Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Demonstrat Christum Mosi, Prophetis et angelis, ac consequenter legem Christi legi Mosis per angelos datae praestare.
Hinc primo, vers. 2, docet Christum esse Deum, Dei Patris Filium, haeredem et imaginem, conditorem et gubernatorem saeculorum.
Secundo, vers. 3, docet Christum, qua homo est, esse redemptorem peccatorum, eumque sedere a dextris Dei.
Tertio, vers. 4, ad finem, ex psalmis probat Christum hominem angelis praecellere divina origine et filiatione, honore et cultu latriae, potentia, aeternitate, dominio et imperio, scilicet Christum omnium esse dominum, angelos vero Dei et Christi esse ministros.
Textus Vulgatae: Hebraeos 1:1-14
1. Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus in Prophetis: novissime 2. diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit haeredem universorum, per quem fecit et saecula: 3. qui cum sit splendor gloriae, et figura substantiae ejus, portansque omnia verbo virtutis suae, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis: 4. tanto melior angelis effectus, quanto differentius prae illis nomen haereditavit. 5. Cui enim dixit aliquando angelorum: Filius meus es tu, ego hodie genui te? Et rursum: Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in Filium. 6. Et cum iterum introducit Primogenitum in orbem terrae, dicit: Et adorent eum omnes angeli Dei. 7. Et ad angelos quidem dicit: Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis. 8. Ad Filium autem: Thronus tuus, Deus, in saeculum saeculi: virga aequitatis, virga regni tui. 9. Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exultationis prae participibus tuis. 10. Et: Tu in principio, Domine, terram fundasti: et opera manuum tuarum sunt coeli. 11. Ipsi peribunt, tu autem permanebis, et omnes ut vestimentum veterascent, 12. et velut amictum mutabis eos, et mutabuntur: tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. 13. Ad quem autem angelorum dixit aliquando: Sede a dextris meis, quoadusque ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? 14. Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos, qui haereditatem capient salutis.
Versus 1: Multifariam, Multisque Modis Olim Deus Loquens Patribus in Prophetis
1. Multifariam, multisque modis olim Deus loquens (graece λαλήσας, id est locutus) patribus in Prophetis, novissime diebus istis locutus est nobis in Filio, — id est per Filium. Vide Can. 25. Per tres antitheses Apostolus hic praefert Evangelium, id est doctrinam Christi, doctrinae Mosis et Prophetarum.
Prima antithesis est, quod haec doctrina Prophetarum tradita sit, «multifariam multisque modis,» id est, per varias multiplicesque figuras, visiones et oracula; illa vero Christi data sit tota simul et semel per unum Christum, dum legem Evangelicam nobis tradidit. Unde pro multifariam graece est πολυμερῶς, id est, multipartite, per multas partes et vices, quia scilicet Deus non omnia uni Prophetae, verbi gratia Jeremiae, sed partem suae veritatis, salutis et mysteriorum Christi, Jeremiae, partem Isaiae, partem aliam aliis Prophetis revelavit. Rursum, pro «multisque modis» graece est πολυτρόπως, id est, multiformiter, quasi vertens se in varias formas, modos, similitudines. Sic enim Homerus Ulyssem vocat πολύτροπον, quia versatili erat ingenio, noveratque se omni loco, tempori et personis accommodare. Sic Deus apud Prophetas vertit se in omnes formas et figuras, ut populum Judaeorum durum et rudem doceret, molliret et flecteret, quando Ezechieli apparuit in curru Cherubim, Jeremiae in virga vigilante et olla succensa, Isaiae in throno excelso et Seraphim, Danieli in specie antiqui dierum, ubi ministrabant millia millium, et decies millies centena millia assistebant ei; Oseae, Joeli, Zachariae et caeteris, aliis symbolis et formis sese ostendit. Et hoc est quod Dominus per Oseam dicit, cap. xii: «Visionem multiplicavi, et in manu Prophetarum assimilatus sum,» id est, per Prophetarum visa, dicta et facta, variis tum personis, tum rebus me assimilavi. Ita S. Hieronymus ibi.
Prophetae ergo per varias tum partes et vices, tum formas et similitudines cognoverunt et alios docuerunt id, quod Christus qui est in sinu Patris, totum simul in Verbo vidit, nosque edocuit: nam partem quasi sui Prophetis, Christo vero totum se clare spectandum et promulgandum exhibuit Deus.
Secunda antithesis est, quod Prophetae docuerint olim, locutique sint priscis Patribus, Judaeis scilicet, iisque solis; Christus vero jam novissime diebus istis locutus sit nobis, omnibus, inquam, hominibus totius mundi, q. d. Prophetae prisco et rudi incultoque saeculo rudes et incultos patres nostros docuerunt; Christus vero nos tot legis praeceptis, tot ceremoniarum ritibus, tot Prophetarum oraculis instructos et expolitos docuit ipsum apicem veritatis, salutis, sapientiae et perfectionis.
Unde nota: Pro novissime diebus istis, graece est ἐπ' ἐσχάτων τῶν ἡμερῶν τούτων, id est novissimis vel ultimis diebus; id est temporibus istis, q. d. Olim unus Propheta alteri, una lex alteri successit, jam vero omnibus prophetis ultimus Christus, et omnibus legibus ultima lex Christi successit, cui nulla alia succedet. Unde sequitur nec plenas, nec perfectas fuisse leges et doctrinas Prophetarum: Christi vero legem et doctrinam plenam et perfectam esse, adeo ut nihil illi sit adjiciendum.
Secundo, hisce verbis, ait Chrysostomus, excitat Paulus Hebraeos ad spem et constantiam in persecutionibus pro fide tolerandis, q. d. Agite, modicum adhuc tolerate, en hi sunt ultimi dies, post quos mox sequetur finis laborum et passionum, atque initium praemiorum et gaudiorum; en aspirat jam dies aeternitatis, en imminet vita illa gloriosa et beata, regnum, inquam, Christi, cujus non erit finis.
Tertia antithesis est, quod Prophetae docuerint quasi Prophetae, id est quasi homines, futura de Christo et Ecclesia Christi obscure praevidentes et praenuntiantes; jam vero in lege nova doceat nos Christus Filius Dei, qui clare videt et penetrat omnem Dei Patris sapientiam: sicut ergo umbra corpori, ita Prophetae Christo cedere eoque praesente tacere debent, q. d. Paulus: Videte ergo, o Hebraei, et agnoscite vestram felicitatem; gratias immortales agite Deo optimo maximo, quod vos in hoc legis novae saeculum reservarit, quo non Prophetas imperfecte, membratim per partes, et obscure docentes et prophetantes, sed ipsummet Dei Filium omnium arcanorum Patris conscium videre, eumque clarissime et plenissime docentem, atque abscondita a constitutione mundi eructantem audire licet. Ac consequenter, advertite quam Christo prae Mose et Prophetis credere, in ejusque fide vos corroborare debeatis, ut scilicet bonorum rapinam, malaque omnia, adeoque mortem et martyrium pro ea libenter et constanter subeatis: utrumque enim intendit Apostolus, ut dixi in proœmio.
Versus 2: Quem Constituit Haeredem Universorum, per Quem Fecit et Saecula
Quem constituit haeredem universorum, — non tantum hominum, sed omnium omnino rerum quae creatae sunt; πάντων enim, id est universorum, in neutro genere hic capitur, ut patet ex seqq. Nota vocem constituit, scilicet Deus Pater Christum qua homo est. Christus enim qua Deus est, natus est haeres, dominus et opifex omnium: qua vero homo est, non natus, sed constitutus est a Deo haeres, id est Dominus, et ex aequo cum Deo Patre consors ac possessor (hoc enim est κληρονόμος) omnium scilicet creaturarum, et hominum, ac totius orbis. Et hoc est quod Psal. ii, 8, dicitur: «Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae.» Et Joan. xiii, 3: «Sciens Jesus quia omnia dedit ei Pater in manus.»
Nota secundo: Vocat Apostolus Christum haeredem ex asse omnium bonorum Patris, ut significet primo, Christum, qua homo est, esse filium Dei naturalem, propter gratiam unionis qua Verbo Filioque Dei unitur. Christus ergo, qua homo est, jus habet ad haereditatem Dei Patris, ut scilicet sit particeps et consors divinae beatitudinis et gloriae, ac dominus omnium. Secundo, hisce verbis significat Christum primarium et necessarium esse haeredem Dei Patris, adeoque neminem posse in consortium haereditatis, beatitudinis et gloriae Dei admitti, nisi per Christum in filium adoptetur; ideoque quemque satagere debere ut huic haereditati Christi in Ecclesia per fidem et baptismum adscribatur, in eaque perseveret, q. d. Sine Christo nemo salvus haeresque Dei esse, nemo haereditatem vitae aeternae cernere potest. Persistite ergo, o Hebraei, in fide, gratia et Ecclesia Christi, nullaque persecutio ab eo vos separet: siquidem non potestis esse Dei haeredes, si Christi non sitis: Christus enim plenus et adaequatus Patris est haeres. Quare quem Christus in hanc haereditatem suam non admittit, is eam adire Patrisque haeres ac beatus esse nequit.
Per quem fecit et saecula. — Praepositio per causam, non instrumentalem, nec ministerialem, uti volunt Ariani, sed principalem significat, ut patet ex vers. 10 et vers. 3, q. d. Deus Pater per Filium suum, qui est Verbum suum aeternum, quasi per ideam omnes rerum gradus et species continentem, et quasi per sapientiam architectonicam increatam, omnisciam et omnipotentem, in qua sunt et vivunt sempiternae rerum omnium rationes, «fecit,» id est creavit et produxit, «saecula,» id est tempora et temporaria omnia, scilicet mundum et omnia quae in mundo sunt. Ubi nota: Graecum αἰών respondet Hebraeo olam, et proprie significat saeculum, aevum et tempus decurrens, sibique succedens, quod in Scripturis subinde vocatur generatio, ut cum dicit Ecclesiastes, cap. 1, vers. 4: «Generatio praeterit, generatio advenit.» Et Gen. xv, 16: «Quarta generatione (id est quarto saeculo vel aevo) revertentur huc.» Sic vocamus saeculum sive aevum Noe, Abrahae, Mosis, id est tempus quo vixit Noe, Abraham, Moses. Verum metonymice αἰών, id est saeculum, significat res quae illo saeculo et tempore existunt, ut saecula sint idem quod saecularia, aeviterna, temporaria: puta mundus, et omnes res mundanae quae aliquo saeculo aut tempore creatae aut factae sunt et subsistunt. Itaque olamim, id est saecula, ponitur pro hannibrahim vehannaasim, id est pro rebus creatis et factis in saeculo. Sic cap. xi, Apostolus dicit, aptata esse saecula, id est creata mundana omnia, verbo Dei, quod hic totidem pene verbis dicit: «Per quem fecit et saecula,» q. d. Christus est super et ante saecula, ab aeterno est creator, non creatura: est opifex saeculorum et rerum omnium.
