Cornelius a Lapide

Commentaria in Epistolam ad Titum, Caput I


Index


Synopsis Capitis

Asserit, vers. 1, se esse Apostolum Christi ad hoc, ut doceat veram fidem et spem vitae aeternae, quam ab aeterno promisit Deus, nunc autem per Pauli praedicationem manifestavit.

Secundo, vers. 5, docet Titum, quales oppidatim ordinare debeat presbyteros et episcopos.

Tertio, vers. 10, docet Judaizantes et haereticos acriter reprimendos esse.

Quarto, vers. 14, monet cavendas esse eorum fabulas et observantias in ciborum delectu. Omnia enim munda sunt mundis: coinquinatis autem et infidelibus nihil est mundum.


Textus Vulgatae: Titum 1:1-16

1. Paulus servus Dei, Apostolus autem Jesu Christi secundum fidem electorum Dei, et agnitionem veritatis, quae secundum pietatem est: 2. in spem vitae aeternae, quam promisit qui non mentitur, Deus, ante tempora saecularia: 3. manifestavit autem temporibus suis verbum suum in praedicatione, quae credita est mihi secundum praeceptum Salvatoris nostri Dei: 4. Tito dilecto filio secundum communem fidem, gratia, et pax a Deo Patre et Christo Jesu Salvatore nostro. 5. Hujus rei gratia reliqui te Cretae, ut ea quae desunt, corrigas, et constituas per civitates presbyteros, sicut et ego disposui tibi. 6. Si quis sine crimine est, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriae, aut non subditos. 7. Oportet enim Episcopum sine crimine esse, sicut Dei dispensatorem: non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum: 8. sed hospitalem, benignum, sobrium, justum, sanctum, continentem, 9. amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem: ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos, qui contradicunt, arguere. 10. Sunt enim multi etiam inobedientes, vaniloqui, et seductores, maxime qui de circumcisione sunt, 11. quos oportet redargui: qui universas domos subvertunt, docentes quae non oportet, turpis lucri gratia. 12. Dixit quidam ex illis, proprius ipsorum propheta: Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri. 13. Testimonium hoc verum est. Quam ob causam increpa illos dure, ut sani sint in fide, 14. non intendentes Judaicis fabulis, et mandatis hominum, aversantium se a veritate. 15. Omnia munda mundis: coinquinatis autem et infidelibus nihil est mundum, sed inquinatae sunt eorum et mens, et conscientia. 16. Confitentur se nosse Deum, factis autem negant: cum sint abominati, et incredibiles, et ad omne opus bonum reprobi.


Versus 1 et 2: Paulus Servus Dei, Apostolus Autem Jesu Christi, Secundum Fidem Electorum Dei, in Spem Vitae Aeternae

Vers. 1 et 2. Paulus servus Dei, Apostolus autem Jesu Christi, secundum fidem electorum Dei, et agnitionem veritatis, quae secundum pietatem est in spem vitae aeternae. — Nota: Novo honoris titulo speciali Paulus se hic indigitat «servum Dei,» non tantum servi per creationem, per quam omnis creatura est serva Dei; nec tantum per fidem, per quam omnes fideles sunt servi Dei: sed per legationem et apostolatum, per quem sicut legati dicuntur servi regis, ita Apostoli vocantur servi Dei. Vide dicta ad Philip. I, 1. Sic B. Virgo se vocat humili quidem, sed glorioso titulo «ancillam Domini,» cum fieret mater Dei, eo quod Deo in mysterio incarnationis quasi ancilla subservierit: «Ecce,» inquit, «ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum.»

Nota secundo: Praepositio «secundum» hic significat materiam vel objectum circa quod servus Dei et Apostolus, scilicet Paulus ipse, occupabatur, Deoque et Christo deserviebat. «Secundum» ergo idem est quod «circa,» q. d. Ego sum Dei servus et Apostolus circa fidem electorum Dei, qui videlicet versor circa fidem, ut scilicet omnes fideles maxime sanctos et electos doceam veram, sinceram et sanctam fidem, qua cognoscant veritatem non speculativam, aridam et philosophicam, sed illam, quae «secundum,» id est circa pietatem versatur, quae scilicet docet et persuadet, ut sancte et pie vivamus «in,» id est ad, spem vitae aeternae in nobis excitandam, ut scilicet spem quam optimam concipiamus, quod assequemur per piam vitam in hoc mundo, vitam aeternam in futuro, q. d. Sum Dei servus et Apostolus, ut praedicem veram fidem quae nutrit pietatem, in qua habemus spem vitae aeternae, quaeque hanc spem in nobis exacuit et accendit.

Nota tertio: «Fides» hic non significat commissionem Paulo creditam, ut vult Chrysostomus, quasi dicere velit Paulus: Sum servus et Apostolus circa electos, quos Deus meae fidei, id est meae curae, credidit, quosque mihi commisit; sed significat fidem qua credimus Deo et Christo, qua scilicet agnoscimus veritatem veramque pietatem, ut subdit hic Apostolus. Porro «agnitio et scientia pietatis,» inquit Hieronymus, «est nosse legem, intelligere Prophetas, Evangelio credere, Apostolos non ignorare, ut scilicet inde Dei cultum addiscas,» ut nimirum per fidem assequaris spem vitae aeternae, ipsamque tandem vitam aeternam.

Nota quarto: Hic Apostolus designat quatuor causas suae servitutis et apostolatus. Primo, materialem, cum ait illum versari «secundum,» id est circa, fidem et agnitionem veritatis. Secundo, finalem, cum dicit: «In spem vitae aeternae.» Tertio, efficientem, cum addit: «Dei, et Jesu Christi,» q. d. A Deo et Jesu Christo creatus sum Apostolus et servus. Quarto, formalem, cum subdit: «In praedicatione quae credita est mihi.» Servitus enim Apostolorum, qua Deo et Christo serviebant, non erat alia, quam praedicatio et propagatio Evangelii.

Nota quinto: Tacite hic Paulus se et Apostolos opponit Mosi et Prophetis: Moses enim, Deuter. cap. xxxiv et alibi, vocatur servus et famulus Dei, q. d. Moses fuit servus Dei, sed secundum, id est circa, legem et caeremonias ac umbras, quas docuit et tradidit populo Judaeorum, ut eas observando vitam commodam et bonis terrenis affluentem hic agerent: ego vero et Apostoli sumus servi Dei circa fidem et pietatem, ut homines adducamus ad vitam aeternam. Ita Theophylactus. Haec enim est veritas secundum pietatem et scientiam Sanctorum; sunt enim multae veritates et scientiae, quae ad pietatem non faciunt, uti est Arithmetica, Grammatica, Rhetorica et aliae plurimae.


