Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Describit mores impios haereticorum, a vers. 1 usque ad vers. 10, inde hortatur Timotheum ad constantiam, patientiam et martyrium, usque ad vers. 14.
A vers. 11 ad finem usque, eumdem incitat ad studium sacrae Scripturae, tanquam quae utilis sit, ut perfectus sit homo Dei, et ad omne opus bonum instructus.
Textus Vulgatae: II Timotheum 3:1-17
1. Hoc autem scito, quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa: 2. et erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti, 3. sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate, 4. proditores, protervi, tumidi, et voluptatum amatores magis quam Dei: 5. habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes. Et hos devita: 6. ex his enim sunt, qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quae ducuntur variis desideriis: 7. semper discentes, et nunquam ad scientiam veritatis pervenientes. 8. Quemadmodum autem Jannes et Mambres restiterunt Mosi: ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem; 9. sed ultra non proficient: insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit. 10. Tu autem assecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam, 11. persecutiones, passiones, qualia mihi facta sunt Antiochiae, Iconii et Lystris: quales persecutiones sustinui, et ex omnibus eripuit me Dominus. 12. Et omnes, qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur. 13. Mali autem homines, et seductores proficient in pejus, errantes, et in errorem mittentes. 14. Tu vero permane in iis quae didicisti, et credita sunt tibi: sciens a quo didiceris. 15. Et quia ab infantia sacras litteras nosti, quae te possunt instruere ad salutem, per fidem, quae est in Christo Jesu. 16. Omnis Scriptura divinitus inspirata, utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in justitia: 17. ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.
Versus 1: Hoc Autem Scito, Quod in Novissimis Diebus Instabunt Tempora Periculosa
1. Hoc autem scito, quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa. — Pergit Apostolus praemonere et confirmare Timotheum ne miretur cum viderit subnasci in Ecclesia haereticos, qui fidem et virtutem Christianam eliminent, quales fuerunt Simon, Menander, Carpocrates, Cerinthus et Gnostici: de quibus hunc locum Apostoli intelligit S. Epiphanius, haeresi 26. Hi enim sceleratissimi fuerunt, planeque addicti carnis deliciis et libidinibus; hique speciem pietatis prae se ferebant, sed ejus virtutem abnegabant. Nam de haereticis loqui Apostolum patebit vers. 6, 8 et sequentibus. Nota: Tempora novissima nonnulli intelligunt tempora Antichristi; tunc enim sceleratissimi erunt tam haeretici, quam homines, ac praesertim ipse Antichristus haeresiarcha. Verum non ea solum, sed etiam proxime Paulum sequentia tempora vocari hic novissima, patet ex eo quod Timotheo jubet, vers. 5, dicens: « Et hos devita; » et ex eo quod sequitur vers. 6: « Ex his enim sunt qui penetrant domos, » etc. quibus verbis praesentia vel jam incipientia tempora denotat.
Quaeres, quomodo ergo illa hic vocat novissima? Respondeo, per hebraismum: Hebraeum enim אחרי achare, quod noster Interpres vertere solet novissimum, significat id quod sequens et posterius est, sive proxime sequatur, sive remote, q. d. Apostolus: « In novissimis, » id est in sequentibus, atque adeo jam incipientibus temporibus, erunt periculosi dies. Novissima ergo tempora hic vocat ea, quae a suo tempore decursura et secutura erant usque ad finem mundi. Adde, Prophetas Messiae, sive Christi tempus vocare novissimum, quia est ultima mundi aetas, ultimaque lex, religio et Ecclesia Christi, cui nulla alia succedet. Sic dicitur ex Joele, Act. II: « Et erit in novissimis diebus, effundam de Spiritu meo super omnem carnem. » Et I Joan. II, 18: « Filioli, hora novissima est, » id est novissimum tempus, novissimus status Ecclesiae ac mundi jam est.
Nota secundo: Pro tempora periculosa, graece est kairoi chalepoi, id est tempora difficilia et molesta; quia scilicet homines illis temporibus futuri, erunt difficiles et molesti, imo pessimi, ut sequitur. Ita Chrysostomus.
Versus 2: Erunt Homines Seipsos Amantes
2. Et erunt homines seipsos amantes. — Nota: Copula et non tam copulativa, quam causalis hic est, idemque significat quod quia: dat enim causam cur futura sint tempora periculosa, quia scilicet erunt homines sui amantes. Sic Hebraeis saepe vau copulativum sumunt pro כי ki, id est quia. Romana Biblia non habent = et.
Nota secundo: Pro seipsos amantes, graece est philautoi, id est sui amantes, suae gloriae, lucris, commodis studentes. Philautia haec sive amor sui omnium malorum est origo. « Philautus enim qui se amat, » inquit Plato, lib. V De Legibus, « cum seipsum magis quam veritatem honorandam putet, quid justum, bonum, pulchrum sit, male judicat. » Additque Plato: « Decet sane eum qui magnus vir futurus est, neque seipsum, neque sua diligere; sed justa semper, sive ab ipso, sive ab alio gerantur. » Hinc S. Augustinus, initio lib. I De Civit., duas civitates constituit, unam Dei, alteram diaboli. « Civitas Dei » inquit, « incipit et construitur ex amore Dei, et crescit ad odium sui ipsius: civitas vero diaboli incipit ab amore sui, et crescit usque ad odium Dei per contemptum proximorum. Qui enim proximum odit et contemnit, mox etiam Deum odio habebit et contemnet. » Nam haec duo maxime sibi contrariantur, scilicet charitas et philautia, sive amor sui. Charitas enim se dilatat et diffundit in Deum et proximum, amor vero sui omnia sua in arctum constringit et reflectit in se ipsum, ut notat Theophylactus. Unde S. Anselmus ex S. Augustino singula quae hic sequuntur vitia, pastoribus Ecclesiae applicans et explicans, omnia ostendit manare ex philautia, sive ex amore sui. Vide eum, si lubet. Quare recte concludit S. Augustinus, tract. 123 in Joannem, amorem sui non esse amorem, sed odium sui. « Nescio, » ait, « quo inexplicabili modo, quisquis seipsum, non Deum amat, non se amat; et quisquis Deum, non seipsum amat, ipse se amat. Qui enim non potest vivere de se, moritur utique amando se: cum vero ille diligitur de quo vivitur, non se diligendo magis diligit, qui propterea se non diligit, ut eum diligat de quo vivit. »
Cupidi. — Graece philargyroi, id est amatores pecuniae, avari.