Ubi nota: Inculcat hic Apostolus Hebraeis utramque Christi naturam: humanam, cum dicit: «Quem constituit haeredem universorum;» divinam, cum dicit: «Per quem fecit et saecula.» Atque ne putes fecisse ea per Filium quasi per instrumentum, subdit illico:
Versus 3: Qui Cum Sit Splendor Gloriae et Figura Substantiae Ejus, Portansque Omnia Verbo Virtutis Suae, Purgationem Peccatorum Faciens, Sedet ad Dexteram Majestatis in Excelsis
3. Qui cum sit splendor gloriae, et figura substantiae ejus, — q. d. Filius est splendor gloriae, id est gloriosae majestatis ejus, scilicet Patris. Pro splendor graece est ἀπαύγασμα, quod Syrus vertit tsemcha, id est germen. Sed non satis vim Graecae vocis expressit: ἀπαύγασμα enim proprie idem est quod Hebraeum zohar, id est claritas, splendor, fulgor, refulgentia, seu id in quo resplendet paterna gloria, id est gloriosa majestas. Sicut enim radius a sole, ita Filius a Patre procedit; et sicut sol suam lucem, decorem et gloriam ostendit in suis radiis ita splendentibus, in iisque quasi refulget et relucet: ita Pater suam gloriam ostendit in generatione sui Filii tam fulgidi et gloriosi. Alludit Apostolus, vel potius citat Sap. vii, 26, ubi dicitur de Sapientia aeterna, id est de Filio: «Candor est lucis aeternae, et speculum sine macula.» Ibi enim pro candor, graece est eadem vox quae hic, scilicet ἀπαύγασμα, id est splendor. S. Augustinus, lib. IV De Trinit., cap. 2, interpretatur: «lux est lucis aeternae.» Sed vox candor clarius significat fulgorem lucis aeternae. «Candor» ergo idem est quod candidus, lucidissimus, purissimus splendor et fulgor. Addit Sapiens Filium esse Patris «speculum sine macula,» quia in Filio quasi in speculo limpidissimo relucet Patris gloria et majestas.
Nota hic, Deum Patrem optime comparari Soli et luci, idque ob magnas et multas analogias, quas recenset S. Dionysius, lib. De Divin. Nomin., cap. IV; ac consequenter generatio Filii optime comparatur emanationi radii a sole. Hac enim similitudine, ut notat S. Ambrosius, lib. I De Fide ad Gratianum, cap. iv, et Patres Graeci, tria significantur: primo generationem Filii esse naturalem, Filiumque a Patre non libere, sed naturaliter, perinde ut radium a Sole procedere. Unde Cyrillus, lib. X Thesauri, cap. viii, hinc probat Filium Dei non praecedente voluntate et electione, sed secundum naturam a Patre generatum esse.
Secundo, hac radii et Solis similitudine significatur immutabilitas generationis Filii: sic enim sine mutatione et immutabiliter radius a Sole profluit.
Tertio, significatur generationis hujus aeternitas: radius enim sive splendor Soli coaevus est. Ubi ergo, inquit Chrysostomus, sunt Ariani qui dicunt: «Erat quando non erat?» id est erat tempus quando non erat Filius.
Rursum quarto, significatur generationis ejusdem puritas, quia lux a Sole promanat sine ulla faece aut commixtione quasi spiritualis et purissima qualitas.
Quinto, hinc colligit Damascenus, lib. I De Fide, cap. ix, Filium a Patre esse inseparabilem: sic enim lux et radius a Sole inseparabilis est. Rursum nunquam posse Filium deficere, quia lux Solis durante Sole deficere nequit. Denique sicut a Sole et splendore calor, ita a Patre et Filio Spiritus Sanctus procedit.
Perperam ergo Beza hunc locum Apostoli explicat de humanitate Christi: passim enim Patres explicant de divinitate, illudque satis evincit id quod sequitur: «Et figura substantiae ejus.» Hoc enim humanitati competere nequit. Ac rursum illud Sapient. vii, 26: «Candor est lucis aeternae,» quod de Sapientia increata dicitur. Quem locum hic citat Apostolus. Fateor tamen haec posse secundario ad humanitatem Christi derivari et accommodari: humanitas enim est splendor gloriae, id est gloriosae divinitatis; quia in ipsa humanitate Christi, utpote tam pulchra, gloriosa et augusta, resplendet ipsa substantiae ejusdem deitas.
Et figura substantiae ejus. — Pro figura graece est χαρακτήρ, id est expressa et quasi exsculpta imago, signum et similitudo, ex qua archetypum, sive exemplar, id est Deum Patrem, agnoscamus et intueamur, sicut ex imagine in cera expressa agnoscimus et intuemur sigillum quod illam expressit: Graecum enim χαράσσω idem est quod insculpo, notam aut formam imprimo; inde χαρακτήρ idem est quod insculpta et impressa imago. Character ergo hic significat Filium esse Patris imaginem, non inanem, umbraticam, fugacem et evanidam; sed constantem, expressam, insculptam, quae ad vivum, Patrem Patrisque vultum repraesentet. «Hunc enim Pater signavit (ἐσφράγισεν, id est sigillavit, et quasi sigillo expressit) Deus,» inquit ipse Filius, Joan. vi, 27. Filius est figura substantiae Patris, quia per se subsistit, et in se paternos ostendit characteres, ait Theodoretus; «ut omnimodam similitudinem et propriam exemplaris imaginem ostendat,» ait S. Chrysostomus.
Nota: Pro substantia graece est ὑποστάσεως: ὑπόστασις autem, inquit S. Hieronymus ad Damasum, idem est quod οὐσία, id est, essentia et substantia. Et sic S. Hieronymus in Deo agnoscit unam hypostasim, sicut et unam essentiam, nec audet dicere in Deo esse tres hypostases, ne videatur dicere in Deo esse tres substantias. Ita quoque Epiphanius, haeresi 69, per hypostasim hic essentiam accipit, quasi Filius hic dicatur figura hypostaseos, id est, figura essentiae Patris. Additque Filium dici «figuram,» non quod veritate substantiae Patris careat, sed quia per suam substantiam Patrem repraesentat. Verum hoc dici nequit: nam essentia Patris non generat essentiam Filii. Nec Filius essentiae Patris habet imaginem, figuram et characterem, sed identitatem. Melius ergo S. Basilius, epist. 43 ad Greg. Nyss., Chrysostomus, Theodoretus, Theophylactus et alii hic «hypostasim» sumunt pro persona Patris, cujus imago est Filius, ut videlicet subsistat tanquam hypostasis similis hypostasi et substantiae Patris, eo modo quo dixi II Corinth. iv, 4; ὑπόστασις enim idem est quod subsistentia: subsistentia autem non est aliud quam persona. Unde liquet nomen «figurae,» sive imaginis, competere soli Filio proprie et personaliter, non Patri, nec Spiritui Sancto, quia solus Filius procedit ut Verbum a Patre. Verbum autem est «figura» et imago intelligentis et rei intellectae, quod scilicet ejus conceptum et intellectionem plane et plene intelligenti repraesentat, sicut speculum repraesentat speciem rei sibi objectae. Quare «figura» et imago sunt nomina relativa, ac significant relationem Filii ad Patrem: figura enim est figurati figura, et imago est exemplaris imago, sicut Filius est Patris filius. Atque haec est causa, cur Filius distinguatur a Spiritu Sancto, quia scilicet Filius, vi processionis suae, procedit a Patre ut Verbum, id est ut imago Patris, ideoque ei in natura simillimus et consubstantialis, atque idcirco dicitur generari a Patre, et processio ejus est generatio; Spiritus Sanctus vero procedit, non ut Verbum, sed ut amor Patris et Filii. Amor autem non est imago, nec amantem amato assimilat, sed est impulsus, qui amantem ad amatum quasi extra se amandum impellit et rapit; quia vero hic amor est in ipso Deo, hinc Spiritus Sanctus est Deus: quia quidquid est in Deo, hoc est immensum, infinitum, aeternum, ideoque Deus. Ita S. Augustinus, lib. VII De Trinit., cap. 1; S. Thomas, I part., Quaest. XXXV, art. 2, et ibi Suarez et Vasquez.
Notant secundo, Theodoretus et Theophylactus, «hypostasim» hic opponi haeresi Photini, qui docebat Filium per se non subsistere: cum enim dixisset Apostolus: «Qui cum sit splendor gloriae,» ne quis putaret Filium esse splendorem talem, qualis apud nos est, qui scilicet sit accidens, mox hoc excludens subjecit, dicens: «Et figura substantiae ejus,» q. d. Filius est splendor, sed splendor subsistens, quasi hypostasis et persona similis hypostasi et personae Patris. Hinc rursum excluditur haeresis Sabellii, docentis eamdem esse hypostasim sive personam Patris et Filii: nec enim hypostasis expressa et producta potest eadem esse cum hypostasi exprimente et producente, sed ab ea distingui debet, perinde ut sigillum a figura sua, quam cerae imprimit, distinguitur.
Portansque omnia verbo virtutis suae, — q. d. Filius suo verbo et jussu potenti omnia portat, id est sua subsistentia, nutu et potentia sustentat et bajulat totum pondus creaturarum, inquit Theophylactus, quasi Atlas mundi. Hoc enim significat Graecum φέρων, quod Syrus vertit achid, id est complectens, continens, coercens omnia quasi omnipotens. Est enim achid apud Syros epithetum Dei, notatque omnipotentiam. Secundo, φέρων cum Erasmo verti potest, agens, movens, moderans, gubernans omnia, uti eadem creavit: nam φερόμενα, inquit Erasmus, dicuntur, quae impetu quodam aguntur; unde et φοράν impetum vocant. Rursum, non dicit Paulus gubernat, sed portat; imo in Graeco non dicit portat, sed φέρων, id est fert. Nam, ut ait Chrysostomus, qui gubernat et portat, id facit cum negotio et labore; fert vero qui sine negotio facillime rem movet, quo libet. Et S. Anselmus, inquit: «Portat omnia, hoc est, sursum tenet, ne decidant, et in nihilum revertantur, unde creata ab ipso fuerunt; et sustentat ea non labore et difficultate, sed imperio suae potentiae.»
