Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Obtestatur Timotheum ut instanter praedicet, moneat, arguat suos, idque propter instantes haereses: se enim id amplius facere non posse.
Unde, vers. 6, docet sibi instare mortem et martyrium, ac praedicationis laborumque coronam.
Secundo, vers. 9, jubet ut ad se ab omnibus pene derelictum, cum penula et libris veniat.
Tertio, vers. 16, recenset quomodo a Nerone et primis vinculis a Deo sit liberatus, speratque eadem Dei ope e secundis vinculis non liberari, sed per martyrium evolare ad regnum coeleste.
Quarto, vers. 19, suos salutat, et gratiam apprecatur.
Textus Vulgatae: II Timotheum 4:1-22
1. Testificor coram Deo et Jesu Christo, qui judicaturus est vivos et mortuos, per adventum ipsius et regnum ejus: 2. praedica verbum, insta opportune, importune; argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina. 3. Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes auribus: 4. et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur. 5. Tu vero vigila, in omnibus labora, opus fac Evangelistae, ministerium tuum imple. Sobrius esto. 6. Ego enim jam delibor, et tempus resolutionis meae instat. 7. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. 8. In reliquo reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex: non solum autem mihi, sed et iis qui diligunt adventum ejus. Festina ad me venire cito. 9. Demas enim me reliquit, diligens hoc seculum, et abiit Thessalonicam: 10. Crescens in Galatiam, Titus in Dalmatiam. 11. Lucas est mecum solus. Marcum assume, et adduc tecum: est enim mihi utilis in ministerium. 12. Tychicum autem misi Ephesum. 13. Penulam, quam reliqui Troade apud Carpum, veniens affer tecum, et libros, maxime autem membranas. 14. Alexander aerarius multa mala mihi ostendit: reddet illi Dominus secundum opera ejus: 15. quem et tu devita: valde enim restitit verbis nostris. 16. In prima mea defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt: non illis imputetur. 17. Dominus autem mihi astitit, et confortavit me, ut per me praedicatio impleatur, et audiant omnes Gentes: et liberatus sum de ore leonis. 18. Liberavit me Dominus ab omni opere malo: et salvum faciet in regnum suum caeleste, cui gloria in saecula saeculorum. Amen. 19. Saluta Priscam, et Aquilam, et Onesiphori domum. 20. Erastus remansit Corinthi. Trophimum autem reliqui infirmum Mileti. 21. Festina ante hiemem venire. Salutant te Eubulus, et Pudens, et Linus, et Claudia, et fratres omnes. 22. Dominus Jesus Christus cum spiritu tuo. Gratia vobiscum. Amen.
Versus 1: Testificor Coram Deo et Jesu Christo, Qui Judicaturus Est Vivos et Mortuos
1. Testificor coram Deo et Jesu Christo, qui judicaturus est vivos et mortuos, per adventum ipsius et regnum ejus, praedica verbum. — Pro testificor graece est διαμαρτυρομαι, id est obtestor, et, ut Theophylactus et Anselmus, adjuro te, o Timothee, coram Deo et per Deum, perque Jesum Christum, quos invoco quasi testes (hoc enim significat Hebraeum heid) et vindices hujus meae obtestationis, ut instanter Evangelium praedices, opportune et importune, cogitans te hujus praedicationis factae vel neglectae exactam in die judicii, Christo judici redditurum esse rationem.
Nota: Apostolus hic jam moriturus quasi ultimis verbis alloquitur Timotheum: ultima enim ei dat monita et quasi testamentum condit, in quo ante omnia commendat ei quasi Episcopo munus praedicandi. Est enim hoc primum et maximum Episcopi officium, ad quod Episcopus jure divino obligatur, ut docet Concilium Tridentinum, sess. XXIV, cap. IV. Terreantur ergo hic Episcopi et pastores qui non praedicant, inquit Theophylactus.
Nota, «coram Deo,» scilicet Patre: sequitur enim, «et Jesu Christo,» Deus ergo hic distinguitur a Jesu Christo, ac consequenter non essentiam, sed personam Patris denotat.
Secundo, dicitur «Christus judicaturus vivos et mortuos,» id est justos et peccatores, inquit Chrysostomus; sed hoc mysticum est. «Vivos» ergo intelligit ad litteram homines, scilicet qui in die judicii invenientur vivi; «mortuos,» qui ante illum diem erunt defuncti. Vide dicta I Thessal. cap. iv, vers. 16.
Tertio, to per adventum ipsius, non est adjurantis, vel obtestantis (sic enim graece deberet esse διά, non κατά), sed tantum designat tempus et modum quo Christus judicaturus est vivos et mortuos, scilicet per adventum suum, vel in adventu suo illustri (hoc enim est graecum ἐπιφάνεια), cum scilicet Christus non pauper et humilis, ut olim, sed gloriosus veniet ad judicium, in quo regnum suum beatum et aeternum cum omnibus Sanctis gloriose inibit, et quasi coram toto mundo inaugurabitur, ait Chrysostomus.
Expergefiat et horreat sub tali testificatione Episcopus, Parochus, concionator, confessarius. «Quis haec audiens,» ait S. Augustinus, lib. I Contra Crescon., cap. vi, «si Deo fideliter servit, si dolosus operarius non est, ab hac diligentia et instantia conquiescat? quis sub tanta testificatione segnis esse audeat?» Jure queritur S. Gregorius, hom. 17 in Evangel.: «Ecce,» inquit, «mundus totus sacerdotibus plenus est, sed tamen in messe Dei rarus valde invenitur operator: quia officium quidem sacerdotale suscipimus, sed opus officii non implemus.»
Versus 2: Insta Opportune, Importune; Argue, Obsecra, Increpa in Omni Patientia et Doctrina
2. Insta (praedicationi) opportune, importune. — Graece εὐκαίρως ἀκαίρως, id est tempestive et intempestive. Est proverbium idem significans quod assidue et instanter, quamvis Primasius ex Augustino proprie haec accipiat: «Verbum,» inquit, «opportunum est libenter audienti, importunum invito.» Et S. Caesarius Episcopus Arelatensis, hom. 26: «Quid est,» ait, «opportune, importune, nisi opportune volentibus, importune nolentibus? Volentibus audire verbum Dei, offerendum est; fastidientibus, ingerendum, ne forte contra nos ante tribunal Christi stantes dicant, se a nobis admonitos non fuisse, et animarum illorum sanguis de manibus nostris requiratur.» Quod enim invitus nunc audit, postea ruminans capiet, libens accipiet, convertetur et gratias aget. Uti aeger, cui ligato calculus aut ulcus secatur, dolet, clamat, quin et medicum subinde abigere vult: sectus tamen et curatus gratias agit. Vide Augustinum, lib. De Pastoribus, cap. VII. Audi S. Gregorium, part. III Pastor., cap. IV: «Dicturus,» inquit, «importune, praemisit opportune: quia scilicet apud auditoris mentem, ipsa sua vilitate se destruit, si habere importunitas opportunitatem nescit.»
Argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina. — Pro argue graece est ἔλεγξον, id est argumentis convince, «Nam si absque argumentis aliquem increpes, temerarius esse videberis, nullusque te perferet,» inquit Chrysostomus, et ille quem increpas, fiet impudens et durus, ac obstinatus.
Secundo, pro obsecra, increpa, in Graeco alius est ordo, nam praecedit ἐπιτίμησον, id est increpa: sequitur vero παρακάλεσον, id est obsecra vel adhortare. Interpres ergo Noster haec verba transposuit, ut melius significaret alternationem affectuum, quam hic praecipit Paulus, scilicet Episcopum nunc debere errantes et peccantes arguere, nunc obsecrare, mox rursum increpare acrius. Nam, ut ait B. Innocentius, dist. LXXXIII, cap. Error: «Error cui non resistitur, approbatur; et veritas, cum non defenditur, opprimitur: negligere quippe, cum possis deturbare, perversos, nihil est aliud quam fovere; nec caret scrupulo societatis occultae, qui manifesto facinori, cum potest, desinit obviare.» Dicit ergo Apostolus: «Argue, obsecra, increpa,» q. d. Increpatio est idem quod in chirurgia sectio: obsecratio vero est pharmacum leniens. Hoc ergo adhibe increpationi, ne, si sola sit increpatio, quasi sectio, hominem nimio dolore excruciet et ad pusillanimitatem, indignationem, aut etiam desperationem adigat. Ita Chrysostomus, Theophylactus et alii. Sicut enim medici nunc lenibus pharmacis, nunc acribus utuntur: sic Episcopus et quivis spiritualis medicus nunc blanditiis, nunc asperioribus verbis cum suis agere debet, uti fecit Abrahames monachus et Episcopus Carrharum, inquit Theodoretus in Philotheo, cap. XVII.
Verum S. Prosper, lib. III De Vita contemplat., cap. v, haec ad diversos refert: «Argue,» inquit, «aequales, obsecra seniores, increpa juniores; sed propterea addit: In omni patientia; quia leniter castigatus exhibet reverentiam castiganti; asperitate autem nimia et increpatione offensus, neque increpationem recipit, neque salutem.»