Elati. — Graece alazones, id est fastuosi, arrogantes, jactabundi, ut suam eruditionem, eloquentiam et virtutes etiam supra veritatem extollant et jactent.
Versus 3: Sine Affectione, Sine Pace, Criminatores, Incontinentes
3. Sine affectione. — Graece astorgoi, id est, ut Primasius, sine pietate, inhumani, impii in parentes, uxores, famulos, cognatos, benefactores, ut naturalem affectum et compassionem, quae Graecis storgē dicitur, exuisse, et insensibiles ac barbari effecti, brutorum aut saxorum duritiem et stuporem induisse videantur. Ita Theophylactus. Unde ex S. Augustino Anselmus vertit, sine visceribus compassionis.
Sine pace. — Graece aspondoi, id est sine foedere, puta foedifragi, ut, sicut cum suis pietatem non servant, ita cum externis amicitiae et foederum jura non ineant, vel inita non colant, sed violent. S. Augustinus, tract. 123 in Joan., intelligit inquietos, qui alios quiescere non sinunt, sed ubique pacem turbant.
Incontinentes. — Graece akrateis, id est intemperantes, scilicet, gulosi et luxuriosi. Chrysostomus tamen generalius intelligit eos qui quasvis immodicas voluptates et animi cupiditates moderari et frenare nesciunt; sed eas proni, quasi pecora sequuntur. Hisce enim cohibendis generalis virtus, continentia scilicet, ponitur ab Aristotele.
Sine benignitate. — Graece aphilagathoi, id est non amantes bonos, puta bonorum osores, ut vertit Vatablus. Haec enim vitia privativa, per meiosin, positivum vitium virtuti, qua privant, oppositum significant, uti jam exposui in singulis.
Versus 4: Protervi, Tumidi, Voluptatum Amatores Magis Quam Dei
4. Protervi. — Graece propeteis, id est, ut vertit Vatablus, praecipites et temerarii; Theophylactus vertit, leves et instabiles.
Tumidi. — tetyphōmenoi, id est qui typho superbiae turgent, inflantur et tument.
Voluptatum amatores magis quam Dei. — Id venustius et significantius una voce exprimunt Graeca, philēdonoi mallon ē philotheoi. Epiphanius, haeresi 36, putat hic Apostolum perstringere spurcissimas Simonis et Gnosticorum voluptates ac libidines. Eosdem taxat Judas in sua epistola, quod « Domini nostri gratiam transferant in luxuriam. » Ita passim haeresiarchae et haeretici voluptuarii fuerunt, eaque de causa plurimos habuerunt asseclas, sicut et Epicurus plures discipulos habuit, quam alii Philosophi. « Epicuri » inquit Lactantius, lib. III Div. Instit., cap. XVI, « disciplina multo celebrior semper fuit, non quia veri aliquid afferat, sed quia multos ad populare nomen voluptatis invitat: nemo enim non in vitia pronus est, eaque vincere difficillimum est. Nam, ut ait Cyprianus, lib. De Bono pudicitiae, voluptatem vicisse voluptas est maxima: nec ulla major est victoria, quam ea, quae a cupiditatibus refertur. Qui enim hostem vicit, fortior fuit, sed altero; qui vero libidinem repressit, seipso fortior fuit. »
Notat Theophylactus eos qui amant corporis voluptates, non posse affici Deo et rebus divinis; voluptates enim spirituales quae animum erigunt ad coelestia, contrariae sunt carnalibus quae animum deprimunt et effeminant. Hinc nobilis ille Gentilis, cum a suis ad carnis illecebras pelliceretur: « Absit, » inquit, « ut eo animum nobilem dejiciam, meque corporis mei mancipium efficiam. »
Versus 5: Habentes Speciem Quidem Pietatis, Virtutem Autem Ejus Abnegantes
5. Habentes speciem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes. — Pro speciem pietatis, S. Cyprianus, lib. De Unit. Eccles., legit, deformationem religionis, id est formam et speciem religionis, ut videantur ejus velle inducere reformationem, seque vocent reformatae religionis, cum revera ejusdem deformationem inducant, sintque deformatores. Nam, ut sequitur, « virtutem, » graece δύναμιν, id est vim et rem, puta pietatem ipsam, quam simulant, non habent, nec operibus ostendunt, sed « abnegant, » q. d. Hypocritae sunt, qui latentem impietatem specie virtutis tegunt. « Profitentur, » inquit Ambrosius, « se Christianos, cum sint et nequissimi opere, et sensu perversi. » De quibus Christus, Matth. cap. vii, vers. 15: « Attendite, » inquit, « a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. » Nam, ut ait Cyprianus ad Jubaianum: «Haeretici imitantur Catholicos, sicut simiae imitantur homines, et sicut lupi imitantur canes, quibus similes sunt. » Hinc S. Augustinus, serm. 41 super Matth., docet haereticos formam quidem pietatis habere, sed sine virtute et fructu, nisi Ecclesiae reconcilientur. « Sicut, » ait, « potest esse visibilis forma palmitis etiam extra vitem, sed tamen invisibilis radicis vitam habere non potest, nisi in vite. » Taxat ergo Apostolus hic proprie haereticos, qui sua adulatione, blandiloquentia, hypocrisi, habitu et specie externa videntur pii et religiosi, pieque ac sancte loqui, sed interim impia sua dogmata, sensim sine sensu instillant, ac simul ad sua vitia et concupiscentias explendas alios, ac praesertim mulieres oneratas peccatis, ut sequitur, pertrahunt. « Nam, » ait Ambrosius, « sanctimoniam defendunt, et lege sua favente turpiter vivunt; misericordiam laudant, cum inter se injusti deprehendantur; mundum spernendum asserunt, et semper accurate procedunt; jejuniis se insistere jactanter praedicant, cum omnes saginati videantur, tantum quod arte quadam pallidi cernantur, ut fallant. »
Et hos devita, — ἀποτρέπου, id est aversare. Episcopo enim non satis est vitare haereticos, sed eos aversari, imo iis adversari debet.