Utraque haec expositio congrua est et connexa. Deus enim, Deique Filius, qui est splendor et virtus gloriae Dei, quasi summus rex et moderator omnium, tam portat et sustentat, quam agit et movet totum hoc universum: hinc ejus gloriosa providentia, sustentatio et gubernatio significata fuit Ezechieli, cap. 1, per currum Cherubim, qui, ut ait Ezechiel, symbolum erat gloriae Dei. Sicut enim Eliseus Eliae, cum raperetur in coelum, acclamabat: «Pater mi, currus Israel et auriga ejus.» Quasi diceret: Tu, o Elia, eras quasi currus portans Israelem, et simul eras quasi auriga ejusdem, regens et agitans eum ad omne bonum. Princeps enim, Propheta et Praelatus est quasi currus et auriga populi et reipublicae; sustinet enim quasi currus onera populi, et quasi auriga populum regit, aurigatur et praesidet, et simul bajulat et portat instar matris quae portat et regit infantem. Hinc de Christo principe dicitur: «Cujus principatus super humerum ejus,» Isaiae ix, 6. Hac etiam de causa princeps hebraice dicitur nasi, quasi dicas portitor sive bajulus, qui scilicet populi onera levat et portat: a radice nasa, id est levavit, tulit, portavit. Unde nasi dicitur portitor, et nose portans: quo nomine hebraice scribens hic usus videtur Apostolus. Hinc Moses, Num. 11, 12, Domino conqueritur: «Cur,» inquit, «ut posuisti pondus universi populi hujus super me; numquid ego concepi omnem hanc multitudinem, vel genui eam, ut dicas mihi: Porta eos in sinu tuo, sicut portare solet nutrix infantulum?» Sicut ergo Elias fuit currus Israel et auriga ejus, ita Deus est quasi currus portans totum mundum, et sustentans omnes mundi creaturas, quae alioqui in nihilum ex quo venerunt, reciderent. Est et Deus simul quasi auriga currui insidens et praesidens, currumque hunc totius mundi agens, movens et gubernans. Secundo, hunc currum, teste Ezechiele, undique stipant angeli Cherubini, quasi Dei administri, unde et «spiritus vitae erat in rotis» ejus, id est halitus vitalis et spiritus animalis a Deo in rotas permeabat et diffundebatur, juxta illud Virgilii: «Spiritus intus alit, totamque infusa per artus mens agitat molem, et magno se corpore miscet.» q. d. Hic currus, hoc Dei vehiculum per se currebat animalibus Cherubim praeeuntibus, et rotis per se motis, ex vi et impulsu iis a Deo per angelos impresso. Hac enim phrasi symbolice non aliud significatur, quam quod coeli et mundus sint quasi Dei praesidentis currus, sponte sub eo currens, quodque Deus illi dominans per angelos gyret coelos, tempora resque omnes fortissime et suavissime regat, moveat ac gubernet. Itaque videtur hic Paulus ad currum hunc Cherubim Ezechieli ostensum alludere, ut ibidem annotavit Hieronymus Prado. Unde et sedens et praesidens in curru hoc similis erat Filio hominis, inquit Ezechiel: quod idem est cum eo quod hic dicit Paulus, Filium portare omnia verbo virtutis suae.
Potest tertio, Graecum φέρων verti proferens, alens, fovens omnia quasi pia mater, ut φέρων sit idem quod Hebraeum mecalkel; sed, ut dixi, Apostolus potius usus videtur verbo nose: hoc enim proprie significat eum qui aliquid fert aut portat. «Verbo virtutis suae,» id est nutu potentiae suae (virtus enim idem est quod potentia, hanc enim significat Graecum δύναμις), sive potenti suo jussu et imperio, quasi potentissimus princeps, cui satis est os aperuisse, ut fiat quidquid voluerit, dixit enim et facta sunt, q. d. Sicut per Filium Deus fecit saecula, id est mundum, et mundana omnia: ita per eumdem eadem quae facta et condita sunt, non sua sollicitudine, cura et industria, uti faciunt homines dum suos regunt, sed sua virtute, verbo et nutu potenter regit et administrat.
Hanc Dei potentiam significat Isaias, cap. XL, vers. 12, ubi dicit, Deum tribus digitis appendere molem terrae: «Quis,» inquit, «mensus est pugillo aquas, et coelos palmo ponderavit? quis appendit tribus digitis molem terrae, et libravit in pondere montes, et colles in statera?» Quis? nisi solus Deus, Deique Filius? Et Sapiens, Sapient. XI, 12: «Virtuti,» inquit, «brachii tui quis resistet? quoniam tanquam momentum staterae, sic est ante te orbis terrarum, et tanquam gutta roris antelucani, quae descendit in terram.» Ubi «momentum» idem est quod minima inclinatio aut motus. Graece enim est ῥοπὴ ἐκ πλαστίγγων, id est vergentia vel inclinatio ex lancibus librae, quae scilicet quoniam semper agitantur, hinc semper una pars alia magis minusve pendula inclinat, id est attollitur, vel deprimitur, q. d. Sicut haec propensio lancis minima est, et minimi momenti, sic etiam mundus minimus est respectu Dei. Secundo, sicut haec propensio minimo motu illius qui bilancem manu fert, in aliam partem inclinari potest: sic et mundus totus est in manu Dei quasi libritenentis, ut eum ad libitum quo vult vertat et verset, adeoque coram Deo est «tanquam gutta roris antelucani.» Sicut enim haec orta luce et sole statim ab eo siccatur et sorbetur, sic mundus a Deo quovis instanti everti, imo absorberi potest.
Moraliter et pie S. Bernardus labores et austeritates suorum Religiosorum hisce Apostoli verbis solatur, praefatione in Psalm. Qui habitat: «Mortificamini,» inquit, «tota die in jejuniis multis, in laboribus frequentibus, in vigiliis supra modum, praeter ea quae intrinsecus sunt, contritio cordium et multitudo tentationum. Mortificamini, sed propter eum qui mortuus est pro vobis. Quod si abundat tribulatio vestra pro eo, abundabit consolatio vestra per eum, ut in eo delectetur anima, quae in his renuit consolari. Apud ipsum namque ipsa quoque tribulatio magna quaedam consolatio poterit inveniri. Nonne enim certum est supra vires humanas, ultra naturam, contra consuetudinem esse quae sustinetis? Alius ergo portat ista, ille sine dubio qui secundum Apostolum portat omnia verbo virtutis suae. Quid enim timendum nobis, si adest qui portat omnia? Dominus protector vitae meae, a quo trepidabo.»
Purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis. — Graece est in aoristo καθαρισμὸν ποιησάμενος, id est postquam fecit purgationem peccatorum, seu postquam peccata sua morte expiavit: solet enim saepe Interpres noster aoristos Graecos per praesens vertere. Prius ergo Christus purgavit peccata, deinde posterius hujus expiationis merito consedit ad dexteram Dei. Ita Chrysostomus, Theodoretus, Theophylactus, Oecumenius. Nota: In Graeco additur δι' ἑαυτοῦ, id est per seipsum: quo mira insinuatur charitas Christi, quod scilicet non tantum expiarit, sed etiam quod per seipsum et suum sanguinem eadem expiarit. Ita Chrysostomus. Redit hic Paulus a divinitate ad humanitatem Christi.
Notat hic Apostolus quatuor formas et quasi facies Christi, quas Ezechiel, cap. 1, designavit per quatuor facies Cherubim. Prima enim facies Cherubim est hominis. Haec signat humanam Christi naturam. Hanc notat hic Apostolus cum ait: «Quem constituit haeredem universorum.» Secunda facies est aquilae. Haec signat Christi divinam naturam. Hanc notat hic Apostolus cum ait: «Qui cum sit splendor gloriae.» Tertia facies est vituli. Haec notat Christi sacerdotium et sacrificium. Hanc notat hic Apostolus cum ait: «Purgationem peccatorum faciens.» Quarta facies est leonis. Haec signat Christi regnum et triumphum, quo victor a morte resurrexit et ascendit in coelum. Hanc notat hic Apostolus cum subdit: «Sedet ad dexteram majestatis in excelsis.» Easdem quatuor Christi formas et facies descripsit Apostolus, Philipp. II, 6, ut ibi dixi. Quaternas enim facies quatuor Cherubim unus in se ostendit Christus: ipse enim est aquila, quia Verbum Dei; ipse verus est homo; ipse est leo, quia rex; ipse denique est vitulus, quia sacrificium et sacerdos. Ipse ergo quadriformis est Cherub, in quo latet multiformis sapientia Dei.
Sedet ad dexteram majestatis in excelsis. — Tum quia hic locus eminentissimus eminentissimo homini Christo mortis et peccati expiatori et victori debetur; tum ut Patri assidens illi perpetuo sua stigmata, vulnera, crucem et mortem exhibeat et offerat pro quotidianis hominum peccatis expiandis.
Nota: Pro majestatis graece est μεγαλωσύνης, id est magnitudinis, magnificentiae, majestatis, scilicet divinae et paternae. Inde ut hoc exprimant aliqui, pro in excelsis, subintelligentes in Graeco articulum τῆς, q. d. μεγαλωσύνης τῆς ἐν ὑψηλοῖς, vertunt, majestatis excelsissimae, sive majestatis illius quae excelsissimo loco et throno considet, quae non est alia quam Dei Patris.
Quaeres, quomodo Christus sedeat ad dexteram Dei Patris? Respondeo: Sedere ad dexteram Dei symbolice significat summam Christi dignitatem, excellentiam et gloriam: nec enim proprie Deus habet dexteram aut sinistram; nec Christus qua Deus, nec forte etiam qua homo, in coelo sedet tantum, sed tam stat, quam sedet. Sicut enim sedere situs est hominis quiescentis, regnantis et judicantis: ita stare situs est hominis valentis, robusti, vegeti et beati, qualis est Christus. Dicitur ergo Christus sedere ad dexteram Dei: primo, quia Christus qua Deus est, Deo Patri uti essentia, ita et dignitate et gloria aequalis est; secundo et melius, quia Christus qua homo est, evectus est ad aequalitatem Dei, sive ad participationem et communicationem divinae, uti hypostasis, ita et gloriae. Unde Gabriel Vasquez: Sedere, inquit, ad dexteram Dei qui est in excelsis, per metaphoram denotat maximum honorem quem habuit humanitas Christi, imo et consortium ejusdem dignitatis in eadem sede: et sic ratione unionis hypostaticae cum Verbo, humanitas Christi ab initio conceptionis suae sedit ad dexteram Patris. Verum quia hic et in Symbolo Christus post mortem, resurrectionem et ascensionem in coelum, dicitur sedere ad dexteram Dei, hinc tertio, et optime, humanitas Christi postquam ad coelos ascendit, dicitur sedere ad dexteram Dei, quia super omnes creaturas tam loco, quam beatitudine et gloria exaltata est, ut longe transcendat angelos, Cherubim et Seraphim; sitque Deo proxima tanquam dominans omnibus angelis, hominibus et creaturis aliis, et tanquam judex constituta, ut judicet omnes electos et reprobos: hanc enim electionem meruit Christus per purgationem peccatorum, redemptionem et mortem suam. Plura de hac Christi sessione dixi Coloss. III, 1. Accumulat Apostolus haec Christi epitheta tam magnifica, inquit Chrysostomus, ut Hebraei et nos discamus Christum prae Mose et angelis magni facere, magna ab eo sperare, magna pro ipso facere et pati.
Versus 4: Tanto Melior Angelis Effectus, Quanto Differentius Prae Illis Nomen Haereditavit
4. Tanto melior angelis effectus, quanto differentius prae illis nomen haereditavit. — Vox «melior» hic non ad mores, sed ad praestantiam, dignitatem et potentiam pertinet. «Melior» ergo, graece κρείττων, idem est quod potior, praestantior, dignior. Ita Syrus.
Secundo, pro differentius graece est διαφορώτερον, quod tam excellentius, sive praestantius, quam differentius, verti potest. Ita Syrus.
Tertio, vox «effectus» non significat Christum antea fuisse minorem angelis, ut deinde postea iis major sit effectus, ut vult Erasmus; sed significat Christum hoc ipso quo homo factus est, incarnatus et natus, majorem factum esse angelis: nascendo enim factus est Dei Filius, cujus angeli tantum ministri sunt. Itaque Christus semper major fuit, semper honore praelatus fuit angelis. Unde etiam minus recte alii sic exponunt, «major effectus,» id est, major declaratus est: nec enim de Christi declaratione, sed reali praestantia et praeeminentia loquitur Apostolus.
