Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Instruit Titum, quid senes, anus, adolescentulas, juvenes, servos, verbo et exemplo docere debeat. Hinc secundo, vers. 11, omnibus proponit gratiam Christi, qui ad hoc natus est, ut nos erudiret, abnegatis saecularibus desideriis, sobrie, juste et pie vivere, exspectareque beatam spem immortalis vitae et gloriae.
Textus Vulgatae: Titum 2:1-15
1. Tu autem loquere quae decent sanam doctrinam: 2. senes ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani in fide, in dilectione, in patientia: 3. anus similiter in habitu sancto, non criminatrices, non multo vino servientes, bene docentes: 4. ut prudentiam doceant adolescentulas, ut viros suos ament, filios suos diligant, 5. prudentes, castas, sobrias, domus curam habentes, benignas, subditas viris suis, ut non blasphemetur verbum Dei. 6. Juvenes similiter hortare ut sobrii sint. 7. In omnibus teipsum praebe exemplum bonorum operum in doctrina, in integritate, in gravitate, 8. verbum sanum, irreprehensibile: ut is, qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de nobis. 9. Servos dominis suis subditos esse, in omnibus placentes, non contradicentes, 10. non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes: ut doctrinam Salvatoris nostri Dei ornent in omnibus. 11. Apparuit enim gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus, 12. erudiens nos, ut abnegantes impietatem et saecularia desideria, sobrie, et juste, et pie vivamus in hoc saeculo, 13. exspectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi: 14. qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum. 15. Haec loquere, et exhortare, et argue cum omni imperio. Nemo te contemnat.
Versus 1 et 2: Tu Autem Loquere Quae Decent Sanam Doctrinam; Senes Ut Sobrii Sint, Pudici, Prudentes, Sani in Fide, in Dilectione, in Patientia
1. Tu autem loquere quae decent sanam doctrinam: 2. senes ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani in fide, in dilectione, in patientia. — q. d. Noli intendere fabulis Judaicis, uti faciunt Judaizantes, sed sanae doctrinae Christi, nimirum docendo senes primo, ut «sobrii sint.» Graecum νηφάλιοι tam vigilantes quam sobrios significat: ex sobrietate enim vigilia et alacritas, perinde atque ex crapula somnus et torpor consequitur; nam senes somniculosi, tardi et torpidi esse solent, ob caloris defectum et phlegmatis copiam. Intemperantia autem sicut calorem obruit et phlegma adauget, ita consequenter et somnum, desidiam torporemque majorem inducit. Apostolus ergo vult senes esse sobrios, ut vigiles sint ad domestica et publica negotia sibi commissa sedulo peragenda, ad quae ebrietas ineptos reddit. Exempla sunt in Noe sene, qui ebrius nudatus, et a filio illusus est; et in Lot, qui senex inebriatus incestum commisit. E contrario laudatur illa vox Berzellai, qui ad familiam et mensam Davidis invitatus: «Octogenarius,» inquit, «sum, numquid me delectare potest cibus et potus?»
Secundo, vult ut senes sint «pudici.» Graecum σεμνοί proprie maturos et moribus graves, uti vertit Noster vers. 7, ac consequenter honestos et pudicos significat. Senes enim valde dedecet levitas, et multo magis libido, quae signum est magnae incontinentiae. Nam, ut Poeta canit, Turpe senex miles, turpe senilis amor. «Optandum sane est,» inquit Hieronymus, «ut aetatis gravitatem morum gravitas decoret, ne jam frigido ad libidinem sanguine, exemplo sint adolescentibus ad libidinem.» Notum est in quantam infamiam inciderint duo illi senes impudici Susannae insidiantes, Daniel. xiii.
Tertio, ut sint prudentes, graece σώφρονες, quod, ut dixi 1 Timoth. III, 2, varia significat. Vatablus et Erasmus vertunt, ut sint moderati, vel modesti. Chrysostomus quoque intelligit de animi moderatione, quod senectus ob virium et animi imbecillitatem immoderatius et impotentius soleat excandescere. Verum hanc moderationem animi aliis verbis significat Apostolus, cum subdit: «Ut sint sani in patientia.» Melius ergo Noster «prudentes» vertit: solent enim senes cum deficiunt, repuerascere, desipere et delirare; alioqui senectus vegeta ob experientiam, frigus et passionum temperiem consiliis est aptissima, estque aetas prudentiae, unde Poeta: ἔργ' ἀνδρῶν, πολεμοί τε νεῶν, βουλαί τε γερόντων, id est, opera sunt virorum, bella juvenum, consilia senum sunt.
