Cornelius a Lapide
Index
Textus Vulgatae: Philemonem 1-25
1. Paulus vinctus Christi Jesu, et Timotheus frater: Philemoni dilecto, et adjutori nostro, 2. et Appiae sorori carissimae, et Archippo commilitoni nostro, et ecclesiae, quae in domo tua est. 3. Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. 4. Gratias ago Deo meo, semper memoriam tui faciens in orationibus meis, 5. audiens caritatem tuam, et fidem, quam habes in Domino Jesu, et in omnes sanctos: 6. ut communicatio fidei tuae evidens fiat in agnitione omnis operis boni, quod est in vobis in Christo Jesu. 7. Gaudium enim magnum habui, et consolationem in caritate tua: quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater. 8. Propter quod multam fiduciam habens in Christo Jesu imperandi tibi quod ad rem pertinet: 9. propter caritatem magis obsecro, cum sis talis, ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Jesu Christi: 10. Obsecro te pro meo filio, quem genui in vinculis, Onesimo, 11. qui tibi aliquando inutilis fuit, nunc autem et mihi et tibi utilis, 12. quem remisi tibi. Tu autem illum, ut mea viscera, suscipe: 13. quem ego volueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis Evangelii: 14. sine consilio autem tuo nihil volui facere, uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium. 15. Forsitan enim ideo discessit ad horam a te, ut aeternum illum reciperes: 16. jam non ut servum, sed pro servo carissimum fratrem, maxime mihi: quanto autem magis tibi et in carne, et in Domino? 17. Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me: 18. si autem aliquid nocuit tibi, aut debet, hoc mihi imputa. 19. Ego Paulus scripsi mea manu: ego reddam, ut non dicam tibi, quod et teipsum mihi debes: 20. ita, frater. Ego te fruar in Domino: refice viscera mea in Domino. 21. Confidens in obedientia tua scripsi tibi: sciens quoniam et super id, quod dico, facies. 22. Simul autem et para mihi hospitium: nam spero per orationes vestras donari me vobis. 23. Salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Jesu, 24. Marcus, Aristarchus, Demas, et Lucas, adjutores mei. 25. Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen.
Versus 1 et 2: Paulus Vinctus Christi Jesu, et Timotheus Frater: Philemoni Dilecto, et Appiae et Archippo, et Ecclesiae quae in Domo Tua Est
1. Paulus vinctus Christi Jesu, et Timotheus frater: Philemoni dilecto, et adjutori nostro, 2. et Appiae sorori charissimae, et Archippo commilitoni nostro, et Ecclesiae, quae in domo tua est. — Vide quot titulis et nominibus pulset hic Apostolus mentem Philemonis, ut Onesimum in gratiam recipiat.
Primo, «ego vinctus Christi,» inquit, hoc a te posco; da ergo hoc solatium et gaudium mihi Paulo vincto, imo da hoc Christo, pro quo ego vinctus sum, factusque quasi servus similis servo tuo Onesimo.
Secundo, idem poscit «a Timotheo fratre» tam tuus, quam meus, in Christo, id est Christianismo.
Tertio, tu es mihi «dilectus et adjutor;» da hoc ergo dilectioni nostrae. Rursum, soles non tantum quosvis miseros et pauperes, sed etiam me tuis opibus et opera in Evangelio adjuvare; juva ergo et suscipe hunc misellum servum tuum per me conversum.
Quarto, salutando Appiam et Archippum, tacite eosdem, inquit Theophylactus, deprecatores secum pro Onesimo adsciscit, tanta erat charitas et sollicitudo Apostoli, ut unum homuncionem fugitivum domino suo reconciliaret.
Nota secundo: Haec Appia uxor erat Philemonis, ut docet Chrysostomus, Theodoretus, Theophylactus. Hanc «sororem» suam vocat, scilicet in Christo. Omnes enim Christiani in symbolum eximiae charitatis mutuae, omnes viros Christianos vocabant fratres, omnes feminas sorores, tanquam ex eodem patre, scilicet Christo; et matre, scilicet Ecclesia, genitos et genitas.
