat. Secundo, Ambrosius, Theodoretus et alii proprie verba haec, ut sonant, accipiunt: agricolae enim ante dominos, sive possessores agrorum, sunt fructuum participes. Unde et Augustinus lib. De Opere monachorum, et Primasius, sic haec verba explicant et applicant Timotheo, quasi tacitae ejus objectioni hic occurrat Apostolus.
Nam dicere poterat Timotheus: Si me totum, ut jubes, o Paule, occupavero Evangelio, unde vivam? hoc antevertit Paulus, respondetque par esse ut laborans in Evangelio, de eodem vivat, et a fidelibus, quos docet, sumptus ad vitam necessarios accipiat, perinde ut par est agricolam qui in agro laborat, ex fructibus agri vivere, adeoque primos agri fructus decerpere.
Mihi tertio videtur, servato verborum ordine, utrumque sensum jam datum ab Apostolo intendi, ideoque phrasim hic commutat Apostolus; non enim, uti dixit: «Non coronatur nisi qui legitime certaverit,» ita hic dicit: Nisi laboret agricola, non percipiet fructus; sed assertive quasi alliciens et mulcens, ait: «Laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere,» q. d. Uti legitime certantem militem et athletam oportet coronari (nemo enim coronatur nisi legitime certet), ita laborantem agricolam, si videlicet strenue in agro laboret, oportet primis agri fructibus frui; sicut ergo corona militem et athletam ad certandum, spes fructuum agricolam ad laborandum excitat: ita te, o Timothee, excitet tum fructus praesentis alimoniae a catechumenis, quos doces, accipiendae, tum potius plena merces futurae et aeternae gloriae: excitet, inquam, ad certandum et laborandum, totumque te impendendum Evangelio. Innuit hunc sensum Chrysostomus. Invitat enim Timotheum ad laborem, triplici analogia, scilicet militis, pugilis et agricolae, uti dixi. Hic itaque agricolae, qui totus est in sua agricultura, multaque in ea dura patitur, incitat Timotheum ut totus incumbat Evangelio, pro eoque strenue laboret, id est, afflictiones omnes fortiter ferat: hoc enim significat Graecum κακοπαθεῖν, ut dixi vers. 3; idem significat hic Graecum κοπιῶντα, id est laborantem, scilicet graviter et moleste. Indicatur ergo hic difficilis agricolae labor esse causa cur mereatur fructus primos percipere; labor inquam, tam activus, uti est arare, serere, occare; quam passivus, uti est sudare, fatigari, gelu, frigus, aestum aliaque incommoda pati, qualia in agricultura necesse est agricolas tolerare.
Unde Athanasius ad Antiochum, Quaest. CLII, sic exponit laborantem agricolam, etc.: «Hoc,» inquit, «de spiritalibus doctoribus dixit, quod sit conveniens, ut doctor, qui pro se et pro suis auditoribus laborat et decertat, primum a Deo mercedem recipiat, deinde discipuli sui. Nam agricola qui fructus suos collegit, ille primus de eis in domo sua recondit, postea de eis aliis, vel creditoribus, vel pauperibus elargitur.» Addit ibidem Athanasius aliam explicationem, nimirum, «laborantem agricolam primum,» etc., q. d. Quicumque vult alios docere, vel aliis prodesse, decet illum primum operari id quod docet, atque a Deo accipere dona gratiae, ac proferre fructus Spiritus Sancti, quos deinde in alios effundat; nam si quis aliquem oleo suis manibus uncturus, oleum non habeat, quomodo impertiet aliis id quod ipse non habet? Ad eumdem modum de iis qui alios docent, est sentiendum. Verum hic sensus symbolicus et tropologicus videtur.
Versus 7: Intellige Quae Dico: Dabit Enim Tibi Dominus in Omnibus Intellectum
7. Intellige quae dico: dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum. — q. d. Proposui tibi tres parabolas, militis, athletae, agricolae: non est necesse, ut eas tibi explicem et applicem, tu eis intende: quod si feceris, Deus dabit tibi intellectum, ut facile eas intelligere et applicare possis. Vis scire quod sit munus, quae vocatio Episcopi, cogita quod sit munus, quae vocatio militis, pugilis, agricolae, scilicet sicut miles, athleta, agricola, omnibus omissis, laborat, sudat, et totus insistit bello, agoni et agro suo: ita te, cum sis Episcopus, id est miles, pugil et colonus Christi, omnibus omissis, totum vacare oportet Evangelio, pro eoque omnes labores, pericula, aerumnas et tormenta subire.
Nota: Pro dabit, Noster in Graeco videtur legisse δώσει; jam legunt δώῃ, id est det, quod est precantis: et ita legit Chrysostomus.
Versus 8: Memor Esto Dominum Jesum Christum Resurrexisse a Mortuis, Ex Semine David
8. Memor esto Dominum Jesum Christum resurrexisse a mortuis, ex semine David, secundum Evangelium meum. — Proponit hic et Timotheo commendat duos fidei nostrae articulos illo tempore maxime inculcandos, scilicet, primo, articulum incarnationis Christi, cum ait, «ex semine David,» supple, incarnatum et natum. Secundo, articulum resurrectionis Christi. Utrumque enim negabat Simon Magus cum suis Gnosticis: hi enim dicebant Christum non revera carnem assumpsisse, sed tantum in ea se ostendisse, sicut angelus se ostendit in corpore, quod assumit; ac consequenter mortem, passionem, resurrectionem Christi non revera, sed phantastice contigisse asserebant. Contra hos inculcat Apostolus veram et realem incarnationem et resurrectionem Christi. Praeponit autem resurrectionem incarnationi per hyperbaton, et ut insinuet Christum resurrexisse secundum naturam non divinam, sed humanam, qua natus est ex semine David.
Secundo, iisdem hisce verbis pergit hortari Timotheum ad labores et martyrium pro Evangelio subeundum, q. d. Memento, sicut Christus pro Evangelio suo passus gloriose resurrexit, ita pariter te, si pro Evangelio patiaris, gloriose resurrecturum. Patere ergo et labora cum Christo, ut cum Christo ad gloriam resurgas. Ita Theodoretus, Chrysostomus et alii.
Nota: Evangelium suum vocat, non a se aut scriba suo S. Luca conscriptum, sed a se praedicatum. «Evangelium» ergo idem est quod praedicatio Evangelica: ita enim se explicat Paulus I Cor. XV, 10.
Versus 9: In Quo Laboro Usque Ad Vincula, Quasi Male Operans; Sed Verbum Dei Non Est Alligatum
9. In quo laboro usque ad vincula, quasi male operans; sed verbum Dei non est alligatum. — Pro laboro, graece est κακοπαθῶ, id est affligor, mala perfero, adeoque vincula sustineo; «quasi male operans,» graece ὡς κακοῦργος, id est quasi malefactor, quasi sceleratus. S. Ambrosius legit quasi latro. «Vide,» inquit S. Chrysostomus, hom. 52 in Acta Apostolorum, «non solum vincula, sed etiam quod malefactor habitus amplificavit gloriam vinculorum; nam si quidem vinctus carnis tanquam bene agens, consolationem quamdam habuisset: nunc autem ut in malis deprehensus vincitur: et amor Dei in causa erat ut nihil haec curaret.»
Nota: Pro alligatum graece est δέδεται, quod pulchra paronomasia respondet δεσμά, id est vinculis, q. d. Ego sum vinctus, sed verbum Dei non est vinctum: quia tam ego in carcere partim verbo, partim scriptis epistolis, quam alii, intrepide verbum Dei praedicamus. «Vinciuntur manus,» inquit Chrysostomus, «sed manet liber animus, et lingua libera, quam nemo ligare potest nisi sola formido atque infidelitas; si quis agricolam vinciat, sementem impedit, manu enim ille serit: doctorem vero si vinxeris, doctrinam vincire non vales; lingua, non manu seritur verbum, quod nullis subjacet vinculis.» Rursum, si ego vinctus ita strenue praedico Evangelium, quanto magis idem te facere decet, o Timothee, cum sis liber? Idem Chrysostomus hic in morali, de gloria vinculorum Pauli agens, super coronam et purpuram Neronis eadem extollit: «Nero,» inquit, «purpuratus, tantoque septus agmine militum, inhibebat Paulo ne doctrinam virtutis praedicaret; obsistebat illi Paulus dicens: Non cedo, verbum Dei non est alligatum. Cilix pellium sutor, vinctus, pauper, fameque confectus Romanae opulentiae regem imperantem omnibus respuebat. Quis ergo clarior, qui vincebat in vinculis, an qui superabatur in purpura? Vinctus catena diadematum prostravit regem.» Et inferius: «Si Paulus hic, ubi fuit pellium sutor, in vinculis tanto splendore collucet; quid erit cum solis quoque radios vi sui fulgoris obscurans in gloria venerit? cum in judicio astabit Nero tristis, moerens, demissus?»
Versus 10: Ideo Omnia Sustineo Propter Electos
10. Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quae est in Christo Jesu, cum gloria coelesti. — Legit cum Ambrosio Interpres noster οὐρανίου, id est coelesti; jam legunt αἰωνίου, id est aeterna.
Nota: Vox ideo dat causam cur omnia sustineat Paulus, scilicet ne verbum Dei alligetur, ut praecessit, sed propagetur et fructificet, plurimosque ad salutem perducat; salutem, inquam, «quae est in Christo Jesu,» id est, quae per Christum allata est, quam invenire est in Ecclesia et religione Christi; quae salus conjuncta, adeoque re ipsa eadem est cum beatitudine et gloria coelesti, licet ab ea connotato, et quasi formaliter distinguatur. «Gloria» enim dicitur salus, quatenus hominem morte et inferno aliisque miseriis corporis et animae liberat et salvat, eadem vero dicitur gloria, quatenus hominem beatum et gloriosum efficit.
Moraliter depraedicat hic charitatem Pauli Chrysostomus, quod cum sibi vivere, suaeque saluti consulere posset, maluerit se tot laboribus, periculis et tribulationibus ingerere, ut alios salvaret.
Versus 11 et 12: Fidelis Sermo — Si Commortui Sumus, et Convivemus
Vers. 11 et 12. Fidelis sermo: Nam si commortui sumus, et convivemus; si sustinebimus, et conregnabimus. — «Fidelis,» id est certus, indubitatus sermo; tantum enim valet haec phrasis, quantum illa Christi in rebus gravibus addi solita: «Amen, amen, dico vobis.» Vide dicta epist. I, cap. I, vers. 17.