Quarto, «ut sint sani in fide, in dilectione, in patientia.» «Sani,» id est integri, firmi et robusti. Sanitas haec sive firmitas opponitur languori, ait Anselmus; hunc enim afferre solet tam menti quam corpori senectus, q. d. Senes non sint languidi, sed firmi in fide, dilectione et patientia, ne scilicet levi occasione ad haereticorum susurros, in fide nutent, eamque mutent; ne leviter offensi odium concipiant; ne levi verbulo, scommate, aliave injuria appetiti aut laesi, murmurent, stomachentur, maledicant, vindictam expetant. Solent enim senes esse morosi, tetrici, pusillanimes, suspiciosi et in bilem tam atram, quam flavam proclives; atque alia ex parte senectus ipsa magnam aerumnarum et patientiae materiam affert. Vere enim dixit Aristoteles, lib. V De Gener. anim., cap. IV: «Morbum esse adventitiam senectutem, senectutem vero esse morbum naturalem.» Praesertim vero senes male habent, cum vident se uti viribus, prudentia, animo, ita et auctoritate deficere, ac honore graduque suo pristino destitui, atque a juvenibus superari, negligi, contemni. Senes enim vivunt et gloriantur in memoria honorum, virtutum et rerum praeteritarum; juvenes vero gloriantur in spe honorum, facinorum et rerum futurarum.
Unde pulchre S. Hieronymus sanitatem sive integritatem charitatis docet esse illam, quam praescribit Apostolus I Corinth. XIII, dicens: «Charitas patiens est, benigna est, non aemulatur,» etc. S. Thomas, per «sanitatem in dilectione,» intelligit benignitatem et suavitatem in conversatione: solent enim senes junioribus, ob aetatis morositatem, tristitiam et tenacitatem sive avaritiam, esse ingrati, molesti et onerosi. Jubet ergo Apostolus, ut hoc superent et evincant per suavem et liberalem convictum. Rursum, sicut pomum sano contactu mollescit ac putrescit, ita sana charitas virorum quoque spiritualium, et confessariorum etiam senum, cum nimis familiariter, blande et crebro agunt cum mulieribus, mollescit, pallescit, infirmatur et putrescit, ut charitas in sensualitatem, ac tandem in carnalitatem degeneret. Praecipit ergo Apostolus, ut charitas haec sana in sua integritate et vigore conservetur. «Caveant,» inquit Hieronymus, «tam juvenes quam senes, tam adolescentes quam vetulae, et omni diligentia custodiant cor suum, ne per sanitatem dilectionis morbus charitatis introeat, et per amorem sanctum fiat non sancta dilectio, quae illos pertrahat ad gehennam.»
Versus 3: Anus Similiter in Habitu Sancto, Non Criminatrices, Non Multo Vino Servientes, Bene Docentes
3. Anus similiter, — scilicet aeque ac senes sint sobriae, pudicae, prudentes, ut paulo post sequitur. Theophylactus Graecum πρεσβύτιδας interpretatur presbyteras, id est uxores presbyterorum. Verum alii passim communius haec accipiunt, ut per πρεσβύτας quilibet senes, per πρεσβύτιδας quaelibet anus intelligantur; jubet ergo eas esse
In habitu sancto. — Graecum κατάστημα non vestimenta tantum, sed etiam incessum, motum omnemque gestum significat, q. d. Anus sint in statu vel compositione corporis sanctae.
Secundo, pro «sancto» graece est ἱεροπρεπεῖς, id est qui deceat sanctas matronas et Deo dicatas, utpote Christianas. Unde S. Ambrosius vertit, in statu religione digno; et Syrus, באטכמא דיאא לדחלת אלהא besechima deiae ledechalat elaha, id est in habitu qui deceat reverentiam Dei; «ut scilicet ipse earum motus, incessus, vultus, sermo, silentium quamdam decoris sacri dignitatem praeferant,» ait S. Hieronymus. Lepide Protagoras cum vidisset anum bene comptam, conversus ad eam ridensque dixit: «Si ad vivos, falleris; si vero ad sepulcrum, satis compta es,» ut narrat Antonius monachus, p. II Melissae, cap. xxxiv, tom. I Biblioth. SS. Patrum.
Non criminatrices. — Graece μὴ διαβόλους, quod S. Hieronymus vertit, non incentrices, scilicet libidinis, uti aliqui exponunt. Sunt enim pessimae anus proxenetae et nefariae copulae conciliatrices, quae a juvenibus amasiis pretio inductae, juvenculas castas mille artibus et fraudibus sollicitant, ut pudicitiam suam iis vendant et prostituant. Verum hanc explicationem elidit, quod S. Hieronymus incentrices has mox exponit et vocat accusatrices; et Graecum διαβόλους proprie significat criminatrices et calumniatrices, quae lites serunt, omnesque ad rixas et pugnas accendunt. Unde quoque suspicio mihi injicitur, corruptum esse hunc locum Hieronymi, ut pro «incentrices» legendum sit «criminatrices.»
Non multo vino servientes. — Nota vocem «servientes»: ebrii enim et temulenti servi fiunt vini et crapulae. «Quod in adolescentibus,» inquit Hieronymus, «est libido, hoc in senibus est ebrietas, ut non sint sui, sed vini.» Secundo, nota vocem «non multo,» quia, ut inquit Chrysostomus, aetas senilis vino habet opus, cum maxime sit infirma, sed modico et temperato. «Vino,» inquit Rhodiginus, «lib. XXVIII, cap. xxix, senum frigus recalescit, spirituum exhilaratur tristitia, bilis atrae vis redundans reprimitur, somni conciliatur appetentia, praefracti meatus recluduntur, siccitas mitigatur, universa denique senectae lassitudo renidet.»
