Cornelius a Lapide

Commentaria in Epistolam ad Titum, Caput III


Index


Synopsis Capitis

Docet Christianos magistratibus etiam Ethnicis debere esse obedientes, modestos item et mansuetos.

Hinc secundo, vers. 4, inculcat gratiam Christi, qui per baptismum nos regeneravit, ut bonis operibus studeamus, imo praesimus.

Tertio, vers. 10, jubet vitari haereticos.

Denique, vers. 12, Titum, Zenam et Apollo ad se vocat, suosque salutat.


Textus Vulgatae: Titum 3:1-15

1. Admone illos principibus et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse, 2. neminem blasphemare, non litigiosos esse, sed modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines. 3. Eramus enim aliquando et nos insipientes, increduli, errantes; servientes desideriis et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem. 4. Cum autem benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei, 5. non ex operibus justitiae, quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit, per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti, 6. quem effudit in nos abunde per Jesum Christum Salvatorem nostrum: 7. ut justificati gratia ipsius, haeredes simus secundum spem vitae aeternae. 8. Fidelis sermo est, et de his volo te confirmare: ut curent bonis operibus praeesse qui credunt Deo. Haec sunt bona et utilia hominibus. 9. Stultas autem quaestiones, et genealogias, et contentiones, et pugnas legis devita. Sunt enim inutiles et vanae. 10. Haereticum hominem post unam et secundam correptionem devita: 11. sciens quia subversus est, qui ejusmodi est, et delinquit, cum sit proprio judicio condemnatus. 12. Cum misero ad te Artemam, aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim: ibi enim statui hiemare. 13. Zenam legisperitum, et Apollo sollicite praemitte, ut nihil illis desit. 14. Discant autem et nostri bonis operibus praeesse ad usus necessarios, ut non sint infructuosi. 15. Salutant te qui mecum sunt omnes: saluta eos, qui nos amant in fide. Gratia Dei cum omnibus vobis. Amen.


Versus 1: Admone Illos Principibus et Potestatibus Subditos Esse, Dicto Obedire, ad Omne Opus Bonum Paratos Esse

1. Admone illos principibus et potestatibus. — Graece ἀρχαῖς καὶ ἐξουσίαις, id est principatibus et potestatibus, hoc est, principibus et magistratibus potestatem habentibus: ponuntur enim abstracta pro concretis, ut dixi Coloss. I, 16.

Subditos esse. — Postquam singulis hominum statibus Apostolus cap. praeced. leges et monita dedit, hic communia omnibus dat; ac imprimis ut obediant principibus et magistratibus laicis, etiam Ethnicis, tum ne eos contra Christianam religionem irritent, sed potius sua obedientia eos ad Christum pelliciant; tum ne pacem turbent. Causa cur saepius Paulus, Petrus, imo et Christus hanc obedientiam praecipiant, est ea quam dixi Rom. XIII, 1, scilicet ut ostendant se non esse sectae Galilaeorum, quae populum fidelem soli Deo, non autem Ethnicis subjici debere docebat: de hac enim suspecti fuerunt Apostoli, utpote Galilaei. Et haec secta apud Judaeos ita invaluit, ut nec morte quidem proposita induci potuerint Judaei, ut Caesarem Dominum appellarent; imo multi illorum, duce Eleazaro, a praeside Syriae Cyrino se censeri et describi non paterentur, ne Caesari se subjectos esse profiterentur, ut refert Josephus, lib. VII Belli, XXVIII et XXIX; sed illi et Romanis tandem publica et communi omnium conspiratione rebellantes, ad extremum usque Hierosolymae excidium pertinacissime in sua sententia et rebellione perstiterint; ideoque a Tito funditus deleti sunt.

Dicto obedire. — Graece πειθαρχεῖν, id est prompte, libenter et ex animo obedire.