Versus 2 (continuatio): Quam Promisit Qui Non Mentitur, Deus, Ante Tempora Saecularia

2. Quam (vitam aeternam) promisit qui non mentitur, Deus, ante tempora saecularia. — Pro «promisit» graece est ἐπηγγείλατο, id est gratuita sua liberalitate, sua sponte, gratis et ultro promisit. Quaeres, cui Deus promiserit ab aeterno hanc vitam? Respondet S. Hieronymus, promisisse Filio suo, vel, ut alii, suae sapientiae et bonitati. Verum melius Chrysostomus: «Promisit,» inquit, «id est dare decrevit, proposuit, praedestinavit apud se in sua mente divina, dare fidelibus suis vitam aeternam.» Idem enim dicit hic, quod II Timoth. cap. 1, vers. 9, ubi ait: «Quae (scilicet gratia) data est nobis in Christo Jesu ante tempora saecularia.» «Data est,» id est dari decreta, sive praedestinata est: quod enim nobis dari decretum est, idipsum nobis quasi promissum est, promissione non personali, sed reali, sive quantum est ex parte rei quae danda decernitur.

Quaeres secundo, quae vocentur hic tempora saecularia? Respondeo, graece est αἰώνιοι, quod S. Hieronymus hic et Augustinus loco mox citando, vertunt, «aeterna tempora»: nec Latini, inquit S. Augustinus, ausi fuerunt vertere «saecularia,» quia «saeculare» subinde significat id quod cito transit. Per «tempora aeterna» S. Hieronymus intelligit saecula et aeternitates, quae mundi creationem praecesserunt, in quibus angeli vixerunt Deumque laudarunt. «Sex millia,» inquit, «nondum nostri temporis implentur annorum, et quantas prius aeternitates, quantas saeculorum origines fuisse cogitandum est, in quibus angeli, Throni, Dominationes caeteraeque Virtutes servierunt Deo, et absque temporum vicibus atque mensuris Deo jubente substiterunt?» Insinuat hic Hieronymus angelos fuisse creatos ante mundum, suamque ante mundum habuisse aeternitatem, id est aevum.

Verum hoc Hieronymus non tam ex sua quam ex Origenis, ut solet, dicit sententia. Origenes multis enim ita sensit, et post eum multi Patres Graeci et Latini. Verum contrarium, scilicet angelos, non ante, sed simul cum mundo corporeo creatos esse, ac consequenter nullum angelorum fuisse aevum vel saeculum ante hunc mundum, certum est. Ita enim definit Concilium Lateranense, sub Innocentio III, cap. 1: «Creator,» inquit, «omnium invisibilium spiritualium et corporalium, sua omnipotenti virtute simul ab initio temporis utramque de nihilo condidit creaturam, spiritualem et corporalem, angelicam videlicet et mundanam.» Ubi nota: Licet mens Concilii fuerit hisce verbis damnare sententiam Origenis, qui primo creatos a Deo dicebat angelos et animas, deinde ob peccata eorum creata esse corpora, quibus quasi carceribus includerentur: tamen simul clare docet angelos simul cum mundo corporeo esse creatos; nec enim clarioribus verbis id dici aut doceri posset. Nam hoc dogma plane evertit fundamentum sententiae Origenis, et ad eam evertendam statuitur et proponitur a Concilio. Quare quod nonnulli ex S. Thoma, 1 part., Quaest. LXI, art. 3, respondent, hujus Concilii non verba, sed mentem jam explicatam spectandam esse, quasi aeque post Concilium atque ante, liceat sine erroris nota opinari, angelos creatos esse ante mundum, non video quomodo sane et tuto dici possit. Hinc secundo, melius S. Augustinus, lib. XVI De Civit., cap. XVII, Anselmus et alii «tempora aeterna» intelligunt illa quae praecesserunt mundi et angelorum creationem, quae tamen non fuerint Deo coaeterna.

Dices: Nulla talia sunt aut fuerunt tempora, quia ante mundum nullum fuit tempus, adeoque nihil fuit nisi Deus Deique aeternitas. Respondeo, a parte rei, sive re ipsa nihil fuit praeter Deum; fuit tamen tempus imaginarium quod mente concipimus et fingimus ante mundum Deo coextitisse, in quo Deus poterat et hunc mundum, et alios infinitos longe citius creare, quam de facto crearit. Instabis: Hoc tempus concipimus quasi Deo coaeternum; id autem negat S. Augustinus et Apostolus hic, qui dicit Deum vitam aeternam promisisse, ante haec tempora aeterna; si ante, ergo non sunt coaeterna Deo. Respondeo: Haec tempora imaginaria, quae concipimus ante mundum Deo coextitisse, confuse quidem concipimus quasi Deo coaeterna, non autem distincte et particulatim, quia sic concipimus illa quasi Deo posteriora: distincte enim concipimus partes hujus temporis definitas, ita ut illarum una pars aliam habeat se priorem, et haec rursum alteram et alteram se priorem, idque in infinitum; nec enim mente nostra et conceptu possumus devenire per hasce partes temporis gradatim semper ascendendo ad initium, vel ad ipsa primordia aeternitatis, cum illa uti in fine, ita et in sui principio sit infinita, adeoque uti fine, ita et principio careat: et hoc modo ante tempora haec aeterna partialia, quae mente divisim et distincte concipimus, antecedit semper ipsa Dei aeternitas, q. d. Apostolus: Ante omne tempus, ante quamlibet temporis partem, quam definite concipere possumus in aeternitate Deo coextitisse, Deus promisit, id est decrevit suis fidelibus vitam aeternam, puta ab omni aeternitate. Hic sensus videtur esse ex mente et sensu Apostoli, ut mox dicam; sed non est plenus et adaequatus.

Tertio, alii «tempora aeterna» intelligunt antiqua, quomodo Actor. xv, 7, dicitur, «ab antiquis diebus,» et ita legisse hic aliquos «tempora antiqua,» pro «aeterna,» vel «saecularia,» docet S. Thomas; scilicet hi legerunt in Graeco ἀρχαῖα pro αἰώνια. Verum noster Interpres optime vertit «ante tempora saecularia,» ut dixi II Timoth. 1, 9. Per «saeculum» autem non intelligit spatium centum aut mille annorum (quomodo vocamus «ludos saeculares»), sed proprie dictum «saeculum,» sive aevum et tempus, tam illud quod revera cum mundo coepit et fluxit hucusque, quam illud quod, ut dixi, imaginamur ante mundum Deo coextitisse. Unde Syrus vertit, «ante tempus saeculi,» q. d. Ante omnem saeculorum seriem, ante omnem mundi et temporis, sive veri, sive imaginarii originem, Deus promisit se nobis per Christum daturum esse vitam aeternam.

Notat S. Hieronymus, «tempora dici saecularia,» quia omne tempus in fluxu est, et per suum quodque saeculum decurrit in curriculo hoc et rota mundi. «Unde et quidam Philosophorum,» inquit Hieronymus, «censent non esse tempus praesens, sed aut praeteritum, aut futurum; quia scilicet omne quod loquimur, agimus, cogitamus, aut dum fit, praeterit; aut, si nondum factum est, futurum exspectamus.» Alii e contrario dixerunt tempus non existere, sed tantum nunc, sive instans temporis, adeoque falso dici: «Hoc tempore studeo, curro, comedo,» quia ex tempore nihil existit, nihil est praesens, sive nunc, sive instans; quidquid reliquum est de tempore, non existit; sed aut praeteritum est, aut futurum, id est extitit, aut existet. Ecce hoc est punctum quod hic vivimus.