Bene docentes. — Graece καλοδιδασκάλους, id est honesta docentes, q. d. Anus doceant juvenculas non levia, anilia aut turpia, sed bona et honesta, scilicet prudentiam, charitatem, castitatem, etc., ut sequitur.
Ita Socrates (teste Maximo, serm. 41) suos discipulos docebat, ut haec tria sibi compararent: primo, in animo prudentiam; secundo, in lingua silentium; tertio, in vultu verecundiam. Et Demetrius Phalereus (teste Laertio) monebat adolescentes, ut domi parentes, in via obvios, in solitudine seipsos revererentur: pudor enim teneram aetatem optime et efficacissime deterret a peccato.
Pulchre S. Hieronymus, epist. ad Latam, viduam nobilissimam, eamdem docet quid parvulam filiam suam docere debeat. Idem exemplo sanctae cujusdam feminae Christianae docet S. Augustinus, lib. IX Confess., cap. viii.
Versus 4 et 5: Ut Prudentiam Doceant Adolescentulas, Ut Viros Suos Ament, Filios Suos Diligant, Castas, Domus Curam Habentes, Subditas Viris Suis
Anus ergo doceant non in ecclesia, aut in coetu virorum: hoc enim Apostolus vetuit I Timoth. cap. ii, vers. 12. Sed domi privatim doceant adolescentulas, puta filias, neptes, ancillas suas prudentiam, et ut, si conjugatae sint, viros suos ament pariter et filios, non carnali, sed Christiano amore: uti S. Monica dilexit Augustinum, cum eum sua cura, precibus et lacrymis ab haeresi ad Christianam fidem et vitam convertit, teste ipso Augustino, lib. III Confess., cap. xi, et lib. IX, cap. v.
Domus curam habentes. — Significantius id dicitur graece, scilicet οἰκουροί, id est, ut Vatablus vertit, domus custodes. Vult ergo adolescentulas conjugatas per domos non vagari: hoc enim reprehendit I Timoth. v, 13; sed assidue domi manere, domum custodire, ejusque curam gerere: viri enim est foras prodire, victum sibi et suis quaerere, negotia tam privata quam publica tractare; uxoris vero est domum, proles, caeteraque quae demum spectant curare. Intellexit hoc nobilis illa matrona, quae Theano percunctanti qua ratione celebris esset evasura, respondit: «Contexens telam, et licitum curans conjugium.» Sensit mulier illustris tum demum claram se fore si maritum amaret, prolem educaret et rem domesticam curaret. Et Lacaena illa captiva, quae cum interrogaretur, quid sciret? respondit: Probe gerere domum, ut refert Plutarchus in Lacon. Hinc veteres insignis matrisfamilias imaginem et symbolum dixerunt esse testudinem, ut docet Plutarchus: testudo enim est domiporta, suaeque domus et cochleae perpetua silensque custos. Sic Phidias Eliensibus Venerem sculpsit, quae pedibus testudinem calcaret, hieroglyphicum scilicet οἰκουρίας; hujus et silentii. Pulchre quoque Plutarchus in Praeceptis connubialibus docet mulieres non debere imitari lunam, quae quo a sole remotior, eo et clarior est; quo vicinior, eo obscurior et minor: contrarium enim facere debere sapientem mulierem, scilicet ut praesente viro tantum se conspici patiatur; eo vero absente, domi se contineat et abscondat.
Denique jubet Apostolus conjugatas «subditas esse viris, ut non blasphemetur verbum Dei;» quia, ut ait S. Hieronymus, «cum caput mulieris vir sit, caput autem viri Christus, quaecumque uxor non subjicitur viro suo, id est capiti suo, ejusdem criminis rea est, cujus et vir, si non subjiciatur Christo capiti suo. Verbum autem Domini blasphematur, dum contemnitur Dei prima sententia, et pro nihilo ducitur; vel Christi infamatur Evangelium, dum contra legem fidemque naturae, ea quae Christiana est, et ex Dei lege subjecta viro, imperare desiderat; cum et Gentiles feminae viris suis serviant communi lege naturae.» Hic secundus sensus magis genuinus est. Sic enim proprie blasphematur verbum Dei.
Versus 6: Juvenes Similiter Hortare Ut Sobrii Sint
6. Juvenes similiter hortare, ut sobrii sint. — «Sobrietas enim,» inquit Theodoretus, «adolescentiae summo est ornamento, quia cupiditatis vitium cum ea acrius bellum gerit.» Tum enim maxime calor corporis ex aestu sanguinis fervescit, ideoque adolescentes in voluptatem proni sunt. Hinc Plato, lib. II De Legibus, adolescentibus usque ad decimum octavum aetatis annum vino interdixit. Nam, ut ait Hieronymus ad Eustochium: «Vinum et adolescentia duplex est voluptatis incendium. Quid oleum flammae adjicimus? quid ardenti corpusculo ignium fomenta ministramus?» Quin et Plutarchus juvenes hortabatur ad haec tria, scilicet temperantiam in animo, in lingua silentium, in ore pudorem.