Versus 6: Ex His Sunt Qui Penetrant Domos et Captivas Ducunt Mulierculas Oneratas Peccatis
6. Ex his enim sunt qui penetrant (graece ἐνδύνοντες, id est subeunt, et, ut Ambrosius, irrepunt) domos, et captivas ducunt (S. Cyprianus legit, praedantur) mulierculas oneratas peccatis, quae ducuntur variis desideriis. — Pro oneratas graece est σεσωρευμένα, id est accumulatas et cumulo peccatorum obrutas; quae quasi bruta aguntur variis desideriis curiositatis, novitatis, gloriae, deliciarum, ornatus, luxuriae. « Mirum negotium, » ait Cyprianus, lib. De Bono pudicitiae, « mulieres ad omnia delicatae, ad vitiorum sarcinas fortiores sunt viris. » Has quasi dignum tali patella operculum, in suas haereses post se captivas facile abducunt haeretici, tum quia mulier animal est molle, flexile et inconstans; tum quia earum desideriis indulgent, iisque se accommodant; tum quia carnis licentiam docent, et poenarum ac gehennae metum avertunt. Hinc docet Theophylactus et Oecumenius quod vir qui ab haeretico seduci se sinit, non vir, sed mulier haberi debet.
Notat S. Hieronymus, epist. ad Ctesiphontem, tom. II, omnes haereses per mulieres propagari coepisse: « Simon Magus, » inquit, « haeresin condidit adjutus auxilio Helenae meretricis. Nicolaus Antiochenus, omnium immunditiarum conditor, choros duxit femineos. Marcion quoque Romam praemisit mulierem ad majorem lasciviam. Apelles Philomenem comitem habuit. Montanus Priscam et Maximillam primum auro corrupit, deinde haeresi polluit. Arius, ut orbem deciperet, sororem principis ante decepit. Donatus Lucillae opibus adjutus est. Elpidium caecum Agape caeca duxit. Prisciliano juncta fuit Galla non gente, sed nomine. »
Versus 7: Semper Discentes, et Nunquam ad Scientiam Veritatis Pervenientes
7. Semper discentes, et nunquam ad scientiam veritatis pervenientes, — id est pervenire valentes: hoc enim est Graecum δυνάμενα, idque tum doctorum, tum suo vitio. Haeretici enim praesertim qui se Gnosticos quasi sapientes et scientes nuncupabant, nihil veri veraeque pietatis docere possunt. Rursum, mulierculae hae oneratae peccatis et plenae cupidinibus, veritatis et pietatis incapaces sunt, tum quia parum habent critici et inconstantes sunt, ut ab una quaestione, antequam ejus solutionem percipiant, ad aliam dilabantur; tum quia curiosa scire tantum et intelligere volunt, non autem practice sapere et agere; tum quia suis desideriis aguntur et excaecantur. « Quomodo enim poterunt oneratae peccatis mentes per viam rectam incedere, nedum progredi, quae excaecatae ipsam viam videre et inire non valent? » ait ex Augustino Anselmus.
Versus 8: Quemadmodum Jannes et Mambres Restiterunt Mosi, Ita et Hi Resistunt Veritati
8. Quemadmodum Jannes et Mambres restiterunt Mosi, ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem. — Ita, scilicet « Jannes et Mambres, » legunt Romana, Plantiniana, Anselmus et alii. Verum Regia, Graeca, Syra et Numenius apud Eusebium, lib. IX De Praepar. Evang., legunt Jannes et Iambres.
Nota: Haec sunt nomina duorum magorum Pharaonis, qui in Exodo narrantur Mosi restitisse et cum eo in miraculis et portentis edendis certasse; et licet Moses eorum nomina non exprimat, Paulus tamen aliunde ea didicit, et hic expressit. Quaeres, unde ea didicerit Paulus? Respondet Ambrosius et Origenes, hom. 35 in Matth.: ex libro apocrypho hac de re edito, qui inscribitur Jannes et Mambres. Hunc enim Gelasius, dist. 15, refert inter apocryphos. Sed hoc dici nequit; non enim ex libro incertae fidei certo haec nomina asserere potuit Paulus. Dico ergo, haec nomina Paulum didicisse traditione, vel certe inspiratione Spiritus Sancti, qui haec ei dictabat. Ita Chrysostomus, Theophylactus et alii. Vere enim ita vocatos fuisse hos magos docet quoque Numenius Pythagoricus, apud Eusebium loco citato.