Chrysostomus cum suis to fidelis refert ad praecedentia, ut «fidelis sermo» sit hic, quod scilicet electi salventur per Christum; tuncque vocula nam, quae sequitur, proprie causaliter sumitur. Verum melius D. Thomas, Vatablus et alii hoc juxta morem Apostoli referunt ad sequentia; omnia enim haec spectant eo, ut Timotheum nosque omnes excitet ad tolerantiam et martyrium; sic ut vocula nam non sit causalis, sed respondeat Hebraeo כי ki, id est quia, quod, sitque asseverantis et designantis, q. d. Ne dicas, o Timothee, in tua vel potius in tuorum, qui infirmi sunt, persona: Ego pro Evangelio dura patior et morior; tu, Paule, promittis mihi resurrectionem et vitam futuram; forte falleris, aut fallis nos: suades enim ut certum et praesens malum pro incerto et futuro praemio patiamur. Ne, inquam, haec dicas; quia fidelis, verus et certus est sermo: quod si hic pro Christo et cum Christo patiamur et moriamur, simul etiam cum Christo resurgemus et vivemus in regno coelesti. Si enim rex suos duces et milites in bello socios parta victoria et regno, illius pariter consortes facit: procul dubio idem faciet Christus rex potentissimus et liberalissimus, ut eos qui hic tanta et tam dura pro eo passi sunt, suae gloriae et regni participes faciat. Ita Chrysostomus cum suis. Aliter Ambrosius: Si, inquit, moriamur vitiis, mortificemus concupiscentias, vivemus et regnabimus cum Christo. Sed prior sensus magis genuinus est, ut dixi.
Nota: Pro si sustinebimus graece est εἰ ὑπομένομεν, id est, si sustinemus: non enim satis est semel pati, aut mori, sed quotidie patiendum et moriendum est. «Diebus singulis beatus ille (Paulus) moriebatur,» inquit Chrysostomus.
Si negaverimus (Christum et Christi fidem metu hostium, tyrannorum aut tormentorum), et ipse (Christus) negabit nos. — Haec enim est justa quasi compensatio, tam poenae, quam praemii, quam statuit Christus Matth. X, 32, dicens: «Omnis qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in coelis est: qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui in coelis est.»
Versus 13: Si Non Credimus, Ille Fidelis Permanet, Negare Seipsum Non Potest
13. Si non credimus, ille fidelis permanet, negare seipsum non potest. — Id est, ut Primasius, sive credimus, sive non credimus, veritas non mutatur, Deus falli aut fallere non potest: nostra incredulitas aut perfidia nostra Dei fidem convellere nequit. In Graeco est paronomasia in ἀπιστοῦμεν et πιστός, q. d. Si diffidimus, ille tamen fidus permanet. Subtiliter et pulchre ex S. Dionysio, cap. VIII De Divinis Nomin., Anselmus: «Deus,» inquit, «veritas est, quae existens est τὸ ὄν, id est, quod est, quod existit; et veritas est τὸ ὄν; ergo a veritate cadere, est a Deo cadere. Hinc itaque Deus se, id est veritatem negare non potest, quia sic caderet a seipso, et Deus non esset Deus.»
Unde et S. Athanasius, orat. 3 Contra Arian., «Fidelis,» inquit, id est immutabilis. Hoc fundamentaliter verum est, non autem formaliter: immutabilitas enim Dei est fundamentum et ratio fidelitatis Dei, cur scilicet fideliter praestet id quod promisit, et cur seipsum, id est sua promissa, negare, revocare aut fallere non possit. Unde S. Augustinus, in illud psal. XXX, «Omnia opera ejus in fide»: «Fidelis,» inquit, «homo est credens promissioni Dei: fidelis Deus est exhibens quod promisit homini. Teneamus ergo fidelissimum debitorem, quia tenemus misericordissimum promissorem.»
Secundo, idem Augustinus, lib. V De Civit., cap. X, docet Deum esse omnipotentem, et tamen non posse mori, fallere, mentiri: quia haec non potentiae, sed infirmitatis sunt; quae si posset Deus, non esset omnipotens, sed impotens, debilis, infirmus.
Versus 14: Haec Commone, Testificans Coram Domino; Noli Contendere Verbis
14. Haec commone, testificans coram Domino. — Id est, protestans coram Domino, vel testem invocans Dominum, eumque judicem et vindicem minans, ac per eum adjurans, sacraque religione ac timore constringens tuorum subditorum conscientias commone et perurge, ut haec quae scripsi, exacte custodiant.
Noli contendere verbis. — Graece est μὴ λογομαχεῖν, id est, non verbigerari, ut loquitur Apuleius, non contendere verbis: est enim infinitivus; unde Chrysostomus cum suis, Syrus, Erasmus, Vatablus et alii hoc referunt ad praecedentia, q. d. Contestans eos coram Domino ne verbis contendant. Verum S. Augustinus, lib. I Contra Cresconium, Ambrosius, et passim Latini legunt separatim per imperativum, «noli contendere verbis.» Saepe enim, ut vidimus, Paulus aeque ut Hebraei, infinitivum ponit pro imperativo. «Verbis contendere,» inquit S. Augustinus, lib. IV De Doctr. Christiana, cap. XXVIII, «est non curare quomodo error veritate vincatur, sed quomodo tua dictio dictioni praeferatur alterius,» scilicet in disputando non veritatem quaerere, sed velle ostentare suam scientiam, velleque videri doctiorem, vincere et praevalere: quod juvenum est et superborum. Vide Nazianzenum in orat. De modestia disputatione servanda. Sapienter et pie B. Aegidius paradoxum hoc Christianum sanxit: «Quando quis contendit tecum, si vis vincere, perde: et vincis teipsum, vincis omnes inimicos tuos; magna virtus est, si quis se permittat vinci ab omnibus hominibus: quia talis est dominus hujus mundi.» Ita S. Ephrem in suo testamento gloriatur nunquam cum ullo Christiano verbis contendisse. Quanquam Apostolus non tam contentionem cum Christianis, quam cum haereticis hic vetet, haec enim est λογομαχία, sive pugna, epist. I, cap. VI, vers. 4. Hinc cum haereticis in haeresi sua obfirmatis non esse disputandum docet Augustinus, epist. 137, et Tertullianus lib. De Praescript., quia cum obstinatis disputatio nihil valet, nisi ad eversionem stomachi aut cerebri, inquit Tertullianus.
Ad nihil utile est, nisi ad subversionem audientium. — ut videlicet audientes Novatorum contentiosa blandiloquentia capiantur, utque in partes et schismata abeant, discantque et ipsi inter se contendere. Idipsum aliis verbis dixit epist. I, cap. VI, vers. 4: «Ex quibus,» inquit, «oriuntur invidiae, contentiones, blasphemiae, suspiciones malae, conflictationes.»
Versus 15: Sollicite Cura Teipsum Probabilem Exhibere Deo, Operarium Inconfusibilem, Recte Tractantem Verbum Veritatis
15. Sollicite autem cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem. — Graece, σπούδασον σεαυτὸν δόκιμον παραστῆσαι τῷ Θεῷ, id est, satage et stude teipsum probum vel probatum Deo exhibere, ut scilicet Deus te et tua probet, rataque ac grata habeat.
Nota: Pro inconfusibilem graece est ἀνεπαίσχυντον, id est qui non pudefiat, non erubescat. «Operarium ergo inconfusibilem» vocat eum qui non confundatur praedicare Christum, quem non pudeat crucis Christi, sed qui libere et intrepide, obstrepentibus licet Judaeis et irridentibus Gentilibus, evangelizet Christum crucifixum, totamque Christi fidem ac religionem. Ita Chrysostomus cum suis.
Secundo, aliter Anselmus, «inconfusibilem,» inquit, id est quem non confundat, non pudore afficiat sua ignorantia, mala doctrina aut vita, ut in nullo reprehendi aut pudefieri possit.
Tertio, «inconfusibilem,» id est qui in die judicii a Deo coram toto mundo examinatus, non confundatur, non pudefiat. Primus sensus maxime est ex mente et pectore Apostoli.
Recte tractantem verbum veritatis. — Graece ὀρθοτομοῦντα, id est recte secantem verbum veritatis. Secantem, id est circumcidentem et resecantem aliena, inutilia et supervacanea quaeque, inquit Vatablus, ut scilicet tantum propria et utilia doceat et explicet. Unde Chrysostomus cum Theophylacto putat hic a coriariis, qui corium circumcidunt, duci metaphoram, q. d. Paulus: Sicut coriarii in loris et corrigiis superflua quaeque rescindunt: ita tu, Timothee, ea quae a verbo Dei extranea aut superflua sunt, gladio spiritus abscinde. Verum aliud est secare, aliud circumcidere. Dico ergo, «recte secantem,» id est, recte tractantem et exponentem verbum veritatis. Theodoretus putat metaphoram esse ab agricolis: «Laudamus,» inquit, «agricolas qui rectos sulcos reoscindunt: ita et magister est laude dignus qui sequitur regulam divinorum eloquiorum.» Alii tropum hunc peti putant a nodis difficilibus, quos cum solvere non possumus, secamus. Sic Alexander Magnus nodum insolubilem in Midae plaustro, ense dissecuit: pari enim modo, nodi quaestionum acumine intellectus et fidei secandi et solvendi sunt, adeoque in his opus est Tenedia bipenni.
Verum melius alii censent, metaphoram hanc peti a nutricibus, cocis et ex iis qui instruunt convivia, sive a mensarum praefectis, qui olim modimperatores vel symposiarchae dicebantur: horum enim est recte secare carnes et cibos, ex eisque cuique distribuere illud quod cuique commodum, sapidum et gratum esse novit. Hinc Plato insulsum Dialecticum vocat malum cocum, eo quod non sciret recte dividere. Rursum sicut res, v.g. nux clausa, si recte secetur, plane aperitur, ut intima ejus pateant, nucleusque capi et comedi possit, indeque dicitur enucleari: ita Scriptura vel doctrina obscura et quasi clausa dicitur recte secari, cum ita aperitur, exponitur, enucleatur, ut sensus in ea reconditus quasi nucleus pateat, capi et intelligi possit. Episcopus ergo, doctor et concionator, quasi cocus, aut potius quasi symposiarches et modimperator, debet doctrinam suam et verbum Dei non mutilare, non discerpere, non torquere; sed recte secare, dividere, secernere et quasi nucem recte aperire, enucleare et exponere; ut videlicet verum sensum a falso et contorto secernat, eumque apte cuique pro suo captu et gustu proponat et communicet: ut docta doctis, communia rudibus et populo promat et proferat; de nuptiis non disputet apud virgines, nec apud conjugatos de virginitate; pusillanimis non objiciat judicium et infernum; audacibus et tumidis non offerat promissionem gloriae coelestis, et ita de reliquis. Peccant contra hoc qui de Trinitate, de praedestinatione, de gratia efficaci coram mulieribus et plebe tractant et disputant.