Versus 7 et 8: In Omnibus Teipsum Praebe Exemplum Bonorum Operum, in Doctrina, in Integritate, in Gravitate
7. In omnibus teipsum praebe exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in gravitate, verbum sanum, irreprehensibile: 8. ut is, qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de nobis. — Nota primo: Pro «exemplum» graece est τύπον, id est typum, sive exemplar, q. d. Tu, o Tite Archiepiscope, esto exemplar virtutum et bonorum operum, quod omnes tui imitentur. «Sit,» inquit Chrysostomus, «doctrina et exemplar virtutis tuae speculum vitae, quod omnibus proponitur ad imitandum, veluti archetypus et primitiva quaedam imago, omnia in se habens quae bona et honesta sunt.» Nam, ut ait Seneca: «Longum est iter per praecepta, efficax et breve per exempla.» Doctor ergo debet esse forma et speculum vitae suis discipulis instar Christi, qui ait, Joannis xiii, 15: «Exemplum dedi vobis;» et Pauli, qui I Corinth. xi, 1: «Imitatores,» inquit, «mei estote, sicut et ego Christi.» Idem graviter et pie docet et monet S. Gregorius Agnellum, Fundensem Episcopum, epistola ad eum scripta: «In tuis actibus,» inquit, «plebi exempla bene vivendi existant. Operibus exerce quod subjectos doces et praedicas; actus tui in aliorum correptionem proficiant, in adjutorium sibi vitae tuae imitationem assumant. Sicque te in cunctis operibus exhibere festina, ut scripturam instructionemque in te habeat, quicumque aut negligit, aut non potest lectione formari.»
Hinc pulchre S. Bernardus, serm. 18 in Cant., docet doctorem esse debere instar conchae, quae prius ipsa impletur, quam in alios redundet: «Si sapis,» inquit, «concham te exhibebis, et non canalem: hic quidem pene simul et recipit et refundit; illa vero donec impleatur exspectat, et sic quod superabundat, sine suo damno communicat. Verum canales multos hodie habemus in Ecclesia, conchas vero perpaucas. Dicit David Psalm. LXII: Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum; infundi nimirum prius volens, et sic effundere: nec solum infundi prius, sed et impleri; quatenus de plenitudine eructaret, non oscitaret de inanitate, caste imitans illum de cujus plenitudine omnes accepimus. Disce et tu non nisi de pleno effundere, nec Deo largior esse velis: concha imitetur fontem. Non manat ille in rivum, nec in lacum extenditur, donec suis satietur aquis. Denique ipse fons vitae plenus in seipso, primum ebulliens, et saliens in proximo, secreta coelorum omnia implevit bonitate, et tunc demum erupit ad terras, ac de superfluo homines et jumenta salvavit, visitavit terram, et inebriavit eam. Ergo et tu fac similiter: implere prius, et sic curato effundere.»
Secundo, haec bona opera sunt «doctrina,» qua alios docet et erudit ad fidem et pietatem, integritas vitae, et gravitas morum. Persimili enim modo Paulus scribit Timotheo, epist. I, cap. iv, vers. 12: «Exemplum,» inquit, «esto fidelium in verbo, in conversatione, in charitate, in fide, in castitate.» Verum Graeca clarius et aptius alio casu haec efferunt et connectunt, παρεχόμενος ἐν τῇ διδασκαλίᾳ ἀδιαφθορίαν, σεμνότητα, λόγον ὑγιῆ ἀκατάγνωστον, id est, praebe in doctrina incorruptionem, sive integritatem, gravitatem, verbum sanum, irreprehensibile. Haec enim omnia pendent et reguntur a verbo «praebe.» Unde aptius haec omnia referuntur ad doctrinam et munus docendi, quod primarium est et proprium Episcopo, q. d. Ea quae doces, o Tite, sint incorrupta et integra, non vitiata, corrupta et falsa. Sint rursum gravia, non levia et futilia; itaque erunt sana et irreprehensibilia, ut a nemine carpi aut reprehendi possint. Hoc notent et observent doctores et concionatores. Ita Theophylactus et Graeci. S. Chrysostomus pro ἀδιαφθορίαν legit ἀφθονίαν, id est copiam.
Tertio, pro «integritate» graece est σεμνότητα, quod S. Hieronymus vertit, castitatem, quae maxime decet Episcopum: et sic Noster vertit σεμνούς, «pudicos,» vers. 2. S. Hilarius, lib. IX De Trinitate, vertit, venerationem, quasi jubeat hic Apostolus Tito, ut doceat cum veneratione verbum sanum. Noster optime vertit, gravitatem, qua scilicet auditores excitet, tam ad sui, quam ad Evangelii quod docet, venerationem et reverentiam.
Quarto, «ut is, qui ex adverso est,» id est, ut adversarius, puta Gentilis, Judaeus vel haereticus, vereatur, graece ἐντραπῇ, id est pudefiat, confundatur, et, ut Hieronymus, revereatur; «nihil habens malum dicere de nobis,» graece μηδὲν ἔχων κακὸν λέγειν, id est, nihil potens dicere, vel nihil habens mali quod dicat de nobis; ἔχειν enim cum infinitivo significat «posse,» ut hic vertit Erasmus.