Nota tertio: Hic Archippus Episcopus et praedicator erat Colossensium, inquit Ambrosius et Hieronymus; unde eum hic Paulus vocat commilitonem suum, et ad Coloss. IV, 17. de eo scribit: «Dicite Archippo: Vide ministerium, quod accepisti a Domino, ut illud impleas.» Licet Primasius velit Archippum tantum fuisse diaconum, Epaphram vero fuisse Episcopum Colossensium: de quo vers. 23. Videtur autem hic Archippus habitasse Colossis, in domo Philemonis. Hac enim de causa eum cum Philemone salutat; hinc etiam addit salutem apprecans, «et Ecclesiae (id est congregationi fidelium) quae in domo tua est,» scilicet, o Philemon (ad eum scribit, eumque alloquitur, non autem Archippum), utpote in qua multi sunt fideles, cum in ea habitet Archippus Episcopus, ideoque ad eam quasi communem Episcopi et fidelium ecclesiam Christiani sacrorum causa conveniant.
Versus 4 et 5: Gratias Ago Deo Meo, Semper Memoriam Tui Faciens in Orationibus Meis, Audiens Charitatem Tuam et Fidem
4. Gratias ago Deo meo, semper memoriam tui faciens in orationibus meis, 5. audiens charitatem tuam, et fidem, quam habes in Domino Jesu, et in omnes sanctos. — Graece non est ἐν, sed εἰς, id est in, vel erga Dominum Jesum et omnes sanctos. Ita Chrysostomus et Ambrosius.
Nota: Fidem quam habemus in Dominum Jesum, eamdem habemus et in omnes Sanctos: sicut enim credimus Jesum esse Messiam et Salvatorem, caputque Ecclesiae Dei, ita pariter credimus Sanctos Jesu veros esse sanctos, veramque Dei Ecclesiam; et amando ac adhaerendo Sanctis, amamus ac adhaeremus Christo, ac consequenter benefaciendo Sanctis, benefacimus Christo. Apostolus enim loquitur de fide non nuda et interna, sed de ea, quae per opera sese exerit et communicat, uti mox ipse subjungit.
Hinc sequitur, eum qui honorat et invocat Sanctos, nihil detrahere Christo, imo hoc ipso honorare et invocare Christum. Unde Exodi XIV, 31, dicitur: «Crediderunt Domino, et Mosi servo ejus.» «Hoc autem,» inquit Hieronymus, «non solum in Mose, sed in omnibus Sanctis ejus est, ut quicumque credit Deo, aliter ejus fidem recipere nequeat, nisi credat et in Sanctos ejus: non enim est in Deum perfecta dilectio et fides, quae in ministros ejus odio et infidelitate tenuatur.»
Versus 6: Ut Communicatio Fidei Tuae Evidens Fiat, in Agnitione Omnis Operis Boni
6. Ut communicatio fidei tuae evidens fiat, in agnitione omnis operis boni, quod est in vobis in Christo Jesu. — «Communicationem fidei» vocat fidei communionem; sive quod tu, o Philemon, nobiscum in fide communices, habeasque communem et eamdem nobiscum fidem, aeque ac spem.
Secundo et plenius, «communicationem fidei» vocat eleemosynas et officia charitatis in Sanctos, ex fide viva et ardenti manantia.
Nota primo: Haec verba referenda esse ad superiora, scilicet ad illa, «semper memoriam tui faciens in orationibus meis,» q. d. Oro instanter et assidue pro te, ut communicationem hanc bonorum operum, ad quam fides te incitat, ostendere et perficere pergas; ut liberalitas tua nunquam cesset, sed potius, ut quaecumque potes effundas in egentes, maxime Christianos. Ita Theophylactus.
Nota secundo: Pro evidens, graece legit noster Interpres ἐναργής per α; jam cum Hieronymo, Chrysostomo, Theophylacto per ε legunt ἐνεργής, id est, efficax, operatrix, et operibus florens, scilicet fiat fides et communicatio fidei tuae. Adverte, Apostolum poscere fidem non otiosam et nudam, sed efficacem, quae flores et fructus pariat eleemosynae et bonorum operum. Verum melius Noster legit ἐναργής, id est, evidens: sequitur enim, «In agnitione omnis operis boni,» q. d. Ut omnibus evidens fiat fides tua, dum agnoscunt et vident eleemosynas et opera tua bona, quae per fidem hanc incitatus operaris, «idque in Christo Jesu,» id est per legem, doctrinam et gratiam Christi Jesu, q. d. Cum sis tantae in omnes charitatis, eam in tuum Onesimum quoque ostende, eumque in gratiam recipe. Ita Theophylactus.