Posset secundo, haec a recta sectione, id est tractatione verbi Dei, opponi adulterationi ejusdem, qua scilicet quis non Dei gloriam et animarum salutem, sed sua lucra, aut gloriam ex praedicatione verbi Dei quaerit et aucupatur: quod carpit Apostolus II Cor. cap. II, vers. ult., q. d. Vide, o Timothee, ut praedicationi tuae non misceas vana, curiosa, avaritiam, ambitionem, itaque eam quasi adulteres: sed sincere, simpliciter recta intentione praedica verbum Dei, ut scilicet non aliud ex eo quaeras, quam animas ad creatorem suum reducere.
Unde tertio, Primasius: Recte, inquit, praedicant verbum Dei, qui id quod praedicant exemplo suo et vitae conversatione confirmant. Sed primus sensus maxime est genuinus. Noster ergo interpres, pro recte secantem, clare vertit, recte tractantem, id est recte exponentem et proponentem verbum veritatis. Hinc Patres Latini suas expositiones Scripturae sacrae vocant Tractatus, quos Graece Graeci vocant Tomos, sive sectiones.
Versus 16 et 17: Multum Enim Proficiunt Ad Impietatem, et Sermo Eorum Ut Cancer Serpit
Vers. 16 et 17. Multum enim proficiunt ad impietatem, et sermo eorum ut cancer serpit. — Graeca carent copula et: sic enim habent, τὰς δὲ βεβήλους κενοφωνίας, id est profana vaniloquia, vel profanas vocum novitates devita. Ubi nota, pro κενοφωνίας per ε, Ambrosium et Chrysostomum legere καινοφωνίας per αι, id est vocum novitates, quomodo et legit Noster epist. I, cap. VI, vers. 20; haec enim secunda epistola ad Timotheum primae epistolae simillima est. Ex quo loco rursum patet, hoc loco carpere Apostolum non voces novas a Catholicis adinventas ad res fidei clarius explicandas, sed novas voces haereticorum, quibus novos errores inducunt: hae enim sunt profanae et falsae, imo sacrilegae; tales sunt voces peregrinae Simonianorum, Gnosticorum, Valentinianorum et Hymenaei ac Phileti, qui negant resurrectionem, ut sequitur. Ita Primasius. Pulchre Augustinus, lib. III Contra Julianum, cap. III: «Mira, inquit, sunt quae dicitis, o Pelagiani; nova sunt quae dicitis; falsa sunt quae dicitis: mira stupemus, nova cavemus, falsa convincimus.» Vide dicta epistola I, cap. VI, vers. 20.
Nota: Pro devita graece est περιΐστασο, quod Vatablus vertit, praetermitte; Oecumenius, retice, aut insta vehementer ut coerceantur; Erasmus, abscinde, ut nostrum devita sit idem quod, tolle de vita, aufer e medio. Verum περιΐσταμαι significat quoque vitare, fugere, declinare, uti ex Luciano annotat Henricus Stephanus et Scapula in Lexico; itaque hic vertendum esse devita, id est fuge et declina, patet ex duobus similibus locis. Idem enim hic dicit quod I epist. cap. VI, vers. 20; ibi autem sic ait: «Devitans profanas vocum novitates.» Rursum ad Titum III, 9: «Pugnas, inquit, legis περιΐστασο,» id est devita et fuge, non tam propter te, quam propter tuos subditos, ut quod illi te suum Episcopum fugere viderint, fugiant pariter et ipsi. Unde per hebraismum in significatione hiphil sic exponi potest: «devita,» id est tuo exemplo et jussu fac alios devitare. Sic enim loquuntur Hebraei: ventus paleas avolat, id est avolare facit; ignem ardet, id est ardere facit; muscas fuge, id est fugere fac, sive fuga. Ponitur enim cal pro hiphil, id est verbum neutrum vel activum simplex et absolutum, pro activo duplici quod alios agere facit.
Posset secundo, περιΐστασο cum Budaeo proprie verti, circumsiste, circumda, ut scilicet cohibeas et comprimas haec profana vaniloquia, ne, ut sequitur, quasi cancer latius serpant et plures inficiant: ad hoc enim vel maxime advigilare et curare debent Episcopi et Pastores.
Sermo eorum ut cancer serpit, — eorum scilicet haereticorum, qui docent profana vaniloquia. Hebraismo enim ex abstracto vaniloquia, intelligit et repetit concretum in eo inclusum, «eorum» scilicet vaniloquorum et profanorum, puta haereticorum.
Nota: «Cancer» hic non animal, sed morbum significat, qui gangraena (ut habent hic Graeca) dicitur; cui nisi occurratur, ita semper proserpit, et, ut graece est, νομὴν ἕξει, id est, pastionem habebit, sive depascetur, scilicet vicina membra, ut totum hominem sensim inficiat et perimat. Talis est haeresis, quae semper serpit, tum ab uno errore in alium, et ex malo in deterius semper proserpit et prolabitur: «malum enim, inquit S. Dionysius, cap. IV De Divinis Nominibus, cum sit defectio a bono, sua infirmitate et pondere semper ad aliud et aliud malum progreditur;» tum potius et aptius serpit haeresis quasi cancer ab uno homine in alium, ab una urbe et provincia in aliam, uti experientia vicinarum regionum hoc saeculo vidimus et videmus. «Sic Arius, inquit S. Hieronymus, una scintilla fuit, sed quia non statim oppressa est, totum orbem ejus flamma populata est.» Nec mirum haeresim serpere, sicut non est mirum lepram aut gangraenam serpere, praesertim quia affert nova, curiosa, placentia dogmata, quae carnem et carnales aures scalpunt, iisque gratissima sunt; uti est non esse jejunandum, non esse virginitatem colendam, non esse agendam paenitentiam ad satisfaciendum pro peccatis, quia Christus haec omnia fecit pro nobis. Quare Luthero postulanti pro miraculo haberi, quod tam multi brevi tempore in ejus sectam concessissent, respondit B. Thomas Morus, scribens ad Pomeranum: «Ad propositam vitae licentiam populum ruere, id habet tantam miraculi speciem, quantam saxa deorsum ruere.» Qua de re plura dicam cap. seq. vers. 4.
Quomodo serpat haeresis, pulchro exemplo Manichaei cujusdam declarat S. Augustinus, tract. 1 in Joannem: «Quispiam, inquit, taedium patiebatur a muscis: invenit illum Manichaeus taedio affectum, et cum diceret se non posse pati muscas et odisse vehementer illas; statim ille: Quis fecit has? et quia taedio affectus erat et oderat illas, non est ausus dicere: Deus illas fecit. Erat enim Catholicus. Ille statim subjecit: Si Deus non fecit illas, quis eas fecit? Plane, ait ille, ego credo quod diabolus fecit muscas. Et ille statim: Si muscam diabolus fecit, sicut te video confiteri, quia prudenter intelligis, apem quis fecit, quae paulo major est musca? Non ausus est ille dicere, quia Deus fecit apem et muscam non fecit, qui res erat proxima. Ab ape duxit ad locustam, a locusta ad lacertam, a lacerta ad avem, ab ave duxit ad pecus, inde ad bovem, inde ad elephantem, postremo ad hominem, et persuasit homini, quia non a Deo factus est homo. Ita ille miser cum taedium passus est a muscis, musca factus est quem diabolus possederat.» Hactenus Augustinus.
Hinc omnes SS. Patres docuerunt haereticos, quasi pestes fugiendos esse. Ita S. Joannes, epist. II, vers. 10: «Si quis, inquit, venit ad vos, et hanc doctrinam non affert, nolite recipere eum in domum, nec Ave ei dixeritis;» utque exemplo suo hanc doctrinam sanciret Joannes, noluit eodem balneo cum Cerintho lavari. Et S. Polycarpus occurrens Marcioni, rogatusque ab eo, Non agnoscis me? respondit: «Agnosco te primogenitum diaboli.» Ita ex Irenaeo narrat Eusebius, lib. IV Hist., cap. XIII: «Tantum, inquit, Apostoli et eorum discipuli habuerunt timorem, ut neque verbo tenus communicarent alicui eorum qui adulteraverunt veritatem.» S. Antonius, inquit Athanasius, ita execrabatur Arianos, ut suis ediceret: «Haereticorum et schismaticorum venena vitate, meumque circa eos odium sectamini. Scitis ipsi quod nullus mihi pacificus sermo cum eis unquam fuerit.» S. Cyprianus, lib. I, epist. 3 ad Cornelium: «Declinent, inquit, fortiter et evitent dilectissimi fratres nostri verba et colloquia eorum, quorum sermo ut cancer serpit, nulla cum talibus commercia, nulla convivia, nulla colloquia misceantur, sintque ab eis tam separati, quam sunt illi ab Ecclesia profugi.» S. Leo, serm. 5 De Jejunio decimi mensis, docet haereticos cavendos tanquam serpentes: «Quia, inquit, sermo eorum serpit ut cancer: humiliter irrepunt, blande capiunt, molliter ligant, latenter occidunt,» etc.
Nota: Sicut sermo haereticorum voce prolatus, ita et scriptus vel impressus serpit. Merito ergo ad luem hanc cohibendam Ecclesia, ex consilio Apostoli, prohibet sub gravi censura legi libros haereticorum: idque jam olim prohibuit, ut patet ex Concilio Nicaeno, quod omnibus Arii et Arianorum librorum lectionem interdixit, eosque comburi jussit. Testis est Nicephorus, lib. VIII, cap. XVI. Quod Concilii decretum Constantinus Imperator ita executioni mandavit, ut eos qui Arii libros occultassent, capite plecti jusserit. Testis est Socrates, lib. I, cap. VI. Idem Socrates, cap. XXIV, narrat Marcellum Ancyranum damnatum fuisse, eo quod libros suae haereseos flammis tradere noluisset. Sic et Gregorius Nazianzenus, orat. 2 De Fide, haereticorum libros perdendos esse docet, tanquam aspidum ova, utpote quae nata sint aspidas et basiliscos procreare. Nihil ergo novi sanxit Concilium Tridentinum vetans lectionem librorum haereticorum, sed antiquum Ecclesiae decretum renovavit. Quin Ethnici quoque duce natura idem factitarunt. Nam Protagorae athei libros publice in foro exustos esse docet Philostratus in Sophist. Pari modo Romae exustos fuisse libros religioni adversantes, docet Livius, lib. X. Lacedaemonios quoque scripta Archilochi non ampla, sed impudica, urbe exegisse, docet Valerius Maximus, lib. VI, cap. III. Plato lib. VII De Republ., libros omnes, antequam edantur, examinandos esse docet, ne forte quid contineant religioni aut bonis moribus contrarium.