Versus 9 et 10: Servos Dominis Suis Subditos Esse, in Omnibus Placentes, Non Contradicentes, Non Fraudantes
9 et 10. Servos (supple, hortare: hoc enim repetendum est ex vers. 6) dominis suis subditos esse, in omnibus placentes, non contradicentes, non fraudantes. — Notat S. Hieronymus to «in omnibus» posse primo, referri ad «subditos esse;» secundo et melius, ad «placentes.»
Nota secundo: Pro «placentes» graece est εὐαρέστους, quod S. Hieronymus interpretatur, qui placeant non dominis, sed sibi ipsis, qui scilicet sua sorte et servitute sint contenti, in eaque sibi placeant: iis enim e contrario δυσάρεστοι vocantur, qui sibi displicent, quibus nihil placet, nihil satisfacit. Verum melius Graeci ad to «dominis» hoc referunt; ad dominos enim caetera omnia hic referuntur: vult enim Apostolus ut servi in omnibus studeant dominis suis obsequi, placere, et fideles esse. S. Ambrosius pro εὐαρέστους, legit ἀρίστους, id est optimos, sed inutile et corrupte.
Tertio, pro «non contradicentes,» Ambrosius legit, non responsatores, qui scilicet moniti, reprehensi aut jussi aliquid facere, non obloquantur, non respondeant, non obmurmurent, nolint cedere et tacere, sed velint ultimum verbum occupare: hoc enim servorum et servarum vitium est. Sicut e contrario eorum virtus et laus est, si reprehensi etiam immerito, taceant et cedant, aut humili lenique responsione, praesertim culpam suam agnoscendo, veniamque precando mitigent animos et iras herorum et herarum.
Quarto, pro «non fraudantes» graece est μὴ νοσφιζομένους, quod Vatablus et Erasmus vertunt, non suffurantes; alii, non interceptantes. Est enim νοσφίζομαι, decerpere aliquid furtim, cum totum non ausis tollere, uti faciunt pueri et servi. Porro hoc non tantum ad res et bona heri, sed etiam ad ministerium et operas pertinet, q. d. Servus nihil ex rebus heri, nihil etiam ex tempore et labore ac ministerio, quod praestare debet hero, sibi suffuretur; sed in omnibus fidem, id est, fidelitatem bonam ostendat, id est, exhibeat et praestet, ut ita sua obedientia et vitae innocentia ornet Christianam fidem et religionem. S. Hieronymus in commentario vertit, non furantes, atque explicans subdit: «Si autem hoc prohibetur in servo, quanto magis in libero, ne aut judex rapiat, aut miles non contentus stipendiis suis aliena devastet! Pulchre quidam vir apprime gravis, cum ei cujusdam judicis laudaretur integritas et diceret de eo ille qui laudabat: Non est fur; respondit: Optimum servum faceret, si nec fugitivus esset: in tantum furti suspicio ab omni libero debet esse aliena.» Ultimis hisce verbis causam innuit Apostolus cur tam studiose servis invigilare velit Episcopum. Solent enim servi illiberali, duro et difficili esse ingenio, quod corrigit gratia et fides Christiana, servosque efficit ingenuos, tractabiles, obsequentes. Itaque servi Christiani, si moribus honestis et commodis a Gentilibus se distare ostendant, apud Ethnicos valde commendabunt et ornabunt legem Christi: et hoc est quod hic intendit Apostolus. Ita Chrysostomus.
Secundo, hac ratione servi amolientur a Christianismo calumniam tunc pervulgatam, scilicet Christianos jactare per Christum se effectos esse liberos, adeoque servos, si fiant Christiani, servitute et dominio herorum suorum eximi; hoc refellent servi, si se magis jam, quam ante baptismum dominis suis obnoxios agnoscant, et morigeros exhibeant.
Tertio, moraliter monet Chrysostomus Episcopum etiam pauperum et vilium personarum curam suscipere debere, quales sunt servi et mancipia, quorum mores, educatio et instructio fere ab heris negliguntur, quippe ab eis non raro perinde ut bruta tractantur.
Versus 11, 12, et 13: Apparuit Enim Gratia Dei Salvatoris Nostri Omnibus Hominibus, Erudiens Nos Ut, Abnegantes Impietatem et Saecularia Desideria, Sobrie et Juste et Pie Vivamus
11. Apparuit enim gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus, 12. erudiens nos, ut abnegantes impietatem et saecularia desideria, sobrie, et juste, et pie vivamus in hoc saeculo, 13. exspectantes beatam spem, et adventum gloriae magni Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi. — «Vox» enim dat causam praecedentium, cur scilicet praescripserit Tito quid senes, quid anus, quid adolescentulas, quid juvenes, quid servos docere debeat. Causa est haec, quod pro iis omnibus, adeoque pro vilissimis servis natus sit Christus, ut quemlibet erudiret pro suo statu pie et sancte vivere. Ita S. Hieronymus, Chrysostomus et alii.