Versus 3: Manifestavit Autem Temporibus Suis Verbum Suum in Praedicatione, Quae Credita Est Mihi Secundum Praeceptum Salvatoris Nostri Dei

3. Manifestavit autem temporibus suis verbum suum in praedicatione (id est per praedicationem), quae credita est mihi secundum praeceptum Salvatoris nostri Dei. — Nota: «Verbum suum,» puta Dei, hic vocat Dei promissionem jam dictam de vita aeterna. Unde clarius Graeca, τὸν λόγον αὐτοῦ vertas, verbum illud suum, vel promissionem illam suam, olim scilicet in Deo occultam et reconditam, jam per praedicationem meam manifestavit. Articulus enim τὸ vim habet revocandi et repetendi id quod antecessit; idque exigit conjunctio adversativa autem, quae haec praecedentibus connectit. Sic Lucae 1, 72, dicitur: «Memorari (ut memoraretur) testamenti (id est pacti) sui sancti, jusjurandum quod juravit ad Abraham,» q. d. Testamentum, sive pactum, hoc Dei est jusjurandum illud magnum quod juravit patri nostro Abrahae: licet enim in Graeco jusjurandum sit accusativi casus, tamen Graeci eum pro nominativo usurpant, cum scilicet relativo accusativi casus praeponitur. Sic enim loquuntur ὅρκον ὅν, pro ὅρκον ὅς ὤμοσε.

Nota secundo: Hieronymus per «verbum» intelligit Filium. Sic enim Filius dicitur λόγος, Joan. cap. 1, vers. 1, id est Verbum, quo Deus omnia dixit, et dicendo fecit ac produxit; rursum quo jam incarnato, et in carne manifestato, gratiam et gloriam, omniaque bona nobis promisit. Verum simplicius cum Chrysostomo per «verbum» intelligemus Evangelium, vel clarius promissionem vitae aeternae in Evangelio propositam, uti dixi.

Nota tertio: Deus hoc «verbum,» id est promissionem, manifestavit suis temporibus, graece καιροῖς ἰδίοις, id est opportunis, congruis et propriis temporibus: quod ad Galat. IV, 4, aliis verbis dicit: «Ubi venit plenitudo temporis,» cum scilicet praecessisset lex naturae et Mosis, quasi praeparatio et paedagogus ducens homines ad Christum, cumque tempora a Mose et Prophetis praescripta essent evoluta, post quatuor scilicet annorum millia, quibus languens et gemens mundus sub peccatis, vitiis, morte et inferno, suspirabat ad Christum redemptorem et salvatorem.

Nota quarto: «Secundum,» id est per, «praeceptum,» et, ut Vatablus vertit, delegationem. Hinc recte colligit Chrysostomus Apostolorum praedicationem non fuisse consilii, sed praecepti: scilicet Paulum et Apostolos praecepto divino, sub poena peccati mortalis et inferni, a Deo obligatos et astrictos fuisse ad praedicandum Evangelium. Unde Paulus, I Cor. ix, 16: «Vae,» inquit, «mihi est, si non evangelizavero.»

Nota quinto: Tam longum exordium quasi salutationem praemittit hic Apostolus, tum quia naturaliter fecundo, ubere et diserto erat ingenio, tum quia in gratia Christi et apostolatu ejus depraedicando solet se effundere, tum denique quia hic in exordio quasi thema et argumentum totius epistolae proponit, scilicet suum et Titi, adeoque omnium Episcoporum et Pastorum munus esse praedicare, non legis caeremonias, sed Christi gratiam, ac docere non Judaeorum, Gentilium aut haereticorum fabulas, sed mores Christianos et sanctos, in quibus sita est vera pietas Deique cultus.


Versus 4: Tito Dilecto Filio Secundum Communem Fidem, Gratia et Pax a Deo Patre et Christo Jesu Salvatore Nostro

4. Tito dilecto (γνησίῳ, id est germano, genuino) filio secundum communem fidem, gratia (Graeca addunt ἔλεος, id est misericordia) et pax (supple sit) a Deo Patre et Christo Jesu Salvatore nostro. — q. d. Saluto te, o Tite, qui non degener, sed germanus es filius meus; non secundum carnem, sed secundum communem fidem et spiritum, quo ego te in Christo genui. Filius ergo meus es a me genitus secundum fidem, id est in fide.

Nota: «Communem fidem» vocat fidem Catholicam, ut vult Chrysostomus; vel potius et significantius, ut Hieronymus, quae Tito cum Paulo communis erat. Ubi adverte modestiam Pauli, qui ita se patrem Titi vocat, ut se ejusdem fratrem agnoscat, q. d. In fide tibi, o Tite, sum pater, quia te genui; et frater, quia eamdem mecum habes fidem: fides mea, fides tua est, tibique communis, eamque non adulteras, uti haeretici, sed genuinam tenes et tueris, aeque ut ego, tanquam germanus mihi in fide filius, imo frater. Ita Theophylactus.

Nota secundo: Hic apposite petit gratiam et pacem a Deo Patre et Christo Jesu. Si enim Deus est a quo omne bonum, quasi a fonte uberrimo manat, cujusque proprium est se et sua bona communicare et effundere: hanc is se orantibus et petentibus gratiam et pacem, non negabit. Si pater est amantissimus, ecquid filiis suis utile aut commodum deesse patietur? Si Christus, id est, unctus est oleo gratiae et misericordiae, sane eamdem in nos effundet. «Oleum enim effusum nomen tuum,» inquit sponsa Cantic. 1, 2. Si Jesus est, id est salvator, utique gratiam elargietur qua salvi effici possimus.


Versus 5: Hujus Rei Gratia Reliqui Te Cretae, Ut Ea Quae Desunt Corrigas, et Constituas per Civitates Presbyteros, Sicut et Ego Disposui Tibi

5. Hujus rei gratia reliqui te Cretae (ἐν Κρήτῃ, id est, in Creta, scilicet insula), ut ea quae desunt, corrigas. — Graece ἵνα τὰ λείποντα ἐπιδιορθώσῃ, id est, ut quae reliqua sunt, scilicet quae adhuc corrigenda restant, nec a me tam cito corrigi potuerunt, pergas corrigere.

Notat Chrysostomus animum Pauli labori et Evangelio plane intentum, ab ambitione alienum, non suum honorem, sed publicum animarum commodum ubique spectare. Hinc labores sibi deposcit, ut duritiem Ethnicorum quasi glaciem primus ipse perfringat; deinde via facta aliis laborem cedit cum honore, adeoque quae magis honorifica sunt, ut constituere ubique Episcopos, commendat Tito: interim ipse alia quaerit novalia, per se ingenti labore Evangelio subigenda. Hoc vere Apostolicum est. Discant Praelati non tantum laboriosa, sed et honorifica munia cum subditis partiri; non honores, sed labores ambire et usurpare, et Apostoli spiritum imitentur, suisque eumdem imprimant.