Versus 17 et 18: Hymenaeus et Philetus, Qui A Veritate Exciderunt, Dicentes Resurrectionem Esse Jam Factam
Vers. 17 et 18. Ex quibus (profanis et vaniloquis, puta haereticis) est Hymenaeus et Philetus, qui a veritate exciderunt, dicentes resurrectionem esse jam factam. — Pro exciderunt graece est ἠστόχησαν, q. d. Collineantes ad scopum veritatis ab eo aberrarunt. Vide dicta epist. I, cap. I, vers. 6. Scilicet hi superbi Novatores se acutissimos et exactissimos S. Scripturae et veritatis indagatores esse jactabant, et mentiebantur.
Quaeritur, quomodo hi Novatores dixerint «resurrectionem esse factam?» Respondet primo Theophylactus, eos per resurrectionem intellexisse renovationem omnium rerum, quae quotannis fit in vere circa pascha; omnium enim rerum quae sunt sub sole, est circulus, ut in hieme quasi moriantur, in aestate quasi resurgant cum Christo.
Secundo, Epiphanius, haeresi 40, quae est Archonticorum, Ambrosius et Theodoretus putant per «resurrectionem» eos accepisse generationem et propagationem, qua pater filium generans, in eo quasi vivit et resurgit. Cum enim res quaelibet semper esse cupiat et aeternitatem quamdam ambiat, nec eam per se in suo individuo consequi possit; hinc seipsam communicat per propagationem, ut in suo semine et sobole permaneat, et semper, si fieri possit, perduret.
Tertio et vicinius, S. Thomas putat eos resurrectionem corporum negasse, non animarum, sed eam asseruisse, scilicet per «resurrectionem» intellexisse animae glorificationem et beatitudinem, quae jam facta est et indies fit cum quis fidelis et pius moritur. Unde Tertullianus, lib. De Resurrectione carnis, vocat eos Partiarios, quia partem tantum hominis resurgere dicebant.
Quarto et verisimilius, idem D. Thomas putat eos docuisse resurrectionem esse factam, scilicet litteraliter in Christo a mortuis resurgente, in nobis vero non litteraliter, sed mystice eamdem fieri, cum baptizamur, et a peccatis resurgimus, vitamque sanctam et Christianam inimus: ut resurrectio sit idem quod justificatio, in qua resurgimus a morte peccati ad vitam gratiae, sitque vitae et morum mutatio, ait Anselmus: ita ut resurrectio haec sit ipse christianismus et christiana vita, in qua a peccatis et servitute legis veteris liberi, in deliciis et suavitate vitae Christianae vitam beatam degimus. Sic enim Cerinthus utpote judaizans docuit delicias carnales hujus vitae esse resurrectionem et beatitudinem, nec aliam esse expectandam, idem etiamnum docent nonnulli Naturalistae in Hollandia. Christianismus ergo et Christianae vitae libertas ac jucunditas, quam induxit et sanxit Christus, est resurrectio secundum Hymenaeum et Philetum; nam illa jam facta est a Christo: reliquae enim resurrectiones ab aliis allatae, non tam factae sunt, quam indies adsunt.
Moraliter notat Chrysostomus recte dixisse Apostolum: «Multum proficiunt ad impietatem;» nullus enim error est nocentior magisque homines incitans ad carnis concupiscentias omnemque impietatem perficiendam, quam qui negat resurrectionem: sublata enim resurrectione et gloria coelesti, pariter tollitur infernus et poena aeterna, ac consequenter animae immortalitas et aeternitas: inde sequitur illud Epicuri, Ede, bibe, lude, post mortem nulla voluptas. Quis enim gratis sine spe praemii hic studeat abstinentiae, continentiae, mortificationi vitiorum? quis corpus laniandum offerat morti et martyrio, si non est resurrecturum in gloria? quis hic gula, libidine omnique voluptate se non expleat, si infernum non timeat, nec coelum speret? Vere et praeclare Tertullianus: «Spes Christianorum est resurrectio mortuorum.»
Et subverterunt quorumdam fidem. — Pro subverterunt graece est ἀνατρέπουσι, id est subvertunt, quo significat Paulus eos in sua perversitate, aliosque pervertendi studio, persistere.
Versus 19: Firmum Fundamentum Dei Stat, Habens Signaculum Hoc: Cognovit Dominus Qui Sunt Ejus
Vers. 19. Sed firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc: Cognovit Dominus qui sunt ejus; et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini. — Opponit hoc «fundamentum» Apostolus fidei quorumdam subversae, uti praecessit, occurritque timori et tacitae quorumdam objectioni. Timidiores enim quidam dicere poterant: Si, incipiente Ecclesia et in paucis fidelibus consistente, subversa est aliquorum fides ab haereticis, quorum sermo ut cancer serpit, fiet tandem serpente et gliscente haeresi, ut brevi tota fides et Ecclesia subvertatur. Hisce respondet hic Apostolus, id non esse metuendum, quia «firmum fundamentum Dei stat.»
Ubi nota: Vocem stat opponit voci subverterunt. Quaeres, quodnam sit hoc «firmum Dei fundamentum.» Respondet Ambrosius esse Dei promissa, quibus per Prophetas promisit redimere et salvare homines, q. d. Apostolus: Firma stant haec Dei promissa quae habent signaculum hoc, scilicet fidem, qua credendo Deo obsignamus et confirmamus verba et promissa Dei.
Secundo, Theodoretus per «fundamentum» hoc accipit fidem: fides enim est basis et fundamentum veritatis; fidei autem signaculum est spes resurrectionis, quam negat Philetus.
Tertio et optime, «firmum hoc fundamentum Dei» est Dei consilium, decretum et praedestinatio, qua statuit vocare fideles primo ad fidem, deinde ad gratiam et perseverantiam, ac demum ad gloriam: haec enim praedestinatio in Deo firma, immobilis et immutabilis consistit: ac vice versa consequenter et magis apposite, ut recte docet S. Chrysostomus, Theophylactus, D. Thomas et S. Augustinus mox citandus, «firmum fundamentum Dei,» non tanquam subjecti, sed tanquam agentis et jacientis hoc fundamentum, sunt ipsi fideles a Deo praedestinati ad fidem, gratiam et gloriam. Hi enim non erunt instabiles in fide, ne ab ea excidant, ut exciderunt Hymenaeus, Philetus et alii ab eis quasi arundines agitati et subversi; sed in fide fundati stant stabuntque immoti quasi firma Dei fundamenta. Potius enim ipsos fideles praedestinatos, quam praedestinationem ipsam Dei dici «fundamentum,» patet primo, quia hoc fundamentum opponit iis, qui subversi sunt ab Hymenaeo: ergo constantes in fide vocat «fundamentum;» hos enim opponit inconstantibus et subversis.
Secundo, quia passim alibi in Scriptura ipsa Ecclesia, id est populus et fideles qui sunt in Ecclesia, vocantur «fundamentum,» vel domus aut templum Dei bene fundatum, ut Psalm. LXXXVI: «Fundamenta ejus (scilicet Sionis spiritualis, puta Ecclesiae) in montibus sanctis,» quo alludit hic Apostolus; Isaiae II, 2: «Erit praeparatus,» id est fundatus, firmatus (hoc enim significat Hebraeum nachon) «mons domus Domini (id est Ecclesiae) in vertice montium.» Hinc Christus, Matth. cap. XVI, vers. 18, dicit, se super Petrum, quasi petram firmam, fundaturum et aedificaturum Ecclesiam suam, et Ephes. II, 20, Paulus Apostolos et Prophetas vocavit fundamentum domus Dei, scilicet Ecclesiae. Sic Matth. VII, 24, virum in fide et virtute constantem comparat domui, de qua dicit: «Quod venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et non cecidit: fundata enim erat super petram.» Eodem ergo prorsus modo hic viros in fide constantes vocat «firmum fundamentum.» Sive ergo per hoc «fundamentum» ipsam Dei praedestinationem, sive potius ipsos fideles praedestinatos accipias, eodem redit sensus: firmitas enim hujus fundamenti partim in nobis, partim in Deo est. Ideo enim in Deo firma est praedestinatio, quia firmi erunt praedestinati in fide et gratia: hi enim sunt firmae praedestinationis objectum. Et vicissim firmi erunt praedestinati, quia firma est Dei praedestinatio: nam, ut docet D. Thomas, firmitas haec fidelium partim pendet a Dei praedestinatione et gratia, partim ab ipso fidelium libero arbitrio, quod libere et constanter fidem et gratiam retinebit. Quod ut melius intelligatur, notandum est efficaciam et certitudinem praedestinationis et gratiae pendere et petendam esse ex praescientia (quasi ex signaculo, ut mox dicam), sive ex praeviso futuro eventu, puta ex futura nostra cooperatione, qua fidem libere amplectemur, et constanter in ea perseverabimus.
Unde ex S. Augustino Theologi definiunt, «praedestinationem esse praescientiam et praeparationem gratiarum, quibus certissime salvantur quicumque salvantur.» Dicitur enim Deus praedestinare, v. g. Petrum, cum ex infinitis gratiarum modis, speciebus, ordinibus, quos Petro dare poterat, hunc unum gratiarum ordinem et seriem illi dare decrevit, cum qua praevidebat Petrum cooperaturum et in fide ac gratia perseveraturum, itaque salvandum: gratia ergo praedestinationis certo salvat hominem praedestinatum, quia certo praescit Deus quod cum illa liberum hominis arbitrium libere bene operabitur in finem usque vitae.