Nota primo: Pro «apparuit» graece est ἐπεφάνη, id est, ut Hieronymus vertit, illuxit scilicet subito, ex improviso et insperato, quasi sol radians et salutifer; cum scilicet homines sedentes in tenebris et umbra mortis nullam talem gratiam et salutem sperarent, imo de ea desperarent, repente illa illuxit, non solis Judaeis, sed «omnibus hominibus,» tam viris quam feminis, tam juvenibus quam senibus, tam Graecis quam Indis et Barbaris, tam dominis quam servis, ut omnes omnino sciant se ad Christi gratiam et regnum vocatos esse, ac consequenter sua sancta et Christiana vita Christi legem ornare debere, uti praecessit. Ita Theophylactus. Quomodo Deus sit lux et sol, quantum est ex se, omnes illuminans, nisi quis ostium et fenestras cordis sui claudat, docet S. Dionysius, De Divinis Nom., part. IV, cap. IV, et Hilarius, in Psal. CXVIII, litt. Caph.
Secundo, pro «Salvatoris Nostri,» noster Interpres in Graeco legisse videtur σωτῆρος, jam legunt σωτηρίος, id est, illa salutaris gratia, quae omnibus salutem affert, apparuit. Gratia haec est remissio peccatorum, inquit Theophylactus. Secundo, est gratia baptismi, inquit Anselmus. Sed haec arctiora sunt. Gratia ergo haec est misericordia et benevolentia Dei omnibus hominibus exhibita in incarnatione Christi; sive gratia haec est ipsa incarnatio Verbi gratuita, aut ipse Deus Salvator gratuite incarnatus, afferens nobis reconciliationem, remissionem peccatorum, omnemque gratiam, sapientiam, doctrinam et salutem. Ita Hieronymus.
Tertio, pro «erudiens» graece est παιδεύουσα, id est, tanquam pueros rudes erudiens, corrigens, formans, omnique disciplina instituens et imbuens, perinde ut paedagogus puerum sibi commissum, tam in litteris quam in moribus efformat et instituit: hoc enim est παιδεύειν, inquit Gellius, lib. XIII, cap. XIII.
Quarto, haec gratia Christi, id est Christus ipse, erudit nos abnegare, primo, «impietatem,» id est, incredulitatem, qua Deum nec credebamus, nec colebamus, inquit S. Bernardus, sermone 11 inter parvos. Secundo, docet nos abnegare «saecularia desideria,» graece κοσμικὰς ἐπιθυμίας, id est, mundanas concupiscentias, hoc est, cupiditates omnes carnis, opum, honoris et gloriae; sive, ut ait Bernardus loco citato, concupiscentiam carnis, concupiscentiam oculorum et superbiam vitae, quae trahunt et inclinant ad amorem saeculi, quas mundus hic offert, quasque mundani homines concupiscunt et avidissime consectantur. Has abnegamus, cum eis consensum negamus, cum delectationem quam suggerunt, et actum ad quem sollicitant, abnuimus, imo ex mente et animo radicitus evellimus et extirpamus.
«Toties,» inquit Hieronymus, «negamus nos, quoties priora vitia calcantes, desinimus esse quod fuimus, et incipimus esse quod ante non fuimus;» ut qui prius superbus, ebriosus, obscenus, iracundus, furax fuit, abnegat se, si incipiat esse humilis, sobrius, castus, mansuetus, suaque sorte contentus. «Vivendum est ita,» inquit Ambrosius, lib. II De Poenit., cap. XIX, «ut huic mortali moriamur usui, seipsum sibi homo abneget et totus mutetur: sicut quemdam adolescentem fabulae ferunt, post amores meretricios peregre profectum, abolito amore regressum, veteri occurrisse dilectae; quae se non interpellatam mirata, et se non cognitam rata, rursus occurrens dixerit: Ego sum; responderit ille: Sed ego non sum;» significans se non esse eumdem qui fuerat, sed in alium esse mutatum.
Quare S. Laurentius Justinianus, primus Patriarcha Venetorum, lib. De Interiori conflictu, cap. VIII: «Omnis,» inquit, «disciplina Christianae professionis, non in miraculis faciendis, non in futura praedicendo, non in eloquio composito, Scripturarum explanatione; sed in resecandis concupiscentiis commendatur,» ut scilicet abnegemus saecularia desideria.
Usum vero et fructum hujus abnegationis egregie docuit B. Aegidius hisce suis paradoxis: «Si vis,» inquit, «bene videre, erue oculos tuos, et esto caecus; si vis bene audire, esto surdus; si bene loqui, esto mutus; si bene ambulare, abscinde tibi pedes; si bene operari, mutila tibi manus; si bene amare, habeas te odio; si vis bene vivere, te mortifica; si bene lucrari, disce perdere; si vis esse dives, esto pauper; si vis esse in deliciis, afflige te; si vis esse securus, esto semper in timore; si vis exaltari, humilia te; si vis honorari, despice te, et honora te despicientes; si vis habere bonum, sustine malum; si vis esse in quiete, labora; si vis benedici, desidera maledici. O quam magna sapientia, scire haec facere! et quia magna sunt, non omnibus data sunt.»
Advertit Chrysostomus multos esse qui se et sua vitia negare incipiunt; sed paucos esse qui abnegent, id est, negare pergant et negando extirpent. Seneca, epist. 72, optando dicebat: «Quando continget omnibus oppressis affectibus, et sub arbitrium adductis, hanc vocem emittere: Vici?» O beatum, qui sub jugum ductis cupiditatibus, triumphans dicere poterit: «Vici!»