Aliter Anselmus, «in agnitione,» inquit, id est, ut cognoscas practice, id est, ames et peragas omne bonum. Sed prior sensus planus et genuinus. Denique vox operis non est apud Hieronymum, Chrysostomum, Ambrosium: est tamen in Syro et Bibliis Regiis.
Versus 7: Gaudium Enim Magnum Habui et Consolationem in Charitate Tua, Quia Viscera Sanctorum Requieverunt per Te
7. Gaudium enim magnum habui et consolationem in charitate tua, quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater. — Nota primo: Pro gaudium graece est χάριν, id est gratiam; sed Apostolus χάριν accipit pro χαράν, id est gaudium, tam hic quam II Corinth. I, 15, ut docent Chrysostomus et Theophylactus, quin et Erasmus, Vatablus et Beza.
Nota secundo: «Requieverunt,» id est, recreata et refocillata sunt. Sicut enim venter inanis, fame latrans et exaestuans, ita et tormina viscerum, ipsaque viscera sedantur et quiescunt, dum implentur et saturantur.
Nota tertio: Per viscera Vatablus intelligit ventres, quos satiavit Philemon; sed plus significat «viscera,» scilicet tam intimas necessitates, quam consolationem ad intima corporis et animi penetralia pertingentem, ac quasi cor ipsum reficientem et recreantem, q. d. Intima consolatione affecisti Sanctos, id est, Christianos, dum eis in summa necessitate, tanta charitate succurristi, o Philemon. Ita Theophylactus. Sic enim e converso Hebraei רחמים rachamim, id est viscera misericordiae, dant eis qui profusi sunt in opera misericordiae, quod videlicet intime aliorum miseria tangantur, et ex intimis visceribus miserorum misereantur, adeoque ex hac miseratione viscera ipsa, quae sedes sunt compassionis et condolentiae, in iis commoveri et contorqueri videantur. «Viscera ergo misericordiae» significant visceralem, intimam, et ex imo corde et affectu manantem misericordiam. Sic Zacharias canit, Deum nos ex alto visitasse «per viscera misericordiae;» quia cum dedit nobis Christum Filium suum, quasi sua viscera in nos effudit.
Notat S. Hieronymus artificium et rhetoricam Christianam Pauli, qua ita impense in proemio laudat Philemonem, ut ille id, quod postea petetur, negare non audeat, ne suis laudibus videatur indignus.
Versus 8: Propter Quod Multam Fiduciam Habens in Christo Jesu Imperandi Tibi Quod ad Rem Pertinet
8. Propter quod multam fiduciam (παρρησίαν, id est libertatem) habens in Christo Jesu (per Christum Jesum) imperandi tibi quod ad rem pertinet, — τὸ ἀνῆκον, id est, quod decens, conveniens et officii tui est, ut scilicet solitam tuam charitatem in servum tuum paenitentem ostendas.
Versus 9: Propter Charitatem Magis Obsecro, cum Sis Talis, ut Paulus Senex
9. (Tamen) Propter charitatem magis obsecro, cum sis talis, ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Jesu Christi, — q. d. Cum mihi quasi patri spirituali tuo liberum sit propter Christum tibi imperare, ut Onesimum in gratiam recipias: malo tamen non auctoritate uti, sed precibus, et per charitatem te obsecrare, ut idipsum facias cum sis senex aeque ut ego. Senes enim non increpandi, sed rogandi sunt, inquit Anselmus, Hieronymus, Theophylactus.
Nota: Pro cum sis senex graece est τοιοῦτος ὤν, quod Hieronymus, Vatablus et alii vertunt, cum sim talis, scilicet Paulus senex. Nam vocula ut interjecta saepe non est nota similitudinis, sed veritatis, significans scilicet et: atque hoc modo haec verba Graeca syntaxi recte cohaerent cum παρακαλῶ, id est, obsecro, q. d. Obsecro te cum sim talis, scilicet Paulus senex: senum enim, cum sint debiles et infirmi, est orare et obsecrare. Verum per hebraismum Noster cum Ambrosio melius vertit, cum sis senex, scilicet tu, o Philemon. Hebraei enim כי ki, id est, quia, cum, aliasque similes conjunctiones causales et rationales saepe subaudiunt, et participium sumunt pro praesenti indicativo vel conjunctivo quo carent, scilicet ὤν pro si vel ᾖς; nam, ut dixi, senum potius est rogari, quam rogare et obsecrare.