Quarto, pro haereditavit graece est κεκληρονόμηκε, id est sortitus est, sorte accepit. Sorte id est, haereditate: haereditas enim per sortes, sive sortito inter haeredes dividebatur, indeque vocatur sors haereditaria. Itaque «sortitus est» idem est quod «haereditavit.» Nimirum Christus qua homo hoc ipso quo natus est, unitusque Verbo Dei, uti haeres factus est omnium bonorum, ita et nominis Dei, ut scilicet Filius Dei diceretur, celebraretur, invocaretur.
Nota: Ex professo Apostolus Christum comparat praefertque angelis, ut ostendat quantum christianismus a Christo institutus praestet judaismo et legi veteri, utpote quae tantum per angelos data est.
Versus 5: Cui Enim Dixit Aliquando Angelorum: Filius Meus Es Tu, Ego Hodie Genui Te? Et Rursum: Ego Ero Illi in Patrem, et Ipse Erit Mihi in Filium
5. Cui enim dixit aliquando angelorum: Filius meus es tu, ego hodie genui te? — Nota, angelos dici filios Dei, sed metaphorice, Job XXXVIII, 7: «Cum me laudarent astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei.» Sic enim ab eodem Job Deus dicitur esse pluviae pater, maris, astrorum, adeoque omnium creaturarum pater, id est creator, productor, effector. Hic vero Paulus nomen «filii» proprie accipit pro filio naturali et genuino; subdit enim: «Ego hodie genui te;» et sic non angeli, sed solus Christus est Filius Dei. Ita Chrysostomus.
Ego hodie genui te. — Citat Psalm. II, 7, quem Theodoretus, Hilarius, Origenes et Cyrillus, in Psalm. II; Ambrosius, lib. III De Sacrament., cap. II, et Athanasius apud Oecumenium, intelligunt de humana Christi generatione, q. d. «Ego hodie,» id est, in praesenti tempore et vita, «genui te,» o Christe, hominem ex Beata Virgine, teque hominem univi personae Verbi, ut sis mihi Filius naturalis, perinde ut Verbum est. Favent antecedentia in psalmo, cum ait: «Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus, praedicans praeceptum ejus.» Christus enim, non ut Deus, sed ut homo, constitutus est rex Sionis; et «hodie,» id est, hoc eodem die, quo constitutus est rex, scilicet in die incarnationis, genuit eum Pater, ut esset homo, et homo Deus; idque ut praedicaret praeceptum Dei de hominum redemptione et reconciliatione sibi credentibus praeparata et promissa. Verum melius et aptius S. Augustinus, in Psal. II, et Chrysostomus, Theophylactus, Anselmus, D. Thomas, hic hunc locum accipiunt de aeterna et divina generatione Filii Dei. Unde «hodie» significat praesentem durationem, quae semper praesens est, indivisibilis et immobilis, amplectiturque omne tempus, praeteritum, praesens et futurum, qualis est aeternitas. Unde non dicit: Ego hodie gigno te, quasi jam incipiat gignere, sed «genui te,» quasi jam perfecta sit generatio, et perfectus Filius, utpote jam ante ab omni aeternitate genitus, q. d., ait D. Thomas: Perfectus es, o Fili, et tamen generatio tua aeterna est, et semper a me generaris, sicut lumen in aere perfectum est, et tamen semper a sole quasi gignitur et emanat. «Hodie» ergo, id est in, et ab aeternitate, in qua unum est Hodie, unum instans, unum nunc, scilicet unum stabile et perenne praesens, ego gigno, et genui, et semper gignam te, quasi Verbum et Filium meum.
Hinc sequitur primo, generationem hanc non transire, fluere et praeterire, sed semper eamdem numero in Deo permanere, ut semper gignat Filium. Eadem est ratio de spiratione Spiritus Sancti: Pater enim et Filius semper spirant Spiritum Sanctum, perinde ac sol semper spargit ex se et producit lumen; et perinde ac Deus semper creat quasi mundum, hoc ipso, quo suo continuo influxu eumdem a se creatum in suo esse conservat: conservatio enim haec non est aliud quam continuatio creationis, et continua creatio. Quae omnia in Deo proveniunt ex immensitate simplicitatis, immutabilitatis, foecunditatis et perfectionis divinae essentiae: ex hac enim Pater habet vim et actum semper generandi Filium, et spirandi semper cum Filio Spiritum Sanctum.
Sequitur secundo, in divinis idem esse gignere et genuisse, spirare et spirasse, ac vicissim generari et generatum esse, spirari et spiratum esse: actiones enim divinae in instanti perficiuntur, et aeternitas in uno «hodie,» imo in uno instanti perficitur; unde in aeternitate idem est praesens, praeteritum et futurum.
Sequitur tertio, actiones immanentes, scilicet generationem et spirationem, earumque terminos, scilicet Filium et Spiritum Sanctum, esse Deo Patri coaeternos, quia cum Hodie aeternitatis incipiunt.
Sequitur quarto, in Deo vere esse generationem, scilicet per intellectum. Intellectio enim, conceptio et dictio in Patre, qua intelligit, concipit et dicit, id est, in se loquitur et producit conceptum sive verbum mentis suae sibi adaequatum, id est infinitum et divinum, est generatio. Verbum enim hoc divinum Patri adaequatum, non potest esse aliud quam Filius.
Sequitur quinto, Psalm. II ad litteram non loqui de Davide in se, ut volunt Rabbini; nec etiam de Davide quatenus fuit typus Christi, ut vult Jansenius; sed proprie, per se, et primo de Christo dictatum et scriptum esse: soli enim Christo convenit Filius meus es tu, ego hodie genui te. Et: «Postula a me, et dabo tibi Gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae;» aliaque plura, quae illo psalmo dicuntur.
Denique Ambrosius, Hilarius, Chrysostomus, Jansenius illud, «ego hodie genui te,» non tantum de generatione Christi humana et divina, sed etiam de resurrectione Christi interpretantur, q. d. «Ego hodie,» id est, hoc die resurrectionis sive paschatis, «genui,» id est regeneravi et resuscitavi, «te.» Ita enim videtur interpretari S. Paulus, Act. XIII, 33. Sed alia ibi est mens et argumentatio S. Pauli, ut eo loco ostendam.
Et rursum: Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in Filium. — Citat Apostolus II Reg. VII, 14, quem Lactantius, lib. IV, cap. XIII; Rupertus, lib. II in lib. Regum, cap. XXX; Catharinus et Adamus hic censent ad litteram loqui non de Salomone, sed de Christo. Sed hoc refellit clarissime tum Salomon ipse III Reg. V, 3, ubi verba quae versum hunc immediate praecedunt, II Reg. VII, pertinentia ad fabricam templi, de se interpretatur; tum David, I Paralip. XXII, 10, ubi moriens commendat Salomoni filio in regnum sibi successuro Dei cultum et fabricam templi, eo quod Deus ad hoc elegerit Salomonem, de eoque dixerit: «Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium.» Quid clarius dici potuit?
Secundo, Lyranus, Burgensis et Abulensis in II Reg. cap. VII, volunt hunc locum ad litteram accipi tam de Christo, quam de Salomone. Sed et hoc incongrue dicitur, quia Salomon tantum fuit typus Christi: ergo si ad litteram haec Salomoni conveniunt, Christo non ad litteram, sed typice tantum conveniunt.
Dico ergo, cum Eucherio et Angelomo in II Reg. cap. VII, versum hunc ad litteram loqui de Salomone, allegorice vero de Christo. Patet ex ipsomet loco II Reg. VII, et I Paral. XXII. Ibi enim datur causa, cur David non permissus sit secundum suum desiderium aedificare templum, sed illud a Deo commissum sit Salomoni, quem ad hoc in regem suscitavit et evexit, quia scilicet David in bellis multum sanguinem hostium fuderat: Salomon vero in regno pacificus erat futurus, Deoque percharus et electus. Unde de eodem mox subjicit David loquens: «Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium.» Ipse scilicet Salomon, quem post te, o David, regem suscitabo, cui fabricam templi decerno et committo, de quo hactenus locutus sum. Quis non videt haec de Salomone quidem ad litteram dici, sed ita ut allegorice magis conveniant Christo, adeoque propter Christum haec de Salomone esse dicta, ut nimirum Salomon in hisce typum gereret regni Christi. Dices: Si hic locus allegorice tantum competit Christo, ergo Apostolus infirmo utitur argumento, utpote quod petitur ex sensu mystico et allegorico.
Respondeo: Argumentum ex sensu allegorico petitum aeque firmum est, atque petitum ex sensu litterali, si constet illum talis loci esse sensum allegoricum, sicuti hic constat; nam allegoria aeque, imo magis, intenta fuit a Spiritu Sancto, quam sensus litteralis Scripturae. Allegoria enim continet mysteria Christi et Ecclesiae, quae longe excellentiora et augustiora sunt gestis Davidis, Salomonis aliorumque Judaeorum. Quae gesta ad litteram significantur et enarrantur in historiis librorum Regum, et aliorum veteris Testamenti, idque sciebant Judaei, maxime ii qui ad Christum erant conversi. Sciebant enim Salomonem fuisse typum Christi, et haec de Salomone dicta esse non propter se, sed propter Christum, adeoque regnum Salomonis quietum, pacificum, dives et opulentum, figuram tantum fuisse spiritualis opulentiae, et aeternae felicitatis Christianis dandae in regno Christi.
Quod vero saltem allegorice haec competant Christo, nemo negat, aut negare potest: nam quaedam sunt quae magis competunt Christo, quam Salomoni; ut quod hic dicitur: «Ego ero illi in patrem.» Et: «Misericordiam meam non auferam ab eo.» Et: «Fidelis erit domus tua,» id est, stabilis erit familia et progenies tua regalis. Et: «Stabiliam thronum regni ejus usque in sempiternum.» Quae verba licet quodammodo tenuiter, et quasi per hyperbolen conveniant Salomoni, eo quod Deus eum regno non dejecerit, sicut dejecit Saülem, sed regnum ejus per posteros continuarit et perpetuarit ad quatuor annorum centurias, scilicet usque ad captivitatem Babylonicam, in qua status Israelis concidit, fuitque populus Judaeorum plane eversus, quae aeternitas quaedam est. Hebraei enim olam, id est «aeternum,» vocant longum tempus, cujus finis necdum pervidetur, sed latet, tegitur et absconditur. Radix enim alam, significat abscondere. Rursum «aeternum» vocant non absolute, sed respective, quod scilicet semper durat respectu hujus vel illius gentis aut nationis; id est, quod tamdiu durat, quandiu durat illa gens seu natio, cui res ipsa promittitur. Sic dicitur lex vetus fore aeterna, et testamentum vetus fore aeternum; quia videlicet durabit semper, id est, toto illo tempore quo durabit populus Judaicus et Ecclesia Judaica; eodem modo dicitur regnum Salomonis fore aeternum, quia sceptrum regni mansit in stirpe Salomonis toto eo tempore, quo mansit ipsum Judaeae regnum, ipseque Judaeorum populus; qui si deficiat, aut pereat, aut dispergatur, quid mirum si regnum et rex ejusdem pariter concidat et pereat?