Nota: Vocat eos corruptos mente, quia mentis integritatem variis cupiditatibus et vitiis corruperunt, indeque facti sunt reprobi circa fidem, ut nimirum fidem pariter abjicerent, reprobarent, corrumperent, fierentque haeretici, imo haeresiarchae. Ubi adverte: Sicut bona et incorrupta mens facile fidem et sanam doctrinam haurit, ita mala et corrupta facile haeresin, magiam aliosque errores hauriet; adeoque haeresis non alia est causa, quam mala vita et corrupti mores, qua de re vide Alfonsum a Castro in proemio libri Contra Haereses.
Versus 9: Sed Ultra Non Proficient; Insipientia Eorum Manifesta Erit Omnibus
9. Sed ultra non proficient. — Ut scilicet praeter mulierculas oneratas peccatis et similes homines leves et inconstantes, quos seduxerunt et seducunt (de qualibus dicit, vers. 13: « Errantes et in errorem mittentes »), pergant seducere alios, qui sanae et solidae mentis sunt.
Secundo, ut Theophylactus, « non proficient, » in sua videlicet hypocrisi et ficta pietatis specie ac larva, quin ea detegatur, deprehendatur et prodatur eorum fraus et falsitas. Unde sequitur, Insipientia (ἄνοια, id est amentia) eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit. — Sicut Jannes et Mambres resistentes Mosi, in tertio cyniphum portento succubuerunt et dicere coacti sunt: « Digitus Dei est hic, » Exodi viii, 19; ita omnis error non diu consistit, quin tandem ejus fallacia et falsitas pateat, et instar fumi evanescat. Hinc Hebraeorum proverbium est, « Veritatem stabiles, mendacium debiles habere pedes: » quia illa semper, haec parvo tempore durat. Idemque significant litterae Hebraicae שקר sceker, id est mendacii, quae acuminatos, ideoque debiles, et אמת emet, id est veritatis, quae quadratos, ideoque solidos et constantes habent pedes. Apostolus, inquit Primasius, agit de Simone et Gnosticis, haereticis scilicet sui temporis, quorum haeresis et impuritas vitae patefacta mox evanuit. Sed pari modo videmus Photini, Nestorii, Sabellii, Manetis, Pelagii et aliorum omnium haereses alias aliis citius evanuisse. Idem nostro tempore sensim fieri videmus, et brevi magis videbimus, lutheranismum et calvinismum consenescere et emori apud multos, apud alios in atheismum abire, eorumque asseclas fieri plane Politicos et Libertinos. Atque ut alios omittam, clarum exemplum est Manes ipse, Manichaeorum parens, qui cum filium regis Persarum a morbo se curaturum promisisset, ac vice versa occidisset, deprehensus est et morte mulctatus est. « Comprehenditur, inquit Cyrillus Hierosolymitanus, catech. 6, Manes, et abducitur ad regem: cui rex exprobravit mendacium et fugam, irrisit servitutem ejus, accusavit filii caedem, damnavit propter eum factam custodum necem. Itaque excoriari lege Persica Manetem mandavit, et corpus quidem reliquum bestiis devorandum tradidit, cutem vero qua tanta illius improbitas continebatur, tanquam utrem ante portas suspendi curavit. »
Versus 10: Tu Autem Assecutus Es Meam Doctrinam, Institutionem, Propositum, Fidem, Longanimitatem, Dilectionem
10. Tu autem assecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem. — Erasmus, Vatablus et alii vertunt, tu autem assectatus es meam doctrinam, id est, a principio usque ad finem mihi evangelizanti affuisti, individuus meus comes fuisti. Verum hoc non videtur verum, nec huic loco congruum: nam Timotheus non affuit Paulo ab initio praedicationis; imo persecutiones illae, quas Antiochiae, Iconii et Lystris sustinuit Paulus, de quibus Actor. xiii et xiv, contigerunt antequam Timotheus adhaereret, imo antequam innotesceret Paulo. Innotuit enim illi primum Actor. xvi, vers. 1. Rursum incongrue dicitur quis assectari alterius persecutiones, passiones, longanimitatem, devotionem, pro eo quod diceremus aliquem esse comitem alteri, et praesentem in ejus persecutione, passione, devotione. Dico ergo proprie, « tu autem assecutus es, » id est, cognovisti et intellexisti sive praesens intuendo, sive a fide dignis audiendo, meam doctrinam: hoc enim quoque significat Graecum παρακολουθῶν, scilicet mente aliquid sequi et assequi, id est intelligere, v. g. cum discipulus sententiam et mentem magistri assequitur et intelligit, ut recte annotavit Budaeus. Unde δυσπαρακολούθητα vocantur, quae difficulter cognosci et intelligi possunt.
Nota: Pro institutionem graece est ἀγωγή, id est mores, et vitae ductum, et, ut interpres Theophylacti vertit, conversationem meam.
Secundo, « propositum, » id est, alacritatem et promptitudinem animi, inquit Theophylactus; sed melius Theodoretus, « propositum, » inquit, id est, finem et scopum quem mihi meaeque evangelizationi proposui, scilicet ut Christi fidem et gloriam toto orbe per omnes gentes propagarem, q. d. Sequere ergo, o fili, o discipule Timothee, hoc meum, qui tuus sum magister, propositum, ut strenue Evangelio Christi propagando mecum incumbas.
Tertio, « fidem, » id est, in fide constantiam, inquit Theophylactus. Rursum « fidem, » id est, firmam confidentiam, qua Deo nixus et fisus tot labores, pericula et aerumnas fortiter adii et superavi.