Et constituas per civitates (κατὰ πόλεις, id est oppidatim) presbyteros, — id est Episcopos et proprie dictos presbyteros, sive sacerdotes et pastores. «Presbyter» enim nomen commune erat tam Episcopis, quam communibus sacerdotibus, ut dixi ad Philip. 1, 1. Jubet ergo Paulus, ut in singulis oppidis Titus constituat presbyteros, puta in majoribus Episcopos, in minoribus sacerdotes, sive pastores: ita enim explicat et sancit Leo I, epist. 87 ad Episcopos Africae, cap. 11, et Concilium Sardicense, can. 6, ubi dicitur: «Licentia non sit Episcopi passim ordinandi, aut in vico aut in civitate modica, cui satis esse possit unus presbyter; nec enim necesse est ibi Episcopum fieri, ne Episcopi vilescat nomen et honoris summi auctoritas.»

Nota primo: Jubet Apostolus Tito, ut plures in Creta constituat Episcopos. Erat enim Creta, licet insula, populis et urbibus ad stuporem frequens; habebat enim centum urbes. Unde Poeta de Creta ita canit:

Urbes centum habitat magnas, ditissima regna.

Ideoque ab Homero, Iliados II, Creta dicta est Hecatompolis.

Nota secundo, caute legendum esse hic S. Hieronymum; ait enim: «Olim idem erat presbyter qui Episcopus, et propter schismata consuetudine potius, quam Dominica institutione factum est ut presbyteris praeessent Episcopi.» Similia habent Sedulius et Anselmus. Unde Aerius et Wielef docuerunt presbyteros pares esse Episcopis. Verum S. Hieronymus et eum secutus Anselmus et Sedulius volunt dicere, olim communi consensu, spiritu et zelo magis, quam hierarchico ordine et imperio presbyteros rexisse Ecclesiam, conniventibus Episcopis; sed paulo post illo ipso tempore, scilicet Apostolorum, cum orirentur dissensiones, ut patet I ad Corinth. 1, 12, et I ad Timoth. v, 19, mox ob superbiam et schismata presbyterorum, Episcopos suum primatum resumpsisse. Certum enim est, non tantum consuetudine, sed et jure divino Episcopos presbyteris esse majores, tum potestate ordinis, tum potestate jurisdictionis. Quod ipsum docet S. Hieronymus epist. ad Heliodorum, et ad Marcellam: «Apud nos,» inquit, «Apostolorum locum Episcopi tenent.» Atqui Apostoli majores erant ex Christi vocatione et institutione 70 discipulis: ergo pariter et Episcopi presbyteris ex Christi institutione majores sunt. Quod ergo hic dicit Hieronymus: «Magis consuetudine quam divina institutione Episcopos presbyteris esse majores,» intellige non de ipsa Episcoporum potestate et auctoritate, sed de usu et exercitio potestatis. Christus enim non instituit de facto distinctionem hierarchici ordinis et jurisdictionis, ita ut illam in actum et exercitium deduceret; sed permisit ut, quamdiu duraret primus ille zelus, communi omnium labore et spiritu regerentur Ecclesiae; illo vero refrigescente, voluit ut Apostoli distinctionem hanc et jurisdictionem a se Episcopis datam, in praxim et usum redigerent. Confirmat hanc expositionem id quod subdit Hieronymus: «Imitantes,» inquit, «Mosen, qui cum posset solus praeesse populo Israel, septuaginta elegit, cum quibus populum judicaret.» Atqui certum est Mosen majorem fuisse hisce 70; ergo certum est Episcopum majorem esse presbytero: qui tamen, si Mosen imitari velit, ambitiose eis non imperet, sed mansuete eos in communionem suae potestatis et jurisdictionis admittat. Vide dicta Philipp. 1, 1.

Sicut et ego disposui tibi. — Graece διεταξάμην, id est ordinavi, constitui, disposui: inde διατάξεις vocantur canones, constitutiones et ordinationes Apostolorum et Pontificum, q. d. Tales tam probatos et selectos, tali numero, modo, serie, subordinatione constitue presbyteros, sicut ego viva voce tibi praescripsi et ordinavi.

Unde patet Christum non omnia ordinasse, sed circa multa Ecclesiae regimen, pro ratione temporum futurorum ordinanda commisisse Apostolis eorumque successoribus. Hoc enim exigit cujusvis reipublicae prudens institutio. Sic quod vers. seq. praecipit Apostolus, ut Episcopus sit unius uxoris vir, ut filios habeat fideles, ut sit hospitalis et benignus, nusquam legitur instituisse aut praecepisse Christus. Sed, ut ait Apostolus, haec «ego disposui tibi,» haec mea sunt praecepta, meae ordinationes. Sic deinceps per novos canones toto orbe receptos multa sancita sunt a Patribus Concilii Nicaeni, Ephesini, Chalcedonensis, Constantinopolitani et aliorum conciliorum, de quibus nec Christus, nec Apostoli quidquam sanxerunt aut ordinaverunt. Hinc patet hosce canones omnibus fidelibus venerandos et servandos esse: ita enim de suis hic praecipit Apostolus.


Versus 6: Si Quis Sine Crimine Est, Unius Uxoris Vir, Filios Habens Fideles, Non in Accusatione Luxuriae, Aut Non Subditos

6. Si quis sine crimine est, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriae, aut non subditos. — Hic qualem velit esse presbyterum et Episcopum, praescribit Apostolus. Primo, ut sit «sine crimine,» non quasi velit eum tantum eligi Episcopum, qui a baptismo non peccarit mortaliter, sed qui crimine infami aut accusatione digno non notetur, ut ait D. Thomas. «Multi,» inquit Augustinus, lib. 1 Contra duas epistolas Pelagianorum, cap. xiv, «sine crimine sunt, et sine querela vivunt, sed nemo sine peccato.» Idem enim hic requirit Apostolus, quod I Tim. cap. III, cum ait: «Oportet Episcopum irreprehensibilem esse.» Hanc et sequentes Episcopi dotes explicui I Timoth. III.

Nota: Tertia dos Episcopi hic requisita ab Apostolo est, ut, si sit pater «habeatque filios,» ii sint «fideles.» Si enim suos filios non potuit facere fideles, quomodo Episcopus factus infideles alios et exteros ad fidem adducat?

Secundo, ut filii «non sint in accusatione luxuriae,» id est non accusentur de luxu in comessationibus et compotationibus, id est non sint comessatores et compotores. Hi enim a parente facto Episcopo extorquerent bona Ecclesiae et pauperum, eaque aeque ut sua dilapidarent, cum sint helluones et gurgites opum. «Luxuria» ergo hic pro luxu sumitur: hunc enim significat Graecum ἀσωτία, de qua dixi Ephes. v, 18. Posset rursum cum Lyrano luxuria pro libidine accipi: hanc enim significat quoque Graecum ἀσωτία, ut dixi loco jam citato: luxus enim gulae, et «venter mero aestuans despumat in libidinem,» ut ait hic ad vers. 7 S. Hieronymus. Vult ergo Paulus Episcopum ita caste suos educasse filios, ut de luxuria notari aut accusari non possint, sicut filii Heli pontificis notati sunt, ideoque tam ipsi, quam pater Heli et pontificatu et vita privati sunt, I Reg. II. Simili modo I Tim. III scribit Episcopum esse eligendum, qui «filios habeat subditos in omni castitate.» Cretenses enim in venerem profusi fuerunt, adeoque, ut tradit Strabo, lib. X, Cretae moris erat, ut in pueros insanirent, quos etiam quantumvis nobiles licebat ibi rapere, et apud se duos menses retinere, et sic donatos muneribus domum remittere. Nimirum hoc docuit eos eorum rex Jupiter, cum suum Ganymedem rapuit: et tamen (o infanda caecitas!) uterque inter deos relatus est ab eorum sapientibus. Atque hac de causa, ut ibidem docet Strabo, priscis Cretensium legibus decretum erat, ut Cretenses omnes statim a pubertate conjugium inirent ad infamem hanc paederastiam, cujus eos tandem pudere coepit, adulteria, aliasque vagas libidines restinguendas.

