Cornelius a Lapide
Index
Argumentum
Pauca hic praemittenda sunt. Primo, de auctoritate hujus Epistolae. Secundo, de ejus auctore. Tertio, de idiomate et stylo. Quarto, de argumento et scopo ejusdem.
Quaeritur ergo primo, an Epistola haec sit Scriptura canonica? Negavit id olim Marcion et Arius, et nuper Lutherus, Brentius, Kemnitius, Magdeburgenses et Anabaptistae; imo vero e Catholicis Cajetanus, scribens in hanc Epistolam, hac de re dubitat.
Sed respondeo, et dico: De fide est, Epistolam ad Hebraeos esse Scripturam canonicam. Ita definit Concilium Florentinum in Instructione Armenorum, et Tridentinum, sess. IV. Estque hic Patrum et priscae Ecclesiae sensus et consensus: ita enim censuit olim Innocentius I, epist. ad Exuperium, et Concilium Carthaginense tertium, can. 47, et Laodicense, can. 59, Canones quoque Apostolorum, can. ultim. Idem docet Athanasius in Synopsi; Augustinus, lib. II De Doctrina Christiana, cap. VIII; Hieronymus, epist. ad Dardanum; Origenes et Clemens Alexandrinus apud Eusebium, lib. VI Historiae Ecclesiasticae, cap. XI et XVIII. Imo idem asseverat Calvinus, Beza et eorum asseclae. Argumenta octo, quae contra auctoritatem hujus Epistolae ab Erasmo et aliis objiciuntur, suis quaeque locis dissolvam. Interim vide ea simul congesta et discussa apud Bellarminum, lib. I De Verbo Dei, cap. XVII, et Medinam, lib. VI De Recta fide, cap. XXV.
Quaeritur secundo, quis hujus epistolae sit auctor? Erasmus et Calvinus negant esse S. Paulum; et olim Tertullianus, lib. De Pudicitia, censuit esse Barnabam. Sed respondeo et dico: Certum est hanc Epistolam esse S. Pauli. Ita Patres Graeci et Latini passim, quos citat Bellarminus supra, et Galenus hic. Imo idipsum docet S. Petrus, epist. II, cap. III, vers. 15: «Sicut charissimus frater noster Paulus scripsit vobis,» scilicet Hebraeis Christianis, ex Judaea, ob Judaeorum persecutionem, profugis et dispersis per Pontum, Galatiam, Cappadociam. Hisce enim tam secundam, quam primam suam epistolam scribit S. Petrus, ut patet epist. I, cap. I, vers. 1; nam hosce Hebraeos profugos, et in Graecia alibive peregrinantes significat ibi Graecum παρεπιδήμοις, ut recte advertit Ribera hic.
Dices: Cur ergo Paulus in aliis epistolis nomen suum praefigit suos salutando, hic autem nomen illud tacet?
Respondent aliqui, Paulum nomen suum in hac Epistola quoque posuisse; sed interpretem illud omisisse, sive quod mancum nactus sit exemplar, ex quo haec transtulit, sive oblivione, aliave de causa.
Verum probabilius respondent S. Hieronymus in Catalogo Scriptorum Ecclesiasticorum, in Paulo; Clemens Alexandrinus apud Eusebium, loco citato, et alii passim, Paulum nomen suum in hac Epistola tacuisse, eo quod Pauli nomen apud Judaeos etiam Christianos male audiret. Habebatur enim Paulus hostis legis Mosaicae, et Gentilium (qui Judaeis invisi erant) patronus. Adde, si se vocasset Paulum, cum illud Gentile et Romanum sit nomen, displicuisset Judaeis, quasi ex Saulo Paulus, ex Judaeo factus esset Gentilis et Romanus; sin Saulum se vocasset, Gentilibus visus fuisset a Gentibus ad Judaeos, et a christianismo ad judaismum velle redire. Prudenter ergo nomen suum subticuit, ne hos illosve nomine suo offenderet.