Nota: Jubet Apostolus increpationem faciendam primo, in, id est cum, omni patientia; et ut graece est μακροθυμία, id est longanimitate. Secundo, in, id est cum, doctrina, qua scilicet solide alium errasse doceas, eique viam veritatis ostendas. Ratione enim convinci et duci volunt homines. Duae hae dotes necessariae sunt doctori, praedicatori et monitori, doctrina scilicet et patientia, ne tarditati et duritiei ejus quem docet et monet, irascatur; sed toleret, compatiatur, et de lapsu ejus doleat magis, quam ille qui lapsus est. Ita Chrysostomus. Unde pulchrum documentum iis qui alios monere aut corripere volunt, dat S. Augustinus, in epist. ad Galat., in illud cap. vi, vers. 1: «Hujusmodi instruite in spiritu lenitatis,» ut scilicet qui alium sunt correpturi, ante correptionem examinent conscientiam, an amore ad eam moveantur; nec ad eam descendant, nisi examinata conscientia deprehendant se proximi amore ad eum corripiendum impelli. «Quidquid enim,» inquit, «lacerato animo dixeris, punientis est impetus, non charitas corrigentis: dilige, et dic quod voles.» Hinc recte advertit Theophylactus non dici simpliciter: «Increpa in patientia,» sed: «In omni patientia,» id est, inquit, quae omnibus modis demonstratur, operibus nimirum, verbis et pecuniis; ut quaquaversum constans et perfecta sit doctoris et monitoris patientia; ut nunquam suam bilem et iram ostendat, quantumcumque auditor aut peccator illi difficilis sit, molestus et rebellis. Ita nimirum imitabitur Deum, qui peccatores monet, docet, exspectat in multa patientia. Unde Deus ab Hebraeis dicitur lentos habere pedes, longas aures, fortes manus, et latas nares; ipseque Deus licet ob adorationem vituli populo suo maxime infensus, jussit voluitque a Mose hisce nominibus compellari et invocari, Exodi xxxiv, 6: «Dominator Domine Deus, misericors et clemens, patiens, et multae miserationis.» Ubi pro patiens in Hebraeo est ארך אפים erech appaim, id est, longus naribus, hoc est iris, q. d. longus ad iras, tardus ad irascendum; quia enim ira maxime vultu et naribus se prodit, unde irati dicuntur corrugare et suspendere nasum, quodque iras naribus efflant, hinc Hebraei per appaim, id est nares, significant iram. Rursum, longus naribus, id est latus naribus, per enallagen quantitatis, qua longitudo pro latitudine ponitur. Jam quod latis naribus idem est quod μακρόθυμος, id est longanimis et tardus ad iram: qui enim angustis sunt naribus, cito irascuntur, eo quod fumos et vapores biliosos ex stomacho ascendentes citius concipiunt, et tardius ob meatuum in naribus angustias efflant: unde hebraice cholericus qui cito irascitur, vocatur קצר אפים ketsar appaim, id est arctus vel strictus naribus. Talis enim, ut dixi, celer est in bilem. E contrario qui latis sunt naribus, tarde irascuntur: tales enim et bilem facilius efflant, et insuper multum aeris frigidi admittunt, qui bilis aestus temperetur: unde placidiores sunt, et hac de causa lentus ad iram hebraice dicitur erech appaim, id est longus sive latus naribus, itaque Deus, utpote patientissimus et clementissimus, anthropopathos vocatur.
Versus 3: Erit Tempus, Cum Sanam Doctrinam Non Sustinebunt, Sed ad Sua Desideria Coacervabunt Sibi Magistros, Prurientes Auribus
3. Erit tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt: sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes auribus. — Dat causam cur dixerit: «Praedica verbum, insta, argue, obsecra,» quia scilicet multi homines voluptuarii et libertini similes sibi magistros, puta haereticos, quaerent, qui hominum curiositati et cupiditatibus indulgentes, eos a sana fide et severitate vitae Christianae ad suos errores et vitae morumque licentiam abducent.
Nota vocem coacervabunt, id est temere, sine judicio et delectu, prout agit eos libido, et novitatis ac cupiditatum desideria, aggregabunt sibi doctores, non ab Episcopis ordinatos et approbatos, sed quos plebs ipsa sibi depoposcerit, perinde ut lapides tumultuarie a multis coacervantur, et in unum acervum et cumulum colliguntur. Unde S. Chrysostomus: «Vox coacervabunt,» inquit, «significat confusam doctorum turbam ac multitudinem.» Pulchre et vere Tertullianus, lib. De Praescript., cap. XXX: «Ordinationes eorum (haereticorum) temerariae, leves, inconstantes: nunc enim neophytos collocant, nunc seculo obstrictos, nunc apostatas nostros.» Adde, quod hoc seculo vidimus et videmus nunc quoque, cerdones, cauponarios, sartores et pollinctores, et hisce viliores.
Nota secundo, to prurientes auribus non ad magistros, sed ad auditores qui sibi magistros coacervant, referendum esse. Graece enim est κνηθόμενοι τὴν ἀκοήν, in nominativo. Adde, magistros non auribus, sed lingua, discipulos vero auribus prurire. Sensus ergo est, ii qui pruriunt auribus, coacervant sibi magistros ad suos pruritus et desideria accommodatos, q. d. Hi homines desideriis vanis et carnalibus pleni, eo quod pruriant auribus, id est eo quod ament audire nova, curiosa, mollia, voluptuaria, hinc quaerunt sibi magistros non qui verbo mordeant et abradant vitia, sed qui sibi et vitiis suis ablandiantur, quique aures scalpant, et omni cubito pulvillum assuant, dum mellita et vulgo plausibilia praedicant. Unde S. Cyprianus, lib. III, Testimon. 67 ad Quirinum, legit, «coacervabunt sibi magistros, prurientes in audiendo, scalpentes aures.» Sic pruriebant auribus Judaei, cum eloquentia Prophetarum, quasi cithara delectarentur, sed mandata eorum negligerent, imo riderent; quia, ut ait Dominus ad Ezech. xxxiii, 31: «In canticum oris sui vertunt sermones tuos, et tu es eis quasi carmen musicum, quod suavi dulcique sono canitur: et audiunt verba tua, et non faciunt ea.» Talis erat prurigo illorum, qui dicebant Prophetis: «Nolite aspicere nobis ea quae recta sunt, loquimini nobis placentia (hebraice חלקות chalakot, id est lenia, mollia, blanda, suavia), videte nobis errores,» Isaiae cap. xxx, vers. 10.
Nota: apposite voluptuarii dicuntur laborare morbo pruriginis, qui brevi voluptate longum dolorem affert. Nam, ut ait Plato in Philebo: «Sicut jucundum et volupe est scabiem scabere, at postea tetros ciet odores et dolores: ita vitiorum voluptas gustu grata est, postea vero multum habet fellis et aloes.»
Versus 5: Tu Vero Vigila, in Omnibus Labora, Opus Fac Evangelistae, Ministerium Tuum Imple
5. Tu vero vigila, in omnibus labora, opus fac Evangelistae, ministerium tuum imple. Sobrius esto. — Quia, ut dixit, instant pravi magistri et haeretici, qui a sana fide populum ad fabulas erroneas avertent, hinc Episcopo Timotheo acrem hic contra eos indicit vigilantiam, ut quasi Argus centum oculis eos observet, et quasi lupos a suo grege avertat.
Secundo, pro labora graece est κακοπάθησον, id est mala sustine, perfer et obdura pro Evangelio.
Tertio, «opus evangelistae» vocat non scriptionem, sed praedicationem Evangelii: Evangelistae enim est evangelizare verbum Dei, tum voce, tum vita sancta, inquit Anselmus.
Quarto, pro ministerium tuum imple graece est τὴν διακονίαν σου πληροφόρησον, quod Erasmus, Vatablus et alii vertunt, facito plenam fidem tui ministerii, id est, tuae praedicationis; ut scilicet eam ad plenum probatam reddas. Sed simplicius, ut dixi Rom. xiv, 5, Noster hic et alibi Graecum πληροφόρησον vertit, imple, id est, plene perfice tuum ministerium, ut scilicet perfecte expleas et perfungaris tuo docendi, praedicandi et regendi officio: hoc enim tibi tanquam Episcopo incumbit. Id fiet si assidue praedices, sique vita doctrinae respondeat, ut tui videant te non venari tua commoda, sed pro Evangelio dura et dira quaeque alacriter pati amore Christi: omnium enim oculi in te sunt conjecti. Ita Episcopus, Pastor, doctor et quisque videat ut spartam, quam nactus est, hanc adornet. Sic S. Cyprianus quotidie populum suum docebat et exhortabatur, ut ipse initio lib. de Disciplina et Bono pudicitiae fatetur, dum ait: «Semper enitor vel maxime quotidianis Evangeliorum tractatibus vobis fidei et scientiae per Dominum incrementa praestare. Quid enim aliud in Ecclesia Domini utilius geri, quid accommodatius officio Episcopi potest inveniri, quam ut doctrina divinorum per ipsum insinuata collataque verborum, possint credentes ad repromissum regnum pervenire caelorum? Hoc certe mei et muneris et operis quotidianum votivum negotium, absens licet obtinere connitor.» Haec ipse exul per litteras docens populum, quem praesens quotidie per concionem viva voce docebat. Unde de eo Pontius in ejus Vita: «Tanta illi,» inquit, «fuit sacri cupido sermonis, ut optaret sibi passionis vota contingere, ut, dum de Deo loquitur, in ipso opere necaretur. Et hi erant quotidiani actus destinati ad placentem Deo hostiam.»
