Cornelius a Lapide

Commentaria in Epistolam ad Titum: Argumentum


Index


Argumentum

Titus utroque parente Gentilis et Graecus, adeoque, si credimus Chrysostomo hic, homil. 1, Corintho oriundus fuit. Unde et identidem Titum nominat Apostolus scribens secundo ad Corinthios, eoque apud eos quasi popularis suo administro usus fuit, ad colligendas eleemosynas aliasque res Ecclesiasticas. Hic Titus, a Paulo conversus ad Christum et baptizatus, eidem adhaesit, ac in praedicatione fuit insignis adjutor et interpres. Unde II Cor. II, 13, Paulus Titum fratrem suum vocat.

Fuit enim Titus insigni morum innocentia ac sanctis moribus praeditus, adeoque tota vita virginitatem coluit ac servavit, ut docet S. Ignatius, epist. ad Philadelph. Hinc a Paulo creatus est Archiepiscopus Cretae, aliarumque vicinarum insularum: quin et in Dalmatiam a Paulo missus, ibidem praedicavit, ut patet II Tim. IV, 10; ac tandem multis Ecclesiis erectis et fundatis, in Cretam reversus, sancte mortuus est anno aetatis 94, ibidemque sepultus, ut docet ex S. Hieronymo et aliis Baronius in Martyrol. Dies ejus natalis in Ecclesia colitur 4 januarii.

Apostolus ergo cum anno praecedente in Creta praedicasset, inde in Graeciam discedens, Cretae reliquit Titum, eumque creavit Archiepiscopum, ut coeptam praedicationem et Ecclesiae Cretensis fundationem perficeret, ut patet cap. I, vers. 5. Itaque sicut Timotheum duabus Epistolis, ita Titum hac una instruit docetque quae sint Episcopi et Pastoris munia: hae enim tres Epistolae pontificales sunt ejusdem argumenti, sibique persimiles, adeoque videtur haec Epistola esse compendium utriusque Epistolae ad Timotheum. Unde S. Augustinus, lib. IV De Doctrina Christ., cap. xvi, cum meminisset Epistolae ad Titum, et utriusque ad Timotheum, ait: «Quas tres Epistolas ante oculos habere debet, cui est in Ecclesia doctoris persona imposita.»

Primo ergo, cap. I, commendata Christi gratia et Evangelio monet Titum, ut presbyteros, id est Episcopos et Pastores, per civitates constituat et ordinet; docetque quales et quanti illi esse debeant, utpote qui haereticis et Judaizantibus obsistere, et sanam fidem tueri ac propagare teneantur.

Secundo, cap. II, docet quae monita debeat dare senibus, conjugatis, juvenibus, servis, ad hoc, ut juxta Christi gratiam ac legem, sobrie, juste et pie vivant omnes in hoc saeculo, exspectantes beatam spem.

Tertio, cap. III, jubet ut doceat Christianos obedire magistratibus, etiam Ethnicis, utque modeste et honeste se gerant, scientes se pristinae concupiscentiae et vitiis mortuos, ac per Christi gratiam et baptismum renatos esse ad novam vitam, sanctam et Christianam. Mox Judaizantes et haereticos, eorumque fabulas et lites vitari jubet; ac tandem Titum ac Zenam Nicopolim ad se evocat.

Scriptam esse Nicopoli in Epiro docent Graeca, Syra, et S. Hieronymus hic, Athanasius in Synopsi, et Theodoretus, Chrysostomus, Oecumenius et alii. Nicopoli, inquam, id est in urbe, aut loco propinquo et subjecto Nicopoli, cum scilicet eo pergeret Apostolus et vicinus esset Nicopoli. Hoc enim significat, cum ait cap. III: «Festina ad me venire Nicopolim; ibi enim (non dicit, hic, sed ibi, scilicet quo jam proxime tendo) statui hiemare.» Scriptam esse anno Christi 58, ac consequenter ante prima vincula docet Baronius et alii passim.