Verum allegorice haec plenius et integrius conveniunt Christo; de Christo enim propriissime dicitur: «Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium.» Rursum, Christi regnum, id est Ecclesia, absolute et simpliciter est aeterna. Unde patet.
Congrue autem Apostolus Hebraeis ob fidem Christi divexatis et dispoliatis proponit hic typum et exemplum Salomonis, q. d. Persistite, o Hebraei, in fide Christi, sufferte exilia, bonorum rapinam, plagas et verbera; mementote quomodo olim post cruentum Davidis regnum, successerit quietum, dives, et bonis omnibus florens Salomonis regnum; scitote post hasce tribulationes tale successurum Christi regnum, regno Salomonis adumbratum: quod cumulate non tantum bona vobis adempta restituet, sed immensis coelestis gloriae et opum thesauris vos locupletabit, et aeternis gaudiis, bonorumque omnium copia donabit atque beabit.
Eodem modo ex sensu allegorico illius loci Deut. XXV, 4: «Non alligabis os bovi trituranti,» probat Apostolus Apostolis et praedicatoribus non esse negandam alimoniam, I Cor. IX, 9; et Joannes, cap. XIX, vers. 36, probat ossa Christi in cruce non debuisse confringi, quia de agno paschali, qui typus erat Christi, scriptum est Exodi XII, 46: «Os non comminuetis ex eo.» Et S. Matthaeus, cap. II, vers. 15, probat oportuisse Christum ire et redire in Aegyptum, quia Osee XI, 1, de populo Hebraeorum, qui typus erat Christi, dicitur: «Ex Aegypto vocavi Filium meum.» Itaque non novum, neque mirum est, si Apostolus hic ex sensu allegorico argumentetur.
Versus 6: Et Cum Iterum Introducit Primogenitum in Orbem Terrae, Dicit: Et Adorent Eum Omnes Angeli Dei
6. Et cum iterum introducit Primogenitum in orbem terrae, dicit: Et adorent eum omnes angeli Dei. — Syrus, Erasmus, Vatablus et Adamus putant esse metathesin et trajectionem in voce iterum; sic enim vertunt, et iterum, cum introducit primogenitum, quasi iterum tantum significet novam citationem et novum testimonium Scripturae. Sed hoc est invertere ordinem verborum sine necessitate, estque haec trajectio satis dura et violenta.
Hinc secundo, alii sic exponunt, q. d. Christus in sua futurus homo, et in carne nasciturus, primo angelis in eorum creatione praepositus fuit, jussique sunt angeli a Deo Christum hominem futurum adorare per fidem. «Et iterum,» id est secundo, jussi sunt eumdem adorare, cum re ipsa fuit incarnatus et inductus in orbem. Verum in creatione angelorum Christus homo non fuit inductus in orbem terrae, quod hic dicit Apostolus; sed tantum Angelorum menti objectus, quomodo Antichristus menti nostrae objicitur, dum eum futurum cogitamus, de quo tamen necdum dici potest, quod sit inductus in orbem.
Tertio, S. Chrysostomus, Ambrosius, Theophylactus, Oecumenius hic, et Cyrillus, lib. De Fide ad reginas, sic explicant, ut Christus qua Deus dicatur primo inductus in orbem per aeternam generationem: cum enim genitus fuit a Patre, statim omnia implevit spatia haec, in quibus postea orbis hic, id est, coelum et terra creata sunt; «iterum» vero, sive secundo, dicatur hic Christus inductus in orbem, per incarnationem, cum eum peperit B. Virgo. Haec expositio ceteris jam dictis cedit, non tamen aptissima est: loquitur enim Apostolus toto hoc discursu de Christo, non Deo, sed homine, eumque ut hominem tam primo, quam secundo in orbem inductum significat.
Quarto ergo et aptissime, primo inductus est Christus homo in orbem per incarnationem passibilis et mortalis; iterum vero, sive secundo, per resurrectionem a morte gloriosus et impassibilis inductus fuit. Vel potius iterum inducit, id est inducet, Deus Pater Christum in die judicii tanquam judicem, ut judicet orbem: tuncque angeli omnes, qui primo eum adoraverunt in nativitate, iterum sive secundo eumdem publice adorabunt in gloria. Tunc enim Pater quasi inaugurabit Filium, eumque mittet re ipsa in possessionem totius orbis terrarum: nam hic versiculus, ut mox dicam, sumptus est ex Psalm. XCVI, qui agit de extremo judicio, et majestate Christi judicis.
Dicit: Et adorent eum omnes angeli Dei. — Putant aliqui citare Paulum hic Deut. XXXII, 43, juxta versionem Septuaginta. Ita Theodoretus, Euthymius et Procopius in canticum Moysis, quod habetur Deut. XXXII. Verum nihil tale ibi habent Hebraea et Latina. Unde forte in Septuaginta hic versiculus ibidem aliunde irrepsit. Melius ergo alii passim censent hanc sententiam sumptam esse ex Psalm. XCVI, ubi in Hebraeo est vehistachavu lo col elohim, quod S. Hieronymus vertit, «et adorate eum omnes dii»; clarius vertas, «et adorent eum omnes angeli.» Elohim enim non tantum Deum, aut deos, sed et angelos significat, ut patebit cap. II, vers. 7. Verum potius in Hebraeo videtur excidisse vox malache, id est «angeli.» Sic enim legendum videtur, vehistachavu lo col malache elohim, id est, «et adorate eum omnes angeli Dei.» Sic enim vertunt Septuaginta, et ex iis Paulus hic: nam ille versu ludit Psaltes in voce elilim, id est «dii,» sive idola et simulacra; et elohim, id est Deus verus: opponit enim gloriantes in elilim, id est, idolis et simulacris (quos in die judicii a Christo judice confundi et pudefieri exoptat); hos, inquam, opponit angelis, qui adorant et gloriantur in elohim, id est Deo vivo et vero.
Nota Psalm. XCVI, quem hic citat Apostolus, describi, et quasi ad vivum depingi, tam judicium extremum, quam regnum et majestatem Christi venientis ad judicium cum nubibus, igne, terraemotu et fulminibus eum praecedentibus; unde sic orditur: «Dominus regnavit,» id est Messias sive Christus, olim in terra humilis, pauper, abjectus mortique adjudicatus, jam vero post resurrectionem et ascensionem in coelo delitescens, in die judicii toti mundo conspicuus et gloriosus apparebit, atque quasi rex in throno judicii sedens regnabit: qua de causa «exultet terra, laetentur insulae multae,» omnes fideles et electi, totaque Ecclesia laetetur et exultet. «Nubes et caligo in circuitu ejus,» id est, Christus cum nube, et in nube fulgida et gloriosa considens peraget judicium. «Justitia et judicium correctio sedis ejus.» Pro correctio hebraice est mechon, id est, rectitudo et firmitas, sive, ut S. Hieronymus vertit, firmamentum throni ejus est justitia et aequitas. «Ignis (conflagrationis mundi) ante ipsum praecedet, illuxerunt fulgura ejus (cum tonitruis, quasi tubis, judicis majestatem praeeuntia) orbi terrae: montes sicut cera fluxerunt a facie Domini, a facie Domini omnis terra,» scilicet concuti et fluere videbitur in hac commotione terrae, sive validissimo terrae motu, quae ad tantam judicis majestatem quasi contremiscens tota moveri et e centro suo convelli videbitur. «Confundantur (a Christo judice condemnentur) omnes qui adorant sculptilia, et qui gloriantur in simulacris» (hebraice in elilim) suis. Adorate eum omnes angeli ejus, audivit et laetata est Sion,» id est, Ecclesia sanctorum et electorum.
Ex adoratione ergo angelorum colligit Paulus Christum angelis esse praestantiorem, esseque Deum ac Dei Filium. Hinc patet Christum, qua homo (specificative non reduplicative) et judex est, latria adorandum esse, aeque atque Christus qua Deus est, ac consequenter in Eucharistia pari ratione Christum hominem praesentem latria colendum et adorandum esse; uti ex perpetuo Ecclesiae usu definit Concilium Tridentinum, sess. XIII, cap. V, et can. 6. Hoc ergo loco, aliisque hoc cap. plane haereseos convincuntur Ariani. David enim illo Psalm. XCVI, loquitur de vero Deo Israel, aitque eum ab angelis adorari; atqui hic est Filius, puta Christus, uti hic explicat Paulus: ergo Christus est verus Deus Israel ab angelis adorandus.
Versus 7: Et ad Angelos Quidem Dicit: Qui Facit Angelos Suos Spiritus, et Ministros Suos Flammam Ignis
7. Et ad angelos (id est angelis: hoc enim saepe significat Hebraeum el, id est ad; capitur enim el, pro al, id est super, de) quidem dicit: Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis. — Pro ministros Tertullianus, lib. II Contra Marcionem, cap. VIII, legit, apparitores. Citat Apostolus Psal. CIII, 4, ubi Hebraei et Calvinus, imo Vatablus et Jansenius, per spiritus intelligunt ventos; per flammam ignis, fulgura; sicque explicant: qui «spiritus,» id est ventos, et «flammam ignis,» id est fulgura, «facit suos angelos,» id est, nuntios et ministros irae, id est, vindictae suae. De ventis enim immediate ante locutus fuerat Psaltes, dicens: «Qui ambulas super pennas ventorum.» Sed hic sensus repugnat versioni Septuaginta et S. Paulo hic, ipsaque verba invertit, quia praedicatum, scilicet «spiritus,» facit subjectum; et subjectum, scilicet «angelos,» facit esse praedicatum. Nam to angelos esse subjectum patet, tum ex ordine verborum, tum ex versione Septuaginta, qui illi quasi subjecto praefigunt articulum dum vertunt, ὁ ποιῶν τοὺς ἀγγέλους αὐτοῦ πνεύματα, id est, qui facit angelos suos spiritus. Ubi articulus τούς designat ἀγγέλους esse subjectum, et πνεύματα quod caret articulo, esse praedicatum.
Sic vers. seq. ubi dicitur, «virga aequitatis, virga regni tui,» ex articulo Graeco τῆς βασιλείας patet, to virga regni esse subjectum, huncque esse sensum: Virga, sive sceptrum, regni tui, est virga sive sceptrum aequitatis. Sic Joan. I, 1, ubi dicitur, «Deus erat Verbum,» Verbum est subjectum, quia habet articulum; Deus est praedicatum, quia caret articulo: sic enim graece est, Θεὸς ἦν ὁ λόγος, q. d. Ipsum Verbum erat Deus. Sic passim alibi subjectum denotatur articulo, quo praedicatum caret. Cum ergo angelis hic addatur articulus, patet angelos hic esse subjectum, non autem praedicatum. Repugnat quoque hic sensus S. Paulo: nam ipse hunc versum psalmi intelligit non de ventis, sed de angelis: si enim de ventis intelligendus esset, nullo modo, neque litteraliter, neque allegorice posset intelligi de angelis. Venti enim ad litteram non sunt angeli; neque allegorice significant angelos, ut patet. Nec mirum est Psaltem a ventis salire ad angelos, quia illo Psalm. CIII, omnes creaturas ad Dei laudem et encomium, in medium adducit. Et venti similitudinem quamdam habent cum angelis, ac symbolice angelos repraesentant.