Quarto, « longanimitatem, » scilicet in tolerandis tum fratrum infirmitatibus et peccatis, inquit Theodoretus; tum fidei hostibus, puta Judaeis, Gentilibus et haereticis. Cum enim mihi resisterent, « non tumultuabar, neque ciebam turbas, sed omnes et quemvis cum mansuetudine excipiebam, » inquit Chrysostomus.
Quinto, « dilectionem, » qua videlicet omnes tam inimicos, quam amicos; tam malos, quam bonos; tam Gentiles, quam Judaeos, quasi fratres et filios meos adamavi, omnesque juvare, Christo adjungere, et ad salutem perducere conatus sum.
Versus 11: Qualia Mihi Facta Sunt Antiochiae, Iconii et Lystris; Eripuit Me Dominus
11. Qualia mihi facta sunt Antiochiae, Iconii, et Lystris: quales persecutiones sustinui, et ex omnibus eripuit me Dominus. — Erasmus per interrogationem legit, quasi admirans exclamet Paulus: Bone Deus! qualia et quanta sustinui? Verum Biblia Romana, Graeca, Syra ac Latina passim legunt sine interrogatione. «Qualia» ergo, id est, quales persecutiones et passiones. Unde planius Vatablus pro qualia, vertit quae, scilicet passiones, mihi acciderunt. Graecum enim οἷα μοι, ponitur pro ἃ μοι.
Nota: Antiochia haec non est Syriae, sed Pisidiae, vicina Iconio et Lystris, ubi Judaeis concitantibus seditionem lapidatus et pene occisus fuit Paulus, Actor. xiii et xiv.
Addit Paulus: « Et ex omnibus eripuit me Dominus, » ut Timotheum ad similia animet, illi tacite innuendo, Deum illi in persecutionibus pariter affore, sicut sibi affuit; et inde eum erepturum, vel martyrio coronatum ad coelum translaturum, ita Chrysostomus.
Versus 12: Omnes Qui Pie Volunt Vivere in Christo Jesu, Persecutionem Patientur
12. Omnes qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur. — Quaeres, quomodo hoc universaliter sit verum? Multi enim pii inter Christianos pie vivunt et quiete sine persecutione. Respondet Chrysostomus, per « persecutionem » hic intelligi omnes difficultates, labores, dolores et angores, quos patiuntur ii qui student pietati, dum concupiscentias frenare, continentiae, humilitati, temperantiae studere, et piis laboribus insistere conantur. « Et ideo nunquam deest tribulatio persecutionis, si nunquam desit observantia pietatis. Sicut ergo totius est temporis pie vivere, ita totius est temporis crucem ferre, » inquit S. Leo, serm. 9 de Quadragesima.
Secundo, S. Augustinus, serm. 24 de Verbis Apostoli, in haec eadem Apostoli verba dicit, pios persecutionem pati, dum de mala vita impiorum a quibus odio habentur, dolent et cruciantur, ut cum Davide dicant Psalm. cxviii: « Vidi praevaricantes, et tabescebam. » Quomodo S. Petrus, epist. II, cap. ii, vers. 8, dicit de Sodomitis, quod « justam animam (Lot) iniquis operibus cruciabant. » « Lot ergo, » inquit Augustinus, « persecutionem patiebatur non vapulando, sed malos videndo. » « Magnus enim bonorum labor est mores tolerare contrarios, » inquit S. Prosper in Sententiis.
Tertio, idem Augustinus in Psalm. lv, per « persecutiones » accipit quasvis praesentis vitae tribulationes, de quibus ipse Augustinus dicit: « Si putas te non habere tribulationes, nondum coepisti esse Christianus. »
Quarto, et magis proprie, idem Augustinus, in Psalm. cxxvii, per « persecutiones » accipit tentationes diaboli. « Non enim, » inquit, « quia diabolus modo per reges non saevit, ideo non Christiani persecutionem patiuntur. Si mortuus est diabolus, mortuae sunt persecutiones. Si autem ille adversarius noster vivit, unde non tentationes suggerit? unde non saevit? unde non minas et scandala procurat? » Nimirum sciat Christianus se non vocari ad otium, delicias, pacem et gaudia, sed semper sibi ob oculos ponat illud Sapientis, Eccli. ii, 1: «Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationem. »
Quinto, et maxime ad litteram, « omnes, » id est plerique, « omnes qui pie volunt vivere, » proprie « persecutionem patientur » ab hominibus, sive Christianis cognatis et amicis, sive ab infidelibus et haereticis, sive ab invidis, aliisque perversis et improbis: a talibus enim talem proprie dictam persecutionem passus erat Paulus Antiochiae et Lystris. Et hoc proprie significat Graecum διωχθήσονται. Haec sententia verissima et clarissima erat tempore S. Pauli, cum illi qui a gentilismo convertebantur ad Christum, statim tam a suis, quam ab externis, maxime praesidibus, bonis, patria, libertate et saepe vita mulctabantur. Idem etiamnum hodie est videre, cum quis a vita mundana et licentiore ad Christianam, modestam et sanctam, ac praesertim perfectam et religiosam se convertit. Talis enim et a suis, et a sociis, et ab externis vexatur, ridetur, tentatur, injuriis et contumeliis proscinditur, ac bonis non raro vel in solidum, vel magna in parte privatur: quibus cum Apostolo insigni patientia et constantia est opus, ut, cum undique et assidue impetuntur, dicant illud Tertulliani, lib. de Patientia: « Patientia tua improbitas fatigetur aliena. » Et illud Chrysostomi hic: « Impossibile est, ut qui malis bellum indixerit, pressuris careat; nefas est pugilem Dei vacare deliciis, non licet epulari luctantem: luctamen enim sunt praesentia omnia, certamen, bellum, pressura, angustia, stadium; aliud est quietis tempus, hoc aerumnis deputatum est atque sudoribus; nullus ubi ad certamen se exuit, unctusque est, requiem quaerit: si enim quaeris, cur te exuisti, cur libidinibus et naturae (mundo ac hominibus) bellum indixisti? » Hinc infert S. Gregorius, lib. VI, epist. 191 ad Narsam: « Qua in re ego, ait, fidenter dico, quia minus pie vivis, si minus persecutionem pertuleris. » Nam, ut ipse subdit, « studium bonae operationis ipsa adversitas auget. Sic semina messium gelu cooperta, fertilius germinant. Sic ignis flatu premitur ut crescat. »