Unde sequitur quinto: «Ut sobrie, et juste, et pie vivamus.» Sobrie scilicet erga nos, juste erga proximum, pie erga Deum, inquit S. Bernardus, loco citato. Unde Syrus vertit, ut vivamus cum castitate, justitia et reverentia Dei. Graecum enim σωφρόνως, tam «pudice et caste» cum S. Hieronymo et Syro, quam «sobrie,» verti potest.
Sexto, finem, scopum et praemium hujus abnegationis, sobriaeque, paeae ac justae vitae addit Apostolus dicens: «Exspectantes beatam (Syrus bericha, id est benedictam) spem et adventum (ἐπιφάνειαν, id est illustrationem sive illustrem adventum et apparitionem) gloriae (id est gloriosum, splendidum, augustum) magni Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi.» Ubi adverte, «beatam spem» per hypallagen significare speratam beatitudinem: spes enim ponitur pro re sperata. «Beata» vero dicitur, non passive, sed active, id est, quae nos beat et beatos facit, quae est ipsa beatitudo nostra. Pulchre S. Hieronymus: «Sicut impietas,» inquit, «magni Dei reformidat adventum, ita secura de opere suo pietas illum praestolatur.»
Septimo, Erasmus pro Arianis more suo pugnans, per «magnum Deum» intelligit Patrem; per «Salvatorem» vero Filium. Verum non Patrem, sed Filium utrobique hic intelligi patet ex eo, quod non Pater, sed Filius cum magna luce et majestate venturus sit ad judicium, ut fideles suos praemiet et remuneretur. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Chrysostomus, Theophylactus et alii. Secundo, idem patet ex eo, quod unus idemque Graecus articulus utrumque nomen, scilicet, tam «magni Dei,» quam «Salvatoris» respiciat et copulet per copulam et: dicit enim Apostolus sic, τοῦ μεγάλου Θεοῦ καὶ Σωτῆρος. Quod si alium intellexisset Salvatorem quam magnum Deum, addidisset sane alium articulum dicens, καὶ τοῦ Σωτῆρος. Hinc ergo patet contra Arianos veteres et novos, puta Transylvanos, Filium Dei Jesum Christum esse verum magnumque Deum.
Versus 14: Qui Dedit Semetipsum Pro Nobis, Ut Nos Redimeret ab Omni Iniquitate, et Mundaret Sibi Populum Acceptabilem, Sectatorem Bonorum Operum
14. Qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum. — Explicat hisce verbis Apostolus quomodo et quare Christus sit Salvator noster, quia scilicet cum esset magnus Deus, dignatus est fieri parvus in humanitate, in eaque seipsum dare pro nobis.
Nota: Christus a Patre dicitur traditus, quia Pater Christum objecit Judaeis; dicitur et a Juda traditus, id est, proditus Judaeis, qui rursum eum tradiderunt damnandum Pilato, ac vicissim Pilatus tradidit eum occidendum et crucifigendum militibus et tortoribus. Hic vero dicitur Christus seipsum tradidisse, sive dedisse pro nobis, quia sponte sua obtulit se Judaeis et morti, et quia se suamque vitam, crucem et mortem Patri obtulit in pretium redemptionis nostrae, ut scilicet nos e captivitate diaboli, mortis et inferni, persoluto pro nobis lytro, dando scilicet sanguinem suum et vitam pro sanguine et vita nostra, eriperet. Hoc enim significat Graecum λυτρώσηται.
Nota secundo: «Populum acceptabilem» vocat peculiariter electum et dilectum a Deo: alludit enim Paulus ad Exodi XIX, 5, ubi Dominus iniens foedus cum Judaeis, eosque sibi in populum, in Ecclesiam, imo in filios adsciscens et adoptans ait: «Eritis mihi in peculium de cunctis populis.» Ubi pro «peculium» hebraice est סגלה segulla, quod significat peculium selectum, et thesauros pretiosiores, magisque charos ac dilectos, inquit Hieronymus, quales sunt torques, gemmae et bullae e collo pendentes. Unde Chaldaeus vertit, חביבין chabibin, id est charissima; et Symmachus vertit, ἐξαίρετον, id est selectum, egregium, eximium; Syrus vertit חדתא chadta, id est novum populum; alii vertunt, populum proprietatis, id est, proprium et peculiarem; Aquila, Quinta editio, et Septuaginta quos sequitur hic Paulus, vertunt περιούσιον, quasi dicant, id quod ex opibus et substantia eminet et reconditur instar rari, singularis et pretiosi thesauri: περὶ enim subinde eminentiam et excellentiam, οὐσία vero essentiam et substantiam significat, q. d. Christus nos redemit, mundavit sibique adscivit in populum selectum, eximium, pretiosum, proprium, rarum et charum, ut scilicet simus haereditas et peculium, imo cimelia et thesaurus pretiosissimus et charissimus Christo. Vide quanti apud Christum sit Ecclesia, omnesque Christiani, quantumque vicissim Christum redamare et colere debeamus.