Quinto, «sobrius esto» non est in Graeco, nec in Syro, nec apud Ambrosium, Primasium, Haymonem et alios veteres. Unde videtur irrepsisse, praesertim cum post illa quae longe perfectiora sunt, scilicet post «in omnibus labora, opus fac Evangelistae, ministerium imple,» satis frigide videatur subjungi, «Sobrius esto;» suspicio ergo est, ut notat Franciscus Lucas in suis Notis, illud hic irrepsisse, ex ambiguae Graecanicae vocis alia translatione. Graecum enim σὺ δὲ νῆφε, quod Noster cum Syro vertit, tu vero vigila, verti potest, tu vero sobrius esto: et ita eo loco ubi nos habemus, tu vero vigila, Ambrosius legit, sobrius esto, nec postea agnoscit sive vigila, sive sobrius esto. Idemque Ambrosius to sobrius esto explicat per vigila: «Admonet,» inquit, «et hortatur ut vigilet.»
Versus 6: Ego Enim Jam Delibor, et Tempus Resolutionis Meae Instat
6. Ego enim jam delibor, et tempus resolutionis meae instat. — Nota: Conjunctio enim dat causam cur tam impense Timotheum hortatus sit ad vigiliam et praedicationem, utque ministerium suum adimpleat, quia scilicet mors illi instabat, q. d. Haec monita mea acria sunt, quia ultima: viva voce deinceps te non alloquar. Vide ergo, o Timothee, ut ultima haec monita penitus tibi imprimas, atque in omnem vitam ob oculos ponas, quasi in iis me monentem tanquam praesentem semper intuearis.
Nota: Pro delibor graece est σπένδομαι, id est «pro libamento offeror et immolor, sanguinem meum quasi libamen Deo profundo, consecro et sacrifico per martyrium.» Scitum est ex Levitico sacrificia, sive victimas, suum habuisse libamen vini et olei: erant enim sacrificia quasi convivium Dei, in quo quasi cibus Dei erant victimae, potus vero erat libamen. Victimas ergo hic Paulus vocat gentes a se conversas, Christoque oblatas; libamen vero vocat suum sanguinem, quo hanc victimam sanxit Deoque consecravit. Vide dicta Rom. xv, 16, et Philip. II, 17.
Advertit hic Chrysostomus et Theophylactus, Paulum hic non vocare se victimam, sed libamen. Hoc enim dignius est: nam victima saepe non tota, libamen vero totum semper Deo offerebatur. Adde, potius et clarius sanguinis effusionem et martyrium significari per libamen, quam per victimam. Ex Dei ergo revelatione et instinctu praescivit Paulus mortem, adeoque martyrium sibi instare. Idem praescivit S. Petrus, ut patet epist. II, cap. I, 14: «Certus sum,» inquit, «quia velox est depositio tabernaculi mei.»
Hinc nota secundo: «Tempus resolutionis» vocat tempus mortis. Mors enim non est interitus, sed resolutio hominis, qua scilicet corpus terrae quasi matri, anima Deo quasi patri redditur, qui in resurrectione illa conjunget, et in aeternum colligabit ac glorificabit. Unde Tertullianus, in Scorpiaco, cap. XIII, legit, tempus diversionis, id est, reversionis et regressionis meae, ad Deum scilicet, instat; et S. Cyprianus, epist. 9 ad Martyres, legit, tempus assumptionis meae instat. Sunt haec verba Pauli, inquit Augustinus in Psal. xxxI, «exultantis magis ad mortis praesentiam, et ad coronam anhelantis, quam timentis, et seipsum cruciantis.» Ita martyres audito mortis nuntio exultarunt et jubilarunt. Sic S. Cyprianus audita Valeriani Imperatoris contra se sententia, «Thascium Cyprianum gladio animadverti placet,» respondit: «Deo gratias, qui me a vinculis hujus corporis dignatur absolvere.»
Nota tertio, verbum instat, quod Baronius et alii explicant per appropinquat, quia scilicet sub hoc eodem Caesare Nerone post novem annos ego Paulus capite plectar. Putant enim illum haec scripsisse non e secundis, sed e primis vinculis, q. d. Paulus: Mea senectus, mei labores, mea praedicatio, aerumnae, persecutiones mihi praesagiunt, imo certo praenuntiant, me non diu victurum, sed brevi moriturum, puta post paucos annos, scilicet octo. Huic sententiae primo favet, quod ait vers. 17: «Ut per me praedicatio impleatur:» quo significat sibi adhuc aliquandiu esse praedicandum. Secundo, id quod ait vers. 11: «Adduc Marcum: est enim mihi utilis in ministerium,» scilicet meae praedicationis. Tertio, quod vers. 8 ex Graecia evocat ad se Timotheum; nam hic evocatus ab eo primo anno primorum vinculorum venit ad eum anno secundo eorumdem, ut patet Philip. I, 1, ubi Paulus e vinculis cum Timotheo salutat Philippenses. Quarto, quod ait vers. 11: «Lucas est mecum solus;» nam post prima vincula Lucas Paulum reliquit, praedicavitque in Africa et Aegypto: nisi dicas eum inde sub mortem Pauli ad illum rediisse, ut martyrio ejus interesset, uti re ipsa interfuisse testantur acta Lini, quae extant apud Mombritium in martyrio S. Pauli, sed dubiae fidei. Idem dici posset de Timotheo et Marco. Hisce et aliis pluribus conjecturis Baronius, et ex eo moderni nonnulli viri eruditi valde probabiliter censent hanc epistolam scriptam esse e primis vinculis. Verum auctoritas veterum in contrarium trahit. Nam e secundis vinculis scriptam esse, censent Eusebius lib. II Hist., cap. XXII; Hieronymus, lib. de Script. Eccles., in Paulo, S. Chrysostomus, Theodoretus, Theophylactus, Anselmus et alii hic, ac Syrus, qui in fine epistolae ait: «Scripta est a Roma, cum iterum Paulus sisteretur Neroni.»
Favet, quod Demas in primis vinculis Paulo adhaeserit, ut ait Paulus ad Philem., vers. 24, hic autem vers. 9 ait quod Demas se reliquerit, scilicet in secundis vinculis, ut videtur. Rursum favet id quod dicam de Trophimo, vers. 20. Denique urget to ego enim jam delibor, q. d. Ego jam immolor, instat mihi mors: et ita veteres omnes jam citati intellexerunt. Hoc enim plane significant haec verba: «Tempus resolutionis meae instat,» et: «Cursum consummavi.»
Idem Christianis faciendum est, cum et Gentiles idem fecerint. Socrates enim, inquit Nazianzenus ad Philagrium, «ab Atheniensibus ad mortem damnatus, atque in carcere agens, de corpore quasi de alio ergastulo cum discipulis disserebat; cumque fugere posset, recusavit; postquam autem cicuta ei oblata est, perlibenter accepit, perinde ac si non lethale poculum acciperet, sed propinando amicos ad potandum invitaret.» Unde et Cicero, lib. I De Orat., ait viros bonos et sapientes, qualis erat Socrates, quasi cycnos cum laude et voluptate mori, quia scilicet praevident et quodammodo divinant, quid in morte boni sit; atque ut ex Platone et Seneca ad Marciam, cap. xxiii: «Sapientis animus totus in mortem prominet, hoc vult, hoc meditatur, hac semper cupidine fertur in exteriora tendens.»
Versus 7: Bonum Certamen Certavi, Cursum Consummavi, Fidem Servavi
7. Bonum certamen certavi. — Graece, τὸν ἀγῶνα τὸν καλὸν ἠγώνισμαι, id est agonizavi agonem illum pulchrum, scilicet strenuum et egregium, ideoque decorum et gloriosum, quo pro fide Christi divulganda plurimos labores, aerumnas, persecutiones et afflictiones generose superavi; ac instans martyrium facile me cum Dei gratia superaturum certissima spe confido, ut scilicet martyrium quasi coronidem agoni meo imponam. Ita ex Augustino Beda. Alludit Paulus hic, uti alias saepe, ad Olympicos agones, in quibus luctando pugnandoque; et ad stadium, in quo currendo certabant: ubi qui victor bravio et corona donabatur a brabeuta, id est a praeside certaminis, cujus erat bravium dare illi, qui alios in agone aut cursu superaverat. Sic hic tam agon quam stadium Pauli est vita, status et munus evangelizandi; lucta et cursus sunt labores et passiones; victoria agonis est ea, qua certans contra carnem, daemonem, mundum, haereticos, Ethnicos, Gentesque quaslibet, omnes devicit et Christo subjecit; victoria stadii ejus est tum illa jam dicta, tum haec, quod scilicet in propagatione Evangelii viros sanctos aliosque Apostolos praevertit et superavit; corona est ingens gradus et cumulus gloriae caelestis, quem mox illi daturus erat brabeuta Deus.