Addunt nonnulli, videri Paulum eadem de causa hanc Epistolam tradidisse Barnabae, ut ipse eam quasi nomine suo vulgaret, ideoque a Tertulliano Barnabae eam adscribi. Verum Paulus seipsum et nomen suum Hebraeis satis indicat, cap. ult. vers. 23.
Secundam causam cur Paulus nomen suum hic sileat, affert Theodoretus et Clemens loco jam citato, videlicet modestiam Pauli, quia scilicet ipse in hac Epistola praedicat et celebrat Christum, primum Hebraeorum Apostolum. Rursum, quia Hebraei curae Petri et Jacobi erant commissi: Paulus vero non Judaeorum, sed Gentium erat doctor et Apostolus. Hac de causa noluisse se nominare, quia simul se de more vocare debuisset eorum Apostolum; quod noluit, sed hunc titulum tum Christo, tum S. Petro et Jacobo concessit: unde Paulus Hebraeis hic scribit, non quasi doctor et Apostolus, sed quasi eorum socius et amicus, ut patet cap. ult. vers. 3.
Addunt aliqui tertiam causam, scilicet hanc fuisse Hebraeorum consuetudinem, ut in epistolis nomina sua non praefigerent. Quae consuetudo colligi videtur ex IV Reg. x, 2. Sed haec causa non satis certa aut solida videtur.
Quaeritur tertio, qua lingua conscripta sit haec Epistola? Aliqui, cum Origene et Clemente Alexandrino loco citato, respondent graece esse scriptam, ita ut sententia et res sit Pauli, phrasis vero et stylus S. Lucae aut Clementis, ideoque sit elegantior aliis Pauli epistolis. Verum sic non tam Paulus quam Lucas aut Clemens hujus Epistolae esset auctor et scriptor hagiographus, utpote scribens et concinnans singulas hujus Epistolae sententias, non ex se, sed ex instinctu Dei et dictante Spiritu Sancto.
Dico ergo cum S. Hieronymo in Catalogo Scriptorum Ecclesiast., in Clemente, cum Theodoreto et Oecumenio hic, cum Clemente Alexandrino supra, Paulum scripsisse hanc Epistolam hebraice, utpote Hebraeum Hebraeis: hebraice inquam, non pure, sed corrupte, puta syriace, uti locuti sunt Judaei post reditum e Babylone et tempore Christi. Scripsit itaque Paulus hanc Epistolam Hebraeo, id est suo vernaculo eloquio disertissime, et pari eloquentia versa est in Graecum a Luca, uti censuit Clemens Alexandrinus apud Eusebium, lib VI Hist., cap. XI; vel potius, ut Eusebius, Hieronymus, Theodoretus et Oecumenius, a Clemente Romano, cujus epistola ad Corinthios cum hac ad Hebraeos et stylo et sensu valde consentit. Et haec est causa cur inter hanc ad Hebraeos et alias Pauli ad alios epistolas, magna sit styli dissimilitudo.
Dices: Si scripsit hebraice, cur ergo citans scripturam veteris Testamenti, non eam citat juxta textum Hebraeum, sed juxta versionem Septuaginta?
Respondeo: Paulum in autographo Hebraeo citasse scripturam juxta textum Hebraeum, sed Graecum interpretem substituisse versionem Septuaginta, utpote Graecis notiorem. Ita textum Hebraeum citavit Paulus in Syra, id est Antiochena, synagoga, Actor. xiii, 35 et 41, ubi tamen Lucas Graecis graece scribens, versionem Septuaginta substituit: idipsum fecit quoque interpres S. Matthaei, cap. xiii, vers. 14, et alibi, ut ibidem Jansenius et alii annotarunt. Nisi malis dicere cum Ribera, Galeno et Baronio, tom. 1, pag. 677, illo tempore versionem Septuaginta fuisse vulgatam apud omnes, tam Judaeos, quam Graecos, et e Graeco in Syrum idioma fuisse conversam, illudque citasse Paulum: unde et Josephus et Philo, Hebraei licet, Septuaginta tamen sequuntur et citant potius quam Hebraea ipsa autographa.