Tertio, requirit Apostolus, ut futurus Episcopus filios habeat subditos: si enim eos regere et disciplinae suae subdere non potuit pater, quomodo factus Episcopus fideles omnes regere, sibique et Ecclesiae obedientes efficere poterit?


Versus 7: Oportet Enim Episcopum Sine Crimine Esse, Sicut Dei Dispensatorem, Non Superbum

7. Oportet enim Episcopum sine crimine esse, sicut Dei dispensatorem, non superbum. — Pro «dispensatorem» graece est οἰκονόμον, q. d. Oportet Episcopum esse sine crimine, id est sine graviori scelere, quia est non dominus, sed oeconomus et administrator domus Dei, quae est Ecclesia: ipse ergo toti Ecclesiae vitae integritate, quasi sol prelucere debet; in illum enim omnium intenti sunt oculi.

Secundo, pro «superbum» graece est αὐθάδη, id est sui sensus tenacem, et, ut Syrus, qui sua ducatur propria voluntate, id est praefractus, durus, asper, inflexibilis, qui sibi ipsi ita placet, ut ceteri displiceant. Ita Chrysostomus et Theophylactus. S. Hieronymus vertit, «protervum»; alii, contumacem. Antigonus rex videns filium suum ferocius tractantem subditos: «An ignoras,» inquit, «fili, regnum nostrum esse splendidam servitutem?» Idem sibi dicant Episcopi et Praelati.


Versus 7 (continuatio): Non Turpis Lucri Cupidum

Non turpis lucri cupidum, — qui scilicet se et proles ditare non satagit ex mulctis, quas canonum transgressoribus imponit; quique avare frumentum et decimas non recondat, exspectans annonae caritatem, ut pluris divendat; denique qui ex mercium aliarumque rerum indecentium et sordidarum commutatione aut negotiatione lucrum non aucupetur. Ita Patres Concilii Antiocheni apud Eusebium, lib. VII Histor., cap. xxiii et xxiv, graviter accusant Paulum Samosatenum, Antiochiae Episcopum, quod, cum antea vilis esset et pauper, a litigantibus per fraudes et dolos pecunias extorserit, iisque se ditarit. Quam turpe sit hoc lucrum in clericis, docent sacri Canones 3, Quaest. II, cap. Si quis, et 17, Quaest. IV, cap. Alias.


Versus 8: Benignum, Sobrium, Sanctum, Continentem

Benignum. — Graece φιλάγαθον, id est ad verbum, bonos amantem, vel bonorum amatorem. Ita Hieronymus; potest tamen quoque verti, «benignum.»

Sobrium. — Graecum σώφρονα verti etiam potest cum Hieronymo, «castum» vel «pudicum,» et cum Ambrosio «prudentem»: nimirum anima sicca (id est sobria) est sapientissima et prudentissima, atque, ut aiunt Graeci, ῥώμη ψυχῆς σωφροσύνη, id est robur animae est sobrietas.

Sanctum, — ὅσιον, quod cum Vatablo et aliis verti potest, «pium erga Deum»; nam, ut ait S. Hieronymus, quem nos «sanctum» vocamus, Graeci ἅγιον vocant; quem autem ipsi ὅσιον, nos «pium in Deum» possumus appellare.

Continentem, — tum a gula et luxuria, tum ab omnibus animi vitiis. «Sit Episcopus,» inquit Hieronymus, «abstinens non tantum, ut quidam putant, a libidine et ab uxoris amplexu, sed ab omnibus animi perturbationibus, ne ad iracundiam concitetur, ne illum tristitia dejiciat, ne terror exagitet, ne laetitia immoderata sustollat.»

Talis fuit S. Martinus, Turon. Episcopus, de quo audi Severum Sulpitium, dial. 1: «Nemo unquam Martinum vidit iratum, nemo moerentem, nemo ridentem: unus idemque semper, coelestem quodammodo laetitiam vultu praeferens, extra naturam hominis videbatur. Tantam adversus omnes injurias patientiam assumpserat, ut cum esset summus sacerdos, impune etiam ab infimis clericis laederetur, nec propter id eos aut loco unquam amoverit, aut a sua charitate repulerit. Nunquam in illius ore, nisi Christus; nunquam in illius corde, nisi pietas, nisi pax, nisi misericordia inerat. Plerumque etiam pro eorum, qui obtrectatores illius videbantur, solebat flere peccatis.» Hinc non tantum vivens, sed et moriens invictum animi spiritum non relaxabat. Cumque pro morte celeri oraret, discipuli ad eum, inquiunt: «Cur nos, pater, deseris? cui nos desolatos relinquis? Tum ille: Domine, si adhuc populo tuo sum necessarius, non recuso laborem, fiat voluntas tua. Ardenti vero febre aestuans cum supinus oraret, rogarunt discipuli ut pronus conquiesceret. Quibus ille: Sinite me coelum potius quam terram aspicere, ut suo itinere jam iturus ad Dominum spiritus dirigatur. Instante jam morte, viso humani generis hoste: Quid, inquit, adstas cruenta bestia? nihil in me funeste reperies. Ea in voce animam Deo reddidit, quam angelorum chorus excepit, eosque divinas canentes laudes multi, imprimisque Severinus Coloniensis Episcopus audivit.»


Versus 9: Amplectentem Eum, Qui Secundum Doctrinam Est, Fidelem Sermonem

9. Amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem, — pro «amplectentem» graece est ἀντεχόμενον, id est, ut Ambrosius, tenacem et mordicus retinentem, «fidelem,» id est veracem et indubitatum (ut dixi I Timoth. 1, 15) «sermonem, qui secundum doctrinam est,» id est qui sanae doctrinae et fidei consentaneus est, sive, quem decet sana doctrina. «Non statuit,» inquit Theodoretus, «ut Episcopus sit disertus, sed ut sit divinorum eloquiorum peritus.»


Versus 10: Sunt Enim Multi Etiam Inobedientes, Vaniloqui et Seductores, Maxime Qui de Circumcisione Sunt

10. Sunt enim multi etiam inobedientes, vaniloqui et seductores (graece φρεναπάται, id est, mentium deceptores), maxime qui de circumcisione sunt. — Pro «etiam» graece est καί, id est «et»; pendet haec copula a sequentibus, eaque cum praecedentibus connectit, q. d. «Sunt multi et inobedientes, et vaniloqui, et seductores.» Unde Vatablus et alii τὸ «etiam» in sua versione omittunt, tumque sensus idem est, sed planior et clarior. Pro «redargui» graece est ἐπιστομίζειν, id est obturare illis os, et quasi epistomio illud occludere, indicto scilicet eis silentio, ut vertit Hieronymus. Notat Judaizantes, qui docebant cum christianismo jungendam esse circumcisionem et legis caeremonias, fabulasque Judaicas, indeque lucrum aucupabantur.