Ubi nota, hanc Apostoli sententiam esse quasi paroemiam, sive proverbium significans non quod omnibus omnino piis et semper, sed quod plerisque, et saepe accidit: quales sententiae multae sunt in Proverbiis, ut cum dicitur: « Omnes quae sua sunt, quaerunt; » omnes, id est, plerique: non enim Paulus et Apostoli sua quaerebant. Sic Proverb. xvi, 10, dicitur: « Divinatio in labiis regis, in judicio non errabit os ejus. » Sensus est, q. d. Judicia et praecepta justi regis accipienda sunt ut oracula Dei, cujus loco praeest, quique ei in Deum et justitiam intento et defixo quasi vicario suo assistit, ne in judicando vel mandando erret; et tamen scimus reges etiam justos subinde in judiciis et mandatis a vero et justo aberrasse et aberrare. Sic cap. xvii, vers. 24, dicitur: « In facie prudentis lucet sapientia, oculi stultorum in finibus terrae, » d. q. Stultorum uti mens, ita et oculi vagi sunt, hinc inde gyrantes, usque ad fines terrae circumspiciendum: oculi vero et vultus sapientis graves sunt, constantes, et ad sapientiam compositi, scilicet ut plurimum. Nam subinde videmus et stultos oculos et vultum ad sapientiam et gravitatem componere; et e contra sapientes oculos et vultum ad jocos et hilaritatem solvere et relaxare. Similia multa sunt in Proverbiis, ut ibi dixi.
Versus 13: Mali Homines et Seductores Proficient in Pejus, Errantes et in Errorem Mittentes
13. Mali homines et seductores proficient in pejus, errantes, et in errorem mittentes. — Graece πλανῶντες καὶ πλανώμενοι, id est, in errorem seducentes et errore seducti, q. d. Pii persecutionem patiuntur, impii vero, inquit Chrysostomus, in otio sunt et quiete, libereque indulgent suae impietati, adeo ut quotidie in impietate crescant, nemine iis reluctante; haec est enim mali ac praesertim erroris vis, ut nova semper comminiscatur, et ex uno principio falso alias et alias conclusiones falsas deducat.
Dices: hic locus adversatur versui 9 hujus capitis ubi dixit: « Non ultra proficient. » Respondi eo loco, dici, « non proficient ultra, » ut nimirum viros cordatos seducant: illis enim mox patebit eorum fraus et impietas; hic vero dicitur, quod ipsi in se et sua impietate proficient, atque in suos errores, homines leves, inconstantes et suis cupiditatibus addictos, pellicient.
Versus 14 et 15: Permane in Iis Quae Didicisti; Ab Infantia Sacras Litteras Nosti
14 et 15. Tu permane in iis quae didicisti, et credita sunt tibi: sciens a quo didiceris, et quia ab infantia sacras litteras nosti. — « Credita, » id est, commissa sunt tibi quasi episcopo conservanda et promulganda. Aliter Chrysostomus, « quae credita sunt tibi, » sive a te, id est, quae credidisti, quae fide percepisti, q. d. Credidisti inter alia, quod pii persecutionem patientur; permane ergo in hac fide tua, et juxta eam pro pietate persecutionem patere. Sed prior sensus planior est et germanior: graece enim non est ἃ ἐπίστευσας, id est, quae credidisti, sed ἃ ἐπιστώθης, id est quae creditus es, hoc est, ut clare vertit noster Interpres, quae credita et commissa sunt tibi tuaeque fidei. Porro duos stimulos ad permanendum in doctrina, quam edoctus est, Timotheo admovet Paulus. Prior est, quod eam acceperit a maximo doctore, scilicet Paulo, qui a Deo constitutus erat magister Gentium et orbis doctor. Seipsum enim hic intelligit Paulus, sed modestiae causa nomen suum subticet; nimirum doctrinae fidem quam maxime apud discipulos conciliat doctoris auctoritas. Ita Pythagoras a suis colebatur, ut discipuli doctrinae ejus rationem poscentibus, non aliud redderent, quam αὐτὸς ἔφα, ipse, scilicet Pythagoras ita dicit, ita censet. Posterior stimulus est, quod ab infantia sacras Litteras, puta vetus Testamentum, legem scilicet et Prophetas, quae de Christo Christique vita et mysteriis clare prophetarunt, didicerit Timotheus, q. d. Permane in iis, quae quasi cum lacte suxisti. Ita Chrysostomus, Ambrosius, Theophylactus. Ita Plato, lib. VI de Legibus: « Assero, » inquit, « eos qui praestantes viri in aliquo evasuri sunt, ab ineunte statim pueritia oportere ad ipsum tam ludendo, quam studendo in singulis ei negotio convenientibus meditari. »
Atque hinc est quod ait Jeremias, Threnor. III, 27: « Bonum est viro cum portaverit jugum ab adolescentia sua: sedebit solitarius, et tacebit: quia levavit (se?) super se. » Ita maximi Sancti a teneris inchoarunt sanctam, austeram, religiosam et perfectam vitam; uti S. Joannes Baptista, de quo canimus:
Antra deserti teneris sub annis
Civium turmas fugiens petisti:
Ne levi saltem maculare vitam
Famine posses.