Ad omne opus bonum paratos esse. — Loquitur de opere non sponte suscepto, sed a principe aut magistratu, de quo praecessit, praescripto, ut quidquid boni ille faciendum jusserit, ad id se promptos exhibeant Christiani. Si enim quippiam mali operis juberet, Christianus illi parere non potest, sed dicere debet: «Obedire oportet Deo magis quam hominibus.» Unde S. Augustinus in Psalm. CXXIV, loquens de Christianis militibus, qui servierunt Imperatori Juliano apostatae et idololatrae: «Ubi,» inquit, «veniebatur ad causam Christi, non agnoscebant nisi illum qui in coelo erat. Quando volebat ut idola colerent, ut thurificarent, praeponebant illi Deum; quando autem dicebat: Producite aciem, ite contra illam gentem, statim obtemperabatur. Distinguebant Dominum aeternum a domino temporali, et tamen subditi erant propter Dominum aeternum etiam domino temporali.»


Versus 2: Neminem Blasphemare, Non Litigiosos, Omnem Ostendentes Mansuetudinem ad Omnes Homines

2. Neminem blasphemare, — id est, nemini maledicere, aut mala imprecari, neminem conviciari. Hoc enim est βλασφημεῖν. Sic I Corinth. IV, 13, dicitur, «blasphemamur,» id est maledicimur, «et obsecramus.» Alioqui Latinis blasphemia proprie convicium est, quod in Deum et Sanctos evomitur. Vetat Apostolus ut nemini etiam privato, sed maxime ne ulli principum aut magistratuum maledicant Christiani, ut multi faciunt cum ab eis vectigalibus aliisque oneribus gravantur sive juste, sive injuste; jubetque ut tam imperata, quam imperantes patienter ferant. Ita Paulus fecit, et hoc suum dogma suo exemplo sancivit Actor. XXIII, 3, ubi jussus ab Anania pontifice iniquo caedi: «Percutiet te,» inquit, «Deus, paries dealbate.» Cumque astantes dicerent: «Summum sacerdotem Dei maledicis?» respondit: «Nesciebam, fratres, quia princeps est sacerdotum. Scriptum est enim: Principem populi tui non maledices.»

Non litigiosos, — ἀμάχους, id est non pugnaces non tam verberibus, quam verbis, ne scilicet verbigerentur, et in lites ac rixas proni sint adversus superiores et magistratus, et etiam quosvis alios. Sensim enim Apostolus se et sua sensa dilatat ad omnes. Unde subdit: «Omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines.»


Versus 3: Eramus Enim et Nos Aliquando Insipientes, Increduli, Errantes

3. Eramus enim et nos aliquando insipientes, increduli, errantes.«Vox» enim dat causam cur Christiani debeant esse mansueti ad omnes, etiam Ethnicos incredulos, perversos et scelestos, tam magistratus, quam privatos quosque. Estque hic tacita occupatio, q. d. Dicetis mihi, o Christiani, Ethnicos esse impios et sceleratos, vobisque esse duros, molestos et intolerabiles: quomodo ergo cum iis lites vitare et mansueti esse poterimus? Responde: Apostolus, id pacem et mansuetudinem Christianorum non retardare, sed potius accendere debere: illos enim tam miseros omni compassione esse dignos; oportere Christianos cogitare illa esse vitia gentilismi et ignorantiae Dei, se quoque tales fuisse cum inter eos gentiliter viverent: proinde agnoscant discrimen et disparitatem vitae praesentis Christianae, et prioris quam egerunt in paganismo; admirentur Dei gratiam sibi praestitam, pro eaque gratias agant, ac misereantur eorum qui adhuc in tenebris et salebris gentilismi degunt; ferant eorum passiones et vitia, Deumque orent, ut et ipsi ad Christum Christianamque modestiam, mansuetudinem et sanctitatem secum aliquando convertantur.

Advertit S. Hieronymus vocem «nos,» q. d. Ego Paulus quoque ante conversionem vixi incredulus in judaismo, secutus sum carnis concupiscentias, nec eas cohibere valui, utpote gratia Christi destitutus; sed ea imbutus post conversionem factus sum vas electionis et virtutum.

Nota: Pro «insipientes» graece est ἀνόητοι, quod S. Hieronymus, «stulti»; S. Ambrosius, «inconsulti,» vertit.

Secundo, pro «increduli» graece est ἀπειθεῖς, id est impersuasibiles. Potest secundo cum Hieronymo verti, «inobedientes,» et cum Cypriano, «contumaces.»