Versus 12 et 13: Cretenses Semper Mendaces, Malae Bestiae, Ventres Pigri — Testimonium Hoc Verum Est

12. Dixit quidam ex illis, proprius ipsorum propheta: Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri. — 13. Testimonium hoc verum est. — S. Hieronymus haec verba partim refert ad vers. 5, ubi dixit: «Hujus rei gratia reliqui te Cretae, ut ea quae desunt corrigas,» nimirum ut corrigas mores Cretensium in mendacia, ventris ingluviem et pigritiam proclives; partim ad proxime praecedentia, scilicet ut notet hos Judaizantes pseudodoctores, ut eorum indolem perspiciat Titus, sciatque quomodo et de quibus eos arguere debeat.

Nota: «Proprius ipsorum propheta» est Callimachus, vel potius Epimenides poeta Cretensium et Philosophus, ac templi Mēris, id est solis, sacerdos. Ita Hieronymus. Sed cur poeta hic vocatur «propheta?» Respondeo: Primo, quia a suis habitus est propheta, teste Laertio et Cicerone, lib. I De Divin. Secundo, quia poetae sunt dicti «vates,» id est prophetae, ob furorem poeticum, et Sibyllae ac Apollo sua oracula reddebant carmine; unde iidem, uti et alii multi, simul erant poetae et prophetae. Atque hac de causa Plato, lib. II De Republica, poetas deorum filios vocat, illorumque nonnullos prophetas fuisse asserit. Hinc poetae ipsi spiritum sibi de coelo communicatum jactabant, dicentes:

Est Deus in nobis, sunt et commercia coeli, / Sedibus aethereis spiritus iste venit.

Tertio, quia Epimenides hic scripsit librum περὶ τῶν χρησμῶν, id est de Oraculis.

Quarto, «propheta,» id est doctor et ethicus, qui vitia gentis nativa describit, quod perinde est atque mores posterorum praedicere, quia vitia nativa parentum fere in posteros derivantur. Vide dicta I Cor. xiv, initio capitis.

Nota secundo: Epimenidis sententia et carmen quod hic citat Apostolus, ita graece sonat:

Κρῆτες ἀεὶ ψεύσται, κακὰ θηρία, γαστέρες ἀργαί.

Quod pari carmine Latino reddidit Faber Stapulensis:

Gnossius usque loquax, mala bestia, viscera pigra.

Verum, ut recte advertit Erasmus, «loquax» non est idem quod «mendax»; nec «viscera» idem sunt quod «ventres,» id est gulosi, uni ventri dediti. Melius ergo et brevius ita carmen carmine reddas:

Cres semper mendax, mala bestia, venter iners est.

Nota tertio: Tria hic Cretensium vitia suggillat. Primum, quod sint mendaces, unde in proverbium abierunt, ut vulgo dicatur, «Cretizare cum Cretensi,» id est mentienti mentiri, fallentem fallere, decipientem decipere. Et, «Cretensis est, cretizat,» id est mendax est, mentitur.

Ubi adverte ex S. Hieronymo et Chrysostomo occasionem, quae Epimenidem et Callimachum movit, ad vocandum Cretenses mendaces, fuisse, quod Cretenses Jovem non in coelo vivere, sed in Creta ubi rex fuerat, mortuum et sepultum crederent, ejusque sepulcro inscripsissent: Hic jacet Jupiter. Hinc eos arguit Epimenides et Callimachus quod deos et divina non sentiant: «Sepulcrum,» inquiunt, «tuum, o Jupiter, fabricati sunt Cretenses, sed mentiuntur: tu enim minime obisti, sed in coelo quasi Deus immortalis semper vivis.»

Dices, hi poetae errant et mentiuntur, quomodo ergo de eorum dicto ait Apostolus: «Testimonium hoc verum est?» Respondent S. Hieronymus et Chrysostomus, Apostolum non probare illam opinionem de Jovis divinitate, cujus occasione hoc dixit Epimenides; sed tantum rem ipsam, scilicet quod Cretenses sint mendaces, scilicet ob ingenitam mentiendi et fallendi proclivitatem: hoc autem verum est. Unde Erasmus initio Chiliadum ita cuilibet genti sua vitia proverbio assignans ait: «Poeno perfidior, Scytha asperior, Scythotauris inhospitalior, Parthis vanior, Thracibus bibacior, Sybarita fastuosior, Milesiis effeminatior, Arabe ditior, Arcade stolidior, Care vilior, Cretensi mendacior.»

Secundo, vocat Cretenses malas bestias, graece θηρία, id est feras, quales sunt lupi, apri, tigrides; quia ferinis erant moribus, et ferarum ritu sanguinem sitiebant deceptorum, inquit Hieronymus et Anselmus; multoque magis quasi in animas grassabantur, dum eas ob lucrum falsa docebant et persuadebant, itaque in ruinam et perditionem pertrahebant, ut patet vers. 11. Hinc illud Graecorum adagium τρία κάππα κάκιστα, id est, tria pessima cappa, scilicet tres gentes a cappa incipientes pessimae, puta Cilices, Cretenses, Cappadoces. Cappadoces enim, quod a Gabaonitis prognati sint, mendaces et perversos esse docet Isidorus Pelusiota, epist. 282.

Tertio, Cretenses vocat ventres pigros, id est qui nonnisi ventri saburrando, et pingui aqualiculo infarciendo student instar suum, et quasi porcorum pigra propago, de quibus Lucilius:

Vivite lurcones, comedones, vivite ventres.

Plato, lib. IV De Legibus, solerter advertit et notat urbes et regiones maritimas (qualis est Creta insula) solere male esse moratas, causamque dat: «Nam cum mercibus,» inquit, «et pecuniis cauponando talis civitas repleatur, dolosos animos, instabiles et infidos mores parit: unde parum ipsa ad seipsam, et minus ad alias gentes fidem et amicitiam stabilem colit.» Unde illud vulgo jactatum: «Omnes insulani mali, S. autem pessimi.» Verum per Christum gratia corrigente naturam, eamque acrem edomante, efformante et dirigente, ut sibi sit cos virtutis ad heroica virtutum opera, impletum videmus illud Isaiae, cap. LX, vers. 9, oraculum: «Me insulae exspectant, et naves maris in principio, ut adducam filios tuos de longe: argentum eorum et aurum eorum cum eis, nomini Domini Dei tui, et sancto Israel, quia glorificavit te.» Et cap. xxiv, 15: «In doctrina glorificate Dominum: in insulis maris nomen Domini Dei Israel.» Et illud Psal. LXXI, 10: «Reges Tharsis et insulae munera offerent.» Sane quot quantosque Ecclesiae doctores, quot fidei athletas, quot Sanctos omni virtute illustres Christo dedit Creta, Cyprus aliaeque insulae?