Nota secundo: To nunc autem et vinctus Jesu Christi referendum est tantum ad Paulus senex, non autem ad cum sis talis. Nec enim Philemon similis erat Paulo in vinculis, sed tantum in senio: addit enim Paulus senio sua vincula, ut efficacior sit obsecratio, q. d. Da hoc senio meo; si non, da saltem hoc vinculis meis.
Versus 10, 11 et 12: Obsecro Te pro Meo Filio, Quem Genui in Vinculis, Onesimo, Qui Tibi Aliquando Inutilis Fuit, Nunc Autem Utilis
10, 11 et 12. Obsecro (inquam) te pro meo filio, quem genui in vinculis, Onesimo, qui tibi aliquando inutilis fuit, nunc autem et mihi et tibi utilis, quem remisi tibi. — Post longas insinuationes quasi parata jam via, tandem hic proponit suam petitionem, nomenque servi Philemoni invisi, illudque illi amabile et suave efficit, dum vocat eum filium vinculorum suorum, sibique et illi utilem. Admiratur hic S. Hieronymus magnanimitatem Pauli, mente in Christum ferventis: «Tenetur,» inquit, «in carcere, vinculis stringitur; squalore corporis, charorum separatione, paenalibus tenebris coarctatur: et non sentit injuriam, non dolore cruciatur, non novit aliud nisi de Christi Evangelio cogitare; sciebat servum, sciebat fugitivum, sciebat raptorem,» et hunc tamen in carcere docet, catechizat, convertit, baptizat, et quasi filii loco habet.
Nota primo: In Graeco pulchra est antithesis, idem est qui olim non erat onesimus, id est utilis, est inutilis, imo noxius et damnosus; jam est onesimus, id est utilis; olim Paganus, jam Christianus; olim fur, jam fidelis servus; olim profugus, jam redux, ut tibi sit assecla fidus et perennis.
Nota tertio, cum S. Hieronymo, spiritum et efficaciam Pauli, qua ita cito Onesimum convertit, et ex tam inutili et perverso, tam utilem et eximium effecit, ut eum optet sibi ministrum in vinculis: cum enim dicit eum sibi esse utilem, tacite postulat, inquit Theophylactus, ut sibi remittatur; remittit tamen eum ad herum, tum ut ejus iracundiam placet, tum ut ostendat servos fugitivos jure justitiae heris suis esse restituendos. Hinc eumdem Onesimum recens a se conversum vocat charissimum et fidelem fratrem, Coloss. IV, 9.
Versus 12: Tu Autem Illum, ut Mea Viscera, Suscipe
12. Tu autem illum, ut mea viscera, suscipe. — Significantius idipsum habent Graeca, αὐτὸν, τουτέστι τὰ ἐμὰ σπλάγχνα, id est, «ipsum, hoc est mea viscera, suscipe»; «viscera» sua vocat filium suum, quem genuit in Christo. Videntur enim filii esse quasi pars viscerum matris; quod in se transfert Paulus, ut maternum et tenerrimum affectum suum in Onesimum exprimat: hunc enim magis significat vox viscera, quam vox filius.
Versus 13 et 14: Quem Ego Volueram Mecum Detinere, ut pro Te Mihi Ministraret
13 et 14. Quem ego volueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret; sine consilio autem tuo nihil volui facere, uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium. — «Bonum,» id est beneficium, «tuum.» Hoc enim significat Hebraeum טוב tob, id est bonum. Pungit novo stimulo Philemonem, q. d. Tu mihi in vinculis servire debueras, idipsum pro te praestitit servus tuus Onesimus, ergo illi a te profugo potius gratias agere debes, quam irasci.
Versus 15 et 16: Forsitan Enim Ideo Discessit ad Horam, ut Aeternum Illum Reciperes, Jam non ut Servum, sed Charissimum Fratrem
15 et 16. Forsitan enim ideo discessit ad horam (id est, ad breve tempus) a te, ut aeternum illum reciperes, jam non ut servum, sed pro servo charissimum fratrem, maxime mihi: quanto autem magis tibi, et in carne et in Domino? — «Aeternum» vocat eum qui jam conversus fideliter, spiritu Christiano, hero suo erat adhaesurus, tum in hac vita, tum in futura. Ita Anselmus.