Nota tertio: Pro «sectatorem» graece est ζηλωτήν, id est zelatorem, et, ut Hieronymus vertit, aemulatorem, «bonorum operum,» ut scilicet, inquit Chrysostomus, non tantum faciamus bona opera, sed ea zelemur, ac fervide et alacriter ad ea procurramus, perinde ut rivales, qui unam sponsam ambiunt, ingenti amore et zelo ad eam assidue feruntur et procurrunt.
Versus 15: Haec Loquere, et Exhortare, et Argue Cum Omni Imperio. Nemo Te Contemnat
15. Haec loquere, et exhortare, et argue cum omni imperio. Nemo te contemnat. — «Haec,» scilicet, quae dixi de Christi adventu et redemptione loquere. Rursum «haec,» quae dixi de redemptionis Christi fine et scopo, ut scilicet sectemur bona opera sobrie, juste et pie vivendo, haec, inquam, exhortare: et si qui hortationi suavi non pareant, uti sunt tui duri Cretenses, «argue» eos «cum omni imperio,» plena potestate et auctoritate, tanquam Archiepiscopus, cui demandata est auctoritas, jus et munus regendi docendique populum tibi subditum. Sic Christus dicitur Matth. VII, 29, docuisse tanquam potestatem, id est auctoritatem, habens. Non ergo vult Titum imperiose agere, sed imperio et potestate sua uti in arguendo et compescendo eos, qui rebelles aut cervicosi sunt: tales enim non ignave, remisse ac timide, sed cum libertate, gravitate ac acrimonia increpandi sint; atque, ut aiebat Melania apud Palladium in Lausiaca, cap. CXVII: «Oportet adversus stolidos tanquam cane et accipitre uti animi elatione, eamque tempore superbiae eorum in ipsos immittere.»
Notat S. Thomas hic et Gregorius, hom. 11 in Ezechielem, Paulum monere Titum, ut cum imperio arguat, eo quod Titus natura sua esset mitior; hac vero de re non monuisse Timotheum, eo quod ipse satis acrimoniae et bilis haberet a natura. Verum melius, et verius forte, causam hujus rei conferemus in ipsos auditores et subditos, qui dispari erant ingenio. Cretenses enim naturaliter erant duri, pervicaces et perversi; unde de eis dicit Apostolus, cap. I, vers. 12: «Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri.» Hisce praeerat Titus, unde jubet illi Apostolus, ut eos arguat cum imperio. Timotheus vero praeerat Ephesiis, qui docili et facili erant ingenio, ut colligitur ex Actor. XX, 37, et ex Ignatio, epist. ad Ephesios, in qua Ephesiorum Ecclesiam vocat castissimam, celebrem, laudabilem, seque valde optare dicit, ut in sorte Ephesiorum Christianorum inveniatur, qui cum apostolis Paulo, Joanne et Timotheo fidelissimo versati sunt: hisce ergo imperio non erat opus.
Nemo te contemnat. — Graece μηδείς σου περιφρονείτω, quod Chrysostomus cum suis ita exponit: Ita te gere, ita sancte vive, o Tite, ut nemo te contemnere audeat. «Auctoritatem enim doctrinae vita facit,» inquit Primasius. Verum magis apte et connexe S. Hieronymus vertit, nemo te despiciat, quasi infra se positum, q. d. Tuere auctoritatem tuam, argue cum omni imperio, ostende potestatem tuam, ne quis te deprimere et quasi se inferiorem despicere audeat. Narrat Spartianus, quod, cum milites Bassianum, Severi Imperatoris filium Augustum consalutassent, Severus in duces omnes facti auctores animadverti jusserit; qui cum prostrati veniam rogarent, Severus manu caput contingens, inquit: «Tandem, sentitis caput imperare, non pedes.» Pari modo contemni se non patiatur Praelatus; hoc enim significat περί in περιφρονείτω. Sic enim subinde nobiles, praesertim si praesint et regant, prae se despiciunt Episcopos, suasque leges eorum legibus anteponunt. Nam ad Timotheum scribens epist. I, cap. IV, vers. 12, cum ait: «Nemo adolescentiam tuam contemnat,» graece non est περιφρονείτω, sed καταφρονείτω, quod in genere contemnere significat. Vult enim Timotheum, ne ob adolescentiam apud suos perdat auctoritatem, eamdem sibi morum gravitate et sanctitate conciliare, ut nemo eum licet juvenem, docentem et monentem contemnere audeat; hic vero Titum grandaevum, satis gravem et maturum monet, ne sinat se a thrasonibus despici, eosque super se attolli: hoc enim significat περιφρονείτω. Pulchre et sapienter S. Bernardus Eugenium Pontificem monet, in fine lib. IV De Consider., dicens: «Ubi malitiae juncta potentia est, aliquid tibi supra hominem praesumendum, vultus tuus super facientes mala. Timeat spiritum irae tuae, qui hominem non veretur, gladium non formidat; timeat orationem, qui admonitionem contempsit. Cui irasceris tu, Deum sibi iratum, non hominem putet; qui te non audierit, audituram Deum contra se paveat.»