Tertio, malitia idem est quod improbitas, perversitas, nequitia et nocendi cupido. Inde enim homines mali vocantur perversi, qui alios verbis et factis lacessunt, omnibusque sunt molesti et maligni. Ita Theophylactus. «Per peccatum,» inquit Prosper, lib. De Gratia Dei, contra Collatorem, «perdidit homo boni scientiam: justitiam enim iniquitas depulit, humilitatem superbia destruxit, continentiam concupiscentia elisit, infidelitas rapuit fidem, captivitas abstulit libertatem, nec potuit illic ulla portio residere virtutum, ubi tanta irrupit turma vitiorum.»


Versus 4: Cum Autem Benignitas et Humanitas Apparuit Salvatoris Nostri Dei, Non ex Operibus Justitiae Quae Fecimus Nos

4. Cum autem benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei, non ex operibus justitiae quae fecimus nos. — Pro «benignitas» graece est χρηστότης, id est bonitas, benevolentia et beneficentia. «Humanitas» non est idem quod humanae naturae assumptio, ut explicat D. Thomas. Nam graece est φιλανθρωπία, id est singularis ille Dei Patris erga homines amor, studium et dilectio, et, ut S. Hieronymus vertit, clementia: qua scilicet Deus Pater, quasi salvator, volens nos ad salutem perducere, Filium suum salvatorem nobis dedit, fratrem hominemque nobis congenerem, qui assumpta humana natura, baptismum merito et pretio sanguinis sui instituit, quo nos a pristinis vitiis et concupiscentiis ablueret et salvaret; itaque novos homines efficeret, ut ex insipientibus fieremus sapientes, ex incredulis credentes, servientes non carnis, sed spiritus desideriis.

Eleganter et pie S. Bernardus, serm. 1 In festo Nativit. Domini: «Apparuerat,» ait, «ante potentia in rerum creatione, apparebat sapientia in earum gubernatione; sed benignitas misericordiae nunc maxime apparuit in humanitate.» Et mox: «Appareat, Domine, bonitas, cui possit homo (qui ad imaginem tuam creatus est) conformari: nam majestatem, potestatem, sapientiam nec imitari possumus, nec expedit aemulari. Quousque angustata est misericordia tua in sola angelorum parte, reliquam occupat judicium cum toto humano genere? Dilatet misericordia terminos suos, extendat funes, expandat sinus, attingat a fine usque ad finem fortiter, disponens omnia suaviter.»

Nota: In hac philanthropia, sive singulari illo Dei amore in nos multa sunt admiranda.

Primo, quod ab aeterno nos amarit ille qui est Deus, id est, qui est summa majestas et felicitas, qui in se omne bonum habet, ita ut nobis, aliave re non indigeat.

Secundo, quod non necessario nos amet, uti necessario amat Filium et Spiritum Sanctum, sed plane libere et liberaliter.

Tertio, quod nos amet sine sua utilitate aut commodo proprio. Nam, ut ait Cyrillus, lib. I Thesauri, cap. VI, superflua est Deo productio creaturarum, quantum ad Dei perfectionem attinet. Hoc enim erat Deus antequam nos creati essemus, quod nunc etiam est: nihil ei attulimus a nihilo ad esse producti, et si ad nihilum redigeremur, nihil ei detraheremus.

Quarto, quia Deus hominem amat in quo nulla praecessit ratio, nullum meritum, nulla dignitas, ob quam diligendus esset, sed potius demerita multa et magna, ob quae omni odio erat dignus. «Commendat,» inquit Paulus ad Rom. V, 8, «Deus charitatem suam in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est.»

Quinto, quia dilexit eos quos praescivit fore ingratos, imo hostes suos.

Sexto, quia amor hic Dei in homines non ex ignorantia, nec ex passione proficiscitur, uti homines stulte amant saepe amicas suas ex insano amore, vel quia persuadent sibi eas esse gratiosissimas; sed omnis Dei amor cum summa aequitate et sapientia conjunctus est.

Dices: Quaenam in Deo est sapientia diligere homines peccatores et miseros? hoc enim objectum in se non est diligibile.

Respondeo: Ratio amandi in Deo non petitur ab objecto diligibili, uti fit apud homines, sed ab ipso Deo. Deus enim diligit nos propter se, quia summe bonus est, adeoque bonitate abundat, ut bonitatem et liberalitatem suam in nos omni dilectione indignos effundere velit. Infinita ergo Dei bonitas radix est et ratio amandi homines, eisque se et sua bona communicandi. Hunc amorem mire inculcat S. Joannes cum ait, cap. III, vers. 16: «Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.»