Unde sequitur gratiam praedestinationis quoad effectum pendere ex nostra cooperatione futura, quasi ex proorismo suo, quam praescientiae divinae objecte, nostramque cooperationem perficere et complere Dei praedestinationem et gratiam. Et hoc significat Apostolus, cum firmi hujus fundamenti duo haec illud firmantia et obsignantia signacula, quasi sibi invicem respondentia subjungit dicens: «Novit Dominus qui sunt ejus:» en Dei praescientia; «Et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini:» en nostri liberi arbitrii cooperatio, quae est praescientiae objectum. Ideo enim certa et firma est Dei praescientia, qua praescit, v. g. Petrum fore suum, id est fidelem, justum, discessurum ab iniquitate, quia re ipsa Petrus gratiae Dei sua libera voluntate cooperans erit fidelis, justus, et discedet ab iniquitate.
Nota secundo, Apostolum primario loqui de fundamento fidei et fidelium, sive de praedestinatione et praedestinatis ad fidem fortem et constantem: hos enim fideles quasi firma Dei fundamenta opponit Hymenaeo et Phileto, haereticis, aliisque ab eis in fide subversis. Unde Theodoretus, Chrysostomus, Theophylactus, Anselmus per «firmum fundamentum» intelligunt fidem: fides enim proprie est fundamentum domus spiritualis, quae construitur ex aggregatione caeterarum virtutum, q. d. Apostolus: Esto arundines et stipites aliqui in Ecclesia convellantur, esto aliqui ab Hymenaeo et Phileto seducti a fide in haeresim delabantur; stat tamen stabitque semper firmum Ecclesiae et fidelium fundamentum, contra omnes haereticos et hostes invictum, imo per eos quasi antiperistasi quadam fortius et purius evadet. Nam, ut docet Tertullianus, lib. De Praescript., cap. III, per haereses purgatur Ecclesia.
Secundario tamen hoc fundamentum extendit Apostolus ad gratiam et alias virtutes, adeoque ad omnes praedestinationis effectus: hoc enim significat, cum hujus fundamenti signaculum secundum recenset dicens: «Discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini.» Hic enim solus plene et perfecte fidelis est, qui scilicet juxta fidem pie et sancte vivit, in eoque constanter perseverat usque ad mortem. Ita S. Augustinus, Anselmus, Beda. Unde S. Augustinus, lib. X De Civit., cap. VII, et alibi, haec refert ad Ecclesiam sanctorum, sive ad electos ad gloriam: hos enim vocari hic censet ab Apostolo «firmum Dei fundamentum.»
Habens signaculum hoc: Cognovit Dominus qui sunt ejus. — Ponit hic Apostolus fundamenti jam dicti bina signacula. Prius est praescientia Dei, posterius fuga peccati, q. d. Deus suum hoc praedestinationis et fidelium in fide constantium et praedestinatorum fundamentum, duobus sigillis notavit, munivit, obsignavit. Prius est hoc: «Cognovit Dominus qui sunt ejus,» q. d. Prius hoc fidelium in fide fundatorum signaculum est, quod sint praesciti et praecogniti, tanquam qui sint ejus, scilicet Dei; quia scilicet praevidet Deus quod permansuri sint in fide et gratia, ac consequenter perventuri ad gloriam, quasi Dei amici et electi. Ita Chrysostomus, Theophylactus, Anselmus et S. Augustinus, tract. 42 in Joannem: «Novit, inquit, Dominus qui permaneant ad coronam, qui permaneant ad flammam; novit in area sua triticum, novit paleam; novit segetem, novit zizania.»
Alludit Apostolus ad Numer. XVI, 5 et 26, ubi in schismate Core, Dathan et Abiron, pro sacerdotio cum Aarone contendentibus, dixit Moses: «Mane notum faciet Dominus qui ad se pertineant,» hebraice את אשר לו et ascer lo, id est qui sunt sui, «et sanctos applicabit sibi, et quos elegerit, appropinquabunt ei;» scilicet hiatu terrae absorbendo Core, Dathan et Abiron, ostendet Deus illos esse rebelles et factiosos; Aaronem vero esse legitimum sacerdotem, a se electum, sanctificatum et consecratum. Unde hic: cognovit similiter accipi potest in hiphil, pro notum fecit, id est faciet, q. d. Deus ita fideles suos novit, ut eosdem aliis hominibus et toti mundo cognitos, imo celebres sit effecturus, cum scilicet eorum fidem in hac vita per eorum constantiam, pietatem aliaque fidei et gratiae opera, tum in futuro judicio per publicam sententiam, laudem et gloriam declarabit. Hoc enim plane respondet illi, quod ait Moses, Numer. XVI: «Notum faciet Dominus.» Sic Christus, Joann. X, 27, ait se cognoscere oves suas, illasque vocem suam audire et sequi.
Nota: Dei praescientia, quae omnia tempora et ea quae quolibet tempore sunt aut fiunt, antevertit, praevidendo quasi signat omnes qui toto temporis futuri decursu ipsius Dei futuri sunt; puta futuri sunt in fide constantes pieque ac sancte victuri: hos enim quasi conscribit et consignat Deus in suo libro vitae, id est catalogo electorum, quos ad vitam aeternam destinavit et elegit, quem in mente et memoria sua quasi conscribit et consignat, indeque electi ex singulis tribubus vocantur signati, Apoc. VII. Unde hic et Joann. XVII, vers. 6 et 20, Christus illos qui credituri erant postea, vocat suos, non quia re ipsa tales tunc erant, sed quia certissime tales erant futuri, talesque erant non in seipsis, sed in sua et Dei Patris praescientia. Hinc et S. Augustinus, in Psalm. XXV: «Secundum istam, inquit, Dei praescientiam et praedestinationem, quam multae oves foris sunt nunc, et quam multi lupi intus; et quam multae oves intus, et quam multi lupi foris!»
Hinc nota secundo: Praedestinatio, a communi gratiae praeparatione, quam etiam reprobis ab aeterno decrevit dare Deus, in hoc differt, quod gratia praedestinationis signata sit per Dei praescientiam, id est, praevisa sit a Deo fore efficax, et habitura effectum: quod videlicet illi consentiet liberum arbitrium, cum libere operabitur, convertetur, sanctam vitam instituet, in eaque perseverabit, idque Deus intendit. Unde non ait Apostolus: Praedefinit, vel praedeterminat, sed: «Cognovit Dominus qui sunt ejus.» Gratia vero quae datur reprobis vel potius reprobandis danda praevisa sit fore inefficax, quia scilicet reprobi nolent gratiae consentire, illique cooperari; cum alioqui gratia, quae datur reprobis, gratiae quae datur praedestinatis, physice aequalis, imo illa major esse possit, et non raro de facto major sit; ita ut reprobi tam facile, imo facilius quam praedestinati possint se convertere et salvare: de facto tamen non se convertent, quia nolent converti, aut certe nolent in sua conversione et gratia perseverare. Hoc autem ab aeterno praescivit Deus, unde etiam eos reprobavit, et inferno addixit; quia scilicet praevidit eorum malitiam, qua nolent converti, sed volent in infidelitate, aut in peccatis suis perseverare; alios vero, quos praevidit fidem amplexuros, in eaque gratia perseveraturos, elegit et destinavit ad gloriam.
Unde sequitur gratiam praedestinatorum signatam esse, uti dicebam, per Dei praescientiam, quia praescit Deus quod illa suum consequetur effectum per liberum arbitrii consensum; reproborum vero non esse signatam. Atque hinc S. Augustinus saepe gratiam et vocationem electorum et praedestinatorum vocat altam et secretam, quia scilicet signata est secreto et arcano praescientiae Dei sigillo.
Ubi nota, hanc praescientiam et cognitionem Dei conjunctam esse cum ejusdem amore et electione: quos enim Deus praescit fore fideles, constantes et sanctos, hos tales facere intendit, hos adamat, destinat et eligit ad suam amicitiam, haereditatem et gloriam. Hinc Psal. I dicitur: «Novit,» id est, noscens adamat et approbat, «Dominus viam justorum.» Ita pariter hic dicitur: «Cognovit Dominus qui sunt ejus:» cognovit, id est, cognoscens eligit et diligit quasi suos, eosque, quia in fide perseveraturos videt, eligit et destinat ad suum regnum. Ita S. Augustinus. Hinc patet Christiano cuique assidue et summis votis pro hac gratia orandum esse, ut Deus scilicet det nobis gratiam congruam, cum qua praevidet nos re ipsa perventuros ad salutem. In hac enim re salutis nostrae cardo vertitur.
Aliter S. Anselmus: «Signaculum,» inquit, «hoc est praesentia Dei, vel potius jugis cogitatio praesentiae Dei,» q. d. Apostolus: Hi fideles firmi stant in fide et gratia, nil simulate agunt aut perverse: sed omnia agunt quasi in praesentia Dei, cogitantes Deum omnia omnesque suos cognoscere et videre: illum ergo se et sua omnia videntem timent et reverentur, illi se et sua probare satagunt, quia hoc sigillum praesentiae Dei menti suae quasi incisum gerunt. Verum hic sensus non est litteralis, sed tropologicus.
Et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini. — Hoc est secundum firmi fundamenti signaculum, quod est in nobis, scilicet fuga iniquitatis; prius enim, scilicet Dei cognitio et praescientia, non est in nobis, sed in Deo. Pro iniquitate graece est ἀδικία, id est injustitia. Potest antonomastice hic injustitia sive iniquitas accipi pro haeresi et infidelitate: haec enim maxima est iniquitas et injuria Dei. Unde hoc sensu dixit Apostolus, Rom. I, vers. 18, de Philosophis, qui cum Deum agnoscerent, non tamen Deum, sed idola coluerunt: «Revelatur, inquit, ira Dei super omnium impietatem et injustitiam hominum eorum qui veritatem Dei in injustitia detinent.» Haeresim enim opponit hic Apostolus fundamento fidei, q. d. Si quis firmum fidei suae fundamentum stabilire et obsignare velit, «discedat ab iniquitate,» id est, ab haeresi Hymenaei, Phileti et aliorum Novantium. Alludit rursum ad Core, Dathan et Abiron, Num. XVI, de quibus ait Moses, vers. 26: «Recedite a tabernaculis hominum impiorum, et nolite tangere quae ad eos pertinent, ne involvamini in peccatis eorum.» Eodem enim modo jubet Apostolus hic fideles fugere consortia haereticorum.
Secundo tamen planius et plenius, «iniquitas» hic proprie et generatim sumi potest. Fuga enim omnis iniquitatis est signaculum firmi fundamenti, id est, fidei: qui enim fugit iniquitatem nunquam incidet in haeresim: impossibile enim est virum justum et sanctum, quamdiu sanctus manet, fieri haereticum. Nam haeresis nunquam primum est peccatum, sed semper necesse est praecedat vel ambitio, vel libido, vel alia iniquitas, antequam homo ad tantam impietatem, quanta est haeresis, corruat.