Sic Samson et Samuel a puero consecrati sunt Nazaraei. Sic Joannes Evangelista juvenis, et a saeculi corruptione adhuc immunis, Christum secutus est, ideoque fuit « discipulus ille quem diligebat Jesus, » cui et maxima mysteria revelavit. Sic et Paulus primus Eremita, et S. Antonius, et S. Hilarion, anno 15 aetatis, venditis omnibus et in pauperes distributis, in deserto se totos Domino mancipaverunt. S. Benedictus valde juvenis erat, quando omnia dereliquit, nempe 10 vel 12 annorum. S. Maurus erat annorum 12. S. Placidus et multi alii S. Benedicto pueri traditi sunt. S. Joannes Calybita cum esset annorum circiter 14, relictis aedibus et opibus paternis, insciis parentibus in longinquum monasterium se abdidit, orationi et jejunio vacaturus. S. Romualdus incepit vitam monasticam anno 20, S. Thomas 14, S. Franciscus a Paula 13, S. Antonius 13 appulit animum, 14 receptus est, S. Vincentius Ferrerius 18, S. Laurentius Justinianus 19, S. Bonaventura 22, Venerabilis Beda ab anno 7 in Religione educatus est. Plura Sanctorum qui a puero coeperunt exempla vide in Speculo juventutis, quod nuper edidit Bernardus Dorhoff, totumque est de ea re.
Quae (sacrae Litterae) te possunt instruere (σοφίσαι, id est sapientem reddere) ad salutem, per fidem, quae est in Christo Jesu, — id est in Christum Jesum, q. d. Sacrae Litterae instruunt te ad salutem hoc ipso, quo docent credendum esse in Christum, et per fidem Christi, ejusque Sacramenta et praecepta a Christo ad id instituta, nos justitiam et salutem consequi debere. « Nec enim aliud nomen est sub coelo, in quo oporteat nos salvos fieri, » Actor. iv, 12. Quapropter finis legis et Prophetarum est Christus, quem quia rejiciunt Judaei, hinc legem et Prophetas non intelligunt, nec fidem Christi, ac consequenter nec salutem assequuntur, q. d. Paulus: Ego jam morior, et ad martyrium tendo, non amplius me doctorem audies, o Timothee; dolebis me sublato, perinde ut doluit Eliseus, sublato in coelum Elia magistro: sed age, animos resume, vice mei sacras Scripturas tibi relinquo, quasi doctorem et consultorem, ut in eis Deum loquentem et docentem audias, utque ex iis, neque in tristibus animum contrahere, neque in laetis inflari discas. Ita S. Chrysostomus. Nam, ut ait S. Augustinus, serm. 112 De Temp., tom. X: « Cum oramus, cum Deo loquimur: quando vero legimus divinas Scripturas, Deus loquitur nobiscum. »
Versus 16: Omnis Scriptura Divinitus Inspirata Utilis Est ad Docendum, ad Arguendum, ad Corripiendum, ad Erudiendum in Justitia
16. Omnis Scriptura divinitus inspirata, utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in justitia. — Graeca interserunt καί, id est et, ut sit sensus: Omnis Scriptura, scilicet sacra, est divinitus inspirata, est et utilis ad docendum: elegantius graece dicitur sacra Scriptura θεόπνευστος, id est a Deo inspirata, q. d. Non suo instinctu, judicio, ductu, uti profani historici et philosophi sua conscripserunt, sed « Spiritu Sancto inspirati locuti sunt, » et scripserunt « sancti Dei homines, » II Petri i, 21.
Nota: Hinc sacra Scriptura dicitur verbum Dei et Spiritus Sancti; Prophetae vero et alii Scriptores hagiographi vocantur calami et instrumenta Spiritus Sancti, quasi scribae velociter scribentis, inspirantis et dictantis sacras Litteras.
Nota secundo, Spiritum Sanctum non eodem modo dictasse omnes sacras Litteras: nam legem et prophetias ad verbum revelavit et dictavit Mosi et Prophetis; historias vero et morales exhortationes, quas antea vel visu, vel auditu, vel lectione, vel meditatione didicerant ipsi scriptores hagiographi, non fuit necesse inspirari, aut dictari a Spiritu Sancto, utpote cum eas jam scirent et callerent ipsi scriptores. Sic S. Joannes, cap. xix, vers. 35, dicit se scribere quae vidit; S. Lucas vero, cap. i, vers. 2, dicit se scribere Evangelium, quod audivit et traditione accepit ab Apostolis. Dicitur tamen Spiritus Sanctus eam quoque illis dictasse, primo, quia scribentibus astitit, ne vel in puncto a veritate aberrarent. Secundo, quia eos excitavit et suggessit ut haec potius scriberent quam illa. Conceptum ergo et memoriam eorum quae sciebant, non eis ingessit Spiritus Sanctus, sed inspiravit ut hunc potius conceptum quam illum scriberent. Tertio, quia omnes eorum conceptus et sententias ordinavit, digessit et direxit Spiritus Sanctus, v. g. ut hanc sententiam primo, illam secundo, aliam tertio loco, et ita consequenter collocarent, et scripto consignarent. Hoc enim proprie est librum aliquem concinnare et conscribere; et hac ratione proprie sacrorum librorum auctor dicitur esse Spiritus Sanctus. Et hoc est quod S. Gregorius in praefat. in Job, cap. ii, docet, ipsum Job sua gesta non sua, sed altiore Spiritus Sancti manu, sensu et ductu scripsisse, ideoque de iis non quasi de suis, sed quasi de alienis gestis loqui: « Scriptores, inquit, sacri eloquii, quia repleti sunt Spiritu Sancto super se trahuntur, quasi extra semetipsos fiunt, et sic Dei sententias quasi de aliis proferunt. »
Nota tertio: Ex eo quod a Deo inspiratae sunt sacrae Litterae, colligit S. Chrysostomus eas profundos et divinos habere sensus, ac proinde eas non cuivis esse obvias et claras; sed arcana multa continere instar fluvii, cujus extima aquarum superficies tantum patet, sub qua interior ac longe major aquarum copia recondita latet, «in qua et agnus (humilis) natet, et elephas (superbus) mergatur, » inquit S. Gregorius, epist. ad Leandrum, quae praefigitur, ut in Job.