Ad instar S. Pauli B. Agatha fortiter decurso agone suo, jam moriens: «Vidisti, inquit, Domine, et spectasti agonem meum, quomodo pugnavi in stadio; sed quia nolui obedire mandatis principum, jussa sum in mamilla torqueri. Domine, qui me custodisti ab infantia, qui abstulisti a me amorem saeculi, qui me carnificum tormentis superiorem fecisti, accipe animam meam.»
Cursum consummavi. — Putant aliqui cursum idem esse cum certamine et agone, qui praecessit; quasi Paulus quod generatim dixerat: «Bonum certamen certavi,» hic particulatim explicet dicens: «Cursum consummavi,» q. d. Certando cursu vici, et victor metam attigi. Verum melius alii agonem a cursu distinguunt: agon enim erat pugilum et athletarum luctantium, certantium et pugnantium; cursus vero erat currentium et stadiodromorum. Unde haec distinguit Apostolus 1 Cor. cap. ix, vers. 26: «Ego,» inquit, «sic curro, non quasi incertum; sic pugno, non quasi aerem verberans.» Hinc et Theodoretus explicans illud: «Bonum certamen certavi,» id est, inquit, adversus universam diaboli catervam dimicans, fusis ac profligatis hostibus trophaeum erexi. Suos ergo labores et certamina ad propagationem Evangelii comparat Paulus partim agoni, partim cursui, quia hic cursus ejus erat agon. In hoc enim Evangelii cursu et stadio certandum illi erat contra daemones, Judaeos, magistratus aliosque Ethnicos et impios, qui in hoc cursu Paulum impedire, eumque sistere et Evangelii propagationem inhibere conabantur. Sunt haec Pauli verba, non se jactantis, sed consolantis et exhortantis Timotheum, ad se in hoc cursu sequendum, q. d. Ego a carceribus ad metam decucurri, victor ex stadio abeo ad coronam, laetare ergo et me praeeuntem assectare, o Timothee, tibi lampada trado. Sic Chrysostomus qui ait: «Ita cucurrit Paulus quasi volucris, imo volucri omni pernicius, quasi igneas alas haberet, quibus mundum, mortes, insidias, aerumnas, delicias, illecebras et omnia Evangelii impedimenta pervolaret.» Cursus ergo hic Pauli progressum ejusdem, tum in virtutibus, tum potius in laboribus et praedicatione Evangelii, tum denique cursum et peregrinationes Pauli per terras et maria ad Evangelium toto orbe propagandum, significat.
Ubi nota: Hic fuit ordo et cursus peregrinationis S. Pauli. Primo, Damasco in Arabiam profectus est, ad Galat. I, 17; ex Arabia post triennium Damascum reversus est, inde abiit Hierosolymam ut videret Petrum, ad Galat. I, 18; Hierosolymis, per Caesaream, venit Tarsum; inde cum Barnaba Antiochiam, unde ab Ecclesia Hierosolymam missus est, ut pauperibus Hierosolymitanis eleemosynam perferret; inde Antiochiam rediens missu Spiritus Sancti abiit Seleuciam, mox in Cyprum. Ab hac per Pamphyliam, Pisidiam, Lycaoniam, Hierosolymam rursum pervenit, interfuitque primo Concilio Hierosolymitano, Actor. xv; unde rursum ab Apostolis missus cum Sila et Barnaba peragravit Syriam et Ciliciam; deinde Phrygiam, Galatiam et Mysiam. Inde venit Troadem, ubi per visionem vocatus in Macedoniam, Europam ingressus pertransiit Boeotiam, Achaiam, Epirum. Sicque ab Hierosolymis usque ad Illyricum omnes in circuitu regiones Evangelii praedicatione replevit, Rom. xv, 19. Ac tandem rediens Hierosolymam, inde Romam vinctus missus est; sed liber dimissus, Italiam, Hispaniam, aliaque loca peragravit; donec secundo Romam veniens, cum Petro, Simonem Magum superavit ac dejecit, tandemque jussu Neronis capite plexus martyrii lauream obtinuit. Quare merito Chrysostomus, hom. 73 ad Pop., tom. V: «Quantum,» inquit, «sol terrae percurrit proprios emittens radios, tantam et hic beatus (Paulus) sollicitudinem, et curam habuit Ecclesiarum omnium, quae erant (aut potius quae per ipsum futurae et erigendae erant) per totum orbem terrarum. Vidisti latitudinem animae, vidisti mentis magnitudinem.» Vespasianus Imperator, teste Xiphilino, lethali morbo laborans, cum nihilominus aeque ac valens reipublicae negotia tractaret, monitus a medicis, ut iis sepositis requiesceret, respondit: «Imperatorem decet stantem mori.» At Paulus non tantum stans, sed et currens occubuit: non enim currere destitit in hoc suo agone, donec eum vita deseruit, itaque cursum suum in morte consummavit.
Fidem servavi. — «Fidem,» scilicet Christianam, vel potius fidem, id est fidelitatem: haec enim requiritur in pugile et stadiodromo. Nemo enim coronabitur in agone et stadio, nisi qui fideliter et legitime in finem usque certarit. Unde Primasius per fidem intelligit perseverantiam, q. d. Fidelis fui athleta, perseveravi alacris in suscepta hac pugna et cursu ad finem usque vitae. Nemo mihi constantiam, nemo animos, nemo fidelitatem infregit aut imminuit, non Judaei, non Gentiles, non reges, non Philosophi, non daemones, non vincula, non plagae, non deliciae, non tentationes, non terrores: quin potius haec omnia certanti et currenti vires animosque addiderunt.
O quam suave et jucundum erit morituro, si cum Paulo in hora mortis, teste conscientia, possit sibi dicere: «Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi!» Certemus ergo generose, curramus strenue, dum vivimus et vigemus; ut in illo ultimo vitae articulo et puncto, in horizonte, inquam, aeternitatis, qui separabit et determinabit nos in perpetuum a vita hac temporanea, et in alteram, quae totius est aeternitatis, transcribet, de vita transacta gaudere, de futura quam optime sperare possimus, ac dicere: «Cursum consummavi, fidem servavi.»
Versus 8: In Reliquo Reposita Est Mihi Corona Justitiae, Quam Reddet Mihi Dominus in Illa Die Justus Judex
8. In reliquo reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex. — Pro in reliquo graece est λοιπόν, id est quod superest, ut vertit Ambrosius, quod vulgo dicimus, de cetero.
Secundo, ex eo quod Paulus constanter asserat, hanc coronam in coelis sibi repositam esse, putat Anselmus Paulum accepisse revelationem suae praedestinationis et electionis ad gloriam. Sed hoc non evincit nec exigit hic locus. Tantum enim Paulus id asserit ex fiducia bonae suae conscientiae, siculi ex eadem non autem ex revelatione divina dixit: «Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi.» Conscientia enim sibi bene conscia, uti dicere potest: «Bonum certamen certavi,» etc., non quod habeat hujusce rei certitudinem fidei, aut revelationis divinae, sed tantum moralem quamdam securitatem, certamque opinionem et confidentiam ex memoria vitae praeteritae bene actae, et ex testimonio suae conscientiae manantem: ita consequenter pari confidentia dicere potest: «Reposita est mihi corona justitiae.» Simili spe et constantia tum alii, tum S. Ambrosius moriens dixit: «Nec mori timeo, nec vivere recuso; bonum enim habemus Dominum.» Addit S. Augustinus, lib. II De Peccatorum meritis, cap. xvi: «Ideo,» inquit, «talibus verbis certus securusque gaudebat Paulus, quia de victoria (mortis et martyrii) certum eum securumque jam fecerat, qui eamdem passionem jam illi revelaverat, non re plenissima, sed spe firmissima.» Nam non omnino certum fuisse Paulum, sed dubitasse de sua gloria et salute, patet I Cor. cap. ix, vers. 27: «Castigo,» inquit, «corpus meum, et in servitutem redigo, ne forte, cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar.»
Nota tertio, «coronam justitiae» vocari eam quae justitiae, id est cuivis virtuti, debita est. Ita Chrysostomus cum suis.
Secundo, ut Anselmus, «corona justitiae,» id est justa, quam juste merui, quaeque justa judicis sententia mihi adjudicabitur.
Hinc patet nos bonis operibus mereri beatitudinem et gloriam aeternam ex condigno. Hoc enim significat corona justitiae, quam non dat, sed reddit pro merito, non donator, sed justus judex Christus. Sua ergo cuique virtuti erit corona, eaque pro meritis varia. Nam, ut ait S. Augustinus, serm. 37 De Sanctis: «Floribus ejus (Ecclesiae caelestis) nec rosae, nec lilia desunt. Certent nunc, charissimi, singuli ad utrosque honores, amplissimas accipere dignitatum coronas, vel de virginitate candidas, vel de passione purpureas, vel de doctrina laureas;» illudque Daniel cap. xii, vers. 13, spectent et exspectent: «Qui docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti; et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates.» Idem S. Augustinus, lib. II Quaest. Evangel., Quaest. XXXIX: «Omnia,» inquit, «dici possunt de illa ineffabili fruitione veritatis, et tanto magis omnia dici possunt, quanto minus aliquid digne dici potest; nam et lux est illuminatorum, requies exercitatorum, et patria redeuntium, et esca indigentium, et corona vincentium; et quaecumque bona temporalia transeuntia per creaturarum partes error appetit infidelium, veriora et in aeternum manentia in creatore omnium simul inventura est pietas filiorum.»