Melius ergo secundo, alii cum S. Gregorio, homil. 34 in Evang., de angelis hunc versum explicant hoc modo: qui, scilicet Deus, eos qui natura sunt spiritus, facit angelos, id est, nuntios suos; sed hi quoque invertunt ordinem verborum, et ipsum subjectum faciunt praedicatum.
Dico ergo tertio: Sensus planus et genuinus est hic: «Qui,» scilicet Deus, «facit angelos suos» veloces et subtiles, quasi spiritus, id est, quasi ventos. Rursum eosdem angelos, qui sunt ministri sui, Deus facit esse quasi «flammam ignis,» id est, efficacissimae et quasi igneae naturae. Unde Chaldaeus vertit, qui facit nuntios suos veloces sicut spiritus, et ministros suos fortes sicut ignis. Per hebraismum enim usitatum intelligitur nota similitudinis sicut: «spiritus» enim, id est sicuti spiritus, et «flammam ignis,» id est sicut flammam ignis. Denique Maldonatus in Notis manuscr., sic explicat: «Qui facit angelos suos spiritus,» etc., id est, qui utitur angelorum suorum ministerio ad excitandos ventos et emittenda fulmina.
Nota primo: Per spiritus potest accipi spiritualis natura: sic enim Deus, anima et angeli dicuntur esse spiritus, id est spiritualis naturae; aptius tamen Hebraeum ruchot, id est spiritus, hic significat ventos. Sicut enim Psaltes angelos comparat flammae, ita et ventis.
Nota secundo: Pro flammam ignis hebraice est es lohet, id est, ignem flammantem et flagrantem, quomodo legit S. Augustinus, et, ut noster Interpres vertit Psalm. CIII, urentem; Septuaginta ex editione Caraffae vertunt, πῦρ φλέγον, id est ignem ardentem; vel, ut alia, puta Regia, exemplaria habent, πυρὸς φλόγα, id est, flammam ignis; Aquila vertit, πῦρ λάβρον, id est ignem impetuosum, vehementem, voracem; Symmachus, πυρίνην φλόγα, id est igneam flammam; Romanum Psalterium, ignem lucentem. Quae omnia significant angelos parem, imo longe majorem habere agilitatem, ignitionem, fervorem, vim penetrandi, activitatem, et acumen circa divinum desiderium et ministerium; rursum majoremque sursum ferentem ab omni materiali substantia puritatem quam habeat ignis et flamma, inquit Damascenus, lib. II De Fide, cap. III. Sic et Theodoretus et Euthymius. Vide S. Dionysium, De Coelesti Hierarchia, cap. XV.
Tropologice S. Augustinus et Arnobius in Psalm. CIII, «Angeli,» id est, legati et nuntii Dei, sunt Apostoli et viri Apostolici: hos fecit Christus esse «spiritus,» cum dixit: «Accipite Spiritum Sanctum. Euntes in mundum universum praedicate Evangelium omni creaturae.» Eosdem fecit esse ignem urentem, cum in Pentecoste misit in eos Spiritum Sanctum in specie linguarum ignearum, qui cor et linguam eorum igniret. «Nisi enim ardeat minister praedicans, non accendit eum cui praedicat,» inquit S. Augustinus, tuncque simul, ut habet Psaltes, «fundavit terram,» id est, terrenas hominum mentes, «in stabilitate» suae gratiae et charitatis. Hinc, ut inquit S. Hieronymus ibidem, ideo Deus fecit angelos suos proprie dictos spiritus, ut scilicet inspirent tum Apostolis, tum aliis hominibus facere Dei voluntatem, in eaque perficienda esse agiles et expeditos. Sic eosdem angelos fecit esse quasi ignem urentem, ut omnes homines amore divino succendant et inflamment.
Versus 8: Ad Filium Autem: Thronus Tuus, Deus, in Saeculum Saeculi: Virga Aequitatis, Virga Regni Tui
8. Ad Filium (de Filio et simul ad ipsum Filium) autem (supple, dicit Deus, Psalm. XLIV): Thronus tuus, Deus, in saeculum saeculi: virga aequitatis, virga regni tui.
Est antithesis, q. d. Deus de angelis loquitur quasi de ministris et nuntiis suis, de Filio vero loquitur quasi de Deo et domino angelorum rerumque omnium: ergo Christus longe angelos transcendit.
Nota: Dubitat hic Erasmus, an Deus sit nominativi casus, an vocativi. «Incertum est,» inquit, «an hic sit sensus, O Deus, sedes tua est in saeculum saeculi; an hic: Ipse Deus est tibi thronus in saeculum saeculi.» Verum certum est Deum esse vocativi casus: nam Aquila et Symmachus vertunt o Theos. Rursum ineptus et insulsus esset sensus, si caperetur in nominativo; quis enim erit sensus, si quis sic interpretetur: Sedes tua, o Christe, est ipse Deus? Deus enim non est sedes, sed sedens in sede sive throno, et Christus non sedet in Patre, sed ad dexteram Patris. Rursum deitas non est sedes humanitatis, sed potius e contrario, humanitas est sedes, imo scabellum deitatis. Certum ergo est hunc esse sensum: O Deus, id est o Fili, qui es verus Deus, thronus tuus regius et divinus aeternus est, rex es aeternus, regnum et solium habes aeternum.
Nota secundo: Aliqui Rabbini cum Vatablo putant Psalm. XLIV, quem hic citat Paulus, esse epithalamium Salomonis et filiae Pharaonis, adeoque de Salomone dici: «Thronus tuus Deus in saeculum saeculi,» id est, ait Vatablus, tu, o Salomon, es Deus (hebraice elohim), id est, princeps et gubernator populi Israelitici, tuusque thronus, principatus, et regnum erit aeternum, quia per posteros semper propagabitur. Sed hoc omnes Christiani, etiam doctiores Rabbini, refellunt: certum enim est ex ipsis psalmi verbis tam augustis, non esse epithalamium Salomonis, sed Christi et Ecclesiae: nam regnum Salomonis absolute non fuit aeternum, quod tamen de regno Christi hic asseritur. Licet enim «saeculum» non semper absolutam aeternitatem significet, eam tamen semper significat cum geminatur, id est, cum dicitur: «In saeculum saeculi;» vel, «in saecula saeculorum;» vel, ut hic in Hebraico dicitur amplificationis causa, leolam vaed, id est in aeternum, et ultra. Rursum licet Hebraicum elohim subinde principem et judicem significet, tamen Graecum ho Theos in singulari tantum dicitur de Deo uno et vero. Unde sequitur haec non posse Salomoni convenire, sed tantum Christo, cumque vere esse Deum.
Virga aequitatis, virga regni tui. — «Virga,» id est sceptrum; hebraice enim est scebet: sceptrum enim regis olim erat virga seu baculus pastoralis. Sicut enim pastores sua virga regunt et dirigunt oves, ita rex suo sceptro et potestate regia subditos quasi oves dirigere debet. Unde Homerus regem Agamemnonem vocat poimena laon, id est pastorem populorum.
Secundo, pro aequitatis hebraice est misor, id est rectitudinis, justitiae, aequitatis.
Tertio, virga regni tui hic est subjectum: habet enim in Graeco duplicem articulum he rabdos tes basileias sou; praedicatum vero est virga aequitatis, quod caret articulo, q. d. Virga, id est, sceptrum regni tui, o Christe, aequissimum est, id est, regnum tuum rectitudine, justitia, aequitate et sanctitate plenissimum est, rectissime et aequissime judicas, justos promovens et praemians, impios vero puniens et condemnans; quod maxime patefacies in die judicii. Ita Eusebius, Cyrillus, Basilius in Catena Graecorum, ad Psalm. XLIV.
Versus 9: Dilexisti Justitiam, et Odisti Iniquitatem: Propterea Unxit Te Deus, Deus Tuus, Oleo Exultationis Prae Participibus Tuis
9. Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem. — Explicat hic verbis clarioribus, quomodo «virga regni Christi sit virga aequitatis,» quia scilicet Christus in regimine suo diligit justitiam et justos, odit vero punitque iniquitatem et iniquos.
Propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exultationis prae participibus tuis. — Nota: Repetit nomen «Deus» ad auxesim, dicens: «Deus, Deus tuus,» scilicet Deus Pater. Videtur enim utrobique Deus esse nominativi casus, et ad Patrem pertinere. Potest tamen cum Eusebio lib. IV Demonstr., cap. XV, et D. Hieronymo, ad Principium, «Deus» priore loco accipi in vocativo casu, posteriore in nominativo, q. d. Unxit te, o Deus, id est, o Fili, Deus Pater. Sed prior sensus est planior. Christus enim qua homo, non qua Deus, unctus est.
Quaeres, quodnam sit hoc «oleum exultationis,» quo unctus est Christus? Respondeo primo, esse oleum gratiae, quae laetificat animam.
Pro quo nota, ungi a Deo oleo est participem fieri virtutis Dei omnia valentis, omnia bona praestantis, omnia penetrantis instar olei. Oleum enim lumen auget, fessos sublevat, labores lenit, hilares facit, nitidos et splendidos; idemque praestat gratia et virtus divina, inquit Eusebius loco citato. Hinc reges, Prophetae et sacerdotes oleo ungebantur, ut significaretur eos Dei virtute imbui, hoc fine, ut eamdem in populum diffunderent, sicut oleum se diffundit, omniaque penetrat et imbuit, indeque Christi, id est uncti, sunt dicti, Psalm. CIV, 15: «Nolite tangere Christos meos, et in Prophetis meis nolite malignari.» Et significat id est: de more enim Psaltes posteriore hemistichio explicat prius; «tangere» enim «Christos» Dei non est aliud quam «in Prophetis malignari.» Inde per excellentiam Redemptor noster dictus est hebraice Maschiach, sive Messias, graece Christos, latine Unctus: unde et punice messe (ab Hebraeo maschah) significat ungere, ait S. Augustinus, tract. 15 in Joan. Prophetae itaque sunt Christi Dei, id est, uncti et imbuti a Deo dono prophetiae. Nomen ergo Jesu est proprium hujus hominis qui dicitur Jesus Christus, sicut meum nomen proprium est Cornelius: nomen vero Christi non est proprium, sed appellativum, estque nomen dignitatis et officii. Quare S. Petrus hoc oleum quo unctus est Christus, explicans Act. X, 38, ait: «Unxit eum Deus Spiritu Sancto et virtute.» Oleum ergo hoc exultationis est Spiritus Sanctus, et virtus divina quae animam mire laetificat, per quam Christus homo unctus est in summum regem, prophetam, sacerdotem, et judicem omnium hominum, idque in primo incarnationis suae instanti.
Hujus olei, unctionis et nominis Christi symbolum et portentum, quod contigit sub Christi nativitatem, narrat Paulus Orosius, lib. VI, cap. XVIII et XIX: «In diebus,» inquit, «illis (Augusti Caesaris) fons olei largissimus de taberna meritoria per totum diem fluxit. Quo signo quid evidentius quam in diebus Caesaris toto orbe regnantis futura Christi nativitas declarata est? Christus enim lingua gentis, in qua et ex qua natus est, Unctus interpretatur.»