Secundo, noster Interpres vertit, pro servo, quia in Graeco legit, uti et Syrus, ὑπὲρ δούλου. Jam autem legunt, ὑπὲρ δοῦλον, id est, supra servum, majorem et praestantiorem servo, puta fratrem, utpote fidelem et Christianum jam effectum recipies, qui olim pium ad oculum tibi serviebat, jam vero tibi serviet, tibique adhaerebit fidelissime, quasi frater, ex amore et spiritu Christiano, tam in rebus temporalibus quam divinis. Ita S. Hieronymus et Theophylactus.
Denique notat Hieronymus rursus artificium Pauli: ut fugam enim servi elevet et excuset, dicit Dei providentia eam factam esse, ad majus tam ipsius quam heri bonum. «Nonnunquam,» inquit Hieronymus, «malum occasio fit bonorum; et hominum prava consilia Deus vertit ad rectum. Quod dico, manifestius exemplo fiet. Joseph, fratres zeli stimulis incitati, Ismaelitis viginti argenteis vendiderunt: hoc initium et patri et fratribus et omni Aegypto bonorum omnium fuit. Denique ipse postea ad fratres: Vos, inquit, cogitastis de me mala, et Deus cogitavit de me bona. Simile quid et in Onesimo possumus intelligere, quod mala principia occasiones fuerint rei bonae. Si enim dominum non fugisset, nunquam venisset Romam, ubi erat Paulus vinctus in carcere. Si Paulum in vinculis non vidisset, non recepisset fidem in Christum. Si Christi non habuisset fidem, nunquam Pauli effectus filius in opus Evangelii mitteretur. Ex quo paulatim et per gradus suos reciprocante sententia, ideo minister Evangelii est factus Onesimus, quia fugit a Domino.»
Est hic locus moralis de Christiana humilitate: apud Christianos enim servi sunt fratres suorum dominorum in Christo. Vide Chrysostomum in morali hom. 3, ubi simul docet de ipsamet humilitate sua neminem gloriari aut sese extollere, sed magis unumquemque humiliari debere.
Versus 17: Si Ergo Habes Me Socium, Suscipe Illum Sicut Me
Si ergo habes me socium, — id est amicum, si inter amicos me numeras.
17. Suscipe illum sicut me. — Amicorum enim omnia sunt communia. Haec est ratiocinatio Apostoli. Ego sum Onesimo κοινωνός, id est tanta est mihi cum illo communio, ut ille sit alter ego: recipe ergo illum sicut meipsum. «Consideremus hic,» ait Hieronymus, «quantum laudetur Onesimus, quantumque tam parvo tempore profecerit sub Paulo, cum ita recipiendus sit, ut Apostolus; et sic ejus, ut Pauli, dominus debeat desiderare consortium.»
Versus 18: Si Autem Aliquid Nocuit Tibi, aut Debet, Hoc Mihi Imputa
18. Si autem aliquid nocuit tibi, aut debet, hoc mihi imputa, — q. d. Furtum et debitum ejus in me transcribe.
Versus 19: Ego Paulus Scripsi Mea Manu: Ego Reddam
19. Ego Paulus scripsi mea manu: ego reddam, ut non dicam tibi, quod et teipsum mihi debes. — Tu enim a me Christianismum et tuam conversionem ad Christum et salutem, mihi debes; itaque si tu et tua mea sunt, ergo et Onesimus, qui tuus est, meus est. Ita Hieronymus et Anselmus.
Versus 20: Ita Frater, Ego Te Fruar in Domino: Refice Viscera Mea in Domino
20. Ita, frater. — Pro ita graece est interjectio asseverantis et confirmantis, q. d. Certe, ne dubites, ego omnino rependam Onesimi debitum.
Secundo et melius, S. Hieronymus ναί accipit quasi respondens Hebraeo אנה ana, quae est interjectio blandientis, q. d. Quaeso, obsecro te, frater, preces meas pro Onesimo exaudi: ita enim illi veniam eblanditur. Unde subdit:
Ego te fruar in Domino, — q. d. Ego voluptatem miram capiam ex te, cum hanc rem tam piam et justam in Domino, id est, in re dominica et Christiana, mihi concesseris. Unde Syrus vertit אתתניח etteniach, id est, ego refocillabor, vel suaviter requiescam in te. Graecum ὀναίμην, id est fruar, alludit rursum ad nomen Onesimi, q. d. Ego ex te fructum consolationis capiam, si Onesimum, id est fructuosum et utilem, in gratiam recipias.