Adverte, hanc coronam dandam esse in «illa die,» scilicet celebri et publica, puta in die judicii generalis; non quod ante non detur, scilicet statim a morte in judicio particulari, uti censuerunt Graeci et Armeni, quos damnat Concilium Florentinum, sed quod in judicio universali plena et consummata, scilicet corporis et animae, et publica coram toto mundo dabitur corona.
Quaeritur hic, an Deus hanc coronam justis ex justitia debeat, ita ut debito justitiae obligetur eis ad dandam hanc coronam, adeoque quae et qualis justitia sit in Deo? Videtur enim indignum in Deo ponere aliquod debitum, Deumque debitorem facere homini. Ex altera tamen parte Scriptura hic dicit, Deum hanc coronam redditurum Sanctis, tanquam coronam justitiae, id est ex justitia eis debitam. Sic et Matth. xx, jubet operariis dari stipendium, quod diurno eorum labori promisit et pepigit. Rursum Scriptura saepe dicit Deum redditurum cuique secundum opera, id est pro meritis operum, sive poenam, sive praemium, prout commeruit; quodque impios juste vindicabit et puniet igne inferni. Ergo in Deo est justitia tam vindicativa, quam distributiva et commutativa, qua idipsum facit. Clarius vero idem significat Paulus ad Hebraeos, vi, 10: «Non enim injustus,» inquit, «est Deus, ut obliviscatur operis vestri et dilectionis,» q. d. Ne injustus videatur esse Deus, ipse omnino non obliviscetur vestri laboris, sed illi debitam mercedem rependet. Unde sequitur quod Deus mercedem hanc labori eorum debebat ex justitia. Ut hae et plures aliae similes S. Pauli, et sacrae Scripturae sententiae intelligantur,
Dico primo, in Deo est justitia vindicativa, seu punitiva. Patet, quia hac Deus punit damnatos et peccatores. Est etiam in Deo justitia distributiva et commutativa. Patet id ex hoc loco in corona et mercede quam Beatis Deus distribuit, pro cujusque meritis, eamque cum eis quasi pretium pro re vel opere praestito commutat.
Dico secundo, in Deo nullum est debitum justitiae vindicativae, quo scilicet teneatur Deus punire peccatores, nec etiam in Deo est debitum justitiae distributivae, et multo minus commutativae. Intelligo debitum formale, perfectum et absolutum, quale est inter homines et aequales; quo scilicet astringatur absolute ex justitia Deus ad dandam justis mercedem, sicut homo astringitur dare operario, quem conduxit, pretium, quod stipulatus est. Patet id primo, quia, ut passim docet Scriptura, Deus absolutissimum omnium rerum et creaturarum suarum habet dominium, quod a se abalienare, et ligare atque astringere non potest maxime tali vinculo, scilicet debito justitiae tam arcto et rigido.
Secundo, quia creatura omnis est sub potestate Dei, quasi serva sub domino, idque plenissimae servitutis jure, quoad omnia et singula quae possidet. Sicut ergo dominus potest servo rem, puta vestem promissam negare, imo donatam auferre, et promissionem rescindere atque irritare sine injustitia, quia quidquid servus possidet ut servus, id totum domini sui est: ita multo magis potest idipsum cum hominibus et angelis suis Deus. Unde si herus servo, et per impossibile Deus justis negaret praemium quod promisit, esset quidem mutabilis et infidelis, non tamen esset proprie injustus.
Tertio, quia opera nostra non tantum sunt praecepta et debita Deo, sed et ipsa tota sunt Dei, et omne eorum meritum, omneque jus ad mercedem, in solidum est Dei, totumque a Deo pendet in esse et conservari, perinde ut reliquae res et creaturae omnes; imo a Dei gratia opus meritorium omnem suum valorem et meritum accipit, ac proinde haec omnia intime pendent a libera voluntate Dei, in cujus manu est absolute ut sint vel non sint in rerum natura: nullo ergo modo iis astringi aut obligari potest Deus, cum quolibet momento ea possit abrogare, imo annihilare. Adde, quod voluntas divina a nullo extrinseco ligari vel determinari potest, sed tantum a seipsa.
Quarto, quia obligatio et debitum sonant imperfectionem, scilicet exigentiam et reale debitum, adeoque significant jus, eminentiam et imperium creditoris in debitorem, quodque jure eum cogere possit ad solvendum. Quod Deo competere nequit: Deus enim, ut ait S. Augustinus, lib. II Confess., cap. IV, «reddit debita nulli debens.» Ita Anselmus, in Proslog., cap. x et xi; D. Thomas, Ludovicus Molina et Gabriel Vasquez, I part., Quaest. XXI, art. 4.
Dico tertio, dicitur tamen hoc bonorum operum meritum esse debitum, eorumque merces vocatur corona justitiae: Primo, quia opus ipsum, et actus ipse bonus, ex se tali praemio, scilicet vita aeterna, dignus est, illique proportionatus: tum quia gratia, et actus ex gratia procedens est semen gloriae; tum quia hanc merendi facultatem nobis meruit Christus; maxime accedente Dei promissione, qua tam Christo, quam nobis, promisit se bonis operibus nostris mercedem daturum. Intercedit ergo hic justitia si non ex parte Dei, certe ex parte rei.
Secundo, etiam Deus justis est debitor ex fidelitate, seu veracitate, quae pars est praestativa justitiae. Fidelis enim est Deus, et fidem suam liberat, cum justis praemium quod promisit, dat et praestat.
Tertio, insuper debitor hic est Deus ex justitia quadam commutativa, supposita tamen et manente promissione sua, qua tali operi mercedem promisit. Ex justitia, inquam, non rigida, sed tali, qualis inter patrem et filium, servum et herum, creaturam et creatorem esse potest: quia Deus mera liberalitate sua promisit bonis operibus hanc mercedem, ac consequenter, ait S. Augustinus, serm. 16 De Verbis Apostoli: «Debitorem se fecit non tantum sibi, sed et Christo et nobis, ut illi dicere possimus: Redde quod promisisti, quia fecimus quod jussisti.» Sic et Chrysostomus, hom. 3 in Matth.; Cyprianus, tract. De Orat. et Eleemosyna; Fulgentius, praef. ad Monimum, dicunt Deum debitorem nobis fieri dum bona operamur. Sicut ergo, licet filius sit aliquid patris, et ex pietate teneatur patri obedire, tamen est jus et justum quoddam paternum, quo pater tenetur ex justitia quadam filiis morigeris, laborantibus, certantibus, vincentibus dare praemium, quod promisit: ita et Deus nobis licet filiis et servis suis, laborantibus tamen et certantibus, tenetur ex simili quadam justitia dare mercedem quam promisit. Et ratio est, quia Deus praemium hoc promisit non gratis, sed sub conditione operum, tanquam mercedem pro eorum merito. Ergo praestito a nobis opere, eoque impleto, hanc mercedem debet nobis Deus tanquam mercedem: ergo ex justitia. Qui enim promisit mercedem pro opere praestito, tenetur solvere eam ex justitia, non autem ex fidelitate tantum. Ex fidelitate enim quis debet solvere quod promisit, etiam sine ulla conditione aut merito operum, ut sit fidelis et verax. Et hoc significat hic corona justitiae, quam Deus bonis reddit quasi justus judex, ex eaque, Matth. xx, Deus solvit operariis denarium promissum, quasi pretium diurni laboris: unde patet consequenter operarios habere jus justitiae ad hunc denarium. Idipsum significat Paulus, cum ait Hebr. vi, 10: «Non enim injustus est Deus,» etc., q. d. Injustus esset Deus, si oblivisceretur vestris operis et laboris.
Dices, quomodo ergo Deus retinet altum suum et absolutum jus et dominium omnium, si omnino ex justitia obligatur nobis dare praemium?
Respondeo: Jus hoc altum et transcendens semper retinet Deus, quia citra injuriam posset et potest promissionem hanc suam et obligationem rescindere et irritare. Si tamen velit eam manere ratam, uti vult, quia est immutabilis et fidelis in promissis, tunc consequenter vult ut maneat haec obligatio et debitum justitiae, quo sponte Deus ex infinita sua benignitate se nobis obligare dignatus est, vultque manere obligatus.
Dices secundo: Omnia opera nostra sunt Dei, ergo nihil possumus dare Deo, quod Deus recompenset.
Respondeo: Licet sint Dei, sunt tamen etiam nostra, quia libere ea facimus, et Deus nos eorum dominos fecit. Si ergo ad Dei gloriam et cultum ea facimus et referimus, quoddam bonum, scilicet cultum, Deo damus, quem ipse acceptat. Pro quo ipse vicissim nobis mercedem promittit et solvit. Est ergo inter nos et Deum commutatio quaedam et pactum, ac consequenter debitum quoddam justitiae commutativae, licet non tantum, nec tam rigidum quam inter homines.
Dices tertio: Indignum est Deo, quod debitor sit homini.