Dices secundo: Si hebraice scripsit haec Paulus, cur ergo Hebraeum nomen unum per aliud interpretatur, dicens cap. vii, vers. 1 et 2: «Melchisedec, qui interpretatur rex justitiae;» et: «Rex Salem, id est pacis.»
Respondent aliqui, non Paulum haec Hebraea nomina interpretatum esse, sed interpretem Graecum hasce interpretationes Paulo addidisse. Verum id dici nequit: ipse enim contextus arguit eas esse Pauli; nam in hisce interpretationibus magnam argumentationis suae vim ponit ipsemet Paulus. Dico ergo, ipsummet Paulum Hebraeas hasce voces interpretatum esse per alias similes, vel per easdem, sed divulsas et separatas, ut eas magis inculcaret, et sensum in iis latentem explicaret et perurgeret, dicendo vers. 2: «Melchisedec» idem est quod melech, id est rex, sedec, id est justitiae; sicut latine quis recte interpretatur, dicens, frugifer idem est quod frugem ferens, corniger idem est quod cornu gerens. Adde, Apostolum Hebraeas voces non interpretari per Hebraeas, sed per Syras quibus tunc loquebantur Judaei: sicuti jam Syrus interpres (quem nonnulli putant non esse interpretem, sed ipsum autographum Pauli, quod mox examinabo) interpretatur eadem nomina dicens, Melekisedec, id est, malca dekinuta.
Quaeres hic, an textus Syriacus qui extat in Bibliis Regiis, sit ipsum Pauli autographum; multis id suadere conatur Albertus Widmanstadius, Ferdinandi Imperatoris nuper Cancellarius, qui primus novum Testamentum syriace in Europa imprimi curavit, et Guido Fabricius, qui illud in Latinum convertit, atque Matthaeus Galenus, Duacensis Cancellarius, qui in hanc epistolam commentans Syrum prae Graeco sequitur et explicat.
Verum hoc valde incertum est et parum probabile. Viris enim doctis textus hic Syriacus recentior et ex Graeco traductus videtur, praesertim cum idem, suique per omnia similis extet in omnes Pauli et aliorum Apostolorum epistolas, omniaque Evangelia, quae non dubium est primitus conscripta esse graece, non syriace, atque in Syriacum a Syro quodam interprete esse conversa. Quem licet Syri putent fuisse S. Marcum Evangelistam, tamen verius est non Marcum, sed alium Marco longe posteriorem fuisse: nam S. Cyrillus, Clemens, Athanasius, Theodoretus, Damascenus et alii, qui in Syria, vel Aegypto vixerunt et scripserunt, hujus versionis Syriacae non meminerunt. Rursum hunc Syrum textum non esse Pauli, nec Marci, nec primi illius aevi Christiani, patet ex eo, quod haec Syriaca versio phrasi et idiotismo discrepet a Syra lingua, qua loquebantur Judaei tempore Christi, Pauli et Marci. Nam Matth. xxvii, 8, pro haceldema, uti dicebant Judaei tempore Christi, Syra jam versio habet aguresa daddema, ubi graecizat. Nam ex ἀγρός, id est ager, format aguresa. Sic Matth. xxvii, 46, pro Eli Eli, uti dixit Christus, Syrus jam habet Il Il. Sic pro Jerusalem, Syrus vertit Ourischlem; pro Kephas, Kipho; pro Pascha, Pezcho; pro Golgota, Golgoulto; pro Joseph, Jauseph; pro Jacob, Jaacoub; pro Messia, Meschicho; pro Mose, Mousche; pro Esau, Isou; pro Isaac, Ischok; pro Israel, Israiel; pro Abel, Hobel; pro Cain, Koin. Ex quibus aliisque patet, alio idiomate locutum esse Christum et Judaeos, alio vero Syriacam hanc novi Testamenti versionem esse conscriptam.
Extat quoque haec Epistola pure hebraice impressa. Verum hoc non esse autographum S. Pauli, quin potius illud a quopiam Hebraeo ex Latino vel Graeco in Hebraeum esse traductum, facile quivis doctus deprehendet.