Ubi nota singula verba habere emphasim, et emphatice exaggerare amorem Dei. Primo enim ait, «sic,» id est tanta amoris vehementia, conatu, excessu. Secundo, non rex, non Caesar, non angelus, sed «Deus.» Tertio, «dilexit,» scilicet prior et gratis, sine merito, imo sine desiderio nostro. Quarto, «mundum» sibi contrarium, hostem et reum damnationis. Quinto, «ut» non hominem, non angelum, non mundum alterum, sed «Filium,» non alienum, non adoptivum, sed «suum,» proprium ac naturalem, eumque non unum e multis, sed «unigenitum» et unicum.

Sexto, non venderet pretio, non mutuaret, sed gratis «daret,» non ad regnum et triumphos, sed ad mortem et crucem. Septimo, id fecit non sibi, non Christo fructum aliquem quaerens, sed ut ipse nos, id est creator creaturas suas, sua morte vivificaret, sua humilitate exaltaret, sua exinanitione, aeterna gloria, opibus et bonis immensis cumularet.

Salvatoris nostri Dei. — Nota: Salvator hic vocatur Deus Pater; hunc enim distinguit a Salvatore quem subdit vers. 6, dicens: «Per Jesum Christum Salvatorem nostrum.» Unde S. Hieronymus docet hic notari SS. Trinitatem: tertia enim persona Spiritus Sancti nominatur, cum dicit: «Per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti salvos nos fecit.» Loquitur de salute inchoata, quae est ipsa justificatio, qua a peccatis et reatu mortis et inferni liberamur et salvamur, tendimusque ad plenam et completam salutem, quam in coelo omnibus aerumnis, concupiscentiis et peccandi periculis liberati adipiscemur. Ita S. Augustinus, lib. III Contra duas Epist. Pelagian., cap. III.


Versus 5: Non ex Operibus Justitiae, Sed Secundum Suam Misericordiam, per Lavacrum Regenerationis et Renovationis Spiritus Sancti

5. Non ex operibus justitiae (id est non merito operum justorum, cum nulla talia praecesserint fidem et justitiam), sed secundum (id est propter, vide Can. 25) suam misericordiam, — id est gratis, ex mera Dei misericordia.

Per lavacrum regenerationis. — Asserit hic Apostolus nos salutem jam dictam consequi in baptismo: baptismus enim est lavacrum regenerationis, quo scilicet regeneramur et renascimur in Christo.

Et renovationis Spiritus Sancti, — quo scilicet per gratiam Spiritus Sancti renovamur, et novi homines, puta sancti, justi, Dei amici et filii efficimur. Unde Tertullianus, lib. De Resurrectione carnis, vim baptismi explicans: «Caro,» inquit, «abluitur ut anima emaculetur, caro ungitur ut anima consecretur, caro saginatur ut anima muniatur, caro manus impositione adumbratur ut et anima spiritu illuminetur, caro corpore et sanguine Christi vescitur ut anima de Deo saginetur.» In baptismo enim mel et lac, atque Eucharistia recens baptizatis gustanda dabantur, ut alibi dixi, et baptizato statim impendebatur sacramentum Confirmationis per manus impositionem, ut innuit hic Tertullianus.

Nota hic emphasim: baptismus enim dicitur renovatio, graece παλιγγενεσία, id est iterata generatio, quia quasi de novo secundum carnem genitos, regenerat secundum spiritum et virtutes. Unde merito exclamat hic Theophylactus: «O rem arduam, inquit, et admirabilem! Adeo vitiis eramus immersi, ut nulla ratione purgari possemus, sed opus fuit regeneratione; nam regeneratio et renovatio secundam nativitatem novamque formationem significant. Ut enim domum ruinosam et plane veterem non suffulcimus, verum ad fundamenta usque diruimus ac demolimur, novamque aedificamus: consimilem ad rationem Deus non reconcinnavit quod corruptum erat sarciendo, sed denuo condidit. Quomodo? per Spiritum Sanctum: ne enim quaeras modum, Spiritus, inquit, totum transegit. Unde hoc perspicuum? quem effudit, inquit, abunde in nos: nos enim tantummodo per hunc refinxit nos, sed large ipsum etiam nobis impertiit, ut et illud per hoc monstretur. Ac merito: postquam enim mundavit nos, tum et Spiritu suo Sancto abunde nos implevit; hoc est quod ait: Effudit. In impuros mundus ille purusque Spiritus non ingrediebatur.»