Rursum fuga iniquitatis est signaculum firmi fundamenti, scilicet praedestinationis, gratiae, constantiae et perseverantiae fidelium et electorum, adeoque complet et perficit praedestinationis Dei fundamentum, estque causa electionis ad gloriam (ad hanc enim assurgit et extendit se Apostolus, ut dixi): qui enim fugiunt libidinem et iniquitatem, pure et sancte vivunt, in eoque perseverant; hi sunt firma Dei fundamenta eligenda et collocanda a Deo in coelesti Jerusalem, ut fulgeant in omnem aeternitatem. Notat hic Apostolus non sufficere ad salutem profiteri et invocare nomen Domini, ut docebant Simoniani, et docent nostri haeretici; sed insuper requiri, ut quis declinet a malo, et faciat bonum. Ita Chrysostomus, Theophylactus et alii.
Hinc sequitur primo, quod, licet Dei praedestinatio hoc sensu non sit in nostra potestate, quod scilicet in mea potestate non sit efficere ut Deus me praedestinet, id est dare decernat, praeparet ab aeterno, et in tempore re ipsa det mihi gratiam praedestinationis, talem scilicet cum qua me re ipsa libere cooperaturum, perseveraturum et salvandum praevidet, non autem decernat dare, nec det aliam gratiam cum qua praevidet me non cooperaturum, ideoque damnandum: salus tamen aeterna et electio ad gloriam est in nostra potestate. Firmum enim praedestinationis Dei fundamentum nihil omnino impedit quin in cujusque adulti potestate sit discedere ab iniquitate, et emundare se a peccatis: vel adhaerere iniquitati, et inquinare se peccatis; ac consequenter, quin in cujusque potestate sit salvari vel damnari, eligi vel reprobari. Id magis patebit vers. 21. Ita Chrysostomus et Theophylactus.
Hac consideratione dispellenda est ista phantasia qua se nonnulli cruciant et in desperationem adigunt: Si praedestinatus sum ad gloriam, non possum ab ea excidere; si non sum praedestinatus, quidquid agam, non possum praedestinationem. Actum jam est, omnia definita sunt a Deo; alterutrum quod de me a Deo definitum est, immutabile est, nec a me inverti, aut in aliam partem inflecti potest. Haec enim est falsa argumentatio, cum utraque ejus propositio in antecedente sit falsa, statuit enim fatum quoddam inevitabile. Potius sic argumententur: Si discessero ab iniquitate, et bene vixero, eligar et praedestinabor ad gloriam; si male vixero, reprobabor et praedestinabor ad gehennam: bene ergo vivam, ne reprober, sed praedestiner ad gloriam et salver. A bona enim vita pendet electio ad gloriam, sicut a mala vita pendet reprobatio et damnatio; adeoque bona vita electionis, sicut mala reprobationis est causa. Atqui bona et mala vita est in arbitrio et potestate cujusque: quisque enim per gratiam Dei potest bene vivere, potest et male, si velit; ergo electio quoque ad gloriam, et reprobatio est in arbitrio et potestate cujusque. In cujus enim arbitrio et potestate est causa, in ejusdem arbitrio et potestate est et effectus illius causae.
Hinc secundo, moraliter discimus, quanto studio peccata fugere debeamus, nimirum tanto, quanto aeternam nostram salutem prosequimur. Nam certissimum non tantum signum, sed et causa efficacissima nostrae praedestinationis et electionis ad gloriam est, si peccata quam studiosissime evitemus, et superemus per virtutum contrariarum exercitia et sancta opera. Unde S. Petrus, epist. II, cap. I, 10: «Satagite, inquit, ut per bona opera certam vestram vocationem et electionem faciatis: haec enim facientes, non peccabitis aliquando.» Et Paulus, I Corinth. IX, 27: «Castigo, inquit, corpus meum, et in servitutem redigo, ne forte, cum aliis praedicavero, ipse reprobus efficiar.»
Versus 20: In Magna Autem Domo Non Solum Sunt Vasa Aurea et Argentea, Sed et Lignea et Fictilia
Vers. 20. In magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia. — Putat Adamus et alii, hic esse secundam responsionem ad tacitam objectionem vers. praecedentis, cur scilicet Deus in tanta fidelium paucitate permiserit quosdam ab Hymenaeo subversos a fide excidere, q. d. Id mirandum non est. Sicut enim mirum non est, imo ordinarium est, in una et eadem domo varia reperiri vasa, quaedam aurea et argentea, alia lignea et testacea: ita mirum non est, in una et eadem Ecclesia alios esse bonos, alios esse malos; alios salvandos, alios damnandos. Verum ex hac applicatione sequitur non tantum malos, sed et haereticos esse in Ecclesia. Sic enim in eadem domo sunt vasa quaedam aurea, quaedam vero testacea, per quae significantur hic haeretici ab Hymenaeo in haeresim pertracti, ut ipsi volunt. Adde, hanc occupationem nimis remotam, et longius petitam videri; praesertim cum nil tale significent verba Apostoli, sed plana sint, planeque praecedentibus connexa.
Dico ergo, haec verba cum proxime praecedentibus cohaerere; dixerat enim Apostolus: «Discedat ab iniquitate omnis qui invocat nomen Domini;» jam ne quis miretur et objiciat: Si ita est, et esse debet, uti dicis, quomodo ergo inter Christianos qui invocant nomen Domini, nonnulli sunt improbi, qui non discedunt, sed sequuntur iniquitatem? Respondet Apostolus, id nemini mirum debere videri: si enim nemo miratur in magna domo reperiri tam vasa fictilia quam aurea, tam vilia quam honorifica, tam pollubra et matulas quam lances et cyathos: pari modo nec mirari quis debet, si in eadem Ecclesia quae Deum colit, adorat et invocat, alii sint boni qui discedant ab iniquitate, alii sint mali qui sectentur iniquitatem. Quod ut melius intelligatur.
Quaeritur, quid significet haec «magna domus?» Respondet primo, Chrysostomus cum suis, et Theodoretus, per «domum» intelligi mundum totum, non autem Ecclesiam, quia in Ecclesia, ait, non sunt vasa lignea et fictilia, id est mali: sed tantum aurea et argentea, id est, soli boni et justi: in mundo autem sunt utrique idem fuit sensus et expositio Novati olim heresiarchae, quem hic rejicit Ambrosius. Ne quis vero Chrysostomum hic cum Novato sentire putet, quod soli justi sint in Ecclesia, sciat eumdem Chrysostomum contrarium docere in Psal. XXXIX, asserereque contra Novatum et Calvinum, non solos bonos et electos, sed et malos ac reprobos esse in Ecclesia. Quod ergo hic dicit, solos bonos ad Ecclesiam pertinere, intellige per se quasi partes et membra viva. Mali enim sunt membra Ecclesiae, sed semimortua, quia carent anima et vita primaria Ecclesiae, quae est charitas. Ecclesia enim est quasi una persona politica, cujus corpus est exterior fidei professio, et communio cum aliis fidelibus in Sacramentis et sacrificiis sub uno capite Romano Pontifice: anima vero Ecclesiae generalis et imperfecta, est fides; specialis vero et perfecta, est charitas. Sicut enim hominis forma est anima tum vegetativa et sensitiva, tum rationalis; et rationali proprie vivit homo, qua homo est, adeoque solum caput vivit proprie anima rationali: sic et charitate vivunt soli justi; caeteri, mali licet, vivunt tamen fide et spe; sicut in homine caetera membra licet non ratiocinentur, ut caput, sentiunt tamen et vegetantur, videnturque solum vivere anima vegetativa et sensitiva. Vide dicta Ephes. cap. IV, vers. 16. Huc referri potest expositio S. Basilii homil. Quod Deus non est auctor malorum: «Vas aureum,» inquit, «est is, qui mente moribusque simplex ac sine dolo est. Argenteum, qui illo paulo est inferior, dignitatis ac pretii aestimatione. Testaceum est, qui terrestria sapit, et frangi conterique est aptus. Ligneum, qui per peccatum facile sordet, et igni aeterno materiam praebet.»
Verum secundo, multo aptius per domum hanc non mundum, sed Ecclesiam intelligimus. Haec enim est domus eorum qui invocant nomen Domini, uti praecessit; et sic saepe alibi Apostolus «domum Dei» vocat Ecclesiam, ut I Tim. cap. III, vers. 15: «Ut scias,» inquit, «quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quae est Ecclesia.» Ad Hebr. III, 5: «Moses fidelis erat in domo ejus,» id est in Ecclesia et populo fideli Judaeorum. Hinc fideles quasi in eadem domo, scilicet Ecclesia, versantes vocat Apostolus «domesticos fidei,» Galat. cap. VI, vers. 10. Ita S. Augustinus, lib. IV De Baptism. contra Donat., cap. XII, et alii passim.
Quaeres secundo, quaenam in hac domo, scilicet Ecclesia, sint vasa aurea et argentea, et quaenam lignea et fictilia? Respondet primo, S. Augustinus loco citato, vasa aurea et argentea esse fideles, lignea vero et fictilia esse haereticos.
Dices: Ergo S. Augustinus sentit haereticos esse in domo, id est in Ecclesia. Respondeo: Sentit eos esse in Ecclesia non proprie, sed secundum aliquid, scilicet, quia retinent characterem baptismi, veraque Ecclesiae Sacramenta administrant, et ab Ecclesia quasi aliquo modo subditi puniri possunt. Denique antequam per publicam separationem et obstinationem ab Ecclesia se segregent, cum fidelibus in Ecclesia vivunt, dignitatemque et jurisdictionem quam in Ecclesia habuerunt, servant. Agit enim S. Augustinus contra Donatistas, qui volebant baptismum ab haereticis, tanquam ab Ecclesia extorribus collatum, esse invalidum et iterandum. Sic et S. Cyprianus, epist. ad Antonianum, censet Hymenaeum et Philetum necdum publice exiisse ex Ecclesia, nec Ecclesiae judicio hucusque damnatos et ejectos fuisse, sed in ea adhuc quasi vasa fictilia delituisse.
Verum secundo et aptius, haec ita explices: «domus» est Ecclesia; «vasa» sunt fideles; «aurea et argentea» sunt firmi et illustres in fide et justitia; «lignea» vero et «fictilia,» vel, ut graece est, ostrakina, id est testacea, sunt vulgares, fragiles, infirmi in fide et charitate: nam haeretici nec vasa aurea, nec fictilia sunt, sed potius vasa fracta et ex domo projecta et ejecta.