Tale est et Evangelium S. Matthaei Hebraicum; quod Sebastianus Munsterus, et post eum Quinquarboreus edidit, asserens se illud a Judaeis extorsisse. Quasi vero soli Judaei hostes Christi infensissimi, illud Christianis negligentibus per tot annorum centurias tam studiose custodierint. Adde hoc opus spurium et supposititium esse, satis colligi ex eo, quod in margine saepe alias et plane diversas ab iis quae sunt in textu voces synonymas pro textu substituat, quodque verbotenus Latinum textum referat, et saepe nimis pueriliter hebraismos consectetur.
Talis est et Tobias Hebraicus, quem Paulus Fagius, vir aeque ac Munsterus suspectae fidei, Constantinopoli, ut ipse ait, acceptum edidit, et pro autographo supposuit. Testatur enim S. Hieronymus in prologo qui Tobiae praefigitur, Tobiam non Hebraeo, sed chaldaeo sermone, utpote in Assyriaca captivitate, esse conscriptum. Unde, phrasin Hebraeam hujus Tobiae videri mimi alicujus Rabbini aut Hebraei, utpote quae ita pueriliter saepe Graeco textui respondet ad verbum, ut plane ex eo traducta et expressa videatur, resectis tamen quibusdam quae traductori displicebant. Insuper fingit hic auctor Tobiam cum curari non posset, ivisse in Alemanniam. Nimirum hos omnes libros Alemanni alicujus Lutherani aut Judaei, et forte ejusdem a quo primo editi sunt, foetus supposititios esse, suspicari licet.
Quaeritur quarto, quodnam sit hujus Epistolae argumentum? Respondeo: Scripta est haec Epistola quasi circularis ad Hebraeos omnes toto orbe dispersos, sed maxime ad Hebraeos in Judaea degentes, ut per omnes eorum Ecclesias legeretur. Id patet cap. ult., vers. 23, ubi se cum Timotheo propediem ad eos, scilicet in Judaeam, venturum significat. Cur dicti sint Hebraei, dixi II Cor. xi, 22.
Hebraeis itaque scribit Paulus hoc fine et scopo, ut nimirum eis ostendat et demonstret dignitatem Christi et Evangelii, cui cedere debeat Moses et lex vetus, ut scilicet eos a judaismo omnino, integre et perfecte transferat ad christianismum, in eoque confirmet. Ita Scholiastes Graecus, Primasius, Sedulius et alii.
Hac de causa Paulus Hebraeis hic proponit, et probat primo, divinitatem et dignitatem Christi. Secundo, ejusdem sacerdotium, scilicet unicum Christi in cruce sacrificium, omnibus veteribus adumbratum, solum fuisse sufficiens ad nostram omnium redemptionem perficiendam. Tertio, demonstrat Christi officium esse, ut per suum sanguinem sit peccatorum omnium expiator, redemptor, mediator, et pontifex noster ac coeli reserator. Quarto, affert differentiam et excellentiam Testamenti novi prae veteri. Quinto, consolatur eos qui a Magistratibus Judaicis, permittentibus Romanis praesidibus, propter Christi fidem, et a lege Mosis defectionem, quasi apostatae bonis suis spoliabantur, variisque modis divexabantur. Imo, si credimus S. Chrysostomum, consolatio haec et confirmatio eorumdem, scopus est totius Epistolae. Demum morum instructione et praeceptis ethicis hanc Epistolam Paulus more suo concludit.
Scripsit hanc Epistolam, ut ait cap. ult., vers. ult., ex Italia, scilicet Roma, non anno Neronis 14, cum Romam ex Hispania secundo rediit martyrio coronandus, ut volunt aliqui; sed cum in primis vinculis causam suam feliciter apud Neronem perorasset, ejusque liberandi spes optima affulgeret, ut colligitur cap. ult., vers. 23, anno scilicet Neronis quarto, qui fuit Christi sexagesimus. Ita cum Chrysostomo, Galeno et aliis Baronius.