Rursum D. Thomas hic: «Homo,» inquit, «in statu perditionis duobus indigebat, scilicet participatione divinitatis et depositione vetustatis. Christus utrumque praestitit nobis: prius, dum nos per suam gratiam effecit divinae consortes naturae; posterius, dum per baptismum nos in novam creaturam regeneravit.» Et rursum: «In justificatione,» inquit D. Thomas, «impii duo sunt termini: a quo, culpae remissio, et haec est renovatio; ad quem, gratiae infusio, et haec est regeneratio.» Verum hoc non satis solidum videtur: nam sicut regeneratio, ita et renovatio suum habet terminum, tam ad quem, quam a quo: novitas enim gratiae et vitae est terminus ad quem renovationis. D. Thomas ergo accommodatitie tantum loquitur, et per renovationem praecise intelligit vetustatis depositionem: vult enim distinguere in justificatione, terminum a quo, a termino ad quem; et sicut hunc assignat regenerationi, ita illum attribuit renovationi.

Denique nota, hanc renovationem a peccatis plene, sed a vitiis et concupiscentiis inchoate tantum fieri in baptismo, in qua quotidie proficiendum est, mortificando scilicet concupiscentias, ut ab eis plenam sanitatem et renovationem consequamur in coelo. Ita S. Augustinus, lib. xiv De Trinit., cap. xvi.


Versus 6 et 7: Quem Effudit in Nos Abunde per Jesum Christum Salvatorem Nostrum, ut Justificati Gratia Ipsius Haeredes Simus Secundum Spem Vitae Aeternae

6. Quem (scilicet Spiritum Sanctum, id est Spiritus Sancti gratiam et dona) effudit in nos abunde per Jesum Christum Salvatorem nostrum, 7. ut justificati gratia ipsius, haeredes simus secundum spem vitae aeternae. — Nota: Non dicit, «dedit,» sed «effudit,» idque non parce, sed «abunde,» graece πλουσίως, id est opulenter, ait Hieronymus, large, copiose; idque hoc fine, ut «justificati,» id est a peccatis expurgati et justitia donati; non nostro merito, sed a gratia ipsius, «haeredes simus secundum spem vitae aeternae,» id est haeredes nos fore speremus in coelo vitae aeternae.

Nota: Sicut filius qui scriptus est haeres a patre, patris est haeres, non re ipsa, sed tantum secundum spem suam et secundum destinationem patris, qua fiet ut, mortuo patre, re ipsa futurus sit patris haeres: ita in baptismo dum justificamur, destinamur et scribimur haeredes vitae aeternae, sed tantum secundum spem nostram et destinationem Dei. Nam re ipsa haeredes erimus post mortem, si nimirum in justitia accepta, quae nobis ad vitam aeternam dat jus, perseveremus et moriamur.


Versus 8: Fidelis Sermo Est; ut Curent Bonis Operibus Praeesse Qui Credunt Deo

8. Fidelis sermo est; et de his volo te confirmare: ut curent bonis operibus praeesse qui credunt Deo. — q. d. Ea quae dixi de Dei in nos benignitate et humanitate, de renovatione, de salute, de spe vitae aeternae, non sunt fabulosa, non incerta, non dubia; uti Judaeorum et Philosophorum doctrinae et spes; sed fidelia, id est certa et indubitata (ut dixi I Timoth. cap. 1, vers. 15); ac proinde volo, ut de his tu confirmes non tam teipsum (utpote qui in his satis firmus es) quam alios, ut vertit Syrus, ut scilicet ipsi hac fide et spe excitati et confirmati, curent bonis operibus praeesse. Ita S. Chrysostomus et S. Hieronymus.

Unde nota primo: Pro «confirmare» graece est διαβεβαιοῦσθαι, quod clarius et aptius vertas, «affirmare,» asseverare, asserere et praedicare, ut rem certam et indubitatam; vult enim Apostolus ut Titus haec aliis affirmet et proponat tanquam certissima et verissima, ut iis incitentur ad bona opera.