Respondeo: Indignum esset si ex necessitate aut utilitate sua esset debitor; non autem indignum est hoc rerum statu, quo hoc debitum oritur ex infinita Dei benignitate, quae tam familiariter agit cum sua creatura, quasi ipsa non esset naturaliter serva, sed libera, et cum illa velut cum pari init foedus, seque illi obligat per suam justitiam. Unde S. Augustinus, serm. 3 De Verbis Domini: «O magna, ait, bonitas Dei! cui cum pro conditione reddere debeamus obsequia, utpote servi Domino, mancipia Redemptori, amicitiarum nobis praemia repromittit, ut a nobis obsequia debitae servitutis obtineat.» Hac de re qui plura volet, legat Franciscum Suarez in opusculis, relectione II De Libertate divina, et relectione De Justitia.
Christus judex dabit coronam justitiae iis, qui sibi bene conscii desiderant, et in vita saepe desiderarunt ejus adventum, ad eamque bene vivendo se compararunt et indies comparant, uti tu facis, o Timothee, utque ardentius facias, tacite hic te adhortor. «Adventum enim judicis,» inquit Anselmus, «non diligunt, nisi qui in causa sua habere se justitiae meritum sciunt;» et, ut ait S. Gregorius, «nisi qui se habere causam in judicio bonam norunt;» «quique,» ut ait S. Augustinus, epistola 80, «ejusdem sinceritate fidei, firmitate spei et ardore charitatis exspectant.» Rursum Theodoretus: «Amat, inquit, Domini adventum, qui illius leges sequitur, et ex illis vitam instituit.» Pulcherrime vero hic Chrysostomus in morali hom. 9, quaerit quomodo diligere possimus secundum adventum Christi, ad eumque nos comparare; ac respondet, id nos assecuturos, si primum Christi adventum diligamus, eumque nobis procuremus, faciendo id quod ipse ait Joan. cap. xiv, 23: «Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus;» ac consequenter, si omnia terrena aestimemus esse caenum ac lutum; si cum Christo injurias et adversa quaeque patienter et fortiter perferamus; si in omni tentatione constanter Deo adhaereamus, in eumque omnem spem et amorem defigamus; si denique hanc coronam justitiae nobis semper ob oculos ponamus.
Narrat S. Basilius, hom. 20 De XL Martyribus, cum illi in stagnum gelidum injecti essent, coelitus luce circumfusos fuisse, angelosque coelestes coronas singulis suam adornasse et ostentasse: quas videns custos eorum ita accensus fuit, ut ad Christum conversus, detractis vestibus, alacer in gelidum hoc stagnum insilierit, aliisque triginta novem se adjunxerit, ut quadragesimi, qui deficiens ex stagno exilierat, palmam et coronam obtineret.
Versus 9: Festina ad Me Venire Cito; Demas Enim Me Reliquit, Diligens Hoc Saeculum
Festina ad me venire cito — ut in vinculis ab omnibus pene desertus et jam moriturus tibi uni publica Ecclesiarum negotia commendem, aliaque quae scriptis mandare nec possum, nec audeo: utque fideles Romani nullam in morte mea turbationem patiantur, sed a te consolationem, robur animosque accipiant. Ita Chrysostomus.
9. Demas enim me reliquit, diligens hoc saeculum — id est, malens otiari, molliter quiescere et deliciari in saeculo, quam cum Paulo periclitari pro Christo. Ita Chrysostomus cum suis, et Primasius: «Necesse,» inquit, «erat ut diligens saeculi voluptates derelinqueret eum (Paulum) qui eas non amabat.» Putant aliqui Demam poenitentem postea ad Paulum rediisse. Nam ejus quasi adjutoris sui meminit in epistola ad Philemonem, vers. 24. Sed hoc incertum est, cum incertum sit, an epistola ad Philemonem post hanc sit scripta: multi enim hanc omnium ultimam esse volunt. Si Dorotheo in Synopsi credimus, Demas desciscens a Paulo factus est idolorum sacerdos. Vide quo ruant apostatae.
Crescens in Galatiam — supple, abiit missus a me, ad praedicandum ibi Evangelium. Per Galatiam Theodoretus et alii accipiunt Galliam: hanc enim Galatiam esse dictam, aeque ut Gallos a Graecis vocatos esse Galatas, docet Ammianus Marcellinus, lib. XV. Certe Crescentem hunc in Galliam amandatum, Viennensem rexisse Ecclesiam, constat tum ex Eusebio, lib. III Hist., cap. IV; tum ex Romano Martyrologio, 27 junii; nisi dicas ex Galatia illum in Galliam abiisse.
Versus 11: Lucas Est Mecum Solus. Marcum Assume et Adduc Tecum
11. Lucas est mecum solus. — Tradunt Romani, teste Baronio, anno Christi 69, Petrum cum Paulo Romae per novem menses in eodem carcere Mamertino conclusos fuisse, indeque eductos ad martyrium. Quod ergo dicit secum solum esse Lucam, intelligit solum, scilicet, qui liber sit, qui libere se adjuvare, suaque negotia paragere possit. Adde, Petrum in eodem quidem carcere, sed in alia carceris parte fuisse.
Marcum assume, et adduc tecum: est enim mihi utilis in ministerium — Evangelium scilicet, ut hic alibive praedicet. Marcus hic, non est idem cum Marco Evangelista, sed proprio nomine dictus est Joannes, cognomento Marcus, consobrinus Barnabae, ut patet Coloss. iv, 10. Hic Marcus timore periculorum et laborum deseruerat Paulum peregrinantem; unde a Paulo rejectus fuit, ut patet Actor. xv, 37; postea vero poenitentem eum et strenue laborantem in gratiam et contubernium recepit Paulus: unde et studiose eumdem Colossensibus commendat.
11. Tychicum autem misi Ephesum — ut scilicet vices Timothei Ephesini Episcopi, Romam a me evocati, Ephesi suppleat.
Nota Pauli in vinculis sollicitudinem Ecclesiarum, satagentem ut quas per se non poterat, per discipulos instrueret et confirmaret. Hinc Crescentem in Galatiam, Titum in Dalmatiam, Tychicum Ephesum, Marcum et alios alio amandavit.
Versus 13: Penulam Quam Reliqui Troade apud Carpum, Veniens Affer Tecum, et Libros, Maxime Autem Membranas
13. Penulam quam reliqui Troade apud Carpum, veniens affer tecum, et libros, maxime autem membranas. — Per penulam Ambrosius, Haymo et Anselmus intelligunt vestem senatoriam Paulo a patre relictam, qua cives Romani et externi civitate donati, cum Romam veniebant, utebantur. Senatores enim penulati incedebant, et Romani penulati curiam intrabant. Paulus autem, utpote Tarsensis, civis erat Romanus, et quia nobilis, erat senatorii ordinis. Sed quid captivo et jamjam morituro veste senatoria erat opus?
Secundo, Syrus vertit בית כתב bet ketabe, id est thecam librorum. Unde et Baronius putat fuisse volumen legis. Sed hoc videtur intelligere non per penulam, sed per libros quos subjungit Apostolus.
Tertio, alii, quibus favet Tertullianus, lib. De Orat., cap. xii, putant «penulam» esse vestem sacram quam nos Casulam vel Planetam vocamus, quae dicta sit penula, ἀπό τοῦ φαίνεσθαι ὅλον, quia scilicet tota videtur, et totum corpus oberrat. Unde et Planeta dicitur ἀπό τοῦ πλανᾶν, id est ab oberrando.
Quarto, melius communiter alii, ut Chrysostomus, Theophylactus, Hieronymus, dialog. III Contra Pelagianos, «penulam» capiunt pro pallio aut veste simili extima ad frigus et pluviam arcendam. Sic enim de penula scribit Juvenalis, Satyra 5: «Et multo stillaret penula nimbo.» Et Lampridius in Severo: «Penula,» inquit, «intra urbem frigoris causa ut senes uterentur permisit, cum id vestimenti genus semper itinerarium aut pluviae fuisset.» Ita Lazarus Baysius, lib. De Re vestiaria, cap. xvi. Hoc ergo pallium petit sibi afferri Paulus, tum quia ei commodius erat, utpote quod illi jam assuevisset; tum ne cui in carcere gravis sit, sed ut ipse se vestiat, et contra acris hyemisque injurias corpus suum communiat. Hyems enim instabat, ut patet vers. 21.
Nota: Carpus cujus hic meminit Paulus, videtur esse is, quem laudat, et cujus visionem miram Christi apparentis dicentisque sibi indignanti, et de infidelibus hostibus suis vindictam expetenti: «Carpe, percute adversum me, nam paratus sum pro hominibus salvandis iterum pati,» recenset S. Dionysius, epist. 8 ad Demophilum; tantum interest, quod Carpus, de quo Paulus hic, Troade; Carpus vero, de quo Dionysius, Cretae habitarit; unde Baronius duos putat fuisse Carpos. Alii tamen cum Anselmo, unum eumdemque faciunt Carpum, qui prius Laodiceae, quae est juxta Troadem, deinde Cretae fuerit Episcopus.