In hoc sensu jam allato vox propterea non causam meritoriam, sed finalem significat; unde hebraice est al ken, id est, ut Aquila vertit, super hoc, q. d. Ad hunc finem unxit te, o Christe, Deus Pater oleo hoc exultationis, ut scilicet diligeres justitiam, odires iniquitatem, itaque haberes virgam et regnum aequitatis ac thronum perpetuum. Ita D. Thomas et alii.
Respondeo secundo, aptius et melius «oleum exultationis» hic vocari oleum, id est copiam et praestantiam, non gratiae, sed gloriae, quam per suam justitiam et sanctitatem meritus et adeptus est Christus, q. d. Gloriam corporis et famae, nominisque tui celebritatem, ut ab omnibus agnoscaris et coleris, quasi salvator mundi, meruisti, o Christe, ex eo, quia scilicet dilexisti justitiam; utque justitiae divinae satisfaceres, humiliasti te obediens factus usque ad mortem crucis. Ita S. Hieronymus supra, et Jansenius in Psal. XLIV. Hunc sensum esse aptiorem et simpliciorem, patet primo, quia agit tam Psaltes, quam Paulus de throno regni: hunc enim adeptus est Christus, non in incarnatione, quando unctus est oleo gratiae, sed in resurrectione, quando unctus est oleo gloriae.
Secundo, quia oleum gloriae proprie est «oleum exultationis,» quod accepit Christus propter meritum justitiae suae. Hoc enim proprie significat vox propterea.
Prae participibus tuis. — Hebraice mehabrecha, id est prae sociis; et, ut Aquila vertit, amicis tuis. Socios et amicos Christi vocat Apostolos, omnesque sanctos, qui uti filiationem et gratiam, ita et regnum et gloriam Christi a Christo ipso participant, dum ab eo in filios, imo in fratres adoptantur, ac regni sui coelestis haeredes efficiuntur. Alludit David ad suam unctionem, qua prae fratribus suis omnibus, licet natu majoribus, et secundum speciem et apparentiam magis idoneis, ipse licet omnium minimus, et in speciem abjectissimus, a Samuele electus et unctus fuit in regem, I Regum XVI, 7 et seq. Pari enim modo Christus pauper, ignobilis, et in speciem abjectus, omnibus Prophetis, Patriarchis, Apostolis praelatus fuit, et prae omnibus ita unctus oleo gratiae et gloriae, ut omnes ab eo oleum hoc accipere et participare debeant. Hinc a Christo vocamur Christiani, id est, ab uncto uncti. Hinc quoque gratia Christi nobis infusa vocatur unctio, I Joan. cap. II, vers. 27. Hac de causa dixit S. Joannes, cap. III, vers. 34, quod Christus non accepit «spiritum ad mensuram,» ut scilicet omnibus hominibus tanquam sociis, consortibus et participibus suis, etiamsi illi infiniti forent, partem aliquam et mensuram immensi sui spiritus communicaret: fuit enim hic spiritus et gratia Christo quasi connaturalis, et quodammodo infinita. Unde S. Basilius in Catena Graecorum, in Psal. XLIV, hunc versum sic explicat: «Dilexisti justitiam prae participibus tuis. Caeteri,» inquit, «homines labore et exercitio bona faciunt, et a malo se avertunt, tibi vero, o Christe, insita est a natura (ex vi unionis humanae cum Verbo) ad bonum propensio, et a malo sejunctio atque aversio.»
Hos omnes versus tam fuse ex Psal. XLIV citat Apostolus, ut animet Hebraeos ad constantiam in fide Christi et ad tolerantiam persecutionum, q. d. Tolerate viriliter adversa quaeque, o Hebraei, quia Christus judex aequissimus brevi vos gloriae suae, regni et laetitiae consortes efficiet; persecutores vero vestros aeternis ignibus addicet. Nam, ut dixi, verius est Apostolum loqui de unctione gloriae, non gratiae, licet illa hanc praesupponat.
Versus 10: Et: Tu in Principio, Domine, Terram Fundasti
10. Et: Tu in principio, Domine, terram fundasti. — Citat Psalm. CI, quo sicuti ad litteram orat Psaltes, ut Sion et templum a Chaldaeis exusta reaedificentur: ita allegorice et magis obsecrat, Ecclesiam veterem labantem peccatis et miseriis obrutam, a Christo liberatore instaurari, et in novam, puta Christianam aedificari et transformari, ut patet vers. 14, 16, 23. Dicit ergo, «tu,» scilicet o Messia, in «principio» hebr. lephanim, id est jam ante, jam pridem, scilicet, a mundi et temporis exordio, «terram fundasti,» graece, ethemeliosas, id est, terrae fundamenta posuisti, hoc est, a primis fundamentis terram fecisti, et simul eam firmam et stabilem fundasti.
Versus 11: Opera Manuum Tuarum Sunt Coeli: Ipsi Peribunt, Tu Autem Permanebis, et Omnes ut Vestimentum Veterascent
11. Opera manuum tuarum (id est potentiae tuae, quam homo solet per manus ostendere, dum iis agit et operatur) sunt coeli: ipsi peribunt, — non quoad essentiam et formam externam et accidentalem, quia nimirum quasi vestimentum immutabuntur, ut sequitur.
Tu autem permanebis — idem, aeternus et immutabilis. Noster legit diameneis, per accentum circumflexum, id est permanebis: hebraice enim est futurum taamod, jam legunt per accentum acutum diameneis, id est permanes.
Et omnes (coeli) ut vestimentum veterascent, — suo motu et continua agitatione ac mutatione, quasi consenescent; ut videantur veterascere, sicut vestimentum novum quod deteritur et veterascit.
Versus 12: Et Velut Amictum Mutabis Eos, et Mutabuntur
12. Et velut amictum mutabis eos, et mutabuntur. — Hebraice tachalipheme, id est, mutabis eos. Unde in Graeco legendum est allaxeis; Chrysostomus tamen et alii legunt elixeis, id est, involves vel intexes eos. Sed eodem redit sensus; vult enim dicere, quod Christus salvator Sionis in die judicii, ut homines beatos, ita et coelos a priori vanitate et servitute alterationis et mutationis, cui post originale hominis peccatum subjecti fuerunt, liberabit (ut ait Apostolus, Rom. cap. VIII, vers. 21), eosque invertet et immutabit in novam lucem, stabilitatem et gloriam, sicut solet vestis inverti et immutari, dum exterior ejus facies detrita invertitur fitque interior, et interior facies fit exterior, ita ut vestis inversa nova esse videatur. Ita Chrysostomus, Theophylactus et alii, q. d. Apostolus: Ita pariter, o Hebraei, Christus vos vestraque corpora, quae jam pro fide Christi fame, siti, exilio vexantur, consumuntur et veterascunt, invertet, facietque corpora splendida, gloriosa, immortalia in resurrectione.
Versus 13: Ad Quem Autem Angelorum Dixit Aliquando: Sede a Dextris Meis, Quoadusque Ponam Inimicos Tuos Scabellum Pedum Tuorum
13. Ad quem autem angelorum dixit aliquando: Sede a dextris meis. — Citat Paulus Psalm. CIX, quo Psaltes canit non Abrahae, nec Davidis, nec Ezechiae, ut Judaei volunt, sed Christi ante luciferum geniti regnum, quod per resurrectionem et ascensionem in coelo et in terra obtinuit, quoque ex Sion, id est ex Ecclesia, quae in Sione et in Jerusalem coepit, regnare et regnum Ecclesiae suae propagare in omnes gentes perrexit, et pergit, donec suos hostes, scilicet omnes impios, conterat in die judicii. Dicit ergo David: «Dixit Dominus,» scilicet Deus Pater, «Domino meo,» hebraice ladoni, in singulari, Christo scilicet, non tam Deo (sic enim in plurali dicendum fuisset ladonai) quam homini, qui titulo tam unionis hypostaticae, quam redemptionis et salvationis, omnium hominum, ac consequenter minis, est meus, id est Davidis, est Dominus: dixit inquam Christo, cum triumpho ascendenti in coelum; «Sede a dextris meis,» id est, sede mihi proximus, consors esto honoris et regni mei, in summa mea gloria mecum regna. Vide de hac sessione dicta Coloss. III, 1.
Quoadusque ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. — Id est, usque ad finem saeculi et judicium generale: in quo omnes tam daemones quam tyrannos et homines impios, qui te, Christe, tuosque Christianos vexant hic et lacessunt, plane tibi subjiciam. Addit hoc Apostolus, ut meminerint Hebraei, si in fide Christi persistant, se in die judicii cum Christo suos persecutores judicaturos et quasi scabellum calcaturos et condemnaturos.
Nota: Vox donec, nec significat Christum eousque, scilicet ad diem judicii tantum, sessurum ad dexteram Dei, quasi postea non sit sessurus: imo vero potius contrarium innuit, scilicet quod tunc Christus, utpote plane de hostibus suis triumphans, plenissime et pacatissime sedere et regnare incipiet. Sic Matth. I, 25, dicitur, quod Joseph «non cognovit Mariam, donec peperit Christum,» ubi donec significat, quid factum sit ante partum, non autem quid factum sit post partum: tantum enim voluit Matthaeus asserere rem miram et naturaliter incredibilem, scilicet Christi conceptionem sine patre, eo quod mater ejus virum non cognoverit, donec, id est, usque ad partum. Ita S. Hieronymus et alii contra Helvidium.
Versus 14: Nonne Omnes Sunt Administratorii Spiritus, in Ministerium Missi Propter Eos Qui Haereditatem Capient Salutis?
14. Nonne omnes (angeli) sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos qui haereditatem capient salutis? — Vox nonne non tam interrogat, quam plane asserit: interrogatione enim utuntur Hebraei, quando rem magis stabilire et severare volunt, q. d. Angeli non sedent ad dexteram Christi, uti Christus, quia ipsorum est ministrare Deo, et mitti ad salutem hominum procurandam, itaque subservire Christo.
Nota: Angeli non dicuntur hic, nec dicendi sunt ministri hominum, sed ministri et nuntii Dei ad homines et propter hominum salutem. Vocat ergo hic Paulus angelos Dei administratores, id est officiales, qui aulam Dei, id est mundum hunc, et res humanas pro Deo administrant; ita tamen ut in quavis sua administratione et missione a Deo nunquam recedant, sed semper ejus visione fruantur, sintque beati. «Angeli eorum,» inquit Christus, Matth. XVIII, 10, «semper vident faciem Patris.»
Nota secundo: Pro missi graece est apostellomenoi, id est «qui mittuntur,» scilicet etiamnum et quotidie, non quasi omnes actu mittantur, cum sint innumerabiles, sed quod destinati et praesto sint ad Dei nutum, ut mittantur et eant, quandocumque et quocumque Deo placuerit.