Et quaedam quidem in honorem, quaedam autem in contumeliam. — In Graeco est paronomasia, timēn eis atimian, q. d. Quaedam in decus, quaedam in dedecus. Rursum nota hebraismum: «vas in honorem,» id est vas honorificum: «vas in contumeliam,» id est vas vile et inglorium, uti sunt ollae et matulae. Tertio, alludit Paulus ad factum Jeremiae, qui, cap. XVIII, jussu Domini fecit vas testaceum fragile, quod lapsu confractum, fuit in contumeliam, sed a Jeremia reparatum factum fuit in honorem, ut significaret idem futurum Judaeis, si a peccatis se expurgarent. Vide dicta Rom. IX, vers. 21. Jam quarto, quoad sensum putavit aliquando S. Augustinus secutus S. Cyprianum, omnia et sola vasa aurea et argentea esse in honorem, ac vicissim omnia et sola lignea et fictilia esse in contumeliam: verum accuratius rem expendens id retractat secutus Tichonium, lib. II Retract., cap. XVI, et merito. Graeca enim sic habent, kai ha men eis timēn, ha de eis atimian, id est haec quidem in honorem, haec vero in contumeliam, q. d. Ex vasis tam aureis et argenteis, quam ligneis et fictilibus, alia sunt in honorem, videlicet fideles ii qui in fide et justitia persistunt, et re ipsa constantes sunt, sive illustres sint, sive vulgares et fragiles; caetera vero tam aurea quam fictilia, puta peccatores omnes qui sunt in peccatum mortale prolapsi, sive illustres, sive vulgares fuerint, sunt vasa in contumeliam. Idem clare patet ex exemplo Jeremiae et Pauli ad Rom. IX, jam citato. Hi enim ex eodem luto vas testaceum faciunt unum in honorem, alterum in contumeliam. Et sic in magna domo etiam nobilium et principum, videmus matulas saepe et pollubra fieri ex argento; ac vice versa quaedam testacea servire principum mensis, ut ex eis faciant lances et orbes. Unde olim vasa Samia, nunc porcellana et Chinensia, quia tersa et polita, licet lutea sint, habentur in pretio. Hinc Ausonius sic canit de Agathocle:
Fictilibus coenasse ferunt Agathoclea regem,
Atque abacum Samio saepe onerasse luto;
ut scilicet perpetuo meminisset, se esse figuli filium. Idem hic ex iis quae Paulus praemisit colligi potest: hisce enim verbis, explicat illud versus praecedentis: «Discedat ab iniquitate omnis qui invocat nomen Domini,» ut constet qui sint firma Dei fundamenta, quos Deus quasi suos signavit; jam autem discedere ab iniquitate jubet tam eos qui sunt vasa testacea, quam qui sunt aurea. Hinc quinto, clarissime convincitur in magna domo, id est Ecclesia, non tantum esse bonos, sanctos, et, ut Calvinus vult, praedestinatos; sed etiam malos, peccatores et reprobos: sicut in arca Noe animalia erant tam immunda, quam munda, sic in Christi domo et familia vas aureum fuit Judas, sed factus est vas in contumeliam, cum fur esse coepit, et tandem fidem Christumque prodidit; Thomas vero de Christi resurrectione dubitans, fuit vas fictile, sed a Christo confirmatus, factus fuit vas in honorem.
Versus 21: Si Quis Ergo Emundaverit Se Ab Istis, Erit Vas in Honorem
21. Si quis ergo se emundaverit ab istis, erit vas in honorem, sanctificatum et utile Domino, ad omne bonum opus paratum. — «Ab istis,» a scilicet haereticis, Hymenaeo et Phileto, eorumque asseclis. Ita aliqui. Verum vox haereticis hic remotius et inconcinnius repetitur et revocatur; nec enim proprie quis dicitur se ab haeretico, sed ab haeresi emundare. «Ab istis» ergo, supple vasis contumeliae, quod immediate praecessit, ut scilicet discedat ab omni iniquitate: eo enim haec omnia pertinent, ut dixi.
Nota to emundaverit, id est omnino expurgarit se: non enim sufficit purgare aut tollere ex anima unum alterumve peccatum, sed omnia omnino everrenda et expurganda sunt, ut anima sit munda et pura: perinde ut nonnulli, et praesertim Hollandi, suas domos et suam suppellectilem ita emundant et expurgant, ut nihil sordium, sed omnis nitor et decor in ea appareat, imo resplendeat. Ita se emundavit S. Magdalena, cui dimissa sunt peccata multa, quoniam dilexit multum. De qua canit Ecclesia: «Post fluxae carnis scandala, fit ex lebete phiala, in vas translata gloriae de vase contumeliae.»
Nota secundo, to emundaverit se. Hinc enim contra Novatores patet esse liberum arbitrium, hominemque per illud gratia Dei instructum et roboratum posse non tantum moraliter bene vivere, sed et a peccatis se emundare et sanctificare. Nec satisfacit responsio Bezae dicentis, hominem se emundare non per liberum arbitrium, sed per efficacem impressionem Dei, qua Deus ipse solus efficaciter et potenter efficit in homine ut ipse se emundet: solum enim Deum in homine efficere bonam et efficacem voluntatem emundandi seipsum, hancque in solidum uni Deo deberi. Nam si Deus totam hanc emundationem solus peragit, ita ut nihil agat liberum hominis arbitrium, frustra homines hic adhortatur Apostolus, ut discedant ab omni iniquitate, et ab ea se emundent. Sicuti frustra diceretur mari: Emunda te a cadaveribus: et cerevisiae: Emunda te a faecibus: utrumque enim necessario et naturaliter peragit et mare et cerevisia. Ita S. Ambrosius et Chrysostomus, qui ait: «Vides,» inquit, «ut non naturae, carnalisve necessitatis sit, aureum esse vel fictile, sed nostrae tantummodo voluntatis.» Sic Christus Matth. XII, 33: «Aut facite,» ait, «arborem bonam, et fructum ejus bonum; aut facite arborem malam, et fructum ejus malum.» Quod explicans S. Augustinus, lib. De Actis cum Felice Tancheso, cap. IV: «Nemo,» inquit, «nisi Dominus arborem facere potest: sed habet unusquisque in voluntate sua, aut eligere quae bona sunt, et esse arbor bona, aut quae mala, et esse arbor mala.»
Nota tertio, justos qui se a peccatis emundant, vocari vasa in honorem sanctificata, et utilia Domino: quia scilicet apta et praeparata sunt ad omne opus bonum, v. g. ad pie, caste, sobrie vivendum, ad patientiae, humilitatis, charitatis, aliarumque virtutum omnium actus exercendos. Hic enim est fructus justitiae et amicitiae Dei, quod scilicet Deus ipsos quasi amicos suos gratia sua instruat, roboret, excitet, praeveniat ad quaevis virtutum opera peragenda; et quo homo magis se justificat et sanctificat, eo ad majora et magis heroica bona opera hominem excitat et corroborat Deus, adeoque subinde ad miracula facienda. E contrario injusti, qui sunt in peccato mortali, sunt vasa in contumeliam, polluta, inutilia, prona et comparata ad omne malum. Vide ergo quam peccatum fugere, et, si in peccatum inciderimus, quam sollicite et cito a peccatis nos expurgare debeamus, ne illa nos suo pondere in alia et alia, ac tandem in barathrum detrahant.
Nota quarto: Per vasa fictilia et vasa in contumeliam, non intelligit Hymenaeum, Philetum aliosque haereticos, sed quosvis malos et peccatores, uti dixi. Hinc tamen remote colligendum relinquit Apostolus non mirum videri debere, si inter tam varios, aliqui maxime fragiles et inconstantes, uti a justitia et sanctitate, ita tandem a fide et Ecclesia deficiant, puta Hymenaeus, Philetus eorumque gregales ab eis subversi: sicut mirum non est, in magna domo, ubi multa sunt vasa aurea et fictilia, partim ad decora, partim ad vilia et dedecorosa hominis obsequia comparata, ex eis nonnulla, praesertim testacea, frangi et e domo abjici; quae non ab alio quam a Deo reparari et restaurari possint.
Versus 22: Juvenilia Desideria Fuge; Sectare Justitiam, Fidem, Charitatem et Pacem
22. Juvenilia desideria fuge: sectare vero justitiam, fidem, charitatem et pacem. — «Juvenilia desideria,» vel, ut graece est, epithymias, id est cupiditates, vocat levitatem, gulam, libidinem, praecipitantiam animi, impetus et omnia adolescentiae vitia, ad quae juvenes (qualis erat Timotheus cum Episcopus crearetur) propensi sunt: hisce enim opponit justitiam, fidem, charitatem. Ita Chrysostomus, Ambrosius et alii. Verum magis proprie et directe respexit Apostolus ad curiositatem, ambitionem et inanem gloriam, quam juvenes ambiunt, praesertim docti, ut velint videri subtiles, sapientes caeterisque doctiores, ideoque quaerunt et proponunt novas, curiosas, sed stultas et indisciplinatas quaestiones, ex quibus oriuntur lites et pugnae, ut sequitur: quibus opponit Apostolus charitatem et pacem, omnemque justitiam, id est vitae integritatem, q. d. Noli, ut juvenis, ambire sapientis et doctoris nomen, sed ambi vitae integritatem, ac praesertim charitatem et pacem, ut in his excellas. Redit enim Apostolus ad vers. 15 et 16, ubi monuit Timotheum, ut se exhibeat operarium inconfusibilem, qui recte tractet verbum veritatis, et ut profanas ac inanes vocum novitates devitet, quales sectati sunt Hymenaeus et Philetus: ad quos ea occasione hucusque digressus, jam ad interruptum sermonem et propositum suum redit: scilicet, ut doceat Timotheum Episcopum, quid et quomodo, qua scilicet aequitate, gravitate, modestia, charitate populum docere et errantes corrigere ac revocare debeat.
Versus 23: Stultas et Sine Disciplina Quaestiones Devita: Sciens Quia Generant Lites
23. Stultas et sine disciplina quaestiones devita: sciens quia generant lites. — Pro sine disciplina graece est apaideutous, id est, ut Ambrosius, ineruditas, insensatas, quae scilicet nihil habent sensus, nihil ad veram disciplinam et sapientiam conferunt, quales sunt quaestiones futiles Judaeorum, de suis genealogiis; et Gentilium, de suis deorum fabulis, uti dixit epist. I, cap. I, vers. 4. Secundo, pro devita graece est paraitou, id est rejice et restue. Tertio, pro lites graece est machas, id est pugnas: lites enim non sunt aliud quam pugnae non verberum, sed verborum.