Nota secundo: Petit Apostolus in carcere et morti vicinus afferri sibi libros et membranas, in quibus scilicet scripta erat sacra Scriptura, sive libri veteris Testamenti. «Libros» vocat vetustiores, ab aliis scriptos; «membranas» vero recentiores a se conscriptos. Ubi adverte quam otium fugerit Paulus, quamque studio sacrae Scripturae fuerit deditus, ut illi immori vellet: nimirum «tamdiu discendum nobis est, quamdiu vivitur,» inquiebat Solon. Vide dicta epist. I, cap. iv, 13.
Versus 14 et 15: Alexander Aerarius Multa Mala Mihi Ostendit; Quem et Tu Devita
14. Alexander aerarius multa mala mihi ostendit: reddet illi Dominus secundum opera ejus: 15. quem et tu devita; valde enim restitit verbis nostris. — Alexander hic primo credidit Christo, sedavitque tumultum contra Paulum Ephesi excitatum, Actor. xix, 33. Ex quo loco patet eum Judaeum fuisse, sed Ephesi habitasse. Vocatur hic «aerarius,» non quia aerarii fuerit custos aut receptor, ut vult Anselmus, sed quod faber esset aeris et vasorum aereorum. Hoc enim significat Graecum χαλκεύς. Hic postea a fide defecit, ut patet epist. I, cap. I, vers. ult., valdeque Paulo et Evangelio restitit, multaque mala ei ostendit, id est exhibuit, fecit, intulit. Hoc enim significat Hebraeum הראה hera, id est ostendit, ut dixi I Cor. IV, 9. Apte vero dicitur, ostendit, potius quam intulit, quia improbi probos laedunt, non tam re ipsa, quam impia sua voluntate, voto, desiderio: probi enim sua patientia communiti re ipsa nullis malis laedi aut affligi possunt, sed omnia superant, ac mente in coelis positi transcendunt.
Nota: Pro reddet, Noster in graeco legit ἀποδώσει, alii legunt ἀποδῷ, id est reddat, quasi optet Paulus non affectu vindictae, sed zelo justitiae impium Alexandrum puniri a Deo.
Versus 16: In Prima Mea Defensione Nemo Mihi Affuit, Sed Omnes Me Dereliquerunt
16. In prima mea defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt. — Hinc Baronius putat hanc epistolam scriptam esse e primis vinculis, cum jam dimittendus, et pene liber esset Paulus. Nam, ut sequitur, postea statim toto orbe perrexit Paulus evangelizare, q. d. Cum primo causam meam coram Nerone egi, ita eam egi, ut ne ope ejus animum flexerim, meque censeret dimittendum. Idque factum est Dei consilio, ut per 9 annos adhuc superstes essem, pergeremque per Hispaniam aliasque provincias complere praedicationem meam. Verum verior et communior sententia non minoribus quam prior, imo majoribus conjecturis subnixa est, e secundis vinculis hanc epistolam esse scriptam, uti dixi vers. 6, et iterum dicam vers. 20.
Unde secundo, alii primam defensionem hic intelligunt eam quam primo fecit Paulus, cum secundo carceri inclusus fuit, paulo ante martyrium, q. d. Cum primo in secundis vinculis me stiti Neroni, sociis me derelinquentibus, Deus mihi astitit, ut coram eo plene auderem praedicare, omnesque gentes audirent hanc meam liberam coram Nerone praedicationem, itaque in fide confirmarentur; maxime quia tum liberatus sum a morte, quam putabatur Nero statim mihi illaturus; sed Deus eum mitigavit, dum post novem menses rursus Nero saeviens et furens in Paulum, eumdem occidit. Unde Theophylactus illud quod sequitur: «Ut per me praedicatio impleretur,» id est, inquit, stabiliretur, «et audiant omnes gentes,» scilicet gloriam meae liberae confessionis et praedicationis. Rursus, audiant curam quam de me gerit Deus. Verum cum absolute dicat Apostolus hic se liberatum de ore leonis, id est Neronis, ut posset complere praedicationem suam, videtur absolute e vinculis dimissus fuisse, et novem non mensibus, sed annis pluribus supervixisse ad complendam praedicationem suam.
Unde tertio, optime Eusebius, lib. II Hist., cap. XXII, Beda, Anselmus et alii, primam defensionem hic intelligunt eam quam fecit Paulus in primis vinculis, cum scilicet secundo anno Neronis Hierosolymis captus, ad eumdem Romam missus est, ibique per biennium mansit. Tunc enim a suis, Neronis fastum et furorem metuentibus, desertus, Deum habuit adjutorem, qui Neronem ei benevolum reddidit, ut e carcere liberatus sit, et per novem annos Hispaniam aliasque provincias evangelizando obiverit, donec secundo captus secundam suam defensionem coram Nerone peregit: sed dispari eventu. Nero enim jam tot crudelibus suis facinoribus efferatus, et in Paulum ac Petrum furens, quod novum Deum Christum inducerent, quodque Simonem Magum, quem in deliciis habebat, volantem precibus suis dejecissent; nominatim vero in Paulum frendens, quod pincernam suum ad Christum convertisset, inquit Chrysostomus, quodque concubinas suas a se ad fidem et castitatem traduxisset, ut ex Ambrosio et Chrysostomo docet Baronius: hisce, inquam, de causis furens Nero Paulum gladio et morti adjudicavit. Scribit ergo hic Paulus e secundis vinculis illud, quod sibi in primis contigerat.
Dices, hoc mirum videri, quod scilicet tanto tempore, scilicet novem annorum, elapso, haec demum scribat ad Timotheum, qui jam pridem illa intellexerat. Respondeo: Licet aliunde id intellexerat Timotheus, non tamen ex litteris Pauli, qui in Hispaniam aliasque oras abiens, longissime aberat a Timotheo, nullasque interim ad Timotheum litteras dederat. Rediens ergo Romam ad secunda vincula Paulus, apte refricat ea quae in primis contigerunt, tum ut Timotheum eorum memoria animet et excitet, tum potius quia futuris saeculis haec scribere et consignare volebat.
Moraliter, S. Ambrosius per defensionem hic intelligit passionem et persecutionem Pauli: «Nam passio,» inquit, «Christianis vita est, et persecutio defensio: pressura enim illata pro justitia defendet illos in die judicii, reos constituens perfidos.»
Versus 17: Dominus Autem Mihi Astitit et Confortavit Me, Ut Per Me Praedicatio Impleatur
17. Dominus autem mihi astitit, et confortavit me. — «Necesse est enim adesse divinum, ubi humanum cessat auxilium,» inquit Philo, lib. II De Vita Mosis. Et, ut ait Origenes, hom. 9 in Num.: «Tum maxime gratia Dei adest, cum hominum saevitia concitatur;» «ibique,» teste Ambrosio, lib. De Joseph, «plus est auxilii, ubi plus est periculi.»
Expertus idipsum est S. Gregorius Thaumaturgus, qui in persecutione Decii fugiens, et latitans cum diacono suo in colle, cum proditus esset, persecutores collem undique cinxissent et scrutarentur, «hortatus est comitem suum,» ait Nyssenus in ejus Vita, «ut firma erga Deum fiducia consisteret, eique salutem committeret, similiter atque ipse faceret, manus ad orationem extendens, ac si prope quidem persecutores accessissent, metu fidem excussam projiceret. Exemplum ejus rei quam praecipiebat diacono, seipsum praebebat, cum et immotis oculis, et passis manibus, et habitu arduo atque erecto coelum intueretur. Ita factum est ut scrutatores praeter duas arbores paululum inter se distantes (Gregorius scilicet orans cum socio eis videbantur esse duae arbores) neminem se vidisse affirmarent: quibus digressis, proditor videns non esse arbores, sed homines, procumbit S. Gregorio ad pedes, creditque sermoni, et qui paulo ante persecutor fuerat, unus ex profugis factus est.» Idem Gregorius cum pro suo populo in eadem persecutione afflicto oraret, «repente angore repletus sonum visus est audire, ad quem aures admovit; mox erectus et immotus permansit, deinde quasi de victoria laetus pronuntiavit illud Psalm. cxxiii: Benedictus Deus qui non dedit nos in praedam dentibus eorum. Rogantibus quid vidisset, dixit magnam se in illa hora vidisse ruinam, diabolo ab adolescente quodam in tormentis et martyrio devicto. Adjecit ejus nomen, Troadium eum nominans. Submissi deinde in urbem, ita revera contigisse renuntiarunt.» Haec Nyssenus.
Ut per me praedicatio impleatur, et audiant omnes Gentes; et liberatus sum de ore leonis. — Putant aliqui Paulum e primis vinculis familiaritate et opera Senecae philosophi, qui praeceptor fuit Neronis, liberatum esse. Unde extant Senecae ad Paulum, et Pauli ad Senecam epistolae, sed dubiae, imo suspectae fidei. Verum Paulus hic contrarium docet, scilicet se ab hominibus desertum, unius Dei ope hoc periculum evasisse.