Nota tertio, angelos mitti «propter eos qui haereditatem capient salutis,» id est, propter eos qui salvandi sunt, non quasi reprobi angelorum auxilio destituti sint, aut angeli non mittantur ad omnes omnino homines, etiam eos qui ob peccata sua damnandi sunt: contrarium enim constat ex communi Ecclesiae sensu, quo sentit et docet ad omnes omnino homines, adeoque ad quemlibet reprobum, dum nascitur, a Deo destinari angelum Custodem. Sed quod fructus ministerii angelorum maxime pateat et appareat in iis qui salvi fiunt, et quos angeli de facto ad salutem perducunt; quodque ministerium angelorum efficax non sit, et suum effectum, id est salutem, non sortiatur, nisi in iis qui angelos audiendo, iisque obediendo salvi fiunt: in reprobis enim inefficax est omne angelorum ministerium, omnisque eorum labor et cura perditur. Rursum hisce verbis significatur finis et terminus ministerii angelorum esse hic, ut scilicet homines perducant ad salutem. Ultimum enim angelorum officium est, animas sanctas ducere in coelum.
Ita anima Lazari ab angelis deportata est in coelum, Lucae XVI. Ita S. Antonius, teste S. Hieronymo, vidit animam S. Pauli, primi eremitae, ab angelis ferri in coelum. Sic animam S. Martini angeli tulerunt in coelum, uti vidit S. Severinus, episcopus Coloniensis. Sic apud S. Gregorium, lib. IV Dialog., XIV, S. Servulus in morte audivit melodiam angelorum se ad coelum invitantium. Et S. Romula moriente, ante ostium ejus auditi sunt duo coelestes psallentium chori. Sic et S. Benedictus vidit animam Germani, episcopi Capuani, in sphaera ignea ab angelis ferri in coelum. Sic S. Magdalena quotidie septies ab angelis elevabatur in coelum, audiebatque eorum coelestem musicam: non dubium quin et in morte ab eisdem elevata eamdem audierit. Sic et S. Catharinae corpus ab angelis in Sina, anima in coelum translata est. Sic angeli S. Agathae non tantum animam, sed et corpus curarunt: post martyrium enim hoc ei epitaphium posuerunt: «Mentem sanctam et spontaneam Deo honorem et patriae liberationem.»
Quare merito S. Bernardus, serm. 41 in Psalm. Qui habitat: inquit: «Angelo nostro debemus reverentiam pro praesentia, devotionem pro benevolentia, fiduciam pro custodia. Caute ambula, ut scilicet, cui adsunt angeli (sicut eis mandatum est) in omnibus viis tuis, in quovis diversorio, in quovis angulo, angelo tuo reverentiam habe: tunc audeas illo praesente, quod vidente me non auderes?» Idem serm. 2 in Vigilia Nativ. Domini: «Quantum putatis desiderant cives coelestes instaurari civitatis suae ruinas? Quomodo discurrunt medii inter nos et Deum, fidelissime portantes ad eum gemitus nostros, et ipsius nobis gratiam devotissime reportantes? Plane non dedignabuntur ut simus eorum socii, quorum facti sunt jam ministri. Nonne enim omnes administratorii sunt spiritus? etc. Festinemus, obsecro, dilectissimi, festinemus, tota nos multitudo curiae coelestis exspectat. Exultare angelos fecimus, quando conversi sumus ad poenitentiam: proficiamus et festinemus complere de nobis eorum laetitiam. Vae tibi quicumque es qui deliberas redire ad lutum, reverti ad vomitum. Putasne placatos habebis in judicio, quos tanto et tam sperato privare vis gaudio?»
Quaeritur hic, an omnes omnino angeli mittantur a Deo in ministerium? Negat S. Dionysius, Coelestis Hierarch., cap. VIII et XIII, et ex eo Gregorius, hom. 14 in Evang.; Anselmus hic, D. Thomas, I part., Quaest. CXII, art. 4. Hi enim docent angelos alios esse assistentes, qui scilicet semper Deo assistant et nunquam mittuntur, et tales esse quatuor supremos ordines, scilicet Seraphim, Cherubim, Thronos et Dominationes. Alios esse ministrantes, qui scilicet mittuntur ad omne ministerium, et tales esse reliquos quinque ordines inferiores. Probat hoc S. Dionysius, ex Daniel. VII, 10, ubi dicitur: «Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei.» Ecce hic distinguit Daniel angelos «assistentes» a «ministrantibus,» dicitque illos his longe esse plures, scilicet ministrantes esse aliquot milliones, mille enim millia est millio; assistentes vero esse decies millies centena millia, quae efficiunt mille milliones: millio enim sunt decies centena millia. Secundo, quia hoc exigit rectus ordo naturae et gratiae, ut angeli superiores illuminent inferiores, inferiores vero exequantur id quod per superiorum illuminationem Deum velle fieri didicerunt.
Verum probabilior est contraria sententia, scilicet omnes omnino angelos a Deo mitti: id enim clare hic dicit Apostolus. Respondet D. Thomas dupliciter, primo, Apostolum non loqui de omnibus omnino angelis, sed de iis tantum qui Hebraeis legem dederant; iis enim praefert Christum, ut probat legem Christi praestantiorem esse lege veteri. Sed hoc non satisfacit. Dubium enim est ex quo ordine fuerit angelus, qui dedit legem Hebraeis: imo multi etiam Catholici censent eum non fuisse ex ordine Angelorum, sed fuisse ex ordine Seraphim, scilicet fuisse Michaelem: hic enim est Hebraeorum princeps, ut dicitur Daniel. cap. X, vers. ult. Si Michael, qui summus est ex angelis assistentibus, mittitur, ergo omnes alii eo inferiores mittuntur.
Secundo, Apostolus probat hic Christum esse Deum, ex eo quod omnibus omnino angelis sit superior, quodque ab omnibus angelis adorandus sit: ergo angelos omnes, etiam Cherubim et Seraphim, hoc loco intelligit.
Tertio, quia pari modo Apostolus, Ephes. I, 21, et Coloss. I, 16, Christum praefert omnibus omnino angelis, etiam Thronis et Dominationibus.
Respondet secundo S. Thomas, omnes omnino angelos mitti, sed assistentes interius tantum, ut scilicet illuminent inferiores; ministrantes vero mitti exterius, ut jussa exequantur. Sed et hoc subtilius, quam solidius dicitur: nam mitti in ministerium, absolute est mitti exterius ad exequendam Dei voluntatem.
Secundo, quia Isaiae VI, 6, dicitur unus de Seraphim, qui supremus est ordo, missus ad Isaiam. Respondet S. Dionysius illum ex inferiori angelorum ordine fuisse, dici tamen «Seraphim» vel quia ab aliquo Seraphim erat missus, vel ratione officii, quia scilicet mittebatur ut ignito calculo ureret labia Isaiae ejusque peccata consumeret. Sed cum nihil cogat nos recedere a proprietate verborum, videtur hic verus «Seraphim» accipiendus aeque ut alibi accipiuntur veri Angeli, veri Throni et Dominationes, praesertim cum nusquam alibi in Scriptura reperiantur et nominentur Seraphim. Si enim nullus Seraph volavit ad Isaiam, sed alium inferiorem misit qui volaret: quomodo ipsemet Seraph manens in coelo, volasse ad Isaiam dici potuit? Quare proprie per «Seraphim» intelligunt angelum ordinis Seraphini S. Cyrillus, Basilius, Hieronymus, Chrysostomus, Procopius et alii in Isaiae cap. VI.
Tertio, Gen. III, 24, missus est Cherubim, qui secundi est ordinis, ad custodiendum paradisum.
Quarto, quia Daniel. X, 13 et 21, missus fuit Michael, quem multi docent esse primum angelorum et custodem Ecclesiae, uti olim fuit Synagogae: unde Ecclesia vocat eum primatem coelestis exercitus.
Quinto, quia Matth. XXV, 31, omnes angeli venturi dicuntur cum Filio hominis ad judicium, videlicet ministerii causa, sicut et valde probabile est Christo in coelum ascendenti omnes angelos honoris causa occurrisse. Denique si ipse Dei Filius non per angelos, sed per se a Patre missus est legatus ad homines: quidni per se mittantur et Seraphini?
Ad S. Dionysium respondeo, eum non asserere suam sententiam, sed tantum, ut probabilem proponere (idem facit S. Gregorius, qui fatetur hac in re nihil certo dici posse), fundamentum vero illius non urget. Nam multi negant, Daniel. VII, distingui angelos assistentes a ministrantibus, dicentes eosdem esse ministrantes et assistentes; sed copiae causa a Daniele eosdem nunc «assistentes,» mox «ministrantes» vocari. Nam, Apocal. VII, 11, et III Reg. cap. ult., vers. 19, omnes omnino angeli stare sive assistere dicuntur coram Deo: unde et Ecclesia orat dicens: «Da, Domine, ut a quibus tibi ministrantibus in coelo semper assistitur, ab his in terra vita nostra muniatur.» Quod sumptum videtur ex Matth. XVIII, ubi dicitur: «Angeli eorum semper vident faciem Patris mei, qui in coelis est.» Sed esto, distinguat eos Daniel, inde tamen non sequitur «assistentes» nunquam mitti: dicuntur enim «assistentes» quod rarius mittantur, et fere semper Deo assistant. Id patet: nam eodem cap. Daniel ait se accessisse ad unum ex assistentibus, et ab eo edoctum esse interpretationem sermonum. Raphael quoque, qui missus fuit ad Tobiam, dicit se esse «unum ex septem qui astant ante Deum,» Tobiae XII, 15. Sic et Gabriel missus ad Zachariam: «Ego,» inquit, «sum Gabriel qui asto ante Deum, et missus sum loqui ad te,» Luc. I.
Ad secundam objectionem respondeo, illum esse communem divinae providentiae ordinem, ut sua decreta revelet superioribus angelis, qui ea significent inferioribus, ut ipsi illa exequantur. Cujus rei exempla sunt Zachariae II, 3; Daniel. VIII, 16; Apoc. VII, 2.
Verum hoc non obstat, quin Deus justas ob causas sibi notas, subinde hunc ordinem mutet, et aliquem e superioribus mittat, qui per se jussa Dei exequatur, uti jam vidimus Seraphim missum esse ad Isaiam, Cherubim ad paradisum, Michaelem ad Danielem, et ad Judaeos. Superiores ergo, sive assistentes angeli, rarius quidem, sed aliquando tamen mittuntur. «Omnes enim sunt administratorii spiritus in ministerium missi.» Ubi nota tò omnes non significare quod omnes omnino aliquando mittantur, sed quod de singulis ordinibus (esto de supremis raro) aliqui subinde mittantur. Est enim hic in voce omnes distributio, non pro singulis generum seu ordinum, sed pro generibus singulorum, q. d. Omnes angeli sunt administri Dei, ejusque Missi, id est Legati, quia assistunt Deo parati ad omne ministerium: reipsa vero omnes sunt in ministerium missi. Omnes, id est ex omnibus ordinibus aliqui. Ita Molina, I part., Quaest. CXII.
Moraliter S. Chrysostomus hic ex hoc angelorum ministerio, docet zelum animarum et studium convertendi et salvandi homines, esse opus non humanum, sed angelicum: «Hoc,» inquit, «est angelicae functionis officium, ad salutem hominum ministerium Deo persolvere. Proinde hoc est opus angelicum omnia facere pro salute proximorum, magis autem hoc est opus Christi.»