Versus 13: Quam ob Causam Increpa Illos Dure

13. Quam ob causam increpa illos dure. — Graece ἀποτόμως, id est praecise, ad vivum, severe, rigide. Rursum ἀποτόμως, hoc est abscindendo et ejiciendo eos ex Ecclesia, si moniti nolint vitia corrigere, ait Turrianus, in lib. II Clementis Constit. Apost., cap. XLII, in indice.


Versus 14: Ut Sani Sint in Fide, Non Intendentes Judaicis Fabulis et Mandatis Hominum, Aversantium Se a Veritate

14. Ut sani sint in fide, non intendentes Judaicis fabulis, et mandatis hominum, aversantium se a veritate. — Graece αποστρεφομένων, id est aversantium veritatem. Nota: Apostolus hic taxat mandata hominum, non omnium (sic enim mandata omnium regum et principum elideret), sed eorum qui aversantur veritatem, et pro veritate fabulas substituunt, maxime judaicas, puta de servandis legis caeremoniis, ac praesertim de servando ciborum delectu, ne quis carne suilla, leporina, aliave, quam lex Levit. xi, quasi immundam vetat, vescatur. Hoc enim verbis sequentibus innuit Apostolus, cum subdit: «Omnia munda mundis.» Ita S. Hieronymus, Chrysostomus et alii.

Ubi nota secundo, non mirum esse, quod in Creta viguerint hae Judaicae fabulae et observantiae ciborum, ac judaismus, quia magna per maris viciniam communio erat Judaeorum cum Cretensibus; adeoque Judaeos nobiles in Creta habitare solitos testis est Josephus in sua Vita, ubi hac de causa se uxorem ex Creta accepisse narrat. Immo inde falsus est Cornelius Tacitus, lib. XXI, cum Judaeos e Creta descendisse, dictosque Judaeos quasi Idaeos ab Ida monte, qui est in Creta, asseverat.


Versus 15: Omnia Munda Mundis; Coinquinatis Autem et Infidelibus Nihil Est Mundum

15. Omnia munda mundis. — Infert Lutherus: Ergo fornicatio quoque munda est mundis, puta fidelibus. Sicut enim, inquit, nihil justificat nisi fides, ita nihil coinquinat nisi infidelitas. Sed apage monstrum: tibi munda sit fornicatio, furtum, sacrilegium, homicidium omnisque iniquitas, perinde ut porco mundae ac in deliciis sunt faeces, sordes omnisque immunditia.

Dico ergo Apostolum loqui de delectu ciborum, quem Judaizantes inducebant. De iis enim eorumque fabulis hic agi patet ex vers. 10, 11 et 14; nam Judaizantium nonnulli dicebant cibos aliquos esse natura sua immundos, uti postea eos secuti docuerunt Manichaei et Marcionitae: alii vero censebant cibos quosdam esse immundos et Christianis vitandos, non in se, sed propter legem Mosis, Levit. xi, eos vetantem. Hos refutat hic Apostolus dicens: «Omnia munda mundis,» q. d. Christianis, qui sanguine Christi in baptismo mundati sunt, nullus cibus, nullum animal, nulla res, vel natura sua, vel propter legem Mosis, habenda est immunda; sed omnia eis sunt munda, ut omnibus vesci et uti sine scrupulo possint. Hunc esse sensum patet primo, quia, ut dixi, agit contra Judaizantes; secundo, quia ita se explicat I Timoth. IV, 3, cujus haec epistola ad Titum est quasi compendium; tertio, quia ita interpretantur Chrysostomus, Hieronymus, Theodoretus, Ambrosius, Vatablus, Erasmus et alii passim. Unde S. Augustinus, lib. XXXI Contra Faust., cap. IV: «Omnia,» inquit, «munda mundis, quia servi Dei in eo quod carnibus et vino abstinent, non tanquam res immundas refugiunt, sed mundioris vitae instituta sectantur.»

Hic ergo locus Apostoli nihil facit contra jejunia ab Ecclesia indicta, quae non ob ciborum immunditiam, sed ad temperantiam, carnis castigationem et obedientiam exercendam, ad Dei iram placandam, ad melius vacandum orationi, et ad alios sanctos fines indicuntur. Sic enim Apostoli Actor. xv, praeceperunt abstinentiam a sanguine et suffocato. Et Paulus I Corinth. x, 21, vetat esum idolothytorum. Sic Deus vetuit Adamo esum pomi, non aliam ob causam, quam ad probandam et exercendam ejus obedientiam.

Hanc Apostoli sententiam magnus ille Spiridion, Trimituntis in Cypro Episcopus, vir admodum hospitalis et benignus, apposite adaptavit cuidam hospiti suo, ut narrat Sozomenes, lib. I Histor., cap. xi: «Cum jam,» inquit, «instaret Quadragesima, ex itinere forte quidam venit ad eum (Spiridionem) illis ipsis diebus, in quibus una cum suis jejunia peragere consueverat, et ad statutum diem cibum degustare, cum diebus interpositis sine cibo omnino remansisset; cumque Spiridion videret hospitem valde de via fessum, nec haberet in domo sua panem, aut quidquam aliud, petita a Deo venia, carnes suillas quas solas domi habebat, coqui jussit, hospitique apponi ac de carnibus ipse primo comedere coepit, hortando hospitem ut se imitaretur; qui cum illud facere recusaret, diceretque se esse Christianum: Hanc ob causam, inquit Spiridion, minus recusare deberes. Nam omnia munda mundis, sacrae litterae pronuntiant.» Ubi adverte, hoc exemplum non facere contra jejunia Ecclesiae, quasi hospite adventante, ea solvere et violare liceat. Nam imprimis non erat tum jejunium ab Ecclesia praeceptum; non enim dicit: Cum esset, sed: Cum instaret Quadragesima; ergo non praeceptum, sed voluntarium erat hoc jejunium. Idem insinuat, cum ait fuisse dies in quibus ipse cum suis jejunare consueverat, et ad certum usque diem nihil omnino degustare. Erat ergo hoc jejunium non praecepti, sed suae consuetudinis: nec enim Ecclesiasticum jejunium praecipit talem abstinentiam, in qua nihil omnino gustare licet.

Dices: Cur ergo comesturus carnes a Deo veniam petiit, et cur hospes carnes detrectavit, dicens se Christianum esse? Respondeo: Quia tum consuetudo videtur fuisse apud Christianos, ut ante Quadragesimam, a Dominica Quinquagesimae carnibus abstinerent. Ita enim constituit Telesphorus Pontifex, ut scilicet a Dominica Quinquagesimae jejunium inchoaretur; verum ejus constitutio pro lege recepta non fuit, sed tamen a multis in consuetudinem deducta; perinde ut etiamnum multi Religiosi ab illa Dominica vel jejunium, vel abstinentiam a carnibus inchoant; hanc piam consuetudinem noluit hospes ille infringere, nec etiam Spiridion nisi petita a Deo venia.