Versus 24 et 25: Servum Domini Non Oportet Litigare, Sed Mansuetum Esse Ad Omnes, Docibilem, Patientem
24. Servum Domini non oportet litigare. — Graece machesthai, id est pugnare et digladiari, scilicet verbis, id est litigare. Ita S. Ephrem moriens in suo testamento gloriatur, quod nunquam cum ullo Christiano verbis contenderit aut litigarit. Ita de Christo praedixit Isaias, ut habet Matthaeus, cap. XII, vers. 19: «Non contendet, neque clamabit, neque audiet aliquis in plateis vocem ejus.»
24. Sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem, 25. cum modestia corripientem eos qui resistunt veritati. — Nota hic quatuor dotes necessarias bono pastori et doctori. Primo enim decet eum esse «mansuetum.» Secundo, esse «docibilem,» id est qui non litiget, sed docilis sit et doceri se sinat, inquit Anselmus et Cyprianus, epist. ad Stephanum pontificem. Verum haec non tam doctoris quam discipuli est virtus; sed respondet Cyprianus: «Oportet,» inquit, «episcopum non tantum docere, sed etiam discere, quia et ille melius docet, qui quotidie proficit et crescit discendo meliora.» Verum ut hoc ita sit, hic sensus non respondet Graeco. Nam graece est didaktikon, id est aptum et paratum ad docendum. Ita Syrus et Theophylactus.
Tertio, «patientem,» intellige non morborum, aut adversitatum, sed morum et infirmitatum proximi: ut scilicet toleret hujus sive auditoris, sive obtrectatoris proterviam, illius duritiem, alterius scommata, uti medicus tolerat aegrotantis phrenetici convicia et ineptias; nec desperet, sed patienter et longanimiter eorum conversionem et assiduae suae doctrinae exhortationisque fructum exspectet, uti piscatores toto die piscantur, et piscium capturam vel ipsa vespera exspectant; et sicut agricolae post tot labores et menses patienter messem exspectant, inquit Chrysostomus, et hoc makrothymias.
Quarto, pro modestia graece est en praotēti, id est mansuetudine et lenitate. Vide Chrysostomum, hom. De Mansuetudine, tom. V, et S. Dionysium, epist. 8 ad Demophilum, ubi ait: «Hebraeorum tradit historia, Mosen eximiae mansuetudinis merito, divina amicitia et familiaritate dignatum; ac si quando ipsum divino aspectu excidisse commemorat, non id ei, priusquam a mansuetudine defecerit, contigisse describit. Erat enim, inquit, mansuetus valde, atque ideo Dei famulus dicitur, digniorque Prophetis omnibus, cui Deus visionis suae gratiam largiretur.» Et infra: «Noverat enim oportere eum qui Deo bono familiariter jungitur, quam maxime conari ei pro viribus simillimum fieri.» Deinde tales quoque fuisse docet Job, Joseph, Abel et David, de quo dixit Deus: «Inveni virum secundum cor meum.» Hinc canit ipsemet David: «Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejus.» Talem denique fuisse docet Christum, qui circumdatus fuit infirmitate, fratribusque per omnia assimilari voluit, ut disceret compati et condolere iis qui ignorant et errant. «Atque hoc (inquit S. Dionysius) eximiae in se dilectionis argumentum capit (Christus), si oves ejus modestissima gubernatione pascamus; et nequam appellat eum, qui conservo non dimiserat debitum.» Denique sub finem Epistolae, miram hac de re visionem refert, quae S. Carpo ostensa fuit.
Quinto, pro qui resistunt veritati, graece est tantum tous antidiatithemenous, id est, tous enantia phronountas, id est, qui contraria, et, ut legit Ambrosius, diversa sentiunt, qui alterius sunt sententiae. Non agit hic de formatis et obstinatis haereticis (hos enim vitari jubet), sed de iis, qui vel ex mala instructione, vel ex malorum consortio, aut aliunde pravas imbiberunt opiniones: hos enim leni correptione, quasi medicina, sanandos esse docet. Hinc patet, to veritati non esse in Graeco, sed recte noster Interpres illud, utpote subintellectum, expressit; uti et S. Augustinus, lib. De Correptione et Gratia, cap. V. Syrus pro veritati habet לקובלה lecubele, id est sibi, vel contra se, q. d. Episcopus et doctor leniter corripiat eos qui sibi docendi contradicunt. Pulchre et pie S. Chrysostomus: «An non vides,» ait, «parentes quomodo filiis suis, licet de vita desperatis, assideant lacrymantes, lamentantes, exosculantes, omnia quae possunt admonentes ad supremum usque halitum; haec tu quoque facito pro fratribus. Et tamen illi non possunt lacrymis ac lamentis morbum depellere, aut mortem imminentem abigere: tu vero frequenter poteris animam deploratam, assiduitate instantiaque per lamenta revocare ac suscitare.»
Nequando Deus det illis poenitentiam, ad cognoscendam veritatem. — «Nequando,» id est si forte, si quando: Graecum enim mēpote, tam si quando, quam nequando significat. Mē enim non semper negantis, sed etiam dubitantis est. Ita Theophylactus: Subaudi, ut experiatur, q. d. Ut scopus patienter toleret et leniter corripiat eos qui sibi contrariantur, ut experiatur, si forte, vel num forte, aliquando «det illis Deus poenitentiam,» id est sua gratia commoveat, compungat et convertat eos.
Nota: Deus non dat poenitentiam, fidem et charitatem eo modo quo puero datur pomum, aut militi equus; poenitentia enim non est instar pomi aut equi, sed est actus liber voluntatis, qui ab alio proprie dari non potest, sed ab ipsa voluntate libere elici debet. Dicitur ergo Deus dare poenitentiam et alias virtutes, quia sua gratia excitat et impellit liberum arbitrium, ut ipsum sponte sua ex seipso, cooperante gratia Dei, poenitentiae aliarumque virtutum actus eliciat. Vide dicta I Corinth. VII, 7.
Hinc nota secundo, neminem a peccatis posse resurgere et agere poenitentiam, nisi Deus id illi dederit et sua gratia ad hoc eum excitarit. Unde S. Augustinus, Enchirid., cap. LXXXII: «Non solum,» inquit, «cum agitur poenitentia, verum etiam ut agatur, Dei misericordia necessaria est; alioqui non diceret Apostolus de quibusdam: Ne forte det illis Deus poenitentiam.»
Aliter hunc locum explicat Anselmus, q. d. Apostolus: Non debemus despondere animum, nec cessare ab errantium correptione, etsi illi se corrigere nolint: ne forte aliquando nobis cessantibus, et curam eorum abjicientibus, Deus curam eorumdem suscipiat, detque illis poenitentiam, itaque Deus sua charitate nostram tepiditatem confundat et pudefaciat. Hic sensus magis pius et moralis est, quam litteralis et genuinus.
Versus 26: Et Resipiscant a Diaboli Laqueis
26. Et resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem. — Pro resipiscant graece est ananēpsōsin, quod duo significat: Primo, redeant ad sobrietatem; secundo, evigilent, vel expergiscantur: utque enim tam evigilare, quam sobrium esse significat. Hinc sequitur peccatores et maxime illos qui a fide aberrant, esse ebrios et dormientes, esseque quasi emotae mentis, ut veritatem veramque ad beatitudinem viam videre et intueri non possint.
Nota: Pro diaboli laqueis, Theophylactus vertit, a diaboli reti, quia, inquit, diabolus multas habet artes et insidias quasi tendiculas, quales habet rete, quibus mentes hominum praesertim peccatorum irretit et illaqueat.
Tertio, pro a quo captivi teneantur, graece est ezōgrēmena, quod proprie dicitur de iis, qui vivi capiuntur; uti milites bello victi, aut sicuti ferae reti captae. Hinc patet peccatorem esse diaboli captivum, quia peccatum quasi funem, quo trahatur, sponte sua diabolo tradidit. Idque primo, quia a peccati et diaboli potestate nulla sua naturali vi aut virtute, sed sola gratia Dei eximi potest. Secundo, quia diabolus peccatorem quasi suum servum agitat et impellit quo vult, ad alia et alia peccata; sed ita ut peccator vivus, id est liber remaneat: quia tentari, vexari, impelli a diabolo, non autem in consensum et peccatum novum adigi aut compelli potest, nisi libere tentanti et tentationi cedat et consentiat, uti saepe fit in tanta hominum maxime peccatorum infirmitate.
Quarto, to ad illius voluntatem Beza sic intelligit, ad illius, scilicet Dei, voluntatem praestandam. Verum hoc nimis remotum est, ut ex vers. praeced. nomen Deus hic revocetur; praesertim cum proxime praecedat nomen diaboli, ad quod longe commodius referri potest pronomen illius. Nec obstat diversitas relativorum in Graeco autou et ekeino, quasi illud ad diabolum, hoc ad Deum pertineat. Apostolus enim copiae gratia noluit repetere to autō, sed pro eo substituit ekeinō, etiamsi de eadem persona, puta diabolo, loqueretur; eritque tunc sensus efficacior et penetrantior, qui peccatores a peccato deterreat, et ad poenitentiam celerem incitet; nimirum si cogitent se quamdiu in statu peccati consistunt, ita a diabolo captivos teneri, ut ad ejus voluntatem et libitum huc illuc ad quaevis vitia impellantur. Perinde enim ut navis, fracto gubernaculo, illuc ducitur quo tempestas voluerit: sic et homo, divinae gratiae auxilio perdito per peccatum, non quod vult ipse, sed quod diabolus vult, agit et operatur, inquit Chrysostomus. Idipsum pulchra similitudine pueri qui aviculam filo ligatam retinet, et huc illuc avolare sinit, sed mox filo retrahit, declarat S. Anselmus, lib. De Similitud., cap. CLXXXIX: «Instar hujus pueri,» inquit, «jocatur diabolus cum peccatoribus, quos irretitos suis laqueis, pro sua voluntate in diversa vitiorum impedimenta pertrahit. Sunt enim multi avari, ebriosi, luxuriosi, qui proponunt avaritiam, gulam, libidinem deserere, et putant instar avis se libere avolaturos: sed quia pravo usu irretiti ab hoste tenentur, nolentes in eadem vitia dejiciuntur, fitque hoc saepius, nec omnimodis liberantur, nisi magno conatu et gratia Dei funis rumpatur pravae consuetudinis.»