Nota quarto: Sacra Scriptura « utilis » est: primo, « ad docendum, » scilicet sanam doctrinam; secundo, « ad arguendum, » scilicet Simonianos aliosque haereticos; tertio, « ad corripiendum, » graece πρὸς ἐπανόρθωσιν, id est ad correctionem; Ambrosius vertit, ad redintegrationem, qua scilicet Catholicos a vita bona et Christiana aberrantes corrigas, vitaeque integritati restituas; quarto, « ad erudiendum in justitia, » qua scilicet erudiamus alios ad omnem justitiam, id est ad omnem morum honestatem, sanctimoniam et perfectionem.
Versus 17: Ut Perfectus Sit Homo Dei, ad Omne Opus Bonum Instructus
17. Ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus. — « Hominem Dei » vocat doctorem et Episcopum, ut dixi epist. I, cap. vi, vers. 11.
Secundo, pro instructus graece est ἐξηγμένος, id est adornatus, compositus, apparatus, instructus. Verum Syrus, Ambrosius et Theophylactus legunt ἐξηρτισμένος, id est consummatus et perfectus; et ita videtur legisse noster Interpres, q. d. Sacrae Scripturae utiles sunt ad hoc, ut faciant te perfectum doctorem, o Episcope, ut ad omne opus bonum, praesertim docendi, arguendi, corripiendi et erudiendi jam dictum, quod proprium est Episcopo, atque ad martyrium pro eo subeundum, sis instructus et comparatus. Praevidebat enim Paulus tam sibi, quam Timotheo martyrium pro Evangelio instare.
Nota: Non dicit Apostolus solam Scripturam reddere hominem perfectum: sic enim excluderet Sacramenta, gratiam, doctores et traditiones, quas tamen requirit II Thessal. ii, 14. Neque rursum ait Apostolus, sacra Scriptura sufficiens est, sed « utilis est ut homo sit perfectus. » Sicut ergo si dicas: Sol utilis est, ut omne vivens producatur et perficiatur; non negas ad hoc opus esse pariter concursu causae secundae generantis: ita similiter cum dicit Apostolus, Scripturam utilem esse ad hoc, ut homo sit perfectus; non negat ad perfectionem tum doctrinae, tum vitae Christianae, requiri traditiones, Sacramenta, actus virtutum aliaque a Christo alibi praescripta. Adde, cum haec scriberet Apostolus, nondum scripta erat Apocalypsis et nonnullae Apostolorum epistolae, quas proinde Timotheus legere non poterat, quae tamen uti ad perfectam Scripturam, ita ad hoc, ut ex ea perfectus evadat homo, requiruntur.
Innuit tamen Apostolus, ut recte notavit Chrysostomus, neminem sine Scriptura posse esse perfectum in fide et vita Christiana ac divina. Ad hanc enim utilitatem et usum a Deo data est Scriptura.
Hinc S. Basilius, epist. I ad Gregorium Nazian., S. Scripturam comparat officinae apothecariae, quae omnibus pharmacis ad quoslibet morbos depellendos instructa est. « Si quis, » inquit, « laborat eumque desideras, v. g. si tribularis, consolatur te, dicens: Cor contritum et humiliatum, Deus, non spernes. Si laetaris, pro spe futura cumulat tibi gaudium, dicens: Laetamini in Domino et exultate, justi. Si iracundus es, mitigat te, dicens: Desine ab ira et derelinque furorem. Si in doloribus es, sanat te, dicens: Dominus sanat omnes languores tuos. Si paupertate consumeris, consolatur te, dicens: Dominus allevat de terra inopem. Sic ergo manna verbi Dei reddit in ore tuo saporem quemcumque volueris. »
Apposite ergo Origenes, hom. 7 in Exod., S. Scripturam cum manna comparat: « Si tu, » inquit, « verbum Dei tota fide et devotione susceperis, fiet tibi ipsum verbum quod desideras, v. g. si concupiscentia laboras et castitatis es cupidus, historiam Joseph assidue legat, ex ea discet et hauriet pudicitiae amorem et spiritum. Si quis impatiens, patientiam desiderat, legat gesta S. Job. Si quis fortitudinem cupit, legat acta Davidis. Si quis mansuetudinem appetit, Mosen volvat et imitetur. » Ita S. Paula in omni re et tentatione, sacra Scriptura se armabat, et ad perfectionem instruebat, teste S. Hieronymo in ejus epitaphio, ut videretur esse arca testamenti et armentarium Scripturae. « In periculis, » inquit Hieronymus, « loquebatur Paula: Qui vult venire post me abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Cum eversio totius patrimonii nuntiaretur, aiebat: Nudus exivi de utero matris. In crebra infirmitate: Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus, donec mortale hoc induat immortalitatem. In moerore cantabat: Quare tristis es, anima mea? spera in Deo. Cum nimio fervore virtutum nonnullis videretur insana: Theatrum, ait, facti sumus mundo, angelis et hominibus; nos stulti propter Christum, » etc.