Adde secundo, etiamsi haec consuetudo vim aliquam obligandi habuisset, fuissetque pro lege recepta, tamen hospes ille valde fessus erat, nec Spiridion aliud habebat quam carnes, quas illi apponeret. Putavit ergo Spiridion totus in charitatem et hospites effusus, tali necessitate consuetudinem illam non obligare, satiusque esse, si pro jejunio, charitati et hospitalitati satisfaceret, carnesque hospiti apponeret, utque eum alliceret, ipse eas praegustavit, putans ex charitate id sibi omittere licere tali casu, uti putavit et Hosius Cardinalis in Confessione Polonica, cap. xci, pag. 188. Forte etiam sensit id quod sensit Cassianus, collat. 21, cap. xxix, scilicet viros perfectos, et eos qui toties sponte sua jejunant, non teneri ita rigide ad jejunia ab Ecclesia indicta, quia alias abunde ea supplent. Denique exempla Sanctorum admiranda sunt, at non semper imitanda. Nam certum est jejunia praecepta praeferenda esse voluntariis, praeque illis observanda esse.

Mystice et spiritualiter abbas Pimenius per mundos accipit humiles. Cum enim quidam eum rogaret: «Quid est, pater, quod Apostolus dicit, Omnia munda mundis?» Respondit: «Si quis ad hunc sermonem pervenire potuerit, ut eum intelligat, videbit se minorem esse totius creaturae.» Cui frater: Et quomodo me possum videre minorem ab eo qui homicida est? Respondit senex: «Si potuerit homo ad sermonem hunc Apostoli pervenire, et viderit hominem qui forte alium occiderit, dicit in semetipso: Ille quidem hoc solum peccatum fecit, ego autem omni hora homicidium committo, meipsum interficiens.» Et cum frater requireret, quomodo hoc posset fieri, respondit senex: «Haec sola hominis justitia est, ut semper semetipsum reprehendat: et tunc justificabitur, cum sua peccata condemnat.» Ita habetur in Vitis Patr., lib. VII, cap. xv.

Coinquinatis autem et infidelibus nihil est mundum, sed inquinatae sunt eorum et mens et conscientia. — Aliqui hinc inferunt omnia infidelium opera esse peccata; sed hic est error, nec hoc velle Apostolum mox patebit.

Secundo, S. Thomas et Cajetanus explicant haec verba in sensu formali, hoc modo: infidelibus, qua talibus, seu quatenus comedunt, aut faciunt quippiam ex infidelitate, nihil est mundum. Sed hic sensus nisi ulterius explicetur et applicetur, nihil facit ad rem et mentem Apostoli.

Dico ergo tertio, sensus genuinus est hic: sicut mundis, id est Christianis, omnia, id est omnes cibi lege vetiti sunt mundi: ita e contrario Judaizantibus et infidelibus nihil, id est nullus cibus est mundus; quia hi superstitiose et Judaica vel haeretica mente et conscientia, cibis omnibus vel abstinent, vel vescuntur. Putant enim superstitiose legem veterem adhuc obligare etiam Christianos, et secundum illam discernendos esse cibos, ut lege vetitis abstinere teneantur, lege vero permissis vesci possint. Ita Patres omnes citati, et S. Augustinus, lib. XXXI Contra Faustum, cap. IV: «Infidelis,» inquit, «sive comedat, sive abstineat, non sancte vel juste comedit vel abstinet, quia prava opinione utrumque facit.»

Posset quarto, esse hebraismus, ut verbum neutrum in cal capiatur pro activo in hiphil, q. d. Infidelibus nihil est mundum, id est, nullus cibus eos mundat a sua infidelitate et sceleribus; uti e contrario alios mundos, qui bonae sunt conscientiae, nihil, id est, nullus cibus aut natura sua, aut lege veteri immundus est, qui eos sordidet aut contaminet; nullus est, qui eis immunditiam aliquam sive corporalem sive legalem aspergat, uti olim cibi lege Mosis vetiti immunditiam quamdam legalem Judaeis aspergebant. Huic expositioni favet antithesis, quam subdit Apostolus dicens: «Sed inquinatae sunt eorum et mens et conscientia,» q. d. Ideo nullus cibus eis est mundus, id est eos emundare potest, quia inquinata est et manet eorum mens et conscientia, ad quam cibus corporalis penetrare, eamque expiare non potest. Licet et juxta priorem sensum commode exponi possit haec antithesis, quasi det causam cur infidelibus nullus cibus sit mundus, sed potius omnis eis sit immundus: quia scilicet omni cibo utuntur vel abstinent ex infideli et perversa conscientia, qua volunt legi Mosis, aeque ac Christi se subdere, et utramque amplecti: itaque faciunt contra legem Christi, et contra libertatem Evangelicam, quae docet legem Mosis esse abolitam, nulloque modo miscendam esse Christianismo; ac consequenter quamdiu in hac mente perseverant, ex eaque cibos comedunt, vel non comedunt, semper et in omni actu peccant, seque contaminant infidelitate et judaismo.


Versus 16: Confitentur Se Nosse Deum, Factis Autem Negant

16. Confitentur (id est profitentur) se nosse Deum, factis autem negant: cum sint abominati, et incredibiles, et ad omne opus bonum reprobi. — Pro «abominati» graece est βδελυκτοί, id est abominabiles, et, ut Hieronymus vertit, execrabiles, scilicet vita et moribus.

Secundo, pro «incredibiles» graece est ἀπειθεῖς, id est increduli; Hieronymus vertit, inobedientes; alii, intractabiles; Syrus, impersuasibiles, quibus scilicet nulla ratione veritas, puritas et libertas christianismi persuaderi potest. Hoc enim proprie significat ἀπειθεῖς, ut dixi Ephes. II, 2.

Tertio, «reprobi,» id est improbi, aversi, inepti ad opus bonum, idque ob suam malitiam, qua sua libera et improba voluntate, in sua infidelitate et impia vita obstinati repudiant et reprobant omne opus bonum, id est pleraque bona opera. Est hyperbole, q. d. Hi Judaizantes projecti sunt in omnia scelera. Haec enim secum affert haeresis, judaismus et infidelitas: hinc tamen non sequitur, quin haeretici et infideles quaedam saltem opera moraliter bona facere possint, et subinde faciant: nam confitentur Deum: hoc autem est opus bonum; est enim opus fidei ejusque professionis.

Nota: Alludit Apostolus ad Job xv, 16, ubi dicitur: «Quanto magis abominabilis et inutilis homo, qui bibit quasi aquam iniquitatem?» Pro «inutilis» hebraice est נאלח neelach, id est reprobus. Et ad Psalm. XIII, 3, qui sic habet: «Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.» Ubi rursum, pro «inutiles facti sunt,» hebraice est נאלחו neelachu, id est, reprobi facti sunt, id est, infirmi et inutiles facti sunt ad omne bonum: hoc enim illud ipsum est, quod hic dicit Apostolus. Unde patet reprobum idem esse quod infirmum, ineptum, inutilem ad opus bonum.

Moraliter S. Hieronymus docet hic quovis peccato Deum negari, non verbo, sed facto: «Christus,» inquit, «est sapientia, justitia, veritas, sanctitas. Negatur per insipientiam sapientia, per iniquitatem justitia, per mendacium veritas, per turpitudinem sanctitas, per imbecillitatem animi fortitudo; et quoties vitiis vincimur, Deum negamus; e contrario quoties boni quid agimus, non ore, sed re ipsa Deum confitemur.»