Nota secundo: Pro «ut curent bonis operibus praeesse,» graece est ἵνα φροντίζωσι καλῶν ἔργων προΐστασθαι, quod Ambrosius vertit, «ut solliciti sint ad affectum bonorum operum»; Beza vero, «ut studeant bona opera tueri.» Nam non potest, inquit, verti «praeesse»; sic enim in Graeco dicendum esset in dativo καλοῖς ἔργοις, jam autem in genitivo dicitur καλῶν ἔργων. Sed respondeo cum Hieronymo et Budaeo, imo Vatablo et Erasmo, προΐστασθαι proprie significat «praeesse,» regitque genitivum: hunc enim poscit praepositio πρό. Nam hinc προστάς et προστάτης τοῦ ἔργου vocatur praefectus operis. Vult ergo Apostolus Christianos ita studere et incumbere bonis operibus, praesertim eleemosynae et beneficentiae, ut iis quasi duces et praefecti praesint, perinde ut in castris quis dicitur praeesse annonae, frumento tormentis. Sicut enim hujus est curare ne quid in rebus desit, ita Christianorum est curare ne quid alicui desit, ut pauperum petitionem non exspectent, sed requirant, et sua eleemosyna praeveniant. Ita Theophylactus. Quomodo Cato, teste Plutarcho, dicere solebat, «praeclaras actiones occupandas,» id est, ambiendas et accersendas esse, ut semper benefacta priora posterioribus cumulemus. Sicut enim homines vani et mundani ambiunt honores, magistratus et praefecturas, deque iisque certant, ut eos aliis praeripiant: ita Christiani certare debent de bonis operibus, ut in eleemosynis, omnibus praeeant easque aliis praeripiant. Unde Chrysostomus explicans quid sit bonis operibus praeesse: «Hoc est,» inquit, «oppressis injuria opem ferre, non pecuniis tantum, sed etiam exhortatione salubrique doctrina; viduis item ac pupillis auxilium ferre, omnibusque qui in afflictione aut angustia sunt prospicere, miserationis affectu.»

Ad hoc divitibus stimulum suggerit idem Chrysostomus hic in morali homil. 6, nimirum ut cogitent sibique persuadeant, eos qui dant eleemosynam plus a pauperibus recipere, quam eis dent, puta plus bonarum precum et orationum, plus virtutis, plus meriti, plus gratiae, plus mercedis tam praesentis quam aeternae: atque hac de causa Christus cum posset sibi aliis modis prospicere de victu, a Magdalena tamen aliisque piis mulieribus ali voluit, scilicet non ut acciperet, sed ut conferret eis beneficium. Additque Chrysostomus: «Beneficentia,» inquit, «Deo similes facit. Haec est charitatis mater, proprium Christianae virtutis insigne, per quam discipuli Christi noscuntur: haec nostrorum scelerum est medicina, haec animae nostrae sordes emundat, haec scala, quae in coelum usque porrigitur, haec Christi connectit corpus, omniaque Christi membra complectitur.»

Aliqui sic exponunt, «curent qui credunt,» id est Christiani, «ut bonis operibus praesint,» id est praestent et praecellant infidelibus, iisque palmam, non in gloria aut opibus, sed in studio bonorum operum praeripiant: Graecum enim προΐστασθαι idem est, quod «stare ante,» id est praestare aliis, sive primum esse quem alii sequantur, non autem qui alios sequatur. Verum sic graece dicendum potius fuisse καλοῖς ἔργοις, quam καλῶν ἔργων, addendumque ἀπίστων, id est «infidelibus.»


Versus 9: Stultas Autem Quaestiones, et Genealogias, et Contentiones, et Pugnas Legis Devita

9. Stultas autem quaestiones, et genealogias, et contentiones, et pugnas legis devita.«Genealogias» intelligit Judaeorum et Judaizantium, qui a puero ita hisce student, ut ab exordio Adam, usque ad Zorobabel omnium generationes ita memoriter velociterque percurrant, ut eos suum putes nomen referre, inquit Hieronymus. Rursum, «pugnas legis» intelligit futiles quaestiones et rixas, quae circa legem moventur, ut quoto anno Salomon duxerit uxorem, an anno undecimo genuerit Roboam; et his similia, inquit Hieronymus.


