Cornelius a Lapide

Commentaria in Epistolam ad Philemonem: Argumentum


Index


Argumentum

Philemon, non Judaeus, sed Gentilis, civis erat Colossensis, inter suos nobilis, vita ac moribus aeque ac fide et professione Christiana conspicuus; cujus domum Colossis ad sua tempora integram permansisse tradit Theodoretus hic: utpote quae tempore Pauli coepit esse ecclesia, ut in ea Paulus ageret synaxes fidelium, ideoque in ea habitaret Archippus, Colossensium Episcopus, ut satis insinuat Paulus vers. 2. Hinc haec domus jam Deo in ecclesiam dicata permansit in multa saecula. Rursum fideles in domum Philemonis convenire soliti ejusdem fovebantur auxilio: erat enim ipse eleemosynis addictus, et Sanctorum necessitatibus succurrebat. Hoc enim est quod ait Apostolus vers. 7: «Viscera sanctorum per te requieverunt, frater.» Hic ergo Philemon habuit servum nomine Onesimum, qui non tam S. Pauli studio, ut volunt aliqui, quam ob furtum, compilatis scilicet quibusdam heri sui rebus, ut ex vers. 18 colligit S. Hieronymus, Theodoretus et Theophylactus, Colossis Romam transfugerat, ubi in Paulum incidit, qui eum ad Christum convertit, instituit et baptizavit, et jam fidelem tam Christo quam hero suo effectum cum hac epistola commendatitia ad herum, Philemonem scilicet, remittit, qua rogat illum, ut eum in gratiam recipiat. Scripsit hanc Epistolam Paulus Romae e vinculis prioribus anno Christi 60, cum jam speraret se brevi iis liberandum, ut patet vers. 22; misit eamdem cum Epistola ad Colossenses, per ipsum Onesimum.

Notant S. Chrysostomus et Theophylactus, hanc Epistolam in tanta brevitate et simplicitate, plura perutilia continere documenta. Inter quae primum est, nulli homini, ac ne servo quidem fugitivo, aditum ad gratiam et vitam aeternam esse praeclusum, neque de ullius, quantumvis duri, fraudulenti et perditi, salute esse desperandum: talis enim erat Onesimus, utpote servus, fur, Phryx. Phryges enim illiberali servilique erant indole. Unde apud eos ingens erat mancipiorum proventus, ut in proverbium abierit, teste Cicerone, orat. pro Flacco, Phrygem plagis meliorem fieri.

Secundum est, etiam vilium hominum, servorum et profugorum Christianis curam esse habendam.

Tertium, pietatis praetextu servos non esse avellendos a dominis. Unde hic Paulus servum Onesimum domino Philemoni remittit.

Quartum, servos praestantes virtute non esse contemnendos, sed amandos et promovendos. Hic enim Onesimus paenitens facti, in gratiam cum hero suo Philemone rediit, factusque est vir et doctor egregius, atque post Timotheum creatus est secundus Episcopus Ephesi: quem valde laudat S. Ignatius, epist. ad Ephesios. Unde et hic idem Onesimus postea Romae sub Trajano martyrio consummatus et laureatus est.

Discite hic Christiani, discite Pastores, pauperes, servos et ancillas non negligere, sed singularem curam eis impendere: sunt enim ipsi oves vestrae, atque animas tam nobiles habent quam divites, eodemque pretio sanguinis Christi redemptas. Unde a vobis easdem reposcet Deus in die judicii. Nam propter eas e coelo descendit Christus, cujus hoc est elogium ab Isaia praedictum et celebratum: «Pauperes evangelizantur.» Tales Deus eligit: sunt enim ipsi magis humiles, dociles, ductiles, ideoque gratiae et salutis capaciores quam divites. «Nonne Deus,» inquit S. Jacobus, cap. II, 5, «elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et haeredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se?»