Notat S. Augustinus, Anselmus, Beda, et ex iis Magister in I, dist. I, frui tantum licere Deo quasi fine ultimo, uti vero nos creaturis, quasi mediis ad illum finem assequendum. Frui enim idem esse quod finem, sive complementum laetitiae, ac consequenter beatitudinem et felicitatem in aliqua re ponere: quod non aliter fit, quam cum ultimo fini nostro suavissime et perenniter inhaeremus. Volunt ergo Patres citati, frui hic ab Apostolo abusive sumi, ut sit idem, quod cum delectatione uti; vel certe secundo, ut idem Augustinus, lib. I De Doct. Christiana, cap. XXXIII, et ex eo Anselmus, q. d. Fruar te, non in te, sed in Domino, id est Domino fruar, et in eo ac per eum te et omnibus aliis, quos meae fruitionis ac visionis divinae socios habebo in caelo; aut tertio, ut Hieronymus, q. d. Imprecor tibi, o Philemon, clementiam, charitatem aliasque virtutes Dominicas, ut te illis repleto fruar, id est gaudeam, in Domino. Verum uti hi sensus, praeter mentem et scopum Apostoli sunt, ita et haec acceptio vocis frui recentior est. Coepit enim a S. Augustino, a quo caeteri Patres et Theologi eam mutuati sunt: nam Ciceroni et priscis Latinis frui proprie est fructum, utilitatem et voluptatem ex aliqua re capere. Sic enim dicimur frui vita, bonis, amicis, quibus nihil est dulcius; et hoc proprie significat, nec quidquam accidet jucundius. Si hoc mihi praestiteris, cor meum mulcebis, et miro gaudio delinies. Vide dicta vers. 7 et 12.
Versus 22: Para Mihi Hospitium, nam Spero per Orationes Vestras Donari Me Vobis
22. Para mihi hospitium. — Audi S. Hieronymum: «Non puto tam divitem fuisse Apostolum, et tantis sarcinis occupatum, ut praeparato egeret hospitio, et non una contentus cellula, breves corporis sui spatio aedes amplissimas existimaret: sed ut, dum eum exspectat Philemon ad se esse venturum, magis faciat quod rogatus est.» Et mox: «Apostolo magis quam Paulo hospitium praeparandum est. Venturus ad novam civitatem, praedicaturus crucifixum, et inaudita dogmata delaturus, sciebat ad se plurimos concursuros. Et necesse erat primum, ut domus celebri esset urbis loco, ad quam facile conveniretur. Deinde ut ab omni importunitate vacua, ut ampla, quae plurimos caperet audientium: ne proxima spectaculorum locis, ne turpi vicinia detestabilis. Postremo ut in plano potius esset sita, quam in cenaculo. Quam ob causam existimo eum Romae in conducto mansisse biennium. Nec parva, ut reor, erat mansio, ad quam Judaeorum turbae quotidie confluebant.» Actor. XXVIII, 30. Lustravi ego conductum hoc S. Pauli hospitium, adeoque juxta illud habito: conversum est in ecclesiam, vocaturque Diaconia S. Mariae in Via lata. Sane peramplum fuit et in celeberrimo urbis loco. Nemo ergo miretur, si Religiosi qui proximorum saluti se addixerunt, similia quaerant in urbibus loca: non enim sibi et suis commodis, sed civium consulunt.
Nam spero per orationes vestras donari me vobis, — ut scilicet liberatus e vinculis, vobis restituar. Duo hic discimus, ait Theophylactus: Primo, quod sit ingens orationum virtus, si quidem Paulus talis tantusque illarum ope indigeat; et si ille, quis non? Secundo, quod oporteat nos humili esse spiritu, quandoquidem Paulus discipulorum precibus indigebat; quodque utilissimum sit aliorum, praesertim Sanctorum, preces exposcere.
Versus 23: Salutat Te Epaphras Concaptivus Meus in Christo Jesu
23. Salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Jesu, — id est propter Christum Jesum. Sic enim saepe accipitur Hebraeum ב bet, id est in. Ita Theophylactus. Hic Epaphras Episcopus fuit Colossensium, simulque curam gerebat Ecclesiae Laodicensis et Hierapolitanae, ut docet Paulus Coloss. IV, 12. Sed cum Romae in vincula conjectus est, suffectus ei videtur Archippus, ut docet Ambrosius, et insinuat Paulus, ut dixi vers. 2.
Versus 24: Demas
24. Demas. — Hic est, ait Theophylactus, qui postea a Paulo defecit. De quo dixi II Tim. cap. IV, 9.