Versus 10 et 11: Haereticum Hominem post Unam et Secundam Correptionem Devita, Sciens Quia Subversus Est et Proprio Judicio Condemnatus

10 et 11. Haereticum hominem post unam et secundam correptionem devita, sciens quia subversus est qui ejusmodi est, et delinquit, cum sit proprio judicio condemnatus. — Pro «correptionem» graece est νουθεσίαν, id est, ut Hieronymus vertit, commonitionem, quae scilicet leniter fit, docendo et monendo suaviter absque graviori increpatione. Loquitur enim Apostolus de haeretico non pertinaci et formato, sed eo, qui ex ignorantia aut mala instructione errat, et sectam errantium sequitur; vel de quo dubium est, sitne pertinax, necne. Hic enim corripi et instrui debet, primo lenius, secundo durius et fortius; quod si sic monitus contemnit, ostenditque se pertinacem, vitandus est, et non corripiendus: correptionis enim nullus erit fructus. Imo talis si corripiatur, magis resistit, fitque obstinatus, inquit Ambrosius, quia «talis,» ut subdit Apostolus, «subversus est,» graece ἐκπέπτωκεν, id est, eversus est, scilicet fide, spe et bonis omnibus, utpote plane in haeresi et sua obstinatione perversus et immersus.

Unde Tertullianus, lib. De Praescript., cap. XVI, docet, in haereticis non habere locum praeceptum Domini, Matth. XVIII, de ordine in correptione servando. Hinc etiam idem Tertullianus et Ambrosius ita hic legunt, «haereticum hominem post primam correptionem devita»; et sic, inquit Erasmus, haereticos, si post primam correptionem relabantur, non devitamus, sed incendimus. Verum passim Latina, Graeca et Syra legunt, «haereticum hominem post unam et secundam correptionem devita.» Loquitur enim Apostolus de haeretico non pertinaci, sed errante, ut dixi.

Nota primo: Pro «devita» graece est παραιτοῦ, id est, rejice, aversare, refuta.

Suggillat hic more suo mordaciter Erasmus theologos, quod ex hoc Apostoli loco probent haereticos esse puniendos et plectendos, putantes scilicet «devita» idem esse quod «de vita tolle,» sicuti «decapita» idem est quod «caput illi deme.» Nec hoc sarcasmo contentus, similem, sed acriorem non tam ignorantiam, quam injustitiam impingit Jureconsultis, dum subdit: «Sic Jureconsulti furem suspendunt, quod lex latronem plecti capite jubeat, et Galli furem vocant latronem (larron); sic medici inscitia vocabulorum subinde venenum dant pro remedio.» Erras, Erasme, non haec Jurisconsultorum Gallorum fuit stoliditas, sed Principum et magistratuum justa lex et sanctio, quae ubique fures cruci, ut latrones rotis, adjudicat. Multo minus Theologorum inscitia, sed Regum et Imperatorum decreta, haereticos ad rogum condemnant. Quis, oro, Interpretum vel Patrum Latinorum tam vecors, tam insulsus fuit, ut «devita» diceret idem esse quod «tolle de vita»? Fuerit aliquis mataeologus, qui ita, ut ais, vel joco, vel serio explicarit: cui concilio, regi, vel principi idipsum ad poenam hanc hoc nomine haereticis irrogandam persuasit? Sunt aliae Scripturae certae et clarae, quae haereticos puniendos doceant, quas vide, si lubet, apud Bellarminum. Praeclare Tertullianus, Scorpiaci cap. II: «Ad officium,» inquit, «haereticos compelli, non illici dignum est. Duritia vincenda est, non suadenda.»

Nota secundo: «Delinquit,» graece ἁμαρτάνει, id est errat, vel delinquit et peccat, supple sciens, prudens et obstinatus in sua haeresi, malitia et delicto. Haeresis ergo antonomastice hic vocatur delictum, peccatum et scelus.

Nota tertio: «Cum sit proprio judicio condemnatus,» graece ὢν αὐτοκατάκριτος, id est, cum sit per se, et, ut legit Cyprianus, a semetipso condemnatus, quia scilicet sponte et pertinaciter se ab omnibus fidelibus, et a tota Ecclesia separat, extra quam non est salus, sed certa damnatio. Ita Hieronymus, Anselmus et alii.