Nota: Causa quae Deum movit, ut Paulum vinculis eriperet, fuit, ut per illum praedicatio Evangelii impleretur, graece πληροφορηθῇ, quod Vatablus et alii vertunt, ad plenum persuaderetur, vel, ut plena fides fieret Evangelio. Verum Noster simplicius vertit, impleretur, id est, compleretur et absolveretur, ut dixi Rom. xiv, 5, idque hoc loco est aptius; jam enim plenam fidem Evangelio fecerat Paulus, ubicumque praedicaverat: unde ad hoc non erat necesse ei vitam prorogari. Servatus ergo fuit a Deo in vita, ut in Hispaniis et alibi praedicaret, propagaret et compleret Evangelii praedicationem, eamque omnes Gentes audirent.
Notat secundo Chrysostomus modestiam Pauli; non enim dicit: «Ut ego implerem;» sed, «ut per me impleretur praedicatio,» q. d. Haec praedicatio mihi commissa me a vinculis eripuit et servavit, «perinde ac si quis purpuram et regium insigne ferens per ipsum servetur,» inquit Chrysostomus.
Nota tertio: «Liberatus sum de ore leonis,» id est diaboli, inquit Ambrosius; aut Festi Praesidis Judaeae, inquit Primasius. Verum optime Chrysostomus, Theodoretus, Theophylactus, Oecumenius, S. Thomas et Eusebius, lib. II Hist., cap. xxii, per leonem intelligunt Neronem, qui crudelis erat ut leo: de quo verissime dici poterat illud Prov. cap. xix, 12: «Sicut fremitus leonis, ita et regis ira.» Nero ergo fuit leo, quia supra quam dici potest superbus et ferox, aeque ac luxuriosus fuit, opera Simonis Magi familiariter uti solitus: unde primus (nam ante eum Tiberius ex iis quae ferebantur Christum admiratus, periculum etiam comminatus est accusatoribus Christianorum) immanem in Christianos persecutionem movit. Audi Tacitum, lib. XV: «Pereuntibus,» ait, «addita ludibria, ut ferarum tergis contecti laniatu canum interirent. Multi crucibus suffixi, aut flamma usti; plerique in id reservati, ut cum defecisset dies, in usum nocturni luminis servarentur. Hortos suos Nero spectaculo huic obtulerat, et Circense ludicrum edebat, habitu aurigae permixtus plebi, vel circulo insistens.» Annon leo, qui principes Apostolorum, Petrum cruce, Paulum gladio tandem peremit? Annon leo, qui matrem et praeceptorem suum Senecam e medio sustulit? Annon leo, qui sua saevitia totius populi in se seditionem concitavit? quam dum conatur effugere, tertio ab Urbe lapide propria se manu interemit, dicens: «Dedecorose vixi, turpius peream.» Vide Severum Sulpitium, lib. II Histor.
Versus 18: Liberavit Me Dominus ab Omni Opere Malo, et Salvum Faciet in Regnum Suum Coeleste
18. Liberavit me Dominus ab omni opere malo, et salvum faciet in regnum suum coeleste. — «Ab omni opere malo,» id est ab omni periculo et incursu hostili, qualia sunt quae recenset II Corinth. xi, 23.
Secundo et potius, «ab omni opere malo,» id est ab omni peccato, q. d. Non tantum a leone corporali mortem minante, puta a Nerone, liberavit me Dominus, sed etiam a peccato, qui spiritalis et saevior est leo animam occidens, ut scilicet in quavis tentatione, tribulatione et terrore, roboratus a Deo, nec verbo, nec opere, aliove indicio etiam minimo Deum aut fidem negarim; sed potius tam verbo, quam vita nomen et gloriam Dei ubique professus sim et celebrarim.
Nota: Pro liberavit, Graeca, Syrus, Chrysostomus, Ambrosius et veteres passim legunt ῥύσεται, id est liberabit. Idque aptius respondet tam praecedentibus, quam sequentibus, q. d. Sicut liberavit me Dominus de ore leonis corporalis, scilicet Neronis: ita plane confido quod deinceps liberabit me a leone spirituali, id est ab omni opere malo, puta ab omni peccato, itaque me «salvum faciet,» graece σώσει, id est servabit, «in regnum suum coeleste,» ut scilicet servatus a peccato, ab eoque innocens et illaesus, pro hac innocentia tuenda martyrium obeam, itaque merear ingredi regnum coelorum. Propositio ergo in, cum ait, in regnum, non locum, ut idem sit, quod in regno coelorum; sed causam finalem significat, q. d. Salvabit me hoc fine, ut scilicet regnum coelorum assequar, Ita Theophylactus, Anselmus, Beda et alii.
Versus 20: Trophimum Autem Reliqui Infirmum Mileti
20. Trophimum autem reliqui infirmum Mileti. — Miletus urbs est Asiae, non longe ab Epheso, optima lana et stragulis, quae inde Milesia dicuntur, celebris. Hinc rursum patet hanc epistolam scriptam e secundis vinculis, non autem e primis. Nam in primis vinculis (quae occasione Trophimi Paulo a Judaeis Hierosolymis injecta sunt, eo quod putarent Paulum induxisse Trophimum incircumcisum et Gentilem in templum, Act. xxi, 29), cum Hierosolymis vinctus Paulus missus est Romam, Miletum non transiit, ut patet ex Act. xxvii. Sed cum e primis vinculis dimissus fuit, uti varia loca peragravit, ita Miletum revisit Paulus, ibique Trophimum aegrum reliquit, ac veniens Romam secundo captus est: nec enim verisimile est duos fuisse Trophimos, aut pro Mileti hic legendum esse Melitae; quasi non Mileti, sed Melitae, id est Maltae (quam, cum Hierosolymis Romam primo vinctus mitteretur Paulus, pertransiit, ut patet Actor. xxviii, 1), Trophimum aegrum reliquerit, ut vult Baronius; tam enim Graeca, quam Syra et Latina constanter legunt Mileti, non Melitae.
Ex hoc loco patet, Paulum post prima vincula non tantum Hispanias aliasque provincias novas adiisse; sed et Asiam aliasque veteres provincias et Ecclesias revisisse, ut eas in fide et moribus perficeret, confirmaret, et si quid pravi succrevisset, corrigeret atque succideret. Id ita esse patet ex eo, quod Paulus e vinculis praevidens etiam liberationem mox futuram, idipsum Syris et aliis scripserit et promiserit non semel, sed secundo et tertio. Nam ad Hebr., ult. cap., in fine: «Cognoscite,» inquit, «fratrem nostrum Timotheum dimissum; cum quo, si celerius venerit, videbo vos.» Et ad Philipp. ii, 24: «Confido in Domino, quoniam et ipse veniam ad vos cito.» Et ad Philem. vers. 22: «Para mihi hospitium: nam spero per orationes vestras donari me vobis.» Ex quibus locis noster Salmeron, tom. XV, tract. 59, recte colligit, Paulum a vinculis liberum, non tantum invisisse Hispaniam, sed et revisisse Syriam, Asiam, Macedoniam et Graeciam.
Versus 21: Salutant Te Eubulus et Pudens et Linus
21. Salutant te Eubulus et Pudens et Linus. — Pudens hic fuit Senator Romanus, vir nobilissimus et clarissimus, pater scilicet Novati et Timothei, S. Praxedis et S. Pudentianae, sive Potentianae, in cujus domo fiebant synaxes, quae postea conversa in ecclesiam, dicta est titulus, id est ecclesia Pastoris. Hic ergo Pudens, Senator Romanus, fuit hospes SS. Petri et Pauli. Ostensus est mihi locus in ejus olim domo, nunc ecclesia, in quo S. Petrus celebrasse dicitur. In eadem vidi puteum, in quem S. Pudentius cum S. Praxede sorore sua, sanguinem quem e vulneribus Martyrum spongia exprimebant, aliasque eorum reliquias recondebant. Sic enim habet inscriptio, lapidi uncialibus litteris incisa in ipso ecclesiae ingressu:
IN HAC SANCTA ANTIQUISSIMA ECCLESIA, TITULO S. PASTORIS A S. PIO PAPA DEDICATA, OLIM DOMO S. PUDENTIS SENATORIS, ET HOSPITIO SANCTORUM APOSTOLORUM — TRIA MILLIA BEATORUM MARTYRUM CORPORA REQUIESCUNT, QUAE SANCTAE CHRISTI VIRGINES PUDENTIANA ET PRAXEDIS SUIS MANIBUS SEPELIEBANT.
Linus vero hic primo fuit Pauli socius. Unde S. Ignatius, epist. ad Trallianos, de eo sic ait: «S. Stephanus B. Jacobo, Timotheus et Linus Paulo, Anacletus et Clemens B. Petro ministrarunt.» Postea tamen Linus adhaesit B. Petro, eoque absente ab Urbe, in ea vices illius obibat. Unde et proxime S. Petro in pontificatu successit. Ita Baronius et alii.
Versus 22: Gratia Vobiscum. Amen.
22. Gratia vobiscum, Amen. — Gratiam Dei intelligit, qua Deo grati sint, grataque illi virtutum opera potenter operentur. Vide Chrysostomum hic in morali homiliae 10, et Theophylactum, quam et quomodo gratiam non hominum, sed Dei aucupari debeamus.
Benedictio Conclusiva
Libera nos, o Christe, ab omni opere malo, et salvos fac in regnum tuum coeleste: da ut lux perpetua luceat nobis, et AETERNITAS temporum. Amen.