Unde sanctus Maximus, serm. 50, apte comparat haereticum Judae, qui non a Christo ejectus, sed sponte sua ab Apostolorum collegio se separavit, dum vellet prodere Christum: «Tali,» inquit, «haereticus, quali et Judas poena damnatur, ut idem sui et reus sit sceleris, et judex sit ultionis, quia Dominum quem Judas vendidit, haereticus blasphemat.» Rursum, ut Vatablus ait, cum haereticus judicet aeterna damnatione esse dignos eos qui veritati et fidei resistunt, hoc ipso seipsum condemnat, utpote qui et veritati et fidei totius Ecclesiae resistat.

Tertio, alii sic explicant, haereticus nimis credit suo judicio: in hoc enim consistit haeresis peccatum: sui ergo judicii praefidentia peccat haereticus, ac consequenter eodem se condemnat, id est, condemnationis reum, illique obnoxium se facit. Sed hoc est praeter mentem Apostoli.


Versus 12: Cum Misero ad Te Artemam, aut Tychicum, Festina ad Me Venire Nicopolim

12. Cum misero ad te Artemam, aut Tychicum, — ut scilicet tui absentiam Cretae suppleant, et pro te Cretenses instruant et pascant.

Festina ad me venire Nicopolim. — Chrysostomus Nicopolim Thraciae intelligit; S. Hieronymus vero melius Nicopolim Epiri accipit. Dicta est Nicopolis, id est urbs victoriae, ab Augusto, qui ibi, scilicet juxta Actium Epiri promontorium, Antonium et Cleopatram navali bello devicit.


Versus 13: Zenam Legisperitum et Apollo Sollicite Praemitte, ut Nihil Illis Desit

13. Zenam legisperitum et Apollo sollicite praemitte, ut nihil illis desit. — Hos ad se mitti jubet Apostolus, ut in praedicatione Evangelii eos habeat socios et adjutores. Apollo enim erat eloquens et potens in Scripturis, Actor. XVIII, 24. Zenas vero non fuit juris Caesarei peritus, sed legis, puta Mosaicae doctor, ideoque magnae auctoritatis et opinionis. Unde jam conversus ad Christum poterat ex lege et Prophetis revincere Judaeos, docereque Jesum esse Messiam. Hos ergo Tito committit, ut eos ad se dirigat, ac sollicite curet, ne quid in viatico aliisque in rebus ad iter opportunis illis desit.


Versus 14: Discant Autem et Nostri Bonis Operibus Praeesse ad Usus Necessarios

14. Discant autem et nostri bonis operibus praeesse, ad usus necessarios. — Repetit hanc sententiam Apostolus occasione viatici, quod jussit dari Zenae et Apollo: estque occupatio, q. d. Dices mihi, o Tite, te pauperem esse, nec posse eis providere de omnibus necessariis ad iter. Respondeo, adi nostros fideles, doce illos charitatem hanc in Dei ministros et Apostolos exercere, ut discant ipsi non tantum per doctrinam, sed etiam per experientiam et praxim, bonis operibus et eleemosynis tam necessariis, tam dignis et sanctis praeesse, et in suos magistros esse liberales et munifici. Ita Hieronymus, Theodoretus et alii. Idem S. Joannes, epist. 3, commendat Caio: «Charissime,» inquit, «fideliter facis quidquid operaris in fratres, et hoc in peregrinos, etc., quos benefaciens deduces digne Deo: pro nomine enim ejus profecti sunt. Nos ergo debemus suscipere hujusmodi, ut cooperatores simus veritatis.» Hinc inter primos Christianos arctum et magnum fuit jus hospitalitatis: adeo ut Peregrinus impostor (teste Luciano in ejus Vita) hac de causa se Christianum et praedicatorem esse finxerit, quia sciebat in Christianorum hospitalitate satis se habere viatici, ita ut non tantum ab illis aleretur, sed etiam in via deduceretur, atque sic (ut ait Lucianus) quaquaversum stipatus incederet. De hospitalitate hac plura dicam ad Hebraeos, XIII, 2.


Benedictio Conclusiva

Concede, Domine, nos praeesse bonis operibus, ut modicum hoc vitae spatium fructuose transigamus, ut haeredes fiamus secundum spem vitae aeternae.